Capitula oblata Concilio Herudfordiano

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula oblata Concilio Herudfordiano
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Capitula oblata Concilio Herudfordiano (Theodorus Cantuariensis), J. P. Migne

(0951D)Quibus, inquit Theodorus, statim protuli eumdem librum canonum, et ex eodem libro decem capitula, quae per loca notaveram: quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogavi.

I. De Pascha Ut sanctum diem Paschae in commune omnes (0952D)servemus Dominica post decimam quartam lunam primi mensis.

II. De episcopis Ut nullus episcoporum parochiam alterius invadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.

III. De monasteriis. (0953A) Ut quaeque monasteria Deo consecrata nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quidquam de eorum rebus violenter abstrahere.

IV. De monachis. Ut monachi non migrent de loco ad locum, hoc est, de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis, sed in ea permaneant obedientia, quam tempore suae conversionis promiserunt.

V. De clericis. Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat: neque alicubi veniens absque commendatitiis litteris sui praesulis suscipiatur. Quod si semel susceptus est, et noluit (0953B)invitatus redire, et susceptor, et is qui susceptus est excommunicationi subjacebit.

VI. De episcopis et clericis peregrinis. Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi in cujus parochia esse cognoscitur, agere

VII. De synodis. Ut bis in anno synodus congregetur: sed quia diversae causae impediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augusti in loco qui appellatur Clofeshooth semel in anno congregetur.

VIII. De episcoporum primatu. Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem: (0954A)omnes agnoscant tempus et ordinem consecrationis suae.

IX. De episcoporum numero. In commune tractatum est ut plures episcopi crescente numero fidelium augerentur; sed de hac re ad praesens silemus.

X. De conjugio. Pro conjugiis, ut nulli liceat nisi legitimum habere connubium. Nullus incestum faciat. Nullus conjugem propriam, nisi, ut sanctum Evangelium docet, fornicationis causa relinquat. Quod si quisquam propriam expulerit conjugem legitimo sibi matrimonio conjunctam, si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat, aut propriae reconcilietur uxori.

(0954B)His itaque capitulis, ut persequitur Theodorus, in commune tractatis ac diffinitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia prae aliis divulgarentur, placuit ut quaeque diffinita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret. Quam sententiam diffinitionis Titillo notario scribendam dictavi. Actum in mense et indictione suprascriptis. Quisquis igitur contra hanc sententiam juxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam quoquo modo venire eamque infringere tentaverit, noverit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate separandum. Divina vos gratia in unitate sanctae Ecclesiae suae viventes custodiat incolumes.