Capitula in broilo Compendii (Carlomannus)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula in broilo Compendii
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Capitula in broilo Compendii (Carlomannus), J. P. Migne cc_id: cps_2.Carlom.CaInBrC, cc_idno: 9688

1.

¶ Communi fidelium nostrorum consilio statutum habemus, ut rapinam nullus deinceps faciat, aut facienti consentiat.

2.

Ut rapina quae retro est acta, cum omni diligentia emendetur, et condignam pro hoc harmiscaram is qui eam fecit sustineat.

138.0792C|

3.

Ut si quis post hunc conventum et bannum nostrum rapinam faciens inventus fuerit, is cujus homo eam fecerit, eum ad legalem emendationem in praesentiam nostram adducat. Quod si eum adducere non potuerit, pro eo secundum statuta legum emendet. Eum autem qui justitiam fugerit, sciant omnes esse forbannitum, ita ut nullus eum nisi ad praesentandum recipiat.

  • NOTA.

Haec capitula quae sequuntur, sunt promulgata a domno glorioso rege Karlomanno anno incarnationis dominicae 883, VIII Kal. Martias, feria 6, anno regni sui in Francia primo, in broilo Compendii palatii, de rapinis. p. 0792C