Capitula gestorum (Marcellus Memorialis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula gestorum
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 11


MarMem.CapGes 11 Marcellus Memorialis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Capitula gestorum 1. De astante officio. 2. De ingressis episcopis. 3. Interlocutio de qualitate negotii, ubi jubet sibi cognitor imperiale praeceptum recitari. 4. Recitatio imperialis praecepti de habenda collatione. 5. Recitatio edicti per quod congregari episcopos jubet. 6. Interlocutio de alio judice eligendo. 7. Responsio Donatistarum, de judice non postulato. 8. Interlocutio quod collatio fuerit postulata, non judex. 9. Responsio Donatistarum, ut hi proponerent qui collationem petiissent. 10. Recitatio edicti, ubi dicit qui modus et locus collationi sit aptus, et quoteni deberent esse ab utrisque partibus, qui causam peragerent. 11. Ubi jubet cognitor recitari quae ante collationem pars utraque peregerit. 12. Prosecutio Donatistarum similis praecedenti. 13. Interlocutio quod suo ordine omnia peragi debent, et jubet recitari quae dixerat. 14. Recitatio notariae Donatistarum, in qua sibi edictum asserunt displicere. 15. Interlocutio ut Catholicorum epistola legeretur. 16. Recitatio epistolae Catholicorum, in qua edicto consentiunt et conditiones Donatistis proponunt. 17. Recitatio edicti in quo (cognitor) se omnia publicaturum populo pollicetur. 18. Ubi recitatur rescriptum Catholicorum respondentium notariae Donatistarum. 19. Interlocutio de Catholicorum consensione, ubi et illi interrogantur utrum consentiant? 20. Prosecutio Donatistarum de tempore et de personis. 21. Interlocutio ut certus numerus constituatur actorum secundum lectum edictum. 22. Donatistarum prosecutio de tempore exempto, ut jam nihil ageretur instantium. 23. Interlocutio qua excluduntur de tempore constituto et certo numero constituendo Donatistae. 24. Ubi Donatistae de tempore vel de die collationis inquirunt. 25. Interlocutio excludens supradictam prosecutionem. 26. Prosecutio iterum Donatistarum de die collationis exempto. 27. Interlocutio ut ad quaesita respondeat officium et responsio quando quartus mensis impletus sit. 28. Interlocutio de adventu partis utriusque Carthaginem. 29. Prosecutio Donatistarum de adventu suo Carthaginem, et quod jam die transacto fieri non debeat ipsa collatio, sed in contumaces pronuntiari debere. 30. Interlocutio refellens superiorem prosecutionem. 31. Prosecutio Donatistarum ut divinis tantum testimoniis causa tractetur. 32. Interlocutio ut numerus constituatur, et sic causa dicatur. 33. Responsio Donatistarum, ut omnes episcopi ipsorum adsint in judicio. 34. Interlocutio multitudinem non habere personam. 35. Responsio Donatistarum ut non juris lege agatur. 36. Interlocutio, non jus, sed contentionem cessare debere. 37. Ubi Donatistae laudant judicis integritatem. 38. Ubi offerunt Catholicorum mandatum. 39. Ut, ubi prosequantur, petunt. 40. Interlocutio, ut profiteantur Catholici utrum divinis tantum [testimoniis] agere velint. 41. Responsio Catholicorum, ex mandato cognosci voluntatem suam. 42. Interlocutio cognitoris quid haberet mandatum. 53. Prosecutio Donastistarum permittens recitari 43. Responsio Catholicorum, ex ejus recitatione posse cognosci. 44. Ubi dicunt Donatistae: Legem Dei repudiat qui dubitat quid debeat profiteri. 45. Interlocutio ad supradicta. 46. Responsio Catholicorum ad supradicta. 47. Ubi dicunt Donatistae, non debere esse mandatum; sed jus publicum aut legem Dei eligere debere. 48. Prosecutio Catholicorum per dicta divina Ecclesiam se demonstrare, per scripta publica hominum crimina purgari. 49. Interlocutio approbans dicta Catholicorum. 50. Prosecutio Catholicorum, per mandatum omnia intimari. 51. Interlocutio approbans supradicta. 52. Ubi Catholicis volentibus legere mandatum, dicit cognitor, ut officium recitet. mandatum, accusans genus accusationis. 54. Interlocutio, se aliter audire non posse quod imperialibus legibus constitutum est. 55. Ubi recitatur mandatum Catholicorum, in quo omnem causam complexi sunt. 56. Interlocutio approbans mandatum Catholicorum divinis constare testimoniis. 57. Recitatio subscriptionum Primatuum Catholicorum. 58. Interlocutio requirens numerum subscribentium, et renuntiat officium. 59. Ubi requirunt Donatistae Catholicos qui subscripserunt. 60. Ubi respondent Catholici, ut mitterent qui illos agnoscerent. 61. Ubi de numero episcoporum Catholicorum movent quaestionem Donatistae, quod supponi potuerint qui episcopi non fuissent. 62. Interlocutio contra istam prosecutionem. 63. Ubi petunt Donatistae, ut sigillatim omnes Catholicos episcopos permittantur agnoscere. 64. Ubi requirit judex si bini ubique possunt esse episcopi. 232 65. Ubi Donatistae laudant judicem de ipsa inquisitione, et [de] Catholicorum numerositate incongrua conqueruntur. 66. Ubi Catholici multiloquium reprehendunt. 67. Ubi dicunt Donatistae: Plus scripsisti quam dixi. 68. Prosecutio Catholicorum ut personae constituantur actorum. 69. Interlocutio [cognitoris] quod [de] incompetenter ordinatis mandatum sibi non sit. 70. Ubi iterum Donatistae prosequuntur judicari debere de numero partis utriusque. 71. Interlocutio, quod multitudo opus non sit. 72. Responsio Catholicorum ubi excusant absentiam suorum. 73. Interlocutio ut venirent omnes. 74. Ubi rursus Catholici turbas non opus esse respondent. 75. Interlocutio cognitoris, utrum loco uno essent episcopi Catholici qui dicebantur absentes. 76. Responsio Catholicorum, nescire ubi sint, nec debere venire ad collationis locum, nisi eos de quibus dubitatur. 77. Ubi dicunt Donatistae, quod impugnet se actio Catholicorum: et instant ut omnes Catholici veniant qui subscripserunt. 78. Ubi Catholici tumultum vel strepitum cavent. 79. Interlocutio confirmans superius dicta. 80. Ubi dicunt Donatistae frustra conqueri Catholicos de tumultu. 81. Responsio Catholicorum, quod causa cito peragetur, si Donatistae voluerint respondere. 82. Ubi dicunt Donatistae confiteri illos cum tumultu venturos. 93. Ubi respondetur a Catholicis, quia non differtur: 83. Ubi respondetur a Catholicis quare tumultum formident. 84. Ubi dicunt Donatistae, si in paucos tumultus fieri non potest, in multos quemadmodum fieri potest? et respondent Catholici, Judica. 85. Interlocutio, quod multitudo sacerdotum possit praestare silentium. 86. Ubi iterum Donatistae dicunt, omnes debere venire. 87. Interlocutio, ut de quo dubitatur, veniat. 88. Ubi dicitur a Donatistis causa tumultus, ubi, vel quomodo episcopi recitati exeant. 89. Ubi consentiunt Catholici quod petebatur, ut omnes veniant. 90. Ubi sibi volunt Donatistae mandatum ostendi Catholicorum. 91. Interlocutio, ut fiat quod petierunt. 92. Ubi dicunt Donatistae: Omnes adsint, aut causa differatur. et petunt, ut actis offeratur mandatum. 94. Ubi ad hoc respondent Donatistae. 95. Interlocutio ad eam rem. 96. Ubi dicunt Donatistae praesentiam eorum non mandatum se velle. 97. Ubi dicunt [Catholici] ut ii qui inventi sunt, intromittantur, et jubetur fieri. 98. Interlocutio, satisfactum esse petitionibus Donatistarum. 99. Ubi recitari incipiunt singuli episcopi Catholicorum, et jubetur ut exeat qui non suscepit negotium. 100. Ubi dicitur a Catholicis ut et illorum episcopi procedant. 101. Ubi interrogat cognitor, utrum et Donatistae consentiant. 102. Ubi suggeritur a Catholicis, ut et Donatistae mandent. 115. Ubi dicitur a Catholicis, ut videantur praesentes 103. Ubi inquirit cognitor, utrum cum mandaverint, exeant et dent locum acturis. 104. Ubi ad hoc consentiunt Donatistae. 105. Interlocutio de subscriptionibus etiam Donatistarum judiciis intimandis. 106. Ubi respondent Donatistae, apud acta se velle mandare. 107. Ubi cognitor quaerit apud quae acta. 108. Ubi respondent Donatistae, apud eum se velle mandare, sed ei permittere quid jubeat. 109. Ubi quaeritur a Donatistis quid eligant de mandato Catholicorum. 110. Ubi respondent Donatistae, ut mandatores potius cognoscantur. 111. Ubi jubetur ut fiat. 112. Recitatio et interlocutio de ipsis. 113. Prosecutio de ipsis. 114. Interlocutio et responsio de episcopo Zummensi. et absentes: et jussio cognitoris ut fiat. 116. Interlocutio de praesentibus, et recitatio de invicem agnoscentibus. 117. Responsio Donatistarum de dioecesibus. 118. Et Catholicorum ad eamdem rem. 119. Iterum Donatistarum inde. 120. Interlocutio, quod non pertineat ad actionem praesentem. 121. De episcopo ad Catholicam converso, et sequentium nominum recitatio. 122. Ubi Catholici inquirunt de Feliciano Mustitano. 123. Responsio Donatistarum inde. 124. Iterum Catholici inde. 125. Iterum Donatistae inde. 126. Interlocutio ut coeptus ordo teneatur: et recitatur. 127. Responsio Catholicorum de Habetdeo diacono Primiani. 128. Interlocutio de ipso. 129. Responsio Donatistarum de episcopo Cufrutensi cum deesset. 130. De alio episcopo Donatistarum, de adulterio damnato. 131. Interlocutio, si fuit ibi Catholica: et respondent Donatistae, Non. 132. De mutatis exceptoribus et custodibus datis. 133. Interlocutio judicis, ut tabulae a custodibus signarentur: et recitatio episcoporum. 134. De episcopo et Ecclesia Ceramussense. 135. Recitatio sequentium nominum. 136. Responsio Catholicorum de unitate Tagastensis Ecclesiae. 137. Et responsio Donatistarum ad ea. 138. Recitatio subscriptionum actorum. 139. Objectiones Donatistarum et responsiones Catholicorum, cum actores Catholici recitarentur. 140. Objectio Donatistarum, quod iidem sint actores qui mandatores. 141. Interlocutio ad eam rem, et recitatio subscriptionum contra objectionem Donatistarum. 142. Interlocutio ad eam rem. 143. Interlocutio contra objecta Victoris episcopi Hipponensium Diarrhytorum. 144. Ubi consessum episcopis offeret judex. 145. Ubi recusantes Donatistae sessionem, judicem laudant. 146. Interlocutio ut soli remanerent actores. 147. Ubi mandatum offerunt Donatistae. 148. Interlocutio, ut recitetur. Et recitat officium. 149. Interlocutio, ut subscriptiones recitet officium. 150. Ubi Catholici petunt praesentiam Donatistarum. 151. Interlocutio de mandato et subscriptionibus Donatistarum. 165. Prosecutio Donatistarum ut singuli transirent 233 152. Petitio Catholicorum, ut singuli accederent etiam Donatistae. 153. Interlocutio ad petitionem Catholicorum. 154. Prosecutio Catholicorum, ut professio pareret Donatistarum. 155. Interlocutio de ea re. 156. Et Catholici ad eam rem. 157. Recitatio nominum Donatistarum. 158. Responsio Catholicorum de Felice episcopo urbico Donatistarum. 159. Et Donatistae de eodem nomine. 160. Iterum Catholici inde. 161. Interlocutio de transmarinis non sibi esse praeceptum. 162. Item Catholici inde. 163. Responsio Donatistarum de transmarinis, et sequentium nominum recitatio. 164. Interlocutio, ut decem sufficerent ad subscribentium fidem. etiam ipsorum, propter suam multitudinem commendandam. 166. Interlocutio quod non sit de numero mandatum. 167. Responsio Donatistarum unde supra. 168. Ubi Catholici agunt de numerositate coepiscoporum suorum vanum dicentes praejudicium Donatistarum. 169. Ubi dicunt Donatistae: Injuriam facis vane. 170. Ubi Catholici prosecutionem quam Donatistae interruperant peragunt, asserentes quod numquam causae agendae defuerint. 171. Interlocutio, ut causa tractetur. 172. Prosecutio Catholicorum, ut multitudo exiret episcoporum. 173. Interlocutio, ut singuli transirent recitati. 174. Ubi Catholici quaerunt professionem Donatistarum. 175. Responsio Donatistarum de subscribentibus. 188. De episcopo Catholico et rebaptizato, et nominum 176. Interlocutio, ut singuli etiam Donatistae recitentur. 177. De episcopo Vagense de quo dubitabatur. 178. Interrogatio cognitoris de ipso. 179. Responsio Donatistarum de ipso. 180. Interlocutio approbans quaesita; et sequitur recitatio nominum. 181. Suggestio Catholicorum, quod ii qui recitati fuerant, fundorum erant episcopi non civitatum. 182. Et responsio Donatistarum inde. 183. Ubi agitur de episcopo pro quo subscripsit presbyter cum ipse Carthaginem non venisset, quia caecus erat. 184. Catholicorum responsio inde et Donatistarum. 185. Responsio Donatistarum ad ea. 186. Interlocutio inde. 187. Et Catholicorum inde responsio: et sequitur nominum recitatio. recitatione. 189. Ubi multa mala in Catholicos commemorantur, et ad haec responsio Donatistarum. 190. Interlocutio, hoc sibi non esse mandatum. 191. Responsio Catholicorum contra negationem Donatistarum. 192. Ubi dicunt Donatistae injuriam sibi fieri. 193. Interlocutio contra supradicta. 194. Inquisitio Catholicorum de absente pro quo alius subscripsit. 195. Responsio Donatistarum de eo. 196. Interlocutio inde. 197. Responsio Catholicorum unde supra, et sequitur recitatio nominum. 198. Responsio Donatistarum de episcopo rebaptizato. Sequitur nominum recitatio. 199. Responsio Donatistarum de episcopo rebaptizato et rebaptizante. 200. Ubi quaerit cognitor de absente Felice Summense propter falsitatem subscriptionis. 201. Responsio Donatistarum de rebaptizato et in adulterio deprehenso, et recitatio nominum. 202. De presbytero Catholico interventore ubi episcopum haberent Donatistae, et nominum recitatio. 203. De diacono Catholico rebaptizato et facto episcopo a Donatistis. 204. Ubi Catholici dicunt non esse Donatistarum episcopum in eo loco unde esse dicebatur; qui recitatus respondit, et ad hoc responsio Donatistarum, et interlocutio cognitoris. 205. Ubi Donatistae mandatum suum volunt constare. 206. Interlocutio ad supradicta, et recitatio nominum. 207. Prosecutiones utrarumque partium et interlocutiones de mortuo quem dixerunt Donatistae in itinere defecisse. 217. De his qui non venerant, vel de plebibus viduatis, 208. Interlocutio de eo quem dixerunt Catholici in via ordinatum. 209. De subscriptionibus absentium, ubi hoc eis cognitor concedit, quamvis in mandato suo praesentes praesentibus mandaverint. 210. Testatio Catholicorum quod non aequatur (Catholicis) numerus Donatistarum, quamvis multas proferrent subscriptiones absentium. 211. Inquisitio cognitoris de numero utrinque episcoporum. 212. De supervenientibus episcopis Catholicis. 213. Inquisitio de numero Donatistarum, et responsio officii. 214. Inquisitio de numero episcoporum Catholicorum. 215. Mandatio supervenientium Catholicorum qui non subscripserunt. 216. Interlocutio ut actores starent, et caeteri exirent. quod ab utrisque suggestum est. 218. Interrogatio cognitoris, utrum hi remanserunt qui causam agent. 219. Interrogatio cognitoris de hora diei et responsio officii. 220. Interlocutio cognitoris de die pene jam consumpto, et utrum ex communi consensu negotium differatur. Ab utrisque, placere, responsum est. 221. Ubi ab utrisque responsum est interjecto die causam debere finiri. 222. Interlocutio ut custodes dentur exceptoribus atque codicibus. 223. Ubi offerunt Catholici custodes, similiter et Donatistae. 224. Interlocutio judicis de conclusione gestorum. Expliciunt Capitula gestorum primae Cognitionis.

INCIPIUNT CAPITULA SECUNDAE COGNITIONIS. 1. De adstante officio. 2. De ingressu partium. 3. De consessu oblato. 234 4. Ubi recusatur a parte Donati consessus. 5. Interlocutio, quod stans cognosceret. 6. Responsio Donatistarum inde. 7. Interlocutio inde. 8. Suggestio officii de notaria Donatistarum, ubi petunt sibi edi Catholicorum mandatum. 9. Jussio ut recitetur. 10. Prosecutio Donatistarum contra id quod ab officio dicti sunt partis esse Donati. 11. Responsio Catholicorum ad ea. 12. Interlocutio ut notaria recitetur: et recitat officium. 13. Interlocutio de subscriptionibus gestorum. 14. Responsio Catholicorum de consensu ipso. 15. Interlocutio cognitoris de ipso placito. 16. Responsio Donatistarum recusantium supra scripta. 17. Ubi dicunt Catholici illos non consentire edicto. 18. Et respondent Donatistae de basilicis non redditis. 19. Interrogatio cognitoris, si contenti essent fide gestorum. 20. Ubi petunt Donatistae sibi edi gesta, et propter hoc causam differri. 21. Responsio Catholicorum ad hoc. 22. Interlocutio ad hoc. 23. Iterata petitio Donatistarum de hoc. 24. Interlocutio ut officium recitet eorum consensum. 25. Item, ubi gesta a se legenda postulant Donatistae. 26. Responsio Catholicorum ad eam rem. 27. Interlocutio ut consensus partium legatur. 28. Ubi Donatistae dilationem petunt. 29. Responsio Catholicorum in qua multiloquium accusant. 30. Ubi Donatistae multiloquium excusant. 31. Ad hoc responsio Catholicorum. 32. Recitatio gestorum de consensu partium. 33. Iterum ubi petunt Donatistae dilationem. 34. Interlocutio resistens petitioni dilationis. 35. Iterum Donatistae inde, quod sibi gesta edita non sint. 36. Interlocutio contra haec. 37. Ubi excusant per exceptores Donatistae. 38. Interlocutio qua interrogantur exceptores de conscriptione gestorum, eorumque responsio. 39. Causatio Donatistarum, quod pars gestorum in codicibus habeatur. 40. Prosecutio Catholicorum ne causa differatur. 41. Interlocutio, ut iterum consensus partium legatur. Recusatio Donatistarum. 42. Interlocutio iterum inde. 43. Responsio inde Donatistarum. 44. Recitatio iterum de consensu partium. 45. Interlocutio non licere contra proprios venire consensus; et ut notarii Ecclesiae recitent si de fide dubitant exceptorum. 46. Prosecutio Donatistarum, ubi sibi gesta primitus edi volunt. 47. Interlocutio, ut ab Ecclesiasticis notariis, sicut ab exceptoribus, consensus partium recitetur. 48. Prosecutio Donatistarum de dilatione accipienda. 49. Interlocutio, quod priore judicio id quod nunc flagitant petere debuerunt. 50. Prosecutio Catholicorum qua demonstratur, quo die ad collationem pars quaeque convenerit. 51. Interlocutio confirmans superius judicatum. 52. Prosecutio Donatistarum, ubi nuper actum de die refragantur. 53. Professio partium pro susceptis tabulis, propria signa cognoscunt. 54. Ubi dicunt Donatistae, sic solere testamenta aperiri. 55. Interlocutio cohibens proprias professiones reprehendi. 56. Prosecutio Catholicorum, ubi permittunt judici, petentibus Donatistis, inducias prorogare. 57. Interlocutio quaerens ab exceptoribus ad quem articulum sit dilata cognitio, licet ad dilationem utriusque partis consensus accesserit. 58. Responsio Donatistarum, ubi dicunt cognitionem non suo vitio prorogari. 59. Interlocutio cognitoris, ubi praecipit recitari quod nuper exactum est: et recitatur. 60. Post recitationem interlocutio, qua clarescit in praesentem diem consensu partium dilatum fuisse judicium. 61. Prosecutio Donatistarum, ubi agere velle dicunt, si exceptores habent gesta parata prae manibus. 72. Prosecutio Catholicorum ubi edictum a judice flagitant proponendum, ut Donatistae dilationem petisse 62. Ubi Donatistae promittunt se gestis subscripturos. 63. De dilatione exceptoribus data. 64. Responsio exceptorum de gestis edendis. 65. Interlocutio de die in diem signando. 66. Responsio de hac re. 67. Prosecutio Donatistarum, qua ( l. pollicentur certo) postulatur certos ad judicium se esse venturos. 68. Indicatio cognitoris qua futuri examinis dies percepta gestorum editione definitur. 69. Prosecutio Catholicorum qua conditio ista proponitur, ut editis gestis de eorum susceptione et de tempore caveatur a partibus. 70. Prosecutio Donatistarum, ubi id se facturos esse promittunt. 71. Interlocutio judicis, ubi etiam praesentia gesta una cum superioribus edere jubetur officium. Expliciunt Capitula gestorum secundi conflictus. noscantur. 73. Decisio cognitoris, ubi praedictam gestorum propositionem se facturum esse promittit.

INCIPIUNT CAPITULA TERTIAE COGNITIONIS. 9. Ubi respondetur, propositionem ex mandato 1. De adstante officio. 2. De ingressis episcopis. 3. Interlocutio de die examinis constituto, qui dies etiam officii responsione signatur. 4. Recitatio cautionis, ubi Catholici gesta receperunt. 5. Recitatio similis cautionis partis alterius. 6. Interlocutio, qua statuitur ut principalis causa dicatur. 7. Prosecutio Catholicorum, ubi principale negotium olim se agere velle testantur. 8. Ubi Donatistae a Catholicis exigunt ut proponant. suo posse cognosci. 10. Prosecutio Catholicorum, qua praedicunt ne morarum impedimenta nectantur. 11. Prosecutio, ut quod intenditur, proponatur. 235 12. Responsio Catholicorum, qua dicunt propositionem Donatistarum ex ipsorum colligi posse mandato. 13. Interlocutio, qua poscitur ut principalis causa dicatur. 14. Prosecutio Catholicorum, qua provocant ut Ecclesiae principale negotium peragatur. 15. Prosecutio Donatistarum, discutiendas esse personas. 16. Responsio Catholicorum, jam confirmatas esse personas. 17. Interlocutio, quod prosecutionem Donatistarum Catholici non diligenter adverterint. 18. Responsio Catholicorum, qua dicunt utrumque recitandum esse mandatum. 19. Interlocutio qua Donatistarum prosecutio Catholicis asseritur. 20. Prosecutio Catholicorum, quid ab Imperatore petierint, a se directa legatione, ex qua flagitant ut jam causa dicatur. 21. Interlocutio ut recitetur Imperiale praeceptum. 22. Prosecutio Donatistarum de Catholici nominis quaestione et inde contentio. 23. Interlocutio de eadem re. 24. Recitatio Imperialis arbitrii. 25. Interruptio Donatistarum, qua interpretatur Imperiale praeceptum. 26. Catholicorum ad ista responsio. 27. Ubi Donatistae a Catholicis se dicunt esse laudatos. 28. Catholicorum ad ista responsio. 29. Recitatio principalis jussionis superius inchoatae, 41. Item Catholicorum prosecutio de his quae super 30. Prosecutio Donatistarum de proprii ac paterni nominis ratione. 31. Catholicorum ad ista responsio. 32. Professio Donatistarum, sibi Principem fuisse Donatum. 33. Ubi a Catholicis ad condemnandum Donati vocabulum provocantur. 34. Ubi id ipsum de Mensurii nomine a Donatistis in Catholicos retorquetur. 35. Catholicorum ad ista responsio. 36. Interlocutio de lege recitata, et discutienda totius erroris origine. 37. Ubi preces Catholicorum legi sibi postulant Donatistae. 38. Interlocutio de rescripto pragmatico. 39. Prosecutio Donatistarum de legatorum discutienda persona. 40. Ubi Catholici contestantur multa agendo nihil velle agere Donatistas. legatorum persona Donatistae fuerant prosecuti. 42. Interlocutio de superfluis amovendis et negotio proponendo. 43. Prosecutio Donatistarum de Imperiali rescripto Catholicorumque mandato inter se pariter conferendo. 44. Ubi asserunt Catholici, prosecutioni suae Donatistas minime respondisse. 45. Interlocutio de lege qua datus est cognitor, in qua parte sit superstitio constituta. 46. Ubi asserunt Donatistae, moras potius per Catholicos fieri. 47. Catholicorum ad ista contentio. 48. Interlocutio, quidnam petatur a partibus. 49. Prosecutio Donatistarum debere Catholicos aut mandati sui aut Imperialis praecepti subire jacturam. 50. Responsio Catholicorum, quod mandatum suum universa contineat. 60. Prosecutio Donatistarum de persona iterum 51. Interlocutio qua exponitur a Donatistis forma pragmatici, et Catholicorum professio probabilis judicatur. 52. Ubi dicunt Donatistae Catholicos Imperatori esse mentitos. 53. Ubi ad haec Catholici ex ipsa lege respondent. 54. Ubi Donatistae dicunt actionem non se differre. 55. Prosecutio Catholicorum de ipso Imperiali rescripto, et de collatione sua, et de testimoniis scripturarum quibus confirmatur Ecclesia. 56. Prosecutio Donatistarum unde superius, id est, de legatorum suscipienda persona. 57. Responsio Catholicorum, quod ideo aliud quaeritur ut causa fugiatur; et inde contentio. 58. Interlocutio discutiendas legatorum personas non necessario postulari. 59. Prosecutio Catholicorum, quid ab Imperatore petitum sit, quidve concessum. legatorum. 61. Catholicorum ad ista responsio. 62. Iterum Donatistarum contentio de legatorum discutienda persona. 63. Contestatio Donatistarum, quod moras Catholici innectant qui personas nolunt prodere legatorum. 64. Interlocutio, quod de his personis nihil quaeri voluit Imperator. 65. Iterum Donatistarum contentio de legatis. 66. Interlocutio, ut dicant Donatistae, si ex praesentibus Catholicis possunt eos agnoscere quos dicunt esse legatos: aut si absunt, praesentari oportere. 67. Prosecutio Donatistarum, ubi dicunt praesentandos esse legatos. 68. Responsio Catholicorum, ubi dicunt jam semel personam suam ab illis esse firmatam. 77. Interlocutio legatorum nomina superfluo flagitari, quibus omissis, jam ad propositionem negotii 69. Iterum Donatistae de legatorum discussione contendunt. 70. Interlocutio, ut de persona legatorum contentione supplosa, ad interna negotii veniatur. 71. Iterum Donatistae de legatorum persona contendunt. 72. Ubi exigunt Catholici Donatistas causam oportere propriae separationis ostendere. 73. Iterum Donatistarum contentio de legatis. 74. Ubi Catholici respondent, nihil ab Imperatore praeceptum de legatorum discutienda persona, sed de erroris initio disquirendo. 75. Prosecutio Donatistarum apud se esse potius Catholicam: et iterum de legatorum discussione contentio. 76. Prosecutio Catholicorum, qua sibi testimoniis flagitant comprobari, quod apud se Donatistae dixerunt esse Catholicam. 86. Interlocutio, quod praeceptum non sit inquirere, veniendum. 78. Iterum Donatistarum contentio de legatis. 79. Interlocutio similis praecedenti. 80. Prosecutio Catholicorum, qua ad collationem se, sicut voluit Imperator, venisse testantur. 81. Interlocutio, legatorum discutiendas fuisse personas, ubi officium suum exsecuta legatio est. 82. Ubi postulant Catholici ut a Donatistis causa separationis propriae publicetur. 83. Iterum Donatistae flagitant edi sibi debere legatos. 236 84. Interlocutio ubi cognitor dicit, a forma legis se deviare non posse et omnes a legatorum inquisitione cessare debere, sed causam esse dicendam. 85. Prosecutio Donatistarum de edendo eo, quod Catholici ab Imperatore petierint, et per quos petierunt. 94. Interlocutio ad ista consentiens, et formam quidnam Catholici ab Imperatore petierint, sed confirmatis utrisque personis, negotium debere proponi. 87. Iterum Donatistarum inde contentio. 88. Catholicorum ad ista responsio, qua etiam contestantur prolixa velle gesta facere Donatistas. 89. Prosecutio Donatistarum, ubi moras dicunt per Catholicos fieri, et ubi edi sibi postulant quid ab Imperatore petierint: et ubi quaerunt utrum jure publico an divinis legibus velint actitare Catholici. 90. Interlocutio collationem tantummodo ab Imperatore petiisse Catholicos. 91. Interpellatio Donatistarum, qua se potius Catholicos dici oportere testantur. 92. Interlocutio eos Catholicos esse vocitandos quos sic vocari voluit Imperator. 93. Prosecutio Donatistarum, Catholicum nomen eis esse servandum quem victoria declaraverit Christianum. praecedentis praecepti observans. 95. Ubi Donatistae sine praejudicio suo, hoc ipsum interfatum esse judicem volunt. 96. Interlocutio, ut jam causae proponatur initium, si volunt ostendere Donatistae adversariis nomen non convenire Catholicum. 97. Prosecutio Donatistarum ut Catholici, quia nolunt satisfacere judicatis, hoc saltem respondeant, utrum nomen petitoris adsumant. 98. Catholicorum ad ista responsio, et de Ecclesia ubique diffusa. 99. Prosecutio Donatistarum, nihil se habere cum Ecclesiis peregrinis: sed Catholicum nomen victori esse servandum: et profiteri Catholicos oportere, utrum personam petitoris adsumant. 100. Prosecutio Catholicorum, quomodo Afri Christiani communionem habeant cum orbe terrarum. 108. Ubi Catholici profitentur, ad hoc se ingressos 101. Item prosecutio Catholicorum, ibi Ecclesiam inquirendam ubi sponsus Ecclesiae, id est, Christus agnoscitur; et Catholici nominis evidens expressio. 102. Prosecutio Donatistarum, ubi Catholicum nomen interpretari aliter moliuntur, et conantur iterum ad transacta recurrere de nominibus legatorum. 103. Interlocutio judicis, ut omissis quae transacta sunt, Catholici nominis promissa ratio demonstretur. 104. Donatistarum contentio, ut proponere Catholici compellantur. 105. Item petitio Donatistarum, quod debeat judex pronuntiare de singulis. 106. Item ubi postulant Donatistae, ut Catholici edicant, utrum petitorum, an respondentium sibi velint vindicare personam. 107. Interlocutio ista confirmans. esse judicium, ut objectis eorum criminationibusque respondeant. 109. Prosecutio Donatistarum, qua requirunt, a quibus fuerint ad judicium provocati. 110. Prosecutio Catholicorum, qua ideo se ad collationem convenisse asserunt Donatistarum, ut eorum objecta refellerent, et qua eosdem Donatistas auditionem in comitatu petiisse testantur. 111. Interlocutio ut Donatistae quae solent crimina Catholicis objicere, jam proponant. 112. Prosecutio Donatistarum, ut pronuntiet judex utrum recta sint quae iidem postulant Donatistae. 113. Interlocutio qua et illos recte petiisse, et a Catholicis recte responsum esse pronuntiat. 114. Prosecutio Donatistarum in qua conantur Catholicos facere petitores. 115. Interlocutio judicis, si Catholici aliquid objiciunt Donatistis. 116. Prosecutio Catholicorum, qua dicunt nihil se objicere, sed objecta velle diluere: illos autem saepius objecisse et proprii tenore mandati et verbis episcopi Primiani posse monstrari. 117. Interlocutio ut Donatistae traditionis crimen, quod in mandatum suum contulerant adversus Catholicos, probationibus fulciant. 118. Postulatio Donatistarum, ut ante judex pronuntiet de persona, et sic eatur in causam. 119. Catholicorum ad ista contentio. 120. Interlocutio, eum esse petitorem qui crimen intendit. 121. Donatistarum petitio, ut Catholici doceant collationem ab utrisque partibus postulatam. 122. Catholicorum ad ista responsio. 123. Interruptio Donatistarum, per quam sibi Catholicum nomen assumunt: et de nominibus parentum utrinque contentio. 124. Ubi offerunt gesta Catholici in judicio habita Praefecturae, quibus comprobant quod promissum est. 125. Ubi ad transacta se referunt Donatistae, ne gesta recitentur, et de persona pronuntiari desiderant. 126. Interlocutio, collationem solam petiisse Catholicos, de hac tantummodo judicandum. 127. Ubi Donatistae contendunt, ut judex de sua primum petitione pronuntiet. 128. Prosecutio Catholicorum, ut proferant Donatistae si habent unde sua falsitas convincatur: et ubi gesta ingerunt Praefecturae. 129. Ubi ad transacta se conferunt Donatistae, ne gesta apud Praefecturam habita recitentur. 130. Interlocutio, qua supplosis omnibus, recitari oportere eadem gesta pronuntiat. 131. Prosecutio Donatistarum de persona petitorum, et judicis pronuntiatione promenda. 132. Interlocutio, ubi omnibus quae offerunt, recitandi ordinem pollicetur. 141. Ubi eadem gesta incipiunt recitari, et volentes 133. Interruptio Donatistarum, ne gesta recitentur. 134. Interlocutio, personam petitoris hinc posse clarescere si gesta fuerint recitata. 135. Contentio Donatistarum, ut pronuntiet cognitor de petitis. 136. Petitio Catholicorum, ut gesta recitentur. 137. Interlocutio, non debere ad pronuntiationem adigi cognitorem, cum ex altera parte probationis volumen offerretur. 138. Prosecutio Donatistarum, ubi ne gesta recitentur, aliud prosequuntur: et pronuntiari de parte a cognitore desiderant. 237 139. Interlocutio, ut gesta eadem recitentur. 140. Ubi multis prosecutionibus recitari gesta non sinunt Donatistae, et contra multas pronuntiationes judicis confligendo, personam fugiunt petitoris. 149. Prosecutio Donatistarum, qua ne aliqua gesta recitarentur, Catholicos dicunt ad forensia remeasse, cum divinis legibus elegerint universa interrumpere Donatistae, proconsularia vel vicariana offerunt gesta, per quae sibi monstrant plurima objecisse Catholicos. 142. Contestatio Catholicorum de tumultuantibus Donatistis. 143. Petitio Donatistarum, ut secundum ordinem temporis, singularum partium volumina recitentur. 144. Catholicorum ad ista responsio. 145. Interlocutio, utrum priora sint gesta quae legi desiderant Donatistae. 146. Donatistarum ad interrogata responsio. 147. Interlocutio, ea quae antiquiora sunt gesta primitus recitanda. 148. Ubi Catholici offerunt ea gesta quae priora sunt omnibus. discingi. 150. Interlocutio ut ea gesta recitentur quae antiquiora sunt. 151. Ubi Donatistae se in causam mirantur induci. 152. Ubi Catholici respondent gesta se per ordinem recitanda, sicut ipsi postulaverant, obtulisse. 153. Prosecutio Donatistarum, ubi aliud quam quod a Catholicis offertur, se petiisse respondent: et eos provocant, ut aut divinis tantum testimoniis, aut publico jure disceptent. 154. Interlocutio, ut gestorum dies inter se ab officio conferantur. 155. Prosecutio Catholicorum, quando debeat divinis legibus, quando publicis causa tractari. 156. Interlocutio qua Catholicorum prosecutio probabilis judicatur. 157. Prosecutio Donatistarum in qua redeunt ad priora, ut mandatum sibi et legatio publicetur. 158. Interlocutio adversus Donatistarum prosecutionem. 159. Prosecutio Donatistarum de mandato praesentibus defensoribus adtributo, et de alio mandato prioribus legatis imposito. 160. Catholicorum ad ista responsio, qua dicitur illo mandato quod legatis impositum est, aliena quoque negotia quae ab istis inquiri non debeant, contineri. 161. Prosecutio Donatistarum, qua hoc ipsum criminantur quod Catholici dixerunt, illud legatorum mandatum non esse prodendum. 162. Catholicorum ad ista responsio, quae sensum praecedentis prosecutionis exponit. 163. Prosecutio Donatistarum similis praecedenti. 164. Interlocutio, mandatum Catholicorum non debere disquiri: sed Donatistas potius oportere profiteri, utrum crimina velint traditionis ostendi, an fidei causam Ecclesiaeque tractari. 165. Donatistarum prosecutio, quod eis persona petitoris inludenter imponitur. 166. Interlocutio quod petitor gestorum poterit recitatione monstrari: et Donatistae respondent ordinem in eorum recitatione servandum. 167. Interlocutio ubi tempora gestorum Proconsularium sive Praefecturae inter se conferre jubetur officium. 168. Ubi gesta illis antiquiora a Catholicis offeruntur. 169. Ubi cognitor jubet volentibus legere Donatistis ab officio potius quae legenda sunt recitari. 170. Ubi Catholici ea quae ipsi offerunt gesta antiquiora esse respondent. 171. Ubi cognitor percontatur officium quae priora sint gesta. 172. Ubi respondet officium antiquiora esse gesta quae obtulerunt de codice Donatistae. 173. Ubi respondent Catholici se antiquiora proferre. 174. Ubi cognitor jubet Donatistarum gesta quasi antiquiora recitari: et ab officio recitatur datus a Catholicis libellus proconsuli Septimino. 175. Ubi Donatistae petitores volunt esse Catholicos. 176. Prosecutio Catholicorum, ubi petunt antiquiora potius recitari, quae apud Anulinum proconsulem gesta sunt, agentibus Donatistis. 177. Interlocutio quae jubet probare Catholicos schismatis crimen quod objiciunt Donatistis. 178. Catholicorum ad ista responsio. 179. Interlocutio quae jubet universa per ordinem recitari. 180. Contendentibus de nomine petitoris, interloquitur judex petitorem melius posse clarescere cum omnia fuerint recitata. 181. Prosecutio Donatistarum, ut eligant Catholici utrum publicis agere velint legibus, an divinis. 188. Prosecutio Donatistarum qua dicunt nihil 182. Ad haec interlocutio cognitoris, ut gesta per ordinem recitentur, quo possit petitor agnosci. 183. Ubi Donatistae ne gesta apud Anulinum Proconsulem habita recitentur, praescriptionem de lapsu temporis moliuntur inducere. 184. Ubi ista contendentibus Donatistis, interloquitur judex praescriptionem de lapsu temporis submovendam, cum ad hunc diem partes examen communi voluntate distulerint. 185. Ubi Donatistae dicunt, ideo se praescriptionem temporis intulisse, quoniam Catholici forensi more chartis oblatis agere voluerunt. 186. Interlocutio, ut respondeant Catholici objectis. 187. Catholicorum ad ista responsio, qua profitentur secundum Scripturas se acturos esse divinas, si a criminibus personarum et a legendis chartulis recedatur. certum de duobus elegisse Catholicos: nec se esse petitores, qui ad judicium venerint provocati, sed ipsos potius debere proponere. 189. Ubi dicunt Catholici eum non adsistere loco petitoris cui crimen objicitur. 190. Interlocutio approbans supradicta. 191. Ubi dicunt Donatistae, de oblata conditione forensis divinique tractatus nihil a Catholicis esse responsum. 192. Catholicorum ad ista responsio. 193. Ubi dicunt Donatistae, quod sensim inducantur in causam: et hoc sibi a patribus esse mandatum ut nomine respondentis adsistant. 194. Interlocutio ubi dicitur ad unam propositionem Donatistarum ipsum judicem, ad aliam vero respondisse Catholicos. 195. Ubi dicunt Donatistae judicem absentium, non praesentium partes debere defendere. 203. Prosecutio, qua Donatistae negantes unum certum elegisse Catholicos, ad praescriptionem de 196. Interlocutio qua se hoc quod voluerant Donatistae pronuntiasse respondent. 197. Prosecutio Catholicorum qua se etiam elegisse 238 respondent quo jure disceptent, et nihil pro se egisse judicem, sed pro partibus suis. 198. Prosecutio Donatistarum, non fuisse in sua potestate quod ad judicium convenerunt. 199. Ubi Catholici interrogant Donatistas, utrum a personarum criminatione discedant. 200. Prosecutio Donatistarum, qua dicunt, huic interrogationi Catholicorum se respondere non posse: sed eos loco debere adsistere petitoris. 201. Prosecutio Catholicorum per quam se propositis Donatistarum conditionibus respondisse testantur. 202. Interlocutio approbans respondisse Catholicos, dicens antiquiora gesta recitari, ut petitor possit ostendi. 212. Interlocutio, ut gesta recitentur, ea servans lapsu temporis revertuntur. 204. Catholicorum responsio, non occurrisse ad ultimum Donatistas qui postea mandaverunt. 205. Donatistarum inde contentio. 206. Prosecutio Catholicorum de professione episcopi Primiani, et ubi legendum offerunt per quod comprobant Donatistas transacta repetere, 207. Responsio Donatistarum cur redeant ad peracta. 208. Prosecutio Catholicorum moratorie agere Donatistas, et gesta esse recitanda quae detegant petitorem. 209. Ubi ne legantur gesta, volunt praescribere Donatistae. 210. Interlocutio, Donatistas contra suos velle venire consensus, et gesta esse recitanda. 211. Defensio Donatistarum cur nolint Catholicis proprium servare consensum. 220. Ubi Catholici respondent, ex Archivo Proconsulis incolumia Donatistis, quae possunt ratione competere. 213. Ubi dicunt Donatistae consensus proprios servare debere Catholicos, qui se divinis legibus acturos esse promiserint. 214. Catholicorum ad ista responsio, non Caeciliani, sed Ecclesiae causam promisisse se divinis legibus peracturos. 215. Interlocutio, ut gesta recitentur quibus petitor possit ostendi. 216. Ubi, lecto titulo relationis, quaerunt Donatistae, cur titulus lectus est: et cognitor jubet ut actis neuter titulus inseratur. 217. Ubi exceptore recitante, Donatistae quaerunt unde prolata sint. 218. Ubi Catholici dicunt, recitatis gestis debere a se exigi lectionis ipsius firmitatem. 219. Interlocutio ante lectionem praecipiens responderi unde gesta prolata sint. haec esse prolata: et recitantur ex ordine. 221. Ubi interrupta recitatione gestorum, interrogant Donatistae, utrum Caeciliani sit filius is qui nunc agat. 222. Catholicorum ad ista responsio, scriptum esse, ne Christianus partem sibi dicat in terra; nec in Caeciliano spem se ponere si innocens fuit, nec si nocens ille fuit, Ecclesiam deserendam. 223. Ubi interloquente cognitore omnia debere recitari, Donatistae postulant ut prosequi jubeantur. 224. Ubi Catholici dicunt, ex recitatione gestorum petitoris inveniri posse personam. 225. Prosecutio Donatistarum, ubi dicunt non esse discutiendam Caeciliani personam, si et reus manifestissimus deprehensus, non potest obesse Catholicis. 234. Ubi jurantes objiciunt judici Donatistae quod 226. Catholicorum responsio, ideo se Caeciliani in medium misisse personam, quoniam ipsa Catholicae Ecclesiae semper objecta est, de qua si nunc taceant Donatistae, nihil esse jam causae cur separatio teneatur. 227. Ubi interrogant Donatistae utrum qui agunt Caeciliani sint filii. 228. Catholicorum ad ista responsio. 229. Iterum interrogatio Donatistarum super eadem re. 230. Catholicorum responsio, non patrem aut matrem Caecilianum sibi fuisse, sed fratrem; ibi etiam profitentur fidei suae Christum esse principium. 231. Iterum Donatistae, utrum pater fuerit Caecilianus, interrogant. 232. Catholicorum ad ista responsio, et inde contentio. 233. Interlocutio quae designat ad interrogata respondisse Catholicos. 241. Interlocutio quae jubet respondere Catholicos satis defendat ipse Catholicos. 235. Prosecutio Catholicorum continens de patris ac fratris nomine repetita: ubi etiam dicitur Caeciliani causam ad Ecclesiam minime pertinere, sed tamquam frater innocens defendendus sit. 236. Prosecutio Donatistarum, Caecilianum Catholicis radicem fuisse vel caput, et necesse esse, ut si Caecilianus nocens fuerit, etiam propaginem ejusdem qui in capite fuit reatus inficiat. 237. Ubi Catholici respondent caput sibi esse Christum. 238. Ubi Petilianus interrumpit, et quaerit, quis ordinaverit Augustinum. 239. Item quaestio a Donatistis immissa, de Apostolo in quo dictum est, Ego vos generavi per Evangelium. 240. Catholicorum contestatio de tumultu partis adversae. 248. Interlocutio quae Donatistas praecipit respondere ad propositam de Apostolo quaestionem. 242. Catholicorum ad quaesita responsio, cum testimoniis Scripturarum, unum patrem esse ad salutem Deum, dici autem alios honoris gratia, non salutis. 243. Ubi interrogant Donatistae, quis vocatur qui ordinaverit Augustinum. 244. Prosecutio Catholicorum, ad causam minime pertinere, ut ordinator ipsius inquiratur. 245. Ubi exprimentibus Donatistis de Augustini ordinatore, se quaerere a Catholicis respondetur, non se defendendam Augustini causam, qualiscumque sit suscepisse. 246. Interlocutio qua jubetur ut Augustinus de ordinatore suo ad quaesita respondeat. 247. Ubi Augustinus causa Ecclesiae in tuto primitus constituta, de suo evidenter ordinatore respondet, et ad objicienda quaecumque putarint, provocat Donatistas. 253. Ubi asserunt Donatistae legalibus testimoniis velle se a Catholicis prolata in mandato suo legalia quid competat quod interrogant; licet non differat causam quaestio personarum. 249. Prosecutio Donatistarum qua dicunt vitiis sacerdotum Ecclesiam maculari: et volumen offerunt cum divinis testimoniis recitandum: [contra ea quae in] recitato a Catholicis in prima cognitione mandato posita compererunt. 250. Interlocutio ubi dicit tunc demum quod a Donatistis 239 offertur posse recitari, si velint a publicarum discussione chartarum discedere cognitorem. 251. Ubi petunt Donatistae quod offerunt interim recitari et ab officio recitatur. 252. Interlocutio quae dicit scripturam illam non debuisse ab his penitus concipi, a quibus mandato semel effecto negotium omne transierat. 259. Interlocutio quae omni Epistolae recitata, praebitam a Catholicis pronuntiat esse patientiam: testimonia refutare, et rogant ut sua audiatur Epistola. 254. Interlocutio quae concedit ut recitetur quod secundum jus publicum non recte conceptum est: et hoc ipsum quod indulget, enumerat, ne jus a judice videatur omissum. 255. Exceptore recitante, dicent Donatistae sensus epistolae non bene distingui. 256. Ubi Catholici concedunt ipsos legere Donatistas, cum ipsi Catholicis, ut legerent, in superioribus denegarent. 257. Interlocutio quae dicit nihil interesse quis legat. 258. Ubi a Donatistarum Episcopo recitatur Epistola quam miserunt ad judicem Donatistae, quae testimoniis referta legalibus illa omnia testimonia quasi contrariis nitatur excludere, quae in mandato suo Catholici posuerunt. et adversus textum ejus jubet respondere Catholicos. 260. Prosecutio Donatistarum qua petunt, ut testimonia sua testimoniis revincantur. 261. Ubi a Catholicis adversus Donatistarum epistolam respondetur. 262. Ubi volunt interrumpere Donatistae negantes aream in scripturis esse nominatam. 263 Item ubi asserunt Donatistae, de occultis non evidentibus reis Evangelium praecepisse, ut eorum permixtio toleretur. 264. Ubi Catholici postulant ut sibi patientia non negetur, quam ipsi recitatae Donatistarum epistolae praebuerunt. 265. Prosecutio Catholicorum, ubi inter caetera de superioribus repetita, et illud infertur, mundi nomine Ecclesiam contineri. 266. Donatistarum contra ista contentio, mundi nomine Ecclesiam non teneri. 267. Ubi Catholici postulant ut admoneantur Donatistae praestare patientiam, quorum epistolae illico respondetur, nullo dilationis spatio postulato quomodo ipsi petierunt Catholicorum vellent respondere mandato. 268. Ubi Donatistae respondent, ipsum sibi obstrepere qui longa prosequitur. 269. Ubi Catholici postulant, ut si volunt de singulis habere conflictum, removeatur epistola, aut patientiam praebeant, aut respondeatur epistolae. 270. Ubi dicunt Donatistae, ideo se non posse praestare patientiam, quod aliter volunt legem interpretari Catholici. 271. Interlocutio quae patientiam dicit esse praebendam, quoniam totius epistolae tenor a Catholicis patienter auditus est. 272. Prosecutio Catholicorum qua ideo scribi universa testantur, ut si quid in oblivionem venerit, de tabulis repetatur: et ubi dicunt, et in malo et in bono, mundum scripturarum testimoniis nominatum. HUC USQUE GESTA. RELIQUA DESUNT. 273. Interlocutio quae scriptum esse praecipit, perstrepere Donatistas. 274. Ubi asserunt Donatistae, interpretari Ecclesiam non posse per mundum, cum mundum agrum esse non Ecclesiam ipse Christus expresserit. 275. Interlocutio interrogans Donatistas, quis ille sit mundus, qui salvandus est dictus. 276. Donatistarum ad ista responsio, mundum illum hominem dici. 277. Interlocutio, quae requirit, utrum ex iisdem hominibus constet Ecclesia. 278. Donatistarum ad ista contentio. 279. Ubi exceptores et notarii suggerunt, impletis codicibus se debere discedere, et alios subrogari. 280. Interlocutio id fieri oportere praecipiens. 281. Prosecutio Catholicorum qua prolatae a Donatistis epistolae plena adsertione respondent.

287. Prosecutio Donatistarum ubi dicunt etiam 282. Prosecutio Donatistarum adversus prosecutionem Catholicorum quam contra Epistolam retulerunt. 283. Prosecutio Catholicorum, qua ostendunt malos in Ecclesia seminatos, quod Donatistae fieri posse negaverunt, qua defendunt quod se dixisse de duabus Ecclesiis dixerunt Donatistae. 284. Interlocutio quae praecipit ut ex codice recitetur, utrum duas Ecclesias dixissent Catholici prosequentes. 285. Ubi interpretari volunt Donatistae, de duabus Ecclesiis sensisse Catholicos, quoniam duas eos Ecclesias dixisse non constitit. 286. Prosecutio Catholicorum qua defendunt, quid dixerint de Ecclesia praesentis temporis et futuri. mortalem Ecclesiam dixisse Catholicos, cum Ecclesiae immortalitas sit promissa. 288. Prosecutio Catholicorum ubi asserunt supradictis assertionibus suis, eam Ecclesiam immortalem esse promissam, quae nunc ex justis mortalibus constat in terra. 289. Interlocutio quae dicit de peracta quaestione in sententia se dicturum esse quod sentiat, et jubet, ut causa pandatur erroris. 290. Prosecutio Donatistarum quae petit ut de singulis articulis cognitio decursa pronuntiet: et ubi dicunt testimoniis legalibus suis non esse responsum. 391. Catholicorum ad haec secundum superiora responsio. 292. Interlocutio judicis qua dicitur, legibus prohiberi, ne sententia pro parte negotii proferatur. 293. Donatistarum ad ista contentio, quae etiam Catholicis facit injuriam, dum illos falsos jactitat sacerdotes. 300. Prosecutio Catholicorum, Maximianistas Donatistis esse meliores, a quibus persecutionem passi 294. Contestatio Catholicorum, ubi se ab injuria dissimulare respondent. 295. Prosecutio Donatistarum, quae dicit judici, si Christus non es, cur de sacerdotibus judicas? et quae asserit hoc judicium Christo esse servandum: et a Catholicis quaerit, utrum eis praeceperit Christus hominem judicem postulare. 296. Catholicorum ad ista responsio, quod primi Donatistae 240 in Episcopali causa humana judicia flagitarunt, et quod persecutionem non patiantur ipsi, sed faciant. 297. Ubi dicunt Donatistae quod circumcelliones faciunt ad sacerdotes minime pertinere. 298. Prosecutio Catholicorum, quod Donatistae oculos eruendo, diabolum superaverunt. 299. Ubi dicunt Donatistae, diabolum a Catholicis esse defensum. 309. Ubi dicunt Donatistae traditores, id est, malam sunt, si tolerata persecutio efficit meliores. 301. Prosecutio Donatistarum, ubi dicitur diabolus rem fecisse pejorem, quod Job oculos spectatores vulnerum non ademit. 302. Prosecutio Catholicorum, ubi consolarium fecisse Donatistas, et dominicos codices combussisse dicuntur. 303. Prosecutio Donatistarum, Ecclesias suas cruentis adhuc plenas esse corporibus. 304. Interlocutio quaerens, an ipsa fuerit causa dissidii. 305. Donatistarum ad ista responsio. 306. Ubi a Catholicis dicitur hoc posse Maximianistas objicere Donatistis. 307. Interlocutio similis praecedenti. 308. Ubi Catholici provocant Donatistas ut causam veteris dissidii fateantur. arborem ex factis suis, id est, ex fructibus posse cognosci. 310. Catholicorum ad ista responsio. 311. Interlocutio quaerens, quando mala arbor exstiterit. 312. Prosecutio Donatistarum, non sibi ad omnia esse responsum et ad singula. 313. Judicem debere ferre sententiam et a primi hominis culpa haereditarium in omnes transiisse delictum. 314. Interlocutio, de omnibus simul ferendam esse sententiam, ne motus judicis ante finem negotii publicetur. 315. Prosecutio Catholicorum postulans, ut chartae quae recitari coeperant, perlegantur. 316. Interlocutio eas praecipiens recitari, et (recitatio) relationis ad Constantinum Imperatorem ab Anulino Proconsule destinatae, qua Majorinus obstitisse Caeciliano chartas criminum ejus Proconsulis ad principem dirigendas tradidisse, signatur. 323. Ubi a Catholicis dicitur, non omne Miltiadis judicium esse perfectum, quoniam triduo tunc actum 317. Ubi post recitationem servari sibi quod contra competit, postulant Donatistae. 318. Item recitatio relationis alterius ab eodem Proconsule ad eumdem principem destinatae, qua significat idem Proconsul Caecilianum cum decem clericis suis et totidem adversarios ejus ad urbem pergere se fecisse, sicut praeceperat Imperator. 319. Item recitatio epistolae Constantini ad Miltiadem Romanum Episcopum missae, qua et caeteris sacerdotibus inter Caecilianum et adversarios ejus (cognitio) delegatur. 320. Prosecutio Catholicorum intimans quae lecta sunt cognitori, et postulans ut Miltiadis in Caeciliani causa judicium recitetur. 321. Recitatio judicii Miltiadis. 322. Ubi Donatistae volunt aliud contra Miltiadis judicium recitari. 330. Interlocutio, debere chartas quas Donatistae offerunt recitari, ut omnibus recitatis petitoris persona est, et trina sunt gesta. 324. Interlocutio ubi contra recitata volentibus prosequi Donatistis dicitur, ut patiantur primitus omnia per ordinem recitari. 325. Ubi contendunt contra recitata prosequi Donatistae. 326. Ubi a Catholicis dicitur adhuc superesse quod debeat recitari, siquidem non sit lecta sententia Miltiadis. 327. Prosecutio Donatistarum qua se dicunt ideo de exiliis ad judicium remeasse, quia eis cognitor juraverat per edictum. 328. Responsio Catholicorum non fuisse in exilium Donatistas. 329. Prosecutio Donatistarum de petitoris persona, quae peracta sunt repetens, et dicens Caeciliani purgationem non debuisse recitari, qui adhuc ab ipsis non fuerat accusatus. 337. Ubi a Donatistis familiaris epistola recitatur valeat deprehendi. 331. Ubi contendunt Catholici recitationem chartarum suarum interrumpi penitus non debere, sed omnia per ordinem esse recitanda. 332. Ubi Donatistae respondent, recitationem de Caeciliano catholico non potuisse competere. 333. Interlocutio ubi contendentibus de continuanda recitatione Catholicis, jubet cognitor illa potius recitari quae offerunt Donatistae. 334 Prosecutio Donatistarum initium referens causae, quid Mensurius Carthaginensis Ecclesiae episcopus unitatis tempore persecutio effecerit, unde exstitit causa dissidii. 335. Interlocutio probationem exigens si Mensurio crimen traditionis impingitur. 336. Prosecutio Catholicorum qua salva Ecclesiae causa, traditionem in Mensurio probari desiderant. 345. Interlocutio etiam de Caeciliano, quod superest a Mensurio ad Secundum Episcopum destinata, qua quid circa se actum sit tempore persecutionis insinuat. 338. Prosecutio Catholicorum, qua volunt esse testatum, familiares epistolas recitari quarum fides habeatur incerta. 339. Item alia familiaris epistola recitatur Secundi ad Mensurium rescribentis. 340. Ubi Catholici postulant exprimi, qui fuerit hic Secundus. 341. Ubi qui Secundus fuerit exprimunt Donatistae. 342. Recitatio supradicti rescripti, qua vicissim quid circa se in Numidia gestum sit eo tempore Mensurio Secundus insinuat. 343. Interlocutio praecipiens ut recitatis epistolis suis, patienter audiant Donatistae quae legi a Catholicis coeperant. 344. Prosecutio Donatistarum quae superesse sibi dicit quod de Caeciliano legendum est. praecipiens recitari. 346. Prosecutio Catholicorum quae patienter se habere asserit ut legatur. 347. Ubi offerunt Donatistae conditum a patribus suis de Caeciliani damnatione decretum, et hoc jubente judice recitatur. 348. Recitatione conclusa interloquitur judex, ut si quid est adhuc quod de Caeciliano recitari debeat intimetur. 349. Prosecutio Donatistarum, de caeteris quoque personis se habere documenta promittens. 241 350. Interlocutio ut quae a Catholicis oblata fuerant perlegantur. 351. Prosecutio Catholicorum testatum faciens et adversum Mensurium nihil publicis actum esse judiciis, et Caecilianum absentem ab his esse damnatum in concilio sine consule et die, qui sibi invicem confessa traditionis crimina in alio inveniuntur ignovisse concilio. 352. Interlocutio hoc ipsum exigens recitari. 353. Ubi principio Concilii recitato, interrumpunt Donatistae, negantes consulem et diem ecclesiasticis adjici solere decretis. 354. Catholicorum ad ista responsio. 355. Interlocutio similis praecedenti. 356. Ubi exigunt Catholici oportere disquiri, utrum Donatus, cujus modo vocabulum recitatum est, inter Caeciliani fuerit damnatores. 357. Interlocutio quaerens ista disquiri, et ita nomina singulorum. 358. Ubi Donatistae testantur se praebuisse patientiam, vicem petentes, cum coeperint respondere. 359. Interlocutio secundum voluntatem Donatistarum exigens de Catholicis patientiae professionem. 360. Ubi de praebenda patientia Catholici profitentur. 361. Ubi lecta codicis parte totum legi flagitant Donatistae. 362. Catholicorum ad ista responsio. 363. Prosecutio Catholicorum ideo asserens se legisse quae lecta sunt, ut Caeciliani possit valere purgatio. 364. Interlocutio adversus illa quae a Catholicis recitata sunt, Donatistas admonens respondere, ut caetera quae interrupta sunt recitentur. 365. Prosecutio Donatistarum asserens quod decretum sine Consulis adscriptione protulerint ex consuetudine se fecisse majorum. 366. Interlocutio quae dicit, ex hoc ne Catholicos fecisse aliquam quaestionem. 367. Prosecutio Catholicorum ideo haec agere Donatistas ut tempora contrahantur. 368. Ubi Donatistae dicunt, si de sententiis dictis nemo dubitat, Caecilianus jure damnatus est. 369. Prosecutio Catholicorum asserens posse monstrari quod de Caeciliano sit gestum, si quae interrupta fuerint, recitentur. 370. Ubi exigunt a Catholicis Donatistae, utrum illud verum esse Concilium, quo Caecilianus damnatus est, fateantur. 371. Catholicorum responsio, et si verum sit illud Concilium, Caeciliano absenti praejudicare non posse: quomodo Maximianistarum concilium damnantium Primianum praejudicium non attulit Primiano. 372. Donatistarum prosecutio, nec causam causae, nec personam praejudicare personae. 373. Interlocutio de Caeciliano qui a septuaginta damnatus est, respondere Catholicos oportere. 374. Prosecutio Catholicorum, inde se mentionem de Primiani damnatione fecisse, quia evangelica regula est, adversarios de suis operibus arguendos. 375. Prosecutio Donatistarum a primordio repetens, quid Caecilianus admiserit, et promittens ex Optati episcopi Catholici scriptis posse monstrari Caecilianum fuisse confessum quia a traditoribus fuerit ordinatus. 382. Catholicorum prosecutio, qua postulant ea 376. Prosecutio Catholicorum ut quae interrupta fuerant recitentur, et ubi dicunt, ipsos illius temporis Donatistas de suo judicasse Concilio, qui Caecilianum quem damnaverant accusare apud Constantinum Principem voluerunt. 377. Interlocutio qua requiritur, utrum post hoc Concilium accusationis Caeciliani ad principem Donatistae transmiserint. 378. Ubi quaerunt Donatistae utrum Caecilianus ab illo episcoporum judicio appellaverit. 379. Catholicorum prosecutio qua destruitur Donatistarum utroque modo Concilium, sive ante factum est quam ad Imperatorem Caeciliani crimina mitterentur, sive postea congregatum est. 380. Interlocutio quae a Donatistis exigit responderi utrum ante accusationem Caeciliani, an postea illud fuerit celebratum. 381. Donatistarum ad ista responsio. quae acta sunt postea recitari, ut Caecilianus absolutus, et accusatores ejus doceantur fuisse damnati. 383. Prosecutio Donatistarum, qua volunt lectione monstrare consuetudinis esse majorum quod Ecclesiastico judicio consul non sit adscriptus. 384. Ubi Catholici dicunt ad causam non pertinere quod volunt legere Donatistae. 385. Interlocutio quae Catholicos percontatur, utrum illud decretum, quod sine consule est, falsum esse non existiment. 386. Catholicorum ad ista responsio. 387. Interlocutio jubens ut quae interropta primitus fuerant, recitentur. 388. Ubi Donatistae illud Concilium quo Caeciliani damnatores invicem sua crimina donaverunt, ideo arguunt falsitatis, quia huic contra Ecclesiasticum et Apostolicum morem, consul adjectus est. 389. Prosecutio Catholicorum postulans ut superfluis amputatis, ea gesta recitentur quibus absolutus Caecilianus possit ostendi. 390. Ubi contendunt Donatistae ecclesiasticis Conciliis adscribi consulem non solere, et hoc flagitant ex scriptis dominicis approbare. 391. Ubi postulant Catholici purgationis Caeciliani gesta debere recitari. 392. Prosecutio Donatistarum Catholicos cogens decreti illius subire jacturam, quod adversus damnatores Caeciliani recitaverunt. 393. Interlocutio ubi dicit, ex duobus decretis illud potius posse nutare, cui nomen Consulis deest: et praecipiens, ut quae interrupta fuerant, perlegantur. 394. Prosecutio Catholicorum asserens nec illius se decreti causationem aliquam facere, nec tamen alterius decreti se pati debere jacturam. 395. Donatistarum ad ista responsio. 396. Interlocutio, ex majore diligentia Consulis adjecti, fidem non perire decreto. 405. Interlocutio quae a Donatistis exigit, utrum 397. Donatistarum ad ista contentio. 398. Prosecutio Catholicorum, Caeciliani purgationem debere in judicio recitari. 399. Ubi Donatistae dicunt, non valere Catholicos solvere quod objectum est. 400. Catholicorum ad ista responsio, cur in Apostolicis Conciliis non sit dies adjectus et consul: et quod in propheticis libris inveniantur singula tempora suis significationibus fuisse testata. 401. Interlocutio praecipiens gesta quae interrupta fuerant recitari. 242 402. Interlocutio qua petentibus Donatistis ut judicet, dicit judicari de negotii parte non posse. 403. Recitatio judicii Miltiadis et aliorum similiter sacerdotum, qua Caecilianus ostenditur absolutus. 404. Prosecutio Donatistarum ubi secundum superiora contendunt, ut Catholicos cogat decreti, quod adversus Caeciliani damnatores protulerunt, subire jacturam. habeant aliquid proferendum contra recitatum judicium Miltiadis. 406. Item interlocutio quae Donatistas aliud agentes admonet, ut ad quaesita respondeant. 407. Catholicorum responsio contra illud quod a Donatistis decreti a se prolati jacturam facere compellantur. 408. Ubi Donatistae contendunt, illud decretum adversus damnatores Caeciliani a Catholicis recitatum ideo nulla veritate fulciri, quia persecutionis tempore non possit Concilium congregari. 409. Catholicorum similis ad ista responsio, persecutionis tempore fieri potuisse Concilium: et hoc legalibus testimoniis edocetur. 410. Prosecutio Donatistarum similis praecedenti. 411. Catholicorum ad ista responsio, potuisse Concilium persecutionis tempore celebrari, si illo tempore, quamvis furtim, tamen etiam populus potuit congregari. 420. Prosecutio Catholicorum asserens persecutionis tempore ab Episcopis colligi potuisse Concilium, 412. Prosecutio Donatistarum, numquam persecutionem passos esse Catholicos, qui quanta vis sit persecutionis ignorant. 413. Catholicorum ad ista responsio, quae interrogat Donatistas utrum negent collectas Christianorum persecutionis fieri solere temporibus. 414. Interlocutio quae definit a Catholicis hoc probandum, utrum noverint persecutionis tempore Concilium celebratum. 415. Catholicorum responsio, Apostolos inter persecutiones Judaeorum primum fecisse Concilium. 416. Donatistarum ad ista contentio. 417. Interlocutio a Catholicis exigens hoc doceri. 418. Ubi Catholici de Actibus Apostolorum recitant lectionem qua probare velint quod ab ipsis Concilium requisitum est. 419. Interlocutio quae designat recitatam a Catholicis lectionem quod quaesitum est non probasse. siquidem tunc etiam plebes congregatae reperiuntur, unde martyres facti sunt. 421. Interlocutio id exigens comprobari, et ubi exceptores alii subrogantur. 422. Prosecutio Catholicorum quae interrogari desiderat Donatistas, utrum nulla habeant Martyrum gesta persecutionis tempore in collectis se fuisse fatentium. 423. Interlocutio ad interrogata respondere commonens Donatistas. 424. Donatistarum ad quaesita responsio, qua dicunt, nullam domum episcoporum capere potuisse Concilium. 425. Ubi respondent Catholici, duodecim episcopis qui in Concillo tunc fuerunt, domum sufficere potuisse. 426. Interlocutio quae requirit quantus in illo Concilio numerus Episcoporum fuerit. 436. Ubi recitatio de gestis consule et die flagitant 427. Catholicorum prosecutio similis praecedenti. 428. Interlocutio Catholicorum dicta confirmans. 429. Ubi Catholici interrogant Donatistas, utrum tempore persecutionis negent fieri solere collectas. 430. Donatistarum prosecutio quae dicit hoc decretum quod a duodecim Episcopis actum Catholici protulerunt, vel hinc falsum esse, quod illis non est temporibus factum, vel quod Imperatore in propinquis regionibus posito nemo illic auderet congregare Concilium. 431. Ubi Catholici dicunt, parvum Episcoporum numerum facile tunc colligi potuisse. 432. Donatistarum ad ista responsio. 433. Ubi Catholici contestantur non permitti suos exire quos ad gesta miserant perferenda de Martyribus in collecta se fuisse fatentibus. 434. Ubi ultro gesta Martyrum Donatistae offerunt recitanda. 435. Interlocutio praecipiens eamdem recitari. 443. Prosecutio Donatistarum, non potuisse Concilium 438. Ubi aliter de intervallo temporis pronuntiantibus Catholicis, quantum interfuerit scriba respondet. Donatistae, ut etiam decreti consul et dies cum eorumdem gestorum consule vel die conferantur. 437. Interlocutio quae inter decreti gestorumque tempora quantum intersit, inquirit. . 439. Ubi id de quo temporis intervallo aliter a Catholicis renuntiatum fuerat, tolli de tabulis prohibent Donatistae. 440. Ubi hoc ipsum Catholici excusant, et remanere patiuntur in tabulis. 441. Ubi de hoc falsi notant Catholicos Donatistae. 442. Catholicorum responsio, qua asserunt falsum illud dici non posse decretum, nisi probaverint Donatistae persecutionis tempore collectas fieri non solere. eo tempore congregari, quo Martyres in equuleo dependebant. 444. Interlocutio Catholicorum repetens ad ista responsum. 445. Ubi Catholici respondent etiam tempore persecutionis tantam fuisse Christianorum diligentiam, ut in carceribus baptizati Martyres fecerint collectas plebis, factas ex gestorum posse recitatione clarescere. 446. Interlocutio, gesta praecipiens recitari. 447. Ubi Donatistae dicunt, haec ipsa se gesta nuper obtulisse recitanda quae nunc a Catholicis proferuntur. 448. Item recitatio gestorum quibus passiones Martyrum continentur. 449. Item offerunt alia Martyrum gesta Catholici, unde collectae plebis tunc factae doceantur, et recitantur. 450. Interlocutio quae definit ex recitatione gestorum collectas plebis persecutionis tempore celebratas. 454. Interlocutio contra Donatistarum prosecutionem, quae dicit duodecim episcopos et congregari 451. Prosecutio Donatistarum, qua contendunt Catholicos decreti istius facere debere jacturam, quia non potuit tunc episcopale Concilium congregari. 243 452. Interlocutio quae definit, duodecim Episcopos in unam domum tunc colligi potuisse, quando collectae plebis publice fieri potuerunt. 453. Prosecutio Donatistarum, qua adhuc de decreti falsitate contendunt, et ipsius decretis sententias et verba discutiunt, et Caecilianum contra damnatores suos illo se decreto dicunt defendere potuisse, si constaret tunc factum hoc fuisse decretum. 462. Interlocutio tunc de isto decreto enixius inquirendum fuisse, si in hoc Caeciliani absolutio teneretur, tunc et latere facile potuisse, Caecilianum autem non illo duodecim episcoporum decreto, sed Miltiadis potius absolutum esse judicio. 455. Ubi iterum Donatistae Catholicos cogunt jacturam ipsius subire decreti. 456. Ubi alia documenta Imperatorii judicati super absolutione Caeciliani volunt offerre Catholici. 457. Interlocutio id ipsum praecipiens recitari. 458. Ubi exigunt a judice Donatistae, ut de decreti illius falsitate pronuntiet. 459. Interlocutio, claruisse de gestis fieri tunc potuisse Concilium. 460. Prosecutio Catholicorum, qua tacentibus Donatistis judicatum Constantini super absolutione Caeciliani offerunt recitandum. 461. Prosecutio Donatistarum, qua contendunt fieri tunc non potuisse Concilium, et debere Catholicos ejusdem decreti dispendium sustinere. 469. Prosecutio Donatistarum, non potuisse episcopos nunc Donatistas contra judicium Miltiadis, aliud oportere vel dicere, vel proferre, quo Caeciliani absolutio destruatur. 463. Prosecutio Donatistarum, qua promittunt responsuros se esse contra judicium Miltiadis: fidem tamen illius inquirendam esse decreti. 464. Interlocutio exigens intimari aliquid contra judicium Miltiadis, et judicans in persecutione fieri potuisse Concilium. 465. Catholicorum prosecutio necessariam fuisse causam cur tunc congregarentur Episcopi. 466. Interlocutio exigens contra Caeciliani absolutionem a Donatistis aliquid responderi. 467. Prosecutio Donatistarum, quamvis collectae tunc factae sint plebis, tamen episcoporum contrahi tunc non potuisse Concilium. 468. Interlocutio exigens Donatistas legere aliquid contra judicium Miltiadis. 477. Ubi Donatistae dicunt se scriptis Optati catholici suos in eo crimine alterum condemnare, si eo ipsi tenerentur obnoxii. 470. Catholicorum de scripturis dominicis ad ista responsio. 471. Interlocutio exigens ut contra absolutionem Caeciliani quid proferatur. 472. Prosecutio Donatistarum, Caecilianum in Africa ubi damnatus fuerat, debuisse purgari: Miltiadis autem pro eo sententiam non valere, quia simili etiam crimine tenebatur. 473. Prosecutio Catholicorum exigens hoc probari quod de crimine Militiadis dixerant Donatistae. 474. Interlocutio approbari praecipiens quod intenditur Miltiadi. 475. Prosecutio Donatistarum, qua de Miltiadis nomine quid sit actum, probaturos se gestorum recitatione promittunt. 476. Ubi Catholici petunt de nomine Miltiadis res judicatas debere proferri. episcopi monstraturos Caecilianum Brixiae fuisse damnatum. 478. Interlocutio, Optati testimonio nunc amoto, illud potius quod super nomine Miltiadis Donatistae promiserant proferendum. 479. Ubi Donatistae Optati volunt testimonium recitari. 480. Interlocutio quae promittit Optati testimonium recitandum, si primum quod contra Miltiadem promissum fuerat recitetur. 481. Prosecutio Catholicorum, contra eminentes episcoporum sententias unius Optati testimonium suscipi non debere. 482. Donatistarum prosecutio, nimium verum esse quod contra Catholicos Optatus catholicus dixit. 483. Catholicorum prosecutio, Optati scripta pro scripturis canonicis non haberi. 484. Prosecutio, qua exigunt Donatistae ut aut damnent Catholici Optatum, aut patiantur ejus testimonium recitari quo Caecilianum Brixiae dicit fuisse damnatum: et qua admonent judicem, ut promissam teneat aequitatem. 485. Interlocutio similis praecedenti. 486. Catholicorum prosecutio, contra Miltiadem debere Donatistas proferre aliquod judicatum. 487. Interlocutio similis praecedenti. 488. Ubi dicunt Donatistae non esse prolixum quod de Optato desiderant recitari. 489. Interlocutio, ordinem servandum esse definiens, ut primo contra Miltiadem aliquid, postea de Optato quantum voluerint, recitetur. 490. Ubi gesta in urbe habita offerunt Donatistae. 491. Ubi gesta eadem recitantur quibus in urbe Roma a nonnulis aliis et a quodam Stratone rerum Ecclesiasticarum traditio perpetrata est. 498. Interlocutio confirmans quod a Catholicis 492. Interlocutio in tam prolixis gestis nihil dictum de nomine Miltiadis. 493. Ubi dicunt Donatistae adhuc se non finisse totum quod promiserant recitare. 494. Catholicorum prosecutio qua prolixis gestis se patientiam praebuisse testantur, et nihil ex iisdem adversum Miltiadem esse prolatum unde se debere de absolutione Caeciliani, etiam Constantini Principis legere judicatum. 495. Prosecutio Donatistarum, qua testantur traditionem se gestis prioribus recitasse, et adhuc se habere quod legant. 496. Interlocutio, alia circa Miltiadis personam recitari gesta permittens, et Catholicis servans, ut recitent postea si quid velint. 497. Hic Catholici volunt esse testatum, quod non expresserint Donatistae, ubi superiora gesta confecta sint. 506. Ubi Catholici ex Donatistarum prosecutione dictum est. 499. Item a Donatistis gesta alia recitantur, quibus post redditam agendi licentiam Christianis, res Ecclesiae quae traditae fuerant, recuperantur a Stratone et caeteris quos ad id negotium Miltiades episcopus destinarat. 500. Interlocutio, quod etiam secunda gesta nihil de reatu contineant Miltiadis. 501. Ubi asserunt Donatistae eum Stratonem quasi diaconum a Miltiade directum ad res Ecclesiae repetendas, qui invenitur ante tradidisse. 244 502. Interlocutio postulans id doceri. 503. Ubi recitatur ex primis gestis Stratonis nomen. 504. Interlocutio postulans evidenter ostendi, utrum Straton in primis gestis diaconus fuerit nominatus. 505. Ubi Donatistae ex hoc illud interpretari volunt ibi diaconum significatum quod iisdem gestis hortator susperstitionis fuerit nominatus. colligunt, fieri potuisse ut alter fuerit Straton superstitionis hortator. 507. Donatistarum contra ista contentio. 508. Interlocutio qua dicitur utraque gesta iisdem temporibus facta, et debuisse Stratonem eodem hortatoris nomine utrobique signari. 509. Item interlocutio quae requirit apertum crimen et manifestam damnationem Miltiadis esse promendam. 510 Prosecutio Donatistarum, eumdem Stratonem esse qui primo tradidit, postea res suscepit Ecclesiae; nec obesse veritati, quod ibi hortator superstitionis est dictus, quia gentiles diabolum dicere noluerunt: tunc de Miltiade oportere judicari Stratonis consortio maculato. 511. Interlocutio, probari oportere quod idem Straton etiam tunc a Miltiade directus sit, quando dicitur tradidisse. 518. Ubi dicunt iterum Donatistae Miltiadem Stratonis 512. Donatistarum prosecutio, ideo ibi non teneri vocabulum Miltiadis quod adhuc episcopus non fuisset: hinc autem Miltiadem fuisse pollutum, quod traditorem Stratonem in numero habuit diaconorum. 513. Interlocutio pronuntians, partes agere debere quae competunt. 514. Prosecutio Catholicorum, duo Stratones tunc esse potuisse, nec abhorrere a consuetudine, ut duo uno nomine censeantur, Miltiadem vero reum esse non posse, nisi traditionem Stratonis scisse doceatur. 515. Interlocutio inter episcopos nihil suspicionibus actitandum, et debere Constantini judicium recitari. 516. Recitatio judicii Constantini, quo apud se quoque Caecilianum fuisse purgatum post Arelatense Concilium, significat Imperator. 517. Interlocutio quae admonet Donatistas, utrum contra haec habeant aliquid recitandum. 528. Interlocutio, imperiale rescriptum cui desit societate pollutum. 519. Interlocutio similis praecedenti. 520. Ubi dicunt Donatistae, falsum esse judicium Constantini auribus intimatum. 521. Interlocutio, quod inter partes sententiam tulerit Imperator. 522. Ubi hoc legi desiderant Donatistae. 523. Interlocutio, hoc ipsum significans, et ex rescripto Principis superius recitato. 524. Ubi Donatistae volunt esse testatum in rescripto Principis nec diem esse nec consulem. 525. Ubi respondent Catholici, et lectum esse ex rescripto diem, et iterum offerunt ut legatur. 526. Prosecutio Donatistarum, lecto die non esse consulem lectum. 527. Catholicorum ad ista responsio, et ut si de rescripto dubitatur, archivorum inspiciatur auctoritas. consul et dies, in dubium revocari non posse. 529. Ubi Donatistae queruntur episcopale decretum superius a Catholicis cum consule esse prolatum, et nunc Imperatoris epistolam sine consule recitari. 530. Ubi Catholici provocant Donatistas, ut dicant falsam esse Imperatoris epistolam. 531. Ubi postulant Donatistae, ut quod sibi servatum fuerat, de Optato proferant lectionem. 532. Interlocutio, debere respondere primitus Donatistas, utrum falsa sit Imperatoris epistola, et ita demum recitari de Optato quod velint. 533. Ubi asserunt Donatistae Caeciliano nihil prodesse rescriptum, quia invenitur postea condemnatus: et hoc volunt recitata Optati lectione constare. 534. Ubi Catholici contestantur, quod sibi non obsit error Optati: legi tamen patiuntur Optatum. 535. Ubi postea Consul invenitur Imperiali epistolae. 536. Ubi de Optato lectio recitatur. 537. Non inventa in Optato damnatione Caeciliani, sed retentione apud Brixiam temperantius ab Optato esse dictum asserunt Donatistae. 538. Interlocutio, debere Donatistas qui hoc Optatum temperantius posuisse dixerunt, evidentius approbare Caecilianum ab Imperatore fuisse damnatum. 539. Prosecutio Donatistarum, qua dicunt alium Casae non fuisse Donatum. 540. Catholicorum ad ista responsio, quod in actis Miltiadis Donatus Casensis evidenter expressus sit. 541. Ubi Petilianus Episcopus partis Donati impedimento raucedinis agere se non posse testatur. 542. Ubi Catholici testantur, ideo se Petilianum excusationi subtrahere voluisse, quod ei Donatus Casensis ex gestis evidenter ostensus est. 543. Interlocutio, cum septeni adstent, de unius defectu querelam esse posse. 544. Prosecutio Donatistarum, qua principi Constantino libellum asserunt proprios dedisse majores, et eo principem motum agendi eis dedisse licentiam, et ibi Felicis Aptungitani episcopi qui Caeciliani fuerat ordinator, causa narratur. 545. Interlocutio exigens ut quod competit Donatistis, documentorum prolatione monstretur. 546. Libelli recitatio quem Constantino imperatori dederunt illo tempore Donatistae. 547. Prosecutio Catholicorum, qua asserunt pro se facere libellum quem recitaverunt Donatistae. 548. Interlocutio Catholicorum dicta confirmans, et rescriptum Constantini praecipiens recitari. 549. Ubi recitatur epistola Constantini ad vicarium Verinum destinata, qua libertatem agendi tribuit Donatistis. 550. Prosecutio Catholicorum quae dicit pro se magis epistolam facere Constantini, quia non de Caeciliano aliquid judicatum est, sed furori ipsi permissi sunt. 551. Interlocutio Catholicorum dicta confirmans. 552. Ubi Donatistae petunt ut judex de permissa 245 sibi a Constantino arbitrii libertate pronuntiet. 553. Interlocutio pronuntians quod petitum est, et adserens principem Honorium de absolutione Caeciliani hodie praecepisse disquiri. 554. Prosecutio Donatistarum qua interpretantur ideo non videri Caecilianum fuisse purgatum, quia retractata causa Felicis ordinatoris ejusdem, Ingentius quidam ad comitatum praeceptus est destinari, et nihil actum ab Ingentio reperitur quo Felix absolutus esse noscatur. 555. Prosecutio Catholicorum qua promittunt se Aeliani proconsulis recitata relatione monstrare, quid super Felicis absolutione fuerit actitatum. 556. Ubi Donatistae contendunt Constantini potius litteras recitandas, quibus jussus est Ingentius ad palatium destinari. 557. Interlocutio quae hoc potius praecipit recitari. 558. Ubi hae ipsae litterae recitantur. 559. Prosecutio Catholicorum, ubi dicunt relationem Aeliani proconsulis recitandam, qua Felix ostenditur absolutus. 560, Recitatio relationis ejusdem. 561. Interlocutio quae deposcit, ut ad pleniorem fidem etiam gesta ipsa quibus Felix purgatus est, recitentur. 562. Ubi Donatistae contendunt illud potius recitandum, si aut directus est, aut aliquid apud imperatorem egit Ingentius. 563. Prosecutio Catholicorum, acta potius recitari oportere, ut quemadmodum Caecilianum constitit absolutum, ita et Felix purgatus fuisse monstretur. 564. Interlocutio gesta praecipiens recitari. 572. Prosecutio Catholicorum qua dicunt, quoniam omnia per ordinem recitata sunt, debere cognitorem, 565. Gestorum recitatio pro Felice qui Caeciliani fuerat ordinator. 566. Interlocutio exigens ut quod partibus competit, intimetur. 567. Prosecutio Donatistarum contra gesta pro Felice prolata. 568. Interlocutio, gesta, quae roboravit antiquitas, nonnisi aliorum prolatione gestorum posse rescindi. 569. Prosecutio Catholicorum, sufficere causae quod ab ipsis est recitatum, et si Caeciliani purgationem Ingentii persona rescindit, Donatistas hoc potius debere monstrare. 570. Interlocutio quae istud exigit recitari. 571. Donatistarum prosecutio qua dicunt, praesentem Felicem debuisse purgari, et qua requirunt, utrum aliquid apud imperatorem Ingentius pro Felice responderit. summotis tergiversationibus, ferre sententiam. 573. Interlocutio exigens ut contra gesta, quibus absolutus est Felix, aliquid recitetur. 574. Prosecutio Catholicorum, majoris esse innocentiae documentum quod absens purgatus est Felix. 575. Prosecutio Donatistarum, qua omnes totius negotii recapitulantur articulis superiorum prosecutionum diversi tractati. 576. Interlocutio absoluta et consumpta repeti non debere, qua rursus exigitur ut contra Felicis absolutionem aliquid recitetur. 577. Prosecutio Catholicorum, postulans ut quoniam discussis omnibus, superflua repetuntur, jam sententia proferatur. 578. Interlocutio contra Felicis absolutionem aliquid recitandum. 579. Prosecutio Donatistarum debere judicem de his quae prolata sunt judicare. 580. Prosecutio Catholicorum (qua postulant) ut etiam caetera recitentur. 581. Interlocutio, omnia debere recitari, ut de omnibus judicetur. 582. Prosecutio Donatistarum similis praecedenti. 583. Interlocutio similis praecedenti. 584. Prosecutio Donatistarum, pro arbitrio partis adversae falsatum esse et destructum quidquid a sua parte prolatum est. 585. Interlocutio, si nihil superest quod legatur, debere partes exire, ut scribi possit plena sententia. 586. Interlocutio convocans partes ut sententia recitetur. 587. Sententia recitata quae totum complexa negotium, quid observari oporteat, pro catholica unitate decernit. Expliciunt Capitula tertiae Cognitionis.