Capitula excerpta (Ludovicus II Germaniae)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula excerpta
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138




Capitula excerpta (Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne cc_id: cps_2.LuIiGe.CapExc, cc_idno: 9721

Capitula excerpta

138.0627D| Item capitula legis Salicae.
1.

Ut loca quod semel dedicata sunt ut monasteria sint, et maneant in perpetuum monasteria, nec possunt ultra fieri saecularia habitacula.

c

2.

Ut virgines non velentur ante viginti quinque annos, nisi rationabili necessitate cogantur.

3.

Item predicandum est, quomodo Dei filius incarnatus est de Spiritu sancto et Maria semper virgine, pro salute et reparatione humani generis, ascendit in caelum, et quomodo iterum venturus sit in majestate divina judicare omnes homines secundum 138.0628D| merita propria, et quomodo impii pro scelera sua cum diabolo in ignem aeternum mittuntur, et justi cum Christo et sanctis angelis in vitam aeternam.

4.

Item diligendum est et praedicandum de resurrectione mortuorum, ut sciant et credant in hisdem corporis praemia meritorum accepturos.

5.

Item cum magna diligentia cunctis praedicandum est, pro quibus criminibus deputantur cum diabolo in aeternum supplicium. Legimus enim apostolo manifestante: « Sunt autem opera carnis quae 138.0629A| sunt fornicatio, inmunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficiae, contentiones, emulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, omicidia, ebrietates, commessationes, et his similia quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. » Magnus praedicator eclesiae Dei singillatim nominavit, cum omni studio prohibetur, ita legentes, quam sit terribile illud quod dixit, quia qui talia agunt regnum Dei non consequentur; sed in omni justitia ammonete eos de regno Dei et dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de humilitate et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elemosinis, et confessione peccatorum suorum. Et ut debitoribus suis secundum Dominicam 138.0629B| orationem sua debita condonent, scientes certissime, quod qui talia agunt regnum Dei illi consecuntur; et hoc ideo diligentius injungimus vestrae caritati, quia scimus temporibus novissimis pseudodoctores esse venturos, sicut ipse Dominus in evangelio praedixit, et apostolus Paulus ad Timotheum testatur; et ideo dilectissimi toto corde praeparemus nos in scientia et veritatis, ut possimus contradicentibus veritati resistere, et divina donante gratia verbum Dei crescat, et concurrat et multiplicetur in profectum in sancta aeclesiae et salutem animarum nostrarum, et laudem in gloria nominis domini nostri Jesu Christi. Pax praedicantibus, gratia obedientibus, gloriam domino Deo nostro.

6.

Ut nullus in psalterio vel in evangelium 138.0629C| vel in aliis rebus sortire praesummat, nec divinationes aliquas observare.

7.

Omnino prohibendum est omnibus ebrietatis malum, et qui ista conjurationes faciunt per sanctum Stephanum aut per nos aut per filios nostros prohibemus et praecipimus, ut episcopi vel abbates non vadant per casas miscendum.

8.

De eo quod missi nostri provideri debent, ne forte alicujus clamor super episcopum vel abbatem vel abbatissam vel comitem seu super qualecumque gradum sit, et nobis renuntiare

9.

De monasteriis et senodochiis quae per diversos comites esse videntur, ut regulares sint, et quicumque eas habere voluerit, per beneficium domni regis habeat. 138.0629D|

10.

De aldionibus. Aldiones publicum pertinentes aldiones vel aldianes ea lege vivant in Italia in servitute 138.0630A| dominorum suorum, qua fiscalinus vel lidus vivunt in Francia.

11.

Item de lege Ribuariense. Si ingenuus ingenuam ictu percusserit, sol. 15 culpabilis judicetur.

12.

Homo regius, id est fiscalinus, aeclesiasticus vel lidus interfectus sol. 100 componatur. Homo ingenuus qui multam quamlibet solvere non potuerit et fidejussores non habuerit, liceat ei semetipsum in vatdio ei cui debitor est mittere, usque dum multam quam debet persolvat. In eodem capitulo de soniste aut 600 sol. componat, aut cum 12 juret, aut si ille qui causam querit, duodecimo hominem sacramentum recipere noluerit, aut ad crucem aut cum scuto et fuste contra eum 138.0630B| decertet.

13.

Si quis ad mallum legibus bannitus fuerit, si eum sunnis non detinuerit, sol. 15 componat. Sic ad secundum et tertium; si autem aut quartum venire contempserit, possessio ejus in bannum mittatur, donec veniat et de re qua interpellatus fuerat justitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus ejus quae in bannum misse sunt rex interrogetur, et quicquid inde judicaverit fiat. Prima admonitio super noctes 7, secunda super noctes 14, tertia super noctes 21, quarta super noctes 42. Similiter et de beneficio hominis, si forse res proprias non habuerit, mittatur in bannum, usque dum rex interrogetur. Si auctor venerit et rem intertiatam recipere noluerit, in campo vel cruce 138.0630C| contendant.

14.

Qui filios non habuerit, et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit coram rege et coram comite et scavinis vel missis dominicis qui tunc ad justitias faciendas in illa provincia ordinati, traditione faciat.

15.

Homo dinarialis non antea in suam agnitionem potuerit quam usque in tertiam generationem perveniat. Homo cartularius similiter.

16.

Omnis sacramentum in aeclesia aut super reliquias juretur, et quod in aeclesia jurandum est, vel cum sex aut cum 12, sic esse debent, quales et potuerit legibus invenire, et sic juret, si illum Deus adjuvet et illi sancti quorum iste reliquie sunt, 138.0630D| ut veritatem dicat.

16.

Si res intertiata furto ablata fuerit, liceat 138.0631A| ei super quem res intertiata fuerit, sacramento se excusare de furto, ut nec sue voluntatis aut consentiente fuisset quod ablatum est, aut tantum sine damno restituat.

17.

De homine qui comprehendit servum, et jussit eum occidere dominus suus duos infantes, et unum qui habuit 9 annos, alium qui habuit 11; ad extremum illum servum postquam dominus suus illos pueros occidit, in foveam quandam projeci, et judicatum est, ut illum qui novem annos habuit triplici udrichildo componat, alium vero qui 11 annos habuit dupliciter, servum tripliciter, et bannum nostrum ad omnia.

18.

Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasteria, nec archidiaconi sunt laici. 138.0631B|

19.

De hoc, ut si fames evenerit, clades aut inequalitas aeris, vel alia qualiscumque tribulatio, non exspectetur edictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia; et in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adjuvet, prout potero, et ut suam anonam non nimis care vendit, et ne foris imperium nostrum vendatur aliquid alimoniae.

20.

De armatura in hoste, sicut antea in alio capitulo commendavimus ita servetur, et insuper omnis homo qui 12 habet mansos brunia habeat, qui vero bruniam habet et eam secum non tulerit, omne beneficium et bruniam perdat.

21.

Stetit nobis ut missos nostros unum 138.0632A| monachum et alium capellanum dirigamus infra regnum nostrum praevidendo vel inquirendo per monasteria virorum vel puellarum quae sub sancta regula vivere debent, quomodo est eorum habitatio, aut quali semper vita vel conversatio illorum, et quomodo unumquemque monasterium de rebus habere videtur unde vivere possit.

22.

De feminis quae, defunctis viris, lex Langobardorum prohibet ante anni spatium vestem religionis mutare velumque suscipere, petierunt nostram licentiam ut cum eis mox divina pietas inspiraverit, eas indemnes liceret suscipere. Nos autem considerantes, quia praeterito pro ipsa dilatione multae etiam raptu intra eundem spatium ad aliam partem distractae fuerunt, ideo et eorum 138.0632B| petitionem quia justam censuimus suscepimus, et eis ita fieri concedimus.

23.

De homicidio unde lex pro simplicitate probatione trium testium querit, et testes habere non potuerit, concedimus, ut cum 12 juratoribus juret, et ab eadem simplicitatem absolutus, proprium non admittat.

24.

De cartis quae a quibusdam personae falsae appellantur, constituimus, ut si notarius superfuerit et testes, ipsi eam veram et idoneam faciant; et si testes mortui 10 fuerint, et notarius superfuerit, cum 12 juratoribus veram et idoneam faciat.