Migne Patrologia Latina Tomus 138
Capitula ad Francos et Aquitanos (Carolus II Calvus), J. P. Migne cc_id: cps_2.CaIiCa.CaAdFrE, cc_idno: 9694
- 1.
¶ Mandat vobis noster senior, quia suus avunculus Rhuodulfus illi de vestra fidelitate nuntiavit, et quod vos illum precastis, ut ad vos suos denominatos fideles in sua mercede transmitteret, et vos illi per illos vestram necessitatem et voluntatem mandare volebatis; et si aliquid factum habebatis quod necessitas fuisset emendare, voluntarie per illorum consilium emendabatis, et quod vobis consilium donaverint ad nostri senioris fidelitatem et vestram 138.0631D| salvationem, voluntarie faceretis.
138.0632C|
- 2.
Et mandat vobis noster senior, quia placet ei quod illi suus avunculus de vestra fidelitate et bona voluntate nuntiavit; et secundum vestram deprecationem transmittit nos, sicut precastis, ad vos; et mandat vobis, quia si aliquis de vobis se reclamat, quod injuste alicui de vobis fecit, et ad rectam rationem et justum judicium venire non potuit, aut per insidias aliquas aut ipse senior noster, aut aliquis ad illum, aliquem de vobis comprehendere voluit, et propter hoc ad tempus aliquis de vobis ab illius praesentia et ab illius servitio se subtraxit; quia omnis quicumque de vobis ad rectam rationem ad illum et ante suos fideles venire voluerit, hoc ei concedit. Et si juste et rationabiliter inventum fuerit, 138.0632D| quod rectam rationem contra eum aliquis de 138.0633A| vobis habuerit, cum consilio fidelium suorum hoc voluntarie emendabit. Et si inventum fuerit, quod illam causam unde aliquis de vobis conquirere voluerit, per rationem fecerit, volet, ut sicut per rationem fecit, ita facta per rationem permaneat.
- 3.
Mandat vobis, ut si aliquis de vobis rectam rationem ad illum et ante suos fideles precaverit, et inde in rectam rationem venerit, et juste et rationabiliter inventum fuerit quod rectam rationem aliquid de vobis non habeat, et ipsa recta ratio illum convicerit, quia si se concrediderit et humiliaverit, et emendare voluerit, et in ipsa emendatione permanere voluerit, quia sicut cum suis fidelibus rationabiliter invenerit ut rationabilem misericordiam faciat, voluntarie paratus est facere.
138.0633B|
- 4.
Mandat vobis, quia si aliquis est de vobis qui non se confidit in sua conscientia, ut rectam rationem precare aut non valeat aut non audeat, et se recognoscit et poenitet, et misericordiam illius et indulgentiam petierit, quia illum, tantum ut inante sicut debet se caveat, voluntarie unicuique qui sic se recognoscit, misericordiam et indulgentiam donat.
- 5.
Mandat vobis, ut ne aliquis de illo inante dubitet, quia ipsam rectam rationem, qui illam quaerit, semper illi vult conservare, et illam misericordiam quam modo illi concedit, similiter illam semper vult conservare, si ille aliam iterum talem causam non commiserit, pro qua per rectam rationem justum judicium debeat sustinere.
- 6.
Mandat vobis, quia si aliquis de vobis talis est 138.0633C| qui dicat, quia pro paupertate et necessitate, quia multos dies in illius servitio misit et omnia quae habuit dispendit, ad talem conjunctionem, ut aliquid impetraret quod per servitium impetrare non potuit, se conjunxit, quia si hoc nostro seniori ante suos fideles demonstrare potuerit, et hoc si verum inventum fuerit quod senioris nostri culpa fuerit, quod per necessitatem aliquis de vobis rationabiliter de servitio illius se tali modo subtraxerit, quia senior noster hoc voluntarie recognoscit, et cum consilio de suis fidelibus hoc, quam citius et rationabilius potuerit, emendabit.
- 7.
Mandat vobis, quia si aliquis de vobis dixerit, quod hoc quod fecit non pro sua infidelitate neque 138.0633D| pro sua desinhonorantia fecit, et timet aliquis de vobis, quod noster senior alicui de vobis reputare inante debeat hoc factum, aut pro sua infidelitate aut pro sua desinhorantia, et propter hoc jam ultra ad illum non debeat consilium acaptare, quia qualiscumque de vobis tali modo in isto facto commisculatus est, si inante illi sic fidelis et obediens et adjutor ad suum regnum et debitum honorem continendum fuerit, sicut per rectum homo suo regi et suo seniori esse debet, quia nulli de ista causa volet reputare, sed totum ex corde dimittere quod in 138.0634A| illius persona in ista causa commisit, et suum servitium, quod illi et ante fecit et adhuc Deo juvante faciet, debite et rationabiliter vult illi mereri. Si autem aliquis illi aut alicui injuste abstulit, lex hoc, sicut consuetudo et rectum est, pacificabit.
- 8.
Et sciatis, quia senior noster, sicut subinde voluit, Deo gratias, nunc ad bonum effectum perduxit, et rogavit fideles suos, ut sine ulla mala suspicione de illius iracundia aut animi commotione communiter quaerant et inveniant, atque describant hoc quod ille secundum suum ministerium facere debet, et quae facere illum non condeceant. Et ubicumque inventum fuerit, quod fecit quod facere non debuit, paratus est, ut cum Dei adjutorio et fidelium suorum consilio hoc, quam citius cum ratione et possibilitate 138.0634B| emendare potuerit, emendet et inante corrigat, et correcta custodiat; et quod facere debuit quod ad salutem et honestatem illius pertinuit, et aliquid minus fecit, hoc cum Dei adjutorio et fidelium suorum consilio et auxilio, facere quam citius cum ratione et possibilitate potuerit, faciat.
- 9.
Et similiter vult, ut nos quaeramus et inveniamus et describamus quid et qualiter nobis fidelibus suis in unoquoque ordine contra illum conveniat facere, et quid non conveniat facere; ut illa quae conveniunt faciamus, et illa quae non conveniunt caveamus, et ubicumque in retro aliqua a nobis suis fidelibus in quocumque ordine facta sunt quae non condeceant, cum Dei et illius auxilio et nostro communi consilio, quam citius cum ratione et possibilitate 138.0634C| emendare potuerimus, emendemus et inante corrigamus, et correcta custodiamus.
- 10.
Et sciatis, quia sic est adunatus cum omnibus suis fidelibus in omni ordine et statu, et nos omnes sui fideles de omni ordine et statu, ut si ille juxta humanam fragilitatem aliquid contra tale pactum fecerit, illum honeste et cum reverentia, sicut seniorem decet, ammonemus, ut ille hoc corrigat et emendet, et unicuique in suo ordine debitam legem conservet. Et si aliquis de nobis in quocumque ordine contra istum pactum in contra illum fecerit, si talis est, ut ille inde eum ammonere voleat ut emendet, faciat; et si talis est causa, ut inde illum familiariter non debeat ammonere, et ante suos pares illum in rectam rationem mittat, et ille qui debitum 138.0634D| pactum et rectam legem et debitam seniori reverentiam non vult exhibere et observare, justum justitiae judicium sustineat. Et si sustinere non voluerit, et contumax et rebellis extiterit et converti non potuerit, a nostra omnium societate et regno ab omnibus expellatur. Et si senior noster legem unicuique debitam et a se et a suis antecessoribus nobis et nostris antecessoribus perdonatam, per rectam rationem vel misericordiam competentem unicuique in suo ordine conservare non voluerit, et ammonitus a suis 138.0635A| fidelibus suam intentionem non voluerit, sciatis, quia sic est ille nobiscum et nos cum illo adunati, et sic sumus omnes per illius voluntatem et consensum confirmati, episcopi atque abbates cum laicis, et laici cum viris ecclesiasticis, ut nullus suum parem dimittat, ut contra suam legem et rectam rationem et justum judicium, etiamsi voluerit, quod absit, rex noster alicui facere non possit.
- 11.
Et sciatis, quia ad hoc quaerendum et inveniendum, et statuendum atque confirmandum, cum nostro et caeterorum fidelium suorum consensu, habet noster senior constitutum locum Vermeriam palatium et tempus ac diem 14 Kalend. Augusti; et habet ex nomine descriptos fideles suos, per quorum tractatum ista causa, Deo adjuvante, ad perfectionem perveniat; 138.0635B| et habet 7 Kalend. Augusti ad ipsum palatium Vermeriam generaliter omnes fideles suos convocatos, ut omnibus suam voluntatem et perdonationem et nostram, qui fideles illius sumus, devotionem accognitet; ut ista convenientia, quam teste Deo confirmabimus, inante diebus vitae suae et diebus vitae nostrae conservetur, et ipse suis successoribus contra successores nostros, et nos nostris successoribus suis successoribus conservandam in Dei nomine relinquamus.
- 12.
Et sciatis, quia vult senior noster et nos ac caeteri fideles illius, ut si vos, qui illius fideles et consiliarii esse debetis, volueritis, sicut vobis diximus, ad illius praesentiam et fidelitatem atque servitium venire, et nobiscum in ista societate esse, quia et ipse et nos quae voluntarie volemus, ut cum nobis hoc et quaeratis et inveniatis, et statuatis et confirmetis atque conservetis, et nos cum vobis 138.0636A| similiter: et vobis aliis omnibus, sicut et nobis, debitam legem et rectam rationem dehinc inante, sicut rectum est, vult conservare, sicut sui antecessores, qui hoc melius et rationabilius fecerunt, nostris et vestris antecessoribus in omni ordine conservaverunt.
- 13.
Et mandat vobis noster senior, quia si aliquis de vobis talis est cui suus senioratus non placet, et illi simulat ut ad alium seniorem melius quam ad illum acaptare possit, veniat ad illum, et ipse tranquillo et pacifico animo donat illi commeatum; tantum ut ipsi et in suo regno vel suis fidelibus aliquod damnum aut aliquam marritionem non faciat; et quod Deus illi cupierit, et ad alium seniorem acaptare potuerit, pacifice habeat.
138.0636B|
- 14.
Et si aliquis fuerit de vobis, qui voleat dicere quia non credit senioris nostri fidem, et suspectus sit de sua perditione, et propter hoc non audeat ambulare ad illum, nos vobis damus Dei et nostri senioris Karoli fidem, et de suis episcopis et fidelibus clericis fidem, quia quantum Deus vos salvaverit, et vos vos ipsos salvaveritis, sani ambuletis et sani cum illo sitis; et sani, si vobis cum illo, sicut debet, non convenerit, retornetis; tantum ut pacifice et sine seditione ambuletis, et suos fideles non sollicitetis.
- 15.
Et si adhuc dubitatis, et aliam firmitatem quaeritis, tantum ut contra rationem non quaeratis, si ad illum, sicut diximus, ambulare vultis, etiam et ad hoc parati sumus ut faciamus; quia certi sumus, quia omnia cum securitate facere possumus.
- NOTA. Haec quae sequuntur capitula misit domnus rex Karolus ad Francos et Aquitanos qui ab eo disciverant, anno incarnationis Dominicae 856, Nonis Julii de palatio Carisiaco, per fideles missos suos Adalardum abbatem, Rodulfum, Richuinum, Adalgarium, et Berengarium.
p. 0636B