Migne Patrologia Latina Tomus 138
Capitula diversa (Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne
cc_id: cps_2.LuIiGe.CapDiv, cc_idno: 9719
Incipit capitula secundum Lodoici imperatoris, filius Lothari imperatoris. 138.0753C|
1. De incestis conjunctionibus hic praecipimus, ut nullus deinceps propinquam, nec quam propincus abuit, uxorem ducat.
2. Ut omnimodis diligentissima examinatione secundum scriptam legem, quam diutissime fieri possit justo judicio, omnibus usus juramenti proibeatur, ut Deo donante, consuetudo pessima perjurii a christiano populo auferatur. Tamen omnino fiant, universi nullathenus hoc consentire volumus. Sed si quis in perjurio fuerit comprobatus, aut manum dexteram perdat, aut eam secundum scriptam legem redimat, et numquam amplius in nullo judicio ad sacramentum venire permittatur. 138.0753D|
3. Comperimus, quod ab his qui secundum mundanam legem viduarum et orfanorum tutelam sibi vendicant, non solum negliguntur, sed etiam aliquotiens opprimuntur; quibus ecclesiastica sollicitudine succurrendum esse censemus. Et si hujusmodi oppressores ad episcopalem admonitionem corrigi voluerint, 138.0754C| gratulandum his est. Sin autem in obstinationis impietate duraverint, suggerendum clementissimo imperatori, quatenus ipse efficacem tutorem eis tribuat; ut et illi remuneratio reddatur a Deo, et de inutili silentio sacerdotalis ordo non damnetur.
4. Ut nullus ecclesiasticus femina secum habere praesummat. Si presbyter fuerit, aut diaconus, aut episcopus, ab ordine deponatur. Si clericus, nudus ad palum vapuletur; et femina quae eum consensit, similiter vapuletur et capud tondantur; quia sic dicit Scriptura Dei: membra Christi noli tangere meretricis.
5. De episcopis, presbyteris, diaconibus vel ceteris 138.0754D| interdixit per omnia magnum sinodum, ut nulli presbytero atque diacono sive clerico introductam non licead abere mulierem, simul nec ancillam, nec aliam, quae in opinionem adulterii manent aut difamantur, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam. Simul nec et in ipsa casa, ubi ipsas manent, esse non debent. Et qui oc facere 138.0755A| ausus fuerit, bannum nostrum a parte nostra componat.
6. Ut unusquisque presbyter res suas quas post diem consecracionis adquisierint, propriae ecclesiae relinquant.
7. Homo de statu suo pulsatus, si is qui eum pulsat, ad vincendum illum procinctos habuerit, adhibeat sibi octo legitimos juratores ex ea parte unde pulsatur, sive illa paterna sive materna sit, et quatuor aliunde non minus legitimos; et jurando vindicet libertatem suam. Quod si procincti defuerint, assumat undecumque 12 liberos homines, et jurando ingenuitatem suam defendat.
8. Placuit nobis ut ec capitula quae excerpsimus de capitulare avii nostri Karoli, 138.0755B| ed domni genitori nostri Ludovici imperatoris, his omnibus et fidelibus nostris et sanctae ecclesiae in regno Italiae consistentibus per legem teneantur et serventur. Et quicumque horum capitulorum contemtor extiterit, 60 solidos componat.
9. Dictum est nobis, ut in quibusdam locis episcopus et comes ab incestuosis et ab his qui decimas non dant, guadias accipiant, et a presbyteris quibusdam negligentibus, et inter se pecunias dividant; quod penitus abolendum decernimus, ne forte avaritiae locus detur. Et constituimus, ut incestuosus juxta canonicam sententiam poenitentia mulctetur. Qui vero decimam post tres ammonitiones et praedicationem sacerdotum dare neglexerit, excommunicetur. Juramento vero eum 138.0755C| constringi nolumus, propter periculum perjurii.
10. Statuimus de decimis, unde jam inter episcopo seu reliquis sacerdotibus, et comitibus et vassis et reliquis fidelibus nostris multas audivimus intentiones: set si edem sive in sua proprietate habeat, sicut in capitulare constitutum est, ipsa decima de suo domo coltile rebus in eadem ecclesia concedimus: ipse sacerdos qui ibi ordinatus fuerit, ipsa decima dispenset pro luminaria, sive elemosinis distribuad. Statuimus de suos manentes, qui in eadem parochia commanentes sunt, ipsa decima a plebe donetur. Et si contradixerint ea, publice distringantur, sicut in capitulare nostro constituimus.
11. De propincuas non accipiendas in conjugio 138.0755D| , quod uxoris parentella sit viro sicut et propria parentella.
12. Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos 138.0756A| suos expedendi reprehensionem caveant et discretionis modum teneant. Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in suorum propinquorum jus conducantur statuunt. Et ob hoc jura ecclesiastica convelluntur et ministerium sacerdotale fuscatur, imo ab subditis detrahitur et contemnitur. Placuit itaque nobis omnibus, ut deinceps hoc avaritiae genus caveatur; fixumque abhinc et in perpetuum mansurum esse decrevimus, ut episcopus de rebus sui juris, quas ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quidquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus 138.0756B| factus est, quascumque res de ecclesiae facultatibus aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus ut non in propinquorum suorum, sed in ecclesiae cui praeest jura deveniant. Similiter de presbyteris vel diaconibus, qui de ecclesiarum rebus quibus praesunt praedia et mancipia eo modo emunt, faciendum statuimus; quoniam multos presbyteros occasione taliter emtarum rerum ecclesias quibus praesunt disparasse et offendisse et spoliasse, et suum ministerium multis modis exorbitasse, et diabolo se mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum damnationis et perditionis deperisse, comperimus. Et ideo non debemus ante tempus per suspectionem judicari, sed patienter expectari, donec ipsa veritas 138.0756C| manifesta fiat, utrum magis audiendi an improbandi simus.
13. Consobrinam, neptem, novercam, fratris uxorem, vel etiam de propria cognatione, aut quam cognatus habuerit, nullus audeat in conjugio copulare.
14. Si quis huic tali nefario conjugio se conjunxerit, et in eo permanserit, sciat se episcopali auctoritate anathematis vinculo esse innodatum, ut nullus sacerdos ei tribuat communionem.
15. Si vero conversus divisusque fuerit ab illicita copulatione, dignae poenitentiae submittatur, ut sacerdos loci consideraverit.
16. Ecclesiae vel qualibet pia loca destructa jacencia, praecipimus ex his quae suscipere solent, reformata constitucione proprio dispendio restaurentur 138.0756D| ; nec sufficiente vero necessario, a populo plebis auxilientur, ut domus onorifice videatur existere. 138.0757A|
17. Nulli episcoporum licead res immobiles de subjectis plebibus vel aliis quibuslibet locis in proprio usu abere, ne majores locuplectentur, et minores tali facto pauperiores factae inveniantur. Contra agens canonica auctoritate coartatus desistat.
18. Femina vero quae habitum religiosum aut velamen obtentu religiositatis susceperit, cum esset vero potentes viros sociare non permittantur, set elegentes monasterio regulariter vivant, aut in domibus susceptum abitum observent. Contra autem turpes inventae, providencia episcopi emendetur.
19. Res litigosa nullathenus potest dare neque vendere, antequam elitigetur.
20. Quicumque homo alteri debitor fuerit, 138.0757B| ipsum debito negare voluerit, et postea convictus fuerit, ipsum debitum in dublum persolvad.
21. Similiter et ille homo qui res vendiderit et exinde cartam fecerit, si minus dederit quam ipsa carta scriptum fuerit, in dublo ei qui acceperit restituad.
22. Ut postquam oc capitulo notare jussimus, et per regnum nostrum usquam de nostra jussione commandatum fuerit, et alio modo fecerit nisi quod nobis et nostris fidelibus placitum est, quicumque nostra jussione in dispectione abuerit, bannum nostrum a parte nostra componat, et postea ipse reus apparead in sanctam sinodum, et secundum canones judicetur. 138.0757C|
23. Constat enim omnis homo observare, ut die dominico nullus audead operaciones mercacionesque peragere, praeter in cibalibus rebus pro itaerantibus, ita ut vivere possint. Et debent dominico die, secundum possibilitatem, omnes ad ecclesiam concurrere, et in sola omnipotenti Dei oracione vacare, ut qui christiano vocabulo nuncupantur, opera peragere videantur.
24. De monasterio vel oratorio quod a proprio domino soli edificatum est, monemus ut constructum a domino constructori invito non auferatur; liceadque illo presbitero cui voluerit pro sacro officio--qui illius diocesis et bonae auctoritatis dimissoriae cum consensu episcopi sui nec 138.0757D| malus existat--commendare, ita ut placita justicia ipsius episcopi obedienter sacerdos requirad.
25. Si quispiam invasor comprobatus, dicad pro 138.0758A| parte ecclesiae egisse, de privato sibi re pertinente ab ipso suoque erede resolvatur invasio. Sacerdos denique pro tali culpa reus perinventus, a proprio canonice judicetur episcopo, ut non ecclesia sibi commissa damnum sustinead.
26. In sacris canonibus praefixum est ut decimae justa episcopi disposicione distribuantur. Quidam autem laici, qui vel in propriis vel in beneficiis suis abent basilicas, contempta episcopi disposicionem, non ad ecclesiam ubi baptismum et praedicacionem manus inposicionem et alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed propriis basilicis vel suis clericis pro suo libitum tribuunt; quod omnismodis divinae legis et sacris canonibus constat esse contrarium. Unde 138.0758B| vestram potestatem, ut eos corrigatis, exspetimus.
27. Quamquam sacerdotis testimonium credibile habeatur, tamen ipsi in secularibus negotiis pro testimonio aut conficiendis instrumentis non rogentur, quia eos in talibus rebus esse non convenit.
28. Si autem causa eventus aliquid audierint aut viderint, ubi nullae idoneae seculares personae inveniantur, ne veritas occultetur et malum in bonum aestimetur, in providentia episcopi proprii sit, ita ut coram se aut competentibus judicibus aut aliter veritatem honorifice tollant.
29. Quia sunt in plerisque locis parricidae et ceteri homicidae, vel reliquis criminibus implicati, qui penitentiam publicam agere contemnunt, qui 138.0758C| utique rei publicae utilitatibus inutiles sunt; super quibus necesse est, ut vestra celsitudo comitibus praecipiad, quatenus episcopis adjutorium ferant, ut eos canonicae poenitentiae subdere valeand.
30. ¶ De justiciis ecclesiarum Dei, viduarum, et orfanorum, pupillorum, ut in publicis judiciis non dispiciantur clamantes, set diligenter audiantur.
31. De homicidas et ceteris malefactoribus qui legibus morire debeant, nemo eis ad exscusacione in ecclesia sua introire permittat. Si absque voluntate patroni ibidem introierit, tunc ipse cujus ecclesia fuerit, nullum victum eum donet nec alii dare permittat.
32. Ut nemo praesumat alterius servum ministrum ecclesiae constituere vel benedicere, antequam 138.0758D| a domino suo tradatur in manu pontificis in libertate integra persistendum omnibus diebus; nec possit dominus post illum diem ullum dominacionis 138.0759A| jus in eum exercere; et tunc, sicut domini et voluntas, ad sacrum ordinem accedat.
33. Ut episcopi, abbates et presbiteri res ecclesiae sibi commissae, inter parentes et proximos suos non amplius quam canonica sancxit licencia dividant, ut acceptae plebi vel eis qui res suas ibidem offerunt, murmur vel detraccio auferantur.
34. Ut liberi omines nullum opsequium comitibus faciant, nec vicariis, neque in prato neque in messe, neque in aratura aut in vinea, et quongestum illum vel residium non solvant, excepto aribannatoribus, vel missatico qui legacionem ducunt.
35. Statuimus de presbiteris et diaconibus ecclesiastico onore privatis, ut redigantur penitenciae, 138.0759B| sicut canones praecipiunt. Et si episcopus aut abbas in sua parrochia abuerit monasteria, ibi mittantur; tunc praecipiad ipsi episcopus, ut ibi tales incident ipsam plebem unde sint, ut si res propria abuerint, eligantur sibi tali patrono qui de ipsis rebus victum et vestimentum eis ministret; ita tamen, ut nulla abeant licencia vagandi aut discurrendi, sive per placita sive ad palatium seu ad ipsas quas proprias ante abuerint, sine licencia sui episcopi; et in eodem loco ubi constitutum est, sua penitencia jugiter agatur. Quod si hoc non conservaverit, primum verberibus coerceatur; quod si nec sic se castigaverint, tunc in tali loco deducatur. . . . 138.0759C|
36. De viduis et pupillis et orfanis, et coecis et claudis, tuicionem atque amminiculum habere imperciamus juxta possibilitatem nostram vel vires, sicut in praecepto domni regis continetur.
37. Volumus, ut omnis inquisitio de rebus ecclesiasticis vel ad jus fisci nostri pertinentibus quae facienda est, non per testes qui producti fuerint, sed qui in eo comitatu meliores et veraciores esse cognoscuntur, per illorum testimonium inquisitio fiat, et juxta quod illi testificati fuerint, vel contineantur vel reddandur ipsae res.
38. Placuit nobis de orfanis et pauperibus qui debite vel indebite dicuntur amisisse ereditatem paterni vel materni juris ad se pertinentibus, si alicubi inventi fuerint, quos patres vel matres propter 138.0760A| tradiciones illorum exeredes fecerint, aliorum silicet suasionibus aut peticionibus vel aliquo ingenio, omnino volumus atque decrevimus emendari quantum ad nos vel ad nostram pertinet potestatem juxta voluntatem Dei et nostram voluntatem, sancta amonicione et consideracione, ut si forte extra officium nostrum alicubi inventum fuerit, ammonere nostra clemencia audeamus ut emendetur.
39. Sancitum est, ut nullus quislibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quarum liberi aut propinqui haec inconsulta oblatione rerum propriarum exheredari possent. Quod si aliquis deinceps hoc facere tentaverit, ex hac re a synodali et imperiali sententia omnimodis feriatur, 138.0760B| et res ad exheredatos redeant.
40. Si liber homo de furtum accusatus fuerit, et res proprias abuerit, in mallo in praesencia comitis se arramiet. Et si res non abuerit, fidemjussore donet, qui eum arramire, et in placidum [adduci faciat. Et liceat ei prima vice per sacramentum se] secundum legem idoneare, si potuerit. Et si alia vice duo vel tres eum de furto accusaverint, licead ei contra unum ex eis cum scuto et fuste in campo contendere. Quod si servus de furto accusatus fuerit, dominus ejus pro eo emendet, aut eum cum sacramenta excuset, nisi tale furtum perpetratum abead propter quod ad supplicium tradi debead. 138.0760C|
41. Statutum est, ut nullus canonica aut regulare institucione constitutus, aliquem consecrare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere tentaverit, sinodalis vel imperiali sentencia modis omnibus feriantur.
42. Si de una causa plures fidejussores dati fuerint, et unus ex ipsis fidejussoribus mortuus fuerit, ut proinde causam suam non perdat, set pro eo qui de illis fidejussoribus vivi sunt, solvatur quod promisit.
43. Sancitum est de villis novis ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimas de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.