Capitula diabolica in Nicolaum papam (Guntharius Coloniensis)

This is the stable version, checked on 31 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula diabolica in Nicolaum papam
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Capitula diabolica in Nicolaum papam (Guntharius Coloniensis), J. P. Migne 121.0380B

PRAEFATIO AD EPISCOPOS REGNI LOTHARII.

121.0377D| Sanctis ac venerandis fratribus et coepiscopis Guntharius atque Theotgaudus in Domino salutem.

121.0378D| Rogamus suppliciter charissimam fraternitatem vestram ut nobis pro vobis assidue orantibus sanctarum 121.0379A| precum solatia instanter impendatis, et neturbemini neque terreamini pro his, quae fama forte de nobis ac vobis sinistrius nuntiat. Confidimus de Domini nostri clementissima bonitate, quia neque in regem nostrum neque in nos, opitulante Deo, inimicorum praevalebunt insidiae, neque gaudebunt de nobis adversarii nostri. Nam quamvis domnus Nicolaus qui dicitur papa, et qui se apostolum inter apostolos annumerat, totiusque mundi imperatorem se facit, ad illorum instinctum et votum, quibus conspiratus favere dignoscitur, nos damnare voluisset, tamen modis omnibus Christo propitio suae insaniae renitentes invenit, et quidquid inde fecit, non mediocriter illum postmodum poenituit. Misimus vobis haec subscripta capitula, quibus cognoscatis nostram 121.0379B| adversus praefatum pontificem querimoniam. Nos autem egressi a Roma longiusque recedentes, iterum ad Romam revocati sumus. Quo nos incipientes reverti, has vobis litterulas scripsimus, ut non miremini, 121.0380A| quod longiores agimus moras. Dominum regem nostrum tam per vos ipsos quam per vestros missos et litteras saepius visitate et confortate, eique quoscunque potestis amicos et fideles conciliate, maxime Ludovicum regem admonendo semper invitate, et cum illo de communi utilitate diligenter inquirite, quoniam in pace eorum regum [ al. regnum] erit pax nostra. Aequo animo estote et tranquillo corde, domini fratres, quia Deo volente talia vobis nuntiare speramus, in quibus absque errore poteritis advertere spiritum Domini docentem quid et quomodo agere debeatis. Tantum omnimodis praefatum regem commonere curate, ut inter varias suggestiones ita maneat immobilis, donec et ipse rerum causas cognoscat. Caeterum, desiderantissimi 121.0380B| fratres, necessarium vobis est et laude dignum, ut promissam regi nostro fidem coram Deo et hominibus inviolabiliter conservemus. Deus omnipotens vos in suo sancto servitio conservare dignetur.

INCIPIUNT CAPITULA. 121.0379|

CAP. 1.--Audi, domne papa Nicolae; patres et fratres coepiscopi nostri ad te nos direxerunt, et nos sponte venimus, consulere videlicet tuum magisterium super his quae pariter, prout nobis visum fuit, et adjicientibus et approbantibus notum esse potuit, 121.0379C| judicavimus, auctoritates rationesque quas secuti fuimus scriptis ostendentes, ut tua sapientia perscrutatis omnibus, qui inde sentiret et quid vellet nobis demonstraret. Et si illud melius tua sanctitas inveniret, ut nos instrueres et doceres hoc, humiliter postulamus, parati quidquid rectius et probabiliter insinuares, una cum confratribus nostris sanis acquiescere documentis.

CAP. II.--Sed nos per tres hebdomadas tuum exspectantes responsum, nihil certitudinis nihilque doctrinae nobis expressisti, sed tantum quodam die in publico dixisti, nos excusabiles apparere et innocentes juxta nostri assertionem libelli.

CAP. III.--Ad ultimum nos evocati, ad tuam praesentiam deducti sumus nihil adversitatis suspicantes, 121.0379D| ibique obseratis ostiis conspiratione more latrocinali facta, et ex clericis et laicis turba collecta et permista, nos opprimere inter tantos violenter studuisti, atque sine synodo et canonico examine nullo accusante, nullo testificante, nullaque disputationis districtione dirimente vel auctoritatum probatione convincente, absque nostri oris confessione, absentibus aliis metropolitanis et dioecesanis coepiscopis et confratribus nostris, extra omnium omnino consensum tuo solius arbitrio et tyrannico furore damnare nosmet voluisti.

CAP. IV.--Sed tuam maledictam sententiam, a paterna benignitate alienam, a fraterna charitate extraneam, adversum nos injuste et irrationabiliter contra leges canonicas prolatam, nequaquam recipimus, 121.0380B| imo cum omni coetu fraterno quasi maledictum frustra prolatum contemnimus atque abjicimus. Teipsum quoque, damnatis et anathematizatis sacramque religionem abjicientibus ac contemnentibus faventem et communicantem, in nostram communionem 121.0380C| nostrumque consortium recipere nolumus, contenti totius Ecclesiae communione et fraterna societate, quam tu arroganter te superexaltans despicis, teque ab ea elationis tumore indignum faciens sequestras.

CAP. V.--Igitur ex tuae levitatis temeritate propria tibimet sententia anathematis pestem inflixisti, exclamans: Qui apostolica praecepta non servat, anathema sit, quae tu multipliciter violare et violasse dignosceris, divinas simul leges et sacros canones quantum in te est evacuans, praedecessorum tuorum, pontificum Romanorum, vestigia sequi nolens.

CAP. VI.--Nunc ergo qui fraudulentiam et calliditatem tuam experti sumus, non quasi ad illatam 121.0380D| nobis contumeliam provocati sumus, sed contra tuam iniquitatem zelo accensi, nec nostrae vilitatis personam attendentes, sed omnem nostri ordinis universitatem cui vim inferre conaris prae oculis habentes.

CAP. VII.--Quid nostrae specialis propositionis summa fuerit, in paucis replicamus. Lex divina et canonica aptissime probat, etiam venerandae saeculi leges astipulantur, quod nulli licet ingenuam virginem alicui viro tradere in concubinatum, maxime si illa puella nunquam illicitae assentire voluit copulae; et quia suo viro parentum consensu, fide, affectu [ al., effectu] ac dilectione conjugali sociata est, uxor profecto, non concubina, habenda sit.