Capitula de causis cum episcopis et abbatibus tractandis (811)

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula de causis cum episcopis et abbatibus tractandis (811)
811
editio: incognita
fons: []
Capitula de causis cum episcopis et abbatibus tractandis.

Item brevis capitulorum quibus fideles nostros episcopos et abbates alloqui volumus et commonere de communi omnium nostrorum utilitate.

Primo commemorandum est, quod anno præterito tria triduana ieiunia fecimus, Deum orando ut ille nobis dignaretur ostendere, in quibus conversatio nostra coram illo emendari debuisset: quod nunc facere desideramus.

Quærendum est in primis ecclesiasticis, id est episcopis et abbatibus, ut illi nobis patefaciant de conversatione sua, qualiter vivere debeant, ut cognoscere valeamus, cui de illis aut bonum aut aliud aliquid refrenati credere debeamus; et ut scire possimus, in quantum cuilibet ecclesiastico, id est episcopo vel abbate seu monacho, secularibus negotiis se ingerere; aut quod proprie pertineat ad illos qui dicuntur et esse debent pastores ecclesiæ patresque monasteriorum; ut aliud ab eis nec non quæramus, quam quod ipsis facere licet, et ut quislibet ex eis a nobis ea non quærat, in quibus eis consentire non debemus.

Interrogare volumus ipsos ecclesiasticos et qui scripturas sanctas non solum ipsi discere sed etiam alios docere debent, qui sint illi quibus apostolus loquitur: «imitatores mei estote», vel quis ille de quo idem dicit: «nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus», aut qualiter apostolus sit imitandus vel quomodo Deo militet.

Iterum inquirendum ab eis, ut nobis veraciter patefaciant, quid sit quod apud eos dicitur seculum relinquere, vel in quibus internosci possint hi qui seculum relinquunt ab his qui adhuc seculum sectantur; utrum in eo solo, quod arma non portant nec publice coniugati sunt.

Inquirendum etiam, si ille seculum dimissum habeat, qui cotidie possessiones suas augere quolibet modo, qualibet arte non cessat, suadendo de cœlestis regni beatitudine, comminando de æterno supplicio inferni, et sub nomine Dei aut cuiuslibet sancti tam divitem quam pauperem, qui simpliciores natura sunt et minus docti atque cauti inveniuntur, sic rebus suis expoliant et legitimos heredes eorum exheredant, ac per hoc plerosque ad flagitia et scelera propter inopiam, ad quam per hoc fuerint devoluti, perpetranda compellunt, ut quasi necessario furta et latrocinia exerceant, cui paternarum hereditas, ne ad eum perveniret, ab alio prærepta est.

Iterum inquirendum, quomodo seculum reliquisset, qui cupiditate ductus propter adipiscendas res quas alium vidit possidentem homines ad periuria et falsa testimonia præcio conducit, et advocatum sive præpositum non iustum ac Deum timentem sed crudelem ac cupidum ac periuria parvipendentem inquirit, et ad inquisitionem rerum non qualiter, sed quanta adquirit.

Quid de his dicendum, qui, quasi ad amorem Dei et sanctorum sive martyrum sive confessorum, ossa et reliquias sanctorum corporum de loco ad locum transferunt ibique novas basilicas construunt et, quoscumque potuerint ut res suas illuc tradant, instantissime adhortantur. Ille siquidem vult, ut videatur quasi bene facere seque propter hoc factum bene meritum apud Deum fieri, quibus potest persuadere episcopis: palam sit hoc ideo factum, ut ad aliam perveniat potestatem.

Miramur unde accidisset, ut is qui se confitetur seculum reliquisse neque omnino vult consentire ut ipse a quolibet secularis vocetur, armatos homines et propria vellit retinere, cum ad eos qui nondum in totum seculum renunciaverunt hoc pertineat: ad ecclesiasticos vero quomodo iuste pertineat, penitus ignoramus, nisi illi nobis insinuaverint qui hæc quasi licita usurpare non dubitant.

Quid unusquisque Christo in baptismo promittat vel quibus causis abrenunciat; ut, quamvis unicuique christiano considerandum sit, specialiter tamen ab ecclesiasticis inquirendum, qui laicis ipsius promissionis et abrenunciationis in sua vita exemplum præbere debent. Hic diligentissime considerandum est et acutissime distinguendum, quæ sectando vel neglegendo unusquisque nostrum ipsam suam promissionem et abrenuntiationem vel conservet vel irritam faciat; et quis sit ille Satanas sive adversarius, cuius opera vel pompam in baptismo renunciavimus. Hic autem conspitiendum est, ne perversa unusquisque faciendo illum quislibet nostrum sequatur, cui iamdudum in baptismo renunciavimus.

Cap. 10.

recensere

In quo canonum vel in cuius sancti patris regula constitutum sit, ut invitus quislibet aut clericus aut monachus fiat, aut ubi Christus præcepisset aut quis apostolus prædicasset, ut de nolentibus et invitis et vilibus personis congregatio fieret in ecclesia vel canonicorum vel monachorum.

Cap. 11.

recensere

Quam paucitatem conferat ecclesiæ Christi, quod is qui pastor vel magister nec cuiuscumque venerabilis loci esse debet magis studet in sua conversatione habere multos quam bonos, et non tantum probis quam multitudine hominum delectatur, plus studet, ut suus clericus vel monachus bene cantet et legat quam iuste et beate vivat, quamquam non solum minime in ecclesia contempnenda sit cantandi vel legendi disciplina, sed etiam omnimodis exercenda; sed si utrumque cuilibet venerabili loco accedere potest, tolerabilius tamen ferendum nobis videtur inperfectione cantandi quam vivendi. Et quamvis bonum sit, ut ecclesiæ pulchra sint ædificia, præferendus tamen est ædificiis bonorum morum ornatus et culmen; quia, in quantum nobis videtur, structio basilicarum veteris legis quandam trahit consuetudinem, morum autem emendatio proprie ad novum testamentum et christianam pertinet disciplinam. Quodsi Christus et apostoli et qui apostolos recte secuti sunt in ecclesiastica disciplina sunt sequendi, aliter nobis in multis rebus faciendum est quam usque modo fecissemus, multa de usu et consuetudine nostra auferenda et non minus multa quæ actenus non fecimus facienda.

Cap. 12.

recensere

Qua regula monachi vixissent in Gallia, priusquam regula sancti Benedicti in ea tradita fuisset, cum legamus sanctum Martinum et monachum fuisse et sub se monachos habuisse, qui multo ante sanctum Benedictum fuit.

Cap. 13.

recensere

De sanctimonalium et ancillarum Dei conversatione.