Capitula de Tungrensi episcopatu (Carolus III)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula de Tungrensi episcopatu
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Capitula de Tungrensi episcopatu (Carolus III), J. P. Migne cc_id: cps_2.CarIii.CaDeTuE, cc_idno: 9702

Capitula de Tungrensi episcopatu

138.0813C| In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus vir illustris, divina propitiante clementia rex Francorum, omnibus archiepiscopis et episcopis in regno nobis a Deo commisso constitutis, pax et salus ab eodem Deo aeterno.

c

1.

Quia divinae propitiationis beneficia, quae ab ipso ab ipsis crepundiis experti sumus, nullatenus enumerare possumus, idcirco laudem Domini loquetur os meum, et benedicet nomen sanctum ejus in seculum seculi. Unde quia, pluribus nostris exigentibus meritis, multotiens adversa quaeque sustinuimus, credimus non hoc ad nostrae damnationis meritum, sed ad gratiam suae reconciliationis nobis fore permissum: ut flagellis ejus eruditi, discamus perversa cavere, et in cunctis ejus voluntatibus parere. 138.0813D| Sicut vobis de multis notum est, cum olim quidam nostri fideles, a nostra debita fidelitate exorbitantes, vitam et regnum nobis auferre moliti sunt, euntes post inimicos nostros, eisque familiariter inhaerentes, res et episcopia nostri regni ab ipsis dari sibi concupierunt. Ut ergo de multis taceamus, unum, qui nobis nostris visceribus serpentinum virus infudit, vestrae sanctitati propalabimus, Hilduinum videlicet, qui contra regalem agens potestatem, contra quoque apostoli dicta, ubi dicitur: Deum timete, regem honorificate; et: Non est potestas nisi a Deo; et: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. 138.0814C| Non est enim potestas nisi a Deo; et adversus citharoedi David dicta, ubi ad Dominum loquitur: Imposuisti homines super capita nostra, quique ultra Rhenum ad inimicos nostros proficiscens, minimeque reminiscens sacramentorum suorum nobis promissorum, eaque retro dorsum abjiciens, ab Heinrico inimico nostro episcopium Tungrensis ecclesiae expetiit, suaque damnatione contra omnia statuta tam sacrorum patrum quam regum videlicet antecessorum nostrorum usurpavit. De qualibus in libro regum capitulari ita dicitur: Si quis praesumpserit quam non meruit a principe vel seniore justo dignitatem, sacrilegus habeatur. Et beatus Gregorius: Sicut qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel qui importunus 138.0814D| se ingerit, proculdubio est repellendus. Nam qui nititur ad altiora contendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat? Cur non perpendit, quia benedictio illi in maledictum convertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus promovetur.

2.

Cum quidam pestiferi viri, ut supra memoravimus, a nostra fidelitate deviarent, convocavimus archiepiscopos praesules 16 nostri regni, nonnullos etiam proceres, marchiones, et comites, optimatesque, ut eorum consilio, auctoritate, atque virtute, tantae vesaniae resisteremus. Inventum est, ut nova gibborum genera novis medicationibus secarentur 138.0815A| ac sanarentur, pellentes eos episcopali auctoritate sacrorumque canonum constitutione a coetu et consortio christianorum. Quorum praesumptioni ac nefandae tyrannidi Hilduinus se intumescens, datis Heinrico suisque proceribus complurimis auri argentique ponderibus, non solum cum eis scienter participavit, sed etiam ex thesauris ecclesiae Tungrensis, quos instinctu diabolico rapuerat vel furatus fuerat, quibusdam minis ac terroribus egit, ut Herimannus Agrippinae civitatis archiepiscopus per violentiam Heinrici suorumque fidelium illum in pontificem consecraret. Nam si non fecisset, sicut ipse venerabilis archiepiscopus nobis postea in praesentia plurimorum retulit, sibi vitam resque ecclesiasticas auferret, omnemque familiam trucidaret, 138.0815B| ac illorum bona diriperet. Ideoque absque legitimorum antecessorum auctoritate cum consecravit, ut ipse adhuc testatur, sed tantis terroribus ac diris crudelitatibus coactus. Unde in Nicaeno concilio ita ad locum invenitur: Si quis ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam ipse privetur communione, tanquam qui regulas confundit. Quae longe lateque in diversis conciliis et capitularibus regum de excommunicatis inveniuntur.

3.

Idem etiam Hilduinus res nostri regni ex praefato episcopio invasit, diripuit, et pro libito abduxit, agens contra statuta Anacleti papae, ubi dicitur: Sanctus Anacletus, qui ab ipso Petro apostolo ordinatus est presbyter, postea in sede Romana successor illius factus episcopus cum totius mundi sacerdotibus 138.0815C| judicavit. Qui abstulerit, inquit, patri vel matri aliquid, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est. Mater vero nostra Ecclesia est, quae nos in baptismo regeneravit. Ergo qui pecunias Christi et ecclesiae rapit, aufert, vel fraudatur, homicida est, atque homicida in conspectu justi judicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur. Qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus judicandus est.

4.

Praefatus denique Hilduinus thesauros ecclesiae Tungrensis et Aquisgrani palatii juxta beati Lamberti martyris corpus in quadam arca positos avida cupiditate rapuit, eosque inimicis nostris, suis videlicet fautoribus, contulit, et ecclesiae abstulit. De quo quibusque hujuscemodi sacri canones ita decernunt: 138.0815D| Si quis inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae vendidisse vel abstulisse, sacrilegium commisit. Placuit eum in ordine ecclesiastico non haberi. Unde et beatus Augustinus 47 evangelii homilia Johannis dicit: Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas; et ne contemnas, fur hic sacrilegus est, non qualiumcumque fur locorum, sed dominicorum; locorum, sed sacrorum. Et post pauca: Quicumque aliquid 138.0816A| de ecclesia aufert vel fraudatur, Judae proditori comparatur.

5.

Hos ecclesiae thesauros episcopis et comitibus et fautoribus pro sua ordinatione dedit, non prae oculis habens statuta Africani concilii, quibus praecipitur ut nullus per pecunias ordinetur, ita inquiens: Si quis episcopus per pecunias obtinuerit dignitatem, deiciatur, modis omnibus abiciatur, sicut Simon magus abscissus est a Petro. Item in concilio Chalcedonensi: Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus sub pretio Spiritus sancti gratiam obtinere voluerit, proprii gradus periculo subjacebit; et nihil ex hac ordinatione vel promotione quae est per negotiationem facta proficiat, sed anathematizetur.

6.

Jam dictus Hilduinus ad cumulum suae damnationis 138.0816B| ante venerabilis Herimanni praesentiam veniens, super sacra nefande juravit, quod ego Karolus episcopium Tungrense dederim, et quosdam ex clericis et laicis jurare compulit. Quod quam sit absurdum quamque vitandum, sparsim sanctarum scripturarum testimonia approbant.

7.

Memoratus praeterea Hilduinus per domnum Herimannum episcopum tertio vocatus ad synodum, ut contra haec quae sibi obiciuntur responderet, si justam causam haberet, aut si non posset, canonum feriretur spiculis. Qui quoniam quidem venire distulit, incidit sententiam Bonifacii papae ita dicentis: Probat vera esse illa quae adversus se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult. Et ne dubitet, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum 138.0816C| ut absolvatur qui est innocens quaerit. Et post pauca: Confitetur enim de omnibus, quisquis subterfugere judicium posse dilationibus putat. Item ipse: Si adesse voluerit, praesens, si confidit, ad objecta respondeat. Quod si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur.

8.

Omnes tam clerici quam laici supradictae ecclesiae nostram adeuntes sublimitatem, luctuosis vocibus innotuerunt, quod jam memoratus Hilduinus cum suis praedonibus bona illorum diripuit, omnemque illorum facultatem et supellectilem abstulit, nihil illis remansit, unde saltem sibi victus sufficientiam adhiberent. Addentes etiam in precibus, ut vestro consilio citius ageretur, ne amplius praedae et direptioni paterent; 138.0816D| sed illis ad ordinandum daremus pontificem Richerum, quem concorditer elegerunt. De quibus videlicet omnibus hic capitulatim insertis vestrum precamur pontificium, ut propter Deum et debitam quam nobis polliciti estis fidelitatem, pro viribus exinde adjuvetis, ut noster honor in hujusmodi negotiis amplius non decrescat, et status sanctae Dei ecclesiae stabiliatur.