1.
recensereNemo Iudeus præsumat de ecclesia Dei aliquid recipere neque in wadio nec pro ullo debito, ab ullo christiano, in auro sive in argento neque in ceteris rebus. Quod si facere præsumpserit, quod absit, omnis substantia sua auferatur ab eo et dextera manus illi amputetur.
2.
recensereUt nullus Iudeus neminem christianum in wadium ab ullo Iudeo aut ab alio christiano mittere præsumat, ne deterior fiat; quod si facere præsumat, secundum suam legem restituat, et debitum et wadium simul perdat.
3.
recensereUt nemo Iudeus monetam in domo sua habeat, et neque vinum nec annonam vel aliam rem vendere præsumat. Quod si inventum fuerit, omnis substantia sua ab illo auferatur, et in carcerem recludatur, usque ad præsentiam nostram veniat.
4. De sacramento Iudeorum contra christianos.
recensereMitte rumice bis a capite in circuitu pedum eius; ibi debet stare quando iurat sacramentum, et habere debet in dextro brachio quinque libros Moysi secundum suam legem, et si habere non potest secundum hebreum, tamen habeat latinitatem. Si me Deus adiuvet, ille Deus qui dedit legem Moysi in monte Synai, et si lepra Neaman Siri super me non veniat sicut super illum venit, et sic terra me non deglutiat sicut deglutivit Dathan et Abiron, de ista causa contra te malum non merui.
5. Iuramentum Iudeorum.
recensereAdiuro te per Deum vivum et verum, et in illam legem sanctam quam Dominus dedit ad beatum Moisen in monte Sinai, et per Adonai sanctum, et per pactum Abræ quod Deus dedit filii Isræl, et si non lepra Naaman Siro circumdet corpus meus, et si non me vivo degluciat terra sicut fecit Dathan et Abilon, et per arcum fidelis qui de celis aparuit ad filios hominis, et ipsum locum sanctum ubi sanctus Moisen stetit et illam sanctum quam beatus Moisen ibi haccepit, de hac causa culpabilis non sum.