Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula apud Vernis palatium
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne cc_id: cps_2.Carlom.CaApVeP, cc_idno: 9687

Capitula apud Vernis palatium

138.0791D| In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karlomannus, gratia Dei rex, omnibus venerabilibus episcopis, abbatibus, comitibus, judicibus, omnibusque sanctae Dei ecclesiae et nostris fidelibus. Cum 138.0792D| ad palatium Vernis anno dominicae incarnationis 884, anno autem regni nostri quinto, indictione secunda, mense Martio convenissemus, et pars fidelium nostrorum nobiscum, placuit ut quaedam 138.0793A| statuta sacrorum canonum necnon quaedam capitula antecessorum nostrorum renovarentur; quia graviter et moleste ferimus, quod peccatis impedientibus et malitiis perversorum hominum exuberantibus, ultra modum vilescunt atque pene adnullata existunt, praecipue illa quae contra malum rapinae et depraedationis a sanctis patribus sunt promulgata, et a christianissimis regibus auctoritate regia confirmata. Siquidem ita passim longe lateque hoc venenum diffusum et dispersum est, ut quasi libere jam male abutantur omnes infecti et corrupti corpore et anima hoc tam sceleratissimo atque mortifero morbo, non recogitantes hoc quod Paulus dicit, immo Deus omnipotens per ipsum: Rapaces regnum Dei non possidebunt. Neque illud quod alibi Apostolus 138.0793B| ait, quia si nosmetipsos comedimus et consumimus, id est depraedamur, cito deficiemus. Completur ergo in nobis, immo per nos, quod omnipotens Deus per Isaiam prophetam improperat dicens: Unusquisque carnem brachii sui vorabit, id est, substantiam fratris sui diripiet. Carnem enim brachii sui devorat, et sanguinem brachii sui bibit, qui substantiam proximi sui tollit, unde caro sustentari debuit. Non est autem mirum, si pagani et exterae nationes nobis dominantur nobisque bona temporalia tollunt, dum unusquisque proximo suo per vim tollit unde vivere debet. Ideo juste convenit nobis illud quod omnipotens Deus per Isaiam prophetam minatur dicens: Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Nos vero praedamur fratres nostros, et 138.0793C| idcirco pagani merito nos nostramque substantiam depraedantur. Quomodo igitur securi poterimus pergere contra inimicos sanctae Dei ecclesiae et nostros, cum rapina pauperis inclusa est in domo nostra? et non solum domi reclusa est, verum etiam plerumque evenit, ut pleno ventre rapina in hostem quidam proficiscantur. Et quomodo poterimus inimicos nostros devincere, cum sanguis fratrum nostrorum ab ore nostro distillat, et manus nostrae plenae sunt sanguine, et brachia pondere miseriarum et rapinarum gravantur, totaque virtus animi corporisque debilitatur? Preces nostrae a Deo non recipiuntur, quia clamores et ploratus altaque suspiria pauperum et orphanorum, pupillorum atque viduarum praeoccupant et praeveniunt preces 138.0793D| nostras, quae crudis carnibus fratrum nostrorum gravatae raucitudinem acceperunt, nullam sonoritatem virtutum habentes. Et sunt multi qui ex ipsa rapina videntur eleemosynas facere, non intellegentes, quod de talibus dicit Esaias: Qui offert Domino de rapina oblationem, quasi qui mactet filium ante patrem. Et sunt nonnulli qui de homicidiis, adulteriis, perjuriis, incendiis consilium et poenitentiam quaerunt, et malum rapinae pro nihilo ducunt, non intellegentes quia quot pauperes quis exspoliat et fame ac nuditate periclitari facit, tot homicidia perpetrat: quia tunc proximum suum interficit, dum 138.0794A| unde vivere debet ei tollit. Et scimus, dicente Paulo apostolo, quia omnis homicida non habet vitam in regno Dei, et homicidas et adulteros judicabit Deus. Quia ergo rapaces regnum Dei non possidebunt, nisi ea reddiderint quae tulerint, et insuper poenitentiam egerint, fugiamus hoc tantum malum, unde tot ac tanta alia mala procedunt, et diligamus proximos sicut nosmetipsos, adimplentes legem quae dicit: Non concupiscas rem proximi tui, nec omnia quae illius sunt. Quia aliter neque inimicis nostris poterimus resistere, neque regnum Dei possidere.

1.

Volumus itaque, ut palatium nostrum, more praedecessorum nostrorum, et Dei cultu, et regali honore, sed et religionis habitu, et unanimitatis 138.0794B| concordia, atque pacis ordine stabiliatur, et in eodem palatio nostro pax praedecessorum nostrorum sanctionibus servata, per omne regnum nostrum exequenda proferatur.

2.

Decernimus igitur, ut omnes in palatio nostro commanentes, et illud undique adeuntes, pacifice vivant. Quod si aliquis corrupta pace rapinam exercuerit, per nostram regiam auctoritatem et missi nostri jussionem ad palatinam adducatur audientiam; ut secundum quod in capitulis antecessorum continetur, legali multetur judicio, tripla compositione peracta cum dominico banno.

3.

Si quis vero absque seniore aut infra palatium aut circa illud degens hoc idem fecerit, hunc missus noster adeat, et ad ipsum palatium jussu nostro 138.0794C| eum venire praecipiat. Quod si ausu temerario venire contempserit, vi ad nostram praesentiam adducatur, subdendus praedecessorum nostrorum sanctionibus. Si autem et nos et missum nostrum contempserit, et ad nos venire noluerit, et se defendendo ibi occisus fuerit, et aliquis parentum aut amicorum ejus inde faidam fidelibus nostris qui eum occiderint portare voluerit, potestative eam jurare faciemus, et fideles nostros regia auctoritate exinde adjuvabimus.

4.

Placuit etiam nobis et fidelibus nostris, ut quicumque infra regnum nostrum aliquid rapuerit aut depraedatus fuerit, omnia in triplum componat, et bannum dominicum persolvat, et insuper publicam poenitentiam inde faciat, sicut in capitulari 138.0794D| antecessorum continetur. Si autem colonus aut servus fuerit, similiter omnia in triplum componat, aut dominus pro eo sexaginta ictus bene pressos accipiat, et insuper publicam poenitentiam inde agat; cujus modus erit in consideratione episcopi, secundum quantitatem facti: quia fornicationes et adulteria atque homicidia, necnon incendia, ebrietates aliaque quamplura vitia exinde prodeunt. Si quis autem negaverit factum, si comprobatus non fuerit, propria manu juramento se excondicat ; excepto nostris vassis dominicis, pro quibus illorum homines meliores juramentum persolvent. 138.0795A| Hoc vero cum summa diligentia tali modo procurabitur.

5.

Episcopus in cujus parrochia aliquis consistens aliquid depraedatus fuerit, semel et bis atque tertio, si necesse fuerit, vocabit illum sua admonitione per suum presbyterum canonice ad emendationem [sive ad compositionem] et ad poenitentiam, ut Deo et ecclesiae satisfaciat quam laesit. Si autem despexerit atque contempserit ejus admonitionem atque saluberrimam invitationem, feriat illum pastorali virga, hoc est sententia excommunicationis, ut a communione sanctae ecclesiae omniumque christianorum sit separatus usque ad congruam satisfactionem et [dignam] emendationem. Quam excommunicationem debebit idem 138.0795B| episcopus seniori illius notam facere et omnibus suis coepiscopis, ne eum recipiant usque ad [dignam ] satisfactionem.

6.

De illis autem qui infra parrochiam beneficia et alodum non habent, et alterius episcopi parrochiani sunt, et dum ad curtem pergunt aut de loco ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes infra parrochiam faciunt, placuit nobis ut si ita prope episcopum, ut ei depraedatio illorum nota fieri possit, antequam parrochiam ejus exeant, mittat strenuum et prudentem presbyterum, qui sua vice rationabiliter illos ad emendationem vocet. In quo superior modus compositionis et emendationis servabitur, si vocati venire noluerint. Si vero vocationem atque ammonitionem episcopi superbe contempserint, simili 138.0795C| sententia excommunicationis feriantur qua et illi qui infra parrochiam res aut beneficia habent; et insuper excommunicentur, ne extra parrochiam exeant antequam superius statuta adimpleant. Quorum excommunicatio seniori illorum et proprio eorum episcopo significanda est, ne eos recipiant antequam illuc redeant ubi rapinam fecerunt, ibique pleniter emendentur.

7.

Et quoniam episcopi, qui nostris et suis et communibus ecclesiae atque totius regni necessitatibus occupati sunt, non valent cuncta soli prospicere quae infra fines parrochiae illorum perpetrantur, statuimus, ut quotiescumque episcopi a propria civitate digrediuntur, tales adjutores unusquisque in sua civitate relinquat qui haec omnia in 138.0795D| sua civitate prudentissime peragant, et pauperes sanguine Christi redempti semper in civitate praesentem inveniant a quo responsum et consolationem accipiant. In vicis autem et villis longe a civitate remotis, constituat unusquisque episcopus reverendos et cautos atque prudentia [morum] temperatos 138.0796A| presbyteros, qui sua vice superius statuta [modeste] perficiant, et ad quos alii presbyteri juniores et minus cauti suam causam referant.

8.

Placuit nobis [et fidelibus nostris] pro communi utilitate et instanti necessitate, ut nullus episcoporum graviter ferat, si ejus parrochianum pro huiusmodi causa depraedationis alter episcopus excommunicaverit.

9.

Et quia ad tantum malum funditus eradicandum [atque tollendum] et tantum bonum plantandum [atque statuendum] necesse habet episcopalis auctoritas judiciali potestate adjuvari, placuit nobis nostrisque fidelibus in commune, ut missi dominici suis in locis ex hoc fideliter adjuvent, et comes praecipiat suo vicecomiti suisque 138.0796B| [vicariis atque] centenariis ac reliquis ministris rei publicae, necnon Francis hominibus mundanae legis documentis eruditis, ut pro amore Dei omnipotentis ac pace sanctae ecclesiae et fidelitate nostra ex hoc adjuvent, quantum melius potuerint [tam per se quam cum ministris ecclesiae], quoties episcopi aut ministri illorum, sive etiam ipsi pauperes, [super hac re] eos appellaverint; ita ut ministri ecclesiae habeant auctoritatem sui episcopi, et ministri comitis auctoritatem nostram et sui comitis.

10.

Volumus autem, ut si episcopalem aut regiam auctoritatem ausu temerario aliquis pro nihilo duxerit, in comitatu consistens, aut iter faciens, si quod injuste abstulerit, legaliter emendare contempserit, et rebellis existens, si ibi occisus fuerit, 138.0796C| nulli fidelium nostrorum qui eum occiderit aliquis faidam portet, neque pro ejus morte aliquid componat. Si vero aliquis parentum [aut amicorum] ejus aliquam [inde] faidam portare voluerit, potestative eam jurare faciemus, et fideles nostros regia auctoritate exinde adjuvabimus.

11.

De nostris quoque dominicis vassallis jubemus, ut si aliquis praedas egerit, comes in cujus potestate fuerit, ad emendationem eum [venire] vocet. Qui si comitem aut missum illius audire noluerit, per forciam illud emendare cogatur, prout lex docet et quemadmodum in capitularibus regum [antecessorum nostrorum] tenetur insertum, in eodem loco ubi praeda commissa fuerit. Quod si proclamaverit, se ante praesentiam nostram velle distringi potius quam 138.0796D| ante comitem, per credibiles fidejussores aut per sacramentum melioris hominis ante nos venire permittatur, ut ibi talis ratio finem accipiat. Honorem enim talem nostris vassis dominicis concedimus, ut ipsi non sicut reliqui manu propria sacramentum jurent, sed melior homo illorum et credibilior illud 138.0797A| agere non differat. Si autem quae supra diximus despexerint, et nullo modo emendare voluerint, et in contemptu permanentes ibi occisi fuerint, nullam contra ipsos qui eos occiderint iracundiam tenebimus unquam. Quod si aliquis parentum [aut amicorum eorum] inde faidam portare voluerit, [potestative eam si jurare faciemus, sicut superius dictum est, et] nostra regia auctoritate exinde eum juvabimus. Si vero dixerint, quod eis comes non secundum legem fecerit, sed pro aliqua iracundia [aut invidia] quam [ante] contra illos tenebat, [illud fecerit], hoc comes eis ante nos satisfaciat, [secundum quod nobis placuerit], quod non ob aliud quam pro rapina sit actum.

12.

Ut autem omnis occasio rapinae tollatur, volumus, 138.0797B| ut presbyteri, qui bonum exemplum [caritatis] omnibus ostendere debent, hospitales existant, sicut Apostolus dicit: Hospitales invicem sine murmuratione. 138.0798A| quam praebeant iter facientibus, quia per illam placuerunt quidam Deo, angelis hospitio susceptis.

13.

Placuit nobis [et nostris fidelibus, ut presbyteri suos parrochianos admoneant, ut et ipsi hospitales existant, et nulli iter facienti mansionem denegent. Et ut omnis occasio rapinae tollatur, nihil carius vendatur transeuntibus, nisi sicut in mercato accipiunt. Quod si carius vendere voluerint, ad presbyterum transeuntes hoc referant, et illius jussu cum humanitate eis vendant.

14.

Volumus ut presbyteri et ministri comitis villanis praecipiant, ne collectam faciant quam vulgo geldam vocant contra illos qui aliquid rapuerint. Sed causam suam ad illum presbyterum referant 138.0798B| qui episcopi missus est, et ad illos qui in illis locis ministri comitis super hoc existunt, ut omnia prudenter et rationabiliter corrigantur.