There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Reginensia
saeculo X
editio: incognita
fons: []
Capitula Reginensia

Ut in sinodo prius generales cause, que ad normam totius ecclesiae pertinent, finiantur, postea spetiales ventilentur.

Ut secreta presbiteri non incoent, antequam «Sanctus» finiatur, sed cum populo «Sanctus» cantent.

Ut scolas presbiteri pro posse habeant et libros emendatos.

De vasis et vestimentis ecclesiasticis pro pignoribus absque licentiam episcopi non dandis et datis recipiendis.

Ut sub sigillo crisma custodiatur.

Ut nullus presbiter alterius parroaechianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi abuerit, absque licentiam sui presbiteri ad missam recipiat vel sollicitare praesumat.

Ut suis terminis contentus unusquisque existat nec alienis quicquam appetat.

De aecclesiis vel altaribus ambiguis, similiter de infantibus, ut consecrentur, quia, quod non constat factum, nulla ratione videtur iteratum.

Propter vitandum periurii malum sancimus atque … .