There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Ottoboniana
saeculo IX
editio: incognita
fons: []
Capitula Ottoboniana

Presbiteri eclesiarum noverint se custodes esse animarum et pro commissis plebibus rationem domino reddituros. Sic enim spiritus sanctus loquitur ad prophetam: Speculatorem dedi te domui Israhel; quodsi non adnuntiaveris impio iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram. Si autem adnuntiaveris ei, animam tuam liberasti.

Quam casti et mundi debeant existere sacerdotes, propheticus sermo testatur dicens: Mundamini, qui fertis vasa domini. In quibus verbis non solum vasa illa oportet intelligi, in quibus corpus et sanguinem domini tractamus, verum etiam corpora nostra, quæ, in quantum potest fieri, ab omni pollutione peccati munda semper servare debemus, ut enim ait sanctus Gregorius in expositione evangelicæ parabole: Vasa, in quibus oleum ferimus, sunt corpora nostra, in quibus thesaurum bone intentionis iugiter custodire debemus.

Omni tempore hoc maxime debent docere sacerdotes in eclesiis suis: Fidem videlicet sancte trinitatis, ut omnes homines credant deum trinum in personis et unum in deitate, patrem ingenitum, filium genitum, spiritum sanctum ex patre et filio procedentem. Deinde ut credant eundem filium dei, dominum nostrum Iesum Christum, in novissima ætate sæculi pro nobis ex sancta Maria virgine carnem inmaculatam sine viri semine suscepisse, deinde postulantibus Iudæis et iudicante Pilato preside a Romanis militibus crucifixum, mortuum et sepultum et tertia die a mortuis resurrexisse et sic quadragesimo die post suam resurrectionem ad cælos in corpore ascendisse atque in finem sæculi ad iudicandos vivos et mortuos esse venturum. Credant etiam omnes homines et bonos scilicet et malos in die iudicii resurrecturos; et mali quidem ibunt in supplicium æternum, iusti autem in vitam æternam.

Hoc studeat unusquisque sacerdos, ut homines in sua parrochia constituti, tam masculi quam feminæ, orationem dominicam et simbolum teneant. Et per omnes dies dominicos de evangelio vel epistola suis plebibus aliquid dicant.

Unusquisque presbiter secundum possibilitatem suam et, si non plures potest, saltim unum clericum habeat, cum quo divinum officium cælebret. Solus autem celebrare missam nullo modo præsumat. Ista autem officia absque ulla excusatione per eclesias cotidie impleantur – missa, si fieri potest, cotidie cælebretur – nocturnale officium matutini, prima, tertia, sexta, nona, vespere, completorium, in quibus officiis tractim et distincte psalmi decantentur. Scriptum quippe est: Maledictus omnis, qui facit opus domini neglegenter.

Vestimenta eclesiastica cum summa diligentia debent sacerdotes preparare et nitida conservare, id est unusquisque casublam I, duas albas nitidas, duos amictus nitidos, duas stolas nitidas, duo cingula, duos fanones duos etiam linteos altaris semper nitidos. Et nullo modo præsumat sacerdos illam albam in exteriores usus induere, cum qua missam debet cantare. Et ut vestimenta eclesiastica in tabernis non deponant.

Libros istos unusquisque presbiter debet habere: id est missalem bene correctum, lectionarium similiter, antiphonarium, psalterium, martyrilogium, collectarium vel, si potest, quadraginta homelias Gregorii. Si quis autem Genesim vel ceteras divinas historias habere potuerit, ut habeat, exortamur.

Ut in domibus presbiterorum mulieres frequentiam minime habeant. Quodsi mater vel soror vel amita vel neptis ad prandium fuerit evocata, nullo modo in mansione presbiteri nocte remaneant, sed, si vicinæ sunt domus illarum, luce adhuc diei revertantur; si autem longe sunt, aliam mansionem in ipsa villa ingrediantur, ut non detur occasio diabolo. Ipsi quoque presbiteri nullo modo in alienis domibus pernoctent, sed et ipsi, ad prandium si fuerint evocati, ante noctem ad eclesiam propriam revertantur.

Ut in prandiis, quæ pro mortuis hominibus eis preparantur, non presumant cantare vel ludere aut precarias bibendi exercere, sed cum sobrietate comedant et bibant et sic ad propria revertantur.

Ut omnibus parrochianis suis per omnem diem dominicum eulogias benedicti panis distribuant.

Ut in sacrificio dominici calicis vinum cum aqua misceant.

Ut ieiunia quadragesimalia et ieiunium rogationum et ieiunium vigiliæ pentecostes et ieiunia IVor temporum nullo modo dissolvantur. Sic enim scriptum est in XIX. cap. Gangarensis concilii: Si quis absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab eclesia custodita dissolverit, anathema sit.

Ut in quadragesima nuptias fieri non permittant. Ceteris vero temporibus, quando aliquis deliberat uxorem accipere, convocet sacerdos iudicem eiusdem loci ac reliquos homines veridicos et maiores natu et inquirat per eos diligenter, si forte sibi aliqua carnis propinquitate iungantur an non. Quodsi nulla carnis afinitate copulantur, tunc cum benedictione sacerdotis accipiat homo uxorem de populo dei, non libidinis ardore, sed amore filiorum. Dicit enim sanctus Gregorius papa in decretis suis cap. IX.: Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit duxerit uxorem, anathema sit.

Sciant etiam sacerdotes, quia in unaquaque eclesia tam de reditu, id est fructu, quam de oblationibus fidelium quattuor debent fieri portiones, quarum sit una pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis eclesiæ deputetur, quod ita in decretis papæ Gelasii XXVII. cap. legimus institutum. Volumus vero unumquemque presbiterum erga suam eclesiam ita esse studiosum, ut per singulos annos nobis vel missis nostris possint ostendere, quid in ea restauraverint vel quidin ornamentis eclesiasticis elaboraverint. In pauperum quoque elemosinis unusquisque secundum possibilitatem suam largus existat, ut in omnibus glorificetur deus.

De dote eclesiæ, id est de XII bunuariis et quattuor mancipiis, nullus presbiter seniori suo censum reddat. Obsequium vero spontaneum et eulogias secundum suam possibilitatem eis impendere non prohibemus.

Ut presbiteri domos suas semper nitidas habeant et sine fetoribus. Ut ospitales esse meminerint.

Ut presbiteri vel clerici in tabernis nullo modo comedant vel bibant; et ut in nominibus sanctorum nullas præcationes bibendi exerceant nec alios exercere permittant.

Ut unusquisque presbiter duobus diebus ante capud ieiunii pænitentes suos ad civitatem per brevem adducat, ut possimus eos discutere et sic in caput ieiunii, id est IV. feria ante quadragesimam, singulis congruam pænitentiam dare. Sint etiam semper solliciti circa pænitentes et videant, qualiter unusquisque pænitentiam suam agat, sicut ante deum de animabus eorum rationem reddituri sunt. Eosdem vero pænitentes similiter duobus diebus ante cænam domini adducant, ut qualitatem pænitentiæ illorum per spatium possimus discernere et sic, qui reconciliandi sunt, in cæna domini absolutionem accipiant. Quodsi aliquis, dum in pænitentia positus est, usque ad mortem fuerit infirmatus, non solum reconciliandus est, verum etiam corpus domini debet accipere. Nam et in decretis Gelasii pape cap. XV. legimus, quod nulli sit ultima pænitentia deneganda; et in XIII. cap. Niceni concilii ita scriptum est: Si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quodsi postea post desperationem vitæ consecutus fuerit sanitatem, sit inter eos, qui communionem tantummodo consequuntur.

Ut presbiteri sanctum crisma et oleum benedictum, quod in cæna domini accipiunt, cum summa diligentia conservent; et ut infirmos de oleo benedicto perunguant cum orationibus, sicut sanctus Iacobus apostolus in epistola sua dicens: Infirmatur quis in vobis? Inducat presbiteros eclesiæ et orent super eum unguentes eum oleo in nomine domini, et oratio fidei salvabit infirmum et allevabit eum dominus et, si in peccatis sit, dimittentur ei. Si quis autem in publica pænitentia positus infirmatur, huic ista unctio non est adhibenda. Dicit enim sanctus Innocentius papa in decretis suis cap. VIII.: Nam pænitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti; nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse conprehendi?

Ut unusquisque presbiter orationem ad cathecuminum faciendum memoriter teneat et animæ commendationem similiter; ordinem autem baptisterii unusquisque habeat bene correctum, ut sciat illum veraciter et distincte proferre.

Si quando ordines eclesiasticos facturi sumus, ante VII dies adducant singuli presbiteri eos, quos in eclesia sua ordinari voluerint, ut possimus vitam et intellectum illorum discutere, et sic valeant ad sacros ordines promoveri. Nam in uno vel duobus diebus non possumus discussionem in tanta multitudine facere. Si autem aliter fecerint, sciant illos, quos adduxerint, nullo modo a nobis ordinari.

Ut incantationes magicas vel maleficia nec ipsi exerceant nec alios exercere permittant. Ita enim scriptum est in concilio Laodicensi cap. XXXVI.: Eos, qui incantationibus vel maleficiis deserviunt, ab eclesia pelli prqecipimus; et sanctus Gregorius in VII. cap. constitutionum suarum: Si quis ariolos, aruspices vel incantatores observaverit, anathema sit.

Ut ebrietatis malum et ipsi caveant et alios cavere præmoneant scientes scriptum, quia ebriosi regnum dei non consequentur.

Ut usuras ab omnibus fieri prohibeant, sed et ipsi facere caveant. Scriptum quippe est in psalmo: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Et post pauca: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram; et in XVII. cap. Niceni concilii: Si quis clericus inventus fuerit usuras accipiens turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula.

Ut mulieres infantes suos secum dormire non permittant, ne forte, quod frequenter contigit, insidiante diabolo suffocentur.

Ut iuramenta, que fiunt in nomine Christi et sanctorum eius, et ipsi vitent et alios vitare præmoneant. Nam et dominus hoc prohibet in evangelio, et sanctus Iacobus in epistola sua dicit: Ante omnia, fratres, nolite iurare neque per cælum neque per terram neque per aliud iuramentum. Sit autem sermo vester est est, non non; quod enim amplius est, a malo est.

Ut decem præcepta, que dominus per Moysen populo Israhelitico dedit, unusquisque presbiter memoriter teneat et de his suos instruat auditores. Sunt autem hæc: I. Ego sum dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti de domo servitutis. II. Non habebis deos alienos in conspectu meo; ego enim sum dominus deus tuus, deus emulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus præcepta mea. III. Non assumes nomen domini dei tui in vanum, quia non erit inpunitus, qui super ræ vana nomen eius assumpserit. IV. Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi dominus deus tuus. Sex diebus operaberis, septimus dies sabbatum est, id est requies domini dei tui; non facies in eo quicquam operis. V. Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi dominus deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam dominus deus tuus daturus est tibi. VI. Non occides. VII. Non mechaberis, id est non adulterabis, quia mecus grecæ, latine dicitur adulter. VIII. Non furtum facies. IX. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. X. Non concupisces rem proximi tui, non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quæ illius sunt. Ista omnia præcepta, sicut Iudæis imperata sunt, ita etiam a Christianis omnibus sunt observanda, excepto quod illam reverentiam, quam Iudæi impendebant sabbato, nos Christiani ad diem dominicum transferre debemus.

Sciant etiam omnes presbiteri octo esse vitia principalia, per que periit genus humanum. Quorum primum est superbia, sicut scriptum est: Initium omnis peccati superbia; secundum inanis gloria, tertium invidia, quartum ira, quintum tristitia, sextum avaritia, septimum ventris ingluvies, octavum luxuria. Hæc vitia et ipsi caveant et plebes sibi commissas cavere perdoceant, scientes scriptum, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non possidebunt; subauditur: nisi væhemens pænitentia illis subvenerit.

Ut unusquisque clericus, antequam ad sacros ordines accedat, ita sit instructus, ut possit nobis rationem reddere de VII gradibus eclesiasticis, id est quid sit hostiarius, quid lector, quid exorcista, quid acolitus, quid subdiaconus, quid diaconus, quid presbiter. Hæc omnia qui non scierit exponere pro modulo suo, non accipiat a nobis manus inpositionem.

Festivitates vero istas per anni circulum debetis cælebrare: Dies dominicus a vespera usque ad vesperam religiosissime cælebretur, natale domini usque in mediam ebdomadam et octabas natalis domini et epiphania, IV. Nonis Februariis purificationem sanctæ Mariæ, vigiliæ paschæ, pascha domini usque in mediam ebdomadam et octabas ipsius paschæ, tres dies rogationum, ascensionem domini, vigiliæ pentecostes, pentecosten usque in mediam ebdomadam, VIII. Kalendis Iuliis festivitate sancti Iohannis baptistæ, III. Kalendis Iuliis festivitate apostolorum Petri et Pauli, XVIII. Kalendis Septembriis assumptionem sanctæ Mariæ, III. Kalendis Octobriis festivitate sancti Michahelis archangeli, Kalendis Octobriis festivitate sanctorum Germani et Remigii, Kalendis Novembriis festivitate omnium sanctorum, III. Idus Novembriis festivitate sancti Martini, pridie Kalendis Decembriis festivitate sancti Andreæ apostoli, et in unaquaque parrochia festivitate illius sancti, qui ibidem requiescit, ab omnibus celebretur. Amen.