Anno incarnationis domini nostri Iesu Christi 817, imperii vero gloriosissimi principis Hludowici quarto, 6. Idus Iulias, cum in domo Aquisgrani palatii, quæ ad Lateranis dicitur, abbates complures una cum suis resedissent monachis, hæc quæ subsequuntur capitula communi consilio ac pari voluntate inviolabiliter a regularibus conservari decreverunt.
1.
recensereUt abbates, mox ut ad monasteria sua remeaverint, regulam per singula verba discutientes pleniter legant, et intelligentes, Domino opitulante, efficaciter cum monachis suis implere studeant.
2.
recensereUt monachi omnes qui possunt, memoriter regulam discant.
3.
recensereUt officium iuxta quod in regula sancti Benedicti continetur, celebrent.
4.
recensereUt in coquina, in pistrino, et in cæteris artium officinis, propriis operentur manibus, et vestimenta sua oportuno tempore lavent.
5.
recensereUt nullo umquam tempore post vigilias, causa dormiendi, nisi contigerit eos ante horam constitutam surgere, ad lectos redeant suos.
6.
recensereUt in quadragesima, nisi in sabbato sancto, non radantur. Alio autem tempore, semel per quindecim dies radantur, et in octavis paschæ.
7.
recensereUt balnearum usus in arbitrio prioris consistat.
8.
recensereUt volatilia intus forisve, nisi pro infirmitate, nullo tempore comedant.
9.
recensereUt nullus episcoporum monachis volatilia comedere præcipiat.
10.
recensereUt poma et lactucæ, nisi quando alius sumitur cibus, non comedantur.
11.
recensereUt certum phlebotomiæ tempus non observent; sed unicuique, secundum quod necessitas expostulat, concedatur, et specialis in cibo et in potu tunc consolatio præbeatur.
12.
recensereUt si necessitas poposcerit ob operis laborem, post refectionem vespertinam, etiam et in quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur, priusquam lectio completorii legatur, bibant.
13.
recensereUt cum a quocumque priore suo increpatus quis eorum fuerit, mea culpa primo dicat; dehinc prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat. Et tunc iubente priore surgat, et unde interrogatus fuerit, rationem humiliter reddat.
14.
recensereUt nudi pro qualibet culpa coram fratrum obtutibus non flagellentur.
15.
recensereUt soli, videlicet sine alio fratre, in viam non dirigantur.
16.
recensereUt sibi compatres commatresve non faciant, neque osculentur feminas.
17.
recensereUt si necessitas fuerit eos occupari in fruges colligendo, aut in alia opera, constitutum Iegendi et meridie pausandi tempus prætermittatur, et operantes non murmurent.
18.
recensereUt quarta et sexta feria ieiunantes, ante nonam, aut post nonam, si necessitas fuerit, iuxta prioris arbitrium levia opera exerceant.
19.
recensereUt in quadragesima libris de bibliotheca secundum prioris dispositionem acceptis, alios, nisi prior decreverit expedire, non accipiant.
20.
recensereUt eis vestimenta nec multum vilia, nec multum pretiosa, sed mediocria dentur.
21.
recensereUt mensura cucullæ duobus consistat cubitis.
22.
recensereUt si infra positæ mensuræ quantitatem decreverit abbas causa necessitatis quippiam augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino provideat, ut camisias duas, et tunicas duas, et cucullas duas, et cappas duas unusquisque monachorum habeat; quibus vero necesse est, addatur et tertia; et pedules quatuor paria, et femoralia duo paria, roccum unum, pellicias usque ad talos duas, fasciolas duas; quibus autem necesse est itineris causa, alias duas; manicas quas vulgo wantos appellamus, in æstate, et in hieme vero muffulas vervicinas; calciamenta diurna paria duo, subtalares per noctem in æstate duas, in hieme vero soccos; saponem sufficienter et uncturam; pinguedinem ad esum excepto sexta feria et viginti diebus ante nativitatem Domini, et septimana illa quæ ante quadragesimam vocatur quinquagesima. Ubi autem vinum non est, unde emina detur, duplicem eminæ mensuram de cervisa bona. Et quæcumque præter hæc regula iubet, singuli eorum, cum necessitas postulaverit, absque dilatione accipiant.
23.
recensereUt in quadragesima, sicut et in alio tempore, vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent. In cœna vero Domini pedes fratrum, si valet, abbas lavet et osculetur, et demum propria manu poculum eis porrigat.
24.
recensereUt mandatum, si tempus est cœnæ, tam fratrum quam etiam peregrinorum, post cœnam fiat.
25.
recensereUt ea quam monachi sui habent mensura sint abbates contenti, in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, quando in aliis utilitatibus non fuerint occupati.
26.
recensereUt villas frequenter, et nisi necessitas cœgerit, non circumeant, neque suis illas monachis custodiendas committant. Et si eos ire ad eas necessitas fuerit, expleto necessitatis negotio ad sua mox monasteria redeant.
27.
recensereUt abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiat. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Ipse tamen ea cibi potusque mensura contentus sit, quam reliqui fratres accipiunt. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique aliquid augere, in sua maneat potestate.
28.
recensereUt servitores non ad unam mensam, sed in propriis locis, post refectionem fratrum reficiant; quibus eadem lectio quæ fratribus recitata est, legatur.
29.
recensereUt lectori nihil, nisi quod regula iubet, detur.
30.
recensereUt Alleluya in septuagesima dimittatur.
31.
recensereUt præpositus intra et extra monasterium post abbatem maiorem reliquis abbati subditis habeat potestatem.
32.
recensereUt monachis non nisi monachus constituatur præpositus.
33.
recensereUt de senioribus monasterium circumeuntibus quidam cum fratribus in obedientiam exeant, quidam in monasterio propter custodiam remaneant.
34.
recensereUt novitio non facilis monasterii tribuatur ingressus, et ut in cella hospitum probationis causa hospitibus serviat paucis diebus. Res vero, si quas habet, parentibus suis commendet. Expleto autem probationis suæ anno, secundum quod regula præcipit inde faciat. Ipse vero nec tundatur nec vestimenta sua pristina inmutet, priusquam obœdientiam promittat.
35.
recensereUt monachus, professione facta, tribus diebus cuculla coopertum habeat caput.
36.
recensereUt puerum pater aut mater tempore oblationis offerant ad altare, et petitionem pro eo coram laicis testibus faciant, quam tempore intelligibili regulam observare promiserit, ipse puer confirmet.
37.
recensereUt infantes oblati carnem, non nisi causa infirmitatis, manducent.
38.
recensereUt quando fratres post sextam dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in ecclesia aut in lecto suo legat.
39.
recensereUt in quadragesima usque ad nonam operentur fratres, quatenus missa celebrata tempore congruo reficiant.
40.
recensereUt domus semota his qui fugere, aut pugnis baculisve inter se voluerint confligere, aut quibus ex integro factæ sunt regulares disciplinæ, habeatur huiusmodi, quod in hieme ignis possit accendi, et atrium iuxta sit, quo possint quod eis iniungitur operari.
41.
recensereUt si quis negligenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat.
42.
recensereUt nullus plebeius seu clericus secularis in monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri monachus.
43.
recensereUt nemini liceat sermonem iuramenti aut affirmationis proferre, nisi sicut sancti patres soliti fuerunt loqui.
44.
recensereUt abbatibus liceat habere cellas, in quibus aut monachi sint aut canonici. Et abbas prævideat, ne minus de monachis ibi habitare permittat quam sex.
45.
recensereUt scola in monasterio non habeatur, nisi eorum qui oblati sunt.
46.
recensereUt in præcipuis solemnitatibus, id est in natale et in octavis Domini, in epiphania, in pascha quoque, et ascensione Domini, et in pentecosten, et in sanctorum festivitatibus, id est sancti Stephani, et in beati Iohannis euangelistæ et in natale infantium, in purificatione et assumptione sanctæ Mariæ, similiter et in beatorum apostolorum festis, et in sancti Iohannis baptistæ nativitate, in sancti quoque Laurentii atque Martini, et in sancti Benedicti, seu in natalitiis cuiuslibet sancti cuius honor in qualicumque parrochia specialiter celebratur, plenarium officium agatur et bis reficiatur.
47.
recensereUt in parasceue non aliud nisi panis et aqua sumatur.
48.
recensereUt benedictio post completorium a sacerdote dicatur.
49.
recensereUt de omnibus in eleemosynam datis, tam ecclesiæ quam fratribus, decimæ pauperibus dentur.
50.
recensereUt prætermissis partitionibus psalterii, psalmi speciales pro eleemosynariis et defunctis cantentur.
51.
recensereUt in hehdomada pentecosten non flectantur genua et non ieiunetur, nisi statuti fuerint dies ieiunii.
52.
recensereUt laici causa manducandi ac bibendi in refectorium non ducantur.
53.
recensereUt quoties exposcit necessitas, vestimenta et calciamenta et omnia necessaria fratribus dentur.
54.
recensereUt qui præponuntur, nonni vocentur: hoc ex paterna reverentia.
55.
recensereUt senior decanus reliquis decanis præponatur, et abbate vel præposito præsente locum proprium teneat.
56.
recensereUt præpositus, decanus, cellararius de eorum ministerio, nisi causa utilitatis aut necessitatis, non removeantur.
57.
recensereUt libra panis triginta solidis per duodecim denarios metiatur.
58.
recensereUt dormitorium iuxta oratorium constituatur, ubi supervenientes monachi dormiant.
59.
recensereUt abbates monachos secum in itinere, nisi ad generalem synodum, non ducant.
60.
recensereUt duo tantum signa ad tertiam, sextam, nonamque pulsentur.
61.
recensereUt monachi cappas dissutas præter villosas non habeant.
62.
recensereUt abbas, præpositus, vel decanus, quamvis presbyteri non sint, lectoribus benedictionem tribuant.
63.
recensereUt docti fratres eligantur, qui cum supervenientibus monachis loquantur.
64.
recensereUt de furto incerto oratio primum, et postea excommunicatio a corpore et sanguine Christi fiat, quousque culpabilis confiteatur.
65.
recensereUt si frater adversus fratrem pro qualibet culpa testimonium protulerit, fratri perfectiori credatur.
66.
recensereUt psalmus invitatorius et Gloria pro defunctis non cantetur.
67.
recensereUt lector stando benedictionem postulet.
68.
recensereUt eulogiæ fratribus a presbyteris in refectorio dentur.
69.
recensereUt ad capitulum primitus martyrologium Iegatur, et dicatur versus quo silentium solvatur; deinde regula, aut homelia quælibet legatur. Novissime tu autem Domine, dicatur.
70.
recensereUt ad capitulum lectio tradatur, similiter ad conlationem, si tempus fuerit oportunum.
71.
recensereUt quando fratres æstivo tempore ieiunant, post sextam dormiant.
72.
recensereUt is qui noxæ culpa tenetur, die dominico remissius habeat, et veniam non petat.
73.
recensereUt pro abbate defuncto anniversarium fiat officium.
74.
recensereUt ad missam Sanctus stantes et Pater noster genua flectentes dicant.
75.
recensereUt nullus pro munere recipiatur in monasterio, nisi quem bona voluntas et morum commendat probitas.
76.
recensereUt unicuique fratri in cibo et in potu sua mensura separatim detur, et de ipsa mensura sibi data alicui nihil tribuat.
77.
recensereUt fratres aliquid pinguedinis in victu quotidiano habeant; excepta sexta feria, et diebus octo ante natale Domini, et a quinquagesima usque ad pascha.
78.
recensereUt volatilia in natale Domini et in pascha tantum quatuor diebus, si est unde, comedant. Si vero non fuerit unde, non requiratur per debitum. Si autem abbas aut monachi abstinere se voluerint, in eorum sit arbitrio.
79.
recensereUt muffulæ vervecinæ fratribus dentur.
80.
recensereIn doctrina sua abbas apostolicam debet illam semper formulam servare, in qua dicit: argue, obsecra, increpa. Id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, obedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare. Negligentes vero et contemnentes ut increpet et corripiat, admonemus, neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut cœperint oriri, radicitus ea ut prævalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. Improbos autem et duros ac superbos vel inobedientes, verberu vel corporis castigatione in ipso initio peccati cœrceat, sciens scriptum: stultus verbis non corrigitur; et iterum: percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem, neque præsumat quisquam cum abbate suo proterve infra monasterium aut foris contendere. Quod si præsumpserit, regulari disciplinæ subiaceat. Si quis frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, verberum vindictæ in eum procedant. Similiter et qui præsumpserit claustra monasterii egredi, vel quocumque ire, vel quippiam, quamvis parum, sine iussione abbatis facere, vindictæ regulari subiaceat. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut cæteri metum habeant.