There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Helmstadensia
anno incognito
editio: incognita
fons: []
Capitula Helmstadensia

Quid presbiteris servandum sit.

recensere

Ut presbiter omni dominico die ante missarum sollempnia aquam benedictam faciat, de qua populus aspergatur atque secum domum portent.

Ut habeat fontes vel lapideos vel ligneos, in quibus baptizet et ubi corporalem vel pallas altaris lavet.

Ut, quecumque in usu ministerii sint vetustiora, comburantur et cinis infra ecclesiam in loco ad hoc parato fundatur.

Ut vinum cum aqua in sacrificio domini misceat.

Ut calicem non cornuum, quia caro est, neque eneum propter rubiginem habeat.

Ut nullus presbiter in alterius parrœchia missam cantet absque eius voluntate.

Ut plebem admoneat, ut in atrio æcclesiæ non cantent nec choros muliercule ducant.

Ut psalmum de fide sancte trinitatis «Quicumque vult» sciat et sensum intellegat et enuntiare sciat.

Quid plebi denuntiare debeant.

recensere

Ut plebibus denuntiet, ut in natali domini et pascha ac pentecoste communicent nisi pænitentes, quibus tamen viaticum non neget, et ut se corpore et corde ad suscipiendum corpus domini præparent.

Ut ante oblationem presbiter moneat preces fundere pro diversis necessitatibus, pro regibus, rectoribus, pro pace, peste, pro infirmis, pro nuper defunctis, in quibus plebs „Pater noster”, sacerdos vero orationes convenientes dicat; postea celebretur oblatio.

Ut parrœcchianis simbolum et orationem dominicam presbiter aut ipse insinuet aut aliis insinuandum iniungat; et cum ad confessionem quadragesimali tempore perveniunt, hæc sibi cantari faciat, nec ante alicui sanctam communionem tradat, nisi hæc ex corde pronuntiaverit.