Debita, fratres karissimi, loqui vobis compellor sollicitudine, nam pastoribus iussum est custodias habere super gregem, ne pastore tacente lupus oves devoret, de quibus deo redditurus est rationem. Licet autem omnibus sacerdotibus sit proprium, tamen æpiscopo specialius est dictum: Annuntia populo meo scelera eorum. Quamvis enim indignum me suæ æcclesiæ præesse voluit omnipotens ideoque silere paveo, ne, dum vestras causas reticeo, gravius inde a domino iudicer sententiamque damnationis, quam deus avertat, accipiam. Quapropter obsecro, ne vobis onerosa nostra videatur allocutio, qua et me absolvere et vestros mores corrigere vestramque vitam ad alta proficere concupisco.
Sacerdotes namque omnisque ordo æcclesiasticus tales debent esse in populo, ut et lingua et opere ædificent audientes et se aspicientes aut, si forsitan lingua taceat, actio et fama bona clamet et prædicet, unde apostolus ait: Christi bonus odor sumus deo in omni loco. Bonus enim odor bonum est nomen. Sed cum magna animi loquor contritione: Lingua nostra silet in annuntiando præcepta dei et mandata et mala nostra opera multos fideles destruunt, dum exemplo nostro pessimo plurimi corruunt in ruinam. Sicque fit, ut nos duces existamus eis in laqueum, quibus via esse debuimus in salutem. Præterea et si aliquando de suis pravis actis aliquem repræhendere aut castigare tractamus, taciti; rursum cogitatione et conscientia remordemur; ne nobis dicatur: «Quid michi, o sacerdos, imponis, quod tu facere dissimulas; et peiora aut similia exerces quam ego.» Sicque nobis obmutescentibus lupus, qui est diabolus, rapit et dispergit oves, dum diversis iniquitatibus eas involvit, prius pastore in peccatis occiso. Omnis enim, qui peccat, moritur. Nempe de sacerdotibus scriptum est: Canes muti non valentes latrare, et illud: Speculatores tui cæci omnes. Quoniam pro nostra iniquitate ætiam sermo a nobis prædicationis aufertur illudque in nobis impletur, quod Danihel ait de impudicis sacerdotibus: Ægressa est iniquitas a senioribus, qui videbantur regere populum. Sed que sententia illos excæpit, divina, si recolitis, æloquia testantur. Quando vero aliquem de castitate ammonere præsumemus aut de adulterio vel fornicatione eruere decertavimus, cum ipsi simus incesti et assidue in talibus miseri flagitiis implicati maneamus, nec deum hinc metuentes nec faciem humanam? Si igitur cordis oculos aperimus: Nostris iniquitatibus patria hæc multimodis deperit et annullatur, suis quidem civitatibus ad invicem conturbatis et exteris super eam gentibus cælitus immissis. Nostris quoque malignitatibus clauditur cælum, ut solita pluviarum beneficia terra non suscipiat. Hinc gelu, hinc mortalitas et fames et cætera, quibus frequenter percutimur et æmendari despicimus. Denique, quia cælestis ira et vindicta super nos dependet, hinc maxime cognosci et probari potest, quod a tam prolixo tempore pluvias nobis subtraxit ille iustus orbis dispositor, pro quibus sepe rogantes non meremur exaudiri. Sed merito nobis talia contingunt, nam quia nos superve dei præcepta calcamus, iuste ipse despicit præces nostras.
Recordamini igitur, fratres mei, et sedulo in mente retinete esse scriptum: Mundamini, qui fertis vasa dei, et illud: Sancti estote, quia et ego sanctus sum, et alibi: Omnes ministri altaris casti et mundi esse debent, et multa talia, que sparsim sacra scriptura commemorat. Sed nos infelices secrete et puplice impudice viventes et cum infelicibus fæminis coabitantes corpore et mente impuri non metuimus divina misteria sordidi contingere. Qui vero carnali fuerit concupiscentia contaminatus et irretitus, qua conscientia et merito se exaudiri posse credit, cum dictum sit: Qui in carne sunt testante electionis vase deo placere non possunt? Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in vobis. Nam omnia munda mundis, inquinatis autem nichil est mundum, quia polluta est eorum mens et conscientia. Spiritus ergo dei ubi, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis poterit habitare? Salvator quidem noster ait non solum apostolis, verum ætiam omnibus sacerdotibus: Vos estis lumen mundi et sal terre. Sed in nobis et lumen operis extinctum est et sal sapientie per reprobam vitam infatuatum, dum nec operibus lucem aliis exibemus nec condire mentes fidelium verbo sapientiæ novimus aut præsumimus, nostra nos iniquitate loqui prohibente, dum similia vel peiora committimus.
Ad hoc æquidem adiungitur aliud facinus, ut compleatur illud psalmographi: Appone iniquitatem super iniquitatem, ut non intrent in tuam iustitiam, et illud apocalypsis: Qui iniquus est, inique agat adhuc. Dum enim quis vestrum vult secure peccare, clausis oculis mentis repellit a se timorem dei ignisque gehennam aut non credit aut scire dissimulat ideoque solam aliquotiens humanam verecundiam seu vindictam expavescit. Sed et hoc rarius fit. Nam veluti pessima fama ubique spargit, aliqui vestrum puplice uxorantur, alii infælices concubinas habere contra canonum statuta non refugiunt, insuper quidem patronos sibi laicos faciunt, qui eos in talibus iniquitatibus adiuvent et, quicquid Christus auferat, cum ipsis ad inferna descendant.
His ætiam perversitatibus sepe est adiuncta superbia et stultitia cordis, qua subvertatur ordo æcclesiasticus, dum nullus suo obedit præposito nec diaconus præsbitero nec præsbiteri archipræsbitero seu æpiscopo suo scire despicientes illud Iacobi apostoli: Non est potestas nisi a deo; que autem sunt, a deo ordinate sunt; qui vero resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Expergiscimini igitur, qui tales estis et flete ad penitentie portum cito confugientes, vitam vestram moresque festine componentes et emendantes in melius, ne morte irruente penitentia queratur et vos fugiat cum universis carnis illecæbris et blanditiis, quas sequi non expavescimus, æloquio intonante divino: Fornicatores et adulteros iudicabit deus.
Sed ne fortasse tacita cogitatione dicatis: «Superflue de his monemur», subiecta iudicabunt capitula, qualiter sancti canones statuerunt, quales vos oporteat in æcclesia dei conversari, ut nemo vestrum aliquam possit excusationem de sua habere nequitia, ut et vestra conversatio auxiliante deo quantocius vertatur ad melius et nos apud iustum iudicem de nostro silentio non iudicemur.
I.
recenserePrimo capitulo ponitur, quod et vos scitis, quoniam sacri canones statuunt bis in anno concilia fieri, quo omnis utilitas et bona operatio acciperet robur et incrementum et omnis malignitas corriperetur et æmendaretur cælerius, ne ordo æcclesiasticus in aliquo esset conversus et conturbatus. Sed quia pro qualitate temporis huius duo non valemus, sollicite cælebramus saltem concilium annualiter unum, ne penitus sacre legis transgressores videamur sententiamque damnationis proinde recipiamus utpote terminos patrum non custodientes.
II.
recensereSecundo statuimus, ut omnes sacerdotes studiose notent sibi canones suos, ne per ignorantiam perturbent æcclesiasticam normam. Remoti ab omni cura et sollicitudine seculari, sue religioni intenti, excepta re æcclesiastica et orfanorum et viduarum et omnium vi oppressorum, quorum defensio et solamen et dispositio in æcclesie pastoribus constat, non sint conductores secularium rerum neque tutores litium neque cuiusquam secularis eure implicati ac negotiationibus aut in eo sedeant iudicio, quo ad mortem vel penam quisquam addicitur; sed die noctuque sue religioni deo favente intenti sint in omnibus.
III.
recensereTertio statutum est, ut nullo in loco permittatur Iudeis, puplicum officium facere aut de lege contendere aut quocumque modo christianum hominem possidere vel dominari ei aut dominico die aliquam operationem facere. Quod si quis repertus fuerit deinceps agere, gravius corripiatur, ne ulterius fieri audeat.
IV.
recensereQuarto de pessimo usure vitio, quod et in laicis et in clericis et in sacerdotibus vehæmenter exerevit, quoniam, quanto est apud deum abhominabile, tanto nobis est cautius cavendum, ut penitus evellatur ab omnibus. Si enim hoc deus nimium non execrasset, interrogatus a prophæta, quis habitaret in tabernaculo eius, inter cætera non dixisset: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Et in Ezechihel ipse iustus reputatur, qui ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit. Et hoc, si ita est grave peccatum, ut dilectores suos separet a cælesti habitatione, cum summo studio ab omnibus extirpandum est, ut iam amplius a nullo exerceatur.
V.
recensereQuinto sancitum est, ut fidem sancti Athanasii cum sua interpretatione amodo omnes diligenter sciant et possint in commune referre; ut et ipsi recte sciant, quod credunt, et alios hinc instruere queant et fidei inimicos, si insurrexerint, convincere possint. Ipsam namque sanctam catholicam fidem omni die dominico universi sacerdotes decantent.
VI.
recensereSexto ponitur tertium capitolum Niceni concilii: Omnimodis interdicit sancta synodus neque æpiscopo neque presbitero neque diacono neque ulli clericorum omnino licere permitti habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater aut soror aut thia id est vel amita vel matertera sit vel ætatum persone, quæ suspiciones effugiant.
VII.
recensereSeptimo statutum est, ut iuxta decreta alterius concilii præter cantores et lectores reliqui omnes de ordine æcclesiastico ab imo usque ad summum casti sint et nullatenus cum qualibet fæmina habitare permittantur, nisi forte cum matre vel sorore seu amita vel talibus personis, a quibus longe sit omnis suspicio; neque sine præsentia gravium personarum cum quacumque fæmina loquantur neque munuscula vel litteras aut salutatoria verba sine permissu prioris et testimonio perfectorum senum suscipiant, ne laqueo capti diaboli in pastorum ruinam æcclesie ministri depereant.
VIII.
recensereOctabo statuitur, ut quilibet vestrum non asserat: «Si gradum honoris fortasse amisero, fæminam quamlibet ad meas illecæbras licite retineo». Audiat autem, lægat et cognoscat, quia nullatenus illi conceditur, sed post gradum amissus ardua penitentia constringi debet et caste de reliquo vivere, ut tanti reatus penas possit evadere. Ecce subiecta capitula indicant:
Presbiter, qui uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere. Quod si fornicatus fuerit vel adulterium commiserit, extra æcclesiam abiciatur; ad penitentiam vero inter laicos redigi oportet.
Si diaconus aut presbiter crimen capitale commiserit, depositus in monasterio retrudatur, ibi tantummodo, quamdiu vixerit, communione sumenda.
De adulteriis autem honoratorum clericorum id observandum est, ut si quis adulterasse aut confessus fuerit vel convictus, depositus ab officio communione concessa in monasterio toto vite suæ tempore retrudatur.
Episcopi, presbiteri, diacones fornicationem facientes degradari debent et penitere; iudicio æpiscopi tamen communicent.
Si quis clericus vel superioris gradus, qui uxorem habuit et post confessionem vel honorem clericatus iterum eam cognoverit, sciat se adulterium commisisse. Et sicut superiori sententia statutum est, unusquisque iuxta ordinem suum peniteat.
Et multa horum similia, quæ colligi et ænumerari longum est. Que si inquirere volueritis, per canonum statuta citius invenire valebitis. Inter quæ lægite etiam æpistolam Ormisde venerabilis pape.
IX.
recensereNono statuimus et interdicimus, ne quis vestrum – tam de uxoratis clericis dicimus quam de sacerdotibus – quasi licite et sine offensa se habere confidat in suo famulatu fæminam emptam aut ex iure parentum sibi pertinentem, cum qua forsitan misceatur, quasi nulla offensio sit, quia eius fuerit qualitercumque ancilla. Cum intemperantia carnis ita misceatur in ea velut in libera nullaque sit discretio peccati in condicione personarum. Procul dubio, si talis commixtionis nulla esset repræhensio, pauci remanerent, qui quomodocumque ancillam sibi non acquirerent, cum qua licite cubarent assidui. Sed talem legem et consuetudinem Agareni custodiunt, quam eis suus pseudopropheta Muameth, qui corrupto nomine Machameta vocatur, tradidisse dicitur, ut ancilla qualitercumque acquisita licite utantur. Vos autem monemus ab huiusmodi consortiis fieri alienos …, qui christiano vocabulo et æcclesiastico honore insigniti estis, ne participes efficiamini illis, quos in malo opere imitari volueritis, nostraque interim sententia feriamini, quia tantum nefas impunitum esse non poterit.
X.
recensereDecimo ponitur hoc, quod cum gemitu dicimus: Inter cætera enim vitia, quibus se cotidie inquinant aliquanti sacerdotes, hoc, ut audivimus, nequiter adiciunt, ut se faciant ministros et bassallos laicorum pro iniqua defensione, ut liceat eis impune facere omne malum et iniquitatem. Unde monentes et arguentes nunc immobililiter definimus, ut nullus sacerdotum hoc amplius facere præsumat, sicut hactenus aliqui fæcerunt, ut bassallus et minister sit laicorum. Et malum quidem hoc nomen et confusio est in æcclesia dei. Re vera enim pia religione et sanctitate laici debent esse subiecti sacerdotibus, non sacerdotes laicis, quod magna est turpitudo. Si quis vero ulterius fæcerit hoc, certe cum gravi vindicta gradu privabitur.
XI.
recensereUndecimo, quod turpiter resonat, dicimus, quod quidam præsbiterorum suadeant populis pro sua anima volentibus aliquid deo offerre, ut non deo, sed sibi illud præbeant sub testamento cartule facto, pro sua enim insatiabili avaritia id facientes. Statuimus, ut iam ulterius tam nefariam causam nemo vestrum facere audeat, quia, qui hoc agit, dei honorem et gloriam ad suam stultam attrahit avaritiam, ignorans dei de hoc supervenire sibi terribile iudicium non sicut sacerdoti, sed sicut latroni et rapaci, qui per rapinam suam vult ingluviem saturare.
XII.
recensereDuodecimo, quod inhoneste fit, ponitur: Dicimus enim, quod aliqui sacerdotum cambiant res æcclesiarum dantes multum et bonum, tollentes modicum et peius, sed accipiunt inde magnam fraudem, solidos insuper vel quicquid aliud potuerint, quod ad suum possit lucrum pertinere. Isti profecto non in omnibus, sed deo rapinam faciunt pro suo lucro acquirendo. De quo nihilominus statuimus, ut tam execrabile malum et furtum nemo amplius aliquis vestrum exercere præsumat.
XIII.
recensereTertio decimo quoque decernimus, ut nullus clericorum absque permissu et licentia sui æpiscopi absconse præmium det, sed absque præmio aliquam consecrationem accipiat, quia hoc simoniacum et contra canonem est.
XIV.
recensereQuarto decimo statuimus, ut secundum statuta patrum nullus æcclesiasticus clericus vel presbiter superfluis huius sæculi curis vel negotiationibus implicetur, sicut faciunt puplicani, qui per fraudes et periuria et multam fallaciam istius sæculi lucra sequuntur. Sed tantum super gregem sibi commissum vigilet, de cuius oblationibus vivit et quem deus ei pascere præcæpit.
XV.
recensereQuinto decimo statutum est, ut non permittatur cuiquam illicite in coniugio sociari præter sanctorum præcepta canonum, id est expleta sexta generatione et in septima coniungatur. Ut, sicut humanum genus ab uno homine incipiens et per sex ætates divisum per mundum manet et in septima mundi ætate in gloria regni omnes coniuncti manebunt, ita generati ab uno per sex generationes dividantur et in septima coniungantur quilibet. Excepto si nescienter de quarta aut quinta generatione se sociant, de illicita coniunctione dignam agant penitentiam et non separentur. Aliter enim modis omnibus nemo copulari sinatur. Et uxoris vel mariti propinquos ut suos deputent et ut de suis se abstineant, quia scriptum est: Erunt duo in carne una. Si autem caro viri uxoris est et uxoris viri, ergo et parentes viri uxoris parentes sunt et uxoris viri.
XVI.
recensereSexto decimo sancimus, ut nullus presbiter in sua æcclesia ignotos ad habitandum recipiat clericos, quorum patriam et diocesim certius nescit; quia multi perversi simulant se alienum habere honorem æcclesiasticum, quem non habent, et nescientes subvertunt populum. Ex aliena enim parrochia sine synodicis litteris in altera nec suscipi nec ministrare debent sine consensu rectoris illius æcclesie, ad quem venerint. Unde scriptum est: Peregrinos et ignotos clericos in aliena civitate sine synodicis litteris æpiscopi sui penitus numquam ministrare debere, et illud: Præsbiteri, qui congregationales non sunt, in ecclesia præsentibus æpiscopis vel presbiteris civitatis offerre non potuerunt nec panem dare; in oratione aut calicem dabunt. Quod si absentes sint civitatis sacerdotes et fuerint illi invitati in orationem solam, poterunt dare.
XVII.
recensereSeptimo decimo statutum est, ut nullus presbiter per plebem cuiusquam sacerdotis vadat, aliquid sibi inde excutiens, sine consensu et licentia ipsius sacerdotis, qui eandem plebem habet commissam.
XVIII.
recensereOctabo decimo de cursu sui officii unumquemque vestrum sollicita intentione præmonemus, ut statutas horas canonicas nemo vestrum absque debita dei laude transgrediatur, seu in itinere seu quocumque sit alio labore vel opere intentus. Ita, ut diebus dominicis noctu novem lectiones cum totidem responsoriis persolvat, reliquorum vero dierum horis tam diurnis quam nocturnis et festivitatum cælebritatibus ita canat, velut sancta Romana æcclesia concinit, que mater est et caput omnium æcclesiarum, quam sequi et imitari sapientum refugit nemo. Etenim cum omnia terrena dominus homini subdidit, ipsum hominem ad laudem tantum sibi reddendam constituit, sicut et angeli faciunt indesinenter suum creatorem collaudantes. Unde et apostolus præcipit dicens: Sine intermissione orate, et psalmista nos ammonet, ut in lege domini die ac nocte meditemur et in omni tempore eum laudemus et benedicamus. Sed quoniam hæc agere continuo nequimus, saltem statutas a patribus canonicas oras absque laude nullatenus transgrediamur, septies in die laudem dei cantantes et semel in nocte, quemammodum propheta se fecisse testatur dicens: Septies in die laudem dixi tibi, et iterum: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Qui autem vestrum hoc cotidie non adimplet, certe non sine offensa missarum sollempnia cælebrare poterit.
XIX.
recensereNono decimo dicimus, quia de huiusmodi vitiis modo vero lænius mitiusque agere voluimus pleraque vestra facta quasi specialiter nescientes, cum illa diligentius agamus prope per singulos, ut, dum dissimulamus, scatis, quod condigna vos possit misericorditer subsequi æmendatio. Si quis vero amodo contra has nostras sententias et canonicas sanctiones agere temptaverit, ut nostram paternam spernat ammonitionem, certe singulorum cause, vita et actio subtilius inquirentur a nobis. Quisquis ille amodo fuerit temere superbus et luxurie deditus, sine dubio iuxta instituta canonum deinceps districtius iudicabitur.
XX.
recensereVicesimo lecta est æpistola beati Hieronimi ad Nepotianum, ut et ordinati et ordinandi presbiteri et diacones cæterique de æcclesiastico ordine sciant prælati, quo ordine et qua continentia et scientia et fama sint ordinandi vel ordinati consistant, ne et illi per ignorantiam errent, qui ordinandi sunt, ut non possint congrue ordinari, et illi, qui ordinati sunt, ignoranter agant, unde a suo ministerio iuste deiciantur.
XXI.
recensereVicesimo primo contestantes precipimus, ut nullus clericorum vel sacerdotum, si aliquam causationem cum altero clerico vel sacerdote habuerit, præsumat ad iudicium ire laicorum; sed quamcumque altercationem ad invicem habuerint, ad ipsum pergant archipresbiterum, ut ille inter eos iudicet. Præter si fuerit talis causatio, cuius iudicium ille …egere possit, cum ipso archipresbitero vadant ad inquirendum et interrogandum iudices seculares. Et si ipse inter eos spreverit ponere terminum, ad nostram præsentiam ambo veniant altercatores, ut nos inter ipsos iudicemus. Si quis vero aliter facere præsumpserit, procul dubio iuxta canonum iussionem excommunicatus districtius erit.
XXII.
recensereVicesimo secundo loco ponitur de pessima consuætudine detrahendi et discordiarum iurgiis. Audivimus et certius cognovimus esse quosdam, qui detrahentes alterutrum scandala seminant inter fratres, pacem inter illos rumpentes et discordias assidue spargentes. Et quod magis lugendum est: Sacerdotes talia magis faciunt, qui per lingue sue ministerium pacatos esse universos debuerant decertare. Sed dum otiosi existunt, non lectioni vel orationi intendunt, sed verbis otiosis et vacuis. Et aliquoties propter calicem vini aut aliquam …tionem corda fratrum perturbant suis iniquissimis verbis, qui debuerant nuntiare et prædicare omni homini salutiferam, quam Christus docuit, pacem, non metuentes exitum nec tremendum dei iudicium nec malignam hic famam respicientes. Sicque fid, ut, qui debuerant multis esse ad salutem, sint plurimis ad ruinam, dum linguam nesciunt refrenare perversam, quam in sola oratione et lectione et prædicatione decuerat habere solutam. Ego quoque de tam manifestis et nefariis iniquitatibus debueram canonice manifestam agere disciplinam, ne dei æcclesia tali malitia macularetur et corrumperetur. Sed nunc mitius et lænius vobiscum agere volui, contestans terribiliter universos, ut ulterius talibus vitiis nemo subiaceat. Nam quisquis ille fuerit præsumptor nostram despiciens nunc ammonitionem, postea sine dubio, si in his fuerit implicatus, sive clericus seu sit sacerdos, certius et corporalem disciplinam sustinebit et gradus sui honore privabitur.