There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Capitula Antwerpensia
saeculo X
editio: incognita
fons: []

Admoneantur primo presbiteri, ut sinceram vitam et inreprehensibilem conversationem ducant. Et ut feminas secum habitare non permittant, sicut canonica docet auctoritas.

Secundo, ut clericos habeant et infantes ad discendum nutriant.

Tercio, ut æcclesias suas, in quantum potuerint, reparare non differant. Et ut libros habeant ac vestimenta sacerdotalia, cum quibus divinum offitium digne peragere valeant.

Ut nullus sacerdos aliquid temporalis cause vel negotii in die agere presumat, donec post offitium matutinum septem pænitentiales psalmos, si plures non potuerit, et lætaniam ante altare decantet cum omni devotione. His expletis cantet missam oretque pro omnibus christianis, tam vivis quam et defunctis, et precipue pro his, qui contra paganos pro defensione sanctæ dei æcclesiæ sunt constituti.

Ut unusquisque pro modulo suæ scientiæ diebus dominicis et festis suos parrochianos, cum ad æcclesiam convenerint, doceat predicando et exortetur, ut oracionem dominicam et simbolum – per quam fidem salvi esse debent – bene sciant et ut recedentes a malo sciant bonum.

Ut unaquæque ebdomada, feria VI., nullus nec masculus nec femina aliquod opus facere presumat, antequam ad æcclesiam cum omni devotione veniant et discalciatis pedibus cruces sequentes cum lætania missam audiant. Et his peractis revertantur ad propria et postea operentur. Ipsa tamen die omnes abstineant se a carne et vino preter infirmos. Oblationes suas pro posse suo deo offerant et pauperibus elemosinas tribuant.

Ut nullus presbiter titulum alterius æcclesiæ, quam episcopo concedente racionabiliter adquisivit, per pecuniam vel ambitionem aut per laicalem potestatem temerario ausu invadere presumat.

Ut nullus presbiter aliquam æcclesiam primo per laicalem potestatem adquirere temptet, nisi prius ad ministros æcclesiæ veniat et eorum consilio et consensu obtineat.