EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitula
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Capitula

Capitula (Herardus Turonensis), J. P. Migne 121.0774A

Capitula

121.0763B| In nomine Dei solius. Ego, Herardus, immerito Turonensium pontifex, anno incarnationis Dominicae 858, ordinationis quoque nostrae III, indictione VI, cernens Ecclesiam mihi commissam partim negligentia, torpore vel desidia, partim praesidentium [ f. praecedentium] incuria sacerdotum atque ignavia, variis et innumeris cladibus affici, excidiis concuti, et, quod dictu actuque gravius fore comperimus, diversis animarum laqueis ac quotidianis erroribus deperire, instinctu, ut credimus, miserationis supernae, perpaucula eaque admodum necessaria sacrarum admonitionum collecta capitula, sacerdotum totius nobis creditae paroeciae generali in urbe sedis nostrae coadunata XVII Kalend. Junii synodo, publice recitari; et ut ad omnium praesentium notitiam et 121.0763C| intelligentiam pervenire valerent, coram cunctis perlegi fecimus et revolvi. Et quoniam auctoritas sacra canonum nulli sacerdotum canones ignorare permittit, ne quemquam in reliquo nobis commissorum hujus ordinis expertem noverimus canonum, decrevimus pariterque injunximus excerpta per nostri laboris studium haec modica succinctaque capitula unumquemque habere in posterum.

CAP. I. (Capitul., lib. VII, cap. 264.) Ut in synodo prius generales causae, quae ad normam totius Ecclesiae pertinent, finiantur, postea speciales ventilentur.

II.

(I, 15, 75, 139; V, 153; VI, 189, 205, 318; VII, 276.) De die Dominica, ut a vespera usque ad vesperam celebretur; et ut servilia opera, et verba 121.0764B| turpia, atque mercata, causarum audientiae, conventusque publici, absque ecclesiasticis prohibeantur.

III.

(I, 16, 21, 62; V, 69; VI, 66, 215; Addit. II, 21. Vide Regin., lib. II, cap. 364.) De ignotis angelorum aliorumque sanctorum nominibus, ut non recitentur. Et de maleficis, incantatoribus, divinis, sortilegis, somniariis, tempestuariis, et brevibus pro frigoribus, et de mulieribus veneficis, et quae diversa fingunt portenta, ut prohibeantur et publica poenitentia multentur.

IV.

(I, 2, 82, 136; V, 40; VI, 217.) Ut clerici per tempora constituta ad ordinationem gradatim veniant, et non confuse; et ut fides et vita eorum, libertas et tempora inquirantur. 121.0764C|

V.

(I, 5; III, 90; V, 38; VI, 378; VII, 53.) De usuris omnibus fidelibus prohibendis, clericis ac laicis. Et de mensuris et ponderibus, ut justae et aequales habeantur.

VI.

(I, 22.) Ut nec clerici nec monachi ad saecularia negotia transeant.

VII.

(I, 28, 38; V, 70.) Ut si clerici aut monachi inter se habent negotia, apud episcopum finiantur, et non apud saeculares. Sin alias, excommunicentur.

VIII.

(VII, 210.) Ut nullus laicorum quemquam clericorum absque permissu episcopi compellat ad causas ire ad publicum. Et qui fecerit, donec corrigat, ab Ecclesiae societate pellatur.

IX.

(I, 32, 76; V, 72, 316 et seq.) Ut fides praedicetur omnibus fidelibus a presbyteris, incarnatio, 121.0765A| passio, resurrectio, et ascensio, Spiritus sancti datio, peccatorumque remissio, quae fit in eodem Spiritu et in aqua baptismatis in gremio sanctae matris Ecclesiae. Et vitia, maximeque criminalia, vetentur, virtutesque doceantur.

X.

(I, 47; V, 151; VI, 106.) De jejuniis quatuor Temporum et aliis pro diversis necessitatibus constitutis, ut non solvantur, nisi certis infirmantibus.

XI.

(I, 48; V, 82; VII, 49, 113.) De his qui irrationabiliter peccant, aut cum consanguineis, ut acrius judicentur, quatenus hujusmodi vitia abscidantur.

XII.

(I, 61; III, 10; V, 196, VII, 101.) De perjuriis, sacrilegiis et ebrietatibus prohibendis. Et ut testes jejuni jurent, ac prius de perjurio moneantur. Ut nullus infra annos quatuordecim testis suscipiatur. 121.0765B| Et quod semel perjurati ad testimonium non recipiantur.

XIII.

(I, 65.) De honore et adjutorio parentibus exhibendo.

XIV.

(I, 111; V, 165, 304; VI, 106, 409; VII, 132, 377, 435.) Ut incesta omnia, juxta modum culpae, absque exceptione personae, a presbyteris judicentur. Et ut tempore opportuno publica crimina ad notitiam episcopi deducantur; maximeque in die magno Coenae reconciliandi, vel adhuc suspendendi, per proprium presbyterum, vel per legatum ipsius, eumdem presbyterum cui causa ipsius criminis bene habeatur cognita, ad praesentiam episcopi deferantur; ne anima fratris, negligentia vel otio sacerdotis, absque reconciliatione ejus periculo pereat. 121.0765C|

XV.

(I, 67; VI, 377.) Ut vaniloquia omnisque tumultus in Ecclesia caveantur. Et ante missam completam non exeant, et verbum Dei intente audiant.

XVI.

(V, 161, 170, 260; VI, 165, 290; I, 66; V, 86; VI, 173, 205, 376.) De Oratione Dominica et Symbolo, ut memoriter omnes teneant; et Gloria Patri, ac Sanctus, atque Credulitas et Kyrie eleison a cunctis reverenter canantur. Psalmi similiter distincte a clericis. Et ut secreta presbyteri non inchoent antequam Sanctus finiatur, sed cum populo Sanctus cantent.

XVII.

(I, 68.) Ut scholas presbyteri pro posse habeant et libros emendatos.

XVIII.

(I, 70; V, 182; VI, 106. Addit. III, 78, 98.) Ut hospitalitatem ante omnia diligant; et ut viduarum, 121.0765D| peregrinorum, orphanorum, atque infirmorum curam et sollicitudinem habeant.

XIX.

(VII, 376.) Ut conversationem feminarum earumque accessum et administrationem detestentur. Sin alias, velut contemptores canonum ab ordine deponantur. Et quibus ministrare necessaria decernunt, longe eis domos praevideant, in quibus non per se, sed per ministros, subsidia porrigant.

XX.

(I, 88; V, 216; VII, 261.) De vasis et vestimentis ecclesiasticis pro pignoribus absque licentia episcopi non dandis, et datis non recipiendis.

XXI.

(I, 34; V, 73; VI, 106.) Ut in infirmitate positi absque dilatione reconcilientur, et viaticum 121.0766A| viventes accipiant, et benedictione sacrati olei non careant.

XXII.

(VII, 394; III, 55; V, 104, 145.) Ut pro chrismate annis singulis de omni ministerio duo presbyteri veniant, ut si unus infirmatur, alter sufficiat. Et ut pariter sacra officia ejusdem diei persolvant. Et ut chrisma pro subvertendis judiciis nemini detur, et sub sigillo custodiant.

XXIII.

(I, 96; V, 222. Add. II, 13. Add. III, 85.) Ut nulla femina veletur sine licentia episcopi. Et ut ante triginta dies non veletur, et hoc cum consilio parentum ac vicinorum.

XXIV.

(I, 17; VII, 190, 262, 376. Add. II, 18.) De mulieribus ac laicis, ut ad altaria non accedant, et ut sacramenta et panes sanctorum, exceptis quae offerunt, 121.0766B| non tangant.

XXV.

(I, 136; V, 40; VI, 217, 233.) Ne leviter aut passim quisquam excommunicetur. Et nullus cogat bibere vel inebriare.

XXVI.

(I, 151; V, 53.) Ut nullus poenitentem cogat manducare vel bibere, nisi redemptio permissa sit, ita tamen ut prius pro eo donet coram ipso redemptionem.

XXVII.

(II, 46; V, 96.) Ut patres et patrini filios vel filiolos erudiant et enutriant; illi, quia sunt patres; et isti, quia fidejussores.

XXVIII.

(Ibid. 159. Add. II, 9.) Ne presbyter solus missam canat: non enim potest dicere, Dominus vobiscum, Sursum corda, et caetera.

.

(I, 147: V, 49.) Ut nullus presbyter alterius 121.0766C| parochianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, absque licentia sui presbyteri ad missam recipiat vel sollicitare praesumat.

XXX.

(VII, 16.) Ut suis terminis contentus unusquisque existat, nec ex alienis quidquam expetat.

XXXI.

(V, 172; VI, 181, 183, 188.) Ut nullus pretium pro baptismo accipiat. Et ut certis temporibus Paschae et Pentecostes baptismata fiant, et hoc in vicis, excepta causa infirmitatis.

XXXII.

(II, 36, 47; V, 97.) Ut Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur, nisi summa exposcat utilitas.

XXXIII.

(I, 145; V, 47, 267; VII, 260, 391, 424.) De Ecclesiis vel altaribus ambiguis, similiter de infantibus, ut consecrentur et baptizentur; quia quod 121.0766D| non constat factum, nulla ratione videtur iteratum.

XXXIV.

(VI, 208; VII, 396. Add. II, 12.) Ut in domibus ab episcopo non consecratis nemo missam quacunque necessitate celebret. Ex vasis et vestimentis similiter nemo missam cantet.

XXXV.

(I, 143; V, 45, 154, 173, 194, 374 et seq.; VI, 407.) Ut decimae et fideliter a populis dentur, et canonice a presbyteris dispensentur, et annis singulis rationem suae dispensationis episcopo vel suis ministris reddant; ne forte damna fraudium subigant, aut necatores pauperum, subtrahendo utilia, quod absit, existant.

XXXVI.

(Ibid., 209). Ne in quinta vel sexta generatione 121.0767A| copuletur conjugio, et usque ad septimam generationem progenies observetur.

XXXVII.

(V, 180. Add. II, 17.) Quod non liceat mulieri velum aut sponte aut coacte semel susceptum quacunque ratione rejicere, licet in domibus propriis vestes mutarit.

XXXVIII.

(V, 167.) Ut nullus filium vel filiam a fonte suscipiat, nec eam ducat cujus filium tenuit. Quod si inventi sunt, separentur.

XXXIX.

(V, 315, 322; VI, 99, 402; VII, 331. Add. IV, 8.) Ut doceantur plebes nulla contra episcopos graviter vel leviter agere, nec ipsis detrahere, sed humiliter ac reverenter in cunctis obedire; et quod eorum injuria referatur ad Deum, cujus summa legatione funguntur. Et ut reges vel principes, pro quibus 121.0767B| orare quibusque propter Deum subdi praecipimur, nullus maledicere vel detrahere praesumat.

XL.

(I, 85; V, 214; VII, 292, 468. Add. IV, 56.) De manso integro unicuique Ecclesiae absque censu vel temporali servitio dando. Et quod omnes dotes ecclesiarum ad jura pertineant episcopi.

XLI.

(IV, 17; V, 106, 233.) Quicunque viduam infra triginta dies viduitatis invitam vel volentem acceperit, ultra eam non attingat, et adulterii poenas luat.

XLII.

(II, 39; V, 274.) Ut incestuosi, et qui decimas non dant, non constringantur per gladios vel sacramenta, sed ecclesiastice corrigantur.

XLIII.

(Ibid., 325.) Ut presbyteri per mercata non discurrant, nec indiscrete domos circumeant, et comessationibus 121.0767C| et ebrietatibus non inserviant, ne famam malae opinionis incurrant.

XLIV.

(I, 150; V, 327.) Ut res quas in sacris ordinibus acquisierint, propriis ecclesiis derelinquant; haereditarias vero juxta arbitrium propriae voluntatis distribuant.

XLV.

(Ibid., 372.) Ut presbyteri aquam benedictam cum suis populis in circuitu ecclesiarum deferant, et ut scrutinia in locis et temporibus constitutis non negligant.

XLVI.

(Ibid., 382. Add. III, 72.) De aedificationibus ecclesiarum, ut nullus antea fundamentum jaciat donec episcopus veniat, et in medio crucem figat; et sic accepta dote, construendi licentiam tribuat.

XLVII.

(I, 131; V, 266. Add. III, 83.) Ut episcopus, 121.0767D| aut presbyter, de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus.

XLVIII.

(VI, 200; VII, 245.) Si presbyter aut diaconus deserit ecclesiam suam, deponatur, nisi petitione populi, licentiaque episcopi, et utilitate majori. XLIX. (VI, 73, 75. Add. II, 10.) Ut presbyter non amplius quam unam ecclesiam habeat, sicut et vir unam uxorem.

L.

(VI, 61.) Ut presbyteri et diaconi, si in bella cum armis processerint, ita deponantur ut nec laicam communionem habeant.

LI.

(Add. IV, 54.) Si quis a synodo vel a proprio 121.0768A| fuerit excommunicatus episcopo, et ex ministerio sacro quidquam contigerit, nullatenus spem restitutionis inveniat.

LII.

(VI, 77.) Ut qui aquam consecratam vult accipere in Sabbato sancto vel Pentecoste, ante infusionem chrismatis sumat. Nam illa chrismatis mistio ad regenerandos pertinet.

LIII.

(II, 40; VI, 170, 191; VII, 472.) Ut populus praedicetur ut oblationes Deo offerant, et ut tertia Dominica vel quarta communicent, abstinentes se a luxuria propriisque uxoribus, et reliquis illicitis, nisi forte criminalibus culpis sint impliciti.

LIV.

(VI, 169, 171.) Ut signa pulsentur horis canonicis. Et ut nullus se per ambitionem alteri praeferat, sed omnes agnoscant tempus suae ordinationis. 121.0768B|

LV.

(Ibid., 175, 193.) Ut nemo a sacro fonte aliquem suscipiat, nisi Orationem dominicam et Symbolum juxta linguam suam et intellectum teneat. Et omnes intelligant pactum quod cum Deo fecerunt.

LVI.

(Ibid., 178.) Ut presbyteri chrisma, oleum, et Eucharistiam semper habeant, ut parati inveniantur.

LVII.

(Ibid., 29, 195.) Ut omnes primitiae frugum benedictionis gratia ad ecclesiam deferantur.

LVIII.

(Ibid., 197 et seq.) Ut exsequiae mortuorum cum luctu secreto et cordis gemitu fiant. Et psalmos ignorantes, Kyrie eleison ibi canant; et ut triginta diebus amici et parentes pro eis agant.

LIX.

(Ibid., 206.) Ut presbyteri de occultis jussione 121.0768C| episcopi poenitentes reconcilient; et sicut supra praemisimus, infirmantes absolvant et communicent.

LX.

(Ibid., 207.) Mulier post partum statim ut voluerit, nisi forte sit adultera, intret ecclesiam, ac Deo referat gratias.

LXI.

(I, 158; II, 35; VI, 189) De festivitatibus anni quae feriari debeant, id est Natali Domini, sancti Stephani, sancti Joannis, et Innocentium, octavas Domini, Epiphania, et Purificatione sanctae Mariae, et Assumptione, et Ascensione Domini, et Pentecoste, Missa sancti Joannis Baptistae, apostolorum Petri et Pauli, sancti Michaelis, atque omnium Sanctorum, sancti Martini, et sancti Andreae, et eorum quorum corpora ac debitae venerationes in locis singulis 121.0768D| peraguntur.

LXII.

(Ibid., 187, 330. Add. II, 23.) Ut diebus festis jejuniorum a conjugibus se abstineant; et quia non est concessa uxor causa libidinis, sed filiorum, omnia prohibeantur illicita, parcaturque a licitis.

LXIII.

(VI, 103, 112, 394, 404, 407.) Ut privilegia ecclesiis concessa maneant incorrupta; et qui corruperit, poenas luat sacrilegii.

LXIV.

(V, 403; VI, 393; VII, 199.) Laicis, quamvis religiosis, de ecclesiae negotiis disponendis nulla tribuatur facultas, quia ad ipsorum damnationem pertinet

LXV.

(VI, 404, 405, 407. Add. IV, 57.) Omnia quae Deo offeruntur, consecrata habentur, in vineis, terris, 121.0769A| sylvis, utensilibus, vestimentis, pecoribus, et reliquis possessionibus; ut quae Ecclesiae sunt, sine dubio Christi, qui sponsus ejus est, sint.

LXVI.

(VI, 421.) Quod conjunctio spiritalis commatris maxime sit peccatum, et ideo separandum, et capite vel exsilio damnandum.

LXVII.

(Ibid., 230, 240, 432. Add. II, 23.) Quod debeant viri uxores suas diligere, eisque ut vasi inferiori custodiam et omnia necessaria providere.

LXVIII.

(V, 23, 59; VII, 4, 78, 155, 163, 275.) Quod omnis ordo clericorum episcopo suo subjectus maneat, et ad ejus judicia concurrat, nihilque sine eo praesumat. Quod qui fecerit, degradetur.

LXIX.

(V, 25, 26, 62; VII, 10, 474.) Ut excommunicatis nemo communicet, nec perturbatoribus ecclesiarum 121.0769B| se misceat.

LXX.

(VI, 364; VII, 85, 100.) Ut criminosus locum accusandi non habeat; et qui unum crimen non approbat, ad aliud non admittatur.

LXXI.

(VI, 381; VII, 116. Add. IV, 3.) Ut nullus accusationem suscipiat priusquam rebus suis restituatur.

LXXII.

(V, 147; VII, 166.) Nemo accipiat ecclesiam sine datione et consensu proprii episcopi.

LXXIII.

(V, 2: VII, 130, 231.) Ut discendi gratia ad civitatem vel ad loca constituta presbyteri veniant quadragesimali tempore.

LXXIV.

(VII, 106, 433; VII, 132, 336. Add. II, 23.) Ut de incestis, infirmis, poenitentibus, et mortuis omnem sollicitudinem et curam habeant presbyteri, 121.0769C| et concubinas omnino prohibeant.

LXXV.

(Ibid., 6. Gratian. dist. 50 de Cons. 6. Ut jejuni.) Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectae aetatis; et moneantur confessiones dare prius, ut mundi donum sancti Spiritus valeant accipere.

LXXVI.

(VII, 129, 130, 147, 148, 465.) Ut omni anno parochias episcopi gyrent; et ut presbyteri rationem sui ministerii ac creditorum omnium ipsi reddant.

LXXVII.

(Capitul. Caroli Calvi, tit. VII, cap. 72.) De venditionibus sepulcrorum, de his qui pro sepulturis munera exigunt, ut severiter puniantur et distringantur.

LXXVIII.

(VII, 225. Add. IV, 71.) Ne presbyter benedictionem publice fundere super populum praesumat. 121.0769D|

LXXIX.

(VII, 248.) Qui ecclesiam tricennarii jure possederit, nulli deinceps subtrahere liceat.

LXXX.

(Ibid., 253.) Quod eamdem poenam passurus sit accusator, si convincere non potest, quam reus, si victus fuerit. LXXXI. (Ibid., 261.) Qui res ecclesiae invadunt, vastant, vel diripiunt, si monente episcopo non se correxerint, excommunicentur.

LXXXII.

(VI, 371; VII, 279.) Ut laici infra cancellos non stent, et ut oblatio populo foris septa recipiatur.

LXXXIII.

(Ibid., 280.) Qui sabbato Paschae usque 121.0770A| ad noctis initium non jejunant, excommunicentur, et a paschali communione secernantur.

LXXXIV.

(Ibid., 357. Add. IV, 14.) Quod in omni causa capitali seu status, non per advocatum, sed per personam, sit agendum.

LXXXV.

(VII, 378.) Ut presbyteri ab omnibus vitiis se caveant, et subjectis ducatum coelestis vitae praebeant.

LXXXVI.

Ut presbyteri domos religiosas habeant et nitida vestimenta.

LXXXVII.

(V, 138; VII, 379.) Ut regulariter poenitentias dent, et in judicando aequitatem habeant, et munera inde non exigant.

LXXXVIII.

(Ibid., 382.) Mulier quae dormiens filium suum opprimit, sex annis poeniteat. Vir ejus 121.0770B| si in domo fuerit, quatuor. Si in uno lectulo, simili modo, duos in pane et aqua, reliquos ad arbitrium sacerdotis, juxta qualitatem personae et fletum poenitentis.

LXXXIX.

(Ibid., 463.) Ut sponsus et sponsa cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicantur, et legibus sponsetur ac dotetur, et a paranymphis custodiatur, et publice solemniterque accipiatur. Biduo ac triduo abstineant, et doceatur eis ut castitatem inter se custodiant, certisque temporibus nubant, ut filios, non spurios, sed haereditarios Deo et saeculo generent.

XC.

(I, 6; VI, 120.) De his qui missas canunt et non communicant, quomodo possunt dicere Sacracramenta quae sumpsimus? et caetera. 121.0770C|

XCI.

(I, 13, 127.) Ut bis in anno concilia celebrentur, et nemo plus in unoquoque quam quindecim diebus remoretur.

XCII.

(VII, 40, 122.) De interdictis, quod qui interdicta canonica servare contempserit, gradus sui periculo subjacebit. Item si quis sacerdotum vel clericorum contra interdicta canonum fecerit, a suo est officio submovendus.

XCIII.

De Pascha annotina, ut rememoretur.

XCIV.

(VI, 74.) De litania Romana VII Kalendas Maii, ut rememoretur.

XCV.

(V, 150. Add. III, 122.) De diebus Rogationum, ut reverenter ac studiose absque turpibus jocis et verbis celebrentur, ut nullus in eis prandia, comessationes, diversasque potiones per diversa loca facere 121.0770D| praesumat.

XCVI.

(Concil. Aquisgran. II, tit. II, cap. 9.) De lectionibus vigiliae Paschae et Pentecostes.

XCVII.

(II, 35.) De octo diebus Paschae, qualiter feriari debeant, et de Pentecoste.

XCVIII.

(VII, 42.) De dilatione temporum erga eos qui ad sacros ordines provehuntur. Qui se divinae militiae mancipari desiderat, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis stet; et sic in benedictione diaconatus, si meretur, accedat: in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit; et postea probatus, sacerdos efficietur.

XCIX.

(V, 37; VII, 43.) De confessione scelerum. 121.0771A| Manifestum est eum confiteri crimen qui indulto et delegato sibi judicio purgandi se ratione non utitur: nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae de eo dicta sunt, comprobentur, quod ipsa ejus absentia pro confessione consistat.

C.

(VII, 62.) Quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conveniat. Et ut injusta populi petitio effectu careat.

CI.

(Ibid., 107.) Accusatores calumniosos vel suspiciosos nemo suscipiat, nemo audiat.

CII.

(Ibid., 307.) Accusatores et accusationes quas saeculi leges non admittunt, canonum quoque decreta removent.

CIII.

(VI, 359, 362; VII, 112.) Quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint sacerdotes accusare; 121.0771B| nec viles personae, nisi in propriis causis.

CIV.

(Capitul. VII, 436. Add. IV, 27.) Si quis clericus in criminali vel leviori causa pulsatur, vel in discrimen capitis accersitur, non statim reus aestimatur qui accusari potuit, nec subjectam innocentiam facimus. Sed quisquis ille est qui crimen intendit, ad judicium episcopale veniat, nomen rei indicet, vinculumque inscriptionis arripiat. Cognoscat similitudine habita prius dignitatis aestimationem; nec sibi fore licentiam rei mentiendi. Calumniantes ad similem vitam poscat similitudo supplicii.

CV.

(I, 9; V, 323, 371; VI, 194, 369; VII, 225, 260, 423, 424.) Ut presbyteri modum proprium recognoscant, id est quae alterius sunt non appetant; nec altaria submoveant, vel caetera prohibita agant. 121.0771C| Et ut ecclesiae luminibus caeterisque decorentur ornatibus. Et ut presbyteri missas cum sandaliis celebrent.

CVI.

(V, 396; VI, 206, 313, 381; VII, 379, 436; VI, 402; VII, 331.) Ut sacerdotes de incognitis sibi rebus nihil judicare praesumant priusquam cuncta quae gesta sunt veraciter audiant, et neminem laedere vel detrahere; nec quemquam ante justum judicium damnent, nec proprio arbitrio judicent. Prius probent, et sic judicent; non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Et neminem laedere vel detrahere sine causa concedant, exemplo Mariae, quae Moysi propter Aethiopissam detrahit, et leprae immunditia multata est. Et David in Saul unctum, licet nosset a Deo abjectum et reprobatum, manum 121.0771D| mittere timuit. Similiter et nos vituperationis manum ab omnibus fidelibus subtrahamus.

CVII.

(VII, 63, 452.) Ut presbyteri sicut ordine sanctiores, ita verbo, incessu, et actu sint reverentiores, quia celsitudo graduum graviorem peccati facit cumulum.

CVIII.

(Add. III, 41; Add. IV, 90, 152.) Ut presbyteri et clerici ante se joca turpia fieri non permittant; sed pauperes et indigentes ad mensas secum habeant, et legatur eis lectio.

CIX.

(V, 156. Add. III, 32.) In ecclesiis vel in domibus earumque atriis placita saecularia minime fiant.

CX.

(VII, 395.) Qui rapiunt feminas, furantur, 121.0772A| vel seducunt, licet ipsis et parentibus conveniat, eas uxores non habeant.

CXI.

(VII, 382, 406.) Ne ullus laicorum plusquam duas uxores habeat. Quod vero extra est, ad adulterium pertinet. Similiter et mulier.

CXII.

Ut in Christianorum non saltetur nuptiis, et a Quinquagesima usque octavas Paschae non fiant nuptiae.

CXIII.

(VII, 217, 398. Add. III, 17.) Ut clerici, in quacunque seditione arma detulerint, post depositionem gravi poenitentiae in carcere retrudantur. Aliter si armis, sagis, vel sabeis usi fuerint, deponantur.

CXIV.

(VI, 196; VII, 205.) Quando populus ad ecclesias venerit per dies solemnes, aut communiter 121.0772B| Kyrie eleison cantent, aut singulariter orationem dicant, et in ecclesia cum silentio stent, et pro se et pro omni populo Dei orent, corda semper ad coelum habentes erecta; et moneantur ut luminaria, incensum, et buccellas, et fructuum primitias afferant, sicut scriptum est: Honora Dominum de tua substantia (Prov. III, 9). Et in eisdem sanctis diebus, nec in plateis, nec in domibus, cantica turpia vel luxuriosa, saltationes, vel lusa faciant diabolica; sed aliquem sapientem et bonum hominem conveniant, et ibi bonis lectionibus, quae ad animae salutem pertinent, intendant. Revertentes de ecclesia similiter cantent, et eorum pastores exeuntes vel redeuntes ad campos, ut vera christianitas in eis agnoscatur.

CXV.

(Ibid., 347.) Moneantur omnes fideles de 121.0772C| charitate et hospitalitate, ut noverint quia vera est charitas Deum diligere plusquam se, et proximum tanquam se, et qui nihil vult facere aliis quod sibi non vult fieri. Qui enim in cibo et potu, dandis et accipiendis rebus, charitatem putat, errat, dicente Apostolo: Regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax (Rom. XIV, 17). Sed et si ipsa cum studio charitatis fiant, bona sunt, et inter virtutes computanda. Aliter, saeculi actus sunt. CXVI. (VII, 407.) De orationibus et eleemosynis et missarum celebrationibus pro fidelibus defunctis agendis, quibus impii carere debent; quoniam nec eorum eleemosyna a sacerdotibus vel reliquis fidelibus accipienda est, nec sepultura fidelium tribuenda. 121.0772D|

CXVII.

(Ibid., 346.) Quod non valeant Scripturae contra decreta canonum vel sancita pontificum.

CXVIII.

(VI, 342; VII, 71, 247.) Ut lites et contentiones, rixae et jurgia, sicut discordiae et odia, prohibeantur, et pax et concordia praedicetur.

CXIX.

(III, 31; V, 183; VII, 163, 291, 450.) Ut diffinita crimina nullus refricare audeat.

CXX.

(VII, 242, 243.) Quod poenitentes a conviviis et ornamentis atque alba veste abstinere debeant; et discordes pellantur ab ecclesia donec ad pacem redeant.

CXXI.

(I, 7; V, 25, 6; VII, 10, 295, 474.) De his quos presbyter excommunicaverit, ut alius eos non recipiat. 121.0773A|

CXXII.

(I, 62; VI, 374. Add. III, 94.) Ut Christiani ab otioso sermone et juramentis se caveant.

CXXIII.

(VI, 303; VII, 149, 457. Add. IV, 60.) Qui contra statuta canonica fecerit, laicus communione, clericus privetur honore.

CXXIV.

(Add. III, 21.) Ut fideles se abstineant a coitu praegnantium uxorum, et menstruo tempore.

CXXV.

(I, 68. Add. I, 5; VI, 259.) Ut presbyteri computum discant.

CXXVI.

(VII, 203, 237.) Ut superbi clerici et laici excommunicentur. Et ut patientia et humilitas, castitas et humanitas ab omnibus praedicetur.

CXXVII.

(Add. IV, 55.) Si quis potentum quemlibet exspoliaverit vel oppresserit, per praedicationem sacerdotum revocari debet. 121.0773B|

CXXVIII.

(I, 24; V, 28; VII, 13.) Ut unusquisque in eo loco, in quo constitutus est, ibi maneat, nec ad alia transeat.

CXXIX.

(V, 55, Add. III, 30) De reis ad ecclesias vel ad earum atria confugientibus, ut inde non abstrahantur.

CXXX.

(I, 100; V, 226; VI, 133; VII, 179. Add. IV, 188.) Ut nullus occulte nuptias faciat, nec virginem vel viduam sacratam ducat.

CXXXI.

(VII, 237, 311.) Clerici tardi ad officium aut flagellentur aut excommunicentur.

CXXXII.

(VI, 192. Add. IV, 155.) Nullus sacerdotum decimas cum lite et jurgio suscipiat, sed praedicatione et admonitione. CXXXIII. (V, 60; VII, 34, 460.) Ut vocati ad synodum 121.0774A| inpraetermisso occurrant; sin alias, condemnentur.

CXXXIV.

(Add. IV, 81.) De his, qui sibi quacunque negligentia mortem inferunt, aut pro suis sceleribus puniuntur, nulla pro eis fiat oblatio, nec cum psalmis ad sepulturas ducantur.

CXXXV.

(I, 157; V, 276. Add. IV, 100, 166.) De his, qui decimas abstrahunt ecclesiae, ad quam pertinent, et propter munera vel aliquam occasionem alteri dant, donec restituant, ab ecclesiae societate pellantur.

CXXXVI.

(V, 112.) Laicus non debet in ecclesia publice lectionem recitare, nec alleluia, sed psalmos et responsoria.

CXXXVII.

(VII, 383.) Ut ad praedicationem et 121.0774B| confirmationem episcopi omnes devote conveniant, eique fideliter ministrent et obediant.

CXXXVIII.

(Ibid., 271.) De his qui ecclesiis vim inferunt, aut clericos injuriare praesumunt, ut anathematizentur.

CXXXIX.

Ut qui alium in culpa sua defendere vel excusare nititur, excommunicetur.

CXL.

Ut nullus sacerdotum ignoret quid sit in synodo constitutum, sed omnibus cognitis certatim obtemperent.

Haec vero brevitatis studio, ut praelibavimus, a nobis collecta omnibus nostris sacerdotibus habenda statuimus; quoniam ipsis et subjectis ovibus haec eadem bene habita et intellecta omnibus modis profutura cognoscimus.

(no apparatus)