Canones lunarium decemnovennalium circulorum

This is the stable version, checked on 29 Maii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones lunarium decemnovennalium circulorum
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


Canones lunarium decemnovennalium circulorum

(0877)Si nosse vis quotus sit annus secundum Graecos duntaxat, multiplica 15 per 418, fiunt 6270. Adde indictiones anni cujus volueris, quae praesentis anni 2 esse comprobatur, et fiunt 6276.

Si nosse vis indictionem quota sit, sume annos ab Adam quos habueris, et eos partire per 15, quot remanent, tanta est indictio; si nihil remanet, 15 est.

Si nosse vis quotus sit circulus solis, sume jam dictos annos, et eos partire per 28, et quot remanent, tantus est circulus solis.

Si vis scire quid sit concurrens, sume circulum solarem, qui nunc 28 esse comprobatur, et quartam ejusdem numeri ipsi adjicias, partire per septem, et quot remanent, tantus est concurrens in IX Kalendarum Aprilium.

(0878)Si nosse vis quotus sit circulus lunae, sume annos ab Adam, et hos partire per 19, et quot remanent, totus est circulus.

Si vis scire quota est epacta, sume annos decemnovennales quot fuerint, et de ipsis subtrahe semper unum, et illos alios multiplica per 11, et postea partire per 30, et quot remanent, tota est epacta.

Si nosse vis quotus sit annus ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, scito quot fuerint ordines indictionum, ut puta quinto anno Tiberii principis 46; hos per 15 multiplica, fiunt 690. Adde regulares 12, quia quarta indictione secundum Dionysium Dominus natus est, et indictione anni cui volueris, ut puta in praesenti, una fiunt 703. Isti sunt anni Nativitatis Domini.

(0879A)Si vis quota sit indictio scire, sume annos ab Incarnatione Domini, id est, 775. His semper adjice 3, fiunt 778. Hos partire per 15, remanent 13. Tertia decima est indictio anni praesentis; si nihil remanet, 15 est.

Si nosse vis quotus sit circulus lunae, sume annos Domini, ut puta 774; et subtrahe semper duo, et remanent 762. Hos partire per 10 et 9, remanent duo, secundus circulus lunae decemnovennalis est; quoties nihil remanet, 19 est.

Si vis scire quotae sint epactae, computa a primo anno decemnovennali, usque in diem quem volueris, ut puta in quintum annum. Dimitte semper 1, remanent 4. Multiplica per 4 annos 11, annuas epactas, et facies quater undecim, 44. 14 est epacta in (0879B)secundo circulo decemnovennalis. Ita per omnes 10 et 9 annos sub hac breviatione computabis.

Si nosse vis adjectiones, id est, concurrentes septimanae dies, sume annos ab Incarnatione Domini quot fuerint, ut puta 764 per indictionem secundam, et annorum qui fuerint quartam partem semper ipsis adde, id est, nunc 190 et 1. Fiunt simul 955. His adde regulares 4, et fiunt 959. Hos partire per 7, remanent 7. Septem sunt epactae solis, id est, concurrentes septimanae dies, per superscriptas indictiones 2.

Si vis scire quotus sit annus cycli 10 et 9 annorum, sume annos Domini quot fuerint, ut puta 764, et unum semper adjice, et fiunt 765. Hos partire (0879C)per 10 et 9, remanent 5. Quintus est annus cycli decemnovennalis; quod si nihil remanserit, 19 est.

Si nosse vis quota sit indictio, sume annum Domini, et adjice 3. Partire per 15, et quod remanet, ipsa est indictio anni praesentis.

Si vis scire quotae sint epactae lunares, partire annos Domini per 10 et 9, et quod remanet multiplica per 11. Item partire per 30, et remanent epactae.

Si nosse vis concurrentes septimanae dies, sume annum Domini, et eorumdem annorum qui fuerint quartum semper adjice super annum Domini. His quoque 4 adde, quia quinque concurrentes fuerunt Nativitatis Domini: hos partire per 7, et remanent epactae solis.

(0879D)Si vis scire quotus sit annus circuli decemnovennalis, sume annum Domini, et unum addens, quia secundo ejusdem anno natus est, partire per 10 et 9, et quod remanserit, ipse est annus circuli decemnovennalis.

Si nosse vis quotus cyclus lunaris est, sume annos Domini et unum, divide per 9, et quod remanserit, ipse est annus circuli lunaris.

Si vis scire bissextilem annum, partire annum Domini per 4, quantum remanserit, tot anni sunt a bissexto.

Si nosse vis quot punctos unaquaeque luna in die luceat secundum Romanos, sume dies a Januario, ut puta in Non. Martii 66. Vide quotus sit cyclus lunae, ut puta 6. Multiplica ipsum circulum lunae quinquies, (0880A)fiunt 75. Adde ad dies 200. Januarii, fiunt 115. De 60 bis 120. Remanent 6. Ipsi sunt puncti lunae ipsius quod luxerit, id est, hora et punctus horae secundae.

Si ipsam lunam vis invenire, memento quod habueris in summa, antequam per 40 partieris, et quoties deduxisti 40, tot asses adjicias ad summam eamdem, et iterum multiplica tuum circulum lunae sexies, junges ad summam, deinde per 30, et lunam ejusdem diei invenies.

Si vis scire initium quadragesimae quando annus communis est, require a pascha usque in Idus Apriles, quot dies ibidem inveneris, totidem computa dies a Kalend. Mart. retro, hoc erit initium Quadragesimae. Quando vero embolismalis annus fuerit, (0880B)computa a pridie Iduum April. usque in Pascha, et quot dies ibidem habueris, totidem dies require a Kalend. Mart. ante, et hoc erit initium Quadragesimae. Et hoc nolo te fallere, quia communibus annis Pascha semper ante pridie Idus Aprilis habetur. Embolismus semper antea extenditur.

Si vis scire quota sit epacta anno quo volueris, computa quota sit luna in XI Kalend. Aprilis, et ipsa luna erit epacta. Verbi gratia: si luna fuerit 9, in XI Kalend. April. ipsa erit epacta, vel quo numero lunam inveneris, ipsum numerum epacta habebit. In quali autem articulo vel junctura in eodem anno epactam habueris, in ipso terminum paschalem et cyclum lunae ibidem tenebis.

Si vis scire quota sit luna in initio Quadragesimae, (0880C)computa in quo volueris anno, in quota feria evenerit terminus paschalis, et in ipsa feria incipe, et computa a secunda luna per singulas ferias, usque in Dominicam, et quodammodo ibi lunam inveneris, sic erit initio Quadragesimae. Similiter et in Rogationes lunam computa, in ipsa feria a 21 usque in secunda feria post Dominicam, et quomodo ibi inveneris, ita erit luna Rogationis. Si in XI Kalend. April. fuerit luna 15, seu 14, aut 13, vel minus, in ipsa lunatione poteris Pascha celebrare. Sin autem in XI Kalend. April. fuerit a 16, aut 17, vel amplius, in ipsa lunatione, nullo modo poteris pascha celebrare, nisi peracta ipsa lunatione, et alia subsequente pascha in illa lunatione sine ulla ambiguitate poteris celebrare. Si vero in VIII Idus Martii fuerit nata luna, (0880D)aut post VII Idus Mart. usque in Nonas April., in ipsa lunatione pascha nullo modo celebrabis.

Si vis scire quota sit luna initio Quadragesimae, sume lunam Paschae anni cujus volueris, et tolle inde semper 12, et quot remanent, tota luna erit initio Quadragesimae, Verbi gratia: Si 15 erit luna Paschae, tolle inde 12, remanent 5. Tertia erit luna in initio Quadragesimae

Si vis scire quando bissextus sit, sume annum Domini, ut est annus praesens 688. Hos partire per 4. Si nihil remanserit, bissextus est. Si autem 1, aut 3, aut 2 remanserint, bissextus non est. Et ne tibi forsitan aliqua caligo erroris occurrat per omnem computum quem ducis, si nihil superfuerit, (0881A)scias eumdem computum esse, per quem ducis, ut puta si per 10 et 9 ducis, et nihil superfuerit, scias 10 et 9 esse; si per 15, 15; si per 7, 7.

Quaerenda est nativitas lunae 14 a VIII Idus Mart. usque in Nonas April., quae primi mensis novorum initium ostendit, a XII Kalend. April. usque ad XIV Kalend. Maii, in quacunque die luna 14 occurrerit, ipsa te ad celebrationem sancti Paschae perducet. Si vero 14 luna ante XII Kalend. April. occurrit, hoc est, aut XIII Kalend. April., aut XIV, aut XV, Kalend. April., scito quoniam paschalis luna non est: sed cum eamdem lunam 30 produxeris, alia die nata fuerit, in ipsa caute sanctum Pascha celebrabis. Similiter cautus esto, ut XIV Kalend. Maii luna 14 non transcendat, aut ad XIII Kalend. Maii, aut ad (0881B)XV Kalend. Maii. Nam incipies in magnum deduci errorem. Christianorum vero pascha ab XI Kalend. April. usque in VII Kalend. Maii, quocunque die Dominico luna occurrerit, sanctum Pascha modis omnibus celebrabis. Quod ante XI Kalend. April. etiam si luna occurrerit, vel post VII Kalend. Maii, Pascha nullatenus celebrabis.

Tribus ergo locis bissextus intercallatur. Primo VI Idus Februar.; secundo ubi frequentissime ponitur VI Kalend. Mart.; tertio Nonas Mart.

(0882A)Cyclus Graece, circulus Latine, ogdoas 8 anni, hendicas 11 sunt. Hen Graece, 1 Latine, decas 10. Computus est a Natali Domini usque ad Natalem, id est, lunae cyclus. Item alius computus est a Pascha usque ad Pascha, ubi prima luna erit in Januario anno praesenti. Ibi iterum in secundo, in eodem loco erit luna 11. Communis annus qui 12 lunationes habet. Embolismus qui 13 lunationes habet. Decemnovennalis, ex corruptis compositus est, ex 10 et 9, et annalis. Bissextus in uno mense 20 momenta; in duobus horam; in anno sex horas; et ideo bissextus dicitur, quia bis Kalend. Mart. habet. Saltus lunaris crescit singulis annis horam et 10 momenta, et dimidium momenti, et 19 partem dimidii momenti. Ad complendum vero lunae saltum (0882B)annuatim (ut diximus) hora et punctus, et decima nona pars unius puncti accrescit. Non ergo eisdem articulis temporum vel coeli climatibus lunae celebratur accensio, sed semper aliquanto citius, quam praecedente mense, ut sit undenus anno 19, decimus transiliebatur dies. VIII Kalend. Julii, longissimus dies et brevissima nox totius anni, solstitium aestivale faciunt. VIII Kalend. Januar., longissima nox et brevissimus dies totius anni, solstitium hiemale faciunt.