Canones ad Wulfinum (Aelfricus Cantuariensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones ad Wulfinum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Canones ad Wulfinum (Aelfricus Cantuariensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AelCan.CaAdWu, cc_idno: 9749

EPISTOLA DE CANONIBUS.

139.1469D|

AELFRICUS humilis frater venerabili episcopo WULFINO, salutem in Domino.

Obtemperavimus jussioni tuae libenti animo; sed non ausi fuimus aliquid scribere de episcopali gradu, quia vestrum est scire quomodo vos oporteat optimis moribus exemplum omnibus fieri, et continuis admonitionibus subditos exhortari ad salutem; quae in Christo Jesu dico: tum quod saepius deberetis vestris clericis alloqui, et illorum negligentiam arguere, quia pene statuta canonum, et Ecclesiae religio, vel doctrina, eorum perversitate deleta sunt. Ideoque libera animam tuam, et dic eis quae tenenda sunt, sacerdotibus et ministris Christi, ne 139.1470D| tu pereas pariter, si mutus habearis canis. Nos vero scriptitamus hanc epistolam, quae Anglice sequitur, quasi ex tuo ore dictata sit, et locutus esses ad clericos tibi subditos, hoc modo incipiens:

I.

Dico vobis sacerdotibus ego ipsemet: Non feram negligentiam vestram in vestro ministerio, sed in veritate vobis annuntiabo quid de sacerdotibus constitutum est. Christus ipse nobis exemplum praebuit Christianae institutionis, et puritatis vitae seu castitatis. Omnes igitur qui in via sua secum ambulaverint, mundano omnia reliquerunt, ne uxores respicientes. Unde ipsemet in quodam Evangeliorum suorum ait: Qui uxorem suam non odit, indignus est meus esse discipulus (Luc. XIV).

II.

139.1471A| Post Christi vero ascensionem in regnum coelorum, et excessum venerabilium ejus apostolorum, tanta excitata est in terrarum medio persecutio, ut ad synodum congregari nequibant ministri Dei, propterea quod eorum vitis insidiabantur gentes ethnicae; donec Constantinus Caesar, imperium orbis assecutus, Christianus fieret.

III.

Tunc congregavit ille in Nicaea civitate CCCXVIII episcopos ex omnibus nationibus ad confirmandam fidem catholicam. Erant in hac synodo multi episcopi insignibus clari miraculis, et hi missalem quemdam sacerdotem, Arium nomine, telo anathematis perstrinxerunt, quod non crederet Filium 139.1471B| Dei viventis in perpetuum aequalis esse potentiae cum Patre suo glorioso. Ipsumque igitur Satanae tradiderunt omnes: sed is noluit resipiscere, usquedum effusa cum alvo intestina sua in latrinam viderat.

IV.

In hac synodo instituta fuit sanctae Ecclesiae liturgia, et fidei Symbolum quo in missa utimur, nonnullaque alia ad cultum et servitium Dei pertinentia.

V.

Decreverunt jam tum omnes unanimi cogitatione ut neque episcopus, neque sacerdos missalis, neque diaconus, nec qui vere est canonicus, in domo sua secum haberet aliquam mulierem, nisi matrem 139.1471C| vel sororem suam, amitam vel materteram suam; et qui aliter fecerit, ordine et gradu suo privaretur.

VI

Considerate igitur digna haec auditu. Cum enim habueritis ecclesiae vestrae sollicitudinem, e contrario.. . . . . . adduct. . . . . . . . . . . . quasi periculosum non esset, sacerdotem vivere more conjugati [vel hominis plebei]. Sed dicetis eum haud posse carere muliebribus servitiis. Respondeo: Quonam pacto vitam transegerunt sancti olim viri absque femina vel uxore, qui in mercedem casti sui animi vita nunc fruuntur sempiterna? Ad hoc dicent sacerdotes Petrum habuisse uxorem. Verum 139.1471D| est; sub lege enim veteri, dum in Christi adhuc non venisset clientelam, bene ei licuit: quamprimum autem factus est discipulus Christi, qui castitatis exemplum praebuit, uxorem dereliquit et mundana omnia.

VII.

In lege veteri pontifici licuit uxorem sibi sumere puram virginem, et ex ea prolem suscitare usque in tempus constitutum, propterea quod ex una tantum familia ad eumdem ordinem, et non ex alia unquam consanguinitate, cooptandus esset pontifex. Nec tamen licuit pluries quam semel uxorem ducere, nec hanc viduam aut repudiatam, sed, ut jamjam diximus, puram virginem. Bene tamen sub iis saeculis uxore fruerentur: neque enim missam 139.1472A| celebrabant, nec sacramentum corporis et sanguinis Christi administrabant, sed boves offerebant, usque dum Christus ante passionem suam illud sacramentum sanctificaverat, missamque instituerat. . . modo per eum exist. . . . . .

VIII.

Constitutum etiam fuit in eadem synodo ut is qui viduam duxerat, aut repudiatam, aut ad secundas nuptias transierat, ad sacrum ordinem nunquam postea assumeretur, nec consecraretur in sacerdotem: sed is qui castae unius uxoris maritus fuerat, ad castum ordinem eligendus foret, juxta id quod apostolus Paulus in epistola sua scriptum tradidit.

IX.

139.1472B| Nulli liceat sacerdoti iis interesse nuptiarum celebritatibus, in quibus aut secundae vir uxori jungitur, aut secundo viro femina; nec vel iisdem benedicere, ut admonuit eum. . . . . . . . . ita quod in castitate degant. Sic doctores scripserunt, licet Apostolus veniam cesserit iterum ducendi uxorem, si uxor ejus. . . . . . Canones autem jam tum prohibent benedictionem, et ejusmodi connubentibus imponunt etiam poenitentiam.

X.

Septem gradus constituti sunt in Ecclesia: primus, ostiarius; secundus, lector; tertius, exorcista; quartus, acolythus; quintus, subdiaconus; sextus, diaconus; septimus, presbyter.

XI.

1. 139.1472C| Ostiarius est ostiorum templi seu ecclesiae custos, qui campanarum sonitu designat tempora, fidelibusque ecclesiae fores aperit, infidelibus vero occludit.

XII.

2. Lector is est qui legit in ecclesia Dei, ad hoc etiam ordinatus ut verbum Dei populo praedicet. XIII. 3. Exorcista idem est qui malignos spiritus homines cruciantes omnipotentis Dei nomine prodire ex eisdem adjurando cogit.

XIV.

4. Acolytus dicitur qui candelam vel cereum accensum 139.1472D| fert, dum evangelium legitur in Dei ministerio, vel dum sacerdos sacramentum corporis Domini ad altare consecrat; non ita tamen ad arcendum caliginosas tenebras, sed ad indicandum eo lumine beatitudinem, ad Christum honorandum, qui est lumen nostrum.

XV.

5. Subdiaconus is est qui diacono vasa porrigit, et omni cum humilitate ad altare sanctum eidem famulatur, vasa subministrans ad sacramentum corporis Domini nostri pertinentia.

XVI.

6. Diaconus est qui missali sacerdoti est a ministerio, oblationes super altari ponit, et in divinorum celebratione evangelium legit. Ei liceat baptizare, 139.1473A| populoque coenam Domini exhibere . . . . . . . . . . . . Salvatori deservire, et vitae coelestis rationem in castitate colere, et omnia. . . . . . sicut decet illum ordinem. Sacerdos qui versatur absque diacono, nomen tenet, non ministerium.

XVII.

7. Presbyter est sacerdos missalis, aut senior, non a senectute, sed quod senili gaudet prudentia. Illius est corpus Domini in Sacramento consecrare eodem modo quo Salvator ipse instituit. Ejus est ut populum ducat ad fidem, cum et praedicando, tum et sacra ministeria caste exsequendo, Christianis se exemplum praebens, et vitam agens non pro more laicorum. Haud pluris interest inter missalem presbyterum et episcopum quam quod episcopus 139.1473B| constitutus sit ad ordinationes conferendas, et ad visitandum, seu inspiciendum, curandumque ea quae ad Deum pertinent (*Dei jura) quod nimiae crederetur multitudini, si omnis presbyter hoc idem faceret. Ambo siquidem unum tenent eumdemque ordinem, quamvis dignior sit illa pars episcopi.

XVIII.

Non est alius ordo constitutus in ecclesiasticis ministeriis praeter memoratos septem istos. Monachorum et abbatum classes alterius sunt generis, et neque istis annumerantur, neque ordinis alicujus nomen obtinent. Dicti autem ordines sancti sunt, et perducunt presbyterorum suorum animas ad beatitudinem si pure teneantur.

XIX.

139.1473C| Ad presbyteros spectat, et ministros Dei omnes, ut ecclesiam suam sancto colant obsequio, septem in ea horarios cantus psallant, ut a synodo constitutum est, id est cantus antelucanus, cantus matutinus, cantus tertianus, vel ad horam diei tertiam, cantus meridianus, cantus nonalis, vel ad horam nonam diei, cantus vespertinus, cantus nocturnus, qui et septimus.

XX.

Tenentur hi etiam preces obnixius fundere pro rege et ipsorum episcopo, etiam pro suis benefactoribus et pro omni populo Christiano.

XXI.

Habebit etiam presbyter quilibet, priusquam 139.1473D| ordinatus fuerit, arma ad opus spirituale pertinentia, videlicet codices sacros, id est psalterium, Epistolarum librum, et librum Evangeliorum, librum Missalem, libros Canticorum, librum Manualem, seu Enchyridium, gerim, Passionalem, Poenitentialem et Lectionarium. Haec ut habeat necessarium est; et curet presbyter diligenter ut accurate omnia sint correcta, et a scribarum vitiis liberata.

XXII.

Habebit etiam missalia vestimenta, ut Deo serviat prout decet, honorifice: nec sint ea mucida, ne vel aliquantulum. . . . . . . et altaris etiam pallia affabre sint contexta. Calix ejus e pura * una materia factus, putredini non obnoxia: et sic etiam patina. Corporale 139.1474A| item nitidum, ut Christi convenit ministerio. Nemo quidpiam impune proferat quod non semper dignum fuerit apud Deum, ut ei serviat, cum in prudentia, tum in puritate.

XXIII.

Presbyter etiam, seu missalis sacerdos, in diebus Solis et missalibus, evangelii ejus intellectum populo dicet Anglice, et ipsorum etiam Pater noster et Credo toties quoties poterit ad eos instruendos adhibere, et ut Symbolum fidei memoriter discant, christianamque suam teneant confessionem, monente hoc Domino, una et propheta inquiente: Canes muti non possunt latrare (Isa. LIX). Oportet nos latrare et exhortari laicos, ne forte pro defectu instructionis perdamus eos. De insipienti doctore 139.1474B| ait Christus in Evangelio: Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (Luc. VI). Caecus est doctor qui litteras nescit, et ignorantia sua laicos et indoctos decipit. Caveatis in hoc igitur, prout opus fuerit.

XXIV.

Sancti etiam Patres statuerunt ut Ecclesiae Dei decimas suas quique conferant, tradanturque eae sacerdoti, qui easdem in tres distribuat portiones: unam ad ecclesiae reparationem, alteram pauperibus erogandam, tertiam vero ministris Dei qui ecclesiam ibi curant.

XXV.

Constituerunt etiam ut nemo missam celebraret in domo non consecrata, nisi urgente necessitate, 139.1474C| vel quispiam sit infirmus, et ad ecclesiam proficisci nequeat.

XXVI.

Si puer non baptizatus libere adducatur ad presbyterum, caveat ille ut eumdem protinus baptizet, ne forte moriatur ethnicus.

XXVII.

Nullus presbyter pro pecuniis vendat ministerium suum, nec pro eodem quidpiam petat, neque pro baptismo, neque pro alio aliquo ministerio exsequendo: ne sit eorum similis, quos de templo Christus ipse flagro expulit, quod mercaturam nequiter exercebant in eodem. Dei siquidem ministri non jam faciant ministeria, ut pecuniam inde sibi 139.1474D| conferant, sed ut gloriam mereantur sempiternam.

XXVIII.

Nullus itemque presbyter ex quacunque lucri vel cupiditatis causa ab una ecclesia ad aliam transeat, ad mortem usque in eadem haereat, cui primitus ordinatus fuit.

XXIX.

Nullus presbyter ex ineptia bibat plus quam decet, nec alium provocet ad bibendum ultra quod desiderat, ne forte minime compos fuerit cum vel infans baptizandus, vel moriturus quispiam viatico sit donandus. Quod si non acciderit, haud tamen fiat ebrius, quia Dominus ministris suis interdixit ebrietatem.

XXX.

139.1475A| Presbyter nec sit mercator, nec mercaturae cupidus, nec, omisso theologiae studio, se ad mundanas conferat sermocinationes, nec arma ferat, nec causidicus sit, vel lites agat, nec in oenopoliis bibat more saecularium: juramentum etiam ne jurato: semper autem et simpliciter verum dicat absque mendacio, ut servi Dei docuerunt.

XXXI.

Distincte etiam peccatoribus instituet poenitentiam, unicuique scilicet juxta meriti sui rationem, sicuti probabilius eam assequatur. Infirmis et aegrotis coenam Domini ministrabit, dum tamen valeant hanc deglutire: semimortuo autem non porriget, 139.1475B| quia Christus dicit: Homo manducat hoc sacramentum.

XXXII.

Habebit etiam presbyter consecratum oleum duplex: hoc infantibus, id aegrotis paratum; et aegrotos semper unget jacentes. Quidam vero aegroti hoc nihili pendunt, et in aegritudine sua se non concedunt ungi. Dicam quid de iis docuit Jacobus Domini apostolus, qui credentibus ait: Tristatur aliquis vestrum? Oret aequo animo et psallat. Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, remittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro 139.1475C| invicem ut salvemini (Jac. V). Haec locutus est Jacobus de ungendis aegrotis. Aegrotus autem, priusquam inungatur, confitebitur ab intimo corde si quid peccati commiserit pro quo dignam non contulerit satisfactionem, sicut Apostolus hic jam supra eum monuit: et nemo praesumat ungere, nisi exoratus, et post peractam confessionem. Si antea peccator fuit et negligens, faciat jam demum confessionem, poenitentiam et eleemosynam ante obitum suum, ut inferno non adjudicetur, sed divina gaudeat misericordia.

XXXIII.

Quatuor erant synodi pro verae fidei defensione contra haereticos blasphemias eructantes in sanctam Trinitatem et Salvatoris nostri humanam naturam. 139.1476A| Prima Nicaeae, ut hic antea memoravimus: post eam altera Constantinopoli, e CL episcopis sanctis Dei servis; tertia Ephesi fuit, e CC episcopis; quarta vero Chalcedoni, ubi multae aderant episcoporum centuriae. Et hi omnes unanimi assensu omnia confirmarunt quae in Nicaena statuebantur synodo, et in quibus violata fuit, ea omnia refecere. Quatuor istae synodi adeo observandae sunt a Christi Ecclesia ut quatuor Christi codices. Multae ex illo tempore fuerunt synodi, sed hae quatuor erant firmissimae. Exstinxerunt enim istae haereticas illas doctrinas quas adversus Deum haeretice posuerunt haeritici, et constituerunt pariter ecclesiasticum ministerium.

XXXIV.

139.1476B| Qua igitur audacia, o sacerdotes, istorum omnium despexeritis constitutiones? Monachi enim unius hominis constitutiones tenent, sancti videlicet Benedicti, et secundum regulam ejus vivunt; quam si violaverint, corrigunt statim omni cum humilitate, juxta abbatis eorum sententiam. Vos etiam habetis regulam: si vel eam legere volueritis, videretis quid sit vobis constitutum. Vos autem mundanis delectamini collocutionibus, vicecomites fieri, praepositi seu ballivi, neglecta interea ecclesia vestra, et his una constitutionibus.

XXXV.

Volumus, ut constitutiones perhibent, vos vosmetipsos, prout Christianos decet, citius expedire, 139.1476C| ecclesiaeque vestrae sedulo indulgere. In ecclesia vero ne vel fabulari liceat, aut. . . . . . . . . . loqui: orationis enim domus est, a Deo consecrata in sermonis spiritualis exercitationem. Nec in ea quispiam bibat, aut indebite edat, cum sit illis sanctificata qui ibidem corpus Domini in fide manducaverint. Haec quamvis turpia faciunt homines, bacchantes saepe, et usque ad insaniam bibentes in domo Dei, contumeliose etiam et turpiter ludentes, quin et foedis sermonibus ipsam hanc domum contaminantes: satius eis foret in lectis suis acquiescere quam Deum istiusmodi irritare.

( Reliqua desunt. )

139.1475| ( Exstant Aelfrici archiepiscopi opuscula quaedam e Saxonico idiomate in Latinum translata, sublestae tamen fidei et quae manus acatholica interpolavit. Haec ideo dare supersedemus. )