Canones (Isaacus Lingonensis)

This is the stable version, checked on 7 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canones
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 124


Canones

Canones (Isaacus Lingonensis), J. P. Migne 124.1110A

ISAACI PRAEFATIO. 124.1075C|

Cum opportunitas ecclesiastica exegerit ut contra delinquentes et errantes pastoralis sententia proferatur, frequenter evenit ut remedia quae summo charitatis et pietatis ardore a patribus anxiis praeparantur, a filiis aegrotantibus ad suam perniciem respuantur. Et quia nec affectum medentium, nec suum, ut expedit, periculum damnationis perpendunt, oblata quaeque fastidiunt, et velut inefficacia, quia sunt domestica, medicamenta contemnunt. Idcirco ego Isaac, indignus Lingonensis episcopus, propter quorumdam minus acquiescentium desidiam, et querelam contra pastoralem sollicitudinem, atque improborum insolentiam, qui omnia quae ad emendationem vel ad suam cautelam dicuntur, a nobis ficta et excogitata 124.1075D| garriunt et inventa, utile duximus, quaedam saluberrimarum capitula sanctionum, quae sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae legatus Bonifacius venerabilis Maguntiacensis archiepiscopus Zachariae papae, una cum orthodoxo Carlomanno Francorum principe, in duobus episcoporum conciliis ad honorem et profectum Ecclesiae Dei conscripsit, quaeque etiam idem 124.1076C| papa Zacharias sub anno incarnationis Dominicae 742, auctoritate apostolica confirmavit, et omnibus Ecclesiae Dei fidelibus irrefragabiliter observanda constituit, revolvere, et ad meam meorumque utilitatem quaedam ex his quae in quaestionem saepissime veniunt, colligere, et in unum corpusculum aggregare: quatenus si nostra calumniaverint, vel sinistra interpretatione labefactare tentaverint, apostolica pariter et regali auctoritate compressi de caetero conticescant, et salutiferis curationibus vel inviti cum causa exegerit acquiescant.

De mallis vel placitis saecularibus, quibus temporibus observari non debeant.

Volumus omnibus comitibus, omnibusque reipublicae ministris firmiter denuntiare, ut a quarta feria 124.1076D| ante initium Quadragesimae, nec in ipsa quarta feria, usque post in octavas Paschae, mallum vel placitum publicum, nisi de concordia et pacificatione discordantium, tenere non praesumant. Similiter etiam a quarta feria ante nativitatem Domini, usque post consecratos dies observent. Necnon et in jejuniis Quatuor Temporum, et in Rogationibus, et in diebus 124.1077A| Pentecostes, simili observatione eosdem feriatos dies venerari omnimodis studeant.

Ut in immunitatibus ecclesiarum mallum vel placitum publicum nemo tenere praesumat.

Placuit ut nullus comes, neque aliquis ex judiciaria potestate, mallum aut placitum in immunitatibus vel atriis ecclesiarum tenere, aut quemquam de familia earumdem ecclesiarum quacunque occasione aut temeritate injuriare praesumat. Quod si fecerit, bannum dominicum persolvat, et insuper Deo et ecclesiae quam laesit secundum canonicam institutionem in omnibus satisfaciat. Quam etiam si facere distulerit, tandiu a coetu fidelium arceatur, donec, poenitentia accepta, reatum quem commisit emendet.

124.1077B| De mansis uniuscujusque ecclesiae.

Sancitum est ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque aliquo servitio attribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel hortis juxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso, aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum impendant.

TITULUS PRIMUS. DE POENITENTIBUS. CAP. I. De poenitentibus non cogendis vinum bibere. Ex libro V Capitularis, cap. 54. 124.1077C| Ut nullus presbyter, aut laicus, poenitentem cogat vinum bibere, aut carnem manducare nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios juxta qualitatem poenitentiae dederit.

CAP. II. De homine publicam poenitentiam agente interfecto. Ex eodem libro, cap. 107. Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et wirgildum proximis ejus solvat.

CAP. III. De poenitente cujus crimen pervulgatum est. Ex eodem libro, cap. 117. (Lib. V Capitul., cap. 53.) In concilio Carthaginensi 124.1077D| de hac re praecipitur; ut si cujusquam poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit Ecclesiam, ante absidem manus ei imponatur. Et alibi in canonibus vel decretalibus Leonis papae, praecipitur de eadem re, ut absolutio poenitentium per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. Et reliqua multa talia, et horum similia.

CAP. IV. De poenitentibus qui eucharistiam acceperint in infirmitate. Ex eodem libro, cap. 108. (V, 54.) Poenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

CAP. V. De poenitentium absolutione, ut per manus impositionem episcoporum, vel sacerdotum precibus fiat. Ex eodem cap. 120. (V, 56.) 124.1078A|

Si quis in periculo, vel pace, aut infirmitate poenitentiam acceperit, si continno creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori ejus eucharistia.

CAP. VI. Ut poenitens, ostensis poenitentiae fructibus, communionem recipiat. Ex eodem cap. 121. (V, 57.) Ut poenitens, ostensis necessarus poenitentiae fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiat.

CAP. VII. Ut poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur. Ex eodem cap. 122. (V, 58.) 124.1078B| Poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manuum, et cilicium super caput, a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

CAP. VIII. Ut omni tempore jejunii manus poenitentibus a sacerdote imponatur. Ex eodem libro, cap. 123 (V, 59.) Omni tempore jejunii manus poenitentibus a sacerdote imponantur.

CAP. IX. Ut lapsi per manus impositionem episcopi absolvantur. Ex eodem, cap. 124. (V, 60.) Ne absolutos lapsos in fide credamus, nisi 124.1078C| per impositionem manus episcopi.

CAP. X. Ut poenitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur Ex eodem cap. 125. (V, 61.) Placuit his qui, accepta poenitentia, ante reconciliationem migrant ad Deum, communicari pro eo quod honoraverunt poenitentiam. Qui, si supervixerint, stent in ordine poenitentium: ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus impositione episcopi, vel ejus jussu, presbyteri, recipiant.

CAP. XI. Ut criminalia peccata multis jejuniis, et crebris manus impositionibus a sacerdote purgentur. Ex eodem cap. 126. (V, 62.) Criminalia peccata multis jejuniis, et crebris 124.1078D| manus sacerdotum impositionibus, eorumque supplicationibus, juxta canonum statuta, placuit purgari. Ita ut nemo sine manus impositione episcopi, aut ejus jussu alicujus presbyteri, se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus impositionem precibus fit sacerdotum, cum Dominus in veteri lege super caput hostiae manum sacerdotis praeceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti Spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum, vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum, impositionem, vel supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando Dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem (Joan. XI) subauditur, 124.1079A| ut mortuus resurgat; dans exemplum, ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita et ipsi, et successores eorum, manus poenitentibus imponant, ut per impositionem manuum suis precibus mortuum de sepulcro, id est, peccatorem de vitiis surgere et relevare faciant. Et sicut illi Lazarum institis, id est funibus, colligatum, jubente Domino, solvunt, qui ait: Solvite eum, et sinite abire: ita isti eorum supplicationibus auxiliante Domino, et comitante Spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvant vincula, eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.

CAP. XII. Ut poenitentibus juxta canonicam auctoritatem poenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad eclesiae officium. Ex eodem cap. 128. (V, 63.) 124.1079B| Ut secundum formam canonum poenitentibus detur poenitentia: et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesiarum excubare faciant, et inter reliquos poenitentes ad manus impositionem, crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore, sacerdotali prece per manus impositionem, juxta ordinem sacramentorum et canonum, reconcilient poenitentes, et sacra communione confirment.

CAP. XIII. De his qui separati a communione fuerint poenitentibus. Ex eodem libro, cap. 129. (V, 64.) 124.1079C|

Qui a communione separantur, in locis quibus seclusi fuerant per manus impositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat: sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica.

CAP. XIV. Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione diutine suspendatur. Ex eodem cap. 130. (V, 65.) Qui poenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est; sed si pro certo mortis urget periculum, poenitentia per manus impositionem accepta, statim et reconciliatio 124.1079D| adhibenda est: ne prius ab humanis rebus aeger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat; sicque superstitibus quodammodo doloris videatur esse perpetui, si praecisum ab Ecclesiae membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim e praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde juxta papae Leonis edictum ( epist. ad Theodorum Forojul. ): « His qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras ponere possumus, nec tempora definire. » De his autem qui, accepta poenitentia, antequam reconcilientur ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum 124.1080A| de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit, qui multiplici numero de hujusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

CAP. XV. De poenitentibus qui ex gravioribus levioribusque commissis poenitentiam gerunt. Ex eodem cap. 131. (V, 67.) De poenitentibus, qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus, poenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est judicare; ut attendat ad confessionem 124.1080B| poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigendi, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat.

CAP. XVI. Ut poenitentes, qui ex gravioribus peccatis poenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes si veram poenitentiam gesserint. Ex eodem capite 132. (V, 69.) Poenitentes qui ex gravioribus commissis poenitentiam gerunt, si ex corde poeniteant, sicut Nicaena synodus de lapsis constituit (can. 11), tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum, 124.1080C| duobus etiam oblationes non sinantur offerre, sed tantummodo populis in oratione socientur. Non confundantur Deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo qui poenitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero, jussu aut permissu tamen proprii episcopi, per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de saeculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est. Quod si 124.1080D| ante praefinitum poenitentiae tempus despecti a medicis, aut evidentibus mortis pressi indiciis, recepta communionis gratia convaluerint, servemus in eis quod Nicaeni canones ordinarunt, ut habeantur inter illos qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem praestitum.

CAP. XVII. Ut qui poenitentiam publice gerunt uno anno cum cilicio sint inter audientes. Ex eodem cap. 136. (V, 71.) Qui poenitentiam publicam gerunt, debent uno anno esse cum cilicio inter audientes, vel usque ad magnum diem: et populum, quando intrat ecclesiam, perfusi lacrymis debent veniam postulare, precarique cum humiliter, ut pro eis dignetur orare. 124.1081A| Tribus vero annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum in loco retro ostium ecclesiae poenitentibus constituto, et seorsum infra ipsam ecclesiam populo secluso, tamen jam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in coena Domini consequantur, id est per episcopi, vel ejus jussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem, absolutione sacerdotalium precum communionis catholicae gratiam recepturi. In his vero septem annis multipliciter jejuniis, orationibus, fletibus, et eleemosynarum 124.1081B| prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrymis persistant, et ne ulterius eis talia contingant admodum caveant, ut mereantur illam Domini vocem audire inquientem: Vade et amplius noli peccare (Joan. VIII).

CAP. XVIII. De poenitentibus transgressoribus. Ex eodem libro, cap. 137. (V, 72.) Ut hi qui frequenti praevaricatione peccant, vel poenitentiam iterant, frequenti sententia, nisi per satisfactionem quae praevaricati sunt emendare nitantur, coerceantur vel condemnentur, ut haec quae voluntarie non diluerunt inviti emendent. Quod si aliquis renuerit, et praeceptis suis sacerdotis inobediens 124.1081C| apparuerit, secundum modum culpae excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem, et eorum satisfactionem, absque proprii episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicationi subjaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere, aut favore, vel negligentia admonere noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contemnentes de ecclesia non rejecerint, simili sententia plectantur, quosque vel emendationis, vel eorum damnationis sententia promulgetur.

CAP. XIX. De negligentioribus poenitentibus. Ex eodem, cap. 139. (V, 74.) Ut negligentiores poenitentes tardius recipiantur.

CAP. XX. De eo qui poenitentiam in infirmitate petit. Ex eodem, cap. 40. (V. 75.) 124.1081D| Is qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuit, vel in phrenesin versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam: et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori ejus eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et subdatur statuto poenitentiae tempori, quandiu sacerdos qui poenitentiam dedit probaverit.

CAP. XXI. Ut poenitentes non se credant absolutos sine manus impositione. Ex eodem, cap. 41. (V, 76.) 124.1082A|

Poenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperunt, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

CAP. XXII. De poenitentibus qui antequam leges poenitentiae exsequantur. si casu in itinere aut in mari mortui fuerint. Ex eodem, cap. 42. (V, 77.) Poenitentes, qui antequam leges poenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

CAP. XXIII. Ut nullus vitam sine communione finiat, nec unctione benedicti olei careat. Ex libro VI, cap. 75. (VI, 75.) 124.1082B|

Si in infirmitate deprehensus quis fuerit, vitam sine communione non finiat, nec unctione sacrati olei careat: et si finem perspiciat, sacrosancto corpore Deo anima ejus a sacerdote precibus commendetur.

CAP. XXIV. Ut nullus presbyter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet. Ex eodem, cap. 76. (VI, 73.) Quapropter omnibus placuit ut nullus presbyter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet: quia sicut unusquisque saecularis non amplius 124.1082C| quam unam habere debet uxorem, ita unusquisque presbyter non amplius quam unam habere debet ecclesiam.

CAP. XXV. De non recipiendis alienis poenitentibus. Ex eodem libro, cap. 131. (VI, 129.) Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit ut in quibuscunque locis fuerant exclusi, eisdem locis communionem consequantur.

CAP. XXVI. Ut tempus poenitentium in consideratione episcopi consistat. Ex libro VII, cap. 5. (VII, 3.)

Penes episcopos erit potestas, modum conversationis poenitentium probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus adjicere. Ante 124.1082D| omnia vero praecedens eorum vita, et posterior inquiratur: et ita eis impartiatur humanitas.

CAP. XXVII. De poenitentium conversatione et fide. Ex eodem libro, cap. 6. (VII, 4.) Conversatio poenitentium et fides tempus abbreviat.

CAP. XXVIII. De satisfactione poenitentiae. Ex eodem, cap. 20. (VII, 12.) Satisfactio poenitentiae non est tam temporis longitudine, quam cordis compunctione pensanda.

CAP. XXIX. De mensura poenitentiae. Ex eodem, cap. 21. (V, 68.) Tempora poenitudinis habita moderatione 124.1083A| et arbitrio sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes viderint esse devotos: pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates.

CAP. XXX. De arbitrio episcopi erga poenitentes Ex eodem libro, cap. 30. (VII, 18.) Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantnr.

CAP. XXXI. De remissione poenitentiae. Ex eodem, cap. 36. (V, 67.) Poenitentes, quicunque ex gravioribus sive ex levioribus culpis poenitentiam gerunt, si 124.1083B| nulla intervenit aegritudo, quinta feria ante Pascha eis est remittendum. Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est judicare.

CAP. XXXII. Quod poenitentibus nulla lucra negotiationis exercere conveniat. Ex eodem, cap. 68. (VII, 44.) Nulla lucra negotiationis poenitentibus exercere convenit, quia difficile est inter vendentis ementisque commercium non intervenire peccatum.

CAP. XXXIII. Ut nemo poenitentem alterius parochiae absolvat. Ex eodem, cap. 77. (VII, 49.) Nullus sacerdos in alterius civitate, vel dioecesi, poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, 124.1083C| vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi, vel presbyteri, in parochia presbyter, aut episcopus in civitate suscipiat.

CAP. XXXIV. De his qui, poenitentia accepta, moriuntur. Ex eodem, cap. 138. (VII, 101.) De his qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis communicare, quod morientis sufficit consolationi, secundum definitiones Patrum, qui hujusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine poenitentium, ut, ostensis necessariis poenitentiae 124.1083D| fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione recitant.

CAP. XXXV. Ut nullus presbyter poenitentes inconsulto episcopo reconciliare audeat. Ex eodem lib., cap. 202. (VII, 143.) Statutum est, et in sanctis canonibus prohibitum, ut nullus presbyter poenitentem publice, inconsulto episcopo, reconciliare praesumat, nisi morte forte periclitantem: sed omnes publice poenitentes quinta feria ante Pascha, quae est coena Domini, ad civitatem in cinere et cilicio in praesentiam episcopi prostrato vultu conveniant, et ibi ab episcopo canonice et ordinabiliter, sicut in Sacramentario et in Romano ordine continetur, reconcilientur 124.1084A| atque dijudicentur, consolenturque et praedicentur quid deinceps agere, quidve vitare debeant instruantur: atque insuper divinis precibus per manus impositionem ab episcopo sanentur. Nullo namque tempore presbytero in publica missa poenitentem reconciliare sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere praesumpserit, canonica correctione muletetur.

CAP. XXXVI. Qui luget abstinere debeat a conviviis. Ex eodem, cap. 243. (VII, 143.) Qui luget abstinere a conviviis, ac ornamentis et alba veste.

CAP. XXXVII. De poenitentibus, qualiter poenitentiam debeant accipere. Ex eodem, cap. 310. (VII, 231.) 124.1084B| Poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manus et cilicium a sacerdote consequantur; et si aut comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abjiciantur: et nisi digne poenituerint, non recipiantur. Juvenibus etiam non facile poenitentia committenda est, propter aetatis fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis non denegandum.

CAP. XXXVIII. De poenitentibus quae, defunctis viris aliis nubere praesumunt. Ex eodem, cap. 317. (VII, 237.) Poenitens quae, defuncto viro, alio nubere praesumpserit, et quae vel suspecta, vel interdicta 124.1084C| familiaritate cum extraneo se conjunxerit, cum eodem a liminibus ecclesiae arceatur. Haec etiam et de viro in poenitentia posito placuit observari.

CAP. XXXIX. De confessionibus fidelium accipiendis, qualiter pro modulo et qualitate sit poenitentiae temporis institutio. Ex eodem, cap. 78. (VII, 294.) Quaerendum namque est, cum accipit cujuslibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum, aut frequenter actum sit: si sponte, si coacte, si per ebrietatem, aut quodlibet ingenium factum sit, et cum invenerit unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero 124.1084D| peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum authenticorum et sanctorum Patrum esse debet institutionem, et non secundum placitum hominis, sed secundum Dei voluntatem: nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas Dei in omnibus exquirenda, quatenus dignis precibus et poenitudine digna placare possit omnipotentis Dei vindictam, quam suo vitio provocavit.

TITULUS II. DE HOMICIDIIS. CAP. I. De presbyteris occisis. Ex libro V, cap. 186. (Lib. IV Capitular., cap. 15.) Presbyteri interfecti 124.1085A| episcopo, ad cujus parochiam pertinent, solvantur secundum capitulare gloriosi Caroli genitoris nostri, ita videlicet ut medietatem wirgildi ejus episcopus utilitatibus ecclesiae cui praefuit tribuat, et alteram medietatem in eleemosyna illius juste dispenset, quia nullus nobis ejus haeres proximior videtur, quam ille qui ipsum Domino sociavit.

CAP. II. De homicidiis in ecclesiis vel in atriis eorum perpetratis. Ex eodem, cap. 220. (IV, 13.) Si quis aut ex levi causa, aut sine causa, hominem interfecerit in ecclesia, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ecclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si hujus facti testes non habuerit, cum duodecim 124.1085B| conjuratoribus legitimis, per sacramentum affirmet se defendendo eum interfecisse: et posthaec DC solidos ad partem ecclesiae quam illo homicidio polluerat, et insuper bannum nostrum solvere cogatur: is vero qui interfectus est absque compositione jaceat, ac deinde interfector secundum judicium canonicum congruam facinoris quod admisit, accipiat poenitentiam. Si servus hoc admiserit, judicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte, an se defendendo fecit, et si manus ejus exusta fuerit, interficiatur: si autem non fuerit, dominus illius juxta quod wirgildus illius est ad ecclesiam persolvat, aut eum si voluerit eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico, et fiscalino, et beneficiario servo, volumus ut pro una vice wirgildus ejus pro eo componatur, altera 124.1085C| vice ipse servus ad supplicium tradatur, haereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit judicatus, ad legitimos haeredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cujus porta reliquiis sanctorum consecrata est, hujuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo componatur quod in atrio committitur, sicut componi debet quod emunitate violata committitur.

CAP. III. De homine publicam poenitentiam agente interfecto. Ex eodem, cap. 234. (V, 18.) Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo 124.1085D| componat, et wirgildum proximis ejus persolvat.

CAP. IV. De homicidiis prohibendis. Ex eodem, cap. 236. (IV, 20.) Quicunque hominem aut ex levi causa, aut sine causa interfecerit, wirgildum ejus iis ad quos ille pertinet, componat: ipse vero propter talem praesumptionem in exsilium mittatur ad quantum tempus nobis placuerit, res tamen suas non amittat.

CAP. V. De occisione clericorum, et sacerdotum, atque monachorum. Ex eodem, cap. 261. (III, 25.) Qui subdiaconum occiderit, CCC solidos componat: qui diaconum, CCCC solidos: qui presbyterum, 124.1086A| DC solidos: qui episcopum, DCCCC: qui monachum, CCCC. solidos culpabilis judicetur.

CAP. VI. De eo qui propriam reliquit uxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit. Ex eodem, cap. 300. (V, 149.) Quicunque, propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam: et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.

CAP. VII. Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio. Ex eodem, cap. 332. (V, 180.) Volumus atque praecipimus nostra auctoritate 124.1086B| denuntiari omnibus, imo et a sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria Christianorum sanguinis effusio in regno nostro fieri sinatur; semper illud attendentes quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis, et de manu viri et fratris ejus, requiram animam ejus. Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius, ad imaginem quippe Dei factus est homo (Gen. IX). Et in lege: Qui occiderit hominem morte moriatur (Levit. XXIV). Et Apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum feceris, time, non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum 124.1086C| agit (Rom. XV). De illo enim specialiter divina auctoritas dicit: Gladium Dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. Econtra vero nescimus qua inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia, et diversissimas voluntates pessimas, indebitum sibi usurparint in vindicandis proximis et interficiendis hominibus vindictae ministerium. Et quod rex saltem in uno exercere debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium: et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas, quod nolunt ut rex faciat propter Dei vindictam.

CAP. VIII. De eo qui occiderit clericum, aut monachum, ut arma relinquat. Ex lib. VI, cap. 90. (VI, 90.) 124.1086D| Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et Deo in monasterio serviat cunctis diebus vitae suae, nunquam ad saeculum reversurus, et septem annorum spatio publicam poenitentiam gerat.

CAP. IX. De sacerdotibus et Levitis atque monachis interfectis vel debilitatis. Ex eodem, cap. 98. (VI, 97.) Si quis sacerdotem, vel levitam, aut monachum interfecerit, vel debilitaverit, juxta statuta priorum capitulorum, quae legi Salicae sunt addita, componat, et insuper bannum nostrum, id est LXX 124.1087A| solidos, nobis persolvat, arma relinquat, atque in monasterio diebus vitae suae sub ardua poenitentia Deo serviat, nunquam postmodum saeculo vel saecularibus militaturus, neque uxori copulaturus.

CAP. X. Quod homicidae ante Deum deputentur, qui res ecclesiae vastant. Ex eodem, cap. 421. (VI, 324.) Volumus omnes scire quod qui Christi et Ecclesiae pecunias auferunt, resque ejus fraudant, rapiunt, vastant, vel diripiunt, homicidae apud Deum esse deputantur, quia res pauperum, quos Ecclesia pascere debet, diripiunt

CAP. XI. De homicidiis infantum. Ex libro VI, cap. 166. (VII, 121.) 124.1087B| Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.

CAP. XII. De homicidis quid agendum sit. Ex eodem libro, cap, 255. (VII, 183.) De homicidis ita jussimus observare, ut quicunque ausu temerario alium sine causa occiderit, vitae periculo feriatur, et pretio se redimere nunquam valeat: et si convenerit, ut ad compositionem quisque descendat, nullus de parentibus aut amicis eum quidquam adjuvet. Quod si fecerit, suum wirgildum omnino componat.

CAP. XIII. De his qui prius non habentes odium, sed se defendentes, aliquem occiderint, qualiter corrigendi sint. Ex eodem, cap. 370. (VII, 295.) 124.1087C| Si quis quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit, aut in platea civitatis, aut in villa, subito ab alio sit superventus, aut litis commotione, volens se defendere, non habens contra illum ante odium, interfecerit hominem, septem annis secundum canonicam institutionem poeniteat: tres vero a communione privetur, quatuor autem in communione orationum et oblationum susceptus, in sacerdotis pendeat arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi accipere, aut usque ad plenitudinem poenitentiae ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia sacerdotis erit, secundum possibilitatem poenitentis, et devotionem, et affectum.

CAP. XIV. De mulieribus et viris infantes opprimentibus. Juxta praetitulatum caput. (VII, 297.) 124.1087D| Mulier quae dormiens filium suum oppresserit, et mortuus fuerit, sex annis poeniteat: vir ejus, si in domo illius fuit, quatuor; si vero in uno lecto, simili modo poeniteat, duos in pane et aqua, reliquos quatuor, secundum quod sacerdos viderit, abstinentiam imponat ciborum.

TITULUS III. DE ADULTERIIS. CAP. I. De eo qui habet mulierem legitimam; si frater ejus adulteraverit cum ea. Ex libro v, cap. 21. (Lib. V Capitular., cap. 19.) Si quis homo habens 124.1088A| mulierem legitimam, si frater ejus adulteraverit cum ea, ille frater, vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, nunquam habeant amplius conjugium: ille vero cujus uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam.

CAP. II. De his qui virginibus Deo sacris se sociant. Ex libro VI, cap. 402. De his qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gelasii cap. 20 continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque 124.1088B| egerint poenitentiam, omnino non recipi, aut his certe viaticum de saeculo transeuntibus negatur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est ab omnibus in Christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanae hoc malum radicitus amputari.

CAP. III. Quod blasphemiam Deo inferat, qui se cum Deo sacrata miscuerit. Ex eodem libro, cap. 403. (VI, 309.) Scire vos convenit quia blasphemiam Deo irrogat, qui cum Deo sacrata, vel cum velata femina se commaculaverit.

CAP. IV. Si clericus cum Deo sacrata se commiscuerit. Ex eodem libro, cap. 404. (VI, 310.) 124.1088C| Si clericus cum velata femina, vel cum Deo sacrata se maculaverit, proprio honore privetur.

CAP. V. Quod sacrilegi et violatores juxta Apostolum sunt, qui violant sacratarum feminarum corpora. Ex eodem, cap. 405. (VI, 313.) Sciendum est omnibus quia Deo sacratarum feminarum corpora per votum propriae sponsionis, et verba sacerdotis, Deo sacrata templa esse Scripturarum testimoniis comprobantur: et ideo violatores earum sacrilegi, ac juxta Apostolum filii 124.1088D| perditionis esse noscuntur

CAP. VI. Quod fornicatio omnibus peccatis periculosior esse perhibetur. Ex eodem, cap. 406. (VI, 312.) Quod pene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis, et puteus inferni, ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait Scriptura: Pretium scorti vix unus est panis (Prov. VI); et: Qui se jungit meretrici, unum corpus efficitur (I Cor. VI); et: Qui luxuriatur, mortuus est in corpore vivente (I Tim.).

CAP. VII. De saecularibus qui suas uxores derelinquunt. Ex libro VII, cap. 305. (VI, 226.) 124.1089A| Hi vero saeculares, qui conjuga e consortium absque culpa graviore dimittunt, vel etiam dimiserunt, nullas culpas discidii probabiliter proponentes, et propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut illicita aut aliena praesumant, si antequam apud episcopos comprovinciales discidii causas dixerint, et priusquam uxores judicio damnentur abjecerint, a communione Ecclesiae, et sancti populi coetu, pro eo quod quo conjugium et fidem maculant, praecidantur.

CAP. VIII. De muliere quae duobus fratribus nupserit, et de viro ejus. Ex eodem libro, cap. 371. (VII, 296.) 124.1089B| Mulier quae duobus fratribus nupserit, adjici debet usque ad diem mortis, sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet: ita tamen ut prius solvatur conjugium, et maneat innupta, et vir ejus absque uxore simili poenitentiae sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint nescientes ad alterutrum fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui eam habet uxorem dimittat. Et ille quidem post actam poenitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari; illa vivente, nequaquam. Illa vero nunquam ulterius poterit in conjugium assumi, et jugi poenitentiae summissa ad exitum vitae communionis 124.1089C| gratiam percipiat.

CAP. IX. De muliere quae adulteravit virum suum: similiter et de viro qui uxorem suam adulteraverit. Ex eodem, cap. 383. (VII, 298.) Mulier habens virum, si adulterium perpetraverit, et occulte ad confessionem venerit, septem annis poeniteat; tres in pane et aqua, caeteros quatuor in providentia erit sacerdotis, qualiter eam viderit posse, et ita ei ciborum abstinentia imponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, id est, per triennium ut non communicet. Si cujus uxor adulterium perpetraverit, et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem si voluerit propter fornicationem: 124.1089D| illa vero, secundum quod superius insertum est, publice agat poenitentiam: vir vero ejus, illa vivente, nullatenus habeat licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliare, licentiam habeat: ita tamen ut pariter cum illa poenitentiam agat, et exacta poenitentia ad communionem, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si enim vir ejus adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem; maneat tamen innupta, quandiu vir ejus vixerit: quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente, nec illa primo; habent tamen potestatem semetipsos reconciliare.

TITULUS IV. DE INCESTIS. CAP. I. De incestis. Ex libro V, cap. 9. (Lib. V Capitular., cap. 7.) 124.1090A| Si homo incestum commiserit cum Deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut cum consobrina aut sobrina, aut cum amita vel matertera, aut cum his quibus canones prohibent copulari, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si hoc emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet, et si fecerit, LX solidos domno regi componat, usquedum ipse homo 124.1090B| se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque ad satisfactionem: si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum incidere, ipse LX solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis, juxta constituta sanctorum Patrum et juxta decreta canonum judicetur.

CAP. II. De incestuosis. Ex eodem lib., cap. 91. De incestuosis, ut canonice examinentur, et nec propter alicujus amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

CAP. III. Item de incestuosis. Ex eodem libro, cap. 165. (V, 98.) 124.1090C| Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant omnino praecipimus. Et si poenitere noluerint, de ecclesia expellantur, donec ad poenitentiam revertantur.

CAP. IV. Ut episcopi incestuosos emendent et corrigant. Ex eodem, cap. 303. (V, 152.) Ut episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex eis, seu et de viduis infra suam parochiam potestatem habeant ad corrigendum.

CAP. V. Ut incesti et parricidae canonice coerceantur. Ex lib. VI, cap. 71. (VI, 71.) 124.1090D| De incestuosis et parricidis ut canonice coerceantur, sicut de illo judicatum est, qui materterae suae filiam stupravit, ut conjugium ultra non repetat, et militiae cingulum derelinquat, et aut monasterium petat, aut si foris remanere voluerit, tempora poenitentiae secundum canones plene exsolvat.

CAP. VI. De incestis et criminosis, ac de infirmis et poenitentibus, atque de jejunio quatuor temporum. Ex eodem capite 106. (VI, 105.) Ut de incestis et criminosis maximam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et animae eorum a districto judice Christo 124.1091A| eis requirantur. Similiter de infirmis ac poenitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant, et ut quatuor temporum jejunia a fidelibus diligenter custodiantur.

CAP. VII. De eo qui se incestuoso ordine his personis quibus a regulis prohibitum est conjunxerit. Ex eodem, cap. 400. (VI, 306.) Si quis non eo gradu, sed incestuoso ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibitum est conjunxerit, usquequo poenitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur: et neque in palatio habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam si se quoquomodo praedicto incestu conjunxerint, 124.1091B| episcopi seu presbyteri, in quorum dioecesi vel pago actum fuerit, regi vel judicibus scelus perpetratum denuntient, ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam, ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separatione et poenitentia fateantur.

CAP. VIII. Ex libro legum Theodosii tertio, cap. 12. De incestis. Ex eodem libro, cap. 401. (VI, 307.) 124.1091C| Quod incesti non sint legitimi haeredes, sed infamia sint notatae utraeque personae.

CAP. IX. Ut devotam Deo virginem, vel viduam, nullus conjugem accipiat. Ex eodem, cap. 402. (VI, 308.) Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus Deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem, sive viduitatis continentiam professam, vel sui proximam generis, aut etiam de cujus admistione incestivae notam possit subire infamiae, illicito connubio, aut VI aut consensu accipiat conjugem: quia nec verum poterit esse conjugium, quod a meliori proposito deducitur ad deterius, et sub falsi nominis copula incestiva 124.1091D| pollutione et fornicationis immunditia perpetratur. Hoc vero nefas si agere amodo cujuslibet gentis homines sexus utriusque tentaverint, insistente sacerdote vel judice, etiamsi nullus accusator, ab invicem omnimodis separati exsilio perpetuo relegentur.

CAP. X. De incestis quid agendum. Ex libro VI, cap. 257. (VII, 185.) Ut incestum nullus sibi unquam societ conjugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur, et publicam septem annorum juxta canonicos gradus agant poenitentiam. Qui autem hoc agere noluerint, anathema ab omnibus habeantur.

CAP. XI. De his qui cum pecoribus coitu misti sunt, aut more pecudum usque ad affinitatis lineam cum consanguineis incestum commiserunt, sive cum masculis concubuerunt. Ex eodem, cap. 456. (VII, 273.) 124.1092A| In hoc titulo Graeca verba posita sunt, id est περὶ τῶν ἀλογευσαμένων, ἤ καὶ ἀλογευομένων, quod nos Latine possimus dicere, De his qui irrationabiliter versati sunt, sive versantur. In qua sententia sensus duplex est: id est, de his qui cum pecoribus, aut more pecudum cum consanguineis usque ad affinitatis lineam incestum commiserint, aut cum masculis concubuerint, quisquis ex his unum egerit, aut capite puniatur, aut si ei vita concessa fuerit, juxta Ancyrani concilii sententiam, quae in 124.1092B| capitulo 16 continetur, poenitentiam veraciter agat.

CAP. XII. Ut incesti a sacerdotibus et Deum timentibus hominibus fideliter perquirantur, et canonice puniantur. Ex eodem, cap. 377. (VI, 292.) De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus per homines veraces, et timorem Dei ante oculos habentes: et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant, aut cum adjutorio archidiaconi sui episcopi hoc ipsum exstirpare satagant, ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant, et alii in eorum vicinitate omnipotentis Dei iram incurrant.

CAP. XIII. Quod incestum committit, qui se consanguineae suae usque ad affinitatis lineam conjungit. Ex eodem, cap. 432. (VII, 335.) 124.1092C| Nullus fidelium usque ad affinitatis lineam, id est usque ad septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquomodo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum, id est LX solidos, fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac publice juxta canonicos gradus poeniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et juxta proprii episcopi jussionem poenitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber, quam servus, aut ecclesiasticus vel fiscalinus, episcopo proprio, vel suo sacerdoti, aut 124.1092D| archidiacono inobediens vel contumax, sive de hoc, sive de alio quolibet scelere exstiterit, omnes res ejus a comite et a misso episcopi ei contendantur, usque dum episcopo suo obediat, aut canonice poeniteat. Quod si nec se ita correxerit, et ad episcopum et canonicam poenitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcere sub magna aerumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus jusserit. Quod si comes, vel ejus ministri haec adimplere distulerint, canonice ab episcopo, vel a suo ministro excommunicetur, et usquedum haec pleniter comes adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi episcopo humanius 124.1093A| erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes, aut de praedictis causis, aut de ipsa excommunicatione inobediens. aut negligens suo episcopo apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate, atque imperiali metu, ita corrigamus, ut caeteri timorem habeant, nec deinceps talia committere ullatenus audeant.

CAP. XIV. Ut incesti, quandiu in scelere manent, non fidelium Christianorum, sed tantum aut gentilium, aut catechumenorum, vel energumenorum locum teneant. Ex eodem libro, cap. 404. (VII, 336.) Incesti, dum in ipso detestando atque 124.1093B| nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles, aut catechumenos, vel energumenos habeantur, id est, cum Christianis non cibum sumant, non potum; non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli hoc faciant: non osculentur, aut salutentur ab eis. Et si suis sacerdotibus inobedientes exstiterint, et a tam nefandissimo scelere segregari, atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos de quibus ipsa Veritas dicit: Si te non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII). Nam cum fidelibus non debent orare, nec in ecclesiam intrare, sed ad januam ecclesiae excubare, et intrantibus 124.1093C| in eamdem, atque exeuntibus ex ea, vultu in terram prostrato veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare, et lacrymis perfuso vultu, contrito corde, atque humiliato spiritu omnibus apparere, usque ad satisfactionem Ecclesiae, et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum nunquam redire: nec saecularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse: sed crebris sacerdotum precibus, manusque pontificis proprii impositionibus, elecmosynarum largitionibus, atque caeterorum bonorum omnium exhibitionibus, eos purgari sanarique oportet.

CAP. XV. Item, de incestis. Ex eodem libro, cap. 434. (VII, 337.) 124.1093D| Incestos nullo conjugii nomine praevelandos esse censemus.

TITULUS V. DE RAPTORIBUS. CAP. I. De raptu viduarum. Ex libro V, cap. 6. (Lib. IV Capitular., cap. 17.) Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis, vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est LX solidos, in triplo componat, et si invitam eam duxit, legem suam ei componat: illam vero ulterius non attingat.

CAP. II. De raptis et earum raptoribus. Ex eodem libro, cap. 223. (I, 103.) 124.1094A| De raptis et de raptoribus, quanquam specialiter decrevimus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere tentaverint; quid tamen de his sacri canones praecipiant hic inserendum necessarium duximus, quatenus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana, sed et divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.

CAP. III. De puellis raptis necdum desponsatis. Ex eodem, cap. 224. (I. 104.) De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Chalcedonensi, ubi DCXXX Patres adfuerunt, capitulo 28, ita habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniventes 124.1094B| raptoribus, decrevit sancta synodus, siquidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur (quibus verbis aperte datur intelligi qualiter hujus mali auctores damnandi sunt, quando participes et conniventes tanto anathemate feriuntur), et juxta canonicam auctoritatem ad conjugia legitima raptas sibi jure vindicare nullatenus possint.

CAP. IV. De desponsatis et ab aliis raptis. Ex eodem, cap. 225. (I, 105.) De desponsatis puellis, et ab aliis raptis, ita in concilio Ancyrano, cap. 10, legitur: Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est 124.1094C| a sancto conventu ut raptor publica poenitentia multetur. Raptae vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipse ejusdem criminis consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia subjaceat. Quod si post haec se conjungere praesumpserint, utrique anathematizentur

CAP. V. De raptu alienarum sponsarum. Ex eodem libro, cap. 238. (IV, 22.) Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri ejus, aut ei qui legitimus ejus defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quidquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor ejus perpetrari consensit, et ideo raptori nihil quaerere voluerit, comes singula 124.1094D| de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat, et quanto tempore nobis placuerit in exsilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

CAP. VI. Ut nullus occultas nuptias aut raptum faciat, vel quam propinquus habuit ducat uxorem, sed dotatam et a parentibus traditam, per benedictionem sacerdotum accipiat quam vult habere uxorem. Ex libro VII, cap. 70. (VII, 127.) Sancitum est ut publicae nuptiae ab his qui nubere cupiunt fiant, quia saepe in nuptiis clam factis gravia peccata, tam in sponsis aliorum quam et in propinquis, sive adulterinis conjugiis, et quod pejus est dicere, cum consanguineis, accrescunt vel accumulantur. Ex his autem procreari solent caeci, 124.1095A| claudi, gibbi, et lippi, sive aliis turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat omnibus cavendum est. Sed prius conveniendus est sacerdos, in cujus parochia nuptiae fieri debent, in ecclesia coram populo: et ibi inquirere una cum populo ipse sacerdos debet, si ejus propinqua sit an non, aut alterius uxor, vel sponsa, vel adultera. Et si licita et honesta omnia pariter invenerit, tunc per consilium et benedictionem sacerdotis, et consultu aliorum bonorum hominum, eam sponsare et legitime dotare debet. Scribit namque de legitimo matrimonio beatus Augustinus ita: Sit casta in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranymphis accipienda, et ita secundum legem et Evangelium publicis nuptiis honestata, in conjugio licite sumenda, 124.1095B| et omnibus diebus vitae suae, nisi ex consensu et causa vacandi Domino, nunquam propter hominem separanda. Et si fornicata fuerit, et vir ejus voluerit, dimittenda, sed illa vivente altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et poenitentia illi accipienda. Nolite vos, viri, habere uxores quarum priores mariti vivunt: adulterina enim sunt ista conjugia. Et hoc, ut diximus, omnino providendum est, ne ejus sit propinqua, quia scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus (Levit. XVIII). Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis ejus commistione maculaberis (Levit. XX). Et in decretalibus papae Gregorii legitur: Si quis diaconam, aut monacham, aut commatrem 124.1095C| spiritalem, aut fratris uxorem, aut neptam, aut novercam, aut nurum suam, aut consobrinam, aut de propria cognatione, vel quam cognatus habuerit, duxerit uxorem, anathema sit; et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Si quis viduam rapuerit, vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit; et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Et si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit; et responderunt omnes tertio: Anathema sit; Et alibi in canonibus praeceptum est ut nemo usque ad affinitatis lineam ex propinquitate sui sanguinis connubia ducat, neque virginibus sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat. Oppido enim ista omnia cavenda sunt ne 124.1095D| fiant. Sed postquam ista omnia probata fuerint, et nihil impedierint, tunc si virgo fuerit, cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum, publice et non occulte ducenda est uxor, ut boni ab his filii, Domino miserante, procreentur, et non tales, sicut superius dictum est.

CAP. VII. De raptoribus viduarum vel virginum, et ut feminae sacris altaribus non ministrent. Ex eodem, cap. 248. Sancitum est ut raptores viduarum, vel virginum, ab Ecclesiae communione pellantur, et ut feminae sacris altaribus non ministrent, vel aliquid 124.1096A| ex his quae virorum sunt officiis deputata praesumant.

CAP. VIII. De his qui rapiunt feminas, ut eas non habeant uxores, et qualiter de raptis agendum sit. Ex eodem, cap. 395. (VII, 311.) Placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur, aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, et eas dotaverint, vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat, sed propinquis suis eam legibus reddat, et in triplo plenum bannum dominicum componat, et insuper canonice 124.1096B| publicam poenitentiam gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: Ista omnes tenere firmiter volumus, et in perpetuum ab omnibus conservari optamus.

TITULUS VI. DE RAPACIBUS. CAP. I. De his qui infra regnum per vim aliquid rapuerint. Ex libro V, capitulo 341. (Lib. V Capitular., cap. 189.) Si quis in exercitu infra regnum, sine jussione dominica, per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut fenum tollere, aut granum, sive pecora majora vel minora, domosque infringere vel incendere, haec ne fiant omnino 124.1096C| prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptiose factum fuerit, LX solidos, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subjaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quod si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.

CAP. II. De his qui rapinas infra regnum faciunt. Ex libro VI, cap. 97. (VI, 96.) Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli ejusque homini aliquid vi 124.1096D| abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est LX solidos, nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus usquedum nobis placuerit poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam juxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam; quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde judicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid aut abstulerit, aut rapuerit. Infames quoque 124.1097A| tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae.

CAP. III. Ut socios suos nominet apud quem pars rapinae fuerit inventa. Ex eodem cap. 355. (VI, 135.) Apud quem scelus agnoscitur, et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, pro se rationem reddat, et quae ablata vel eversa fuerint, in quadruplum restituat. Quod si certe apud servum rapinae pars reperiatur, centum quinquaginta flagella publice extensus accipiat, et socios suos nominare non differat.

CAP. IV. De his qui diripienda indicare reperiuntur. Ex eodem cap. 356. (VI, 136.) 124.1097B| Quicunque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cujuscunque res evertatur, aut pecora, aut jumenta diripiantur, et hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicavit, si ingenuus est, ea quae ablata vel eversa sunt in duplo restituat, et nobis bannum nostrum, id est LX solidos componat. Si vero servus vel colonus fuerit, CL flagella, ut supra, publice extensus bene pressa accipiat, et insuper ea quae ablata sunt secundum suam legem restituat.

CAP. V. De eo qui facultatem depraedationis dederit. Ex eodem libro, cap. 375. (VI, 288.) 124.1097C| Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit, vel si quis factam diviserit, comburatur vivus.

CAP. VI. Ut hi qui res Ecclesiae invadunt, vastant, vel diripiunt, si monente episcopo non se correxerint, communione priventur. Ex libro VII, cap. 267. (VI, 132.) Si quis cujuscunque munuscula ecclesiae sanctis Scripturarum titulis collata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit, et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab Ecclesiae catholicae communione pellatur.

CAP. VII. De his qui res ecclesiae traditas invadunt, vel vastant, aut absque proprii episcopi consensu accipiunt. Ex eodem cap. 275. (VII, 199.) 124.1097D| Si quis res ecclesiae debitas, vel proprias sacerdotis, horrendae cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit, aut a potestate ex competitione perceperit, si eas non restituerit, communione privetur. Quod si, agnito jure ecclesiastico, non statim ecclesiae vel sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum jus agnoscere possit in judicium electorum venire distulerit, tandiu a communione ecclesiastica suspendatur, quandiu restitutis rebus tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indemnem.

CAP. VIII. De his qui oblationes defunctorum reinent. Ex eodem cap. 20. (VII, 199.) 124.1098A| Similis etiam his qui oblationes defunctorum ecclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas quolibet modo assignare tardaverint, vel retinere praesumpserint, districtionis ecclesiasticae juxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententiae subjacebit quisquis sibi quolibet ordine, quod pro devotione sua ecclesiis dedit, revocare praesumpserit.

CAP. IX. De abbatibus, presbyteris, vel reliquis ministris rebus ecclesiasticis non alienandis. Ex eodem cap. 36. Abbatibus, presbyteris, caeterisque ministris, de 124.1098B| rebus ecclesiasticis, vel sacro ministerio traditis, nihil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur communione concessa, et quod temere praesumptum vel alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.

TITULUS VII. DE SACRILEGIS. CAP. I. Quod praedones ecclesiae sacrilegi sint, sicut Scripturae testimonio comprobatur. Ex libro VI, cap. 385. (Lib. VI Capitular., cap. 295.) Sacrilegi sunt ecclesiae praedones. Unde et in concilio Agathensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: Amico quidpiam 124.1098C| rapere furtum est, ecclesiae vero fraudari, vel abstrahi, subripique, sacrilegium. Omnes enim contra legem facientes, resque ecclesiae diripientes, vel ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes, sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames sacrilegique habendi sunt.

CAP. II. Quod ea quae Domino consecrantur ad jus ecclesiasticum pertinent. Ex eodem cap. 386. (VI, 296.) Ea quae Domino offeruntur vel consecrantur ad jus pertinent sacerdotum, et sacrilegi sunt omnes qui ea auferunt, vel in aliud transferunt.

CAP. III. Ut si quis dignitatem praesumpserit, quam non meruit, a principe vel justo seniore sacrilegus habeatur. Ex eodem libro, cap. 387. (VI, 297.) 124.1098D| Si quis praesumpserit, quam non meruit, a principe vel seniore justo, dignitatem, sacrilegus habeatur. Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admittendi.

CAP. IV. De sacrilegis, quod fures sint teste Scriptura. Ex eodem cap. 395. (VI, 312.) Omnibus sciendum est quod sacrilegi fures sint cuncti qui res ecclesiae diripiunt, vastant, 124.1099A| invadunt, vexantque, aut a jure ecclesiarum, quibus traditae fuerant, injuste alienant. Unde et beatus Augustinus in homilia 48 Evangelii Joannis ita dicit. Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et ne contemnas, fur et sacrilegus: non qualiscunque fur, sed fur loculorum, sed dominicorum: loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in furto, non qualiscunque fur. sed peculatus. Peculatus enim dicitur furtum de re publica, et non sic judicatur furtum rei privatae, quomodo publicae: quanto vehementius judicandus est sacrilegus fur, non undecunque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia aufert vel furatur, Judae perdito comparatur. Nota quod aliquid de ecclesia tollere furtum 124.1099B| esse beatus Augustinus asseverat, et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, nec non et Judae perdito aequiparet. Et post pauca: Quare, inquit, loculos habuit, cui angeli ministraverunt? nisi quia Ecclesia ipsius loculos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur, quia quod in capite praecessit, in corpore ejus, quod est Ecclesia, videtur impletum. Porro Christum et Ecclesiam unam personam esse non nescimus; et ideo quae Ecclesiae sunt, Christi sunt, et quae Ecclesiae offeruntur, Christo offeruntur, et quae ab Ecclesia tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Ergo futurum erat ut Ecclesia Christi nummos haberet: si nummos, utique et praedia, et mancipia, et diversarum specierum innumera ornamenta. Et quia illicitum 124.1099C| sit ea quae conferuntur Ecclesiae auferri, beati Hieronymi scribentis in expositione Matthaei evangelistae verba testantur. Omnes, inquit, qui stipe templi, et his quae conferuntur in usus Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.

CAP. V. Quod quidquid offertur Domino sanctum sanctorum sit, et ad jus pertineat sacerdotum. Ex eodem cap. 396. (VI, 303.) Nulli liceat ignorare quod omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quidquid semel Deo fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino et ad jus 124.1099D| pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis erit omnis qui ea quae Domino et Ecclesiae competunt, aufert, vastat, invadit, vel diripit, usque ad emendationem, Ecclesiaeque satisfactionem, quod sit sacrilegus, et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.

CAP. VI. De his sacrilegis qui Ecclesiae ejusque sacerdotibus injurias inferunt. Ex eodem libro, cap. 397. (VI, 304.) Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipso cultui aut loco aliquid importet injuriae, vel inferat ad divini cultus injuriam, convictos sive confessos reos capitali sententia 124.1100A| noverit vindicandos. Nec exspectetur ut episcopus injuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi solam gloriam dereliquit: sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias, veluti publicum crimen, persequi, ac de talibus reis ultionem mereri.

CAP. VII. Quod omnia quae Domino offeruntur procul dubio et consecrantur. Ex eodem libro, cap. 398. (VI, 305.) Omnia quae Domino offeruntur procul dubio et consecrantur: et non solum sacrificia, quae a sacerdotibus super altare Domino consecrantur, oblationes fidelium dicuntur: sed quaecunque ei a fidelibus offeruntur, sive in mancipiis, sive in agris, 124.1100B| vineis, silvis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, aedificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, membranis, mobilibus et immobilibus, vel quaecunque de his rebus, quae ad laudem Dei fiunt, vel supplementum sanctae Dei Ecclesiae, ejusque sacerdotibus, atque ornatum praestare possunt, Domino Ecclesiaeque suae a quibuscunque ultro offeruntur, Domino indubitanter consecrantur, et ad jus pertinent sacerdotum. Et quia Christum et Ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quaecunque Ecclesiae sunt, Christi sunt; et quae Ecclesiae, vel in supradictis, vel in quibuscunque speciebus, sive pollicitationibus, sive pignoribus, sive scriptis, sive 124.1100C| corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur. Et quae ab Ecclesia ejus quocunque commento alienantur, vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico quidpiam rapere furtum est, praecipue Christo Domino nostro, qui est rex regum, et Dominus dominantium, aliquid auferre vel alienare, subripere vel vastare, sacrilegium est. Omnes namque Ecclesiae praedones manifestissime sunt sacrilegi, et nullus sacrilegus, nisi per puram probatamque atque publicam poenitentiam, et per Ecclesiae satisfactionem, episcoporumque per manus impositionem juxta canonicas sanctiones reconciliationem, regnum Dei possidebit. Et non solum a regno Dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctae 124.1100D| Ecclesiae, et praecipue ab illius, quam laesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi post praedictam satisfactionem, nec vivis, nec mortuis communicare debemus. Quia qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem facit: qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi, et lupi atque homicidae, pauperumque necatores sunt, et insuper anathematis vinculo damnati coram Deo et sanctis ejus efficiuntur.

CAP. VIII. Ut omnes agnoscant quantum matum sit Deo sacratas, vel reliquas incestare. Ex eodem libro, cap. 425. (VI, 319.) Jubemus omnes scire, omnibusque populis a sacerdotibus praedicari, quantum malum et 124.1101A| quam maximum flagitium sit, cum Deo devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum Deo devotis, maximeque cum sanctimonialibus et sacratis Deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis, quam extra monasteria, commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Verbi gratia dicamus, cujus vindictae reus sit puer ante Dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit: quanto magis ille, qui sponsam Christi Creatoris coeli et terrae putredine sua libidinis commaculaverit? dicente beato Paulo apostolo: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, quia neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt 124.1101B| (II Cor. VI).

CAP. IX. Ut capitali sententia multentur qui sacrilegia, adulteria, praedationes aut devastationes exercuerint. Ex eodem capite 422. (VI, 325.) Sub poena capitali sacrilegia, adulteria, praedationes, vastationesque in regno nostro a quibuscunque fieri prohibemus. Ita ut si voluntarie quis ex his unum fecerit, de vita componat, et omnes res ejus, tam mobiles quam immobiles, fisco nostro socientur, vel Ecclesiae cujus res vastaverit, vel alienaverit, aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes fidelium, quae sunt res ecclesiarum, auferre, vastare, alienare, invadere, vel subripere. Nam, ut ait Scriptura, neque sacrilegi, 124.1101C| neque adulteri, neque praedones, vel vastatores, regnum Dei possidebunt. Et si hi qui res fratrum diripiunt, a regno Dei alieni sunt, quid super his fieri putatis, qui res Deo dicatas diripiunt vel auferunt? Nam quanto gravius quis in hoc saeculo peccat, tanto gravius in inferno torquebitur.

CAP. X. De plebe adversus sacrilegos custodienda. Ex libro VII, cap. 55. (VII, 37.) Ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, qui plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.

TITULUS VIII. DE JURAMENTIS. CAP. I. De sacramentis leviter non jurandis. Ex libro V, cap. 349. (Lib. V Capitular., cap. 197.) 124.1101D| Volumus ut sacramenta cito non fiant: sed unusquisque judex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit, ne facile ad sacramentum veniant.

CAP. II. De perjuriis cavendis. Ex libro VI, cap. 278. (III, 10.) Praecipimus ut perjuria caveantur, nec admittantur testes ad juramentum antequam discutiantur: et si aliter discuti non possint, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non licet soli accusatori testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi jejunus ad juramentum vel ad 124.1102A| testimonium admittatur. Si vero aliquis refutatur, dicat ille qui eum refutat, et probet quare illum recipere nolit. Et de ipso pago non de altero testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit perjurii, perdat manum, aut redimat.

TITULUS IX. DE EXCOMMUNICATIS. CAP. I. Cum excommunicatis non licere communicare. Ex libro V, cap. 25. (Lib. V Capitular., cap. 23.) Cum excommunicatis non licere communicare, nec cum his qui per domos conveniunt devitantes orationes Ecclesiae, simul orandum est. Ab alia ecclesia non suscipiatur qui in 124.1102B| aliena minime congregatur.

CAP. II. De eo qui excommunicatus pro suo neglectu fuerit. Ex eodem libro, cap. 238. (V, 28.) Si quis excommunicatus pro suo neglectu fuerit, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam.

CAP. III. De his qui cum excommunicato communicaverint. Ex eodem libro, cap. 75. (I, 36.) Ut qui cum excommunicato praesumptiose communicaverit excommunicetur et ipse.

CAP. IV. De his qui episcoporum vocationem vel correptionem contempserint. Ex libro VI, cap. 88. (VI, 88.) 124.1102C| Si quis saecularium tam majoris ordinis, quam et inferioris, peccatum egerit, et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tandiu sit ab Ecclesia extorris, et catholicorum consortio sequestratus, quousque quod commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur, et per veniam Ecclesiae gremio, a cujus utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem melioratus episcopo canonice reddatur.

CAP. V. De his qui episcopo aliquam injuriam vel dehonorationem fecerint. Ex eodem libro, cap. 99. (VI, 98.) 124.1102D| Si quis episcopo aliquam injuriam aut injustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia quae habere visus fuerit Ecclesiae cujus episcopus praeesse dignoscitur, integerrime socientur; et nobis in triplo bannum nostrum, id est LX solidos, persolvat, aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur, usque se redimere in triplo justa wirgildum suum potuerit. Sancta vero Ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus injuriam vel contumeliam fecerint. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cujus vice legatione in Ecclesia funguntur.

CAP. VI. De non parvipendenda excommunicatione sacerdotum. Ex eodem cap. 248. (VI, 224.) 124.1103A| Placuit ut fideles ne parvipendant excommunicationem sacerdotum illorum: quoniam si hoc fecerint, juste segregabuntur a coetu Christianorum.

CAP. VII. Ut quicunque synodalem excommunicationem trangressus fuerit, in alia synodo spem recuperationis non habeat. Ex lib. VII, cap. 9. (VII, 6.) Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive 124.1103B| presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei, nec in alia synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia: et maxime si postquam didicerint hoc factum esse, communicare tentaverint.

CAP. VIII. Quod excommunicati a sacerdote, antequam canonice reconcilientur, non possint majores natu accusare. Ex eodem cap. 180. (VI, 128.) Ut excommunicatus a sacerdote, quandiu in ipsa est excommunicatione, majores natu accusare non praesumat. Quod si praesumpserit, non recipiatur, sed aut majori excommunicatione subjaceat, aut ab Ecclesia pellatur.

CAP. IX. De modis excommunicationis tam de clericis, quam de laicis. Ex libro V, capite 63. (V, 42.) 124.1103C| Si quis presbyter ab episcopo suo degradatus, vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine commeatu facere praesumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter sciat se esse excommunicatum similiter. Quicunque clericus, aut laicus, vel femina, incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesiam non debet intrare, nec cum ullo Christiano cibum vel 124.1103D| potum sumere, nec ejus munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec oratione se jungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit quod injuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem dijudicetur, et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc emendare minime potuerit, regis judicio condemnetur.

CAP. X. Item de eadem re. Ex eodem libro, capite 64. Haec vero per singula capitula in statutis Nicaeni 124.1104A| concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum Patrum synodalibus edictis, et in Antiocheno concilio, quod hi qui damnati sunt a synodo, vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subjaceat, sicut et damnatus.

TITULUS X. DE STABILITATE SACERDOTUM IN TITULIS PROPRIIS. CAP. I. Ut clericus in ecclesia in qua praetitulatus est permaneat. Ex libro V, capite 28 (Lib. V Capitular., cap. 26.) Clericum permanere oportet in ecclesia cui initio ab episcopo praetitulatus 124.1104B| ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantem revocari debere ad suam ecclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc definitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu decidere.

CAP. II. Ut in titulis in quibus presbyteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant. Ex eodem capite 75. (V, 108.) Ut presbyteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

TITULUS XI. INCIPIUNT ALIA CAPITULA EX QUINTO, SEXTO ET SEPTIMO LIBRO CAPITULARIS COLLECTA, SATIS ECCLESIASTICIS UTILITATIBUS CONGRUA. CAP. I. De eo qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit. Ex libro V, capitulo 7. (Lib. V Capitul., cap. 5.) 124.1104C| Si quis filiastrum aut filiastram ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat.

CAP. II. De eo qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit ingenuo vel servo. Ex eodem libro, cap. 19. (V, 17.) Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius, et matris, et parentum, dederit 124.1104D| viro ingenuo, aut ecclesiastico, vel servo, et illa noluerit habere illum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum.

CAP. III. De presbytero suspicioso. Ex eodem cap. 36. Sacerdos si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo, aut reliquis suis consacerdotibus, sive bonis et justis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine, aut in praedicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis consacerdotibus, exemplo Leonis papae, qui duodecim episcopos in sua purgatione habuit, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut, necesse propter tumultum populi id esse perspexerit, 124.1105A| et cum aliis bonis et justis hominibus, se sacramento coram populo super quatuor Evangelia purgatum Ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperiri poterit.

CAP. IV. Ut presbyteri chrisma diligenter custodiant. Ex eodem libro, cap. 165. (V, 80.) Presbyteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinae vel maleficii donare praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.

CAP. V. Item unde supra in eodem. Cap. 104. Ut presbyter qui sanctum chrisma donaverit ad 124.1105B| judicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

CAP. VI. Ut malum ebrietatis omnino vitetur. Ex eodem cap. 161. (V, 96.) Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum cum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

CAP. VII. De ecclesia aedificanda. Ex eodem libro, cap. 382 (V, 229.) Nemo ecclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat, et ibidem crucem figat publice, et ante praefiniat qui aedificare vult, quid ad luminaria, et ad custodiam, et ad stipendia custodum 124.1105C| sufficiat, et facta donatione sic domum aedificet.

CAP. VIII. De non judicando quemquam absque legitimo accusatore. Ex eodem cap. 298. (V, 244.) Judicis non est quemlibet judicare, vel condemnare, absque legitimo accusatore, quoniam et Dominus Judam furem esse sciebat: sed quia non est accusatus, ideo non est ejectus.

CAP. IX. Quod laicis non sit de religione praesumendum. Ex eodem libro, cap. 403. (V, 249.) Laicis quamvis religiosis, nulla tamen de ecclesiasticis facultatibus, vel de Deo dicatis 124.1105D| hominibus, aliquid disponendi attribuatur facultas.

CAP. X. Si quis episcopus, presbyter, diaconus, vel subdiaconus, ad bellum processerit, deponatur. Ex libro VI, cap. 61. (VI, 61.) Si quis episcopus, presbyter, diaconus, vel subdiaconus, ad bellum processerit, et arma bellica indutus fuerit ad bellicandum, ab omni officio deponatur, intantum ut nec laicam communionem habeat.

CAP. XI. De his qui volunt aquam consecratam in Sabbato sancto accipere. Ex eodem libro, cap. 82. (VI, 77.) Quod in Sabbato sancto Paschae, vel in 124.1106A| Sabbato Pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem in domos suas accipere, ante chrismatis accipiant infusionem.

CAP. XII. De confirmatione episcoporum a plebe sollicite quaerenda. Ex eodem cap. 73 (VI, 82.) Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat, animaque periclitetur.

CAP. XIII. De viro et muliere in matrimonio copulatis, et postea dicente ea non posse eum nubere cum ea. Ex eodem cap. 91. (VI, 55.) Si vir et mulier conjunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si potuerit probare quod verum sit, 124.1106B| accipiat alium, eo quod juxta Apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum (I Cor. VII).

CAP. XIV. De raptoribus et raptis virginibus et viduis. Ex eodem cap. 96. (VI, 95.) Si quis alterius sponsam, virginem aut viduam necdum desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit ut, sive eam postea sponsaverit, sive dotaverit, sive non, sive cum parentum ejus voluntate quocunque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, nunquam illam uxorem habeat: sed raptori aut furi auferatur, et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc malum non consenserit, nuptura legibusque acceptura reddatur. Raptor vero 124.1106C| sive fur, omnesque ei consentientes, publica poenitentia juxta canonicam auctoritatem multentur: et proximis illius quidquid injuste in tam nefando scelere egerint in triplo componant, et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa autem quae rapitur, si aut primo, aut postmodum, tam nefario sceleri libens consenserit, nunquam postea nubat, sed publica poenitentia multetur, et sub tali custodia ponatur, ut ei nullatenus luxuriari cum quodam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur, ut omnes cognoscant quoniam nec saeculi leges tam nefandis conjunctionibus consentiant, nec sacri canones concilium ullum praebeant.

CAP. XV. De his qui in domo sua oratorium fecerint. Ex eodem libro, cap. 102. (V, 101.) 124.1106D| Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest, missas tamen in eo celebrare non audeat, nec agere cuiquam permittat sine permissu et dedicatione episcopi illius loci. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes vero, qui hoc cognovit, et non prohibuit, publica poenitentia multetur, vel honore privetur.

CAP. XVI. De expositis infantibus ac collectione eorum. Ex eodem cap. 154 (VI, 142.) Si expositus ante ecclesiam cujusquam fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam: et si is qui collectus est intra decem dies 124.1107A| quaesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane qui post praedictum tempus ejus calumniator exstiterit, ut homicida, ecclesiastica districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas.

CAP. XVII. De quorum baptismate absque dissimulatione dubitatur, ut rebaptizentur praeceptum est. Ex eodem cap. 184. (VI, 181.) De quibus dubium est utrum sint baptizati an non, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur: his tamen verbis praemissis, Non te rebaptizo, sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

CAP. XVIII. Quot sint dies purificationis mulieris. Ex eodem cap. 207. (VI, 204.) 124.1107B| Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti Veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina LXVI debeat abstinere. Quod tamen, ait sanctus Gregorius, sciendum est quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem qua genuerit actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis autem commistione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries (Gen. III). Si itaque ipsam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam culpam deputamus.

CAP. XIX. De conservanda fide inter virum et uxorem. Ex eodem cap. 424. (VI, 327.) 124.1107C| Scire omnes volumus, sicut et saepius a dominis episcopis, et a reliquis Dei servis admoniti sumus, quod viti uxoribus suis, et uxores similiter viris suis, veraciter fidem et dilectionem servare debent, et non in aliquo ab his declinare: et quod non liceat conjugatis, neque pellicem, neque concubinam habere.

CAP. XX. De sacerdotibus qui ministerium suum adimplere non valent. Ex libro VII, cap. 137 (VII, 100.) Sacerdotes qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere juxta praeceptum episcoporum suorum pro viribus satagunt, vel 124.1107D| contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt removendi, quosque hoc pleniter emendatum habeant.

CAP. XXI. Ut nullus judex neque presbyterum, neque diaconum, aut clericum, sine conscientia episcopi sui distringat. Ex eodem cap. 139. (VI, 154.) Ut nullus judex neque presbyterum, neque diaconum, aut clericum, aut juniorem ecclesiae sine conscientia pontificis per se distringat, aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia cui injuriam fecit quam irrogare dignoscitur tandiu sit sequestratus, donec reatum suum cognoscat, et emendet.

CAP. XXII. Ut presbyteri in ecclesiis inconsulto episcopo non constituantur. vel de ecclesiis expellantur. Ex eodem cap. 145. (VII, 120.) 124.1108A| Sancitum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur, nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere tentaverit, synodali sententia districte feriatur.

CAP. XXIII. Ut illicitus accessus feminarum ad altare non fiat, nec ullae feminae vasa sacra, aut corpus et sanguinem Domini contrectare praesumant. Ex eodem libro, cap. 190. (VII, 134.) Statutum est ut illicitus feminarum acessus ad altare non fiat, quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est, feminas 124.1108B| sanctis altaribus se ultro ingerere, aut sacrata vasa impudenter contingere, sive indumenta sacerdotalia presbyteris ministrare, aut corpus et sanguinem Domini contingere, populisque porrigere: quod omni ratione caret, et ne ulterius fiat omnimodis prohibitum est. Et quaecunque feminae deinceps hoc facere praesumpserint, judicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calchedonensi, et in decretis Gelasii papae copiosissime invenitur.

CAP. XXIV. De violatoribus sepulcrorum. Ex eodem capite 192. (VII, 136.) Qui sepulcra violaverint puniantur, tam 124.1108C| ingenui, quam servi. Si major persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum, perpetua notetur infamia: si clericus, depositus omni honore clericali, perenni exsilio deputetur. Si judex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur.

CAP. XXV. De clericis, si ebrietatem non vitaverint, aut excommunicentur, aut verberentur. Ex eodem cap. 270. Ante omnia clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est, nec quis potest liberum corporis sui ac mentis habere judicium. Qui est captus vino a sensu probatur esse alienus, et proclivius ad judicium mens labefacta ducitur: ac plerumque solet 124.1108D| peccatum aut crimen dum nescit incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque quemcunque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut XL dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum esse supplicio.

CAP. XXVI. Ut testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento constringantur. Ex eodem cap. 283. (VII, 207.) Testes priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut jurent se nihil nisi ei veritatem esse dicturos. Hoc etiam jubemus ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet 124.1109A| splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.

CAP. XXVII. Ut mancipia, quae Judaei emerint aut circumciderint, ab eorum potestate auferantur. Ex eodem cap. 286. (VII, 209.) Si quis Judaeorum Christianum servum, vel cujuslibet alterius sectae, emerit vel circumciderit, a Judaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.

CAP. XXVIII. De vagis et levibus sacerdotibus ac clericis. Ex eodem cap. 296. (VII, 217.) Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconali ministerio, vel presbyterali officio constitutus, si episcopi, a quo 124.1109B| ordinatus est, praeceptis non obedierit, ut in delegata sibi ecclesia officium dependat assiduum, quousque in vitio permanet, communione et honore privetur.

CAP. XXIX. De castitate eorum qui conjugio sunt copulati. Ex eodem libro, cap. 389. (VII, 305) Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere, easque cum benedictione sacerdotis, sicut in Sacramentario continetur, accipere: sed prius eas dotali titulo debent colligare.

CAP. XXX. De his qui a chorepiscopo confirmati sunt. Ex eodem libro, cap. 402. (VII, 317.) 124.1109C| Si quis non ab episcopo, sed a chorepiscopo, qui non est episcopus, sed vicarius episcopi, priusquam, prohibiti essent, fuerit confirmatus, reiterari aliis benedictionibus debet. Nam chorepiscopi, ante apostolicam atque synodalem prohibitionem, non ex numero apostolorum, sed ex CLX discipulorum, ut sacri canones testantur, ordine erant, quos nunquam Spiritum paracletum tradidisse novimus. Sed quia olim, ut dictum est, jam dicti chorepiscopi prohibiti sunt, ideo modo nihil sunt, nec Spiritum paracletum 124.1110A| ullo unquam tempore tradere potuerunt, nec modo possunt.

CAP. XXXI. Item de chorepiscopis. Ex eodem libro, cap. 423. (VII, 328.) Placuit ut sicut Leonis papae et omnium episcoporum nostrorum, atque reliquorum fidelium generali et synodali consultu decrevimus, nullus chorepiscopus per manus impositionem Spiritum sanctum tradere, aut sacerdotes, vel Levitas, aut subdiaconos sacrare, vel virgines velare, aut sanctum chrisma conficere vel ecclesias vel altaria sacrare, aut benedictionem in publica missa populis tribuere praesumat. Quae omnia summis pontificibus, id est cathedralibus episcopis debentur, et non chorepiscopis, 124.1110B| vel presbyteris, quorum formam juxta sanctorum decreta chorepiscopi gerunt. Si autem hi aliquid ex his agere tentaverint, irrita erunt quae ab eis geruntur, et ipsi omni ecclesiastico honore funditus priventur.

CAP. XXXII. De his qui seipsos necant. Ex eodem cap. 443. (VII, 144.) Quicunque se propria voluntate aut in aquam jactaverit, aut collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut ferro percusserit, aut cuilibet voluntariae se morti tradiderit, istorum oblatio non recipiatur.

CAP. XXXIII. Qualiter haec statuta servanda sint: et de his qui haec contempserint, sive clericis, sive laicis, quid agendum sit. Ex eodem cap. 476 (VII, 375.) 124.1110C| Has omnes constitutiones ecclesiasticas, quas summatim breviterque perstrinximus, sicut plenius in canonibus continetur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus, aut laicus, harum sanctionum inobediens esse voluerit, si clericus fuerit, excommunicationi subjaceat; si vero laicus, et honestioris loci persona, medietatem facultatum suarum amittat fisci viribus profuturam: si vere minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus in exsilio deputetur.

(no apparatus)