Canis (Pascoli)

This is the stable version, checked on 3 Iulii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canis
1899

editio: Giovanni Pascoli, Poesie latine, a cura di Manara Valgimigli, Arnoldo Mondadori Editore, 1951 - 1961
fons: mauriziopistone.it


Errabant homines rari sub sole, novaque
a tellure nihil, nisi delituisse, petebant:
raro occurrebat simili per inhospita genti
turma bipes, ac tum praeter cunctantibus ibant
       5 passibus: at matres riserunt matribus ultro,
atque hominum scymni, dum grex ignotus abiret,
respectaverunt inter se longa tuentes.
In specubus latebrae: quin et secreta paludum
quaerebant et fulta suis magalia vallis.
       10 Namque ferae desertorem feritatis homullum
obsessum fremitu tristes et fraude tenebant,
qui pedibus mallet binis errare vacillans
altaque spectaret, magnasque addisceret artes,
dum tacet et nec agit quicquam nec somniat idem:
       15 cogitat. Hoc uno nam se differre videbat
ille feris, quod se deberi sciret et omnes,
quamvis ignaros, incerto tempore morti.
Hic hominem pressus iampridem terruit anguis:
hinc in perpetuum praesenso pallida leto
       20 ora, suumque animo sanguen vitreaeque renato
sunt lacrimae, nutansque in culmo risus eodem,
ut calyci flos est, ut fiori proxima baca.
      Solus homo vitam medio degebat in hoste
hostilique famem praeda tolerabat, et ibat
       25 excudens silices, sumptis de flumine cultris,
venator. Mensae verrebat pastus ab antro
relliquias, nudata ferinis dentibus ossa.
Quid post ille? Super collecta fronde iacebat
expectans misere dum dilucesceret, ac nox
       30 secum summotos in lucum ferret ab antro
hostiles tandem gemitus iramque ferarum.
Quippe incerta quies, et multa nocte tumultus
caecus, et in trepidis numquam non somnia rebus.
Quin si quid tenebrae summissa voce silebant,
       35 tum vero vigiles aliqui veniebat ad aures
malarum crepitus, tum limine murmur in ipso
circumrodentis frangentisque ossa leonis.
      Nec fuit iste leo: nam noctu saepe revisens
membra pilumque lupo similis comparuit omnis:
       40 qui quotiens loca compleret silvestria late
luna nec esse feras tutis pateretur in umbris,
conspicuum longe longis ululatibus antrum
ipse videbatur magis et defendere praedam
prudens atque suis epulis prohibere latrones.
       45 Tum lupus assuevit profugae vestigia gentis
sectari, solitamque dapem nova fregit ad antra:
tum notum crepitum malarum expavit homullus
ipse minus, puerisque feram minus esse timendam
si sibi non aequam, at saltem ratus hostibus hostem.
       50 Inter praerosas sed tandem luce iacentem
relliquias — nam plena palus secreverat imbri
nocturno tectum non aeque vespere tutum,
atque aditum dederat quae nunc exire vetabat —
et super ossa feram venator fracta sequacem
       55 occupat. Haec culices ab aqua quot scimus inerti
turmatim tenui lituo prodire canentes,
et circumfusas certabat pellere muscas,
escam quae peterent et magno fragmina bombo.
Leniter huc igitur cauda nutabat et illuc,
       60 ut praesens homini lupus adsurrexit, ero ceu.
Idque infinito nondum post tempore perque
innumerabilium lacrimas et funera rerum,
excidit ex animo mutatae gentis eodem:
nam lituos audit tenues et murmura bombi
       65 vana, simul lupus ille suum praesensit adesse
cautus erum: caeci culicem reminiscitur aevi:
arrigit auriculas: caudam memor atterit et mox
absentes abigit tremibundo verbere muscas.
      Tum visus lupus est occluso dicere rictu,
       70 membra levi tremulae dum vibrat momine caudae:
«Te bene velle mihi iamdudum suspicor, hospes:
nonne mei causa consulto proicis ossa?
Sed pendens animi miserum miser usque sequor te,
nec nisi nocturna veritus dape vescor odora.
       75 Fare age, numquid ames his me de rebus amantem.
Hic per te liceat paullum mihi mane morari».
      At paullum lupus ille, viro parcente, moratus,
post alias maiora movens est dicere visus:
«Hospes, pace tua, quod nunc iniussus obibam,
       80 iam liceat vestri servanti limina tecti
te natosque tuos dubia de nocte tueri.
Nonne audis, quotiens a caelo luna renidet
clarior et cautos huc gaudet ducere fures,
quo gemitu noctem, quanto resono ululatu?
       85 Sic, mihi crede, lupos placet hinc arcere tribules.
Consuevit, dum te vereor metuoque videri,
ex oculis tantum mihi conivere vicissim
alteruter. Licet his tibi iamnunc viribus uti:
iam nostro tutus levisomno corde quiescas».
       90 Hinc venia lupus ille data sua limina noctu
fovit: at hinc etiam atque etiam maiora petebat:
«Cur non has epulas iusto mihi iure dicabis,
ut sit fas aedes me vel celebrare diurnum?
Nam satis est mihi quod super est tibi: nil nisi cenae
       95 relliquias, ere, nil tecti nisi limen amabo.
Intus ut est domus hic tibi me secura cubante,
sic tibi pura foris hic me vescente futura est.
At metuis, credo, pueris: age, mene lupum quem
esse putas, compar qui sim similisque luporum?
       100 Non sum quod videor, nec es, ipse quod esse videris,
tu quoque, simiolus versuto pollice dexter.
Quod secus est: namque ille nuces, tu sidera servas».
      Hinc noctuque lupus coepit servare diuque
limen: at hinc etiam atque etiam maiora petebat:
       105 «Utere me socio. Tacitus quandoque tacenti
obsequar, adque pedes proiectus crura iacebo.
Res video fieri semper te deside magnas.
Per caelum nubes ego, tu ventura sequeris.
Iamque habilem vocem qua tu comprendere suesti
       110 quidlibet hiscentis digitis quasi mollibus oris,
agresti rudis hanc imitari gutture coner:
beluaque ignorans me mutavisse loquellam,
subsultim vestro baubantem more tremiscet».
      Hinc loquitur, minitabunda sed voce videtur
       115 usque loqui lupus invite. Tum plura petebat:
«Utere me comite et socio: nam dedecet unum
me vesci, grata minus hac sine pulvere, praeda.
Sit labor amborum, quando hinc est victus utrique.
Me comitem venator habe, perque omnia ducam
       120 arguto quasi fila legens erratica naso.
In lustris catus aut intra fruticeta latentes,
ancipiti quatiens tacitum molimine corpus,
monstrabo tibi saepe feras: tibi iussus apertum
detrudam in campum, certae mox praemia fundae:
       125 aut et agam celeres celer, et pede praepete vincam
exanimes: nec plura tamen, quam sponte dedisti,
iure meo repetam: iam iusto foedere certum est
id satis esse mihi, si quid tibi forte supersit».
      Belua quaerenti socio memor adfuit olim
       130 (tessera tum vero data et est accepta vicissim)
scymnis saepta suis, summo quae pignora dente
singula pertulerat, tacitoque haec ore precata est.
«Nonne tibi pueri tepido versantur in antro?
Ne scymnos uri vento neve imbre madere
       135 nunc patiare meos: parvis des, optime, parvos
ludorum socios, ipsos et ludicra, dono.
Tolle, seda pullis dulcem ne distrahe matrem.
O quam ridiculos mansuefactosque videbis
atque catos! Age, quod neutros taedebit, adopta!»
       140 Sic matrem securus homo deduxit in antrum
et fetus, proprio catulos ac nomine dixit
pullos atque CVanem CVmulata prole parentem.
Hinc nobis canis est, multis ex hostibus unus
non hostis neque mancipium neque verna, sed hospes.
       145 Salve, fide canis. Quisnam mentitur ali te
ancipitis quaestu caudae vocisque timendae,
dum latres et aduleris, des cetera somno?
Tu genus humanum, tua nostrum praeda parentem
et tua procuso silici comes addita naris
       150 servavit, facili vitam dum cerneret aere,
naturam ferro dum debellaret et igni.
Nullus homo foret, et silvis nunc obsita tellus
implacabilium resonaret bella ferarum,
vosque supervacui taederet, sidera, caeli,
       155 nulli visa, faces in caeco funere claras.
Nos sumus auxilio, lupe mansuefacte, vigemusque
arte tua, — nec bella manent nisi nostra per orbem,
nec superest alius nobis lupus, atque viro vir
et populus populo meliori maior et arma
       160 artibus: et sordent inamoeno sidera caelo
nulli visa: — nec heu! tu nos ad talia pridem
servasti, nec nos ita depugnare docebas,
fide canis: sed ovi iussisti parcere captae
tutaque pro tepida concedere pabula lana.
       165 Vexabas lupus, adservas canis, ac pius agnum
demulces et ero monstras opis asper egentem
latrando. Tu tela pedo, tu lacte cruorem
et mutare gravem suasisti moribus iram.
Qui per aperta feras insectabare pedum vi,
       170 idem nunc tarde gressus comitaris euntis
pastoris timidasque vetas deerrare capellas.
Nec tamen adsumis quicquam tibi praeter erilis
relliquias dapis: ex praeda contentus edebas
nuper ut ossa, serum sic iam de lacte ligurris.
       175 Salve, fide canis. Qua fumus volvitur et qua
sulcus hiat, tuus adsurgit latratus in auras.
Tu regis errantes, solaris in Alpibus aegros,
exanimos reficis, calido fodis ore sepultos:
tu pueros vigil observas ad naufraga custos
       180 litora, et a gelidis torpentes excipis undis:
tu celer in libycis damam praevertis arenis,
carpentemque vides et vix mandente potiris:
tu iunctus traheae summas perlaberis oras
et iam vestigas terrarumque olfacis axem.
       185 Hic petis horrendos audaci dente leones,
hic venaris avem, potior pedes alite, parvam,
hic circumcursas, obsonature, macellum
sportam dente ferens, hic tinnula cymbala pulsas
et Maccum geris, hic ab ero discedere functo
       190 posse negas ipsumque foves in morte sepulcrum.