Canis (Leon Battista Alberti)

This is the stable version, checked on 15 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Canis
1443
editio: incognita
fons: incognitus

Erat in more apud maiores nostros, viros omni bonarum artium cognitione et imprimis disciplina morum sanctissimorum et religione prestantissimos, ut bene meritos cives laudibus prosequerentur clarorumque virorum nomina litteris et, quod in se esset, immortalitati summo studio omnique industria commendarent. Id illos ita consuevisse possumus interpretari: partim ut referendis premiis equitate et iustitia uterentur, cui virtuti penitus erant dediti; partim ut iuvenes studiosos ad virtutis cultum, quod patrie utiles et celebres eo pacto apud posteros redderentur, vehementius illicerent et confirmarent; partim etiam otium, quo fortassis abundabant, in eo collaudandi munere omnibus grato atque accepto consumerent.

Tantumque apud eos et publice et private valuit studium concelebrande laudis hominum probatissimorum, ut non in funeribus modo, quod hac etate inde accepta consuetudine fit, publice laudationes haberentur, et litterarum monimentis mandarentur; verum etiam eo processit res, ut non contenti humanis laudibus atque gestis, alii deos effecerint suis scriptis eos qui virtute effloruissent, alii preterea ficta et nulla ex parte credendas fabulas ad virtutis illecebras accomodarint. Hinc Athenis multe a rethoribus funebres acte orationes. Hinc apud nostros a simili quoque per id tempus vulgata consuetudine sumptaque licentia extitit, ut non modo cives optime de re publica meritos pro officio dicendo ornaverint; verum etiam suos domesticos privati cives publica in contione collaudarint. Etenim (ut ceteros obmittam) Marcum quidem Antonium suavi oratione collaudasse matrem in funere et Fabium Maximum de filii laudibus funebrem habuisse orationem ferunt. Ab hac denique consuetudine Hercules deus dictus est, addita etiam Hydra et bellua Lerne, et eiusdem monstra que ab re essent et prolixum prosequi emanarunt.

At nobis per istos estivos calores et estus otiosis, cum ipsa etsi acerba occasio obtulerit, ut meo mihi admodum innato aliquid continuo agendi aut scriptitandi desiderio honestissime et pene coactus satisfaciam, quid iam est quod promptius exequar, quam ut in ea re exercear, in qua officio et (ni fallor) minime improbando desiderio meo conferam? Etenim, cum intelligam ita esse ab optima ipsa natura comparatum, ut virtute insignes et eos maxime quibus cari et commendati fuerimus imprimis diligamus, propter pietatem visum est, si hoc amoris officium, quod defuncto Cani meo canum omnium optimo et mei amantissimo debeo, denegarim. Nam si bonos omium consensu iuste et pie quasi virtutum suarum observatores et testificatores nimirum laudamus, quanto hoc commodius et decentius a me fiet, qui laudare instituerim hunc, quem apud me educatum et optimis per me disciplinis instructum, ad unguem norim? Qua in re tantam cuperem quidem esse in me dicendi facultatem, ut hac ipsa in funebri oratione maximas illius et incredibiles laudes pro legentium expectatione satis posse recensere. Nam in ea re quam me acturum prestem, siquid defecerim, ridiculus sim. Sed hoc ad scribendum audentius aggredior, quod illius virtus que iam usque universis orbis terrarum gentibus explorata magna ex parte fuit et cognita ex se tanta est ut, cum eloquentie ornamentis minime indigeat, tum esse illam nobis amplam et rerum dignitate ac varietate elegantem ornatamque orationem sumministraturam non diffidam.

Describam igitur breviter vitam et mores Canis mei, ut qui legerint neque prolixitate orationis in fastidium incidant, neque nos nimium curiosos et exactos laudatores fuisse iudicent; ac futurum quidem non vereor ut, cum canem ipsum laude dignissimum et in eo laudando me officium secutum affirment, tum sibi ad voluptatem animi et ad mores bonos plurima apud nos adinvenisse admonimenta non negent, que cum laude sequantur et condigne imitentur. Etenim ortus est Canis noster parentibus nobilissimis, patre Megastomo, cuius in familia vestustissima pene innumerabiles clarissimi principes extitere, ut inter ipsos aliqui ob virtutem in numero sint deorum apud priscas illas sapientissimas egiptiorum gentes habiti, qualem etate hac nostra medium inter astra fulgentissima ex eo genere quendam vagari canem, qui siderum motus et cursus non ignorant, omnes profitentur. Matrem autem habuit pietate insignem ex eadem et amplissima familia ortam que, cum virtute et animi robore et prestantia atque viribus, tum fide benivolentia pietate observantiaque in eos a quibus se liberalitate et benefitiis adiutos senserint, ipsos longe homines exuperarunt.

Ac prolixum quidem esset maiorum suorum omnium facta dictaque memoratu dignissima recensere. Sed hoc iuvabit aliqua eorum gesta enumerasse, quo intelligamus hunc nostrum a pristina suorum probitate et virtute minime degenerasse. Itaque inter proavos familie canum memorie traditum est nonnullos tanto animo et fortitudine preditos extitisse, ut neque leonem quamvis acerrimum et ferocissimum neque elephantum, maximam et valentissimam beluarum, in duellum petere recusarint. Quo ex omni fortissimorum canum numero ceteri plures, et imprimis duo apud Hiarotim, Indorum fluvium, orti, qui, prius sub rege Albanorum mox sub Alexandro macedone meruere, celebres notissimique sunt; quos ferunt, cum elephantum aut quamvis belluam morsu comprehendissent, nisi ea prius confecta, neque igni neque ferro ab suscepta dimicatione et victoria nequidquam potuisse avelli. Quanta autem huismodi fortissimorum canum extiterit copia, hinc vel maxime perspici potest, quod Caramantum regem suis auspiciis et armis ab exilio in regnum restituerunt, Colophoniosque et Castabalenses nullis stipendiis acceptis nullaque alia spe lucri proposita, sola benivolentia ducti, primas acies agendo et hostem cedendo sepe a populationibus gravissimis et imminenti servitute vindicarunt. Fuere igitur et perduellionibus et structa in acie fortissimi atque quod raro hac etate evenit, ut armis fidentes iustitiam et pietatem colant in hac nobili canum familia sempiterne usque ad hanc diem humanitas fides et referende gratie studium viguit non minus quam fortitudo. Incredibile dictu est quam illi quidem in servanda fide perpetuo fuerint religiosissimi. Aratus Sycionius, vir et domi et bello clarissimus, capto Acrocorintho, fortissimo provincie aditu, a quo pene omnis patrie salus pendebat, arcem eius loci non fidissimis amicis magis quam canibus quinquaginta tuendam commendavit, quam illi diligentissimis diu noctuque excubiis peractis servarunt; tantamque quoquo se loci receperint omnium gentium in se gratiam et benivolentiam optime agendo semper assecuti sunt, ut ceteri plerique atque imprimis Xantipes priscus defunctos canes qui bene essent meriti publica impensa honeste humandos censuerit, cuidamque cuius fidem et amoris constantiam Salamine et in omni sua expeditione esset expertus in arce apud Athenas sepulchrum quam honorificentissime posuit, locumque nomini eius dicavit qui Cinotaphium nuncuparetur. Quid clarissimo illi fecisset Xantipes cani, qui Sparagum puerum, cui postea Cyro nomen fuit, crudeliter expositum, cum invenisset, motu pietate, ceteris suis posthabitis rebus, summa sollicitudine et inextimabili quadam charitate tutatus est. Quive (quod incredibile distu est) quot et quam maximas atque atrocissimas in servando puero contra voraces lupos et istiusmodi fame sevientes feras fortissime, illatis acceptisque vulneribus, dimicationes inierit? Sed ne pietate quidem huic is inferior canis fuit, qui, dum a perempti amici cadavere exposito volucres et feras arcendo persisteret, per sitim ac famem atque laborem defecerit. Adde his et illum qui, Appio Iunio et P. Silio consulibus, Rome nulla alia sanctiori necessitudine devinctus, nisi quod perdomestice convivere domumque nonnumquam ex mediis nemoribus raptas ad eum cenas conferre consuesset, familiarem suum hominem quendam tanto officio prosecutus est ut adversa et calamitosa in fortuna collapsum ne defunctum quidem deseruerit. Nam etsi egenus canis ipse ac pro querendo sibi victu nequicquam esset otiosus, tamen apud familiarem suum carcere publico detentum sese comitem habebat assiduum, ab aliisque amicis rogatum, cibum ad hunc miserum hominem in dies deferebat; atque cum miser ille ad penas Germanico principi a quo detineretur persolvisset, in Tiberim eiectum cadaver substentando summo suo cum periculo annatavit. Verum enim siquis velit canum omnium pietatem et fidem prosequi tanta et tam multa eorum virtutis exempla ab optimis auctoribus memorie prodita inveniet, ut quidvis facilius eum posse existimem, quam eadem omnia unum in locum collecta redigere.

Que res cum ita sint, nos brevitatis gratia maiorum huius familie laudes pretermittemus, atque id quidem ita agemus, vel quod de huius nostri Canis laudibus nimium multa et elegantissima ad dicendum suppeditent, vel quod non eo me ingenium preditum sentiam, ut illorum superiorum preclarissima gesta pro dignitate queam recensere, vel quod fortassis quibusdam qui potissimum Canis nostri egregias laudes expectant, ab re esse maiorum commemoratio videatur. Preter duos igitur in amicitia singulares, qui mihi occurrunt et quos ob facti admirationem minime pretermittendos duco, ceteros obmittemus. Non inter hos quidem illos commemoro, quorum unus in Epiro amici sui peremptorem nulla homicide arma aut minas veritus, presenti animo et acri latratu ac laniatu in cetu hominum prodidit. Quorumve alter pari animi fiducia Ganictoris filios, Hesiodi occisores indicavit. Neque eum qui sacrilegum ab templo Esculapii sectando obviis peregrinantibus gestu et nutu monstravit. Eumque missum facio canem qui ad Romanum civem bello civili prostratum adstitit contra prostrati inimicos belligerans tantis viribus, ut inimici armati non nisi interfecto cane abscidere prostrati caput potuerint. Sed hos igitur missos facio eosque admirabimur, quorum unus Lisimaco regi amicissimus, cum amicum e vita exisse atque in rogum eius corpus delatum intueretur, pre amici desiderio ut quem in vita amplius non esset conspecturus morte celebri consequeretur, sese medias inter flammas funeris iniecit. Alter amici cuiusdam interfecti, cui nomen Iasoni Licio fuerat, tam acerbissime mortem tulit, ut per animi dolorem cibum abhorrens inedia decesserit. Huiusmodi igitur maiores avi et avorum proavi hac in familia generosissima fuere fortissimi, sanctissimi piissimique. Quos profecto Canis hic noster de quo agimus omni pietatis modestieque officio maxime imitatus est; nullique pro viribus fuit fortitudini et gloria secundus.

Quem cum natura pusillum et ad ferendum immanissimi et prepotentis hostis alicuius impetum haud satis firmum genuisset, tamen (quod sue fuere partes) animo ad rem militarem adeo fuit acri et bellicoso, ut maiores sepe belluas provocatus et iniuriis lacessitus petierit. Qua in re cum semper maluerit imperatoribus laudibus quam militis virtute prestare, idcirco non manus tam conserendi cupidus, sed ingentis glorie imprimis libidine flagrans, quodcumque in optimis imperatoribus laudi dari animadvertisset, in se recepit. A Fabio enim Maximo maturam illam et prudentissimam cunctandi et continendi militis rationem et cautionem insidiarum; a Marcello et Scipionibus vim et impetum audendi et congrediendi; a C. Cesare atque ab Alexandro firmitudinem et perseverantiam certandi, ab Hannibale astum et fallendi hostis ingenium et perspicaciam; ac denique, ne in his longius vager, a singulis probatissimis imperatoribus singulas deinceps quibus claruerint virtutes mihi, hac adhibita moderatione, desumpsisse visum est, ut neque in eo laudem poneret qui validissimum aliquem et efferatum hostem manu armisque neque qui perfidia et versutiis fallaces et fedifragos exuperarit. Sed quod acres et feroces fortitudine ac vincendi ratione et consilio antecesserit, id sibi ad officium adscribebat, suasque esse partes arbitrabatur perpeti numquam ut laboris aut incommodi atque periculi metu subisse turpitudinem aliquam videretur. Ac pro viribus operam dabat ut laudem et gloriam clarissimis et dignissimis facinoribus promeruisse aperte iudicaretur; tantaque in ceteris rebus fuit abstinentia et equitate ut nisi pro iustitia et honestate dimicandum uspiam duxerit; ac pro iustitia quidem et libertate tuenda nullum umquam discrimen recusavit; pro nostrisque subinde rebus servandis fures quoque armatos et quosvis advenas ignotos et audaces insultare ac strenue contra infestissimos conclamitare ac dimicare numquam pertimuerit. Et quod plerique militaris discipline imperiti vituperant, experti omnes comprobant, nostri erat Canis institutum, inimicum sibi facere neminem quem viribus et fortune suffragiis superiorem intueretur. Si qui fortassis insolentes et prepotentes ad inimicitiam sese iniuriis efferebant, lenitate et placabilitate mites et mansuetos ita reddebat, ut in eo nihil abiectum assentando, aut subsecundando humile aut servile fuisse accuses. Denique omni in certamine ratione quam viribus, amicitia quam armis, rem conficere semper studuit, hostemque ut prosequeretur, nisi fugientem nullis umquam artibus adduci potuit. Ex quo fiebat ut mature consulendo semper in tuto esset, attemperate irrumpendo sepe maxima cum gloria victor ovans ad me congratulatum rediret. Posteaquam equos omnes, boves, hominesque omnes fugientes, Catonis precepto, magis clamoribus ac vocibus, quam cedendo aut armis fugasset, tanta erat prosequendi arte et peritia ut nusquam hostem abigendo certationem sibi parasse iniquam penituerit. Itaque sic a locis, a temporibus, ab fortuna denique ipsa prestitam laudis et victorie occasionem negligebat numquam. Ab duro autem certamine prudentia non pusillanimitate aut vecordia aliqua precavebat; semperque (quod meo iudicio sapiens quisque debet) prudentiam quam vires modestiamque quam ullam apud se iactantiam valere ostentabat. Tametsi quis fortitudinem anteponat pietati, fidei, religioni? Quas omnes virtutes esse iustitie partes commemorant. Non ingredior eam disputationem eorum qui dicunt apud quem una sit virtus, eundem omnes alias habere virtutes. Quid an non iustitia sit bene merendo, ut hostes atque nos diligant aut saltem nequidquam oderint. Viri strenui et bellatores, quos fortes nuncupant, in castris intra armorum tumultus versantur in rapinis, in cede, si recte interpretamur, consenescunt militando; qua in re una maxime fortibus istius modi locus est. Iusti in laribus patriis et domesticis cum penatibus et caris civibus quietem tranquillitatemque colunt. Animi audacia et viribus pacem et otium fortasse queritat miles; per equitatem autem ac leges otio et pace cives bene morati fruimur.

Sed missam faciamus hanc de istiusmodi virtutibus disputationem; siquidem non manus tantum, verum et imprimis ipsum pectus fortitudinis sedem atque domicilium obtinet; ac me in ferro quidem quantum in animi magnitudine et firmitate fortitudini gloria collucescit. Ad rem redeamus. Prudens idcirco noster fuit Canis qui ab ineunte etate, spretis armis spretisque istiusmodi (ut quidam fortassis extimant) furoris et immanitatis artibus, sese totum optimis et pacatissimis optimarum rerum studiis et disciplinis contulit. Nam cum me plurimum litteris delectari et a numero eorum, qui hac etate mediocriter docti habentur, non reici atque secludi fortassis audisset, illico, neglectis patriis et domesticis delitiis, ad me animi divitias rebus caducis preferens atque ardua et rarissima appetens concessit. Cuius ego indolem et decorem forme conspicatus nimirum amore erga illum affici occepi. Quod ipsum Socrati, cum Alcibiadem formosissimum adolescentem esset conspicatus, accidisse referunt; et negasse Socratem, quoad in se foret, passurum ut divine adolescentis pulchritudini condigni sanctissimi mores et virtutes non adessent.

Erat autem Canis noster facie honesta et liberali, liniamentis iis a quibus Zeusis facile omnem pingendi venustatem et gratiam ut a virginibus crotoniatibus sumpsit, excepissent; ore leto et Megastomo patri persimilis. At oculis pietatem atque modestiam matris perquam belle gestiebat. Pectoris quidem amplitudine et ceterorum membrorum dignitate et specie maiorum suorum statuas pulcherrime representabat. Que omnia mirifice ac probe divinitus ad admirabilem ingenii et animi vim, multo ut erat, maximam exprimebat. Nam eo fuit quidem singulari et divino ingenio preditus ut liberales quidem apud me artes ingenuis canibus dignas inextimabili quadam discendi celeritate omnes parilis etatis studiosos paucis diebus exsuperans integre edidicerit. Memoria fuit maxima, ut que semel memorie commendarit, numquam effluxerint, semper ex tempore atque impromptu affuerint. Neque solum rerum quam in L. Lucullo fuisse maximam ferunt, sed verborum quam Hortesium amplissimam habuisse aiunt, memoriam habuit. Hinc mirum illud quod ne trimatu quidem exacto latinam grecamque linguam eque atque hetruscam tenebat. Ingenio preterea fuit docili et versatili et ad quamvis rem apto et ita accincto ut brevi adiuncto studio, cuivis sese rei agende aut arti dedisset, omnem in ea pristinam suam industriam et operam exposuisse diceres. Mente fuit constanti et minime levi aut volubili, ut interdum in eo illud Catonis dictum subverer, quo aiebat: odisse se puerum qui precoci esset preditus sapientia. Sed in ea prematuritate nihil habebat morosi aut fastidiose grave. Ac numquam in eo erudiendo nihil molestum laborem aut stomacum esse suscipiendum sensi. Vita quidem et moribus ea fuit, quam omnes et bene vivendi et probitatis se propositum habere exemplar faterentur atque congratularentur. Accedebat eo quod cum esset in omni gestu et sermone modestus, tum et in omni reliqua vita preter ceteros ut pecunie sic voluptatum omnium minime cupidus, maxime contemptor et esse et haberi studiis omnibus elaborabat, veluti qui a me sepe eruditum meminisset, pecunias a vulgo intemperantium et imperitorum tantopere expeti, quod uni cui sint dediti voluptati subministrent; et in quo homine longe a voluptate ad virtutem pendeat animus, non in eo istas opum divitiarumque flagrantes cadere cupiditates. Fuit igitur pecuniarum omnino gravis et sapiens aspernator. Una tantum vixit contentus veste. Pes illi ut estate ita et bruma ad nives nudus. Somnos non delitie gratia oscitans, sed requiescendi necessitate sub divo quovis dabatur loco, modo non turpi atque obsceno (cum opus esset) capiebat, vini et pulmentorum abstinentissimus. Itaque in hoc nulla luxuries, nulli sumptus, nullum es alienum, nulla, uti aiunt, conviviorum libido. Si quem oderat, coram accusabat; in absentes minime umquam maledicus. Amicorum secreta nusquam prodidit. Suo contentus, aliena appetivit numquam. In omnes mitis, affabilis; ad amicitias optimorum pronus et propensus; amicitiasque ipsas obsequiis quam pollicitationibus, re quam ostentatione inibat atque adaugebat. Amicitiaque esse per virtutem dignius quam per emolumenta ambitionemve amari cupiebat, tamen dando quam accipiendo in amore progrediebatur. Nulli gravis, nulli durus preterquam quod ab obscenis, impuris ac desidiosis sese alienum et maxime segregatum volebat esse, quos quidem animi quadam generositate ferre nullo modo poterat, atque imprimis eos omnes audaces qui iniuriam in quempiam inferrent, Herculi similis, summo odio prosequebantur. Amicis meis omnibus obsequens, festivus, officiosus, obtemperans ut omnes facile illum diligerent; et optimam de eo spem susciperent. Crevit igitur una cum fama et rerum notitia annos et hominum de se opinionem superans. Diem nullam otiosam preteriit agendo, omnia cognitu dignissima perscrutando; difficillima, ardua et laudatissima tentando, numquam laboribus aut vigiliis parcendo. Denique ut totum hoc genus laudis brevissime complectar, fuit hoc animi robore atque virtute preditus, ut voluptates imprimis omnes respuendas et aspernandas duceret; otio, desidie, ludis, conviviisque ingenuos labores corporis atque animi contentionem ad gloriam preferret, in omnique vite cursu ea minime esse expetenda putaret que essent a laude et dignitate seiuncta; seque natum arbitrabatur non ad somnum et delectationem, sed ad virtutem, dignitatem, ad patrie decus et ornamentum, ad studiosorum commoda, ad bonam gratiam, ad famam nominisque claritatem et posteritatem comparandam. Hec igitur illius fuere studia et vite modus, que quidem quasi capita summamque gestorum suorum succincte et presse duxi esse recolligenda. Namque si preclara eius omnia facinora ordine velim recensere, grandis admodum foret et supra meas facultates longe mihi difficillimus susceptus labor. Siquidem is omni in laude consequenda studio, industria, opera, assiduitate, diligentia cuivis preclarissimorum hominum concessit numquam; quin et cum intregros dies ad laudem et gloriam summis laboribus et omnibus viribus contendisset, noctu etiam interdum varios canendi modos auribus a concentu sperarum orbis haustos, ne musicam sprevisse et omnino austerus videretur, ad Lunam exprimebat. Hocque eo studiosius agebat quod me disputantem audierat a cognitione earum rerum que turpitudine vacent, modo maiora et digniora studia non pretermittantur, minime abhorrere ingenui proprium esse. Namque quis ingenuum se et libere educatum audeat dicere, cum in equo indecenter sedeat, aut palestra turpiter labatur, aut in armis tractandis rudis atque penitus ignarus fuerit? Sed de his alias.

Ad Canem nostrum redeo, qui quidem quo a digno opere nullum vel minimum hore momentum vacaret, cum una mecum a cuius latere numquam discedebat, apud quem etiam omne tempus perditum arbitrabatur, nisi quod discendo consumeret, ad gymnasium et studiosorum (quod sepe fiebat) conventum proficiscebatur, is letus et quasi ad exspectatissimam voluptatem arcessitus pretendebat. Et quo sibi aliorum vitam (ut aiunt) magistram haberet, et optimos ac laudatissimos, selectis spretisque turpibus imitari commodius posset, quicquid ubique digni ageretur, quid quisque obvius canis saperet doctrinarum Academiamne, Stoicos an Peripateticos, an Epicureos oleret, sagaci industria scrutabatur; ad meque tantisper mores et ingenium eorum quos tractasset referebat. Bonos comiter consalutabat, segnes ac petulantes castigabat dictis. Denique semper etiam inter eundum erat in officio et cultu virtutis. Cum autem ad gymnasia esset deventum, discendi studio intra coronam disputantium equo et prono animo, cunctis eam rem ferentibus, tacitus atque attentissimus illud Pythagore observans, qui taciturnitatem discipulis imperabat, sese medium continebat. Quod siquem insolentem ostentatorem offendisset, illico eius ineptias maximis increpationibus cohercebat. Nolebat enim eo in loco bonas illas horas male per temeritatem alicuius deperdi. Quibus omnibus in rebus quam assiduus, diligens perseveransque fuerit. Quid ergo hoc loco infinita eius exempla connumerem? Quo enim studio, quibus vigiliis ad disciplinas incubuerit, testes sunt scole litteratorum in quibus persepius summa cum audentium attentione maximis vocibus declamavit. Quo autem morum splendore, qua facilitate, humanitate, affabilitate ornatus fuerit, testes sunt gratia et benivolentia qua omnes in illum erant, dum vitam ageret, affecti. Testis et meror funeris, lacrime bonorum ac desiderium quo illum omnium etatum omnisque fortune homines defunctum prosecuti sunt. Quam postremo solida et perfecta et absoluta inter mortales virtute fuerit, quos ego testes alios adducam, preter auctoritatem, famam et nominis claritatem quas magnificis et innumerabilibus suis gestis vivens sibi ipse comparavit? Quod genus belli in quo non ipse sit cum laude versatus? Maritimis contra anates atque anseres piratas et fures aquaticos; campestribus contra locustas ortorum vastatores; murali contra lacertas alveorum et rerum publicarum perturbatores. Quibus omnibus in rebus, dum corona et triumpho dignus putari quam consequi studuit, omnes eos qui aut in otio litterarum aut in publico negotio cum laude et auctoritate fuere versati gloria et claritate antecessit, ut cum in ceteris singulis virtutes singulari aliquo vitio comite et coadiuncto fuisse comperias, in hoc uno omnes fuisse virtutes accumulatas quovis ut minimo secluso vitio invenias. Non enim cupidus ut Aristoteles, quem hamo aureo apud inferos pro pisce captum finxere. Non lascivus ut Plato, cuius de Stella suo, amatorii versus efferuntur. Non ambitiosus ut Cicero, qui, cum sese laudando pene defessus esset, alios per epistulam oravit ut de laudibus suis librum conscriberent. Non crudelis ut Sulla, qui tot civium romanorum milia mactari iussit. Non legum et libertatis eversor, non reipublice occupator ut Cesar. Non mulierosus ut Cato, ut etiam sua ultima pene etate scribe cuiusdam filiam amore captus uxorem petiit. Non cupidus ut Crassus, qui, omnium ditissimus, falsa in dies testamenta adiret.

Sed quid ego istos omnes prosequar, aut istiusmodi ceteros apud istorias celebres cum Cane nostro comparem? In illis maxima vitia virtuti applicata aut ad mediocrem probitatem nulla rerum gestarum preclara monumenta adiecisse invenies. In Cane autem hoc nostro maximas et excellentes virtutes, prestantissimum ac pene divinum ingenium omni vel minima turpitudine et obscenitate vacuum fuisse quisque palam asseverat. Quid est quod in illo optes, aut non longe eum maximis et illustrissimis virtute viris anteponas? Qui quidem summa cum fortitudine integram iustitiam, incredibili cum animi magnitudine, singularem pietatem et religionem, divina cum ingenii flexibilis et versatilis vi firmitudinem et perseverantiam incohatarum et inceptarum rerum, versuta et callida cum natura et mente simplicitatem, ac penitus innocuam vite rationem, egregia cum gravitate et severitate mirificam humanitatem ac misericordiam, facilitatem, affabilitatem, grandique ac multiplici cum rerum usu et experientia integram, solidam et absolutam sapientiam religionemque coniunctam habuit. Pro meo idcirco iusto dolore possem incusare fortunam que optimum illum et sanctissimum nobis acerbo fato eripuerit. Satis quidem ille vixit, non nego, qui bene cum virtute ad gloriam vixit.

Cuperem tamen ab amicis illum et ab his qui suis exemplis in dies meliores et eruditiores reddebantur, minus desiderari. Etenim quis non condoluerit, cum florida etate preter spem et expectationem omnium ab invidis atque occultis eum inimicis veneno absumptum meminerit? Quis non merore afficiatur, cum cetus studiosorum eius interitu mestos ac tristes intueatur? Quis non collugeat, cum memorie repetat illius morientis amorem erga me? O noster igitur Canis, nostre delitie, decus iuventutis, splendor et ornamentum familie tue, qui et forma et moribus et virtute nobilissimam, vetustissimam, ornatissimamque familiam tuam multo nobilitasti, ac longe celeberrimam effecisti. Qui iocus et festivitas esse nostra consueveras. Quem intuentes iucundum, facetum ac lepidissimum amenitate, alacritate, hilaritateque quadam afficiebantur. Tu cuius presentiam modestie, dignitatis, gratie, humanitatisque refertam studiosi admirabantur; cuius ingenium, doctrinam, virtutesque, spectando et animo repetendo omnes obstupescebant. Suscepto veneno, quasi a complexu amici in longissimam alterius vite peregrinationem discedens, me revisum atque exobsculatum moriens veneno tabidus et confertus accessisti, atque primo conspectu collacrimasti. Vale, igitur, mi Canis, atque esto (quantum in me sit), prout tua expetit virtus, immortalis.