Buscoducensi

This is the stable version, checked on 26 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Buscoducensi
1929

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 662-663

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

BUSCODUCENSI*

TEMPLUM CATHEDRALE BUSCODUCENSE, IN HONOREM S. IOANNIS AP. ET EV. HONORIBUS BASILICAE MINORIBUS DECORATUR.


Ad perpetuam rei memoriam. —

Buscoducensi in civitate nunc exstat ecclesia cathedralis in honorem Sancti Ioannis Apostoli et Evangelistae Deo dicata, quae saeculo decimo quinto exstructa est loco sacrae aedis collapsae, quam sub eodem titulo iam a saeculo decimo tertio prima et secunda vice Buscoducenses exaedificaverant. Hodiernum templum, stylo gothico perfectum splendidoque tholo ornatum, molis amplitudine atque artis operum, quibus instructum est, dignitate inter totius Neerlandiae sacras aedes fulget; cum illud publici aerarii subsidio ac praesertim magna cleri populique stipe, temporis iniuriis damnisque sartis, quibus deformabatur, nunc ad pristinum splendorem restitutum sit. Sacras functiones peragendas ac munera paroecialia explenda canonicorum Capitulum curat ipsa in ecclesia cathedrali, quae sacris ac divitibus abundat supellectilibus, quas magna ex parte christifideles dioecesis largitionibus suis suppeditarunt. Buscoducensem enim christifideles templum ipsum cathedrale frequentes celebrant, eoque devote confluunt simulacrum veneraturi Beatae Mariae Virginis, quae sub titulo « Dulcis Matris » inibi servatur et colitur. Ipsum ex ligno affabre sculptum simulacrum Beatae Virginis, quae Puerum Iesum ulnis gestat, iam antiquissimis temporibus eodem in templo exstabat, sed decimo septimo ac decimo octavo saeculo, sub haereticorum imperio urbe atque ecclesia Buscoducensibus redactis, Bruxellensem in civitatem translatum est, ibique mansit, donec, religiosa in Neerlandia libertate instaurata, denuo in antiquam sedem omnium fideliumn plausu reductum est. Nunc autem cum venerabilis frater Buscoducensem Episcopus, vota quoque depromens canonicorum Capituli suae cathedralis ecclesiae, enixis precibus a Nobis exposcat ut, occasione septuagesimi quinti anni ab ipsius venerandi simulacri reditu ad suam primam sedem; in eamdem scilicet cathedralem Buscoducensem, titulo et dignitate Basilicae minoris honestare dignemur idem cathedrale templum, Nos, omnibus rebus attento seduloque studio perpensis, huiusmodi precibus adnuendum ultro libenterque existimavimus. Quapropter, conlatis consiliis cum dilecto filio Nostro Sacrorum Eituum Congregationis Praefecto, auctoritate Nostra apostplica, praesentium Litterarum tenore, ecclesiam cathedralem Buscoducensem in honorem Sancti Ioannis Apostoli et Evangelistae Deo dicatam, titulo ac dignitate Basilicae minoris decoramus, omnibus et singulis honorificentiis ac privilegiis illi attributis, quae iuxta dispositiones Apostolicas et consuetudinem probatam ecclesiis hoc titulo auctis competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iunii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status

A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 662-663