Bulla de canonizatione S. Cunegundis (Innocentius III)

Bulla de canonizatione S. Cunegundis (Innocentius III), J. P. Migne cc_id: cps_2.InnIii.BuDeCaS, cc_idno: 9836

Bulla de canonizatione S. Cunegundis


140.0219B| Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Theumoni episcopo, et dilectis filiis capitulo Babenbergensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum secundum evangelicam veritatem (Matth. V, 15) nemo accendat lucernam et ponat illam sub modio, sed super candelabrum, ut omnes qui in domo sunt videant; pium pariter et justum est, ut quos Deus merito sanctitatis coronat et honorat in coelis, nos venerationis officio laudemus et glorificemus in terris: cum ipse potius laudetur et glorificetur in illis, qui est laudabilis et gloriosus in sanctis. Pietas enim promissionem habet vitae quae nunc est, et futurae, dicente Domino per Prophetam: Dabo vos cunctis populis in laudem, gloriam et honorem 140.0219C| (Deut. XXVI, 19); et per se pollicente: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Nam ut suae virtutis potentiam mirabiliter manifestet, et nostrae salutis causam misericorditer operetur, fideles suos, quos semper coronat in coelo, frequenter etiam honorat in mundo, ad eorum memorias signa faciens et prodigia, per quae pravitas confundatur haeretica, et fides catholica confirmetur. Nos ergo, charissimi, quantas possumus, etsi non quantas debemus, omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones, qui in diebus nostris, ad confirmationem fidei catholicae et confusionem haereticae pravitatis evidenter innovat signa, et miracula potenter immutat, faciens eos coruscare miraculis, qui fidem catholicam tam corde quam ore, necnon et opere 140.0219D| tenuerint.

Inter quos beatae memoriae Cunegundis, Romanorum imperatrix Augusta, quae degens olim in mundo magnis meritis praepollebat, nunc vivens in coelo 140.0220B| multis coruscat miraculis, ut ejus sanctitas certis indiciis comprobetur. licet enim ad hoc ut aliquis sanctus sit apud Deum in Ecclesia triumphante, sola sufficiat finalis perseverantia, testante Veritate, quae dicit: Quoniam qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X, 22); et iterum: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II, 10); ad hoc tamen ut ipse sanctus apud homines habeatur in Ecclesia militante, duo sunt necessaria, virtus morum, et virtus signorum, videlicet merita et miracula, ut et haec et illa sibi invicem contestentur. Non enim aut merita sine miraculis, aut miracula sine meritis plene sufficiunt ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati: cum interdum 140.0220C| angelus Satanae transfiguret se in angelum lucis, et quidam opera sua faciant ut ab hominibus videantur. Sed et magi Pharaonis olim signa fecerunt, et Antichristus tandem prodigia operabitur, ut, si fieri posset, in errores etiam inducantur electi. Verum cum et merita sana praecedunt, et clara succedunt miracula, certum praebent indicium sanctitatis, ut nos ad ipsius venerationem inducant quem Deus et meritis praecedentibus, et miraculis subsequentibus exhibet venerandum. Quae duo ex verbis evangelistae plenius colliguntur, qui de apostolis loquens aiebat: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 20).

Sane cum ad audientiam bonae memoriae Coelestini 140.0220D| papae, praedecessoris mei, merita et miracula praefatae imperatricis, vobis referentibus pervenissent, ut ipse de illis notitiam conciperet, certiorem, inquisitionem eorum venerabilibus fratribus 140.0221A| nostris Augustensi et Eistetensi et bonae memoriae Wirtzburgensi episcopis, et dilectis filiis Eboracensi, lancheimensi, et Hailsbrunensi abbatibus per apostolica scripta commisit: post cujus obitum usque adeo manifestari coeperunt et multiplicari miracula, ut ex evidentia pariter et frequentia, sanctitas ejus ab omnibus quasi notoria praedicetur, sicut ex multis testimonialibus litteris episcoporum, abbatum, praepositorum et principum, necnon et aliorum multorum nuper nostro exstitit apostolatui reseratum.

Venientes igitur ad apostolicam sedem ex parte vestra dilecti filii D. abbas Michelveldensis, Gundelus decanus, Cunradus custos, Marcus archidiaconus, Hermanus subdiaconus majoris ecclesiae vestrae, lupoldus diaconus sancti Stephani, Burchardus 140.0221B| diaconus sanctae Mariae, Henricus presbyter sancti Michaelis, Henricus subdiaconus sanctae Mariae, nobis et fratribus nostris humiliter supplicarunt, ut ex plenitudine potestatis quam Jesus Christus beatissimo Petro concessit, praenominatam imperatricem sanctorum catalogo dignaremur ascribere, decernentes ejus memoriam inter sanctos ab universis fidelibus de caetero celebrandam: cum hoc sublime judicium ad eum tantum pertineat qui est beati Petri successor et vicarius Jesu Christi. Nos itaque cognoscentes, quod hoc revera judicium sublimius est inter caetera judicia judicandum, in ipsius examinatione plenariam volumus habere cautelam. Et ideo praenominatos jurisjurandi religione 140.0221C| constrinximus, ut puram nobis super hoc dicerent veritatem. Qui jurati dixerunt quod, sicut ex celebri fama et solemni scriptura noverunt, beata Cunegundis sancto Henrico imperatori fuit matrimonialiter copulata, sed ab eo non exstitit carnaliter cognita. Unde cum dominus imperator ageret in extremis, principibus et parentibus inquit de illa: « Qualem mihi eam assignastis, talem vobis eam resigno. Virginem eam dedistis, et virginem reddo. » Suam ergo virginitatem Domino consecravit et servavit intactam: ita quod cum aliquando, instigante humani generis inimico, suspicio quaedam contra ipsam fuisset exorta, ipsa, ut suam innocentiam demonstraret, super ignitos vomeres nudis plantis incessit, et processit illaesa. Item sanctus imperator 140.0221D| Henricus et haec imperatrix egregia Cunegundis de propriis facultatibus Bambengergensem fundaverunt ecclesiam et dotaverunt; quam cum suis omnibus pertinentiis ex fervore devotionis quam ad apostolicam sedem habebant, beato Petro apostolorum principi obtulerunt, annuum ei censum, ad indicium quod juris sit Ecclesiae Romanae, solventes: 140.0222A| sed et alia plurima beneficia piis locis et venerabilibus ecclesiis contulerunt, Christum sibi facientes haeredem. Haec et alia retulere de meritis: de miraculis asserentes, quod eis praesentibus et videntibus ad memoriam huius virginis caeci visum, claudi gressum, muti verbum, et surdi recuperaverunt auditum, aliisque languoribus impetiti frequenter et evidenter plenam consecuti sunt sanitatem; et, quod est mirabilis novitatis et novi miraculi, pulvis de tumulo ejus assumptus saepe conversus est in frumentum. Nos ergo de meritis et miraculis ejus multis et magnis non solum testimoniis, sed et testibus certiores effecti, cum secundum Prophetam laudandus sit Deus in sanctis suis; de fratrum nostrorum consilio, et pontificum multorum 140.0222B| apud sedem apostolicam existentium, ipsam beatam virginem Cunegundem catalogo sanctorum ascripsimus, ejusque memoriam inter sanctos decrevimus celebrandam. Quapropter universitatem vestram monemus et hortamur in Domino, per apostolica scrita mandantes, quatenus quod nos solemniter et caute statuimus, vos humiliter et devote servetis, ut meritis ejus et precibus apud misericordissimum judicem indulgentiam consequamur. Collectam autem et alias orationes in commemoratione ejus dicendas edidimus, quas in hac pagina duximus subscribendas:

  ORATIO.

  Omnipotens et misericors Deus, qui a gloria tua 140.0222C| nullum excipis sexum, nullamque conditionem excludis, te suppliciter exoramus, ut sicut beatae Cunegundi virgini tuae, post terreni culmen imperii, coelestis regni solium contulisti, ita meritis ejus et precibus, nobis quoque famulis tuis aeternae felicitatis praemia largiaris. Per Dominum.

  SECRETA.

  Sacrificium laudis tuae tibi, Domine Deus noster, offerimus, tuam clementiam implorantes, ut per hujus sacramenti virtutem, intercedente beata Cunegunde virgine tua, nos et a peccatis expedias, et a periculis tuearis. Per Dominum.

  COMPIENDA.

  Sacramentum redemptionis humanae, quod in 140.0222D| honore beatae Cunegundis obtulimus, tibi nos, Domine, reddat acceptos, ut per hoc quod et accepimus ipsi de tuo, et suscepisti de nostro, in tui semper unione vivamus: qui cum Patre.

  Datum laterani III Nonas Aprilis, pontificatus nostri anno tertio.