EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Bulla aurea
1212
editio: incognita
fons: incognitus

Fredericus, divina favente clementia Romanorum imperator electus et semper augustus, rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue.

Cum decor et potestas imperii nostrum precesserit statum, ut non solum ceterorum principum dignitates, verum etiam sceptra regalia a nostra conferantur maiestate, gloriosum reputamus ac magnificum, quod in tanto nostre largitatis beneficio et aliis crescit regie dignitatis augmentum, nec ob hoc eminentia nostra aliquod patitur detrimentum.

Inde est, quod nos attendentes preclara devotionis obsequia, que universa Boemorum gens ab antiquo tempore Romano exibuit imperio tam fideliter quam devote, et quod illustris rex eorum Ottacharvs a primo inter alios principes specialiter pre ceteris in imperatorem nos elegit et nostre electionis perseverantie diligenter et utiliter astiterit: sicut dilectus patruus noster, pie memorie rex Philippus, omnium principum habito consilio, per suum privilegium instituit, ipsum regem constituimus et confirmamus et tam sanctam et dignam constitutionem approbamus; regnumque Boemie liberaliter et absque omni pecunie exactione et consueta curie nostre iusticia sibi suisque successoribus in perpetuum concedimus; volentes, ut quicumque ab ipsis in regem electus fuerit, ad nos vel successores nostros accedat, regalia debito modo recepturus. Omnes etiam terminos, qui predicto regno attinere videntur, quocumque modo alienati sint, ei et successoribus suis possidendos indulgemus. Ius quoque et auctoritatem investiendi episcopos regni sui integraliter sibi et heredibus suis concedimus; ita tamen, quod ipsi ea gaudeant libertate et securitate, quam a nostris predecessoribus habere consueverunt. De nostre autem liberalitatis munificentia statuimus, quod illustris rex predictus vel heredes sui ad nullam curiam nostram venire teneantur, nisi quam nos apud Babenberc vel Nurenberc celebrandam indixerimus, vel si apud Merseburc curiam celebrare decreverimus, ipsi sic venire teneantur; quod si dux Polonie vocatus accesserit, ipsi sibi ducatum prestare debeant, sicut antecessores sui, quondam Boemie reges, facere consueverunt; sic tamen, ut spatium sex eddomadarum veniendi ad predictas curias eis ante prefigatur; salvo tamen, quod si nos vel successores nostros Rome coronari contigerit, ipsius predicti regis Ottachari vel successorum suorum relinquimus arbitrio, utrum ipsi trecentos armatos nobis transmittant, vel trecentas marchas persolvant.

Ad huius autem constitutionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegium per manus Henrici de Parisius, notarii et fidelis nostri, scribi et bulla nostra aurea iussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Huius rei testes sunt isti: archiepiscopus Barensis; episcopus Tridentinus, episcopus Basiliensis, episcopus Constantiensis, episcopus Curiensis; abbas Augensis, abbas sancti Galii, abbas de Wiceburc, Bertoldus de Nisphe regalis curie prothonotarius; comes Vlricus de Chiburc, comes Rodulfus de Habechesburc et langravius de Alsatia, comites Loduicus et Hermannus de Froburc; comes Warnerus de Hohenburc, Arnoldus nobilis de Wart, Rodulfus advocatus de Raprehteshiwilare, Rodulfus de Ramensberc, Albero de Tanehuse camerarius et alii quam plures magnates et nobiles et liberi, quorum testimonio hoc privilegium constat esse confirmatum.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo duodecimo, mense septenbris, quintedecime indictionis, regni vero domini nostri Frederici, illustrissimi Romanorum imperatoris electi et semper augusti, regis Sicilie, quintodecimo.

Datum in nobili civitate Basiliensi per manus Vlrici viceprothonotarii, sexto kalendas octobris, feliciter amen.