Migne Patrologia Latina Tomus 115
Breviarium psalterii
Breviarium psalterii (Prudentius Trecensis), J. P. Migne 115.1458B
INCIPIT PROLOGUS. 115.1449|
115.1449C| Cum quaedam nobilis matrona in civitatibus vel oppidis a pluribus fuisset oppressa, atque ex accidentibus variis tribulationibus, ut plerique noverunt, adesset angustiata, nimisque taediis afflicta, direxit ad me, rogans obnixe ut aliquid ex laude psalmorum ad consolationem compassionis suae brevissimis scriptitarem versiculis. Quod ego non solum condolens petitioni, verum etiam ad omnes qui per diversas peragrantur provincias montesque ac valles, necnon et qui per flumina discurrunt et maria, timentes periclitari, ut ait Scriptura, periculis in flumine, periculis in mari, periculis in civitate, periculis latronum, periculis in solitudine, et caetera, cupientes eripi, et a Deo gubernatore salvari; hoc opusculum parvitatis meae, veluti ex immanissimo 115.1449D| prato summatim breviatimque studui psalmorum carpere flores. Et licet sint plures imitantes sanctorum Patrum exempla, quod experimento didicimus, qui omni videlicet die in divinis laudibus totum complent Psalterium; et tamen hi qui hoc petunt opus, et qui in diversis sunt periculis constituti, nec totum queunt explere Psalterium, etiam nec horis valent psallere canonicis; hos non pigeat in corde et ore revolvere [cod. revolvi] 115.1450C| versiculos: remotis cunctis, in quibus ex parte Judaeorum vel caeterorum perfidorum, apertissime lucideque patuli manent versiculi; ut psalmus continet secundus, vel tertius, quintus, tertius decimus, vigesimus primus, necnon et tricesimus quartus, tricesimus quintus, et tricesimus sextus, vel, Quid gloriaris (LI), seu sexagesimus septimus, sexagesimus octavus, et sexagesimus nonus, atque Deus laudem meam (CVIII), vel caeteri qui licet in suis sunt congrui sensibus, tamen in his non pertinent flagitari anxietatibus. Sed ne quis totum, quod absit, perdat in rebus praeoccupatus activis, hos, dum vacat et potest, non tardet ornando recitare psalmorum versiculos. In his, ut scriptum est, totum pro parte, et partem pro toto, potest, juvante 115.1450D| Domino Christo, centum quinquaginta perficere psalmos. Et ne immemor sit, ternis quaternisque horarum temporibus, septies in die Deo omnipotenti persolvens efficiat laudes; ut idem beatus David ait: Septies in die laudem dixi tibi, Deus, et caetera. Sed jam coeptum aggrediar opus, inserens primum cum ultimo ita: Beatus vir qui in lege Domini meditatur die ac nocte, et cujus spiritus in excelsis laudat Dominum de coelis; nam omnis spiritus laudat 115.1451A| Dominum. Tu autem hujus negotii utilitatis receptor receptrixque, inchoa primum et ora cum David ita dicendo: Deus, in adjutorium meum in ende, tribus vicibus, cum Gloria Patri. Atque deinceps ut permistum insertumque repereris, ora recitando, et flores cum jubilo fidenter carpe, Davidica psalmata canendo, a primo incipiens psalmo ita.
ORATIO.
Suscipere digneris, Domine Deus omnipotens, hos 115.1452A| versiculos consecratos, quos supplex decantare ego cupio in honorem nominis tui, pro me misero indigno peccatore, et pro omnibus facinoribus meis, sive actis, sive factis, dictis, cogitationibus iniquis, concupiscentiis, sive omnibus negligentiis meis magnis ac minimis. Ut hi versiculi proficiant mihi ad vitam aeternam, et ad remissionem omnium peccatorum, et ad spatium bene vivendi, et ad veram et condignam poenitentiam agendam. Amen.
INCIPIT BREVIARIUM PSALTERII Continens versus Psalmorum verba orationis continentes. 115.1451|
115.1451B| Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum. Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea et anima mea turbata est valde: et tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, et eripe animam meam. Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Miserere mihi, Domine. Vide humilitatem meam de inimicis meis. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus. Inclina aurem 115.1451C| tuam mihi, et exaudi verba mea. Mirifica misericordias tuas, Domine, qui salvos facis sperantes in te. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum qui me afflixerunt. Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me. Ad defensionem meam aspice. Erue a framea, Deus, animam meam: et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me: et dirige me in veritate tua. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt. Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris. Secundum 115.1451D| magnam misericordiam tuam, memor esto mei. Propter bonitatem tuam, Domine, propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo. Copiosum est enim. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: Miserere mei et exaudi me. Ne avertas faciem tuam a me, et ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto. Ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Legem pone mihi, Domine, in via tua; et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. Ne tradideris 115.1452B| me in animas persequentium me. Ad te, Domine, clamabo. Deus meus, ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum oro ad te, et dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae, et rege eos, et extolle illos usque in saeculum. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum, in tua justitia libera me. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eripias me. Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii, ut salvum me facias. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Redemisti me, Domine, Deus veritatis. Eripe me de manibus inimicorum 115.1452C| meorum, et a persequentibus me. Illumina faciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericordia. Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te. Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi. Ne sileas, Domine, ne discedas a me. Exsurge, Domine, intende judicium meum. Deus meus et Dominus meus, in causam meam. Judica me secundum misericordiam tuam, Domine Deus meus. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a 115.1452D| me. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. Exaudi, Deus, orationem meam et deprecationem meam. Auribus percipe lacrymas meas: ne sileas a me, quoniam incola ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero. Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me, quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me. Complaceat tibi, Domine, ut 115.1453A| eripias me, Domine, in auxilium meum respice. Ego vero egenus et pauper sum, Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus esto, Domine, ne tardaveris. Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi.
Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram? Exsurge, Domine, adjuva nos et libera nos propter nomen tuum. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates 115.1453B| meas dele. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui et Spiritu principali confirma me. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Deus, exaudi orationem. Auribus percipe verba oris mei. Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Intende in me, et exaudi me. In Deo laudabo verbum, et in Domino laudabo sermonem: in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt, Deus, vota quae reddam, laudationes tibi, quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, 115.1453C| pedes meos a lapsu, ut placeam coram Domino in lumine viventium. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea: et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me: quia ecce occupaverunt animam meam, irruerunt in me fortes: ego vero orationem meam ad te, Domine. Tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. Eripe me de luto, ut non inhaeream. Libera me ex odientibus me, et de profundo aquarum, non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. 115.1453D| Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Ne avertas faciem tuam a puero tuo, quoniam tribulor. Velociter exaudi me. Intende animae meae et libera eam; propter inimicos meos eripe me. Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Ego vero egenus et pauper sum. Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus [es tu], Domine: ne tardaveris. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum. In tua justitia libera me et eripe me. Inclina ad me aurem tuam: accelera ut eripias me. Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii, ut salvum me facias. Et tu, Domine, adjutor fortis. Repleatur os 115.1454A| meum laude tua, ut possim cantare gloriam tuam tota die magnificentiam tuam. Ne projicias me in tempore senectutis, dum defecerit virtus mea. Deus, ne derelinquas me; Deus, ne elonges a me. Deus meus, in auxilium meum respice: ego autem semper in te sperabo, Domine, et adjiciam super omnem laudem tuam: os meum pronuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum.
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt terrae domorum iniquitatum. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Excita, Domine, potentiam 115.1454B| tuam, et veni ut salvos facias nos. Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis: ut non in aeternum irascaris nobis, neque extendas iram tuam a progenie in progenies. Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Inclina, Domine, aurem tuam ad me et exaudi me, quoniam egenus et pauper sum ego. Custodi animam meam quoniam sanctus sum. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die: laetifica animam servi tui, quia ad te, Domine, levavi animam meam. Et tu, Domine Deus meus, miserator 115.1454C| et misericors, patiens et multum misericors, et verax, respice in me, et miserere mei: da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. Fac mecum, Domine, signum in bonum, ut videant qui me oderunt et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvasti me. Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram [te]. Intret oratio mea in conspectu tuo: inclina aurem tuam ad precem meam, Domine. Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? Memor esto opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super 115.1454D| nos. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Ne avertas faciem tuam a me: in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam: in quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Ne educas me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui. Et tu, Domine, fac mecum misericordiam propter nomen tuum, quoniam suavis est misericordia tua. Libera me, quoniam egenus et pauper sum ego, et cor meum conturbatum est in me. Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et exeussus sum sicut locusta. Adjuva me, Domine Deus meus, et salvum me fac propter misericordiam tuam. Retribue servo tuo [ut] vivam et custodiam sermones tuos. Revela oculos meos, et considerabo 115.1455A| mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. Confirma me, Domine, in sermonibus tuis. Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Averte oculos meos, ne videant vanitatem. In via tua vivifica me. Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia in mandatis tuis credidi. Bonus es tu, Domine, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Fiat nunc, Domine, misericordia tua, ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. Fiat cor meum immaculatum in 115.1455B| tuis justificationibus, ut non confundar. Humiliatus sum usquequaque, Domine. Vivifica me secundum verbum tuum. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea. Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in tuis justificationibus. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me. Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Respice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ut non dominetur mei omnis injustitia. Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me 115.1455C| justificationes tuas. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
Vide humilitatem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. Judica judicium meum et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. Pronuntiabit lingua mea eloquia tua, quia omnia mandata tua aequitas. Fiat manus tua, ut salvum me faciat, quia mandata tua elegi.
Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio 115.1455D| mea est. Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. Erravi sicut ovis quae perierat. Require servum tuum, Domine, quia mandata tua non sum oblitus. Miserere nobis, Domine, miserere nobis, quia multum repleti sumus contemptione. Benefac, Domine [bonis], et rectis corde. Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in austro. De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. In quacunque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem tuam, et deduc me, Domine, in via aeterna. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor 115.1456A| meum in verbum malum. Intende in humilitatem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quoniam confortati sunt super me. Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo, Domine. Me exspectant justi, donec retribuas mihi. Domine, exaudi orationem meam: in veritate exaudi me: in tua justitia: et ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam a me, et ero similis descendentibus in lacum. Auditam mihi fac mane misericordiam tuam. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te, Domine, levavi animam 115.1456B| meam. Eripe me de inimicis meis. Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus. Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam, propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. Et educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam servus tuus sum ego.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confiteber 115.1456C| adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Tu autem, Domine, miserere mei; et resuscita me, et retribuam eis. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti [me] in conspectu tuo in aeternum. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Redemisti me, Domine Deus veritatis: salus mea de manu Domini, et gloria mea in conspectu Dei.
ORATIO IN TRIBULATIONE.
115.1456D| Si ante oculos tuos, Domine, culpas quas fecimus, et plagas quas excipimus, conferamus, minus est quod patimur, majus est quod meremur. Peccati poenam sentimus, et peccandi pertinaciam non vitamus. In flagellis tuis fragilitas nostra frangitur, et iniquitas non mutatur. Mens aegrota torquetur, et cervix dura non flectitur. Vita in dolore suspirat, et tamen in opere non se emendat. Si exspectas, non corrigimur; si vindicas, non duramus. Confitemur in correptione, quod fecimus; obliviscimur in visitatione quod flevimus. Si impresseris manum, facienda promittimus; si suspenderis gladium, promissa non facimus. Si ferias, clamamus, ut parcas; si parcas, iterum te provocamus ut ferias. Si angustiae veniunt, 115.1457A| tempus petimus poenitendi; si misericordia subveniat, abutimur patientia quae pepercit. Adhuc plaga illata vix praeterit, et jam non recolit mens ingrata quod pertulit. Si citius nos exaudias, ex misericordia insolescimus; si tardius, ex impatientia murmuramus. Te, Domine, volumus servare quod feceris, non timemus negligere quod jusseris. Habes, Domine, confitentes reos: parce, quia pius es. Novimus quod, nisi dimittas, recte nos punias. Sed apud te est multa miseratio et propitiatio perabundans. Praesta sine merito quod rogamus, qui fecisti ex nihilo qui te rogarent. Clamantibus autem nobis ad te, Domine, miserere. Moveat misericordiam tuam vox fidelis et flebilis, atque illa (de qua totum speramus) pietas non reputet quod offendimus, dum respicit quod rogamus: 115.1457B| et cum grandis sit miseria esse nos reos, major tibi sit clementia esse nos miseros. Tuo supplices auxilio, ante te et criminis nostri mala ponimus et dolores, a te precando misericordiam (quam peccando repulimus) exspectamus. Praestetur his de indulgentia quod rogaris accipere, quos agnoscis fiduciam de sua justitia non habere. Erige nos, Domine Deus noster, et alleva in misericordia tua, ut communione salutis et gaudio charitatis, dum ipsi salvari ex munere tuo cupimus, etiam fide et pace cunctarum gentium gaudeamus. Per.
PIA PRECATIO
EX LONGIORE ORATIONE SANCTI AMBROSII EPISCOPI.
Te amatorem Ecclesiae tuae deprecor, Deus, pro 115.1457C| sacerdotibus ejus, ut verbis simul et meritis vitae populum sibi creditum ad coelestem patriam invitent. Pro regibus, ducibus, et iis qui in sublimitate positi sunt, ut patres orphanorum, et judices viduarum semetipsos exhibeant: miseriis inopum et gemitibus pauperum doleant: nil nisi quod justum est in judicio quaerant; sicque administrent praesentia, ne amittant bona futura. Pro virginibus, continentibus, ac mundo renuntiantibus, ut praesentia despiciant, futura requirant: ne se negotiis saecularibus implicent, ut tibi militantes placeant cui se probaverunt. Pro conjugatis, ut sic sibi invicem carnis debitum solvant, ne a desiderio patriae coelestis exorbitent. Sed quid ago, Domine? Quasi oblitus peccatorum meorum pro aliis orare praesumo? O quam in multis 115.1457D| offendi atque offendo! Sed non subrepit desperatio, cum publicanum in templo justificatum attendo; cum 115.1458A| latronem in cruce confitentem et de cruce ad paradisum transeuntem aspicio; cum Mariam post multas criminum culpas fonte pietatis ablutam, cum Petrum post negationem apostolatus gratiam recuperasse intueor. Sed rogo, ineffabilis pietas, ut cui de tantis exemplis praesumere donasti, gemitus publicani, confessionem latronis, lacrymas meretricis fletusque negantis apostoli concedas. O Domine, si flagello temporali scelera mea vindicanda provideris, lacrymosus imploro ut dum contra haec iratus desaevis, semper in ira misericordiae recorderis. Quem enim diligis, corripis; flagellas autem omnem filium quem recipis. Quibus nimirum verbis, etsi virga percussionis minatur, paternus tamen pietatis affectus monstratur. Da ergo inter flagella tolerantiam, ne murmurationis notas, ut malus servus, incurram: 115.1458B| sed magis, quasi bonus filius, gratiarum actiones rependam. Illud etiam magnopere peto ut diem obitus, diem extremi judicii, damnationem aeterni supplicii, beatitudinemque regni futuri, semper meminerim. Quod nemo indesinenter potest, nisi qui ad vitam praeordinatus est aeternum. Et ut efficax haec mea sit deprecatio, beatae Mariae virginis suffragia peto. Quam tanti meriti esse fecisti, ut prima inter mulieres novum munus offerret, et nulla praeter ipsam tam novum acciperet. Novum scilicet munus prima offerret, ut puerpera virgo perseveraret; nulla praeter ipsam tam novum acciperet, et post partum virgo maneret. Apostolorum intercessionem imploro, qui beatissimam Mediatoris paupertatem 115.1458C| ejusque passiones vestigia insequentes, ad tantum celsitudinis culmen pervenerunt, ut quaecunque ligarent super terram essent ligata et in coelis, atque solverent super terram essent soluta et in coelis; atque in extremis sederent super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Martyrum preces deposco, qui pro Veritate non dubitarunt sanguinem fundere, nec dilexerunt animas suas usque ad mortem, ut mortis superarent auctorem. Confessorum orationes expostulo, qui bella tentantis inimici, dum pie viverent in catholica pace, vel etiam haereticorum conflictationem diuturno certamine protulerunt, atque, ut verum dicam, longioris occultique martyrii palmas acceperunt. Talium, Domine Deus, preces nunquam spernis, si ut pro me exorent, ipse 115.1458D| inspiraveris: qui in aeternitate perenni vivis et regnas cuncta per saecula et in omnibus saeculis. Amen.