PSALMI 121-140
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 PSALMI 101-120 PSALMI 141-150 

7 recensere

PSALMUS CXXI.

Canticum graduum. Iste psalmus tertius est ascensionis gradus, vocem hominis continens: cujus conversatio habetur in coelis.

Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. Dicta mihi fuerant per Legem, et prophetas atque apostolos. Sed et ego dico ea quae per speculum contemplatus fueram, et nunc facie ad faciem video (I Cor. XIII). Et quaenam, inquis? In domum Domini ambulabimus. Id est, in coelestem Jerusalem, ut cives efficiamur sanctorum et domestici Dei.

Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem. Firmi in amplitudine ejus. Sed ne istam terrenam putares, audi quid subjecit:

Jerusalem, quae aedificatur ut civitas. Adhuc, inquit, non est expletum aedificium civitatis hujus: sed quotidie aedificatur de lapidibus vivis super fundamentum apostolorum et prophetarum, ab ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Ephes. IV): sicut ait Apostolus. Cujus participatio ejus in idipsum. In uno Ecclesiae corpore, per Christum.

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini. Non peccato obnoxiae, sed, tribus Domini: quae cognoscentes Dominum sequi non distulerunt: quod ad gentes est referendum. Testimonium Israel. Ut eum condemnet: quia ille eum in multis ostensum miraculis non cognovit. Tribus vero gentium statim cognitum receperunt. Sic et regina Austri, vel Ninivitae, in hujus testimonii judicio surgent, et condemnabunt eum (Luc. XI). Ad confitendum nomini tuo, Domine. Confitentur enim, quia in nomine tuo omne genu flectetur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II): et quia tu, Domine Jesu Christe, in gloria es Dei Patris.

Quia illic sederunt sedes in judicio. Sedes Dei, apostoli sunt: super quos Dominus requiescit. Hae sedes sedebunt super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel: sicut ipse ait in Evangelio (Matt. XIX). Sedes super domum David. Super Ecclesiam Christi gubernantes atque monentes eam praeceptionibus suis.

Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem. Interrogate quae ad pacem pertineant civitatis hujus, et sequimini eam: ut per dilectionem pacis fructum consequamini aeternae beatitudinis. Et abundantia diligentibus te. Qui, relictis caducis, Deum super omnia diligit: ipse abundantia bonorum coelestium perfruitur.

Fiat pax in virtute tua. Dominus Christus est pax nostra: qui nos in uno vinculo charitatis astringit: cujus virtus, si convalescat in nobis, et ipse quoque pectoribus nostris illabitur. Et abundantia in turribus tuis. In his abundantiam bonorum coelestium fieri propheta deposcit, qui supereminentes merito, tamquam turres fortissimae, hanc civitatem et virtute muniunt, et proceritate decorant.

Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. Ut scilicet, et ipsi ad consummationem hujus aedificii se perfectos exhibeant.

Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi. Praedicando pacem proximis fratribus, qui efficit eos civitatem regis aeterni, cui haec bona quaesivit: ut ab universitate civitatis, in unam ejus transiret habitationem, qui ait: Pater, rogo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Ego in illis, et tu in me: ut videant gloriam meam: quia dilexisti me ante constitutionem mundi (Joan. XVII).

PSALMUS CXXII.

Canticum graduum. Iste psalmus quartum Canticorum graduum pandit ascensum: in quo vir ille fidelis, qui dudum ad montes sustollebat oculos, nunc proficiens jam in ascensu, ad ipsum coelorum habitatorem eos erigit, dicens:

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Notandum quod per singulos psalmos quidam graduum sunt profectus. Qui in primo dixerat: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et in secundo oculos ad montes se elevasse narraverat: laetatus quoque fuerat, quia sibi ingressus in domo Dei fuerat repromissus: nunc ad majus profecit, ut ad ipsum Deum oculos levet. Qui habitas in coelo. Ascendens quo levaturus erat oculos, nisi illuc quo tendebat, ascendere desiderabat?

Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum quoad usque misereatur nostri. Et servi sumus, et ancillae sumus: ille Dominus et domina est. Attendat charitas vestra. Non mirum si servi sumus et ille Dominus est; sed mirum si ancillae sumus, et ille domina est. Sed neque hoc mirum, quia ancillae sumus, Ecclesia enim sumus: nec illud mirum, quia et ipse domina est: quia virtus et sapientia Dei est. Audi ergo Apostolum dicentem: Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I). Cum multis persecutionum generibus subjicimur, oportet nos semper in Dei auxilio oculorum intentionem sine ullo vitio continere defixam, quoadusque nobis misericordiam largiatur.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus contemptu. Id est, desperatione, quia sancti despiciuntur a malis hominibus.

Multumque repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Non tantum in divitiis dicit, sed eos qui abundant in malitia, illi despiciunt pauperes Christi. Divites despiciunt pauperes, et superbi despiciunt humiles, et ipsi dicunt multa opprobria contra sanctam Ecclesiam.

PSALMUS CXXIII.

Canticum graduum. Iste psalmus quintus ascensionis est gradus, edocens virum illum fidelem proficere, qui per elevationem spiritualium oculorum ad coelorum habitatorem evincens omnes diabolicae immissionis insidias, ita exorditur dicens:

Nisi quia Dominus erat in nobis: dicat nunc Israel. Bene in nobis Dominus habitat, si eum sanctae mentis contemplatione suspicimus. Nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos: forsitan vivos deglutissent nos. Non carnes nostras devorare conati sunt impii; sed animas per instigationem scelerum deglutire; sed erepti sumus ab his per eum qui erat in nobis. Cui ob hoc gratiae referendae sunt: quia gratia ejus salvati sumus.

Cum irasceretur animus eorum adversus nos: forsitan ut aqua absorbuissent nos. Commotiones malarum mentium, qui sanctos Dei absorbere quaerunt, aquis comparantur; sed habitante in sanctis Domino, deorsum defluunt et decurrunt.

Torrentem pertransivit anima nostra. Melius in Hebraeo habet: Torrens pertransivit super animam nostram: quod scilicet multi tentationum turbines super animam ejus transierunt, nec potuerunt eam necare, justo dicente: Nisi quia Dominus erat in nobis: dicat nunc Israel. Forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. Verbum ἀνυπόστατον apud Graecos ambiguum est: et potest sonare, quod subsistat, et quod intolerabile sit, hoc est, quod nemo ferre queat. Pro quo et Aquila et Symmachus, et Theodotio, et omnes interpretes pari voce consentiunt: superbas aquas et arrogantes pro ἀνυπόστατον transferentes.

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in capturam dentibus eorum. Horum torrentium dentes, numerositas est vitiorum, a quibus ne capiamur, gratia Dei eruimur.

Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. Tenduntur nobis laquei in concupiscentiis ac diversis diabolicae astutiae dolis; sed contrito Satana sub pedibus nostris, sicut passer a capiente evolamus ab illis. Sic enim sequitur:

Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Si enim Dominus habitet in nobis: ipse (ut diximus) hos disrumpet laqueos, ne nos impediant.

Adjutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram. Hoc est nomen quod est super omne nomen. Hujus nominis adjutorio, mortis vincuntur laquei, si in illo maneamus affixi.

PSALMUS CXXIV.

Canticum graduum. Iste psalmus sextus habetur in canticis graduum, qui ex voce prophetae nos hortatur, ut, relictis saecularibus causis, in Deum tantum omnem confidentiam habeamus, dicens:

Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum. Sion, Ecclesia: mons autem juxta Danielem, Christus Dominus (Dan. II). Ergo qui in eum totam spem ponunt, non commoventur in perpetuum: quia conformes efficiuntur corpori gloriae ejus. Qui habitat in Jerusalem. In ipsa Ecclesia matre nostra, quae sursum est, libera (Galat. IV).

Montes in circuitu ejus. Custodiae sanctorum, angelorum, prophetarum, apostolorumque, quae in modum proceritatis montanae supereminent cunctis in sanctitate. Et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Sicut ipse polliceri dignatus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matt. ult.).

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum. Pro virga in Hebraeo, sceptrum habet. Hoc est ergo quod petimus: ne nos inducas in tentationem, quam sufferre non possimus. Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. Ut non cogitent: quid mihi prodest quod justus sum, si semper persequantur me iniqui? Ut non extendant, hoc est, ut sustineant malos, et non faciant mala.

Benefac, Domine, bonis et rectis corde. Qui vel boni sunt in opere, vel recti habentur in fide.

Declinantes autem in obligationes adducet Dominus. Pro obligationibus, Aquila διαπλοκὰς interpretatus est: Symmachus σκολιότητας, quinta editio διεστραμμένα. Cum operantibus iniquitatem. Hi qui a praeceptis Dei declinant, adducuntur cum his qui Deum ignorant, ut simili sententia feriantur. Pax super Israel. Christus Dominus est pax nostra (Ephes. II), qui auferens maceriam inimicitiae de medio Judaeorum ac gentium, fecit utraque unum, quod erat ante divisum.

PSALMUS CXXV.

Canticum graduum. Iste psalmus septimus graduum, profert canticum vel ascensum in quo fidelis anima adversus criminum captivitatem in Dominum exsultat, et dicit:

In convertendo Dominus captivitatem Sion. Pervaserat enim universum mundum vetus captivitas vitiorum; sed lucescente nobis sole justitiae, effugata est. Sic et Ecclesia, quae specialiter Sion nuncupatur, apparuit. Facti sumus sicut consolati. Pro consolati, omnes pariter editiones, somniantes transtulerunt. Et pulchre somniantes; nondum est enim plena laetitia, in captivitate reliquis constitutis.

Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione. A spirituali et infinita laetitia. Vel os nostrum, vel lingua repletur: quia non sufficit tantas explicare laudes pro gratia qua salvamur.

Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere cum illis. Si enim, relictis transitoriis, spem collocemus in sempiternis, tunc dicitur quia magnos nos fecit Dominus, captivitate depulsa, et sicut quondam gentes timore territae de Israelitico populo loquebantur dicentes: Siccavit Deus aquas maris et Jordanis ad ingressum filiorum Israel (Josue II). In hoc ergo gaudio confitemur.

Quia magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes. Serviebamus prius Pharaoni, id est, exterminatori in duris operibus: nunc autem servimus regi coelesti, cujus jugum suave est et onus leve (Matt. XI).

Converte, Domine, captivitatem nostram. Communem se captivitatem habere cum reliquo populo propheta fatetur: quia compatitur unum membrum caeteris membris. Sicut torrens in austro. Sicut enim flante austro solventur glacies; et impletis torrentibus, omnis horror cum impetu suo defluit: sic flante Spiritu sancto, solvuntur peccata nostra: scilicet, ut, accepta remissione, fiat nobis illud quod scriptum est: Sicut glacies in sereno, solvuntur peccata tua (Eccli. III).

Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent; euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Sancti igitur Dei seminaverunt in lacrymis confessionis, et in diversis cruciatibus, in gentibus verbum Dei: euntes et flentes super duritiam cordis eorum, quod in futuro cum manipulorum fructibus portabunt, dicente ad eos Domino: Amen dico vobis, quia flebitis vos et lamentabitis: mundus autem gaudebit, sed tristitia vestra in gaudium convertetur (Joan. XVI). Igitur et nos in tribulatione clamantes, elevemus mentis oculos ad auxiliatorem Deum, ut eruat nos a saevis dentibus invidorum: auferat a nobis sceptrum dominationis iniquae, ut solita miseratione largita, dum a captivitate vitiorum absolvimur: coelestis Jerusalem aedificio tamquam vivi lapides connectamur.

PSALMUS CXXVI.

Canticum graduum Salomonis. Ideo psalmus iste Salomonis titulo praenotatur: ut ipse fabricator templi doceat se non valere aedificationem ejus consummare sine Domini auxilio.

Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Nos sumus, secundum Apostolum, Dei templum: qui nisi per Dominum nostrum Jesum Christum aedificemur super fundamenta apostolorum et prophetarum (II Cor. VI), inanis erit philosophorum et reliquorum saecularium doctorum aedificatio.

Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboraverunt qui custodiunt eam. Fidelis anima, civitas accipitur aeterni Regis, quae civibus bonis, id est, honestis moribus frequentatur, quam nullius potest tueri custodia, nisi illius qui non dormitans protegit Israel.

Vanum est vobis ante lucem surgere. Qui ante lucem surgit, nocturnas tenebras palpat. Sic et qui, relicto Evangelii lumine, ad superius dictum dogma transierit, in tenebris commoratur: nec potest Dominicae resurrectionis perfrui claritate. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Qui in humiliatione quiescitis, elevamini, vos qui in peccatis, vel natos esse, vel vivere meministis, et ad Deum transire desideratis. Vel, qui manducatis panem doloris. Pro dolore, Theodotio et quinta editio idola interpretati sunt: sexta vero, errorem. Sensus itaque juxta simplicem intelligentiam iste est: Sine causa diluculo ad templum curritis, et Deum adorare vos creditis, qui idola pariter adoratis, et immundo vescimini pane.

Cum dederit dilectis suis somnum: quasi aliquis interrogasset, quando hoc sit factum, ei dicitur: Cum dederit dilectis suis somnum. Dilecti sancti sunt, qui post somnum praesentis vitae, hic dormitare videntur: ut in resurrectione ad vitam aeternam mereantur pervenire. Ecce haereditas Domini filii merces fructus ventris. Cum sancti ab hoc saeculo accepto quietis somno discesserint, tunc fient haereditas Domini, quia jam non subjacent tentationibus. Sed et ipse Dominus natus ex Virgine, factus est fructus ventris. Cujus assumpta humanitas hanc accepit mercedem: ut gentes vocatae in filiis, sint haereditas ejus. Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri qui credunt in nomine ejus (Joan. I).

Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Excussos, expeditos et accinctos ad praelium vocat, quod verbum et in Esdrae libris Septuaginta interpretes transtulerunt.

Beatus vir qui implevit desiderium suum ex illis. Pro desiderio in Hebraeo, pharetram habet. Ut quia sagittas praemiserat in comparationem sanctorum, consequenter pharetram sagittis inferat explendam. Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. Porta, janua sive ostium: ipse est qui ait: Ego sum ostium per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Ergo qui de filiis excussorum fixus in Christo est, non confundetur in die judicii: cum exprobraverit inimicis Legis Dei inobedientiam, et per ersitatem, vel omnem malitiam ipsorum.

PSALMUS CXXVII.

Canticum graduum. Iste psalmus in nono ascensionis gradu, vel cantico, timorem dilectionemque Dominicam insinuat, dicens:

Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Qui cum timore jungentes se Dei dilectioni, exercentur in his quae prophetae, apostoli, evangelistae praedicaverunt.

Labores fructuum tuorum manducabis: beatus es, et bene tibi erit. Labores fructuum sunt, cum homo exercetur in mundo, ut ad aeternitatis fructum possit accedere. Nam laboriose per has Dei vias inceditur, sicut ipse ait: Arcta et aerumnosa via est quae ducit ad vitam (Matth. VII). Sed hic labor aeternis fructibus adimpletur, cum homo pane illo coelesti locupletatur. Hoc enim desiderio, et ille compungebatur, qui dicebat: Beatus qui manducaverit panem in regno Dei (Luc. XIV).

Uxor tua sicut vitis abundans: in lateribus domus tuae. Uxor juxta Salomonem (Prov. VII), sapientia accipitur, quae in animae emundatae domo tamquam speciosa vitis adducta, in lateribus operum nostrorum extenditur.

Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Actus bonorum in circuitu doctrinae coelestis assistentes, cum pinguedine pacis et obumbratione virtutis.

Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. His utique locupletatur divitiis.

Benedicat te Dominus ex Sion. Qui in Ecclesia regnat. Et videas quae bona sunt Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. In illa coelesti matre, de qua in aliis exposuimus psalmis; in qua vitae perpetuae bona visuri sunt sancti.

Et videas filios filiorum tuorum. Retributionem captantes operum bonorum. Pacem super Israel. Pax nostra, Jesus Christus, jugiter super mentem se videntem aspiciat.

PSALMUS CXXVIII.

Canticum graduum. Iste psalmus decimum nobis profert vel canticum, vel ascensum, qui ex voce prophetica inchoans docet incessanter resistere nequitiis impugnantibus, ne nos expugnent.

Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Dicit se impugnari ab initio aetatis suae vir iste; sed a quibus impugnetur, silet: ut intelligatur quia pugna a diabolo mittitur. Poteris vel de probatione Job, vel de traditione Christi a Juda facilius hoc advertere.

Dicat nunc Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute mea, etenim non potuerunt mihi. Ergo qui Israel est, ille potest dicere, quia impugnatur omnibus diebus vitae suae. Sed non ei praevalet haec pugna: quia Dominus pugnat pro eo.

Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem sibi. Jugiter ad Deum currenti et ad ampliora tendenti fabricantur a tergo nequitiarum machinae, quia in aspectu exponi non possunt. Sed cum ad effectum non perveniunt, sibi ipsi prolongant: ob id invidendo, peccatum ultionemque divinam in se provocant. Sequitur enim:

Dominus justus concidet cervices peccatorum. Pro cervicibus in Hebraeo habet, vincula, vel catenas ut sit sensus: Illi qui me suis insidiis, hinc inde vallaverant, etiam vinctum tenebant; sed, auxiliante Domino, omnes nexus soluti sunt.

Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Ecclesiam, quae est corpus Christi, cujus nos membra sumus.

Fiant sicut fenum aedificiorum: quod priusquam evellatur, arescit. Non haec de aedificiis in petra locatis dicuntur, sed his quae quasi citius ruitura super arenam ponuntur: quod ad opera carnis respicit: in quibus non modo nullum granum bonitatis invenitur: verum etiam antequam ad incrementum aliquod veniant, exsiccantur.

De quo non implevit manum suam qui metet. Qui retributionem dignam operis sui mercedem non recepit. Nec sinum suum qui manipulos colliget. Qui per conscientiae puritatem, et si minus habet, voluntatem tamen bonam adhibuit. Ideoque a Deo tamquam si multum dedisset, manipulos refert: sicut vidua de duobus minutis (Marc. XII).

Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Non eos benedixerunt sancti Dei: qui pro nihilo habentes hunc mundum, pertransierunt ad coelestia et aeterna. Benediximus vobis in nomine Domini. Ut, relictis infructuosis aridisque operibus, ea seratis, quae et messorum manum, et colligentium manipulos, repleant sinum.

PSALMUS CXXIX.

Canticum graduum. Ipse psalmus undecimum nobis ascensionis gradum pandit, et canticum: qui fidelis animae conatum ad altiora tendentem proferens: dum se in profundo quasi immersum queritur, nos ad intelligenda coelestia provocat, dicens:

De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi orationem meam. De profundis clamat, qui scit altitudinem divitiarum sapientiae Dei: qui persecutiones patitur: qui eum misericordi suspirio deprecatur.

Fiant aures tuae intendentes: in orationem servi tui. Non hic carnalem aurem propheta postulat: sciens Deum incorporeum esse: sed virtutem qua suos exaudire dignatur, exposcit.

Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? Si enim transgrediens leges tuas, generis humani fragilitas ultione tua protinus feriatur, quis evadere poterit?

Quia apud te propitiatio est. Tu enim nos reconciliabis Patri per crucem. Et propter legem tuam sustinui te, Domine. Lex spiritualis est, et continens verba vitae: quam sustinere debemus, ne peccantes in eam per legem dijudicemur (Rom. VII).

Sustinuit anima mea Dominum, etc. A custodia matutina usque ad noctem. Ab illa matutina hora qua in vineam Dominicam est locatus, spem suam in illam defixit horam: qua denarium mercedis accipiat. A vigilia matutina. Speret Israel in Dominum. Ab eo quod ei lumen veritatis illuxit, indeficienter coelestia contempletur.

Quia apud Dominum misericordia. Cum pro nobis homo fieri dignatus est. Et copiosa apud Deum est redemptio. Cum non auro, neque argento, sed pretioso nos sanguine redemit.

Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum. Ipse enim Filius, introeunte plenitudine gentium, reliquum Israel, remissa iniquitate, salvabit.

PSALMUS CXXX.

Canticum graduum. Iste psalmus duodecimus in hac ascensione, vel cantici, vel gradus habetur, qui nos ex persona prophetae humilitatem quam Christus in carne gestaturus erat edocet, dicens:

Domine, non est exaltatum cor meum. Sed in contritione et humiliatione ejus obtuli tibi sacrificium acceptabile. Neque elati sunt oculi mei. Ut transitoria concupiscerent et caduca.

Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus tuis super me. Quae magna mirabilia videbantur hominibus, in his non incessi, ne me opprimerent.

Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam. Humilis quidem est corde, sed excelsus est sensu. Humiliter sentiebam in saeculo: sed animam meam exaltavi in coelo.

Sicut qui ablactatus est a matre sua: ita retribues in animam meam. Nihil in se puerile sentit: quia cibum lactis excedens, ad perfectum pervenit virum: illo nunc pane, qui de coelis advenit, ali exorat.

Speret Israel in Domino: ex hoc nunc et usque in saeculum. Docet ut nullo fine temporis spes nostra claudatur: ut per spem praesentis vitae bona futuri saeculi capiamus.

PSALMUS CXXXI.

Canticum graduum. Iste psalmus habetur in canticis tredecimus graduum: qui per ascensionem profectuum, de adventu Filii Dei ex voce prophetica nos edocet, dicens:

Memento, Domine, David. Filius omnipotentis Dei, assumpturus carnem pro redemptione populi, David se voluit nuncupari: ejus scilicet nomine vocitatus, de cujus genere assumpturus erat et corpus. Et omnis mansuetudinis ejus. Non contendit, neque clamavit: sed sicut agnus mansuetus deductus est ad victimam (Isai. LIII).

Sicut juravit Domino: votum vovit Deo Jacob. Juramentum ac votum propter firmitatem dictionis posuit, ne nos dubitaremus sequi: sed quid interim voluerit, dignum est contueri. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino. Pro eo quod est, sicut: in Hebraeo habet, qui: ut sit sensus: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus, qui juravit Domino, et votum fecit Deo Jacob.

Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in lectum strati mei: si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Tabernaculum domus coelestem sedem indicat: in strato vero lecti, in oculorum somno, in dormitatione palpebrarum, vel in temporum requie, aeternam quietem, quae numquam abrumpitur, demonstravit. In quibus non se rediturum pollicetur: nisi prius in homine dignum Deo Patri locum vel Ecclesiae congregationem sua resurrectione construeret.

Ecce audivimus eam in Ephrata. Regio Bethleem usque hodie appellatur Ephrata. Hujus rei et aliae Scripturae testes sunt. Ephrata ipsa est Bethleem. Ubi primum Ecclesia est audita, id est, in qua Christus Dominus carnem assumpsit. In hac et Rachel Israel dilecta quiescit (Gen. XXXV), quae typum gessit Ecclesiae. Invenimus eam in campis sylvae. In gentibus, quae prius diaboli erant cubilia: nunc autem campi, Dominum colentes fructiferi.

Intrabimus in tabernaculum Dei. Nos qui in una domo Ecclesiae, per Dominum aggregamur. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. In quo praedicationes Apostolicae audiuntur: quae ut pedes sustinent totum corpus Ecclesiae.

Exsurge, Domine, in requiem tuam. Jam explesti juramentum, reddidisti votum: jam invenisti locum Deo: jam produxisti ex latere tuo Ecclesiam: exsurge nunc ab inferis, revertere in tabernaculum: abiens in requiem: de quibus superius es locutus. Et non solum tu, sed, Tu et arca sanctificationis tuae. Corpus scilicet assumptum, quo divinitas tegebatur. A quo verba vitae, a quo coelestis panis, a quo via, veritas et vita nobis ostensa est.

Sacerdotes tui induantur justitia. Ut justitiae lorica induti, non saucientur a jaculis inimici. Et sancti tui exsultent. In coelestibus bonis.

Propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui. Propter illum qui ex semine David formam servilem suscepit: non avertatur claritas imaginis tuae a sanctis, in quibus ipse Christus inhabitat, sed illuminet eos.

Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. Deo homini Pater jurat veritatem, quam non evacuat, sed adimplet dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Nos sumus fructus ventris ejus, quos spiritualiter tamquam ex utero generavit. Qui si sequentia custodiamus, sedebimus super sedem ejus, et non solum nos, verum etiam et filii nostri. Ait enim:

Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum saeculi, sedebunt super sedem meam. Si testamentum ejus custodiamus, sedere nos faciet in coelestibus: sicut ait Apostolus (Ephes. I): Sedebunt super sedem ejus. Sed et ipsi sedebunt super sedem ejus quibus dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Sedebunt et filii nostri, hoc est, rememorabuntur opera bona, quae ob amorem illius operati sumus, in conspectu ejus.

Quoniam elegit Dominus Sion: praeelegit eam in habitationem sibi. Concordantem sibi catervam ecclesiasticam, vel sanctificatas sacramentis coelestibus tibi animas.

Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo quoniam elegi eam. Animam quae ei per resurrectionis gloriam et emundationem peccati, domus ac requies facta est.

Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus. Pro vidua, id est, χήρα, et Hebraea volumina, et ipsi Septuaginta θήραν habent: sed propter novitatem verbi, et unius litterae demutationem, paulatim obtinui, ut pro θήρα legeretur χήρα, maxime quia in sequenti versiculo pauperes sequebantur. θήρα Symmachus et Aquila cibaria interpretati sunt.

Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Ipse enim nos vel justitiam, vel salutare induit: cum nos conformes corpori suo efficit: qui est justitia salusque nostra, praeparans nobis tabernacula sempiterna.

Illuc producam cornu David. Regnum Christi, quod in illis ostenditur, quibus dictum est: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Paravi lucernam Christo meo. Joannes Baptista sive praecursor Domini et Salvatoris nostri a Deo Patre dicitur praeparata lucerna: qui eum in hujus mundi tenebras venturum annuntiavit: Sic enim et ipse Dominus vocitat eum, dicens: Ille erat lucerna ardens (Joan. V), et reliqua.

Inimicos ejus induam confusione. Judaeos non credentes cum viderint Dominum in majestate sua. Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Pro sanctificatione, NESER ( ) in Hebraeo habetur: quod Aquila consecratum interpretatur, et significat laminam ex auro, quae in fronte pontificis ligabatur: sculptum habens nomen Domini.

PSALMUS CXXXII.

Canticum graduum.

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Duo dicit: bonum et jucundum. Bonum est martyrium, sed non est jucundum: habet enim supplicia et poenas, et semper in cruciatibus dolor est, et utique in dolore non est jucunditas. Ecce quam bonum et quam jucundum. Rursum voluptas jucunda est. Ac si dicat: Cibum dulcem comedere, videtur jucundum esse, compellit enim ad libidinem. Hic ergo duo posuit, et quod sibi videbatur esse contrarium, bonum scilicet et jucundum, uno sermone conjunxit. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Fratres mente, non corpore. Esau et Jacob fratres fuerunt, et quia simul habitabant, fuit eis causa discordiae. Ergo quod dixit hic, fratres: non fratres dicit corpore, sed fratres spirituales. Fratres de quibus loquebatur et Salvator, et dicebat ad mulieres: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII). Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Proprie psalmus iste coenobiis et monasteriis convenit. Licet enim et de Ecclesiis intelligatur, sed ibi propositi diversitate non videtur esse tanta concordia. Quae est enim ibi fraternitas? Utique alius ad domum ire festinat: alius ad circum, alius in Ecclesia de usuris cogitat. In monasteriis autem sicut unum propositum, unus et animus est. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Vere bonum, vere jucundum. Unum fratrem dimisimus, et ecce quantos invenimus. Frater meus saecularis (quod de meo loquor, de singulis loquor) non tantum me amat, quam substantiam meam. Caeterum fratres spirituales: qui sua utique negligunt, alia non quaerunt. Sicut et legimus in Actibus apostolorum: quoniam multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV). Et erant, inquit, illis omnia communia. Recte erant eis omnia communia, qui unum Christum possidebant. Multa diximus, sed ad reliqua festinemus.

Sicut unguentum in capite: quod descendit in barbam, barbam Aaron. O si esset tempus, ut de singulis disputaremus, dies nobis sufficere non poterat. Legimus in Exodo, quomodo conficiatur unguentum sacerdotale (Exod. XXV, XXX). Deinde legimus quomodo aliud unguentum quo ungebantur reges, erat aliud unguentum quo ungebantur prophetae. Et quid plura loquar? Omnia unguenta habebant diversitates et mysteria sua. Miramur de sanctis? Leprosus postquam purgatus fuerit, postquam hyssopo fuerit aspersus, et sanguine gallinae, et dimittitur una gallina in eremum, et ipse habet unguentum proprium. Non sanctificatur aliquid, nisi per unguentum. Propterea dicunt et adolescentulae in Cantico canticorum: Unguentum exinanitum nomen tuum. Post te in odorem unguentorum curremus (Cant. I). Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. Pulchre dixit, in capite, quod descendit in barbam Aaron. Barba virilitatis indicium est. Mulierem enim et virum hoc signo natura distinguit: barba igitur virilitatis indicium est. Caput ergo divinitas dicitur, hoc est, deitas. Barba vero virum indicat. Ut, inquit, perveniamus in virum perfectum, qui est Christus (Coloss. I). Vide ergo quid dicat: Sicut unguentum, sicut benedictio unguenti de capite, hoc est, de divinitatis sermone descendit in barbam, descendit in virum perfectum, qui est Christus, postea descendit ipsum unguentum in oram vestimenti ejus. Sic benedictio, et ros montis Hermon descendit in montem Sion. Unguentum vero hic pro benedictione ponitur. Dilexisti justitiam, inquit, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV). Videte quid dicat: Dilexisti, inquit, justitiam, et odisti iniquitatem. Non sufficit diligere justitiam, sed econtrario odisse iniquitatem. Videte quid dicat: Et odisti iniquitatem. Pro his virtutibus, quid accepit? Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Hoc ad Christum dicitur: Ideo tu unctus es, ut caeteros ungeres. Unctus es oleo exsultationis prae participibus tuis, hoc est, plusquam Apostoli tui. Tu enim unguenti habuisti fontem: illi stillas habuerunt. Sicut unguentum in capite. Praestet et nobis Dominus hoc unguentum divinitatis: quod venit in barbam, hoc est, in virum perfectum Aaron, in Aaron sacerdotem. Aaron autem interpretatur montanus. Videtis quoniam iste sacerdos non est de vallibus, sed de montibus est. Barba, inquit, Aaron. Quod unguentum in capite, venit in barbam, a Verbo Deo venit ad hominem, quem est dignatus assumere. Et quid nobis prodest barba ista uncta, et vir iste perfectus? Videamus quos profectus habeat. Quod descendit in oram vestimenti ejus. Nos si vestimentum Christi sumus, nuditatem ejus nostra vestimus fide. Ecce nudus pependit in cruce: scandalum Judaeis, gentibus stultitia (I Cor. I), et tamen nostra fide et sermone et confessione vestitur. Noe in domo sua nudus jacuit, et apparuit ignominia ejus: major filius irrisit, et minor texit (Gen. IX). Et hoc totum quare dico? Ut ostendam vestimentum nos esse Christi. Rem dico vobis novam: immo non novam, sed de Scripturis. Nos vestimentum Christi sumus, et cum illum nostra confessione vestierimus, rursum ipsum Christum induimus. Dicit enim et Apostolus, quod vestimentum nostrum, Christus sit (Galat. III). Quando enim baptizamur, Christo induimur et vestimur. Vultis scire quomodo vestiamus Dominum? Legimus in Jeremia: Accipe, inquit, tibi lumbare, et vade, inquit, ad Euphraten, et pone illud in foramine petrae. Et feci, inquit, quod praeceperat mihi Dominus. Et post dies aliquos reversus sum ad Euphraten, et ecce, inquit, putruerat lumbare, quod nulli usui esset utile. Et locutus est, inquit, Dominus ad me: diligenter animadvertite: Sicut, inquit, tu lumbare habuisti circa lumbos tuos, ita et ego habui populum istum circa me, dicit Dominus (Jerem. XIII). Hoc totum quare dixi? Ut ostenderem credentes vestimentum esse Christi. Quod descendit in oram vestimenti ejus: quod descendit in barbam, barbam Aaron. Non est hujus temporis de sacerdotalibus dicere vestimentis. Siquidem pontifex octo habet species vestimentorum. Longum est nunc dicere de ephod, de tunica. Longum est dicere de rationali, de manifestationibus, de catenulis, de zona, de femoralibus, de fimbriis, de resti, de tintinnabulis, quibus virtutibus sacerdos debeat ingredi templum Domini, et in sancta sanctorum. Et nos ergo si velumus de vestimento esse sacerdotali, aut superhumerale sumus, quod interpretatur ephod, ut habeamus bona opera, et in humeris nostris Christi mandata portemus, aut certe tunica debemus esse interior: quae tunica stricta est, et adhaeret corpori: non est laxa: non funditur, sed haeret tota ad corpus. Vides ergo quoniam quicumque interior est, et interior tunica, vicinius jungitur corpori. Si quis vero rationale est, quod dicitur λογεῖον· iste non est nisi in pectore constitutus. Animadverte Scripturae ordinem: Quicumque rationale est, λογεῖον, et ratio est, et in pectore constitutus est. Caeterum fieri potest ut aliquis habeat prudentiam, ut habeat λόγον, ut habeat sermonem. Quicumque ergo vere sacerdos est, debet habere δηλώσεις, hoc est, manifestationes, hoc est, ut quodcumque mente conceperit, proferat, et omne doceat. Et haec omnia frustra sunt, si castitas aucta et ornata non fuerit. Ideo zona est, et cingit lumbos, stringit et mortificat. Deinde dicitur, quod habeat femoralia, ut quodcumque in nobis ignominiosum est et sordidum, quasi hoc cingulo mundetur et mortificetur. Deinde dicitur quod debeamus habere poderem, quod ornet quasi pedes nostros. In ipso podere diversi flores sunt: sunt ibi malogranata, sunt ibi etiam fimbriae. Ego puto quod illa mulier sanguine fluens istam fimbriam tetigerit, et sanata est (Matth. IX). Deinde et haec considerate: quoniam ad extremos pedes, inter malogranata erant et tintinnulae, et non ingrediebatur pontifex in sancta sanctorum, nisi illa tintinnabula personarent. Tintinnabula et illa malogranata, diversitates virtutum sunt quae habent singulae voces suas, et egressus ipse sancti sanctorum vocalis est. Sive enim manducemus, sive bibamus, omnia in nomine Domini facimus (I Cor. X). Minora promisimus, et majora diximus.

Sicut ros Hermon qui descendit in montem Sion. Ros Hermon. Legimus in quodam libro apocrypho, eo tempore quo descendebant filii Dei ad filias hominum, descendisse illos in montem Hermon, et ibi inisse pactum, quomodo venirent ad filias hominum, et sibi eas sociarent. Manifestissimus liber est, et inter apocryphos computatur, et veteres interpretes de ipso locuti sunt: nonnulla autem nos diximus: non in auctoritatem, sed in commemorationem. Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Legi in cujusdam libro, de isto libro apocrypho suam haeresim confirmantis. Quid enim dicit? Filii, inquit, Dei qui de coelis descendebant, venerunt in Hermon, et concupierunt filias hominum. Angeli, inquit, sunt de coelestibus descendentes, et animae quae desideraverunt corpora. Siquidem corpora filiae hominum sunt. Vidistis quomodo Manichaei dogma consurgit? Sicut enim Manichaei dicunt animas desiderasse corpora humana, et sociatas esse voluptati corporum: sic et isti qui dicunt angelos desiderasse corpora, hoc est, filias hominum, nonne vobis videntur idipsum dicere quod et Manichaei? Longum est nunc contra illos dicere: sed tantummodo judicare volui, de quo volumine quasi per occasionem istius, suum dogma confirmant. Hermon in lingua nostra interpretatur, ἀνάθημα, hoc est, condemnatio. Ros ergo Domini ante fuit in populo Judaeorum, qui postea anathematizatus est, et benedictio illa quae ante descendebat in populo anathematizato, postea descendit in montem Sion, hoc est, in Ecclesiam. Nos, si tamen de Ecclesia sumus (Ecclesiam autem dico dogmatum veritatem, Christi confessionem), nos in aedificium sumus. Et quanti sancti in deserto sunt, quanti de nobis non sunt in Ecclesia, et illi qui non sunt de Ecclesia, versantur in Ecclesia Christi. Si ergo sumus in Ecclesia, si habemus fidem Ecclesiae, fidem apostolorum, fidem Christi, dogmatum veritates, montes sumus Sion. Nolumus esse de Sion valles, sed montes Sion. Habet enim Sion valles suas, habet et campum. Quicumque peccator est, vallis est Sion: non est mons Sion. Dicat aliquis: De tuo sensu loqueris. Vocemus testem Isaiam, eo tempore quo peccaverat Sion, post multas visiones, ubi dicitur: visio contra Idumaeam: visio contra Moab: visio contra Edom et filios Amon (Isai. XIII seq.), in ultimo ponitur: visio vallis Sion (Ibid. XXII). Quoniam enim de fidei sublimitate descenderat: propterea de monte in vallem corruit. Nos ergo primum fugiamus vallem Sion: veniamus ad campum, de campo veniamus ad colles: de collibus veniamus ad montes. Christum sequamur in montibus. Siquidem fratruelis noster quasi caprea, et hinnulus cervorum transilit colles, et salit per montes (Can. II). Unde et secundum ascensus veritatem, non ascendit in coelum post resurrectionem de valle, sed de monte. Nos nisi in virtutibus montes fuerimus, ad coelum non possumus ascendere. Illic enim, hoc est, in montibus Sion, in virtutibus, in fide, in confessione, in dogmatum veritate, illic est benedictio.

Et vitam usque in aeternum. Vita nostra, Christus est. Qui confitetur Christum, vitam accipiet in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXIII.

Ecce nunc benedicite Domino, omnes servi Domini. Extremus :PSALMUS Cantici graduum. Primus graduum psalmus fuerat: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me; in secundo conscenderat: Levavi oculos meos in montes. In tertio: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi; in quarto: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Videte quomodo paulatim ascendit per gradus, et ad sublimiora pervenit. Longum est, si velimus singulorum psalmorum horum graduum principia dicere. Venit ad tertium decimum psalmum, immo venit ad duodecimum, et post omnem virtutem, humilitatem posuit. Frustra enim habemus virtutes, si non ipsae virtutes humilitate Domini coronentur. Quid enim dixit? Domine, non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. Quoniam ergo humilem se monstraverat, Christi adventum postulat. Et quid dicit? Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Et rursum in alio loco: Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui (Psal. CXXXI). Quoniam accepit Christum, post fidem Christi Ecclesiam congregat. Et quid dicit? Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum. Ecclesia Domini congregata est. Novissimus psalmus quid dicit? Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. Quoniam bonum est, et jucundum habitare fratres in unum, et estis pariter congregati: Ecce nunc benedicite Dominum. Nunc benedicite Dominum, post adventum Christi: quia congregati estis in eo. Nunc benedicite in ultimo graduum psalmo: quia in summitate virtutum congregati estis. Antequam ergo perveneritis ad quintum decimum graduum, hoc est, ad excelsum, non poteratis benedicere Domino. Ergo nunc dico vobis: Ecce nunc benedicite Domino. Quando dicitur, ecce: quodammodo res digito demonstratur. Ecce nunc benedicite Domino. Qui benedicite Domino? Omnes servi Domini: qui non estis servi peccati, sed servi Domini. Putamus parum esse quod dicitur: Ergo servus Domini sum? Summa virtus est hoc mereri. Quomodo? Quasi dignitatem vindicat, qui dicit: Ergo servus imperatoris sum, et nemo audet accedere ad servum imperatoris: sic infinita dignitas se dicere esse servum Domini. Unde et Apostolus de servitute Domini gloriatur, et scribit in principio Epistolarum suarum: Paulus servus Christi. Et de Moyse dicitur: Et non sicut Moyses famulus meus: cui locutus sum facie ad faciem (Exod. XXXIII). Videte quid dicat: Caeteris locutus sum in visione et in aenigmate: sed non sicut Moysi famulo meo, cui locutus sum facie ad faciem (Hebr. III). Ponamus exemplum: Dicamus esse aliquem dominum ditissimum. Iste habet familiam: habet et servos qui sibi ministrent. Numquid tantam habent fiduciam servi qui in villis sunt: quantam illi qui quotidie ministrant? Illis magna dignitas est, qui faciem vident domini, et ministrant ei. Denique caeteri servi, qui faciem non vident domini sui, si voluerint aliquid impetrare, conservos petunt. Hoc totum quare dixi? Dominus noster Jesus habet et ipse multam familiam: habet quasi ad faciem suam, qui sibi ministrant: habet alios in agris. Monachos et virgines ego puto illos esse, qui ad faciem ministrant domino suo: saeculares autem, qui sunt quasi in agro, de familia sua. Denique illi qui sunt in agris, istos postulant ut rogent dominum, si quid necessarium habent. Quantam habent ergo dignitatem, qui quotidie vident faciem domini: tantam habent poenam, qui negligunt ministerium domini. Solent enim mali servi, quando sunt in agris, magis timere dominum: quia non vident. Si autem quotidie coeperint videre, contemnunt, et familiaritas superbiam facit. Et nos igitur non debemus de consuetudine contemnere bonitatem Dei nostri. Benedicite ergo Dominum, omnes servi Domini: quia non estis servi peccati, sed servi Domini. Omnes servi Domini, qui solum Dominum habetis Deum. Omnes servi Domini, quibus ira non imperat: in quibus libido non regnat: in quibus alia peccata non regnant: quibus non dominantur vitia, illi dominantur a Domino. Omnes servi Domini. Videtur hucusque stetisse. Sed videte augmentum. Non sufficit solum servos esse Domini, nisi et ipsi servi stent. Alii enim sunt qui stant: alii qui cadunt: alii qui sedent: alii qui jacent. Ergo qui cadunt, qui sedent, qui jacent, illi non possunt laudare Dominum. Vos laudate qui statis. Sed dicat aliquis: Stant et alii. Multae sunt Ecclesiae: multae sunt congregationes. Qui ergo stant? Ariani stant? Nominant Christum et Eunomiani, et caeterae haereses: ergo stant? Ne videretur ergo illis dare licentiam laudandi Dominum, videte quid dicat:

Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Ut secundum quod ait Apostolus: Donec, inquit, venio, ut scias quomodo disponas domum Dei, quae est Ecclesia (I Tim. III). Ecclesia non parietibus consistit, sed in dogmatum veritate. Ecclesia ibi est ubi fides vera est. Caeterum ante annos quindecim aut viginti, parietes omnes hic Ecclesiarum haeretici possidebant. Ante viginti enim annos, omnes Ecclesias has haeretici possidebant. Ecclesia autem vera illic erat, ubi vera fides erat. Ergo vos benedicite Domino, qui estis servi Domini. Non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccl. XV). Ergo vos laudate, qui estis servi Domini, et qui estis servi, et statis. Qui statis? Statuit, inquit, supra petram pedes meos (Psal. XXXIX). Et ad Moysen: Tu vero hic sta mecum (Exod. XXXIV). Deus stetit in synagoga deorum. Et qui statis, non ubicumque: sed, in domo Dei, in atriis domus Dei nostri. In Hebraicis voluminibus non habetur, sed in sequenti psalmo est. Quomodo enim sequitur in ipso psalmo? Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. LXXXI). Quoniam ergo iste psalmus habet: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri: Propterea quidam putavit et in ipso psalmo qui praecessit: Qui statis in domo Domini: debere addere: in atriis domus Dei nostri. Quid autem significet, in atriis domus Dei nostri, et quae sit differentia domus et atriorum, in sequenti psalmo cum lectus fuerit, disseretur.

In noctibus extollite manus vestras in sancta. Mundus iste in maligno positus est (I Joan. V), et non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversus rectores tenebrarum istarum (Ephes. VI). Unde dicit et Apostolus: Nox praecessit: dies autem appropinquavit (Rom. XIII). Ergo hoc saeculum, nox est. Saeculum vero futurum, dies est. Unde dicit et Apostolus: Sicut in die, inquit, honeste ambulemus (Ibid.) Quomodo victuri sumus in die, hoc est, in futuro saeculo: si nunc vivamus. In noctibus extollite manus vestras in sancta. Velimus, nolimus, in noctibus sumus. Quamdiu in isto saeculo sumus, in noctibus sumus. Nox tenebras habet. Noctes autem istarum tenebrarum, peccata sunt hominum. Videte ergo quid dicat: In noctibus extollite manus vestras in sancta. Dum, inquit, estis in isto saeculo, et in istis noctibus, levate manus vestras. Nolite demittere, sed levate. Levate cum Moyse (Exod. XVII). Si levaveritis manus vestras, vincitur Amalec. Si autem demiseritis, superatur Jesus. Simulque considerate mysterium. Si nos levamus manus, vincit Jesus. Si levaverimus manus nostras in bonis operibus, per bona opera nostra Christus superat diabolum. Manus autem interpretantur in operibus. Unde scribitur: Factus est sermo Domini in manu Aggaei: Sermo factus est in manu Jeremiae prophetae. Utique sermo Dei non fit in manu, sed in ore fit. Sed videte Scripturae mysteria: Deus non venit ad sermonem sine opere bono. Caeterum et homicida Christum confitetur, et non venit ad illum Dominus: quia manus ipsius Domini adventum non merentur. Unde scriptum est in alio loco: In manu linguae, mors et vita (Prov. XVIII). Ergo lingua manus habet? Dicite, quare dicitur: In manu linguae, mors et vita? Videte quid dicat: Deus non audit linguam, non verba, sed opera: ut quicumque aliquid loquitur, et faciat. Praecipitur ergo nobis in novissimo psalmo graduum: In noctibus extollite manus vestras in sancta. Levate, inquit, manus vestras: quia Jesus eas levavit in cruce. In noctibus extollite manus vestras in sancta. Quare voluit addere et dicere, in sancta? Et haeretici videntur levare manus, et gentiles videntur levare manus, et Judaei videntur levare manus: Faciunt enim et ipsi eleemosynas: si viderint pauperem, manum porrigunt. Quando Judaeus dederit eleemosynam, nonne tibi videtur levare manum? Levat quidem manum, sed non levat in sancta; quia Christum non confitetur. Vos autem qui estis in domo Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri: qui estis servi Domini, quibus dixerat: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII): sic levate manus, ut in sancto levetis, hoc est, ut confiteamini Christum, et quidquid facitis, pro Christo faciatis. Virtutes, pro qualitate facientis, diversae sunt. Ac si dicat: Facit eleemosynam Christianus: facit et gentilis, facit et Judaeus, facit et alius Christianus vir sanctus. Invenies aliquos de Christianis ideo dare eleemosynam, ut laudentur a populis. Si quando pauper rogat buccellam, huc illucque circumspiciunt, et nisi testem viderint, pecuniam non dant. Si solus fuerit, manus contrahit: non dat libenter. O tu, Christiane, rogat te pauper ut des ei pecuniam: quare non das in occulto, sed das in publico? Si testem Deum quaeris: humanos oculos quid requiris? Eleemosyna tua apud imperitos videtur esse eleemosyna: caeterum apud Deum injuria est. Injuriam enim facis fratri tuo. Vis enim videntibus aliis mendicum ostendere. Quando ergo damus, non demus quasi de nostro, sed de dono Christi. Non debemus dare quasi mendico, sed quasi fratri. Nos damus carnalia; ille dat spiritualia: plus dat pauper, quam accipit. Nos damus panem, qui in ipsa die consumitur; ille pro pane reddet nobis regna coelorum. Ergo hoc dico, ut quod facimus, faciamus in sancto: aut quod facimus, Christi causa faciamus. Caeterum multi gentiles qui faciunt eleemosynam, si viderint aliquem praecisam manum habere: si viderint pedem habere cancrosum et putridum, statim animus illis dolet. Vincitur humana anima naturali misericordia. Et quid dicit? Ecce ego si talis essem, quid miser facerem? Et fieri potest ut talis sim, quis mihi dabit? Et ego debeo ergo huic dare: ut et mihi det aliquis, si talis fuero. Iste quidem dat pauperi panem; sed in paupere sui miseretur, non illius. Ista misericordia, non Christi misericordia; sed sui misericordia est. Omne ergo quod facimus, Christi causa faciamus, faciamus in sancto. Sive manducamus, sive bibimus, omnia in nomine Christi faciamus (I Cor. X). Scripturas legimus. Psalmos ediscimus, Evangelia tenemus, prophetas edisserimus: non debemus hoc ita facere ut gloriemur apud fratres, sed ut Christo placeamus: ut sermo ipsius in ore nostro resonet. Solent et viri, solent et monachi, solent et mulierculae hoc inter se habere certamen: ut plures ediscant Scripturas; et in eo se putant esse meliores, si plures edidicerint. Ille plus edidicit, qui plus facit. Caeterum si quod tu ediscis, ego facio: magis mea opera Scripturas tenent, quam tuus sermo qui vane resonat. In noctibus extollite manus vestras in sancta. Levate manus in crucem: levate vexillum. In noctibus levate manus vestras in sancta. Et cum levaveritis in sancta, et feceritis quae sancta sunt, quasi medicamentum bonorum operum vestrorum Christus sit. Et benedicite Domino. Unde et Apostolus dicit: In omni loco levantes manus immaculatas (I Tim. II): et benedicite Domino. Quodcumque facitis, referte ad Dominum. Manus leventur: os Christum resonet. Et in noctibus levate manus vestras. Da pauperibus eleemosynam, et benedic Domino: gratias age Domino, quia tibi dederit, unde des fratri. Magis tu agito gratias Christo quando dederis, quam frater qui a te acceperit, tibi agat gratias. Grande nobis beneficium praestant pauperes. Peccata, quae jam aliter lavare non possumus, exstinguit eleemosyna. Quid scriptum est? sicut aqua exstinguit ignem: sic eleemosyna exstinguit peccata (Eccli. III). Hoc praestat eleemosyna, quod et baptisma. Quomodo baptisma nobis peccata dimittit: ita et eleemosyna nobis peccata dimittit. Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccata. Peccatis enim gehennae ignes praeparati sunt. Hos autem exstinguit eleemosyna.

Benedicat te Dominus ex Sion: qui fecit coelum et terram. Tu benedicis Dominum, et Dominus te benedicit. Ex Sion, de specula, de Ecclesia, de veris dogmatibus, de fide pia. Benedicat te Dominus ex Sion. Istum versiculum Spiritus sanctus loquitur, sive certe propheta in spiritu loquitur. Et quid dicit? O tu qui per quindecim gradus ad ultimum conscendisti, qui fecisti haec, et haec: qui benedicis Dominum: qui in noctibus extollis manus tuas, etc., et benedicis Domino, recipe et tu mercedem. Benedicat te Dominus ex Sion. Quod dedisti, recipe. Tu dedisti eleemosynam: tu fecisti virtutes, a Deo praemium et benedictionem consequeris. Benedicat te Dominus ex Sion. Sion de coelesti Jerusalem in matre primitivorum, ubi sunt futura gaudia, ubi sunt archangeli, ubi virtutes caeterae, ubi apostoli, ubi prophetae, ubi sancti Martyres, ubi sequuntur Angelorum multitudines et Sanctorum, quocumque Agnus vadit (Apoc. XXI). Denique vidit et Joannes civitatem sanctam de coelo depositam, gemmis exstructam duodecim habere portas. Tota aurea erat, muros habebat aureos: habebat et plateas de diversis gemmis. In hac civitate Christus regnat: in hac civitate habitantes ipsi sunt, et habitatores et portae; ipsi et domus sunt, et habitatores. Vultis scire quoniam domus sunt? Christus habitat in eis: Christus deambulat in eis. Inhabitabo, inquit, in eis et deambulabo (Levit. XXVI; II Cor. VI). Vide anima sancta quam grandis sit: Christum capit, quem coelum non capit. Vide quid dicat: Inhabitabo, inquit (Ibid.). Sed fieri potest, ut aliquis anguste inhabitet. Inhabitabo et ambulabo in eis. Ubicumque deambulat, utique lata domus est. Ubi deambulat? Vos estis, inquit, templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Praeparemus templum nostrum, ut Christus veniat et habitet in nobis: ut anima nostra Sion sit, sit specula, ut sit in summitatibus constituta: ut sit sursum, non deorsum. Legimus in Zacharia propheta: Et angelus, inquit, qui loquebatur in me, dixit ad me (Zach. I). Si angelus loquebatur in propheta, quanto magis habitat in nobis! Ipse nos habet et domos, et confabulatores. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram. Si sanctus es, audi quod dicit, qui fecit coelum. Si peccator es, qui fecit terram. Et coelum fecit et terram. Interim dicamus secundum litteram. Hoc dicit ad distinctionem idolorum. Dii, inquit, qui non fecerunt coelum et terram, pereant de terra. Dominus autem coelos fecit. Ad distinctionem hoc dicit idolorum. Hoc interim secundum litteram. Caeterum, secundum intelligentiam spiritualem, quomodo dicitur peccatori: terra es, et in terram ibis: sic et sancto dicitur, coelum es, et in coelum ibis. Hoc totum quare dixi? Ut sanctos coelum probarem. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII). Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). Coeli coelorum Domino: qui fecit coelum et terram (Psal. CXIII). Licet terreni simus, licet ambulemus in terra, tamen conversatio nostra in coelis est. Ibi habemus municipationes nostras. Qui fecit coelum et terram. Licet peccator es, noli desperare: Dominus omnia potest. Multi de terra, coeli fiunt; et multi de coelo, terra. Infelix Judas coelum fuit, et factus est terra. Paulus apostolus eo tempore quo persequebatur Ecclesiam (Act. VII), terra erat. Confessus est, et coelum factus est. Nec qui coelum est, debet esse securus: nec qui terra est, debet desperare de vita. Jacob eo tempore quando fugiebat in Mesopotamiam fratrem suum, venit ad Luzam: et ibi, inquit, posuit lapidem ad caput (Gen. XXXV). Sub capite ipsius lapis, erat Christus. Numquam sibi posuit lapidem ad caput; nisi eo tempore, quando persecutorem fugit. Quamdiu erat in domo patris sui, et habebat refrigeria carnis, lapidem non habebat ad caput. Recessit de domo nudus, recessit in virga, et statim in ipsa nocte invenit lapidem, et posuit ad caput suum. Qui talem habebat pulvillum in quo refrigerabat, videte visionem ejus. Vidit, inquit, scalam de terra pertingentem ad coelum, et vidit, inquit, angelos descendentes et ascendentes. Vidit angelos de coelo venire ad terram, et alios de terra ad coelos ascendere. Vultis scire quia lapis ille qui erat ad caput Jacob, Christus erat lapis angularis? Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII). Lapis ille qui scriptus est in Regnorum libro, Abenezer (II Reg. VII). Lapis iste, Christus est. Abenezer autem interpretatur, lapis adjutorii. Consurrexit, inquit, Jacob mane. Et quid dixit? Haec, inquit, domus Dei est. Et quid fecit? Tulit, inquit, oleum et unxit lapidem. Nisi mysteria intellexerimus Scripturarum; cujus rationis erat, ut ungeret lapidem oleo? Benedicat te Dominus ex Sion: qui fecit coelum et terram. Denis quinis cantica graduum psalmis in benedictione concludens ex voce prophetica nos admonet dicens:

PSALMUS CXXXIV.

Laudate nomen Domini. Quod per fidem cognovistis esse super omne nomen. Laudate, servi, Dominum. Qui peccati famuli esse desiistis.

Qui statis in domo Domini: in atriis domus Dei nostri. Qui immobiliter in eo plantati estis.

Laudate Dominum, quia benignus est Dominus. Cito enim poenitentibus veniam praestat: spem etiam nostram, sua adimplens benignitate. Psallite nomini ejus, quia suave est. Non enim processit ab eo aspera haereticorum perversitas; sed per ipsam suavitatem a squalore gentilitatis eruti sumus.

Quoniam Jacob elegit sibi Dominus. Eum scilicet, qui supplantato populo, arripuit benedictionem ejus. Israel in possessionem sibi. Qui post multas luctas, Deum mente meruit videre.

Quia ego cognovi quod magnus est Dominus. Revelante Filio, cognoscimus Patrem, ipso dicente: Nemo novit Patrem, nisi cui voluerit Filius revelare (Luc. X). Et Deus noster prae omnibus diis. Super omnes sanctos angelosque, qui dii digni sunt vocari.

Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra, in mari, et in omnibus abyssis. Pro voluntate bonitatis placuit Deo in excelsis animabus, in aridis mentibus, in saeculi fluctibus, in profunditate malitiae facere mirabilia, sicut sequitur.

Educens nubes ab extremo terrae. Ab humilitate terrena elevans apostolos ac prophetas. Fulgura in pluviam fecit. Ut primum lumen cognitionis Dei, deinde imbrem doctrinarum infunderent.

Qui producit ventos de thesauris suis. Angelos sanctos de arcanis coelestibus dirigens: qui his in nubibus imbribusque, robur atque incrementum ferrent. Qui percussit primogenita Aegypti: ab homine usque ad pecus. Principalia vitia atque crimina mundi.

Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte. Terrens mundum in passione, vel in tenebris, vel in commotione terrae. In Pharaonem, et in omnes servos ejus. Affigens diabolum vel principatus ejus cruci suae.

Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. Innumera vitia, quae mundum oppresserant.

Seon regem Amorrhaeorum. Arborem infructuosam habent secum exsecratores Dei: qui simul percussi, in ignem projiciuntur aeternum. Et Og regem Basan. Maceriam confusionis, quae nobis ne Deum agnosceremus, obstabat. Et omnia regna Chanaan. Occidit regna commotionis, quae nos commovebant a Deo, et dominabantur nobis.

Et dedit terram eorum haereditatem: haereditatem Israel populo suo. Haec omnia delevit Deus atque subvertit: nosque per cognitionem suam in haereditatem ascivit, ut ipsis qui non afflixerant dominaremur, indulsit.

Domine, nomen tuum in aeternum. Illo in perpetuum permanente, hoc nobis sit haereditas sempiterna. Domine, memoriale tuum in saeculum saeculi. Ut quod Legis veteris umbra praefiguravit: in altero saeculo, id est, in Evangeliis agnoscatur.

Quia judicavit Dominus populum suum. Judaeos non credentes: qui nunc jam judicati sunt, cum non crediderint. Et in servis tuis consolabitur. In credentibus utique.

Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum, os habent et non loquentur, etc. Gentilium exsecranda commemorat irridens: quia cum nullius membri vegetationem habeant, auri argentique metallo, illos nobilitare voluerint. Ideoque adjecit:

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Illi confundantur in his qui credunt: nos vero consolemur, qui ad imaginem Dei facti ipsum adoramus.

Domus Israel, benedicite Dominum. Congregationes sanctorum: Deum oculis mentis inspicientes. Domus Aaron, benedicite Dominum. Ministrorum ordo perfectus.

Qui timetis Dominum, benedicite Dominum: ut sicut majestatem metuitis, ita cum charitate laudetis.

Benedictus Dominus Deus ex Sion: qui habitat in Jerusalem. Ipse, Dominus noster Jesus Christus: cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXV.

Alleluia. Iste psalmus Domini misericordias in diversis necessitatibus humano generi praestitas, pandit, dicens:

Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus. Confitemini peccata vestra, et laudate eum qui per misericordiam in se manenti indulget.

Confitemini Deo deorum. Illi qui credentibus in se dedit potestatem filios Dei fieri.

Confitemini Domino dominorum. Hoc refertur ad Filium, et Deo deorum, ad Patrem. Patri ergo et Filio confitemur. Pater enim in Filio, et Filius in Patre.

Qui facit mirabilia magna solus. Prius dixit, Confitemini Deo deorum, et iterum, Domino dominorum: et quoniam dixit duas personas: nunc dicit, Qui facit mirabilia magna solus, ut non dicat duos deos. Scriptum est enim: Unus est Deus, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII).

Qui fecit coelos in intellectu. Isti sunt coeli qui enarrant gloriam Dei: qui vestiti sunt imagine coelesti et sunt coeli, qui non sunt vestiti imagine terreni in intellectu, in sapientia. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia. Sicut et in Proverbiis dicit ipsa Sapientia: Quando faciebat coelos, cum ipso eram (Prov. VIII); et caetera.

Qui firmavit terram super aquas. Licet dicatur terra super aquas pendere, hoc est, inani pondere: tamen terram nostram fundavit, et firmavit in baptismate. Non dixit sustollit, aut exaltavit, aut in coelos fecit ascendere. Baptisma enim peccata dimittit, et quasi de carcere liberat: regna autem coelorum non potest donare. Si non enim aliquis per opera, et fidem intraverit, non potest securus esse.

Qui fecit luminaria magna. Secundum litteram de stellis dicit: licet parvas eas conspiciamus, sed tamen magnae sunt. Sicut enim nos si ascendamus in montem excelsum, et videamus in subjecta valle hominem, videtur nobis quasi parvum quiddam: ita et stellae magnae sunt, ex altitudine autem parvae nobis videntur. Stella enim quae videtur in Britannia, ubique et ipsa apparet. Hoc autem dicit ad eos quibus dixit: Vos estis lux mundi (Matth. V).

Lunam et stellas in potestatem noctis. Ecclesiam vel doctores ejus, sub nocte veteris Legis posuit: scilicet ut quod illa nuntiavit in littera, spiritualiter adimpleant et observent.

Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, et eduxit Israel de medio ejus: in manu forti, et brachio extento. In virtute potentiae suae verberato mundo, eduxit nos ab operibus ejus.

Qui divisit mare Rubrum in divisiones, et transjecit Israel per medium ejus. In multis enim gradibus scanditur per hujus saeculi fluctus, ut ad eum possit quem mente tuetur, accedere.

Et excussit Pharaonem et exercitum ejus in mari Rubro. Si Israel simus, Deus pugnat pro nobis, et nos tacebimus, et prosternit diabolum cum satellitibus suis: ne nobis nocere valeant.

Qui transduxit populum suum per desertum. Semper populus Dei per deserta hujus mundi transducitur, quoadusque in terram repromissionis introducatur. Qui eduxit aquam de petra rupis. A Christo Domino, qui est stabilis petra, vel Baptismum processit, vel poculum aeternae vitae manavit.

Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon regum Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit. Omnia regna peccati a Christo percussa dicit: Qui percussit reges magnos. Primum percussit Pharaonem, qui intelligitur diabolus, et sic exercitum ejus, sicut in superiori psalmo exposuimus.

Et dedit terram eorum haereditatem: haereditatem Israel populo suo. Christiano utique.

Quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus: quoniam in saeculum misericordia ejus. Ut nos visitaret adventu suo.

Et redemit nos de manu inimicorum nostrorum. Fundens in pretio nostro sanguinem suum.

Qui dat escam omni carni. Praebens se panem vivum, et vitam dantem huic mundo.

Confitemini Deo coeli. Laudem ei debitam reddite: qui vos a terrenis in aeterna commutat.

Confitemini Domino dominorum. Qui vos vel judices, vel dominos mundi constituit. Ipse Dominus noster Jesus Christus, cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXXVI.

Psalmus David propter Jeremiam. Iste psalmus ex voce prophetica prolatus, docet mentes hominum a peccatis capi: in exemplum illius terrenae Jerusalem quae a gentibus educta in captivitatem deflebat. Dicant ergo animae, quae post multos errores convertuntur ad Dominum:

Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus: dum recordaremur Sion. Si non aliquis aegrotat, nescit quantum valet sanitas. Et iterum claudus nescit quantum valet qui sanus est pedibus. Similiter et caecus videntem. Hoc totum quare dictum est? Quoniam psalmus dicit: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. Babylon confusio interpretatur. Ergo Babylon hic mundus. Peccator ergo qui cecidit de paradiso, venit in vallem lacrymarum, hoc est, in Babylonem, in istum mundum. Magis autem propheta ex persona ejus qui cecidit dicit: Super flumina Babylonis. Flumen autem Babylonis, quando videris aliquem pulchrum ad horam, et aegrotans perdiderit pulchritudinem, et marcescat flos ipsius: hic sicut flumen transit, et aquae succedentes sibi venientes, et recedentes pereunt, et iterum aliae oriuntur, et ipsae pereunt: ita et in hoc mundo quo ad momentum aut aliquod tempus, aut ditamur, aut fortes sumus, aut pulchri sumus, et post modicum transit sicut aqua et perit. Ibi ergo sedimus, et flevimus, dum recordaremur Sion. Licet quidem vitio nostro cecidimus de paradiso: tamen reminiscimur prioris felicitatis, et non obliviscimur. Et ille qui de Jerosolymis descendit in Jericho, quae interpretatur luna, hoc est, quae semper mutatur (haec autem intelligitur praesens mundus), in latrones incidit, et Samaritanus tulit eum, et oleo et vino curat, miscens austeritatem cum misericordia (Luc. X).

In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Salix talem naturam habet: est quidem lignum infructuosum, et dicitur quod si quis ex illa accipiat potionem aut manducet, filios non facit. Ibi ergo suspendimus organa nostra. Organum autem hominis corpus est. Sicut enim organum ex multis fistulis compositum est, una autem modulatione melos mittit, ita et organum nostrum habemus tactum; per ipsum, hoc est, per opera, melos, canticum et hymnum referimus Deo. Similiter et per auditum, et per odoratum, et per gustum, et per visum, et per has omnes virtutes quasi de uno organo hymnum et canticum referimus Domino. Dicitur iterum salix radicem non habere. Sed si ramus abscinditur, et plantatur secus aquam, statim virescit. Ita autem et peccator, licet peccaverit, licet ceciderit: tamen si sit secus aquas, hoc est, si legit sanctas Scripturas, et audit verbum divinum a sancto viro, viret ejus anima, et in poenitentiam convertitur.

Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba canticorum, etc. Daemones qui deceperunt nos, et captivos duxerunt, nunc quasi deridentes nos et gloriantes dicunt nobis: Reddite nobis verbum de fide vestra: quemadmodum quando eratis in Jerusalem hymnum dicebatis Deo. Respondent qui peccaverunt, et decepti sunt, et dicunt:

Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? In peccatis constituti, qui cecidimus de Jerusalem in Babylonem? Ergo non potest aliquis, si non sit sanctus, laudare Dominum. Peccator enim non debet cantare Domino, sed lugere peccata sua.

Si oblitus fuero tui, Jerusalem: oblivioni detur dextera mea. Ergo quia peccavit et cecidit, reminiscitur prioris conversationis et Jerusalem, proponitque sibi: quod nisi semper tui memor ero, et semper in mente habeam, oblivioni detur dextera mea, hoc est opera mea. Non dixit sinistra, sed dextera. Sinistra enim semper in oblivione est. Vis ergo semper in memoria Domini esse? dexterae opera fac.

Adhaereat lingua mea faucibus meis: si non meminero tui. Hoc est, non habeam neque opera neque sermonem: si non jugiter memoria tui versetur in corde meo.

Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem. Edom interpretatur terrena et sanguinea. Quis ergo est nisi diabolus? Vide ergo quid dicat. Hoc ex persona Adam dicitur: Domine, memento quemadmodum me decepit, et traxit me serpens diabolus, qui intelligitur Nabuchodonosor, et ejecit me de paradiso. Memento et retribue ei, et patiatur poenam quam ipse sua malitia mihi induxit: trahens me, adduxit in Babylonem et in Assyrios.

Filia Babylonis misera. Filia Babylonis, anima est, quae semper in motione est, et in confusione, et non habens statum, sed est in vitiis et peccatis, quae vera misera est. Beatus qui retribuet tibi retributionem quam retribuisti nobis. Beatus est qui retribuet ei quod ipsa fecit. Verbi gratia: ejecit me de paradiso: ego illam per abstinentiam reduco ibidem. Decepit me per fornicationem: ego per castitatem reduco illam in Jerusalem, et ex vitiis in virtutem. Ergo non ut inimicus facio, sed ut amicus.

Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. Parvuli dicuntur cogitationes. Ac si dicat: Vidi mulierem, concupivi eam: statim si non abscidero concupiscentiam illam, et sicut pedem tenuero, et allisero ad petram donec parva est concupiscentia, non potest postea abscindi quando creverit. Beatus ergo est qui statim abscidit, et allidit ad petram. Petra autem est Christus.

PSALMUS CXXXVII.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Qualia sunt vulnera, tale et emplastrum. Quemadmodum enim corpus habet diversa vulnera: ita et anima habet suas passiones et sua vulnera, et diversa vulnera, et adversus peccatum talem et poenitentiam debemus agere. Si quis pro omnibus peccatis suis confitetur: iste in toto corde confitetur Domino. Ac si dixisset: Fornicatus est aliquis, confitetur pro fornicatione. Sed quoniam est aut avarus, aut iracundus, aut detractor, aut blasphemus, et plurima vitia habet, iste non confitetur in toto corde. Si quis autem pro omnibus vitiis, et passionibus animae suae agit poenitentiam, iste potest dicere: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Quoniam audisti omnia verba oris mei. Iste versiculus in Hebraico non habetur. Caeterum quod dicit, hoc est, propterea confitebor tibi in toto corde meo, hoc est, pro omnibus vitiis meis et peccatis: quoniam non pro uno vitio confessus sum tibi, et exaudisti me.

In conspectu angelorum psallam tibi. Vide provectionem poenitentis, quia post confessionem, et poenitentiam, cum angelis meretur psallere. Qui autem psallit, jam non agit poenitentiam, sed gratias agit et benedicit. Adorabo ad templum sanctum tuum. Si hoc est templum quod nunc videtur desertum, in quo oportet adorare: ergo non debent Judaei adorare, quoniam eversum est templum. Templum autem dicit sanctam et coelestem Jerusalem.

Super misericordia tua et veritate tua. Peccator audiat misericordiam, justus autem et superbus audiat veritatem.

Multiplicabis in anima mea virtutem. Multiplicabis, hoc est, multis sollicitudinibus subjacentem animam.

Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Reges terrae sunt isti qui regnant peccato. Ergo ipsi confiteantur qui regnant peccato. Nec enim de regibus hujus mundi scriptum est: Cor regis in manu Dei (Prov. XXI). Putas cor Juliani impiissimi in manu Dei fuit? Absit; aut, Neronis, aut Maximiani, et Decii persecutorum? Absit. Sed illis dicit qui regnant peccato, quia isti qui vincunt vitia, et passiones animae, et regnant peccato, cor eorum in manu Dei est. Quia audierunt omnia verba oris tui. Quia custodierunt mandata tua.

Et cantent in viis Domini. Philosophi hujus saeculi non cantaverunt in viis Domini, sed nos cantamus in viis Domini, hoc est, in Moyse et in Isaia, et in Jeremia, et de viis istis venimus ad illam viam quae dicit: ego sum via.

PSALMUS CXXXVIII.

Domine, probasti me, etc. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Manifestius hoc Symmachus interpretatus est: Praetergreditur me scientia tua, id est, non possum tua scire secreta, et in profundum sapientiae tuae mens mea non potest introire.

Quo ibo a spiritu tuo? aut a facie tua quo fugiam? Quomodo autem tuam possum comprehendere notitiam, cum in te sint omnia, nihilque sit quod te fugiat, et ubique sit spiritus tuus? Ex quo intelligimus Deum esse qui totus ubique sit.

Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades, etc. Nulla altitudo te altior: nullum profundum te profundius: oriens et occidens in tua continentur manu.

Et dixi, Ergo tenebrae conculcabunt me, et nox lux mea in deliciis meis. In Hebraeo sensus iste est: Et dixi, Forsitan tenebrae conculcabunt me: econtrario autem nox ipsa apud te lumen fuit: quia nihil celare te potest. Quod Symmachus melius interpretatus est dicens: Et nox lux circum me sedet. Sed et sequentes versiculi, hoc idem significant.

Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox quasi dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Id est, tam clara sunt omnia, quae a te putantur occulta, ut manifestiora sint luce.

Suscepisti me de ventre matris meae. Quinta Editio ita transtulit: Conflasti me de ventre matris meae.

Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum hic pro incomposito posuit: quod etiam elementa hominis antequam formentur in utero, cognoscat Deus. Ut in libro tuo omnes scribentur. Et quod nullus absque voluntate nascatur Dei: ne quisquam ejus notitiam subterfugiat.

Dies formabuntur, et nemo in eis. Hunc locum Symmachus ita transtulit: dies quibus formati sunt, ne una quidem ex eis deest. Et est sensus: omne tempus aetatis cui jam ab exordio vitae istius sunt curricula deputata, certo fine decurrit, nec una dies aut plus aut minus est quam tu conditor esse voluisti. Secundum Septuaginta autem interpretes, et altiorem intelligentiam, sensus est: Tu omnes in die formas, tu cunctos vis esse filios Dei, sed nullus est in hominibus qui non peccato obnoxius fiat, et per hoc filius noctis esse incipiat, nec quisquam eorum luce ipsius diei toto vitae suae tempore digna perficiat. Unde et Apostolus ad eos qui filii noctis esse cessaverant, loquitur: Nos autem, fratres, non sumus filii noctis, sed Filii Dei (Thess. V).

PSALMUS CXXXIX.

Eripe me, Domine, ab homine malo, etc. Non in tantum potest nos decipere diabolus, quantum per organum hominis: ab hoc deprecatur propheta liberari.

Qui cogitaverunt iniquitates in corde. De haereticis dicit.

Venenum aspidum sub labiis eorum. Quoniam videntur amicitiae verba habere, sed plena sunt veneno mortifero.

Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Hoc est de Scripturis proferentes testimonia, quae quasi videbantur rationem aliquam habere, tentabunt me decipere.

Dixi Domino, Deus meus es tu. Si non es sanctus, non potes hunc versiculum dicere. Cui non regnat peccatum, hoc dicit: Pars mea Dominus (Psal. XV).

Non tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori. Dicit Scriptura: Quod si quis viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matt. V). Ergo dicit propheta: Ne de concupiscentia mea tradas me diabolo; sed bene mihi habet in opere judicare, et non in cogitatione.

Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Quemadmodum serpens quando viderit aliquem venientem ad percutiendum, circulum facit totius corporis sui, et in medio celat caput, ubi scit habere se vitam; ita et isti haeretici per sermonem philosophorum, et Aristotelis, et caeterorum videntur se abscondere et quasi protegere, et defendere. Sed ecclesiasticus vir quasi in virga, hoc est in cruce, solvit circulum, et invenit caput latens, et ibi eum percutit, hoc est, testimonium profert de Scripturis.

Habitabunt recti cum vultu tuo. Vultus Dei quid est nisi Christus? Qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II).

PSALMUS CXL.

Domine, clamavi ad te, exaudi me. Moyses stabat cum populo, et Pharao sequebatur post tergum ejus, et undique angustia illi erat. In illo tempore lacrymatus est ad Deum. Et continuo Deus ad eum: Quid clamas ad me? Dum cum silentio orabat, auditus est. Scriptura autem non meminit quod locutus sit, sed tantum quod lacrymatus sit. Et sanguis martyrum semper clamat ad Dominum, et exauditur. Et Dominus locutus est Cain: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV). Et in Apocalypsi Joannis, animae justorum sub altari dicebant ad Dominum: Usquequo, Domine, non nos defendis (Apoc. VI)? Simul autem consideremus, quia animae justorum altaria sunt Domini. Intende voci meae, cum clamavero ad te. Hoc est, vide et considera, o Domine, quid peto: quoniam non peto corporali desiderio, aut aurum, aut tale aliquid hujusmodi: sed ut misericordiam tuam consequar. Propterea dicit, intende, hoc est, diligenter audi, quia nihil alienum peto.

Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Hoc est, recta ad te perveniat oratio mea, non habens aliquas sordes, aut vitia, aut cogitationes diabolicas. Incensum autem orationes sanctorum sunt. Hoc autem cognoscimus de Apocalypsi: quando viginti quatuor seniores tenebant thuribula, et dicebant (Ibid. VIII): Hae sunt orationes sanctorum. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Elevatio manuum. Dominum demonstrat. Et in elevatione manuum Creatorem videmus. Vide autem, quia non dixit, extensio manuum mearum. Extensio enim non est elevatio. Sed extendit aliquis, et post tergum, et in latus, hoc est, in vitia: quemadmodum dicit Dominus: Et quando extenderitis ad me manus vestras, non exaudiam vos (Jerem. XV). Sacrificium vespertinum, undecima hora, id est, in Evangelio, levo manus meas. Et iterum Apostolus: Levate manus vestras ad orationes (I Tim. II). Et Moyses quando levabat manus, vincebat Jesus: quando deponebat, vincebatur (Exod. XVII). Si intelligo Scripturas secundum historiam, et secundum litteram: Moyses deorsum habet manus. Si autem spiritualiter, elevat manus suas in altum.

Pone, Domine, custodiam ori meo. Mors et vita in manibus linguae. Et iterum: Amen dico vobis: quoniam de omni otioso verbo quod locuti fueritis, reddetis rationem in die judicii (Matt. XII). Hoc ergo postulat, Propheta, ut omne quod loquitur, non sit otiosum, sed sanctum et dignum Deo. Et ostium circumstantiae labiis meis. Ostium circumstantiae quasi murum in circuitu totius domus postulat, ut in nullo vincatur. Dicit enim Jeremias: Mors intravit per fenestras vestras (Jerem. IX). Fenestras autem habemus quinque, hoc est, visum, auditum, gustum, odoratum, et tactum. Si ergo videro mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus sum eam in corde meo (Matt. V), et intravit mors per fenestram meam, hoc est, per visum. Si tibia, aut organum, aut calamus quasi dissolvat me, mors intravit per auditum meum. Si autem aliquid molle tangam, et solvar corporis mollitie, mors intravit per tactum meum, et caetera similiter. Ergo deprecatur propheta ostium circumstantiae, hoc est, ut muniatur tota ejus domus, ut non habeat adversarius unde ingrediatur, et dominetur hominibus. Dicitur enim in Epistola sancti Petri: Adversarius noster diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V). Diabolus non pugnat cito contra aliquem per grandia vitia, sed per parva, ut possit quomodocumque intrare, et dominari homini, et postea eum in majora vitia impellit. Non per fornicationem, non per avaritiam: sed per minora vitia ingreditur.

Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. O infelicissimum humanum genus, qui peccata excusamus, dicentes: Victus sum a natura: cum in potestate nostra sit, et peccare, et Domino adjuvante, non peccare. Semper excusamus nosmetipsos et dicimus: Ego nolebam peccare: caro me vicit. Illa mulier venit ad me, ipsa misit, ipsa me tetigit, ipsa mihi illud dixit, ipsa me vocavit, et pro quo debueramus poenitentiam agere, et dicere: Domine, peccavi: excusamus, et jungimus peccata peccatis. Aequale corpus habemus omnes, diversos autem labores. Non est personarum acceptor Deus. Vis ergo scire quod aequale habemus et nos et sancti corpus? Paulus Apostolus dicit: Video autem aliam legem repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII). Et iterum post haec: Propterea castigo corpus meum, et in servitutem subjicio, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX). Et iterum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII)? Diversos ergo labores habemus. Et quantum quis laborat, tantum et praemium accipiet.

Et cum hominibus operantibus iniquitatem. Ex communi subauditur: non declines cor meum cum hominibus operantibus iniquitatem. Et non communicabo cum electis eorum. Sicut Dominus habet electos sanctos, ita et diabolus habet electos suos. Intellige mihi principes haereticorum, et non dubitabis de electis eorum. Si enim dixisset electos, et non cum subdistinctione, eorum, exclusisset electos Dei. Communicabo dupliciter intelligitur: aut consentiam, aut secundus fiam, hoc est, immundus. Scitis enim Scripturam, duo immunda vocare. Dicit Apostolus: Ut confundat utrumque (Ephes. II), hoc est, duos homines in unum novum hominem. Duos, interiorem et exteriorem, hoc est, immundum faciam sanctum. Et iterum: Noe in arca, munda septena introduxit secum: immunda autem duo et duo (Gen. VII).

Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. Quem diligit Dominus, corripit: castigat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Beatus est qui corripitur, non retribuet Dominus bis in idipsum. Magna est ira Dei quando non nobis irascitur (Nahum. I). Reservat enim nos sicut vitulum in occisionem. Ad Jerusalem enim dicit: Multa sunt peccata tua, et multae iniquitates: propterea non irascor tibi (Jerem. III), hoc est, quando adultera eras tantum, zelabam te quasi diligens te: quando autem multos habuisti amatores, contempsi te, et non irascor tibi (Ezech. XVI). Quemadmodum vir zelat uxorem suam quando eam diligit: si autem non zelat, odit eam, et non consequitur illius sermones qui dicit: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII). Et iterum: Et non visitabo filias eorum quando fornicatae fuerint (Ose. IV). Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. Pone hic magistrum aliquem, aut patrem aut medicum. Si viderit medicus in corpore carnes putridas, et dicat, quid ad me pertinent? scias quia crudelis est. Si autem praecidat, et cauterium imponat, misericors est: quia sanat hominem. Similiter et magister si dimittit puerum, et non ab eo exigit disciplinam, odit eum. Si autem exigat, et medicus curet; quae putatur esse asperitas, clementia est. Achab arguitur a Domino de Naboth (III Reg. XXI): quando occidit eum, et accepit vineam ejus, et effudit sanguinem justum. Elias propheta missus est ad eum qui dixit: Occidisti, et possedisti: statim conscientia percussus submisit cervicem et oculos, et hoc impius, et rex indutus purpura. Et postea dicit Scriptura: quod audiens induit cilicium subtus purpuram. Et videns Deus dixit: Quia reveritus est me Achab: non inducam mala in eum. Vide ergo quantum valuit cilicium, et jejunium, et modica lacryma quantum sanguinem lavit. Ita ergo oportet vestiri cilicio et jejunare, ut nemo videat. Corripiet dupliciter intelligitur: aut arguet, aut docebit. Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Populus meus, qui vos beatificant seducunt vos (Isai. III). Laus haereticorum, et oleum ipsorum, quo ungunt capita hominum, et repromittunt eis signa coelorum, impinguat eis caput. Omne autem pingue reprehendit Scriptura, sicut dicit: Et mundavit Jacob, et saturatus est, et calcitravit: dilectus incrassatus est: impinguatus, dilatatus est (Deut. XXIII, et Jer. V). Manna autem angelorum tenue est (Exod. XVI).

Quoniam adhuc, et oratio mea in beneplacitis eorum. Hoc dicit: Ipsi quidem sapiebant: ego autem pro ipsis orabam ut convertantur. Absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Sicut alibi dicit: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI). Petra autem erat Christus (I Cor. XV). Parvuli autem minores, et parvae cogitationes antequam crescant. Et nunc ipsi haeretici, licet per Aristotelem et Platonem videantur simplicitatem Ecclesiae contemnere, tamen quando venerint ad Scripturas, statim absorbebuntur a petra, hoc est, a Christo, et convertentur ad eum. Absorptio enim pro victoria dicitur: sicut Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi, inferne, stimulus tuus (I Cor. XV)? Victoriam autem dicit ipsam absorptionem, quam victoriam habebat in absorbendo.

Audient verba mea, quoniam potuerunt. Ipse Dominus dicit: Quia ad me venerunt, victi sunt, et delectati sunt meis verbis, et conversi sunt ad me, et sunt in Ecclesia mea. Sicut crassitudo terrae. Omne crassum vicinum est terrae. Et anima quae peccat, terrae haeret. Dominus enim ex initio omnia tenuia fecit. Suo ergo vitio unusquisque incrassatur, et deducitur in terram. Demus exemplum: sicut vulnus in corpore tumens plenum est crassum, et quando venerit medicus secat ipsum, et sanat et tenne facit, et tunc redigitur in suam naturam, quomodo et creatum est. Ideo dicit: Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, et salvatur.

Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. In vigesimo primo psalmo dicit: Dissipata sunt universa ossa mea. Si secundum litteram intelligimus, non stat. Siquidem crucifixus est tantum. Quando videris Arium, Eunomium extra Ecclesiam; intellige dissipata esse ossa Domini secus infernum. Os quod forte est, ipsi majores sunt qui videntur aliquid esse: per multiloquium ipsorum, et per philosophiam, et contentionem inducuntur ab haereticis.

Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi. Semper nobis laqueos tendunt aut haeretici, aut daemones. Vitia enim vicina sunt virtutibus. Laqueum mihi posuerunt in eleemosyna, si extendero manum meam, ut videant homines: et quasi bonum faciens, venio in vitium et in peccatum. Si autem dedero tunicam fratri, ut alter videat, laqueum mihi posuerunt. Semper cervis tenduntur retia, et laquei eis ponuntur, ubi vestigia eorum deprehenderit venator. Cervus autem accipitur in sancto: quia altus est, et cornua grandia habet, et interficit serpentes. Propterea dicit alibi: Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum (Psal. XVII). Talis enim dicitur esse virtutis, ut spiritu narium suarum protrahere serpentes de cavernis, et sic comedere valeat. Ipsi ergo serpentes ponunt nobis scandala, hoc est, daemones in ipsis vestigiis nostris ubi gradimur: In virtutibus, in eleemosyna, ut coram hominibus faciamus propter vanam gloriam. In jejunio, in oratione, in vestiendo cilicium: et ostendere hominibus. Qui enim vestitur cilicio, debet lugere sua peccata: non gloriari, et ostendere hominibus. Et a scandalis operantium iniquitatem. Hoc est, ut non offendam.

Cadent in retiaculo ejus peccatores. Superius dixit, custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, de multis, nunc autem de uno: Cadent in retiaculo ejus peccatores. Quemadmodum Dominus mittit rete, et comprehendit multitudinem piscium, et habet apostolos piscatores colligentes et afferentes ad eum, hos ipsos qui per eos credunt, ita et diabolus habet daemones qui ei subjecti sunt, qui et decipiunt homines et afferunt illi. Singulariter sum ego donec transeam. Dicit Jeremias: Solus sedebam, amaritudine enim repletus eram (Jerem. XV). Hoc est, in poenitentia, solus ego hos dolos caveo. Et Moyses dicit: Transiens videbo hanc visionem magnam (Exod. III). Si non transierit, hoc est, omnia vitia, non potest videre magnam visionem. Magna autem visio: quia rubus ardebat, et non incendebatur: Ardebant spinae, hoc est, peccata. Hoc igne mundatur et Isaias: iste est enim carbo qui tetigit labia ejus: qui erat super altare (Isai. VI). Hujus carbonis meminit et propheta David: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIII). Iste carbo desolator est, solitudinem facit, et peccatorem purgat.