PSALMI 1-20
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 pro PSALMI 21-40 

1 recensere

PSALMI INCIPIUNT EDISSERI.

PSALMUS PRIMUS.

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Quidam dicunt hunc psalmum, quasi praefationem esse Spiritus sancti: et ideo titulum non habere. Alii in eo quod primus sit, ordinis sui habere principium, et πλεονασμὸν esse vitium eum primum dicere, ante quem nullus sit. Aliter: Apud Hebraeos, et primus et secundus unus est psalmus, quod in apostolorum quoque Actibus comprobatur. Denique quia a beatitudine coeperat, in beatitudine desinit, dicens: Beati omnes qui confidunt in eum. Aliter: Beatus qui non cogitavit, non fecit, non docuit mala. Aliter: Beatus qui non est Judaeus, gentilis, haereticus. Aliter: Tertullianus, in libro de Spectaculis, asserit hunc psalmum et de Joseph posse intelligi, qui corpus Domini sepelivit, et de his qui ad spectacula gentium non conveniunt. Et in via peccatorum non stetit. Non dixit, et in via peccatorum non ambulavit: hoc quippe impossibile est: quia nullus absque peccato, nec si unius quidem horae fuerit vita ejus. Nullum sine peccato dicit: sed in via peccatorum non stetit: hoc est, qui non perseveravit in delicto, sed per poenitentiam ad meliora conversus est. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Pro pestilentibus in Hebraeo delusores habet, quod scilicet omnes discipulos perversus doctor illudat. Unde Jeremias: Non sedi, ait, in consilio ludentium (Jerem. XV).

Sed in Lege Domini voluntas ejus. Tribus duo retulit, ut habeat voluntatem, et voluntati jungat et studium. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Meditatio legis est, non solum in legendis Scripturis, sed etiam in his quae scripta sunt faciendo. Justus igitur, sive manducet, sive bibat, sive dormiat, in nomine Domini omnia faciens, meditatur legem ejus die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est, etc. Pro plantatum, transplantatum Aquila transtulit. Lignum autem cui vir beatus comparatur, sapientiam puto, de qua et Salomon loquitur, Lignum vitae est his qui sequuntur eam (Proverb. III). Sapientia autem per Apostolum Christus Dei Filius declaratur. Christum, ait, Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. 1), hoc est, Christo Filio Dei conformis utique factus corpori gloriae ejus. Quod fructum suum dabit in tempore suo. Dabit enim fructum non quocumque tempore, sed praescripto: illo scilicet cum devictis potestatibus principatibusque tradiderit regnum Deo Patri, conformatus claritati corporis sui. Quod autem se arborem Dominus dici voluit, ait: Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum (Matth. XII). Quod lignum ita dixit: Si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII).

Et folium ejus non decidet. Verba doctrinae quae ad salutem gentibus proficiunt, juxta illud Apocalypsis: Et folia ligni hujus ad sanitatem gentium. Et omnia quaecumque fecerit, prosperabuntur (Apoc. XXII). Judaei hunc psalmum dictum esse existimant de Josia: quod solus inter profanos reges non abierit in consilio impiorum, sed secutus sit legem Dei. Verum hoc quod modo lectum est, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur, non solum de Josia, sed de nullo sanctorum accipi potest, nisi forte in futuro saeculo. Melius igitur de eo intelligimus homine, qui a Salvatore nostro assumptus est atque salvatus: non quo alium assumpsisse, alium assumptum esse testemur; sed quo unus atque idem Filius Dei et filius hominis, qui ante saecula Verbum semper fuit, ipse postea et carnem est dignatus assumere.

Non sic impii, non sic. Id quod secundo dicitur, non sic, in Hebraeis voluminibus non habetur: sed ne in ipsis quidem LXX interpretibus. Nam in exemplis Origenis in Caesariensi bibliotheca legens, semel tantum scriptum reperi. Inter impium et peccatorem hoc interest, qui impius est, negat Deum: qui peccator est, confitetur et peccat. Sicut justus vir comparatur ligno: sic impius comparatur pulveri. Qui justus est, ligno paradisi comparatur: qui autem impius est, pulveri comparatur.

Sed tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Pulvis licet de terra sit, tamen desinit esse terra. Tam infelix erit impius, ut nec terrenus quidem sit pulvis. Videtur quidem habere terrae substantiam, sed habet suam substantiam: nihil habet solidum, sed quod habet, ad poenam habet. Huc illucque dispergitur, numquam in uno loco est, quocumque ventus traxerit, illuc ejus impetus dirigitur. Sic et impius, qui semel Deum negaverit, quocumque illum aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur.

Ideo non resurgunt impii in judicio: Non quia non resurgant, sed quia in judicio non resurgant: jam enim de his praejudicatum est. Neque peccatores in concilio justorum. Si non resurgunt peccatores in concilio justorum, diversa est peccatorum justorumque resurrectio.

Quia cognoscit Dominus viam justorum. Nihil aliud cognoscit Dominus, nisi quod notitia ejus dignum est. Cognoscit quippe Dominus eos qui ejus sunt: et si qui nescit, nescietur (Tim. II). Et ad peccatores dicitur: Discedite a me, operarii iniquitatis, non novi vos (Luc. XIII). Viam autem justorum illum puto esse qui loquitur: Ego sum via (Joan. XIV). De quo et propheta dicit: Videte quae sit via bona. Et iter impiorum peribit (Jerem. VI). Quam clementer, non impii peribunt, sed impietas.

PSALMUS II.

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Audacis est hunc psalmum interpretari velle post Petrum: immo de eo sentire aliud quam in Actibus apostolorum dixerit Petrus.

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Non solum Herodes rex, sed etiam illi reges adversus Dominum constiterunt, quorum regna ei in puncto temporis diabolus ostendit.

Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus, etc. Quatuor praecedentes versus vel angeli, vel prophetae sunt locuti, mirantes quare humana temeritas adversus Dei Filium consurrexerit. A quinto autem versiculo Dominus ipse respondit, cohortans populum gentilium, et omnes qui sibi ex Judaeis credituri sunt, ut legalia vincula dissolvant, et grave onus Legis abjiciant, quod non potuerunt portare patres eorum, sed sequantur eum cujus jugum suave est, et onus leve.

Qui habitat in coelis irridebit eos. Per humanae sermocinationis exempla, affectus Dei discimus: non quo ille quempiam derideat, sed quod nos derisu digna faciamus. Et Dominus subsannabit eos. Subsannatio proprie rugata fronte, et contracto naso exprimitur. Absit itaque hoc nos de Deo corporaliter existimare, quod etiam in gravibus viris quidam reprehensione dignum arbitrantur.

Tunc loquetur ad eos in ira sua. De ira Dei et Lactantius librum pulcherrimum scripsit, et ipse Origenes creberrime disputat, non tam iram esse, quam necessariam correptionem, ut patris in filium, medici in aegrotum, magistri in discipulum. Ira autem patientibus videri potest, non quod Deus emendet iratus. Et in furore suo conturbabit eos. Sicut in Epistola ad Romanos: Revelatur, inquit, ira Dei (Rom. I), ut qui eam venturam intelligunt, studeant devitare: ita et in praesenti loco benigne, non ait, puniet: sed, turbabit, ut absque poenis qui turbatus est, corrigatur.

Ego autem. Vox Christi. Constitutus sum rex, pro parte carnis dicitur. Ab eo, Deo patre. Super Sion, id est, super Ecclesiam. Sion, specula vitae interpretatur. Montem sanctum ejus, mons est Ecclesia, vel ipse Christus, ut illud: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. Praedicans praeceptum Domini (Isa. II). Hoc est doctrinam Evangelii.

Dominus dixit ad me, filius meus es tu: ego hodie genui te. Jesus Christus est heri et hodie, et in aeternum. Recte autem ei qui natus est in tempore, dicitur:

Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ac si dicat: Dum Judaei te noluerunt recipere: omnes gentes tibi venient in haereditatem.

Reges eos in virga ferrea. In dura disciplina Romanorum. Vel per virgam ferream, disciplina intolerabilis: quia corda illorum tortuosa erant. Tamquam vas figuli confringes eos. Vas figuli antequam in testam fuerit obduratum, si dissipetur, reformabile est. Lege Jeremiam (Jerem. XIX). Si autem semel testa fracta fuerit, nequaquam in integrum compingi potest. Verum quae apud homines impossibilia sunt, apud Deum sunt possibilia. Figulus, Christus: vas, homo, ut est illud: Sicut vas in manu figuli, sic vos in manu mea, dicit Dominus (Ibid. XVIII). Aliter: Confringitur in poenitentiam hic, vel in die judicii in ignem.

Nunc reges intelligite. Reges saeculi omnes vel reges sancti apostoli, intelligite ista supradicta. Erudimini. Hoc est, vosmetipsos, vel alios. Qui judicatis terram, sanctam Ecclesiam.

Servite Domino in timore. Timore dixit, ut elationem eis tolleret: quia reges eos appellarat. Et exsultate ei. Ut eos iterum confortaret, ut illud: Gaudete et exsultate, cum tremore: ut cum tremore essent, id est, tremore corporis, et timore animae.

Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus. Pro eo quod in Graeco dicitur, δράξασθε παιδίας: in Hebraeo legitur NESCU BAR, quod interpretari potest, adorate filium. Apertissima itaque de Christo prophetia, et ordo praecepti, Adorate Filium; ne forte irascatur Dominus, hoc est, Pater. Et pereatis de via justa. Judaeis qui noluerunt adorare Filium, iratus est Dominus, et perierunt de via recta. Via justa, vel recta, Christus est. In via sumus, quando mandata Dei implemus. De via perimus, quando ab eis declinamus.

In brevi ira ejus. Hoc est, in exitu uniuscujusque hominis. Vel brevi ira in die judicii, ut illud: Cum enim dixerint homines, pax et securitas, tunc veniet eis repentinus interitus (I Thess. V). Beati omnes qui confidunt in eum. Non in hominibus, neque in semetipsis, sed in Deum. Iste psalmus, ut praefati sumus, in beatitudinem terminatur, unde superior incipit, et ideo apud Hebraeos pro uno habentur.

PSALMUS III.

Psalmus David, quando fugit a facie Absalom filii sui. Iste psalmus posterior est sequentibus plurimis, qui ad Saulis videntur historiam pertinere. Ante siquidem David a Saul est passus insidias, quam Absalom adversus eum arma corriperet. Sed quia propositum ei erat, ut non tantum de se referret quae passus est, quam ut per exemplum sui omnes homines institueret, ideo primis secunda praeposuit, ut tentationum ordinem doceat. Siquidem ante propter peccata corripimur, et postea propter virtutem probamur. In David vero tentationum ordo mutatus est. Sub Saul persecutione, innocens fuit: sub Absalom, manifestissime criminis reus tenetur, Uria interfecto. Lege quinquagesimi psalmi titulum, et intelliges eum juxta ordinem priorem esse quem tertium.

Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me, multi exsurgunt adversum me. Potest hic psalmus et ad David, et ad Christum, et per eum, ad omnes sanctos pertinere.

Exaudivit me de monte sancto suo. Montem sanctum puto unigenitum esse Filium Dei, ad quem in novissimis diebus populi confluituri sunt. Isaia et Michaea hoc ipsum vaticinantibus. Sed et de Ecclesia intelligitur, quia non potest civitas abscondi super montem posita.

Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Quasi somnus, inquit, et locus ejus persecutio.

Non timebo millia populi circumdantis me. Et David potest hoc de Absalom, et exercitu ejus dicere: et Dominus de Judaeis frementibus adversum se, et clamantibus: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XXIX).

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Percutit Dominus, et vineas alienigenarum in grandine, et Salvator, qui pro nobis factus est omnia, percussus a Patre scribitur: Percutiam pastorem, et oves dispergentur (Zach. XIII). Pro sine causa autem, maxilla legitur in Haebraeo, id est, LECHI. Et quia maxillam praemiserat, consequenter infertur. Dentes peccatorum contrivisti. Respondeant ergo amici solius historiae, quomodo Deus maxillam percutiat, et confringat dentes peccatorum, pugilum contra se more certantium. Dentes peccatorum contrivisti. Principes Judaeorum: dentes, vel haeretici doctores, vel verba ipsorum.

Domini est salus. Hoc est, non ab homine, sed a Deo. Ipse solus potest, et per ipsum a morte in vitam transire. Et super populum tuum. Hoc est, populum Christianum. Benedictio tua. Populo credentium benedictionem infundit: transmittens eis Spiritum sanctum, vel in futuro quando dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV).

PSALMUS IV.

In finem in carminibus, psalmus David. In finem, id est, in Christo. Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti. In carminibus, hoc est, in laudibus. Psalmus David, hoc est, laus Christi.

Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae. Incongruum est hoc de David accipere, ut qui in superiori psalmo propter occisionem Uriae pene est interfectus a filio, nunc audeat dicere: Exaudivit me Deus justitiae meae. Totus itaque psalmus ad Christum, et per Christum ad justos referendus est. Horum simile quid etiam Jacob locutus est, dicens: Exaudiet me cras justitia mea (Genes. XXX).

In tribulatione mea dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Licet mihi auxilium tuleris, et in tribulatione mea dilatasti mihi: tamen ego misericordia tua semper indigeo.

Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium. Diapsalma. Verbum SELA, LXX interpretes, Symmachus et Theodotio, diapsalma transtulerunt. Aquila vero, semper; et puto aut musici cujusdam soni esse signaculum, aut certe perpetuitatem eorum quae praedicta sunt, indicari, ut ubicumque SELA, hoc est, diapsalma, sive, semper apponitur, ibi sciamus non tantum ad praesens tempus, verum ad aeternum, vel quae sequuntur, vel quae praecesserint, pertinere.

Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Quod in die cogitando peccatis, nocte expiate per lacrymas.

Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Sacrificium Deo immolate justitiam, et consequenter sperabitis in Domino.

Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. In cujus facie lumen Domini signatum est, iste revelata facie gloriam Domini contemplatur. Tale signum et in gementium frontibus in libro Ezechielis prophetae notari Dominus praecepit (Ezech. IX).

A fructu frumenti, et vini eorum repleti sunt. Id quod in pluribus codicibus invenitur, et olei eorum, cum vetustum Origenis exemplum Psalterii revolverem, quod ipsius manu fuerat emendatum, nec in Hebraeo, nec in caeteris editionibus, nec apud ipsos Septuaginta interpretes reperi.

PSALMUS V.

In finem pro ea quae haereditatem consequitur, psalmus David. De Ecclesia quae in fine et consummatione mundi haereditatem consecutura est universis nationibus Christo credentibus, psalmus iste contexitur. Denique et ex persona ejus oratio ad Dominum dirigitur.

Verba mea auribus percipe, Domine. Nullus habet hanc fiduciam nisi Ecclesia. Qui peccator est, non est ausus dicere: Verba mea auribus percipe, Domine; qui irascitur et maledicit, non est ausus dicere: Verba mea auribus percipe, Domine; sed optat ut Deus claudat aures suas. Intellige clamorem meum, etc. Clamor in Scripturis non vocis, sed cordis est. Denique ad Moysen dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV)? cum Moyses ante non clamasset. Intellige clamorem meum. Et Apostolus: Clamantes in cordibus nostris, abba pater (Galat. IV). Utique qui clamat, non in corde clamat, sed in lingua clamat. Et quomodo dicit Apostolus, clamantes in cordibus nostris? Quando igitur gemitus noster, et conscientia deprecatur, istum clamorem intelligit Deus. Unde dicit et Jeremias: Non sileat pupilla oculi mei (Thren. II). Videte quid dicat: Non taceat pupilla oculi mei: et aliquando pupilla oculi clamat ad Deum. Utique si clamat, lingua clamat, non pupilla oculi. Sed quomodo clamamus in cordibus nostris, quando cum gemitu Dominum deprecamur: sic quando lacrymas ad Deum fundimus, eo tempore pupilla oculi nostri clamat ad Dominum. Rex meus, et Deus meus. Ille vere ausus est dicere, Rex meus et Deus meus, cui non regnat peccatum in mortali corpore. Rex meus et Deus meus, quia regnas in me, et non regnat peccatum: propterea Deus meus es. Tu es Deus meus: quia non est venter Deus meus: quia non est aurum Deus meus: quia non est libido Deus meus. Quoniam tu virtus es, et ego cupio habere virtutes, propterea tu es Deus meus, hoc est, virtus mea.

Mane exaudies vocem meam. Quidam simplicius interpretantur, hoc est, exsurgo diluculo ad orandum, et deprecor te. Et quae est ista interpretatio, qua dicitur, mane nos exaudit, vespere non exaudit, media nocte non exaudit. Sed videte quid dicat: Quamdiu in tenebris erroris sum, non me exaudit. Quando vero sol justitiae venerit in corde meo, tunc me exaudit: mane exaudies vocem meam. Non dixit, tertia hora, non dixit sexta hora, non dixit plena luce; sed videte quid dicat: Mane, statim ut tenebrae fugere coeperint, exaudis: statim in principio boni operis me exaudis, non quaeris finem. Est enim meum velle, tuum perficere. Mane astabo tibi. Videte ordinem, mane, non vespere, non in tenebris, sed mane. Mane astabo tibi: stabo constanter, et imitabor Moysen. Mane astabo tibi: tibi astabo, non aliis. Cum autem mane fuerit, et stetero, et tibi stetero, tunc merebor te videre. Et videbo. Subauditur, te videbo, multi male legunt, et dicunt, καὶ ἐπόψειμε: sed sciamus errorem esse; sic dicitur, καὶ ἐπόψομαι hoc est, videbo, ut sic ordo quem diximus, incipiente luce virtutum in anima mea, quando stare tibi coepero, non sedere, non jacere, sed stare: et statues supra petram pedes meos, tunc per istos gradus merebor te videre. Quoniam tu es Deus non volens iniquitatem. Propterea non me exaudies plena luce, sed mane, quoniam non vis, Deus, iniquitatem. Cum enim recedere coepero ab iniquitate, statim merebor exauditionem tuam.

Neque habitabit juxta te malignus. Quando aliquis recedit a nobis qui malus est, gratulemur, hoc in nobis fit quod factum est et in Domino. Videte enim quid dicat Spiritus sanctus: Neque habitabit juxta te malignus, quae enim communicatio luci et tenebris? qui consensus Christo et Belial? quando ergo recedunt aliqui ex nobis, dicamus et nos: Exierunt ex nobis, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. XII). Dicitur ad Deum: Non habitabit juxta te malignus. Si enim Deus ignis est, et ignis consumens, quicumque stipula est, quicumque lignum est, fugit ab igne, ne consumatur ab igne. Neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Quando dicitur, neque permanebunt, ostenditur quod aliquando manserint. Manserunt autem aliquando injusti ante oculos Dei: manserunt Deo exspectante poenitentiam ipsorum; sed quoniam permanserunt injusti, propterea non permanserunt ante oculos Dei.

Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Infelix est, quem odit Deus. Quis est ille quem odit Deus? qui operatur iniquitatem. Si enim omnes peccamus, et quicumque peccat, odio habetur a Deo, ergo odio habemur a Domino. Si autem odio habemur a Domino, quomodo gratia salvati sumus? Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Non dixit qui operati sunt iniquitatem, sed qui operantur iniquitatem. Qui perseverant in peccato, illi odio habentur a Domino: qui autem dimiserunt, illi amantur a Domino: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Rem novam video. Qui malum operatur, odio habetur: qui mentitur, perit. Videamus quid sit plus, odio haberi a Domino, an perire. Infelix quidem est qui odio habetur a Domino, sed adhuc vivit. Qui autem loquitur mendacium et perit, jam esse desistit. Ergo infelicior est, qui mendacium loquitur, quam ille qui operatur iniquitatem, qui enim operatur iniquitatem, odio habetur: qui autem loquitur mendacium, perit. Os enim, quod mentitur, occidit animam (Sap. I). Et quomodo scriptum est: ut sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III). Si autem quicumque loquitur mendacium, jam perit, et occidit animam suam: omnes autem mentimur, ergo omnes peribimus? Hoc autem quod dicit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, et ex consequentibus psalmi, et ex ipso ordine intelligere possumus, quia de haereticis dicit: Qui enim operatur iniquitatem, suam tantum animam occidit: qui autem haereticus est, et loquitur mendacium, tot occidit homines, quot induxerit.

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Vir sanguinum, omnis haereticus est, quotidie animarum sanguinem fundit. Recte dixit dolosum: et homicida est, et dolosus.

Ego autem in multitudine misericordiae tuae, introibo in domum tuam. Illi in iniquitate sua egrediuntur de domo tua, ego in tua misericordia ingrediar in domum tuam, Introibo in domum tuam, quae est Ecclesia.

Adorabo ad templum, etc. Ipsa est domus quae et templum.

Domine, deduc me in tua justitia. Ego autem cupio intrare in domum tuam et volo intrare per viam tuam rectam; sed quoniam continuata semitis scandala ponunt inimici mei, et mihi in domum tuam ire cupienti, laqueos ponunt in itinere; propterea, quaeso te, ut dirigas pedes meos usque ad finem. Meum est pedes ponere in via tua: tuum est corrigere gressus meos: Propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Hoc est, viam tuam rectam fac propter inimicos meos, qui insidiantur mihi. Quae est autem ista via? Lectio Scripturarum, hoc est, ne in Scripturis tuis, per quas ingredi cupio in Ecclesiam tuam, corruam. Omnis enim qui male intelligit Scripturas, in via Dei corruit.

Quoniam non est in ore eorum veritas. Describuntur haeretici, describitur vir sanguinarius et dolosus, quem abominabitur Dominus. Non est in ore eorum veritas. Non habent Christum veritatem in ore suo, quia nec in corde habent. Cor eorum vanum est. Melius habetur in Hebraeo ἐπίβουλον. Vere enim insidiatur cor haereticorum omnibus quos decipit.

Sepulcrum patens est guttur eorum. Infelices sunt haeretici, qui sepulcra sunt dealbata, plena ossibus mortuorum. Sepulcrum patens est guttur eorum. Arius, Eunomius, et caeteri haeretici linguas sagittas habent: fauces suas sepulcrum habent. Sepulcrum patens est guttur eorum. Et recte dixit, patens quandocumque enim vult aliquis deceptus intrare, paratus est haereticus, et suscipit. Numquam haeretici claudunt os suum, sed semper aperiunt os suum. Linguis suis dolose agebant. Aliud in corde tenebant, aliud in sermone pollicebantur. Pietatem loquebantur, et impietatem celabant. Christum loquuntur, et occultant Antichristum. Sciunt enim quod nemo possit induci, si proferant Antichristum. Lucem proferunt, ut celent tenebras, ut per lucem ducant ad tenebras. Judica illos, Deus. Sciunt te judicem, sciunt te respicere res humanas. Qui judicaturus in fine es, etiam in praesenti judica. Qui generaliter judicaturus es, nunc ex parte judica. Qui patrem sentire nolunt, sentiant judicem. Judica illos, Deus. Quare? qua de causa? Sequitur:

Decidant a cogitationibus suis. Si enim in praesenti reddideris illis quod merentur, incipiunt recedere a malis cogitationibus suis: quamdiu te judicem non sentiunt, non timent. Decidant a cogitationibus suis. Egregie dixit, a cogitationibus suis. Quotidie enim haeretici immutant dogmata sua. Denique si vir ecclesiasticus de Scripturis eruditus contenderit contra eos, et Scripturis sanctis coarguerit eos, statim requirunt, quomodo aliud novum dogma reperiant. Non quaerunt quomodo salventur, sed quomodo superent. Propterea nunc dixit. Decidant a cogitationibus suis, et te habeant unam cogitationem.

Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. Non dixit, unde eos expellat: de coelo eos expellat, de terra eos expellat: unde eos expellat Scriptura non dicit: sed ὑπερβατὸν est, et ὕστερον πρότερον. Debemus ergo legere: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. Quod dicit, hoc est: Ab impietatibus suis multis propter tuam misericordiam expelle eos, hoc est, non sint in multis impietatibus suis. Potest et aliter interpretari: Quoniam plurimum impii fuerunt et noluerunt decidere a cogitationibus suis, et impietates impietatibus augent, et quotidie congregant, et plures habent impietates, propterea expelle eos. Unde? Ab ea quae haereditatem consequitur. Tu expelle eos inde, ut quoniam fidem non habent Ecclesiae, ne versentur in ea. Quoniam irritaverunt te, Domine. Tu, Domine, per naturam dulcis es, sed quicumque peccatores sunt et haeretici, naturam tuae dulcedinis vitio suo vertunt in amaritudinem.

Et laetentur omnes qui sperant in te. Illi pereant, et ecclesiastici laetentur. In aeternum exsultabunt. Hic, in aeternum, non de praesenti saeculo debemus dicere, sed de futuro. Denique non dixit, in saeculo exsultant, sed exsultabunt, de futuro dicitur. Hic enim tristitia est, ibi vero laetitia. Haeretici de praesenti rident, sed in futuro lugebunt. Nos vero in praesenti lugemus, ut in futuro rideamus. In aeternum exsultabunt. Quae erit exsultatio sanctorum virorum? Et inhabitabis in eis. Felices erunt qui Christum hospitem habere merebuntur: felices qui tabernaculum Christi erunt.

Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Quicumque diligit Deum, gloriabitur in Domino. Qui diligunt. Non dixit, qui timent, sed, qui diligunt. Ubicumque enim timor est, ibi non est dilectio. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. Quicumque enim diligunt nomen Domini, illi gloriabuntur. Gloriabuntur. Futura est beatitudo nostra: totum quod promittitur de futuro est. Alii regnent; alii possideant; alii glorientur. Nos hic sumus miseri, ut postea felices simus. Sequamur Christum Dominum nostrum. Qui dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse sic ambulare. Christus Dei Filius non venit ut ministraretur, sed ut ministraret. Non venit ut imperaret, sed ut serviret. Non venit ut lavarentur illi pedes, sed ut lavaret pedes discipulorum. Non venit ut caederet, sed ut caederetur. Non dedit alapam, sed accepit. Non crucifixit, sed crucifixus est. Non alios occidit, sed ipse passus est. Pauper fuit, ut nos divites faceret. Ille accepit pro nobis plagam, ut nos verberati non doleremus. Quotiescumque caedimur, praebeamus maxillam, dorsum opponamus, imitemur Christum. Qui caeditur, Christum imitatur: qui caedit, Antichristum. Hoc totum quare dico? Ut in praesenti saeculo quod sustinemus, pro Christo glorificemus nomen Domini. Dum loquimur, dum ambulamus, repente subtrahimur. Ego ipse qui vobis hodie loquor, die crastina qui de me futurum sit, nescio. Si venerit levis febricula, ubi est ista vox? Ubi est superbia? Repente vertitur in cinerem. Quid gloriatur terra et cinis? Secundum corporis naturam, terra et cinis sumus. Terra es, et in terram ibis; et terra gloriatur contra factorem suum. Sequitur.

Quoniam tu benedices justo. In futurum ergo differtur beatitudo.

Domine, ut scuto bonae voluntatis, etc. Apud saeculum aliud est scutum, aliud corona: apud Deum vero ipse est scutum, ipse est et corona, quasi scutum protegit, quasi Deus coronat, ipse est scutum nostrum, ipse est et corona nostra: et ob hoc dicit: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Protexisti nos scuto tuo, et protectio tua corona nostra fuit, hoc est, corona nostra scutum tuum fuit, id est, nostra victoria. Corona enim victoria interpretatur. Gratias agamus Deo, et deprecemur illum, ut in bona voluntate sua ipse sit scutum et corona nostra, ut numquam recedamus ab eo, ut sequamur illum, et dicamus cum Jeremia: Et post te subsequens non laboravi, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Thren. I). Scuto protegimur, et cum perfecti fuerimus, coronamur.

PSALMUS VI.

In finem pro carminibus pro octava psalmus David. Iste et undecimus psalmus, pro octava inscriptionem habent, resurrectionis, et poenitentiae, ac per hoc salutis nostrae mysterium continentes. In quo humanum genus postulat, ut corrigamur quidem et judicemur a Deo, sed non in ira et in furore ejus. Longum est de sacramento hujus numeri plura exempla revocare. Octo animae ingressae sunt in Arcam Noe, quae in diluvio salvatae sunt. Octavus filius Jesse David fuit, qui et desperatur a patre, et a Deo solus eligitur. Octavo die circumciduntur primogenita, et immunda esse desistunt. Zacharias quoque pater Joannis octava die circumcisionis filii sui loquitur. Et post dies octo sive sex (utrumque enim in diversis evangelistis legitur) Dominus transformatur in monte, ut sic octonarius in sexto numero contineatur, quomodo nunc in sexto psalmo, inscriptio ponitur ogdoadis.

Domine, ne in furore tuo arguas me, etc. Poenitentiae psalmus est, et non emendari refutat et corripi, sed in furore et in ira, quia infirmus sit, et turbata sint ossa ejus. Et aliquando prius furor est, et postea ira; sed maxime unum est. Tamen furor in praesenti, ira in futuro.

Miserere mei, Domine. Vox Ecclesiae. Miserere mei, quia miser sum. Et ipse misericordiam Dei invenit, qui se miserum confitetur. Quoniam infirmus sum, sana me, Domine. Ac si dicat: infirmus sum pro peccato: sana me, quia medicus es. Ego sum aegrotus, tu es medicus. Ego habeo infirmitatem, tu habes sanitatem. Ego sum infirmus per peccatum, tu sana per misericordiam.

Quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Ac si dicat: omnes virtutes, quae ossa appellavit, in primo homine transgressae sunt, sive perditae. Anima mea exinde turbata est. Per poenitentiam ut emendemur.

Et tu, Domine, usquequo. Subauditur, usquequo animam meam quae est conturbata vehementer, non eripis, non corrigis, non emendas?

Convertere, Domine, et eripe animam meam. Nisi animam nostram ante converterit, non eam potest eruere de periculo. Vel illud: Domine, qui avertisti vultum tuum a nobis, convertere et nos videre dignare, et erue animam nostram.

Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Non enim mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui viventes sumus, quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Non pro impossibili, sed pro raro posuit. In omnibus enim Dei judiciis delectatur sanctus, et laudat judicia ejus.

Laboravi in gemitu meo. Miserere mei, quia haec et haec quae sequuntur, feci. Lavabo per singulas noctes lectum meum. Qui quotidie lacrymis stratum rigat, non potest in cogitatione ejus libidinum pompa surrepere. In lacrymis meis stratum meum rigabo. Quanta multitudo lacrymarum, ut stratum ejus lacrymis rigatum sit.

Turbatus est a furore oculus meus. Ubi sunt amici litterae? Certe oculus iste corporeus ibi ab ira non conturbatur, nisi forte in tantam rabiem extollimur, ut vultus quoque nostri et ora mutentur. Ille itaque turbatur oculus: qui si scandalizatus fuerit, eruetur. Non autem ait: Ab ira mea turbatur oculus meus: sed, ab ira tua. O Deus, per quem supplicia mihi timeo praeparata: turbata est mens mea, et totum cordis mei principale contremuit. Inveteravi in omnibus inimicis meis. Non nova adversum me inimici bella gerunt, meus hostis antiquus est. Aliter: Pubertatem ejus hominis qui renovatur de die in diem, non possum consequi: quia veterem hominem cum vitiis et concupiscentiis ejus inimicis meis adversum me porto pugnantibus.

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Postquam ipse misericordiam consecutus est, caeteros docet, vel cohortatur, ut a se abeant. Non enim vult iniquorum habere consortium. Simul autem et illud notandum est, quod jam superius diximus: quod non eos qui operati sunt iniquitatem; sed qui operantur, a se jubeat recedere.

Convertantur et erubescant valde velociter. Non contra inimicos, sed pro inimicis orat: ut convertantur et erubescant a peccatis suis: et erubescant non leviter, sed vehementer: nec recrastinato tempore, sed cito.

PSALMUS VII.

Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Plerique, et maxime hi qui Hebraei sermonis scientiam non habent, hunc psalmum arbitrantur eo tempore esse cantatum, quo Chusi filius Arachi, amicus David, destruxit consilium Achitophel: et ad eum nuntios misit, ne in eremo ultra sederet, sed procul fugeret, ne opprimeretur a filio. Verum sciendum est vehementer errare. Primum, quod nomen Chusi per samech litteram scriptum est: hic vero per sin. Deinde quod numquam David qui Joab et caeteris ducibus exercitus sui praeceperat, dicens: Parcite puero Abessalon (II Reg. XVIII), de morte filii loqueretur: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem: Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit: maxime qui, morte ejus audita, operuit caput suum, et ejulans clamaret: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon. Ad extremum quod illic Chusi, amicus David, filius Arachi scriptum est: hic vero filius Jemini. Sciendum itaque Chusi interpretari, Aethiopem: et totum psalmum contra Saul esse conscriptum, qui persequebatur eum: et in foveam quam foderat, ipse indicit. Quem Aethiopem vocat, propter sanguinarios, et tetros, et crudeles mores. Jemini vero, familia, quod ad tribum pertineat Benjamin, de qua Saul ortus est, Regnorum libri testimonio sunt, in quibus Scriptura commemorat: Et erat vir de filiis Benjamin, et nomen ejus Cis, filius Abihel, filii Sareth, filii Bechor, filii Aphi, filii viri Jemini, vir potens, et huic filius, et nomen ejus Saul (I Reg. IX). Semei quoque ille qui lapides et pulverem in David jaciebat, de familia Saul, hoc est, Jemineus fuit: sicut in eisdem libris scribitur; Egrediebatur vir de propinquitate domus Saul, et nomen ei Semei, filius Gera (II Reg. XVII); de quo postea David loquens inducitur: Ecce filius meus qui egressus est de ventre meo, quaerit animam meam: et quanto magis nunc filius Jemini? Aquila hunc locum ita interpretatus est. Pro ignoratione David, qui cecinit Domino pro verbis Aethiopis: Symmachus in hunc modum: Pro ignoratione David, quod cecinit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Haec omnia latius exsecutus sum, quia eruditissimi viri putaverunt hunc psalmum non contra Saul, sed contra Abessalon esse compositum, quod pro parte non esse monstravi.

Domine Deus meus, in te speravi, etc. Non speravi in gladio meo: non speravi in virtute mea; sed speravi in auxilio tuo.

Ne quando rapiat ut leo animam meam, etc. Hoc convenit Sauli, Abessalon non convenit. Quomodo enim poterat Abessalon leonem vocare, de quo dicit: Parcite puero meo Abessalon? Si ibi illum puerum vocat, et quasi infantulum et ignorantem: quomodo hic leonem vocat? Hoc interim secundum historiam, et multa sunt quae dicantur, et totus psalmus in persona Saul interpretari potest. Caeterum quia nobis curae est, non solum secundum historiam, sed et secundum spiritualem intelligentiam interpretari: Chusi istum Aethiopem non alium, nisi diabolum interpretamur. Quaeritur, iste Chusi quomodo filius sit Jemini: quomodo diabolus Aethiops filius est dextrae? Quod Aethiops, vitio suo est: quod filius dextrae est, creatus a Deo: recte de isto dicitur: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens, circuit quaerens quem rapiat.

Domine Deus meus, si feci istud. Ecce vir princeps mundi istius: et in me non invenit quidquam. Si est iniquitas in manibus meis. Quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.

Si reddidi retribuentibus mihi mala. Saul bis in manus ejus traditus est, quem noluit interficere, dicens: Non tangam Christum Domini (I Reg. XXIV). Hoc est ergo non restituere ei pro malis mala: qui sibi pro bonis mala restituebat. Si, inquit, inimicis meis mala reddidi pro malis, non resurgam; et si pro malis mala quaesivi, illi pro bonis mala restituent. Decidam merito ab inimicis meis inanis. In Hebraeo pro inani RECAM scribitur. Unde intelligimus id quod in Evangelio continetur: Qui fratri suo dixerit, raca et fatue (Matth. V), quam habeat interpretationem.

Persequatur inimicus animam meam, etc. Novissima animae inimica destructa est mors. Et conculcet in terra vitam meam. Non potest conculcari, quia non fecit supra dicta. Et gloriam meam in pulverem deducat. Si, inquit, inimicis meis mala reddidi pro malis, non resurgam.

Exsurge, Domine, in ira tua. Quoniam te non senserunt per beneficia, sentiant per iracundiam. Et exaltare in finibus inimicorum meorum. Pro inimicis rogat, ut in inimicorum finibus exaltetur. Cum inimici esse cessaverint, tunc tu, Domine, exaltaberis in eis.

Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, etc. Hoc nos dicimus: hoc credentes loquimur. Semper enim personae mutantur in Psalmis. Multum est nunc si velimus dicere in quot, quantae personae mutentur. Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: hoc nos dicimus, pro nobis passus es, crucifixus es; exsurge, et salva nos. Propterea exsurge, ut credat in te plurima multitudo. Cum ergo exsurrexeris, quid aliud deprecamur, nisi revertere ad patrem?

Et propter hanc in altum regredere. Pro qua? pro synagoga populorum. Quod mortuus es, pro nobis mortuus es: quod resurrexisti, nobis resurrexisti, quod ascendisti ad Patrem, nobis ascendisti. Et propter hanc in altum regredere. Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelis.

Judica me, Domine, secundum justitiam meam, etc.

Hoc David dicere non potest: hoc proprie Salvatori convenit, qui non peccavit.

Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum. Non potest mea justitia dirigi, nisi illorum iniquitas impleta fuerit, videlicet Judaeorum.

Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit. Iste locum duplicem recipit intelligentiam. Multi enim putant de Deo dictum, ut dicatur ad peccatores. Et quid dicit? Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: hoc est, nisi egeritis poenitentiam, Dominus vos gladio suo percutiet. Sed videamus si consequentia aptari possint personae Domini. Arcum suum tetendit, etc. Hoc potest dici de Deo. Et in illum paravit vasa mortis. Hoc difficile est: Dominus enim non habet vasa mortis, sed vasa vitae. Sed et hoc potest intelligi super persona Salvatoris. Hoc vero quod sequitur:

Ecce parturiit injustitiam, etc. Hoc est, ut haeretici in contemptum Dei concitarentur.

Lacum aperuit, etc. Quo eos perderet. Et incidit in foveam quam fecit. In fovea enim mortis quam patefecerat, ipse prior periit: sicut de Ario scriptum est: hoc est, nisi conversi fueritis, nisi egeritis poenitentiam, semper diabolus paratum habet arcum, emittit sagittas, quibus nos percutiat. Quorum enim corda ardent libidine, vitiis, et passionibus: isti victi sunt a diabolo. Sagittas suas ardentibus effecit. Pulchre dixit, ardentibus: non dixit, arsuris: hoc est, qui arsuri sunt sagittis ipsius: sed quorumcumque corda ardere viderit, illos percutit. Dicit enim Apostolus ardentes habere diabolum sagittas (Ephes. VI). Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Diabolus sic concipit, sic parturit, sic nutrit, sic exaltat. Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Diabolus ipse est lacus, ipse est fovea. Lacum aperuit. Sed quoniam non potest aquam continere secundum Jeremiam: propterea lacus illius versus est in foveam. Omnia conciliabula haereticorum, foveae diaboli sunt. Sed quod superius praeterivimus: Scrutans corda et renes Deus, justum adjutorium meum a Deo: in Hebraeo ita scriptum est: Scrutans corda et renes Deus justus: ut postea consequatur: Adjutorium meum a Deo, qui salvos facit rectos corde. Numquid irascetur per singulos dies? Melius pro hoc in Hebraeo habetur: Comminatur in omni die, quod Aquila quoque transtulit. Et pulchre ait: Comminans et infrindens in omni die. Qui enim propter patientiam suam ita delicta non punit: quasi iratus et comminatus, diem ultionis exspectat, ut metu corrigat delinquentem. Exsequamur ordinem.

Convertetur dolor ejus in caput ejus, etc. Quomodo si aliquis mittat in altum lapidem, et non sit cautus, et lapis venerit in caput ejus, suo vulnere vulneratur: sic et diabolus occiditur sua superbia, exaltatur, et corruit. Modo exaltare vult caput, et non potest: quoniam convertetur dolor ejus in caput ejus, et deprimet illum. Diabolus secundum regulam Scripturarum lectus est in Genesi; ipse est coluber, ipse serpens, qui loquebatur ad Evam: quoniam totus terrae haeret. Caetera animalia licet ambulent in terra (Gen. III), tamen non omne corpus in terra jacens habent: licet habeant pedes in terra, tamen aliam partem corporis sursum habent. Caeterum diabolus, hoc est, serpens et coluber antiquus, secundum Isaiam totus in terra est (Isai. XIV): et caput et reliquum corpus aequale habet. Revertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Vide quid dicat: et in caput ejus, et in verticem capitis. Cum autem iniquitas caput premit, et verticem premit, ubi est potentia diaboli? Iste finis diaboli. Revertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

Confitebor Domino secundum justitiam ejus. Qui non permisit timentes se disperdi. Et psallam nomini Domini altissimi. Qui nos a lamentis tristitiae, in gaudia sempiterna perduxit.

PSALMUS VIII.

In finem pro torcularibus, psalmus David. Tres pro torcularibus psalmi diversorum hominum praescribuntur: David, Asaph, filiorum Chore, et qui ad mysterium Ecclesiae pertinent: propterea octavum et octogesimum numerum tenent. Quod autem octogesimus, tertius extremus est psalmus, qui pro torcularibus praenotatur, hoc ostendit in Trinitate sacramentum resurrectionis Ecclesiae contineri.

Domine Dominus noster. Prius nomen Domini apud Hebraeos quatuor litterarum est, jod, he, vau, he: quod proprie Dei vocabulum sonat: et legi potest ΙΑΗΟ, et Hebraei ἄῤῥητον, id est, ineffabile opinantur. Secundum vero ADONAI, omnium commune est, quod saepe et in hominibus ponitur. Quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Quod pro nobis homo factus es, quod mortuus, quod resurrexisti, in cunctis gentibus est vulgatum.

Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Quod post resurrectionem coelos cum triumpho gloriae conscendisti.

Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Licet per seniorum Prophetarum doctrinam, multa sint quae Domini contineant laudem: tamen hunc versiculum in Evangelio completum ipse Dominus esse declarat, clamantibus pueris: Osanna filio David (Matth. XXI). Propter inimicos tuos. Ad confusionem Judaeorum. Ut destruas inimicum et ultorem, Haereticum, qui cum nequitia sua impugnat Ecclesiam, defendere eam tamen assimulat.

Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum. Coelos Scripturas intelligimus sanctas: quae per Dei digitum, hoc est, per Spiritum sanctum sunt prolatae. Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum. Qui se visurum esse promittit, necdum praesentem videt. Videbo, inquit. Tunc enim etiam rationem operis ejus cursumque cognoscam. Aliter videt gubernator navim: aliter medicus aegrotantem, aliter picturam pictor, quam imperitorum rudes oculi. Lunam et stellas quae tu fundasti: Ecclesiam, vel doctores ejus.

Quid est homo quod memor es ejus? Quale meritum stat hominis, ut memor ejus factus, pro ejus redemptione suscipias carnem. Aut Filius hominis, quoniam visitas eum. Filius Dei, factus est Filius hominis: id est, Filius virginis Mariae: qui visitatavit corpus humilitatis nostrae, quod assumere est dignatus.

Minorasti eum paulo minus ab angelis. In Hebraeo pro eo quod est, ab angelis, qui dicuntur MALACHIM, Deum habet, hoc est ELOHIM. Hunc locum Apostolus in Epistola ad Hebraeos super Christo interpretatur. (Heb. II). Gloria et honore coronasti eum. Gloria cum in ejus descensu inferi claruerunt; honore cum vicit mortem; corona, cum circumdatus sanctorum choro, triumphans rediit ex inferno. Et constituisti eum super opera, etc. Ut sint ei subjecta praeter eum qui illa sibi subjecit.

Omnia subjecisti pedibus ejus. Cum ascenderet ad coelos. Oves et boves universas. Animas sanctas, fructum innocentiae operantes. Insuper et pecora campi. Inferioris meriti homines.

Volucres coeli. Qui per superbiam, iniquitatem in excelso loquuntur. Et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Qui per nimiam curiositatem non contemplantes coelestia: inter hujus saeculi fluctus putant esse vitam aeternam.

Domine Dominus noster, quam admirabile est, etc. De beatitudine incipit, vel de laude et in laudem terminatur. Hoc admiratur Ecclesia, quomodo sancti voluntarii pro nomine Christi patiuntur, vel quomodo sumus omnes a Creatore mundi redempti.

PSALMUS IX.

In finem pro absconditis filii, psalmus David. Licet Aquila pro absconditis filii, adolescentiam filii posuerit: tamen sciendum in Hebraeo haberi, pro morte filii. Denique et Symmachus in hunc modum transtulit, pro victoria de morte filii. Totus igitur psalmus per tropologiam ad Christi pertinet sacramentum. Unde et Septuaginta interpretes, Christi passionem et resurrectionem, quae ignota prius mundo fuit, per verbum absconsionis celare voluerunt, ne a gentibus illo tempore facile nosceretur. Hic de isto filio quod superius dixit, non de illo filio secundum historiam David, id est Abessalon dicit: cujus opera non occulta, sed manifesta et mala fuerunt contra patrem: sed hoc de Unigenito Dei patris intelligitur. Scimus duos adventus, primum et secundum. In primo adventu, et manifestus et occultus venit. Manifestus carne, et occultus divinitate. Et in secundo adventu, et occultus et manifestus veniet. Occultus, quia nescimus diem neque horam. Manifestus, quia videbit eum omnis oculus. Et alio modo occultus, quia nescimus occultum judicium Dei: hoc est, quia repudiati sunt Judaei, electae sunt gentes. Aliter: Videmus sanctos tribulari, et nescimus an pro probatione, an pro emendatione, ut ad melius crescat eorum gloria. Videmus alios tribulari, quorum poena hic incipit, et in futuro cum ipsis permanet. Videmus alios nec tribulari, nec injuriam pati: sed sanos corpore, laetitia temporali omnibus abundare. Isti tales periculosi sunt: quia credimus quod ipsos Deus non visitat, quia non sunt digni visitari, ut postmodum sine fine puniantur. Iste psalmus totus in persona Ecclesiae per prophetam de Antichristo cantatur.

Confitebor tibi, Domine, etc. Vox Ecclesiae. Trina confessio hic sonat: id est, peccatorum, martyrum, confessorum: gratiarum actio, sive laus, ut in Evangelio: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI), et hic trina dilectio intelligitur: id est, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis (Matth. XXII). Narrabo omnia mirabilia tua. Quomodo dicit, se omnia mirabilia Dei narrare: quia nullus homo potest nec videre, nec comprehendere Deum? Nam omnia mirabilia Dei si narrare velimus impossibile est. Cur non possumus? quia alio loco dicit: Pronuntiabo omnia judicia (Psal. XVIII). Nec ipsum potest facere homo. Quomodo non potest? quia Dominus dicit: Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV). Sed quare non narravit diem judicii, sed dixit; Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Actor. II)? Sed in hoc solvitur haec quaestio, cum subjunxit, omnia judicia: postea dicit, oris tui: ac si dicat propheta vel unusquisque sanctus: Quantum me docuisti, tantum narrabo: quia si tantum narras quantum intelligis, omnia mirabilia Dei narras, quamvis in semetipsa plura sint. Vel narrabo omnia mirabilia tua, non illa tantum quod mortui resuscitantur, caeci illuminantur, vel caetera; sed et quod per te animae perditae, saluti insperatae redduntur.

Laetabor et exsultabo in te. Laetabor, in spe, et exsultabo, in re: juxta illud Apostoli: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X), Et psallam nomini tuo, Altissime. Psallam, opere compleam, nomini tuo. Nomen Patris Filius est, Altissimus ipse est Deus. Vel, psallam nomini tuo: hic laus cum opere.

In convertendo inimicum meum retrorsum. Qualem inimicum, id est, diabolum: quia Dominus dixit: Vaderetro, Satana (Marc. VIII). Ante adventum Christi diabolus dux itineris mortis fuit: sed postea retro Ecclesiam sequens, est quasi canis. Unde alibi dicit: Tu conteres caput illius, et ille calcaneum tuum observabit (Genes. III): hoc est, finem vitae uniuscujusque. Mulier Ecclesia, serpens diabolus. Infirmabuntur et peribunt a facie tua. Impii utique ab impietate sua peribunt. Vel sicut superius dixit singulariter, ita et hic pluraliter, id est, omnes satellites suos insimul comprehendit, qui perituri sunt in die judicii. Quare infirmabuntur? quia prius fortes erant propter peccata nostra: sed modo infirmitas Dei nos fecit fortes, et illos infirmos: ut dicit Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I).

Quoniam fecisti judicium meum. Vox Ecclesiae, ac si dicat: Aperte gentes elegisti, et Judaeos reprobasti. Quando dicit, judicium meum: hic apparet quod Ecclesia ex gentibus venit. Et causam meam. Ac si dicat Ecclesia. Causasti pro me contra adversarios, et vindicasti me; et fecisti causam meam bonam. Sedisti super thronum. Thronus Graecum est, Latine sedes: quia unusquisque sanctus sedes Dei est: ut ipse ait. Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI). Et alibi: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII). Dicit unus thronus ex ipsis, id est, Paulus: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Qui judicas aequitatem. Hoc est, justitiam: judicasti juste tu Pater, causam meam, ut me resuscitares: quia injuste me tradiderunt morti.

Increpasti gentes. Per praedicatores, qui idola adorabant, ligna et lapides. Et periit impius. Diabolus qui in ipsis lignis vel lapidibus adoratur: vel per praedicationem Apostolicam increpatae sunt gentes, et ab impio factus est prius. Nomen eorum delesti in aeternum. Id est, memoriam eorum. Non memorabitur in his ultra nomen impietatis: quia credentes in te acceperunt nomen tuum novum, quod benedicetur in terris.

Inimici defecerunt frameae in finem. Quasi dicat: arma diaboli, quae erant peccatoribus membra sua, per quos diabolus alios persequebatur, defecerunt. Vel aliter: Inimici defecerunt framea, quasi dicat, de framea, quod est verbum Dei, in futuro judicio deficient, quando per ipsum verbum judicandi erunt. Et civitates eorum destruxisti. Id est peccatores. Quot sunt vitia peccatorum, tantae et civitates, hoc est, munitiones, in quibus diabolus regnabat: ac si dicat: Defecerunt per tuos praedicatores.

Periit memoria eorum cum sonitu. Sonus doctrinae illorum, vel haereticorum mala cum ipsis periit. Vel cum sonitu, id est, a praedicatione Evangelii. Et Dominus in aeternum permanet. Et ipse et sui sancti cum tumultuatione sua peribunt, in saecula Domino permanente, ut diximus, et suis sanctis.

Paravit in judicio, etc. Omne enim judicium dedit Filio. Paravit in judicio sedem suam: id est, Ecclesiam: de qua ipse judicabit orbem terrae, quod sunt omnes gentes. In aequitate judicabit populos. Quod est aequitas, hoc est et justitia, id est, Christus. Vel iterato scilicet adventu cum justis praemia, injustis infernum et poenam.

Et factus est Dominus refugium pauperi. Inter pauperem et adversarium, hoc est, diabolum, judex erit Christus: qui judicabit inter Ecclesiam et adversarium, hoc est, diabolum. Unde et in Apocalypsi dicitur: Qui est accusator fratrum nostrorum. Vel illi pauperes, qui propter eum pauperes facti, divitias suas in cibos distribuunt pauperum. Adjutor in opportunitatibus. Adjutor est Ecclesiae suae. In tribulatione. Quando opportunum est, ut ait Apostolus. Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis: sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere: ne cum peccatoribus in supplicio damnemur aeterno (I Cor. X).

Sperent in te. Id est, non in se, sed in te, et non in concupiscentiis saeculi. Qui noverant nomen tuum. Sive potentiam, sive magnificentiam tuam. Vel nomem tuum: id est, Filium tuum. Quare propter hoc quod sequitur: Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Ideo sperant in te: ut illud: Si corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Tamen permittit illos tentari, sed non usquequaque.

Psallite Domino. Id est, cantate Domino, praedicate, opere implete. Qui habitat in Sion. Sion, specula, id est, Jerusalem, hoc est, visio pacis: modo Ecclesia hic speculatio: quia speculatur de futuro judicio Dei. Sed cum venerit ad Jerusalem coelestem, non erit tunc speculatio, sed visio. Unde dicit Paulus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Annuntiate inter gentes studia ejus. Vox prophetae admonet praedicatores ut praedicent. Annuntiate studia ejus: hoc est, praedicate mandata ejus. Forsitan illi dicent: Moriemur si ad gentes ambulaverimus: sed adjungit propheta:

Quoniam requirens sanguinem eorum. Et Dominus: Nolite timere: quia si occidunt corpus, animam non possunt occidere (Mat. X). Memoratus est Dominus: et non est oblitus orationem pauperis. Ac si dicat propheta: Non est oblitus vindicare sanguinem vestrum. Unde ipse Dominus dixit: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte (Luc. XVIII).

Miserere mei, Domine. Vox Ecclesiae: Vide humilitatem meam de inimicis meis: qui exaltas me de portis mortis, etc. Portae mortis sunt studia parentum, qui colebant diversos deos daemoniorum. Ipsi erant portae mortis, quorum doctrina ad mortem ducebat. Aliter: Portae mortis, haereticorum doctrina, de quibus portis exaltata est Ecclesia: et missa est in portas filiae Sion, quae sunt portae vitae. Sicut per malam doctrinam quasi portas mortis intelligimus, quae nos ad interitum ducunt: ita et portas vitae intelligimus bonos praedicatores, qui nos per suam doctrinam ad vitam aeternam ducunt.

Exsultabo in salutari tuo. Exsultabo, id est, gaudebo: In salutari tuo, in Christo tuo.

Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. Hoc est, in malis operibus quae fecerunt, ibi infixae sunt, de quibus judicandae sunt. In laqueo isto quem absconderunt, etc. Quia unusquisque laqueum quem alteri parat ad cadendum, ipse prius in eo cadet.

Cognoscetur Dominus judicia faciens. Cognoscetur, hoc est, ad judicium. In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Quia unusquisque peccator ipse sibi secum portat et funes, et vincula, et tormenta, unde sustineat mala. Nam ab aliis non est necesse praeparari unde torqueatur, cum ipse sibi praeparet quae ad poenam pertinent:

Convertantur peccatores in infernum. Id est, quia ultra finem saeculi vivere volunt, convertantur in infernum. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Hoc est, qui dicunt quod Deus obliviscatur, et non habeat curam de rebus suis, ipsi obliviscantur a Domino: quia non dicunt verum quod Deus obliviscatur creaturas suas; quia dicit:

Quoniam non in finem oblivio, etc. Quia si differt, non aufert suum auxilium a sanctis suis.

Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Vox Ecclesiae sonat contra Antichristum: Exsurge, in judicium: non praevaleat homo: id est, homo peccator Antichristus. Judicentur gentes in conspectu tuo. Duobus modis primum jam in praescientia Dei judicati sunt. Quare? Quia ad Ecclesiam non pertinent, sed ad Antichristum: quia dictum est: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III).

Constitue, Domine, legislatorem super eos. Id est, Antichristum, qui lator legis malae doctrinae est, ut ait Paulus: Noluerunt recipere veritatem, sed consenserunt iniquitati (I Thess. II).

Sciant gentes quoniam homines sunt. Cum condemnatae fuerint, tunc cognoscent quia spem in homine posuerunt, et non in Deum, qui solus salvare potest.

Ut quid, Domine, recessisti longe? Quare elongas salutare tuum cum nos inflammati sumus ab exspectatione adventus tui? Unde Dominus dixit in Evangelio: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Matth. XXIV). Despicis in opportunitatibus, etc. Tunc videntur despicere, quando opportunum tempus est Ecclesiae ut adjuvet, et non statim occurrit illi in tribulatione. Quare? ut illam exerceat secundum suam voluntatem: quia quanto magis differt, tanto magis Ecclesia dilatatur in desiderio suo.

Dum superbit impius, etc. Dum superbit impius, Antichristus: accenditur pauper, Ecclesia in tribulatione, a superbia ipsius Antichristi. Comprehenduntur in consiliis, etc. Ab ipsis enim cogitationibus suis alligantur, qui contra Deum sunt.

Quoniam laudatur peccator in desideriis, etc. Ab adulatoribus, et non a justis laudatur peccator, tunc quando peccator peccatorem laudat, alius alium, dum se invicem laudant, occidunt.

Exacerbavit Dominum peccator. Ipse Antichristus. Secundum multitudinem irae suae. Quia flagella correptionis non accepit. Non quaeret. Ut se quasi Deum adorent: hoc est, non est dignus ut requiratur, sed ut puniatur.

Non est Deus in conspectu ejus. Quia nihil ei dignum operatur. Inquinatae sunt viae illius, etc. Non enim per viam rectam graditur, quae est Christus.

Auferentur judicia tua, etc. Quia non credit in se futurum esse judicium. Omnium inimicorum, et Christianorum utique, ad probandum qui eum sequi contemnunt.

Dixit enim in corde, etc. Semper enim seducam homines, ut in malis perseverantes, voluntati Dei resistant. Dixit enim, hoc est, Antichristus: quid dixit? Non movebor a generatione in generationem sine malo: id est, tanta mala faciam in una gente, ut antequam veniam ad alteram gentem, antea meam famam audiant et timeant. Aliter: Non movebor a generatione carnali in generationem spiritualem: id est, de terra cum corpore in coelum conscendam: sine malo, ac si dicat, sine ulla injuria. Cum voluerit ascendere ad montem Oliveti, Dominus eum interficiet spiritu oris sui. Voluit unus de membris suis Simon Magus coelum conscendere, sed interiit.

Cujus os maledictione et amaritudine plenum est. Ac si dicat: Qui se sua justitia jactat ut sit Deus, apud Deum maledictus est. Sub lingua ejus. Sub corde ejus. Labor et dolor. Dolor sibi est, et aliorum temperat laborem et dolorem.

Sedet in insidiis cum divitibus. Id est, diabolus insidiatur per membra sua in quibus praesidet, et aliis nocet. Ut interficiat innocentem. Id est, ut de innocentibus faciat nocentes, et sibi primum noceat.

Oculi ejus. Id est, oculi Antichristi. In pauperem respiciunt. Hoc est, in Ecclesiam, quae est corpus Christi: ad nocendum respicit, et non ad adjuvandum. Insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo. Diabolus, et leo, et draco potest dici. Draco, quando occulte nocet: et leo, quando aperte persequitur. Ut rapiat pauperem. Id est, Christianum.

Rapere pauperem, dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum: inclinabit se, et cadet, etc. Videtur inclinare se quasi ad humilitatem, ut videatur quasi mitis et sanctus, et cum se inclinaverit, tunc casurus est: quia dum sperat longe se esse a morte, tunc repentinus ei superveniet interitus.

Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Oblitus est: ac si dicat: Mea sunt omnia quamdiu saeculum fuerit, et in oblivione tradidit illa Deus: numquam usus est illis: sed mea sunt, quia ego Deus sum.

Exsurge, Domine. Hoc est, ad judicium. Ecclesia dicit contra Antichristum. Et exaltetur manus tua. Id est, potentia tua: dum Antichristus se taliter jactat omnia possidere sine fine. Ne obliviscaris pauperum in finem. Dum ille se dicit regnare usque in finem. Propter hoc superius dicit.

Irritavit impius Deum. Id est, Antichristus. Dixit enim in corde suo, Non requiret Deus. Dicit Antichristus: Non curat Deus de isto praesenti.

Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras. Propheta loquitur ad Deum: Quia Antichristus meditatur ut noceat, tu consideras. Ut tradas eos in manus tuas. Manus Dei illi dicuntur, qui justam vindictam Dei exercent super peccatores. Propter hoc manus, quia per illos vindicatur Deus. Aliter: Ut tradas eos in manus tuas, id est, in operibus suis: ut digni sint tradi, qui indigna gesserunt: quia ipsi sibi suis miseriis tradiderunt, et dimisit illos in omnes voluntates suas.

Tibi enim derelictus est pauper. Id est, Ecclesia. Ac si dicat: Tua est ad salvandum. Pupillo tu eris adjutor. Pupillus dicitur, qui non habet patrem: orphanus, qui nec patrem nec matrem habet. Pupillus dicitur, qui patrem diabolum non habet, ut in Evangelio: Nolite vocare vobis patrem super terram (Matth. XXIII). Et qui non habet matrem, id est, gentilitatem. Ac si dicat: ad istum eris adjutor.

Conterens brachium peccatoris. Ista ad Antichristum pertinent: quia confringet Dominus fortitudinem ejus. Et maligni. Ipse est malignus. Quaeretur delictum ejus, nec invenietur. Hoc est, ad emendationem non est dignus venire. Et aliter: Non invenietur, ut habeat peccatum: sed sit sicut Deus qui peccatum non habet, quantum apud ipsum.

Dominus regnabit in aeternum sine fine. Quia tunc regnum cum tranquillitate, ut Paulus ait: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). Peribitis, gentes, de terra illius. Qui Antichristum receperunt, peribunt ab Ecclesia, hoc est, de Ecclesia; regnante Christo, gentes criminum a corpore humano depereunt.

Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Id est, Ecclesiam suam exaudivit Dominus ut vindicetur. Exaudivit, ut eis tribueret regna coelorum. Praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Hoc est, clementia tua. Aures Domini audire dicuntur, cum exaudire dignatur: id est, aeternam vitam, quam Ecclesia desiderat, cum eam ei dederit: ut quod quondam concupierat in ipse, tandem fruatur in specie.

Judicare pupillo et humili. Hic enim dativo, non accusativo casu loquitur: hoc est, non ut pupillum judicet, sed ut judicetur pupillo et humili, ut accipiant vitam aeternam. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Ut ex hoc non erigatur Antichristus super electos Dei, neque tentet illos: quia oppressus regno Filii Dei, amplius non erit. Nos quoque oremus Dominum, ut nos ab ejus operibus custodire dignetur illaesos: ut ab eo pupilli facti, patrem Christum Dominum cognoscentes, ipsum sequamur fide, ipsum retineamus corde, ipsum glorificemus in opere: quia ipsi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS X.

In finem, psalmus David. Decimus :PSALMUS Contra haereticos, et male credentes canitur.

In Domino confido. Vox Ecclesiae, contra haereticos, sive Christi contra daemones. Transmigra in montem sicut passer. Vult justum ad deserta migrare, ut ibi eum facilius elidat. Vel quia haeretici dolosi sunt, de quibus ait propheta: Vae his qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. V): ideo volunt ad se seducere justum, dicentes: Ad nos transmigra. Qui respondit eis: In Domino est spes mea. Quomodo, inquit, ad vestros montes, hoc est, ad vestram superbiam transmigrabo? Quod autem ait, sicut passer: saepe passerem loco prudentia poni legimus. Ideo isti dicunt: Transi ad nos sicut prudens, cum eorum prudentia sit stulta.

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum. Id est, haeretici ora illorum contra Ecclesiam intenderunt arcum, potentiam verbositatis suae. Paraverunt sagittas suas: hoc est, verba. In pharetra, in semetipsis. Quia ipsi sunt pharetrae: ubi verba inania, et sententias venenosas quas de Scripturis sanctis conficiunt, occultas retinent. Ut sagittent in obscuro rectos corde. Numquam enim in luce pugnant, sed semper in tenebris. Quapropter justus aiebat: Lucerna pedibus meis, verbum tuum, Domine. Ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. CXVIII). Ut cum viderint in Ecclesia imperitos quosque, vel simplices, laqueis dolosis ac occultis illiciant.

Quoniam quae tu perfecisti destruxerunt. Quid est quod fecisti? Ecclesiam tuam in unitate. Unde dicit: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Ps. VIII). Haeretici destruere volunt hoc et in se, et in aliis, quia unitatem scindunt. Aliter: Quem tu perfecisti, Christum de Spiritu sancto conceptum, Judaei occiderunt. Justus autem quid fecit? Cum calumniantur haeretici, et discordant inter se, hoc respondet Ecclesia in persona Ecclesiae. Inter vos discordamini, sed de vobis Christus non tacet: quia dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Et aliter: Quid fecit justus? Hoc est, redemit mundum, et seipsum dedit pro mundo.

Dominus in templo sancto suo. Ac si dicat propheta: Quamvis, vos haeretici, aversemini Ecclesiam, tamen Dominus in templo erit, hoc est, in Ecclesia. Dicit Apostolus: Vos estis templum Dei vivi (II Cor. VI). Dominus in templo sancto suo: In Ecclesia quam sibi exhibuit sanctam. Dominus in coelo sedes ejus. In coelo, hoc est, in sancto praedicatore. Unde dixit. Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI), et anima justi, sedes sapientiae in anima justi, quae coelestia meditatur.

Oculi ejus in pauperem respiciunt. Oculi Christi aspectu divinitatis ad populum christianum respiciunt. Ad quid respiciunt? Hoc est, ad adjuvandum. Palpebrae ejus interrogant filios hominum. Subtilitas divinitatis, id est, judicia Dei occulta, in quibus nos interrogat: quia per hoc cognoscit quid habet unusquisque, quia judicia Dei occulta sunt. Sicut Scriptura aliquando obscuratur, ut nos infirmitatem nostram cognoscamus: iterum allevamur, ne desperemus. Et alio modo: Per prospera et adversa interrogat: quia per hoc probat Deus qualis quisque fuerit. Alio modo: Videmus unam gentem flagellari, et scimus pro qua causa flagellatur: hic manifesta judicia sunt. Et alio modo: Videmus flagellari, et nescimus pro qua causa, et hic occulta judicia, per haec superius comprehensa.

Justum et impium interrogat Dominus. Id est, probat. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Hoc est, perdit illam.

Pluet super peccatores laqueos: ignis, etc. Hoc secundum historiam factum fuit: quando Dominus pluit sulphur et ignem super Sodomam. Ut ait apostolus Judas, in exemplum ignis aeterni factum fuit. Pluet super peccatores. Duobus modis et haeretici pluunt mala doctrina. Et sicut una pluvia irrigat terram fecundam et aridam: sic et una praedicatio est a Deo, quae infundit terram bonam, id est, sanctos: et terram malam, peccatores, quibus pertinent ista quae sequuntur: Ignis, cupiditas, sulphur, putredo peccatorum, spiritus procellarum, spiritus tempestatis. Spiritus procellarum, poenam aeterni judicii, et verbera indicat peccatorum, quos ignis exurit, tempestas exanimat. Et prophetam dicit: In circuitu ejus tempestas valida. Pars calicis eorum (Ps. XL): Quare dixit partem? Quia unicuique pro parte sua, quasi de calice, id est, justam vindictam recipiet prout gessit miseriam suam: ut ait propheta: Reddet Deus unicuique secundum opera sua (Ps. LXI, Jerem. XXV).

Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. Quia unicuique quasi in speculo, cum venerit in conspectu ejus, videbit iniquitatem suam et ipse praevidet iniquitatem illorum. Vel praesentia Dei vidit sanctos ad regendum. Diligit enim justitiam: quia unumquemque secundum opus proprium judicat. Aequitatem vidit vultus ejus: ut sanctis praemia, peccatoribus tribuat poenam. Qui nos vocatione sua dignetur dignos efficere, et non secundum peccata nostra nobis supplicia interat, sed secundum magnam misericordiam suam veniam largiatur: quia ipsi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XI.

In finem pro octava, psalmus David. Iste psalmus de passione Christi cantatur. Pro octava, sicut superius diximus.

Salvum me fac, Domine. Vox Christi ad Patrem pro parte carnis in passione. Quoniam defecit sanctus. Praeter te, non superest qui possit salvare. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Quare dixit veritates, dum non scimus qui est veritas, ut ait: Ego sum via et veritas (Joan. XIV). Sicut multae Ecclesiae et una Ecclesia, sic multae veritates: quia multorum justorum opera, et multi qui faciunt bonum. Sed quare diminutae? Quia ante adventum Christi, sive prophetae, sive patriarchae, tam bonae naturae, quam qui ex parte dejecti videbant servire, in multis modis diminuti erant: quia caput, id est, veritas, qui est Christus, nondum venerat. Membra diminuta erant, usquequo caput eorum, quod est Christus, advenit.

Vana locuti sunt, etc. Primum Petrus, quando dixit: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt (Matth. XXVI): sed hi omnes vana locuti sunt, dum adimplere quod proposuerunt, non potuerunt. Et haeretici, mali doctores, qui doctrinam perversam docent, vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Christus Dominus, qui haec loquitur, est omnium proximus: qui fecit misericordiam, ut morte sua alligaret vulnera nostra. Contra quem Judaei in vaniloquio exercebantur. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Simmachus ita transtulit Labia lubrica, in corde aliud est, et loquitur. Labia dolosa, bilingues dicuntur, quia duabus linguis loquuntur: quia aliud dicunt, et aliud retinent. Sic labia dolosa qui de corde in corde locuti sunt mala: secus quod conceperunt corde, protulerunt ore in opere.

Disperdat Dominus universa labia dolosa. Numquid maledicendo dicit? Non: quia non est mos sanctorum maledicere, sed pronuntiando quod futurum est, dixit: non optando, et sed prophetando (Joan. VIII). Qui sunt labia dolosa? Haeretici, et mali praedicatores. Et linguam magniloquam. Id est, qui superba loquuntur.

Qui dixerunt, linguam nostram magnificabimus. Hoc est, qui semetipsos in invicem laudant, et opera sua magnificant. Labia nostra a nobis sunt. Ac si dicat: Doctores nostros ex nobis ipsis habemus, non aliunde. Plaudunt enim in vana verbositate, dicentes: Nos filii Abrahae sumus, et nemini umquam servivimus. Quis noster est Dominus? Ac si dicant: Nullum habemus Dominum, quia omnia scimus.

Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum. Vox Patris est. Quis erat miser, nisi humanum genus in saeculo, quod in istam miseriam venit in qua gemebat in peccatis? Et gemitus erat in inferno, in illis qui in poenis habitabant. Nunc exsurgam, dicit Dominus. Hoc est, mittam Filium meum qui eos redimat, et illos qui in miseria sunt in mundo, vel eos qui in inferno commorantur. Quod ita factum est: Misit Deus Pater Filium suum ad nos miseros, ut nos liberaret, et illius paupertate divites essemus.

Ponam in salutari meo. Dixit, in salutari, et non dixit, quid ponam: subauditur, salutem gentium. Et adhuc quid ponam? Contra gemitum laetitiam: et contra paupertatem, divitias spirituales. Fiducialiter agam in eo. Vox Patris de Filio. Ac si dicat: Cum fiducia omnia facio per eum: quia divinitas firmavit humanitatem: ut scriptum est, libere egit.

Eloquia Domini, eloquia casta. Utriusque Testamenti doctrinam insimul comprehendit. Tunc casta sunt, si a bonis praedicatoribus incorruptibiliter et sine corruptione praedicentur. Tunc erit istud: si quando praedicant non parentum provocati amore, non potentum timore, non propter dona praesentia, non pro honore vano. Aliter: Qui nec audent addere aliquid amplius, nec minuere tam in veteri quam in novo Testamento, sed fideliter praedicant. Argentum igne examinatum. Hoc est, Spiritu sancto probatum. Non illi eloquia divina probant: sed Spiritus sanctus illos illuminat, qui ipsa praedicant: sicut in Isaia ille angelus, quando accepit calculum ab altari, et tetigit labia ejus, dicens: Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Per argentum, vetus Testamentum: per aurum, novum. Sic est littera et spiritalis intellectus, quasi ex argento producatur aurum. Probatum terrae, hoc est, Ecclesia. Illa eloquia divina probata sunt per Spiritum sanctum, quem accepit Ecclesia. Aliter: Probatum terrae, id est; Christus Dominus, qui venit in humanitate illa pro parte carnis, quam ex Maria accepit, quasi terram Dominus suscepit. Purgatum septuplum. Septem dona quae in Christo fuerunt: non ut ille purificaretur, sed qui ipsa dona accepturi erant, purificarentur.

Tu, Domine, servabis nos. Hoc est, in fide, Ecclesia rogat. Et custodies nos a generatione hac. Omnium malorum turbam simul comprehendit, haereticorum, dialecticorum, et reliquorum. Ab istorum generatione Dominus separavit Ecclesiam suam. Unde et in Evangelio: Haec omnia venient universae generationi illi, a sanguine Abel qui effusus est; vel a sanguine Zachariae filii Barachiae, quem occidederunt inter templum et altare (Matth. XXIII).

In circuitu impii ambulant. Cum transtulerint nos de praesenti saeculo in futurum, tunc impii foris ambulant: nec poterunt intrare cum sanctis, quos tu, secundum magnitudinem tuam, tua sollicitudine conservasti. In circuitu impii ambulant: quia in aeternam vitam non pervenient. Et aliter: Cum electi recepti fuerint, extra januam clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis. Aliter: In circuitu eorum, et dicetur eis. Nescio vos: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Filios Dei. Secundum multitudinem juxta abundantiam misericordiae tuae, quia multiplicatur Ecclesia, hoc est, de pietate et misericordia ipsius: cum in retributione futurae beatitudinis promissa tua percipientes, conformes effecti fuerint corpori gloriae tuae, in quo tibi est cum aeterno Patre, et Spiritu sancto, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XII.

In finem, psalmus David. Duodecimus psalmus vocem continet animae fidelis, requirentis Deum.

Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Vox Ecclesiae. Ac si dicat: Quamdiu? Quare in finem dicit? quatuor elementis constat homo, igne, aere, aqua et terra. Terra inferior est ab his creaturis, quia finis creaturarum terra est: ideo dicit Ecclesia: Et si vilior sum, vilissima quasi terra, usquequo oblivisceris me? Non propterea, quia infima sum, et finis aliarum creaturarum: non propter hoc me obliviscaris in finem. Usquequo avertis faciem tuam a me, ut non habeam notitiam, neque illuminationem cogitationis tuae ante terminum vitae hujus.

Quamdiu ponam consilia in anima mea. Patior haec, inquit, quoadusque per spiritale consilium te requiram. Dolorem in corde meo per diem. Per illud scilicet lumen notitiae tuae quod diu perdideram, apponam dolorem super tenebras peccatorum meorum: hoc est, agam poenitentiam.

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Quamdiu ad te conversus non fuero, erigitur adversus me diabolus, qui est humani generis inimicus. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Quasi dicat: Quamdiu habet adversarius dominationem Ecclesiae? Usque in finem. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Oratio Ecclesiae est, de tribus personis potest intelligi: Respice in tribulatione, vel in auxilio: et exaudi in hoc quod deprecor.

Illumina oculos meos. Id est, oculos cordis. Ne umquam obdormiam in morte. Scimus quia non potest homo dormire qui in tormento est, sed dormire pro nocte illa ponit. Unde superius ait: Mors sine morte, et defectus sine defectu. Et Dominus dormivit in navi, cum suscitatur a discipulis. Notandum, quod Dominus dormiebat, quando fides apostolorum titubabat. Unicuique Dominus pro fide sua vigilat, et per fidem excitatur. Et si non habetur fides, quasi dormire videtur. Unde dicit: Excita fidem tuam, et tunc suscitas Christum. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Tu es enim lux vera quae illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum. Tu enim illuminas oculos cordis nostri, ne nos aeternae mortis obrepat somnus. Nequando dicat inimicus, etc. Nequando, hoc est, in futuro judicio, dicat inimicus meus, praevalui adversus eum: id est, seduxi eum ut deciperem. Ac si dicat: Si nos potest adversarius in somno infidelitatis invenire, tunc praevalet super nos.

Exsultabunt si motus fuero. Ipsi quorum pedes moti: quia in veritate Dei non steterunt, si meos pedes, hoc est, sensus, de fide catholica potuerint elongare: tunc exsultabunt: id est, gaudebunt, ut ait Propheta: Mei autem pene moti sunt pedes: sed ego in tua misericordia spero, ut stabiliar in fide.

Exsultabit cor meum in salutari tuo: In Domino Jesu Christo. Cantabo Domino, id est laudabo, et praedicabo. Qui bona tribuit mihi, hoc est, istius vitae praesentis subsidia, quibus subsistimus: ut, despectis pompis saeculi, spiritualia mente conspicerem. Aliter: Bona tribuit: virtutes Ecclesiae, id est, fidem, spem, et charitatem: et in futuro vitam aeternam. Psallam nomini tuo, Altissime: hoc est, quod canto et praedico, opere impleam. Merito ergo, Domine Jesu Christe, nomini tuo psallitur, quia dives pietate, et justis victoriam praestas, et peccatores ut ad te convertantur invitas: tibi gloria et honor cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XIII.

Tertius decimus psalmus non habet inscriptionem, sed redemptionem nostram ex Sion processuram esse pronuntiat. Et primo quidem contra impios loquitur, qui confidentes in divitiis saeculi, Deum qui has largitur, ignorant.

Dixit insipiens in corde suo. Pro eo quod est, insipiens, in Hebraeo NABAL positum est. Unde et Abigail de viro suo Nabal ait in monte Carmelo: Vere secundum nomen suum insipiens est (I Reg. XXV). Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Hunc psalmum de passione Christi referunt, quando omnes Dominum reliquerunt: in tantum ut Petrus quoque qui apostolorum fuit princeps negaverit. Qui dixerunt in corde suo, non est Deus. In corde dixerunt, non in ore. Quare? Quia non ausi sunt: ne forte deorum suorum numina violarent. Dixit insipiens, populus Judaicus: qui dicunt in corde, Non est Deus, non est Christus Filius Dei. Unus ex eis non solum pro Deo non habuit, sed nec prophetam credidit, dum dixit: Hic si esset propheta, sciret utique, quae et qualis esset mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII). Et alter: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Marc. XV).

Corrupti sunt. Ab illa integritate bonae naturae degeneres. Abominabiles facti sunt. Id est, odibiles. In voluntatibus suis. Id est, in factis suis. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. Si enim Dei notitiam habuissent, corrupti et abominabiles non fuissent. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nisi quis cognoverit Christum, qui est unicus Patris, bonus prorsus esse non poterit. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Hic apparet quod iste psalmus ad passionem pertinet: quia nullus de discipulis, neque Petrus qui caput Ecclesiae est: quia et ipse negavit: nullus de hominibus, quia totus mundus ad inferiorem partem declinaverat, praeter unum hominem, qui est Christus.

Dominus de coelo prospexit. Salutem generi humano dare. Vel, de coelo, id est, de sanctis. Super filios hominum. Quos sanctos suos faciat. Vel, de sancto suo. Super filios hominum: id est, super genus humanum: Ut videat, hoc est, ut videre sanctos suos faciat: per quos respicit, et in quibus habitat. Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Prospicit per animas sanctas, quas saepe coelum diximus, ut videat si sit sapiens, qui Deum mente requirat: nam apud divinam potentiam nihil habetur obtectum.

Omnes declinaverunt. Declinaverat totum genus humanum ad inferiorem partem. Simul inutiles facti sunt, et sibi, et aliis. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dicit enim haec de gentibus. Sed quia interponit omnes, adjungit Judaeos intelligendos, qui saepe se in volutabris atque idololatriis gentium miscuerunt.

Sepulcrum patens est guttur eorum. Ab hoc versu usque ad eum, ubi dicit: Non est timor Dei in conspectu oculorum eorum, in Hebraeis codicibus non habetur. Quaeritur ergo quomodo Apostolus hoc usus sit testimonio in Epistola quam ad Romanos scripsit (Rom. III). Respondemus Apostolum de Deuteronomio ac Psalterio, et caeteris Scripturarum locis hoc testimonium texuisse.

Ibi timuerunt timore: hoc quod sequitur, Ubi non erat timor: In Hebraeis voluminibus non habetur.

Sepulcrum patens est guttur eorum. Per seductiones suas in ora tamquam in sepulcra homines congesserunt. Nam et alibi simile huic ponitur: Nisi Dominus fuisset in nobis, forsitan vivos deglutissent nos (Ps. CXXIII). Linguis suis dolose agebant. Corrumpentes mores bonos colloquiis malis. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quia, sicut aspides, ita obturant aures suas, ne praecepta divinae Legis exaudiant. Venenum enim, dolus iniquorum colloquiorum intelligitur.

Quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Benedictio adulationis maledictionem infert. Amaritudo enim ad id refertur: quia dulcia eloquia Dei, male sentiendo, in suam perniciem amara fecerunt. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: quia et sibi et aliis nocet eorum doctrina, et in futuro condemnat. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Et corporaliter et spiritualiter occidunt, dum Christum, qui vita est animae, ab ipsa effundere desiderant.

Contritio et infelicitas in viis eorum: contritio corporis, infelicitas animae. In viis eorum, in operibus eorum. Semper peccatores in via sua infeliciter conteruntur. Quoniam viam pacis non cognoverunt. Quae est Christus Dominus: nec per fidem, nec per operationem. Quare non cognoverunt? Propter hoc quod sequitur: Quia non est timor Dei ante oculos eorum. Non proposuerunt Deum ante sensus eorum, in memoria et sancto timore. Non est timor Dei ante oculos eorum. Non enim metuunt futurum judicium, ideo non observant mandata ejus.

Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, venturam ultionem? Ac si dicat: Si modo non cognoscunt, cognoscent in judicio quando venturus est. Qui devorant plebem meam sicut cibum panis: haeretici populum Christianum. Sicut panis in omnes cibos currit, sine ipso satiari non potest, sed cum omnibus cibis sumitur: sic et haeretici numquam satiantur iniquitatibus suis, nisi de plebe Dei, vel de Ecclesia, quos possunt capere inde satiantur. Qui devorant plebem suam, populum ecclesiasticum, sicut cibum panis: quia non est panis vivus, nisi qui de coelo descendit. Dominum non invocaverunt. Si enim invocassent, salvi utique fuissent. Aliter: Deum non invocaverunt. Quare? Quia multi invocant, sed non Deum, sed aliam rem quam desiderant habere pro Deo, non ipsum Deum.

Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Et gentes suos timent deos, et ipsos potentes Judaei, quando de Christo dixerunt: Si dimittimus eum vivere, venient Romani, et tollent nostrum regnum et gentem. Illi trepidaverunt timore, ubi non erat timor: In idolis utique et vanis simulacrorum ritibus.

Quoniam Dominus in generatione justa est. In populo Christiano. Et in Judaeis fuit: quia ex ipsis carnem sumpsit. Consilium inopis confudistis. Christum Judaei credere noluerunt: hoc est, de adventu mysterium incarnationis ejus credere noluerunt. Inops dicitur Christus, ut ait Paulus: Quia eum dives esset, inops factus est, ut illius inopia nos divites faceret (II Cor. VIII). Consilium inopis confudistis: id est, Christi: non intelligentes eum a Deo processisse cnm praeberet consilium, dicens: Poenitentiam agite. Quia Dominus spes ejus est. Pater utique, propter assumptam carnem: quia humanitas confortata est a divinitate.

Quis dabit ex Sion salutare Israel? Quis nisi Deus qui est in Sion? Ille dedit salutem, ipsum Christum in Ecclesia sancta. Aliter: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Christus Dominus, quem habitatores illius terrenae Sion non crediderunt. Dum averterit Dominus captivitatem plebis suae. Jam redempti sumus de illa captivitate transgressionis, sed adhuc in captivitate vitae istius sumus. Et aliter: De parte Judaeorum: quod ipsa avertatur de captivitate tempore Eliae et Enoch, ut Paulus dixit: Cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Aliter: Dum avertet Dominus captivitatem plebis suae, per propriam passionem. Laetetur Jacob, et exsultet Israel. Ipse est Jacob qui et Israel: sed hic Jacob, et illic Israel. Hic supplantator vitiorum, et illic videns Deum facie ad faciem: quando erit Deus omnia in omnibus: qui, relictis saecularibus, mente Dominum contuetur. Qui nobis tribuere dignetur: ut nos actu Jacob effecti, supplantatis vitiis et vere Israelitae, ipsum mente videre, ipsum corde tenere mereamur, cui est cum aeterno Patre et Spiritu sancto, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XIV.

Psalmus David. Opportune quartus decimus :PSALMUS Lectus est: et secundum ordinem ita evenit, ut propemodum de industria lectus esse videatur, secundum ordinem lectus est psalmus. Ex dispensatione Dei puto factum esse: ut quod vobis proderat, in ordine exponendi hodie recitaretur. Quartus decimus :PSALMUS Lectus est, qui praescribitur, Psalmus David. David autem noster Christus est, ut saepe diximus. Deinde legimus in Exodo: quia quarta decima die agnus immolatur (Exod. XII). Quarta decima die immolatur, quando luna plena est, quando nihil deest de lumine. Videte ergo quod Christus non immolatur, nisi in perfecto et pleno lumine. Quoniam ergo quarta decima die immolandus est vobis agnus, nunc propheta miratur, et interrogat:

Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Vos qui vultis habitare in tabernaculo Domini, audite quae dicit Dominus: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Tabernaculum hic pro aeternitate accipimus, quamvis in aliis locis opera intelligatur: quia hic in tabernaculo praesenti, quod est Ecclesia, multi habitant corpore et non fide: quia hic dum inferiores sumus, quasi in tabernaculo consistimus, usquequo post victoriam in domum perveniatur. Aliter: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis, inquit, terrenus poterit templum Dei effici, et habitare in civitate viventis Dei? De qua Apostolus multa loquitur. Aut quis requiescet in monte sancto tuo? Quis, ait, dignus erit conformis fieri imagini Filii Dei (Hebr. XII, Rom. IX), qui saepe mons dicitur? Hic lapis excisus de monte sine manibus: hic factus est mons magnus, hic implevit latitudinem orbis terrae (Dan. II), in hoc sanctorum animae requiescunt. In hoc ergo nullus accipit requiem, nisi qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam: qui immunis est ab omni labe peccati, et praecepta Dei inviolabiliter custodierit. Aliter: Aut quis requiescet in monte sancto tuo? Non prius in monte, et postea in tabernaculo: sed prius in tabernaculo, et ita in monte. Tabernaculum non est firma domus, tabernaculum non habet fundamentum: sed huc illucque mutatur, et cum transmigrante migrat: quia tabernaculum non habet fundamentum, sed est domus incerta: domus autem firma habet fundamenta. Mons pro vita aeterna ponitur.

Qui ingreditur sine macula. Hoc est, sine mortalibus peccatis, quia sine minutis esse non possumus. Unde dicitur: Si dicimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Vel aliter: Qui ingreditur sine macula. Videte quid praecipitur. Non dixit: qui pervenit ad finem sine macula, sed qui adhuc in itinere est, et maculam non habet. Dicere aliquis potest: Non habeo maculam, non feci malum. Non sufficit nobis malum non facere nisi fecerimus et bonum. Denique sequitur: Et operatur justitiam. Non dixit, operatur castitatem, operatur sapientiam, operatur fortitudinem. Et hae quidem virtutes optimae sunt. Sapientia nobis prodest, fortitudo nobis prodest, ut persecutionibus resistamus. Deinde temperantia et castitas nobis necessariae sunt, ne perdamus animas nostras. Justitia sola magna virtus est, et mater omnium. Dicat aliquis: Quomodo justitia major est caeteris virtutibus? Caeterae virtutes habentem delectant: justitia non delectat habentem, sed alios. Si sapiens sum, sapientia me delectat: si fortis sum, fortitudo mea me delectat: si fuero castus, castitas mea laetitia mea est. Caeterum justitia non prodest habentibus, sed caeteris miseris non habentibus. Vel aliter: Et operatur justitiam, hoc est custodit mandata, ut illud: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matt. XIX).

Qui loquitur veritatem in corde suo. Multi loquuntur veritatem in labiis, sed non in corde, qui videntur vera dicere, sed cor cum labiis non consonat. Aliter: Qui loquitur veritatem in corde suo, ut vera de veritate cogitet, qui est Christus: nec se assertionibus haereticis misceat, quae falsae semper inveniuntur ac vacuae. Unde Paulus dixit: Corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Qui non egit dolum in lingua sua. Non protulit dolose doctrinam catholicam ad decipiendum; sed quae locutus est ore, complevit opere. Ille dolose agit, qui aliud cogitat et aliud dicit: sicut propheta ait: Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psalm. XXXIII).

Nec fecit proximo suo malum. Qui facit misericordiam, ipse est proximus. Christus Dominus fecit misericordiam, ut nos sua passione redimeret: cujus doctrinam nullus in malum vertat, sicut haeretici faciunt. Proximus noster, omnis homo Christianus est. Quod tibi non vis fieri, alii ne facias. Et alibi dicit: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Et iterum dicit: Declina a malo, et fac bonum. Quidam putant proximum esse fratrem, aut vicinum, aut cognatum, aut consanguineum. Sed Dominus noster docet in Evangelio in ea parabola, ubi quidam descendit de Jerusalem in Jericho: Sacerdos transivit, Levita transivit, et non est misertus: Samaritanus transivit, et misertus est. Et interrogat postea Dominus, et dicit: Quis horum proximus fuit? Statim dicitur, qui bene fecit. Et infert Dominus: Ite, et vos similiter facite (Luc. X). Omnes ergo homines nobis proximi sunt, et nulli debemus malum facere. Et opprobrium non accepit, etc. Numquam a suis vicinis, quasi noxius accusatur. Timentes autem Dominum glorificat. Non divites glorificat, non potentes, sed eos tantum qui Dominum timent. Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Opprobrium detractionis de fratre tunc non accepit, si prius non credit illa antequam probet. Ac si dicat: Qui ista custodit quae superius dixit, ille est sine macula, et operatur justitiam. Et iste habitat in tabernaculo, et requiescet in monte sancto tuo, hoc est, in vita aeterna.

Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. In illius justi conspectu diabolus. Nam in Ecclesia quicumque malus est, in conspectu sancti pro nihilo computatur. Ad nihilum deductus est, quia apud talem sanctum pro nihilo habetur: dum angelus fuit, et refuga factus est; et sicut fuit factus ex nihilo, postea quam bona perdidit, redactus est ad nihilum. Et dum nihil est, fortissimi sancti non eum timent. Timentes autem Dominum magnificat. Vox Ecclesiae: Qui timent Dominum timore sancto, Dominus eos magnificat. Aliter ad sensum moralem: Timentes autem Dominum magnificat. Scit enim in his habitare Deum, sicut ait Dominus: Qui vos diligit, me diligit (Joan. XIV).

Qui jurat proximo suo, et non decipit. Iste jam minor est a perfectione, et si bona facit, quia et si pro juramento non decipit, tamen vituperantur pro illo praecepto quo dicitur: Non jurare omnino, neque per coelum, neque per terram: sit autem sermo vester: Est, est: Non, non. Quia ista sententia perfectorum est, non jurare (Matth. V). Quia anima quando promittit Dei praecepta custodire, si proximus corpus est: tunc illum decipit, si hoc quod promittit, non observat. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Etsi non peccet quis eo quod quantum dat, tantum recipit: tamen perfectio non est: quia dictum est: Frange esurienti panem tuum (Isai. LI). Et beatius est magis dare, quam accipere (Act. X). Usquequo ad ista pervenit, minor est a perfectione. Aliter: Pecunia Domini est praedicatio: multi nolunt illam donare, si exinde pretium non recipiunt. Tamen licet victum et vestitum de ipsa praedicatione accipere (sicut sanctus Paulus dicit): amplius exinde nihil habere, sicut dicit: Qui Evangelium praedicant, de Evangelio vivere (I Cor. IX). Et Dominus ait: Dignus est operarius cibo suo (Matth. X). Sed qui plus requirere voluerit, in usuram reputatur. Unde Paulus dicit: Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX)? Ac si dicat: Non est magnum adversus illa spiritualia quae vobis annuntiamus: Habentes autem victum, his contenti simus (I Tim. VI). Sicut enim visibilis pecunia prohibetur ad usuram dari, ne is qui commodat, magis spoliet: ita et verbum Dei, quod est magna pecunia, non tantum divitibus qui pascunt et munerant, verum etiam indigentibus et pauperibus gratis debet insinuari: Domino sic dicente: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X). Et munera super innocentem non accepit, ut non conturbent judicium veritatis, munera offerentes. Et aliter: Ne similis Judae efficiatur: qui, accepto argenti pondere, vendidit innocentem. Sicut propheta dicit: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit (Isai. XXXIII).

Qui facit haec, non commovebitur in aeternum. Haec omnia sicut allegorice retineri: ita et secundum litteram exposita custodiri debent in moribus. Quae si quis irreprehensibiliter custodierit, non solum a commotione aeterni judicis securus erit, verum et etiam ipsum montem tabernaculumque coeleste possidere merebitur in Christo Jesu Domino nostro; cui est honor et gloria cum aeterno Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XV.

Tituli inscriptio ipsi David. Tituli inscriptio in tumulis, et in sepulcris est, quae mortuorum corpora tenent. Pro quo Aquila et Symmachus, humilem et simplicem immaculatumque posuerunt: significantes psalmum ad Christum proprie pertinere dicentem: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et mansuetus (Matth. XI). Psalmus, ut diximus, regis nostri vocem, quam in assumpto homine profert, sine diminutione retinet deitatis missam a Patre. David, id est, ipse Christus. Iste psalmus ad passionem pertinet. Tres sunt tituli, qui scribuntur: unus, super tumulos mortuorum: alius, in liminibus civitatis, vel domorum: tertius, in victoria regis. Hic ergo de titulo victoriae regis dicit: sicut iste rex fuit, hoc est Christus, et fuit scriptum super caput ejus in pascha post victoriam, id est, post victum diabolum, redempto humano genere, tribus linguis: id est, Graece, Hebraice, et Latine. Unde et Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi. Et posuit super caput ipsius causam Christi: Hic est rex Judaeorum (Matth. XXVII).

Conserva me, Domine, quoniam in te speravi. Vox Christi ad Patrem in passione, in persona hominis assumpti. Ac si dicat: A Patre, a quo exivi, in passione custodiar: quia tu es spes mea. Dixi Domino, Deus meus es tu. Ostendit se hominem in humilitate carnis, cum aequalis sit in omnipotentia majestatis: quia si dixisset, Dominus meus es tu: Filium minorem demonstrasset, Patrem majorem. Propterea dixit: Dixi Domino, Deus meus es tu: quia in divinitate aequalis est Patri. Quia bonorum meorum non indiges. Eamdem lineam et in Job scriptam legimus. Quid prodest, si tu simplicem facias viam tuam? Universa igitur bona quae Dominus secundum formam servi in carne monstravit: non Patri prosunt, sed generi humano. Quoniam bonorum meorum non eges. Vox Christi. Quae sunt bona Christi? Hoc est, incarnatio, passio, resurrectio, et redemptio nostra. Vel aliter: Bona sunt, coeli et quae in eis sunt, et terra bona, et quae in ea sunt, quae Deus creavit. Haec Pater nec postquam facta sunt, indiguit: nec antea. Ista Patri non sunt opus, nec necessaria. Sed cui?

Sanctis qui in terra sunt ejus. Istis haec omnia sunt necessaria. In terra sunt ejus, id est, in Ecclesia. Mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Christus per sanctos suos mysteria sua mirificavit: hoc est: magnificavit.

Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Gentes de quibus nunc Ecclesiam congrego: antequam idola eorum multiplicarentur, Deum naturaliter noverant. Sed postquam multiplicata sunt idola, quod Septuaginta infirmitates interpretati sunt: relinquentes ea, ad me celerrime sunt reversi.

Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Quia spiritualis est religio novi Testamenti. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Mutamur quippe in lavacro: et ex filiis hominum, vocamur Filii Dei. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Vox Christi. Nec memor ero istorum apostolorum nominum, quae prius ante fidem habuerunt, quando infidelitatem habuerunt. Illa non recordabor: quia crescentibus meritis, nomina addita sunt nova, sicut Abraham, sicut et Sara, sicut Petro, et reliquis, quia antea servi peccati, sed postea amici: sicut Dominus dixit: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV). Et sanctus Paulus fuerat, quando dicebat: Fuimus aliquando et nos stulti, et increduli sicut et caeteri; sed misericordiam Dei consecuti sumus (Tit. III). Et iterum: Sed abluti estis; sed sanctificati estis (I Cor. VI).

Dominus pars haereditatis meae. Vox Christi ad Patrem. Haereditas Christi, Ecclesia est, et Dominus est pars corporis sui. Pro parte hominis assumpti dicit: quia ille accepit de nostro humanitatem, et nos de suo immortalitatem. Et calicis mei. Quare dixit calicem? Quia per calicem accipit unusquisque juxta mensuram: sed Christus plusquam membra sua: ut ait Paulus: Qui est primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII). Tu es qui restitues haereditatem meam mihi. Hoc est quod in Evangelio dicitur: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum ad se (Joan. VI). Secundum historiam, Christi haereditas Judaei fuerunt, ad quos Christus venit. Sed tunc dissipata est, quando eum crucifixerunt: sed restituetur in futuro, cum plenitudo gentium subintraverit. Aliter: Restituet Deus Pater haereditatem Christi, quando electos suos, corpus sanctae Ecclesiae ad illam integritatem attraxerit, ut post resurrectionem acceptis corporibus suis, incorrupti et immortales vivant: quia illam immortalitatem in Adam perdiderunt.

Funes ceciderunt mihi in praeclaris. In optimis. Pro uno Israel, universi orbis haereditatem consecutus. Funes in haereditate dantur: quia quod dixit, ceciderunt mihi in praeclaris, tantumdem est, ac si dicat, in patriarchis, et prophetis atque apostolis: vel quoscumque advocaverit Pater, Christus secum recipit. Propterea dixit, in praeclaris, sanctis vel apostolis.

Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, Vox capitis cum membris. Tribuit intellectum discernendi inter bonum et malum: inter sensum et litteram: inter Deum et proximum: inter lucem et tenebras. Benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum. Qui sapientia Dei est, non indiget ipsa sapientia: sed secundum illud accipiendum quod in Evangelio dicitur: Jesus proficiebat aetate, sapientia et gratia coram Deo et hominibus (Luc. II). Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Noctem, tempus significat passionis: in quo interiori erudita est divinitate humana fragilitas. Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Delectationes carnales tunc me increpant, quando mihi suggerunt ut peccem, quando delectatur caro. Sed nisi tu fuisses a dextris, forsitan infirmarer.

Providebam Dominum in conspectu meo semper. Filius Patrem, Ecclesia Christum. Quoniam a dextris est mihi ne commovear. Ac si dicat: Si tu non fuisses a dextris, forsitan commotus essem de fide ad infidelitatem, de bono ad malum.

Propter hoc laetatum est cor meum, etc. Propter resurrectionem laetatus sum, quia per eam liberatus est mundus. Aliter: Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea. Propter istud, quod me adjuvas, cor meum laetatur, lingua mea praedicat. Insuper et caro mea requiescet in spe. Vox Christi. Pro persona corporis requiescit in spe. Ac si dicat: Ecclesia, quae est caro mea, modo requiescit in spe. Id est, in spe resurrectionis: ut ubi caput praecessit, membra sequantur.

Quoniam non derelinques animam meam in inferno. Non derelinques: quia propterea illuc descendit, ut electos suos exinde ejiceret, et diabolum ligaret. Diabolus antea se taliter jactabat, ut omnia regna mundi haberet, sed modo non solum illum tenere non potuit, sed potius a Christo ligatus perhibetur. Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quomodo dicit: Non dabis videre corruptionem: dum alibi dicit: Quae utilitas in sanguine meo dum descendero in corruptionem (Psal. XXV)? Non de corruptione corporis Christi in sepulcro dicit; sed de caeterorum sanctorum.

Notas mihi fecisti vias vitae. Vox capitis pro corpore. Viae vitae, mandata Christi sunt: ut scriptum est: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matt. XIX). Adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Tunc erit plena laetitia, cum adunatum fuerit corpus Ecclesiae in regnum Dei: hoc est, cum tradiderit regnum Deo Patri suo: tunc erit Deus omnia in omnibus. Delectationes in dextera tua usque in finem. Dextera Patris, Filius est. Delectatio vitae aeternae in dextera: id est, in prosperitate quae Filio datur: usque in finem: ac si dicat, sine fine: quia finis legis Christus est ad justitiam omni credenti: quia plenitudo legis charitas, et finis praecepti charitas. Aliter: Delectationes in dextera tua usque in finem. In illa delectabili potentia tua qua tecum sancti sunt regnaturi, quae nullo fine concluditur. Unde eos deprecamur ut ab his nequaquam disjuncti, si non meremur vestiri gloria, non excludamur a venia. Tibi est enim cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XVI.

Sextus decimus psalmus orationem continet personae Dominicae conjuncto sibi corpore, quod est Ecclesia. Oratio David. Ad tres personas intelligitur. Haec oratio in quatuor psalmis habetur. Iste :PSALMUS Cantatur ex persona Christi contra Judaeos: et ex persona Ecclesiae contra haereticos. Exponunt Hebraei, quod quando psalmum David cantavit, quia dixit: Exaudi, Domine, justitiam meam: pro ipsa praesumptione qua se exaudiri pro sua justitia jactabat, cecidisset in crimen.

Exaudi, Domine, justitiam meam. Juxta LXX, Deus justitiae, vel Deus justus natura. Nam, Exaudi, Deus, justitiam meam: hic persona Christi datur intelligi. Exaudi, Deus, justitiam meam: vox Christi in passione, et vox Ecclesiae in tribulatione. Vel justitiam dicit Ecclesia suam, et non suam: Quid [ Fort. quia] suam, si implet mandata Dei in opere. Non suam: quia a Deo datur, non a se. Exaudi, Deus, justitiam meam: quia tibi usque ad mortem obediens fui. Intende deprecationem meam. Differentia est inter orationem et deprecationem. Oratio sanctorum est pro devotis, ut perseverent in bono. Deprecatio, pro peccatis suis, vel aliorum. Totius est deprecatio.

Auribus percipe orationem meam. Hoc est, in hoc quod rogo, auribus percipe orationem meam. Orat enim non diminutio deitatis, sed infirmitas carnis. Non in labiis dolosis. Sed per puritatem quae tibi est placita.

De vultu tuo judicium meum prodeat. Non in labiis dolosis. Ac si dicat: Exaudi orationem meam, quia ex toto corde oro: non sicut illi qui in labiis dolosis, quia aliud loquuntur, et aliud habent in corde, sive haeretici, sive Judaei. De vultu tuo judicium meum prodeat, non in labiis dolosis. Vox Christi ad Patrem. Quia qui labia habent dolosa, me judicant, sed illos tu judica in futuro. Propheta non optando, sed pronuntiando dicit. Hoc ostendit quod facturus est Dominus in judicio. Oculi mei videant aequitatem. Oculi Christi, sancti praedicatores, videant, id est, intelligant, aequitatem, id est, aequalitatem, ut justitiam quam praedicant, opere impleant.

Probasti cor meum, Deus, et visitasti nocte. Etiam in angustiis me probasti: quia tristis, et velut in quadam pressura sum noctis tenebrosae. Probasti cor meum, Deus. Vox Christi ad Patrem. Probasti Christum in passione, et Ecclesiam in tribulatione. Igne me examinasti. Id est, per ipsam tribulationem peccata mea confudisti. Et non est inventa in me iniquitas. Ut non loquatur os meum opera hominum. Qualia sunt opera hominum? Vanitates quas ipsi amant: vel diversa negotia, ista sunt hominum opera: sicut in Evangelio Dominus dicit (Matth. XXI). Quod si de verbo otioso redditur ratio: quanto magis de operibus hominum, quae ex ipso sensu studiose loquuntur.

Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Propter praedicationem et propter ea quae promittuntur in coelis, custodivi vias duras. Quomodo dicit hic duras, dum in Evangelio dicitur: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matt. XI)? Suave est volentibus: durum est nolentibus. Quamvis durum videatur esse ad sanctos propter corporalem tribulationem, tamen suave est: quia habent spem vitae aeternae: Vel aliter: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Ac si dicat: Timens futura supplicia, quae legis transgressoribus comminatus es, duris me laboribus exercui, et subjeci corpus animae potestati.

Perfice gressus meos in semitis tuis. Sensus meos in mandatis tuis perfice. Vox Ecclesiae. Quia a Deo est incipere, et a Deo est finire. Gressus, sensus. Ut non moveantur vestigia mea. Ab his quorum moti sunt pedes: id est, quicumque male fecerunt.

Ego clamavi, etc. Quare dixit, clamavi? Quia credidit per fidem: propterea dixit, Ego clamavi. Inclina aurem tuam mihi, etc. Christus aurem inclinat, quando exaudire dignatur. Per similitudinem infirmi rogat, qui in lecto est, ut veniat medicus, et sanet infirmitates suas. Sic et genus humanum infirmum erat: quando jacebat in lecto: id est in peccato. Rogabat ut veniret verus medicus, qui est Christus in carne, et sanaret languores suos.

Mirifica misericordias tuas, Domine, etc. Numquid antea non fuerant mirificatae? Sed tunc mirificavit misericordias suas: quando per sanctos apostolos et sanctos suos infirmitates curabat.

A resistentibus dexterae tuae. Salvos facis a resistentibus dexterae tuae tripliciter: daemones, Deum: Judaei, Christum: haeretici, Ecclesiam. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Vox Ecclesiae. Oculus intelligitur corpus Ecclesiae, et pupilla humilitas Christi, per cujus exemplum vivimus, et videmus. Hoc supplicat Ecclesia, ut possit illam humilitatem observare quam Christus docuit. Quia si per pupillam non custoditur oculus, nequaquam videt. Quia oculi praedicatores intelliguntur, per pupillam sensus spiritualis. Hoc rogat corpus Christi quae est Ecclesia, ut custodiatur sensus praedicatorum, qui est oculus: ne rapiatur in infidelitate haereticorum.

Sub umbra alarum tuarum protege me. Umbra duabus rebus constat: lumine et corpore. Per lumen, divinitas: per corpus, humanitas intelligitur. Unde et Mariae dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Sub ista umbra protege me, ut me non rapiat milvus. Et sub duabus Testamentorum alis: id est, ipsorum doctrinis quibus vivitur, et custoditur, ac tegitur sicut gallina: quia per gallinam intelligitur sapientia Dei Patris. Quia sicut gallina sub alis pullos suos abscondit propter milvos: sic et sapientia divina, et duae alae, quae sunt duo testamenta, protegunt Ecclesiam a milvo: hoc est, a diabolo. A facie impiorum qui me afflixerunt. Judaei Christum in passione, et haeretici Ecclesiam.

Inimici mei animam meam circumdederunt. Judaei Christum in passione. Animam dixi [ F. dixit], non corpus: quia diabolus in anima intrinsecus nescit quid cogitet homo, nisi per exteriores motus intelligat, et in quo unumquemque delectari videt, diversas suggestiones infert. Istud ad Ecclesiam pertinet, Adipem suum concluserunt. Quid per adipem, nisi malitia Judaeorum designatur? Quae in veteri Testamento adipem manducare prohibetur: quia cor eorum incrassatum erat. Unde dixit in Cantico Deuteronomii: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit (Deut. XXXII). Quare? Quia incrassatus erat de malitia, et recalcitravit: quia nolebat mandata Dei observare. Dilectus a Deo fuit populus Judaicus: quia manna divinum pluit illis: quod ad nos pertinet, quia manducamus Christum. Sed Judaei contempserunt semetipsos: hoc est, obligaverunt se in malitia. Os eorum locutum est superbiam. Os impiorum: quia contra Christum, et contra Ecclesiam faciunt.

Projicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. Quando Christus passus est, omnis terra tremuit, et sidera obscurata sunt, et petrae scissae sunt. Sed Judaei oculos in terram statuerunt, quia hominem solum existimaverunt, et divinitatem non intellexerunt. Vel oculos suos in terram statuerunt: quia de terrenis actibus cogitabant, sed de coelestibus non meditabantur.

Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, etc. Sicut leo paratus est ad praedam: sic susceperunt Judaei Christum in passione. Et sicut catulus leonis. Leo, diabolus: catulus, filius ejus Antichristus. Vel aliud. Leo, diabolus: et filii ejus, Judaei. In absconditis, in eorum cordibus, quasi in obscuro. Diabolus, vel membra illius in quibus diabolus habitat, appellantur loca abscondita.

Exsurge, Domine, praeveni eos, etc. Vox Christi loquitur ad divinitatem, ut praeveniat animae suae, ne rapiatur a principe diabolo, quod ita et fecit. Praevenit eum, et alligavit, et ad infernum deduxit. Veniebat diabolus aliquid de suo requirere in Christo, sed in eo nihil invenit, ut dixit in Evangelio: Venit princeps hujus mundi, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV). Et sancta Ecclesia rogat antequam supplantetur a diabolo, et in ejus insidiis, qui sunt haeretici: ut veniat catholicus noster, qui est Christus, et subvertat astutias inimici, id est, supplantet. Erue animam meam ab impio, gladium tuum ab inimicis manus tuae. Oro, gladium manus tuae erue ab inimicis tuis, inimicus enim accepit potestatem ut propter peccata nos puniat. Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare, ait Apostolo (I Tim. I). Erue animam meam ab impio. Vox Christi ad Deum Patrem loquitur: hoc est, erue animam meam a diabolo. Et vox Ecclesiae ad Christum hoc rogat, ut liberetur a diabolo, vel ab haereticis, et ab unoquoque homine malo. Frameam tuam ab inimicis manus tuae. Framea de Christo, et de Ecclesia intelligitur. Framea Dei Patris, anima Christi est, de qua facit justam vindictam. Diabolus framea ejus est, de qua framea vindictam facit in mundo.

Domine, a paucis a terra divide eos, etc. Vox Ecclesiae. A paucis, a terra. Vult Ecclesia separari a carnalibus, et a zizania, et a paleis ante diem judicii: sed sine causa: quia a Deo accepit responsum, sicut Dominus dixit in Evangelio: Sinite utraque crescere usque ad messem (Mat. XIII): hoc est, usque in diem judicii. Quia hic Ecclesia commixta est cum peccatoribus: rogat pro illis qui praedestinati sunt, ut veniant, et separentur ab illis qui non sunt praedestinati, ut dicitur: Multi vocati, pauci vero electi (Mat. XXII). Supplanta eos qui in impietate sunt; ut hic emendari debeant, aut in futuro supplantentur in vindicta. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Tripliciter hic intelligitur venter. Venter, castitas, intelligitur, ut dicit Eucherius. Et angelorum venter repletus fuit mysteriis Dei antequam cecidissent, et Judaeorum venter de mysteriis legis, et haereticorum venter de mysteriis Ecclesiae.

Saturati sunt filiis. Judaei saturati sunt: quia multiplicati sunt in procreatione filiorum, et in rebus saeculi. Quando dicit, saturati sunt porcina, hoc Judaeorum immunditiam designat. Dimiserunt reliquias suas parvulis suis. Hoc est illam justam vindictam quae illis debetur. Reliquerunt reliquias suas parvulis suis; hoc est, quando dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Mat. XXVII). Et haereticorum filii similiter condemnationem habebunt. Qui sunt reliquiae eorum? Ipsorum discipuli, qui de illa mala doctrina eorum regenerati sunt. Saturati sunt filiis, et reliquerunt residua parvulis suis. Propter ambiguitatem verbi, quidam pro filiis, porcinam scriptum arbitrantur, quod Symmachus, Hebraeam exprimens veritatem, transtulit, saturabuntur filiis, et relinquent residua parvulis suis. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas, immunditiam, et iniquitatem: conculcantes margaritas sermonum tuorum. Et dimiserunt reliquias suas parvulis suis, clamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.

Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo. Vox Ecclesiae. Cum justitia: hoc est, mandata tua adimplere. Apparebo in conspectu tuo: hoc est, in praesentia tua in futuro. Satiabor. Coelesti refectione. Cum apparuerit gloria tua. Filius tuus, qui est salus, et vita, et Sanctorum omnium gloria: quia Christus et salus, et gloria dicitur. Ego autem in justitia apparebo, devicta morte. In conspectu tuo satiabor, coelos ascendens. Cum apparuerit gloria tua, sanctis et electis tuis qui per me crediderunt: quia meum est quod illis est praestitum. Nam ego in illis sum, et ipsi in me tecum. Nos vero a te redempti, Domine Jesu, tantam potentiam pietatemque cernentes, supplices exoramus, ut examinati divino igne, non simus humanorum operum detractores, sed in te stabiles fixique tuam gloriam jugiter extollamus in opere, proferamus in fide, laudemus in voce. Amen.

PSALMUS XVII.

In finem, pro puero Domini David: quae locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul. Totus hic psalmus sub persona David ad Christum pertinet. David Christi typum tenet, qui est manu fortis, de cujus semine est noster David, qui est Christus. Puero Domini, hoc est, Dei Patris, sicut ait propheta. Magnum est tibi vocari filium meum. Etenim ecce ego, et pueri mei quos dedit mihi Deus. Et propheta Isaias: Puer datus est nobis, filius natus est nobis. Quae locutus est Domino verba cantici hujus. Et David secundum historiam cantavit istud canticum cum persequeretur ab inimicis, et Christus, qui est caput nostrum, et ad Patrem cantavit in passione: Ecclesia in persecutione. Eripuit eum Dominus: hoc est, et David a persecutione Saul, et Christum in passione Deus Pater eripuit de manu inimicorum; hoc est, de manu Judaeorum, et de manu Saul. Saul appetitio interpretatur, quia contra voluntatem Dei expetierunt eum regem. Iste Saul typum diaboli gessit. Isti inimici membra diaboli sunt: id est, Judaei qui persecuti sunt Christum, et daemones, vel membra eorum qui persequuntur Ecclesiam.

Diligam te, Domine, virtus mea. Alii dicunt, fortitudo mea, sed unum est virtus, et fortitudo. Totus hic psalmus sub persona David, ad Christum pertinet: qui est vera fortitudo. Diligam te, virtus mea. Vox Christi. Virtus mea: hoc est, divinitas: virtus hominis assumpti. Et Ecclesia virtus Christi est, qui dicit: Diligam te, Domine. Si vox Christi est, cum sint unum, una et substantia divinitatis, quia dictum est: Una potestas, una voluntas, una majestas Patris, et Filii, et Spiritus sancti: quomodo dicit, diligam te, Domine. Pater dicitur eo quod habet filium, et Filius dicitur eo quod habeat patrem. Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filio, et Filius in Patre. Unde Paulus apostolus dixit: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Dominus firmamentum meum. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Firmamentum, sicut ait propheta; turris fortitudinis a facie inimici (Ps. LX). Et refugium meum. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Refugium Christi in Patre, et refugium Ecclesiae in Christo. Et liberator meus, in tribulatione.

Deus meus, qui me creasti. Adjutor meus, de necessitatibus. Sperabo in eum, in ipsum totam spem ponam.

Protector meus, qui me protegis, vel defendis. Et cornu salutis meae. Cornu salutis: quia infirmitatem nostram confortavit. Quia ante adventum Christi Ecclesia infirmata erat per peccatum, sed postea confortata per Christum, sicut ait propheta: Erexit cornu nobis salutis nostrae (Luc. I). Ac si dicat: Dedit nobis regnum forte, ut illud: Et fecit nos regnum Deo Patri suo (I Thess. II). Non ergo in cornu illud superbiae, sed in cornu salutis tuae, adjutorium habere confido. Susceptor meus. Susceptus est Christus a Patre in humanitate, et Ecclesia suscipitur in fide.

Laudans invocabo Dominum. Justi laudant: quia de omnibus malis liberavit eos, pro eo quod sequitur: Et ab inimicis meis salvus ero. Invocavi Dominum. Christus invocavit Deum Patrem. Ecclesia Christum. Et ab inimicis meis salvus ero, Christus a Judaeis, et Ecclesia ab haereticis.

Circumdederunt me gemitus mortis. Vox Christi, et vox Ecclesiae. Circumdederunt Christum illi qui in inferno gemebant, qui in inferno erant, et Ecclesia similiter. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Torrentes aquas dicit quae pertranseunt. Torrens dicitur qui non de fonte neque de viva aqua, sed a pluviis, vel de montibus in valles descendit, et in mare vadit. Quid per torrentes, nisi universas gentes significat, quae per montem carnis in mare istud descendunt? Unde scriptum est: Generatio vadit et generatio venit (Eccles. I): Et aliter. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Turbae iniquorum, quae sicut torrentes in hyeme intumescunt, protinus defluentes.

Dolores inferni circumdederunt me. In die detrahentium, quae mortem infernalem operantur. Praevenerunt me laquei mortis. Praevenerunt Christum inimici in passione ante vindictam crucis, laqueis mortis, quos mihi adversarii intendebant.

Et in tribulatione mea invocavi Dominum. Humanitas invocavit divinitatem, et Ecclesia Christum: non oris voce, sed cordis. Et ad Deum meum clamavi, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. Templum corpus dominicum, ubi exaudita est humanitas a divinitate, et Ecclesia similiter a Christo. In templo, in sancta Ecclesia. Et aliud. In corde meo quod sanctificavit: in quo templo sancto inhabitat. Et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Aures ejus: hoc est, vis auditionis. Vis fortitudo est, qua sancti fortiter deprecantur, quia dictum est, Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.

Commota est, et contremuit terra. Secundum historiam factum fuit: quando Moyses accipit legem in monte Sina. Terra tremuit, quod praefiguravit passionem Christi, quia in passione Christi omnis terra tremuit, quando nova lex data est populo Christiano. Aliter: Commota est terra, quando de infidelitate ad fidem venerunt, et credentibus terrenis, factum est coelum. Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt. Hic montes superbi intelliguntur. Fundamenta eorum, daemones sunt: sicut et fundamenta sanctorum, prophetae et apostoli sunt. Unde dicit sanctus Paulus: Aedificati super fundamenta prophetarum, et apostolorum: Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt (Ephes. II), eorum superbia qui in hoc mundo confidunt. Quoniam iratus est eis Deus. Hoc est, eis montibus, vel persecutoribus: dissipans spem mundialium voluptatum.

Ascendit fumus in ira ejus, etc. Fumus ex duabus rebus fit: ex igne et aqua. Per fumum, lacrymae excitantur, et per ignem compunctio cordis intelligitur, et per lacrymas, aqua. Carbones succensi sunt ab eo. Quid per carbones, nisi bonae naturae genus humanum, exstinctum per Adam, in adventu Christi illuminatum per baptismum sive per poenitentiam designatur? Exstinguuntur carbones ab aqua, quae est cupiditas: et illuminantur per gratiam, quae est Spiritus sanctus.

Inclinavit coelos et descendit. Hoc est, quod in alio psalmo ait: Descendit sicut pluvia in vellus (Psalm. LXXI): quia humilem se nobis, et in forma servi occultum praebuit, et latentem. Vel aliud: Coeli, angeli inclinati sunt, quando Gabriel ad Mariam venit, et descendit Christus, et venit in carnem. Vel aliter: Coeli, sancti apostoli, vel imitatores eorum. Inclinaverunt ab altitudine: hoc est, de contemplatione, ut doceant brutos, infirmos in Ecclesia propter compassionem proximorum. Vel ad conjugatos, ut sanctus Paulus ait: Vir reddat debitum uxori, et uxor similiter viro (I Cor. VII). Et caligo sub pedibus ejus. Invisibilem substantiam Dei, et judiciorum occulta significat. Vel aliud: Et caligo sub pedibus ejus. Caligo: hoc est, profunditas Scripturarum: quam dedit Deus pedibus suis, qui sunt sancti sui: id est, Ecclesiae suae: quia in sensu sanctorum ibi est profunditas Scripturarum, et Christus super illos praesidet.

Et ascendit super Cherubim. Hoc est, super plenitudinem scientiae, Christus ascendit cum corpore suo super omnes angelos, et archangelos. Cherubim, interpretatur, plenitudo scientiae, quae est charitas: quia plenitudo legis est dilectio, hoc est charitas. Christus super hoc ascendit, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Quod ita Christus fecit, qui animam suam pro amicis dedit. Et volavit, etc. Secundum historiam quod prius est, volavit super pennas ventorum: quia velocior est ventus omnibus creaturis, et Dominus velocior est vento, quia penetrat usque ad fines terrae, et omnia suaviter disponit. Quia ultra ventum ipse est, ideo velocior. Et ad moralem sensum: animam significare voluit vento. Sicut ventus iste invisibilis est, ita et anima. Ventus movet corpus, et anima movet corpus similiter. Sed cur ventum appellavit animam? Hoc est, quia Deus insufflavit in Adam. Non quod corporalis sit Deus Pater; sed tunc insufflavit, quando animam dedit, ut ait, propheta: Tu, Domine, creas omnem flatum (Isai. LVII). Per haec intelligimus omnes animas a Deo esse creatas. Et volavit: volavit super pennas ventorum: hoc est, virtutes sanctarum animarum, quia Christus velocior est vento, et levior quam anima, et praecelsior angelis et sanctis.

Posuit tenebras latibulum suum, etc. Latibulum seipsum dixit in Scripturis. In circuitu ejus tabernaculum ejus. Christus in Maria quasi sponsus in thalamo, et corpus Mariae quasi tabernaculum. Tenebras dicit: eo quod nobis obscura est Incarnatio, vel Nativitas ejus. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Nubes prophetae sunt: et aqua, doctrina eorum, quia obscurae sunt Scripturae prophetarum. Quia sicut nubes pluviam portant, et terram aridam irrigant, sic et prophetae per eorum doctrinam irrigant corda arida.

Prae fulgure in conspectu ejus nubes transierunt. Fulgura, illuminatio Spiritus sancti. Ipse nubes scilicet prophetae, transierunt in Judaeis ad gentes, Spiritu sancto gubernante. Per fulgura ignis, compunctio cordis intelligitur. Grando, et carbones ignis. In grandine, verbera: in igne, charitatis accensio ostenditur: quibus fidelium corda moventur ad cognoscendum Deum.

Et intonuit de coelo Dominus. Per sanctos suos intonuit: quasi de coelo per justorum corda evangelizavit. Et Altissimus dedit vocem suam. Per evangelistas malitiam humanam disperdidit. Altissimus vocem suam dedit: hoc est, praedicationem, ut ait propheta: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI), id est, praedicatio eorum in toto mundo.

Et misit sagittas suas, et dissipavit eos. Misit verba sua sancta quasi sagittas, quae pleniter et malis, et bonis praedicant. Bonos remunerat Deus, si faciunt: et malos conterit, si audiunt, et non faciunt. Unde sanctus apostolus ait: Alii quidem sumus odor vitae in vitam, et alii odor mortis in mortem (II Cor. II). Odor vitae sunt his, qui audiunt et faciunt; et odor mortis sunt his qui audiunt et non faciunt. Quia praedicatores nesciunt qui sunt praedestinati; tamen fiducialiter praedicant. Et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Fulgura, miracula, atque claritas virtutis suae. Conturbavit illos. Per illa miracula apostolorum compuncti sunt, et illi qui dixerunt ad Petrum; Quid faciemus, viri fratres? Et ille: Poenitentiam, inquit, agite: et baptizetur unusquisque vestrum (Act. II).

Et apparuerunt fontes aquarum. Fontes apostoli, quasi aquis de uno fonte potati sunt. De uno fonte qui est Christus, satiati fuerunt apostoli, sicut in Evangelio dixit. Qui biberit aquam quam ego dabo ei non sitiet in aeternum (Joan. IV). Et aliter: Fontes aquarum, illi, qui per baptismi sacramentum facti sunt peccatoribus fons aquae vivae salientis in vitam aeternam. Et revelata sunt fundamenta orbis terrae. Prophetae atque apostoli super quos omnium Ecclesiarum fundamenta locantur. Revelata sunt fundamenta orbis terrae, secundum historiam, quando in passione velum templi scissum est desursum usque deorsum, et illa quae in templo erant apparuerunt. Et ad sensum de littera sensus spiritualis, quia quod ibidem latebat in figura, omnibus patuit per mysteria.

Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. Ab increpatione tua, Domine, cum diceres: Nisi vos filius liberaverit, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII). Ab inspiratione spiritus irae tuae, promittens in his appropinquare regnum Dei.

Misit de summo et accepit me. Vocando me. Et assumpsit me de multitudine aquarum. Adversantium populorum. Vel aliter: Misit de summo, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum. Deus Pater misit Filium suum, sicut dictum est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Misit sponsus ad sponsam: verum sponsum junxit sponsae: hoc est, carnem in utero virginis Mariae. Assumpsit me de multitudine aquarum: id est, de multitudine populi, Ecclesia collecta est. Aquae multae, populi multi.

Eripuit me de inimicis meis fortissimis. Deus Pater eripuit Christum a Judaeis, et Ecclesiam ab haereticis. Et ab iis qui oderunt me, quia confortati sunt super me. Oderunt Judaei Dominum, et haeretici Ecclesiam. Quia confortati sunt super me, quasi vincere potuissent.

Praevenerunt me. Ut superius diximus, ante vindictam crucis. Et factus est Dominus protector meus. Deus Pater Filium suum protexit, et Filius Ecclesiam suam.

Eduxit me in latitudine. Eduxit Ecclesiam de tribulatione, quasi de angustia: In latitudine: quae est spes futuri, vel remuneratio vitae aeternae. Salvum me fecit, quoniam voluit me. Vox Ecclesiae, qui me voluit, ut exhiberet sibi Ecclesiam. Quoniam voluit me. Voluntate propria, et non ex meo merito me vocavit, dicente Apostolo: Gratia estis salvati per fidem: et hoc non ex vobis (Ephes. II).

Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum retribuet mihi. Quae autem sit justitia, et innocentia manuum ejus: audi quid sequitur: Quia, inquit, custodivi, ut viae Dei custodiantur, et nihil impie de eo cum haereticis sentiatur.

Quia custodivi vias Domini. Id est, sua mandata. Nec impie gessi a Deo meo. Ut ad idolum converterem laudem.

Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper. Quatuor sunt judicia Dei; duo de praesenti, et duo de futuro. In praesenti, prosperitas malorum, et tribulatio sanctorum. In futuro, remuneratio sanctorum, et condemnatio peccatorum. Ecclesia adhaeret Christo, quia Christus non fecit peccatum; nec inventus est in ore ejus dolus. Et Ecclesia Christo adhaeret, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper. Et justitias ejus non repuli a me. Sed amplexus sum eas.

Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Perseverabo in illa innocentia, in qua vocatus sum. Et observabo me ab iniquitate mea: id est, non convertar ad illam iniquitatem ubi prius fui in infidelitate.

Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Per oculos, aspectus divinitatis intelligitur: quia ipse aspicit quidquid operatur homo in mandatis Dei. In retributione beatorum, qui eam per altitudinem spei considero.

Cum sancto sanctus eris, cum eo qui a te sanctificatur. Et cum viro innocente, innocens eris, cum eo qui non corruperit vitiis vitam suam.

Et cum electo, electus eris, cum illo quem praescitum scis. Et cum perverso, subverteris, cum haeretico, qui male intelligendo pervertit divina eloquia: sicut alibi Judaeis ipse Dominus loquitur: Si incesseritis perverse coram me, incedam et ego perversus vobis. Cum sancto sanctus eris. Tu, Christe, sanctus natura es: quem tu sanctificaveris, ab illo cognosceris, quoniam tu sanctus es. Vox prophetae ad Christum: Quem tu innocentem feceris, ab illo cognosceris, quod tu innocens es: quia nulli noces, ideo innocens. Quem tu elegeris, ut sit electus: ab illo cognosceris quod electus es, ut Paulus dixit: Comprehendam autem a quo comprehensus sum (Philipp. III). Perversi dicuntur, qui de rectitudine declinant ad perversitatem, ut diabolus, et Judas, et haeretici, et omnes superbi. Quoties Deus facit justam vindictam, reprehendunt illum, cum eligit pauperes, et reprobat potentes, cum elegit piscatores, sicut Petrum, et reliquit nobiles. Hoc perversum videtur esse apud perversos, ut propheta ait: Viae Domini rectae (Ose. XIV), sed viae vestrae perversae.

Quoniam tu populum humilem salvum facies, quod superius diximus. Et oculos superborum humiliabis. Quoniam tu populum humilem salvum facies, poenitentiam agentem, et oculos superborum humiliabis: quia elati superbia, poenitentiam agere dedignantur.

Quoniam tu illuminas lucernam meam. Quid est lucerna nisi intellectus animae? Sicut oculi corporis, si de lucerna exteriori non habent lumen, in tenebris non vident: ita et intellectus animae nisi illuminetur ab altero, hoc est a Christo, non videt: sicut in Evangelio dicit: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1). Domine Deus meus, illumina tenebras meas. Hoc est ignorantiam cordis. Unde scriptum est: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI)? Et apostolus ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V).

Quoniam in te eripiar a tentatione. Vox Ecclesiae. Nisi a Deo eripiar, per me nequaquam possum. Et in Deo transgrediar murum. Murum dicit Ecclesia peccata nostra; quem aedificamus, peccatis peccata augendo. Nisi a Deo destruantur illa peccata, non possumus per nos transire ad Deum.

Deus meus, impolluta via ejus. Impolluta via: hoc est, incarnatio ejus: quia non est ex virili semine, sed de Spiritu sancto conceptus. Et aliter: Fides perfecta Ecclesiae, impolluta via ejus dicitur per quam Deus venit ad nos. Eloquia Domini igne examinata. Eloquia Domini, sua mandata, in hoc Deo sunt placita: non quod ipsa sint examinata ab igne, aut quod fuissent inquinata; sed qui illa acceperit, faciant eum ut aurum mundum, purificatum per ignem. Protector est omnium sperantium in se. Qui in eum credunt. Deus illos protegit, qui sancto timore illum timent.

Quoniam quis Deus praeter Dominum: aut quis Deus praeter Deum nostrum? Hic Trinitas intelligitur. Praeter Dominum, quod dixit, Deus Pater intelligitur. Praeter Deum nostrum: Filius: et tertia persona, id est, Spiritus sanctus: quia Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, unus est Deus.

Deus qui praecinxit me virtute. Per similitudinem, sicut homo praecingit vestimenta sua, ut non noceant pedibus, qui sunt sensus: et manibus, quae sunt opera. Praecinxit: hoc est, ut restringant sinus cupiditatis, ut supra dixi, ne impediantur per cupiditatem. Vel aliter: Deus qui praecinxit me virtute: Spiritus sanctus qui nos armat adversus potestates iniquas, secundum Apostolum: Induite vos arma Dei, et gladium Spiritus sancti, ut possitis resistere diabolo (Ephes. VI). Conticescant nunc haeretici aspicientes hic Trinitatem expressam, et cognoscant Filium quem minorem Patre dicunt, primum a propheta praenuntiatum, non quasi priorem, sed nihil inferiorem. Et posuit immaculatam viam meam. Hoc est, fidem meam, ne ab ea violarer.

Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum. Sicut cervi calcant pedibus spinas, et transiliunt silvas: ita sancti calcant spinas, id est, peccata; transiliunt silvas, id est, infidelitatem: et subeunt usque ad Deum, hoc est, usque ad altitudinem charitatis. Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, ad transilienda saeculi hujus impedimenta. Et super excelsa statuit me. Excelsa, sancta Ecclesia est: et Christus super excelsa, et excelsa super excelsa: id est, super sublime Ecclesiae. Super excelsa statuit me, spem meam in coelestibus collocavit.

Qui docet manus meas ad praelium. Opera mea adversus diabolum destructorem. Qui docet manus meas ad praelium, ad debellanda facinora. Et posuit ut arcum aereum brachia mea. Arcum aereum: id est, intentio, brachia, fortitudo: hoc est, ut non deficiant bene agere.

Dedisti mihi protectionem salutis tuae. Vox Ecclesiae ad Christum. Salutis: quia ipse est salus nostra, ut dicit: Domini est salus. Dedisti mihi protectionem salutis tuae: ne opprimar a malis. Et dextera tua suscepit me. Dextera Patris Christus est. Suscepit me, Ecclesiam per incarnationem. Disciplina tua correxit me in finem. Quem enim diligit Dominus, corripit. Erigimur ergo qui prius corrueramus, cum caesi a Domino fuerimus. Et doctrina tua ipsa me docebit. Necesse est dum sumus hic, sub doctrina esse. Unde Paulus ait: Omnis, inquit, doctrina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris, sed postea in futurum reddit fructum plurimum (Hebr. XII).

Dilatasti gressus meos subtus me. Sensus Ecclesiae: sub me, sub potestate Ecclesiae. Dilatasti gressus meos subtus me, in amplitudine charitatis tuae. Et non sunt infirmata vestigia mea. Vestigia, exemplo Ecclesiae, non sunt infirmata a successoribus: quia impressi sequentibus me. Hinc vox Christi post resurrectionem.

Persequar inimicos meos, et comprehendam illos. Judaeos utique, qui ei injuste inimici sunt facti. Vel aliter: Persequar inimicos meos, affectus carnales. Et comprehendam illos, antequam ego comprehendar ab illis. Et non convertar donec deficiant, etc. Non convertar pugnare contra illos: vel non convertar ab hac intentione donec deficiant, sive a malitia, sive a cogitationibus pravis. Affligam illos in multis malis, sicut jam factum tempore legimus Titi. Nec poterunt stare, quia iniqui, et superbi erecti fuerant. Cadent subtus pedes meos, sive ut adorent, sive ut conculcentur.

Praecinxisti me virtute ad bellum, contra mortem, sive ministros ejus. Praecinxisti me virtute, id est, fortitudine contra diabolum, vel contra ista supradicta vitia. Supplantasti insurgentes in me subtus me, illos qui super caput meum erigebantur.

Et inimicos meos dedisti mihi dorsum. Noluerunt enim convertere faciem suam ad me. Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum. Inimici mei dorsum dant, quando confugiunt, et quando post me vadunt. Et odientes me disperdidisti. Omnes inimicos Ecclesiae: vel ipsa vitia et peccata disperdidit Deus. Et odientes me disperdidisti. Unusquisque enim in malitia sua dispersus est.

Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret eos: ad Dominum, nec exaudivit eos. Quia indigni erant exauditione ejus. Clamabunt. Qui clamabunt? Impii daemones, et Judaei et haeretici clamabunt in futuro judicio: nec erit qui salvos faciat eos: quia quando clamavit Deus ad illos per prophetas, vel per reliquas Scripturas, audire noluerunt: propterea illi clamabunt, et non erit qui exaudiat eos, ut Salomon ait: Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret (Prov. I). Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Propterea et ego in interitu vestro ridebo: cum vobis quod timebatis supervenerit. Subsannabo, cum irruerit super vos repentina calamitas. Tunc invocabitis me, et non exaudiam.

Et comminuam illos, ut pulverem ante faciem venti. Comminuam illos, id est, illos supradictos affectus carnales pro nihilo deducam. Et comminuam illos, ut pulverem ante faciem venti: quia aridi et sine imbre misericordiae fuerunt projecti, et comminuti sunt in superbia sua, et quasi pulvis campi dispersi. Ut lutum platearum delebo eos, in modum turbidi luti.

Eripe me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Vox Christi ad Patrem: Eripies me de contradictionibus populi Judaici, utique: quia cum aliqui dicerent, Verax est: illi contrario dicebant, Non; sed seducit turbam. Erue me de illis populis infidelibus qui mihi contradicunt. Tu erue a Judaeis infidelibus, et eorum caput, id est, gentium constitue.

Populus quem non cognovi servivit mihi. Id est, gentes quae me non cognoverunt neque per fidem, neque per legem, servient mihi. Populus quem non cognovi serviet mihi. Ignorabam enim eum, cum idolis serviret: nunc credens, cognitus ac serviens factus est mihi. In auditu auris obedivit mihi. Obaudierunt mihi auribus, quia non viderunt mirabilia, neque meam praesentiam corporalem. Postea audierunt, et crediderunt. Imbuentibus praedicatoribus accepit Ecclesia aurem spiritualem: qua intelligens custodiat praecepta divina.

Filii alieni. Hoc idem et Isaias loquitur: Vae genti peccatrici, filiis alienis, populo pleno peccatis (Is. I). Antiquo vocabulo, Judaei filii Dei appellati sunt: sed alienati, quia filii diaboli effecti sunt. Et idem Judaei, quorum pater diabolus est: Mentiti sunt mihi, quia in veritate non steterunt sicut et pater eorum. Filii alieni inveteraverunt: hoc est, quia novi hominis non receperunt adventum, in veteri homine permanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis. Claudicant: quia patrem credunt, et filium non credunt. Unum pedem habent, et alium non habent: inde claudicant in legis littera. Vox ecclesiae.

Vivit Dominus. Quem in sepulcro sub signaculorum positione clauserant. Et benedictus Deus meus, a Deo Patre. Vivit Dominus, et benedictus Dominus Deus meus. Numquid antea non vivebat? Sed hoc pro incarnatione dicit: sicut sanctus Paulus dicit: Qui mortuus est ad tempus ex infirmitate carnis, sed vivit ex virtute Dei. Jam enim non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Et exaltetur Deus salutis meae. Vox Ecclesiae ad Christum: Quia Christus exaltatus est in Ascensione. Vel aliter: Exaltetur Deus salutis meae: In me semper excelsus sit: cujus vocatio salus mea est: ne quidquam de eo vile sentiam.

Deus, qui das vindictam mihi, subvertendo Judaeos: vel ipsum traditorem Judam. Vel aliter: Deus, qui das vindictam mihi. Vox Ecclesiae ad Christum. Dedit Deus potestatem Ecclesiae ligandi et solvendi, et disciplinam faciendi; ut habuit potestatem Petrus et Paulus, per Spiritum Domini: sicut dixit: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Et subdidisti populos sub me, sub potestate Ecclesiae, ad regendum gentes incredulas. Liberator meus Dominus de gentibus iracundis: Christus in passione a Judaeis clamantibus: Crucifige, crucifige eum, et Ecclesia ab haereticis, et anima ab universis vitiis, quae appellavit gentes.

Et ab insurgentibus in me exaltabis me, id est, a persecutoribus. A viro iniquo eripies me, id est, a diabolo, ut dictum est inimicus homo hoc fecit.

Propterea confitebor tibi in populis, Domine. Ecclesia dicit: Laudabo te in credentibus. Psalmum dicam tibi inter gentes: id est, laudabo, et operabor: Propterea confitebor tibi in populis, Domine. Psalmum dicam nomini tuo. Quia ego in his sum; ego confitebor tibi, Pater: et psallam, vox prophetae.

Magnificans salutem regis ipsius, Christi Domini, quod resurrexit. Vel aliter: propheta ad Deum Patrem loquitur; quia sanitatem facit, et salutem per singulos, quia animas attrahit per praedicationem, ut sit salus credentium, qui credunt in salutem regis ipsius. Et faciens misericordiam Christo suo David: Hoc est, unigenito suo. David manu fortis interpretatur, quod est Christus. Et semini ejus usque in finem. Semen ejus, hoc sunt sancti ejus. Facit misericordiam Dominus semper cum sanctis suis sine fine. Et faciens misericordiam Christo suo, David et semini ejus usque in saeculum, ipsi mediatori Jesu Domino, et populo ecclesiastico, qui per verbum ejus credidit. Ipse fortissimus liberator nos ab hoc mundo dignetur eruere, et in fide stabilire per Evangelium, quia ipsi gloria, et imperium cum aeterno Patre, et Spiritu sancto, in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XVIII.

In finem, psalmus David. Psalmus vocem continet prophetae de Christo loquentis. Iste psalmus in persona Christi cantatur per prophetam, et in persona Ecclesiae.

Coeli enarrant gloriam Dei, etc. Ex creaturis consequenter Creator agnoscitur. Aliter: Coeli enarrant gloriam Dei: Terra non potest enarrare. Secundum historiam coelum et terra cum caeteris creaturis suis gloriam Dei narrant, ut ait Paulus: Per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I): id est, ab intelligentibus intellecta conspiciuntur. Coelum hoc, est firmamentum. Unde dixit: Et posuit Deus firmamentum inter medium aquarum, id est, coelum (Genes. I). Aliter secundum sensum: Coeli apostoli, et quod est gloria, hoc est, opus: et quod est narrant, hoc est annuntiant: quia praedicant gloriam Dei. Et ut sciamus quia hoc est firmamentum quod et coelum dicit in Genesi: Et appellavit Deus firmamentum coelum. Annuntiant. Unde et Dominus ad discipulos: Omnia quaecumque audivi a Patre meo, annuntiavi vobis (Joan. XV).

Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Paria paribus retulit, quod ex ordine temporum ad Dei magis notitiam perveniamus. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies hesternus diem hodiernum annuntiavit, et hodiernus dies crastinum diem. Secundum sensum: dies, Christus. Et aliter, dies, apostoli. Quomodo Christus dies est, sicut dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII): sic et apostoli dies sunt, sicut ait: Vos estis lux mundi (Matth. V). Et unus dies, duodecim horas habet. Unde ipse Dominus in Evangelio dixit: Nonne duodecim horae sunt diei (Joan. XI)? ipsae intelliguntur duodecim apostoli. Nox nocti. Nox Judas; nocti Judaeis: indicat scientiam, id est, quando dixit: Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. XXVI). Aliter: Nox, profunditas Scripturarum in prophetis, nuntiat profunditatem veteris Testamenti.

Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur verba eorum. Non sunt loquelae: ac si dicat, linguae: neque sermones, quia linguae multi sermones sunt. Sive diversitates verborum intelliguntur per sermones: ac si dicat: Non fuerunt ullae locutiones quas apostoli in varietate linguarum non acceperint, et ideo non fuerunt ullae linguae quae sermones apostolorum non audissent: dum dicit: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum, hoc est, in omnes insulas, vel fines mundi.

In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum, apostolorum scilicet, atque evangeliorum.

In sole posuit tabernaculum suum. In Hebraeo ita habet: Soli posuit tabernaculum in eis, id est, in coelis. Deus in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. In sole, in utero sanctae Mariae virginis. Maria interpretatur stella maris. Lumen solis magis lucet quam stellarum. Sol justitiae Dominus, ut ait propheta: Orietur vobis sol justitiae (Malach. IV): quod est Christus. Illuminavit sol iste stellam, id est, Mariam, ut esset sicut sol. Ideo posuit tabernaculum suum in sole, quando corpus assumpsit de utero suo. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsus, verbum Patris, sponsa caro humana: cum qua de thalamo processit, id est, de utero Virginis.

Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Per solem mystice Christus intelligitur. Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Hic gigas pro fortitudine Christi ponitur, eo quod ipse alligavit fortem diabolum, et vasa ejus (quae nos fuimus) diripuit. Ad currendam viam: quia non habuit hic moras. Quomodo? Hic natus venit in passionem, resurrexit et ascendit. A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. A summo coelo, id est, a Patre, quod est principale nomen: non ideo quod major sit Filio secundum divinitatem, sed pro nomine Patris. A summo, id est, ab aeternitate egressus ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus. Occursus ejus, in coaequalitate aeternitatis. Quia ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris, ubi antea et semper fuit cum ipso. Et non est qui se abscondat a calore ejus. Nullus quippe est, qui non habeat semina intellectus Dei. Nec est qui se abscondat a calore ejus. Nullus est qui de calore suo non habeat aliquid quod ei non dedisset ex multis divisionibus gratiarum actionum; sicut dixit Paulus: Alii datur sermo sapientiae: alii sermo scientiae (I Cor. XII).

Lex Domini irreprehensibilis. Lex ipse est Christus, qui non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Irreprehensibilis: quia non habuit peccatum. Lex Domini immaculata. Qui per creaturas Deum ante laudaverat: nunc eum per donationem legis incipit praedicare. Convertens animas, de captivitate in libertatem. Testimonium Domini fidele. Quale testimonium? nisi quia dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI)? Fidele, quia non mentitur. Sapientiam praestans parvulis, parvulis non sensu, sed humilitate. Unde scriptum est: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. X).

Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Justitiae, id est, judicia: Rectae: quia recte judicat Deus, et a rectis recta habentur. Laetificantes corda, animas sanctorum. Praeceptum Domini lucidum, novum Testamentum. Illuminans oculos, hoc est, oculos cordis.

Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Timor cum charitate: Unde dixit: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). Timeat non timore gehennae, aut timore poenae, sed timore sancto: sic timeat, ut quem amat non perdat per negligentiam. Judicia Domini vera justificata in semetipsa, non ab alio, sed a semetipsis. Neminem enim fallit Deus.

Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, super omnes thesauros mundiales dilecta. Et dulciora super mel et favum, quia nullum metallum pretiosum judiciis aut sapientiae Dei comparari potest: neque aurum aut lapis pretiosus, neque quod ad ornamentum et vestitum pertinet: neque mel unde pascitur. His duabus rebus homo vestitur et pascitur: ut Paulus: Habentes victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. III). Si fueris lapis pretiosus et probatus sicut aurum, mereberis intelligere judicia et sapientiam Dei.

Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa. Propter quid custodit ea: nisi, in custodiendis illis retributio multa? Si custodieritis, inquit Dominus, praecepta mea, manebitis in dilectione mea (Joan. XV). Quae major retributio quam ut quis diligatur a Deo?

Delicta quis intelligit? Qui in delictis est, id est, in peccatis, judicia Dei non intelligit, neque sua peccata: quamdiu est in delictis. Delicta quis intelligit? Tertia laudis divisio, qua docet impossibile legis, quo per praevaricationem legis peccatum magis apparuerat in mundo, Evangelii gratia fuisse completum: neque posse quemquam a cogitationum sordibus liberari: nisi per adventum Spiritus sancti. Delicta quis intelligit, nisi scrutator cordium Deus, qui et potest ea dimittere? Ab occultis meis munda me: et ab alienis parce servo tuo. Ab occultis, id est, praeteritis peccatis, et ab alienis, hoc est, quae futura sunt, et adhuc ad me non venerunt. Vel aliter: Ab occultis, id est, omnibus quae in me sunt, et ab alienis, peccatis: quia diabolus habuit in occulto superbiam, et projectus est: postea alienus erat ab Adam, antequam ipse Adam peccasset. Sed postquam consensit ei, superbia et voluntate conjuncti sunt, et de uno peccato fecit sibi duo judicia diabolus, ut dupliciter judicaretur, quia et se et alium occidit.

Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero. Si ista peccata non fuerint mihi dominata, tunc ero immaculatus. Et emundabor a delicto maximo, id est, a superbia; quia superbia initium est omnis peccati.

Et erunt ut complaceant eloquia oris mei. Tunc tibi placebunt eloquia mea. Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, id est, de recordatione humilitatis.

Domine, adjutor meus et redemptor meus. Adjutor in tribulatione et in necessitatibus. Et redemptor meus: quia tu me redemisti sanguine tuo pretioso. Tu es adjutor humani generis: cum nos ad te accedere facis. Tu es redemptor: quia nos tua passione ac resurrectione ab interitu redemisti, qui nos jugiter in lege tua gradientes custodire digneris: quia tibi est cum aeterno Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS XIX.

In finem, psalmus David. Istum psalmum propheta in persona Ecclesiae canit de Christo. Praevidebat propheta Christum ad redemptionem nostram venire in carne, et pro inimicis orare. Inde dixit: Exaudiat.

Exaudiat te Dominus in die tribulationis. In die tribulationis, pro parte carnis dixit. Quidam hunc psalmum dictum putant ex voce populi ad Christum loquentis, ut ad regem pariter et sacerdotem.

Mittat tibi auxilium de sancto. Qui formam servi acceperat, recte ei quasi homini imprecatur auxilium. Mittat tibi auxilium de sancto: hoc est, de semetipso, quia illa divinitas in ipso corpore erat. Et de Sion suscipiat te: Hoc est, de Ecclesia ipsa Sion, quae et Ecclesia, et ipse est in Ecclesia.

Memor sit Dominus omnis sacrificii tui. Hoc est, ut redimat per passionem suam. Quia Christus ipse est rex, et sacerdos, et hostia: quia semetipsum obtulit in passione, quia pro nobis sanguinem suum dedit. Holocaustum tuum pingue fiat, id est, acceptabile sit Deo. Holocaustum est totum combustum: quia Christus cum corpore et anima ascendit in crucem. Omnes victimae tuae, sacrificium Christi est, sive quod ei omnes offerimus deprecando: sive quod pro omnibus suum ipse sanguinem fudit. Et est sensus: Ne patiaris quemquam perire, cum pro omnibus mortuus sis, et omnem voluntatem tuam impleat Pater. Unde ait: Volo ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. (Joan. XVII).

Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, id est, sive pro humanitate carnis Christi, sive pro corpore suo, hoc est, Ecclesia, ut exaudiatur optat. Et omne consilium tuum confirmet: id est, consilium Trinitatis.

Laetabimur in salutari tuo. Vox Ecclesiae: in salutem quam dedisti patiendo. Et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: Non in nobis, sed in illo, quia in Ecclesia in tuo sumus nomine congregati.

Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Usque huc de passione dixit, modo de resurrectione, et ascensione, et remuneratione. Duae sunt petitiones Christi cum dicit: Exaudiat te Dominus, et impleat omnes petitiones tuas. Quando dixit Christus ad Patrem: Clarifica me, Pater, apud temetipsum claritate, quam habui priusquam mundus fieret (Joan. XVII). Et alibi: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut quomodo nos unum sumus, sic et illi unum sint (Ibidem). Nunc cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. Nunc dicit propheta ad tempus quando accepit Spiritum sanctum. Tunc cognovit, quod salvaret Deus Pater Filium suum.

Et exaudiet illum de coelo sancto suo: id est, de semetipso et de sancta Ecclesia. In potentatibus salus dexterae ejus. Potentatibus sanctae Ecclesiae: quibus salus facta est per Christum qui est dextera ejus, id est Dei Patris, quia habet Ecclesia ligandi et solvendi potestatem, et disciplinam faciendi. Et Dominus: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes, et virtutes omnes inimici (Luc. X). Unde Paulus dicit: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in charitate (I Cor. IV)? In potentatibus salus dexterae ejus. In illa potentia qua victor ab inferis resurrexit.

Hi in curribus, et hi in equis. Currus et equus semper in Egyptiis arguuntur. Alii credant idolis atque daemoniis; nos confidamus in Christo. Vel aliter: Hi in curribus, et hi in equis. Per currus, voluptas mundi, sive mundanorum omnium cupiditas designatur; quia quasi rotae, quae instabiles sunt, sic ipsi in mente huc illucque discurrunt. Per equos, superbi, et ipsi sunt cupidi. Nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus: non in his supra dictis, sed in nomine Domini.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: qui vitiorum funibus ligati sunt et in superiora non valent ascendere, sed cadent ut illud: Et abierunt retrorsum, et ceciderunt (Joan. XVIII). Nos vero resurreximus et erecti sumus. Resurreximus ab infidelitate: erecti sumus per fidem: quia tortuosi fuimus in peccatis.

Domine, salvum fac regem: et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Salvum fac regem: hoc est, Christum, pro parte carnis. Et exaudi nos. Rogat Ecclesia ut exaudiatur tempore opportuno. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. In Hebraeo ita scriptum est: Domine, salvum fac regem: qui exaudiat nos in quacumque die invocaverimus te.

PSALMUS XX.

Domine, in fortitudine tua laetabitur rex. Iste est rex, cui et in superiori psalmo secundum formam servi oratur salus. Christus rex regum, et Dominus dominantium. Et super salutari tuo exsultabit vehementer: id est in eo quod salvasti homines: Filius tuus qui Salvator est, exsultabit.

Desiderium cordis ejus dedisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Jam quippe non sumus servi, sed amici. Quod petivit, expletum est. Quomodo ipse et Pater unum sunt, sic et nos in ipso unum sumus. Vel aliter: Desiderium animae ejus tribuisti ei. Desideravit Filius Dei ut veniret genus humanum redimere. Unde dixit: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam moriar (Luc. XXII). Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Et hoc est quando Dominus dixit: Pacem meam do vobis: pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV).

Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Hoc est a longe, quando Melchisedec benedixit Abraham (Genes. XIV). Et deinde quotquot benedictiones in patriarchis usque ad adventum Christi fuerunt, Christus in ipsis benedictus est. Quoniam praevenisti eum: hoc est ante praevenit eum in benedictionibus dulcedinis, quam a Judaeis fel porrectum gustasset: quia antea eum istae benedictiones venerunt. Gustavit et noluit bibere (Matth. XXVII). Gustavit, quia de morte nostra suscepit. Noluit bibere: quia die tertia resurrexit. Noluit bibere: hoc est, non permansit in morte. Posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Corona Dei: Ecclesia ex variis gentibus congregatio est. De qua Paulus sub persona credentium ait: Gaudium et corona mea (Philipp. IV).

Vitam petiit, et dedisti ei. Ut homo mortuus est, ut homo resurrexit: Deus quippe vitam postulare non potuit. Longitudinem dierum in saeculum saeculi. Impia synagoga conticeat. Quis hominum vivit in saeculum, et in saeculum saeculi? David et Salomon non amplius quam quadragenis annis regnaverunt.

Magna est gloria ejus in salutari tuo. Impletum est quod ipse in Evangelio postulavit: Pater, glorifica me apud temetipsum (Joan. XIII, XVII). Magna est gloria ejus in salutari tuo: ac si dicat: Magna est gloria ejus: magnum est hominem assumptum esse ad dexteram Dei Patris. Gloriam et magnum decorem impones super eum; gloriam resurrectionis; decorem, quando in monte resplenduit facies ejus sicut sol, et vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix (Matt. XVII).

Quoniam dabis ei benedictionem in saeculum saeculi: quia omnis creatura benedicit eum. Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo: hoc est, erit tecum semper in coelis. Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Tunc laetificabis Filium in gaudio, cum adunata fuerit illa multitudo sanctorum, et numerus restitutus ei. Gaudebit Christus pro acquisitis, pro quibus passus est.

Quoniam rex sperat in Domino: secundum corporis dispensationem: vel homo assumptus in divinitate. Et in misericordia Altissimi non commovebitur. Nec humanitas Filii, nec Ecclesia primitiva, in finem commovebitur. Usque huc, propheta locutus est in persona Ecclesiae ad Deum Patrem de humanitate Christi: modo loquitur ad divinitatem. Unde dixit:

Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis. Inveniant inimici tui potestatem tuam, ut revertantur in bonum. Inveniat potestas Dei illos qui in humilitate noluerunt Christum credere: inveniant illos in vindicta. Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Odientes se, nimia elementia Dei vult converti, cum etiam inimicos suos invenire desiderat.

Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: in bonam partem, ut comburantur illorum peccata. Sicut clibanus intrinsecus ardet, sic illorum conscientia intrinsecus ardebit, eo quod bona non fecerunt. Domine, in ira conturbabis eos. Et hic clementia Dei non punit, sed turbat, ut ad poenitentiam convertantur. Devorabit eos ignis: a Spiritu sancto illorum peccata. Devorabit ignis in tempore vultus Dei, cum venerit judicare mundum.

Fructum eorum de terra perdes: id est, ipsos perdes, vel opera ipsorum de sancta Ecclesia. Et comedet eos ignis. Iste ignis est de quo Dominus in Evangelio ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? De hoc igne et duo quibus in itinere Scripturas Salvator aperuit, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Scripturas (Ibid. XXIV)? Et semen eorum a filiis hominum. Semen, id est, filios qui generati sunt in mala doctrina. A filiis hominum: id est, a consortio bonorum perdes illos.

Quoniam declinaverunt in te mala. Judaei quod super se per justam vindictam recipere debuerant, in Christum declinaverunt, quando dixerunt, quod dignus erat morte, et expedit ut unus moriatur quam ut tota gens pereat (Joan. XI). Cogitaverunt consilium quod non potuerunt stabilire: quando dixerunt ad Pilatum: Domine, recordati sumus, quod seductor ille dixit adhuc vivens, post diem tertium resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque ad diem tertium. At ille: Habetis custodiam: ite, custodite sicut scitis. Et postea posuerunt sigilla, sed mortui tenere viventem non potuerunt (Matt. XXVII). Resurrexit, quod illi nec voluerunt, nec crediderunt. Tunc non potuerunt stabilire consilium quod cogitaverunt.

Quoniam pones eos dorsum. Duobus modis. Dorsum, quia semper terrena desiderant: aliter, dorsum, ut retro cadant, aut quando respiciunt retro. In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Pro reliquiis, in Hebraeo in bonis habet. Sensus itaque iste contexitur: Ad similitudinem sanctorum quos tibi de omni orbe servasti, etiam eos qui tormentis purgati sunt, esse facias, ut juxta vultum sanctorum, vultus quoque esse incipiant peccatorum: hoc est, ut tales sint qui peccatores fuerunt, quales et hi qui sancti sunt. Vel aliter: In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum: id est, prophetas, quos patres eorum occiderunt. Reliquiae eorum, filii Judaeorum qui occiderunt caput prophetarum: ut illa vindicta quae coepit a prophetis, veniat super illos qui Dominum occiderunt. Aliter: In reliquiis tuis praeparabis vultum illorum: hoc est, per Eliam et Enoch credituri sunt in finem. Praeparabis vultum illorum: ad te credentium, ut illud: Ut convertat corda patrum in filios (Luc. I).

Exaltare, Domine, in virtute tua. Vox Ecclesiae. Exaltare in virtute tua: id est, demonstra tuam potestatem et majestatem, quia prius venisti in humilitate, sed modo veni in majestate. Cantabimus et psallemus virtutes tuas, Domine. Cantabimus in corde: psallemus in opere: virtutes tuas annuntiamus.