Breviarium fidei adversus Arianos

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Breviarium fidei adversus Arianos
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

AucInc.BrFiAdA 13 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Breviarium fidei adversus Arianos

Errare haereticos haec maxima causa facit, dum aut ignorant, aut nolunt advertere, in Domino Jesu Christo sicut unam personam, ita duas esse substantias, Deum ex Deo Patre, et hominem ex homine matre: et quae de se ipse Dominus secundum dispensationem carnis assumptae loquitur, deputant divinitati, ut est illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28), vel illud: Jesus fatigatus ex itinere (Joan., IV, 6), vel illud: Flevit Lazarum (Joan., XI, 35), vel alia hujusmodi quae leguntur. Qui si vellent advertere illud Apostoli: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor., V, 19), vel illud Evangelii: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan., I, 14), non dubitarent, ut superius dictum est, confiteri in una persona duas esse substantias; et ubi audiunt dici: Pater major me est, secundum humanitatem acciperent: ubi vero audiunt: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30), secundum divinitatem dictum non dubitarent, sicut ex ejus operationibus datur intelligi. Secundum hominem enim esurivit, ut veram carnem ostenderet: secundum Deum autem de quinque panibus quinque millia hominum saturavit, ut se Deum virtutibus approbaret. Secundum hominem sitivit, sed secundum Deum Samaritanam viva aqua refecit. Secundum hominem navem ascendit, sed secundum Deum siccis pedibus super mare ambulavit. Secundum hominem in navi dormivit, secundum Deum ventis et fluctibus imperavit. Secundum hominem Lazarum flevit, secundum Deum quatriduanum eum de sepulcro mortuum suscitavit. Secundum hominem in cruce pependit, secundum Deum paradisum latroni de cruce donavit. Secundum hominem passus mortem gustavit, secundum Deum semetipsum a mortuis suscitavit. Si haec et his similia vellent sapienter discernere, et unicuique substantiae quod suum est deputarent, facile poterant rectae fidei cursum tenere, et non pro ejus beneficiis, quae pro nobis redimendis in forma servi suscepit, vel passus est, divinitati ejus contumelias irrogarent, et ubicumque legunt in Scripturis secundum humanitatem aliquid quod minus loqueretur divinitas, sed pro dispensatione carnis assumptae hoc protestatur humanitas. Nam nos, sicut eum Deum legimus, ita nec majorem nec minorem Deum nusquam legimus, nec credere religiosa mente debemus. Sed ideo adhuc persistit, et dicit: Fieri non potest, ut non filius minor patre credatur, quia ex patre esse dignoscitur. Fallit eum consuetudo generationis humanae, ut quia filius dicitur, minor patre credatur. Apud homines ideo minorem filium generat pater, quia et ipse minor est generatus a patre. Idcirco crescente filio pater senescit, et moriente patre filius succedere comprobatur, et melior ac potentior patre nonnumquam efficitur. Apud Deum vero non ita est; quia ubi crescere vel senescere divinitas non habet, hoc est dignum ut filium dilectio habeat aequalem, quia non potest plenitudo majorem. Ideoque perfectus perfectum genuit, omnipotens omnipotentem, plenus plenum: et quia aetatis incrementum non habuit, minorem generare non potuit: sed omnino qualis est pater, talem et filium esse cognosco, sicut ipse dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan., XIV, 9); et alibi: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan., V, 23). Sed forte quia audis missum, ideo putas minorem. Rogo te, Deum credis esse Filium, an non? Sine dubio responsurus es, Deum; quia et si tu negare volueris, sanctis Scripturis convinceris, dicente Apostolo: Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom., IX, 5). Et Joannes in Epistola sua: Ut simus, inquit, in vero Filio ejus, qui est verus Deus, et vita aeterna (I Joan., V, 20). Et Thomas: Deus meus, inquit, et Dominus meus (Joan., XX, 28). Et Melchisedech summus sacerdos: Benedictus, inquit, Abraham Deo excelso, qui creavit coelum et terram (Gen., XIV, 19). Vides quia non solus Deus, sed Deus excelsus Melchisedech vocibus comprobatur. Testis est et Osee propheta, dicens: Firmans coelum, et creans terram, ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Isa., XLI, 18; XLII, 5). Si ergo Deus est Filius, immo quia Deus est, quia per ipsum facta sunt omnia, et non solum non minor, sed excelsus Deus; interrogo te, utrum Deus ubique sit, an forte localiter? Cum impium sit negare quod ubique sit Deus, quaeso te, ubi missus est? Sed missionem Filii incarnationem ejus intellige, ipso Apostolo exponente: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal., IV, 4). Denique de ipso legimus in propheta: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jer., XXIII, 24). Et Evangelista de eodem: Plenitudinem, inquit, ejus nos omnes accepimus (Joan., I, 16). Et si omnia ipse implet, ubi missus est cujus majestate plena sunt omnia? Sed adhuc forte dicis, sicut habet carnalis intellectus, inter gignentem Patrem et genitum Filium non potuisse fieri nisi ut aliquod fuisset spatium. Spatium horae faciunt, horae tempus designant: ac sic, si tempus anteponis Filio, non omnia per ipsum facta fateris. Et ubi est illud: Omnia per ipsum facta sunt (Ibid., 3)? Certe secundum tuam propositionem respondeo, qui dicis fuisse Patrem aliquando sine Filio. Utique legimus pariter in Apostolo: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24), et ipse de se Dominus loquitur: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Si ergo fuit Pater sine Filio, sicut tu dicis, fuit sine virtute, fuit sine sapientia, fuit sine vita, fuit sine veritate. Sed quia sine his numquam fuisse Pater credendus est, hoc convenit saluti tuae, ut juxta fidem catholicam, consempiternum Patri et aequalem Filium fatearis: quia et virtus ejus legitur sempiterna, dicente Apostolo: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. I, 20). Similiter et de veritate, dicente Psalmista: Et veritas Domini manet in aeternum (Ps. CXVI, 1). Solent etiam ista velut quaestionem calumnia generare. In tantum, inquiunt, major est Pater, ut priore semper nominetur loco. Etiamsi priore semper loco nominaretur, valde videbatur esse conveniens; quia ex ipso est Filius, non ille ex Filio. Tamen ut aequalitatem agnoscas, audi in Scripturis ubi etiam prior Filius nominatur. Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan., I, 2). In Verbo utique Filium indicavit. Et Apostolus ad Ephesios: An nescitis quia omnis fornicator et immundus non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes., V, 5)? Ecce et hic priore loco Filius nominatur. Et ad Galatas: Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem (Gal., I, 1). Et ad Thessalonicenses: Ipse autem Dominus Jesus Christus et Deus et pater noster, qui dilexit nos (II Thess., II, 15). Ad Corinthios: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei Patris, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor., XIII, 13). Et ipse Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30). Non dicit: Pater et ego. Et alibi: Qui me videt, videt et Patrem (Joan., XIV, 9). Et iterum: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan., V, 23). Ecce quoties priore loco Filius nominatur! Sed quia in Patre et Filio aequalitas est, nullum praejudicium nec ante nec postea nominatus alteri poterit exhibere, quia nulla est diversitas, ubi est aequalis in utroque divinitas. Sed ideo sic legimus, quia humana locutio aliter se non valet expedire, nisi ut cum unum dixerit, sic alterum dicat. Ecce ut agnoscas, quia nihil ibi majus, nihilque minus est, cessit quaestio de Patre anterius nominato: quia ubi una est substantia, una deitas, et incorporalis immensitas, nulla est disparitas vel diversitas existimanda. Ubi enim unus Deus creditur, ibi minor et major excluditur. Nescit enim numerum unitas, et gradum non admittit aequalitas, sicut scriptum est: Non ascendes per gradum ad altare meum (Exod., XI, 26). Et ideo auferat contentionem, et teneat cum fide catholica inseparabilem Trinitatem, sine permixtione con unctam, sine separatione disjunctam, quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, Deus plenus et unus est. Ipsa enim per se ratio docet, quia unus nec posteriorem recipit, nec priorem: comparationem vel separationem nescit habere qui solus est; minor non potest esse qui plenus est, qui perfectioni nec addi quidquam potest, nec minui. Credantur ergo tres personae, sed non tres substantiae; tres proprietates, sed non tres potestates. Ita una sine principio sempiternitas, sicut una sine fine majestas, sine auctore Pater, sine tempore Filius, sine majore Spiritus sanctus. Nos enim catholici Dominum Deum nostrum Jesum Christum, et minorem dicimus Patre, et aequalem: minorem propter humanitatem assumptam, quia cum in forma Dei esset, formam servi induere est dignatus; aequalem vero dicimus propter deitatem perpetuam, qua ex Patre existens Filius et consempiternus est Patri. Quare ergo nobiscum non confitentur aequalem, cum nos cum illis non negemus minorem? praesertim cum utrumque in sanctis Scripturis legimus, dicente Evangelista: Propterea, inquit, quaerebant interficere eum Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan., V, 18). Ecce impietas Judaeorum dicit aequalem, et non veretur dicere Christianus minorem. Et alibi idem Evangelista ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ibid., 23). Aequalis enim honor non nisi aequalibus exhibetur. Et alio loco idem dicit: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21). Audi dicentem: Sicut Pater, ita et Filius. Audi dicentem: Quos vult, et aequalem eum Patri, ac suae potestatis esse cognosce: et non dicas Deum minorem, quia nusquam in Scripturis sanctis vel majorem Deum legimus, vel minorem. Sicut ipse Philippo dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan., XIV, 9). Et: Omnia quae Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit (Joan, V, 19). Vel illud: Deus erat Verbum (Joan., I, 1). Et Apostolus, ut memoravimus: Qui est, inquit, super omnia Deus benedictus in saecula (Rom., IX, 5). Et Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip., II, 6). Quare hoc? quia nemo rapit, nisi quod non habet. Ille ergo qui habebat aequalitatem, non est arbitratus per rapinam: sed quam rebellis angelus assumere voluit per rapinam, Christus possedit per naturam. Quia vero est verus Deus, audi beatum Joannem dicentem in Epistola sua: Et simus, inquit, in vero Filio ejus Jesu Christo: hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan., V, 20). Audis verum Deum, et praesumis dicere minorem, et non confiteris aequalem? Dicit etiam beatus Apostolus ad Titum: Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei (Tit., II, 13). Nescio qua fronte minor esse dicatur, quem magnum Deum Apostolus profitetur. Hoc etiam perfidus error dicere solet, quod ubi in Scripturis legimus aut solum Deum, aut solum altissimum, aut solum sapientem, hoc non de Trinitate dici, sed de solo Patre accipi debeat. Quod quam absurdum sit ita sentire, de hoc uno testimonio convincatur. Dicit enim Apostolus: Cognitum soli sapienti Deo (Rom., XVI, 26); non intelligunt quia non dixit: Soli sapienti Patri, sed: Soli sapienti Deo, quae est Trinitas. Nam dum soli Patri hoc deputant, Filium insipientem blasphemant. Et quomodo eum Apostolus sapientiam Dei esse dicit, si solus Pater est sapiens, cum nullus sapiens possit esse nisi per sapientiam suam? Et ubi est illud, quod ad Colossenses idem Apostolus protestatur de Christo Jesu: In quo sunt, inquit, omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., I, 3)? Unde agnoscant, quam stultum sit quod promunt, et ubicumque aliquid similiter legunt, non uni personae deputent, sed beatae Trinitati, quae sola summus Deus et verus est. Nam et de Spiritu sancto sic dicit Apostolus: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (I Cor., XII, 8). Si ergo per Spiritum sanctum, sicut verum est, et sapientiae et scientiae sermo donatur; quomodo solius Patris personae hoc potest ascribi, quod solus sit sapiens, nisi, ut dictum est, aequaevae Trinitati ista conveniant? Solent etiam dicere, ideo minor est Filius, quia visibilis, Pater autem invisibilis. Non intelligunt, quia nec Filius in substantia deitatis suae sit visibilis, nisi in assumpto homine, qui et Christus dicitur. Nam Filius Dei, id est Verbum, quod erat in principio Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, videri in sua substantia non potuit, sicut nec Pater in substantia sua. Interrogo autem sine sui injuria illum ipsum, qui dicit quod visus sit Filius Dei, utrum animam suam visibilem an invisibilem fateatur: et cum dixerit invisibilem, sicut et verum est, dicatur ei: Si creatura, id est anima tua, invisibilis est creatura utique Dei, creator universitatis quomodo potuit esse visibilis? Sed ideo induit carnem quae videri poterat, quia deitas ab homine videri non poterat. Hac carne major est Pater: aequalis Verbo major carne: aequalis ei, per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. Nam quod Deus sit Filius, licet multa testimonia superius posita evidenter perdoceant, tamen adhuc pauca credidi subjungenda. In Genesi scriptum est: Creavit Deus coelum (Gen., I, 1), et utique Evangelista confirmat omnia a Filio esse creata (Joan., I, 3). Item ibi sequitur: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen., I, 27). Ecce hic Deum agnosce, quia et hominem ipse creavit. Et Isaias dicit de Joanne praecursore Domini: Rectas facite semitas Dei nostri (Isa., XL, 3). Cujus Dei, nisi utique Filii, quem in carne venisse non dubitamus? Et paulo post: Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis: Ecce Deus vester in fortitudine veniet, et salvabit vos, et tunc aperientur oculi caecorum (Isa., XXXV, 3). Quod utique in adventu Christi completum esse cognoscimus. Psalmista etiam dicit, Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, mirabilis tu es et faciens mirabilia, tu es Deus solus (Ps. LXXXV, 9). Non puto aliquem esse tam impium, qui neget Filium Dei et mirabilia fecisse, et universas gentes creasse, nisi forte Judaeos. Et alibi Isaias, cum adventum Christi per virginem nuntiat, dicit inter caetera: Et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis (Isa., IX, 6). Sed et beatus Apostolus: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi (II Cor., V, 10). Et ut agnoscas Deum esse Christum, sic alibi dicit: Omnes stabimus ante tribunal Dei (Rom., XIV, 10). Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu. Utique de Christo dicit, quem ad judicandum vivos et mortuos credimus esse venturum. Psalmista voces angelorum faciens, cum Christus in coelos ascendisset: Tollite, inquit, portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Ps. XXXIII, 7). Illisque interrogantibus quis esset iste rex gloriae, respondit Dominus: Fortis et potens Dominus virtutum; ipse est rex gloriae (Ibid., 8, 10). Et ne forte de Patre dictum putent, quomodo multa absurde intelligunt, audiant Apostolum huic versiculo consentientem: Si enim, inquit, cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor., II, 8). Cum tam praesentibus quam praeteritis testimoniis, quae de Scripturis sanctis postulata sunt, Deus esse Filius demonstretur, miror cur forte eum aliqui minorem dicendo blasphemare non metuunt: cum nusquam omnino Deus minor esse legatur, nisi, ut dictum est, propter dispensationem carnis assumptae, in qua non solum ab angelis minoratus est, sed et matre sua junior invenitur, sicut jam diximus. Secundum hanc ergo regulam duas in Christo crede substantias, Deum verum, et hominem verum. Secundum hominem morti subditur, secundum Deum auctor vitae esse cognoscitur, dicente beato Petro: Petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis (Act., III, 14). Secundum hominem: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth., XVI, 38); secundum Deum: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, et nemo eam tollit a me, sed ego eam pono a memetipso (Joan., X, 18). Hinc etiam occasionem accipere calumniandi solent, quod Dominus in Evangelio dixerit: Non potest Filius aliud facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Quod carnalis sensus non intelligens, ideo dictum putat ut se ex Patre esse ostenderet, utpote et Deum et Filium: quomodo inter homines fieri solet, veluti pater artifex filium suum artificium suum docet, ut quod viderit patrem operantem filius, hoc specialius imitetur. Quod quam absurdum sit de Deo Patre omnipotente ita credere; qui est incorporeus, invisibilis, inaestimabilis, et immensus, qui cordis oculos sanos habet evidenter potest cognoscere. Nam qui sic sentiunt interrogandi sunt: Mundus iste quem cernimus a quo sit factus? Utique a Filio minime denegabunt, vel attestante Evangelista et dicente: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I, 3). Dicant ergo, ubi vidit Filius Patrem ante facientem alium mundum, ut sic postmodum ille istum crearet: praesertim cum apud potentiam Dei voluisse, creasse sit; sicut legimus: Ipse dicit, et facta sunt (Ps. LII, 9). Sed sublato cordis velamine discant credere Filium in Patre et Patrem esse in Filio: quia divinitas ubique tota et praesens, tam Patris, quam Filii, quam Spiritus sancti, sine se esse nusquam potest, sicut ipse dicit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan., X, 38), et cognoscant quod sit videre Filii, ut una est substantia, una voluntas, una potentia, una gloria. Nihil ibi majus, nihilque minus esse credatur. Si enim nos homines terreni quod facere volumus corpore, animo nostro ante meditationis insinuatione praemissa, sapientia exsequente perficimus, et quodammodo consilio nato in mente nostra prius intus in corde agimus quod facere disponimus, quae tamen absque ulla partitione sensuum indissociabiliter una mens efficit: quomodo non Deus Pater cum Deo Filio, qui est sapientia sua, in se manente, quia ipse est, ut saepe diximus, sapientia et virtus Patris, in una voluntate cuncta et una operatione perficit? Sed nec alia Pater facit, alia Filius; sed eadem quae Pater facit, ipsa et Filius facit, sicut ipse testatur: Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit (Joan., V, 19). Sed ideo dixit: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid.), ut nos cognoscamus et credamus, quia ex Patre est Filius, et non ex semetipso, vel aliunde, sed consempiternus Patri, quia et Pater in se semper perfectus existit, nec ei aliquando aliquid defuit, vel accessit. Nam si aliquando, quomodo Ariani blasphemant, fuit sine Filio Pater, ergo imperfectus fuit Pater, ergo fuit sine Verbo, et sicuti jam memoravimus, fuit sine sapientia, sine virtute, sine vita, sine justitia, sine veritate: quia istae omnes species divinitatis secundum Scripturas Filius esse noscuntur. Sed quia sine his virtutibus Patrem umquam dici fuisse blasphemum est, hoc justum est, hoc convenit, ut consempiternum et coaequalem Patri Filium fatearis. Si enim Deus in cordibus nostris cum loquitur, miro modo loquitur sine sono; putas quomodo potest loqui Filio suo, qui est Verbum ejus? Sic ergo cogita, quia incorporaliter locutus est Filio, quia et incorporaliter genuit Filium. Nec enim sic docuit, quasi indoctum genuerit. Sed hoc est eum docuisse, quod est doctum et scientem genuisse. Et hoc est: Docuit me Pater (Joan., VIII, 28), quod est, scientem genuit me Pater. Quomodo autem a se nihil potest facere Filius, de quo Propheta testatur, et dicit: Deus autem in coelo sursum, et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Ps. CXIII, 11)? Sed forte dicturus es hoc de Patre dictum, redi ad Evangelistam dicentem de Filio quia omnia per ipsum facta sunt, sine ipso factum est nihil (Joan., I, 3). Qui etiam loquitur ad Moysem: Vade, inquit, dic filiis Israel, Deus patrum vestrorum misit me ad vos (Exod., III, 12) Illo respondente, et dicente: Dic mihi nomen tuum, nam non credent mihi, post haec adjiciens Deus dixit ei: Vade, dic filiis Israel: Ego sum qui sum, et qui est misit me ad vos (Ibid., 14). Et ne hoc de Patre dictum accipias, audi beatum Apostolum huic loco consentientem, et quodammodo ipsum testimonium exponentem ad Corinthios: Dei, inquit, Filius, qui praedicatus est vobis per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo est et non, sed est in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est (II Cor., I, 19). Audi Paulum cum Mose concordantem, et noli a fide catholica discordare. Nam si Ecclesiam catholicam interrogas de Patre quid sit, dicit Deum: sed et Filium dicit Deum, sed et Spiritum sanctum dicit Deum: et tamen non dicit tres deos, ne gentibus comparetur, qui plures deos errore suo decepti confingunt. Sed credamus Scripturae dicenti, tam novi quam veteris Testamenti, quia Deus unus est: et si unus major, alter minor est, ut Ariani dicunt, unus dici non potest, inaequalitas unitatem excludit. Quomodo autem tres et unum credamus adverte. Unitatem facit aequalitas virtutum, Trinitatem proprietas personarum. Audisti quomodo ipse intelligendam aequalitatem suam et Patris docuerit: Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan., X, 30). Aliud est unum, aliud sumus. Nam cum dicit sumus, personas significat. Unum sumus, id est, justitia sumus, eademque sapientia, virtus indivisa, par gloria. Quae cum ita sint, dissensio auferatur, et fides integra teneatur. Dicunt etiam: Ideo major est Pater, quia est immortalis. Interrogandi sunt, utrum Filium in substantia deitatis suae mortalem esse fateantur. Quod si dixerint, quam contra rationem dicant, omnis homo agnoscere potest, qui etiam humanam animam immortalem esse non ambigit. Sed hoc eis dicendum, quod secundum carnem dicatur passus et mortuus. Nam secundum divinitatem, qua semper exstitit, et universa creavit, immortalis permaneat. Dicunt etiam esse visibilem; quod quam absurdum sit, agnoscant qui hoc dicunt, cum nec anima humana possit esse visibilis, quanto magis Deus in sua substantia? Sed ideo carnem assumpsit, quae poterat videri, quia deitas corporeis oculis non poterat intueri. Haec interim de aequalitate Patris ac Filii ad praesens dicta sufficiant. Nam de aequalitate operum Trinitatis, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, paulo post donante Domino, de Scripturis sanctis monstrabimus. Nunc vero de sancti Spiritus deitate pauca de multis testimoniis sunt ponenda, quem non solum minorem asserere, sed etiam Deum omnino dicuntur haeretici denegare. Audiant pauca de deitate Spiritus sancti. In Genesi dicit sermo divinus: Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen., I, 2). hoc est eminentia potestatis, non inopia necessitatis. Et in Evangelio: Spiritus est Deus: et eos qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan., IV, 24). Et ne forte de Patre dictum intelligas, et non de Spiritu sancto, audi quod sequitur: Spiritus ubi vult spirat (Joan., III, 8). Audi ubi vult, ut suae potestatis eum esse non dubites. Et Apostolus ad Corinthios dicit: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor., XII, 4). Et tu cognoscas ipsum Spiritum nominatum Dominum et Deum, audi inferius quomodo concludit: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu (Ibid., 8), et reliqua. Et sic concludit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid., 11). Qui divina munera prout vult dispensat, legem superioris ignorat. Agnosce tandem, quia qui prout vult dividit, nulli subditus esse probatur, sed suae potestatis esse dignoscitur. De summa enim potestate descendit voluntas, cui nulla contradicit auctoritas. Et ad Hebraeos similiter dicit de Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Et quis iste sit distributor ac divisor, ad Romanos evidenter ostendit, dicens: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom., XII, 3). Et ad Corinthios: Nescitis, inquit, quoniam templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor., III, 16)? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (Ibid., 17). Et quis iste Deus sit, cujus templum prohibet violari, audi in sequentibus: Nescitis, quia membra vestra templum est Spiritus sancti (II Cor., VI, 19)? Et quis esset iste Spiritus sanctus, cujus templum essemus, sic concludens demonstrat: Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro (Ibid., 20). Agnosce Spiritum sanctum evidenter Deum, et desine blasphemare. Et in Actibus Apostolorum beatus Petrus ad Ananiam, qui Deo voverat oblationem, et postmodum exstitit indevotus, sic dicit: Quis compulit te mentiri Spiritui sancto? non es mentitus hominibus, sed Deo (Act., V, 3). Ecce et hic eum evidentissime Deum esse beati Petri attestatio manifestat. Item ibi: Dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus, ad quos elegi eos (Act., XIII, 2). Et beatus Paulus inibi dixit: Attendite, inquit, vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Apostolos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act., XX, 28). Et quis est iste, qui Apostolos segregat et mittit, idem Paulus ad Corinthios declarat dicens: Et quosdam, inquit, posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores (I Cor., XII, 28), et reliqua. Ecce ubi Spiritum sanctum Deum, luce clarius demonstravit, et quem in actibus Apostolorum Spiritum sanctum esse dicit, ad Corinthios Deum esse manifeste confessus est. Dicit enim idem vas electionis ad Judaeos: Bene Spiritus sanctus de vobis prophetavit per os Isaiae Prophetae (Act., XXVIII, 25). Et quis esset iste Spiritus sanctus, qui in Prophetis locutus sit, beatus David exprimit, dicens: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9). Et in Actibus: Ut impleretur, inquit, Scriptura quam praemisit Deus per os prophetarum suorum (Act., III, 18). Et hic agnosce, quod eum Deum evidenter declaret, qui per os prophetarum locutus est, sicut et Zacharias in Evangelio ait: Benedictus, inquit, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc., I, 68), et post pauca, ait: Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum (Ibid., 70). Agnoscis Dominum Deum esse Spiritum sanctum, qui per os prophetarum locutus est, quod nec impii Judaei denegant. Qui si Deus non esset, non in baptismo in uno nomine deitatis Patri et Filio sociaretur, sicut scriptum est, ubi regulam baptismi posuit ipse Dominus: Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19). Quod solum testimonium deberet haereticis sufficere ad incredulitatem inseparabilis Trinitatis, quia nec ipsi audent aliter baptizare, ne regulam Domini corrumpere videantur. Et ubi unum nomen dicitur, ibi et major et minor excluditur. Et in secunda ad Corinthios: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (I Cor., XIII, 13). Ut agnoscas Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam esse substantiam ac deitatem, audi Isaiam prophetam dicentem: Qui appendit tribus digitis molem terrae (Isa., XL, 12). Nam et singulariter invenimus in Scripturis, digitum sanctum Spiritum nominatum, ut est illud in Evangelio ubi ait: Si ego in digito Dei daemonia ejicio (Luc., XI, 20); quod alius evangelista declarat, dicens: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth., XII, 28). Et Magi Pharaonis victi signis divinis dicunt: Digitus Dei est (Exod., VIII, 19). In Pentecosten, quod etiam ante adventum Christi Judaei colebant, digito Dei, id est Spiritu, inscriptas tabulas Moses accipit et quae tunc in lapideis tabulis figurata sunt corda durissima Judaeorum, post Ascensionem Domini in carneis tabulis, id est in cordibus discipulorum, visibiliter dignatus est apparere in ipsa specie ignis, in qua Mosi in deserto apparuit, de quo credimus Isaiam dicere: Deus noster ignis consumens est (Deut., IV, 24; Heb., XII, 29). Et sicut legimus, quod nemo noverit cogitationes hominum, nisi Deus, quomodo Spiritus sanctus non est Deus, qui etiam non solum quae in homine, sed etiam quae in Deo sunt scire dignoscitur? dicente Apostolo: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor., II, 10): et paulo post: Ita quae Dei sunt nemo cognovit, nisi spiritus Dei (Ibid., 11). Sed forte dicit aliquis, ideo minor est, quia missus legitur. Et quid dicturus est, cum legit in Isaia propheta ex persona Christi dicentis: Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isa., XLVIII, 16). Et alibi: Spiritus Domini super me; propter quod unxerit me, ad evangelizandum pauperibus remissionem, et caecis visum, annuntiare annum placabilem Domini (Isa., LXI, 1), et reliqua. Et ut scias evidenter de Domino dictum, Evangelista dicit: Cum venisset Dominus Jesus in synagogam, datus est ei liber Isaiae prophetae, quem aperiens invenit scriptum: Spiritus Domini super me (Luc., IV, 17), et reliqua quae supra diximus. Et post haec: Plicuit, inquit, librum, et dedit ministro, et dixit: Hodie in vobis impleta est scriptura ista (Ibid., 20). Credendum est mitti, qui ubique esse dignoscitur? sicut dicit Psalmista: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Ps. CXXXVIII, 7)? Sed sicut Filii missio, incarnatio declaratur, cum se dignatus est aut in columbae specie, vel in igne, aut diversis hujusmodi assumptis indiciis declarare. Quomodo ergo minor credendus est, qui etiam Deum, qui sicut ipse aequalis est Patri, approbatur ad nostram remissionem misisse? et non solum misisse, sicut per Isaiam dictum memoravimus, sed etiam secundum carnem creasse, sicut habes in Evangelio angelum ad Mariam dixisse: Spiritus, inquit, sanctus veniet in te, virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc., I, 35), et reliqua. Non enim generatione, sed jussione, et benedictione sancti Spiritus conceptus est Christus, sicut et alius evangelista ait: Inventa est, inquit, habens in utero de Spiritu sancto (Matth., I, 28). Prophetae autem dicunt frequenter, sicut jam memoravimus, Haec dicit Dominus. Et quis sit iste Dominus, Michaeas propheta evidenter ostendit, cum loquitur ad Achab dicens: Si tu de praelio sanus redieris, in me non est locutus Deus (III Reg., XXII, 28). Et quis iste Deus sit, qui in Prophetis locutus sit, Paulus apostolus demonstrat, cum dicit ad Judaeos: Bene, inquit, de vobis Spiritus sanctus prophetavit per os Isaiae prophetae (Act., XXVIII, 25). Vade, inquit, excaeca cor populi hujus (Isa., VI, 10), et reliqua. Interrogandi sunt tamen haeretici, cujus major offensa sit, qui in Patrem peccat, an qui in Spiritum sanctum, quem dicunt Deum non esse. Et cum dixerint majorem offensam esse qui in Patrem peccat, interrogandi sunt iterum filii Israel utrum Patri peccaverint, an alteri? Cum responderint quia Patri peccaverunt, iterum interrogandi sunt, si eis fuerint dimissa peccata. Utique non negabunt, quia et legimus quod conversi sint ad Deum, et dimissa fuerint eis peccata. Deinde interrogandi sunt, ut exponant quomodo intelligant dictum a Domino: Quicumque in Spiritu sancto peccaverit, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth., XII, 32). Si Deus non est, quare tam gravis ejus offensa a Domino esse dicatur. Iterum interrogandi sunt, si fuerunt filii Israel contumaces Deo, an non? Cum non negaverint, quia nec possunt, dicendum est eis, quomodo accipiant illud quod beatus Stephanus Judaeis exprobrat dicens: Vos semper restitistis Spiritui sancto, et semper ei contumaces fuistis, sicut et patres vestri (Act., VII, 51). Audi etiam ad Thessalonicenses, ubi Spiritum sanctum et priorem loco ponit, et Dominum nuncupat dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi (II Thessal., XXXV). Diligenter adverte, quia hic Spiritus sanctus oratur, ut corda credentium dirigat in charitate Dei, et in patientia Christi. Interrogandi sunt etiam, quid majus sit, utrum coeli an virtutes coelorum? et cum sine dubio dixerint virtutes coelorum: dicendum est eis: In tantum Spiritus sanctus minor non est, sed summus est, ut cum verbo Domini dicantur coeli creati, Spiritu sancto virtutes coelorum. Accipe adhuc ubi creator evidenter Spiritus sanctus describitur. Job dicit: Spiritus divinus qui fecit me (Job., XXXIII, 4). Et divinum utique creatorem uno versiculo demonstravit: cum divinum appellat, et Deum et creatorem ostendit. Sicut et David dicit: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 30). Interrogandi etiam sunt, si creatura ubique esse potest, an non? Et cum responderint, quia non ubique, sicut et verum est, dicendum absque dubio, Spiritus sanctus Deus est, et non creatura, qui ubique esse describitur. De quo, sicut jam dictum est, Propheta omnipotentiam ejus metuens dicit: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie, quo fugiam (Ps. CXXXVIII, 7)? Agnosce ergo nullum esse locum, ubi non omnipotentia Spiritus sancti praesens esse probetur. Item interrogandi, utrum possit alius praeter Deum peccata dimittere; et cum responderint quia nullus nisi Deus, quia scriptum est: Nemo potest peccata dimittere nisi solus Deus (Luc., V, 26), dicendum est eis sine dubio Spiritus sanctus Deus est, qui remissionem peccatorum conferre dignoscitur, sicut Dominus dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittentur eis (Joan., XX, 22). Qui etiam in baptismo cum Patre et Filio baptizatis remissionem tribuit peccatorum. Audi etiam quod Spiritus sanctus Deus est, qui frequenter cum Patre et Filio copulatur. Ad Corinthios, sicut jam dictum est, Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor., XIII, 13). Qui si non esset Deus et creatura esset, sicut blasphemat haereticus, numquam in baptismo, ubi salus humani generis agitur, Patri et Filio copularetur. Nam quod unius substantiae sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, Isaias propheta dicit, sicut jam memoravimus, Quis appendit tribus digitis molem terrae (Isa., XL, 12)? Quo loco per tres digitos in tribus personis unam substantiam esse perducuit. Quod Apostolus de Trinitate dictum intelligens ait, Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom., XI, 36), id est, ex Patre, et Filio, et Spiritu sancto omnia continentur. Item ad Corinthios dicit idem Apostolus, Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit cordibus nostris illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu (II Cor., IV. 6). Quo loco manifestissime Trinitas intelligitur. Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, Spiritus sanctus agnoscitur: et ubi dicit, Illuminationem scientiae claritatis Dei Pater intelligitur: in eo vero ubi dicit, In faciem Christi Jesu, Filius designatur. Audi adhuc, quia Trinitas in unitate manet, et unitas in Trinitate, angelorum et archangelorum voces declarant in Isaia, ubi Seraphim hymnum scribitur dicere, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa., VI, 3), non tres sanctos, sed ter sanctum conclusit dicendo, Dominus Deus Sabaoth: id est ut tres personas et unum Deum intelligas. Non semel dicunt, ne singularitatem credas: non bis, ne Spiritum sanctum excludas: non sancti Domini Sabaoth, ne tres deos more gentilium fatearis. Sed dicunt, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, et est Trinitas. Deus laudatur, qui est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quem etiam Deum esse, ex operationum aequalitate, qui oculos cordis sanos habet, facile poterit approbare, sicut in sequentibus demonstrabimus. Sicut salvat Pater, ita et Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Salva nos, Deus noster, et congrega nos de nationibus (Ps. CV, 47). De Filio, Venit Filius hominis salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10); et alibi. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth., I, 25). De Spiritu sancto ad Titum, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Tit., III, 5). Sicut confortat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. Esther de Patre, Conforta me rex, et Deus deorum (Esther, XIV, 12). De Filio Apostolus, Gratias ago Domino nostro Jesu Christo, qui me confortavit, et fidelem existimavit (I Tim. I, 12). De Spiritu sancto in Evangelio: Puer autem crescebat et confortabatur Spiritu sancto (Luc., I, 80). Vivificat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. In Evangelio, Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). De Spiritu sancto in Epistola Petri apostoli, Mortificatus carne, vivificatus autem Spiritu (I Pet., III, 18). Et Paulus apostolus, Littera, inquit, occidit, spiritus autem vivificat (II Cor., III, 6). Et in Evangelio, Spiritus est qui vivificat, nam caro non prodest quidquam (Joan., VI, 64). Sicut liberat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Deus excelsus liberator eorum (Ps. LXXVII, 3, 5). De Filio in Evangelio, Si vos liberaverit, vere liberi eritis, et veritas liberabit vos (Joan., VIII, 36, 32). De Spiritu sancto, Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom., VIII, 2). Eligit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 3). De Filio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan., XV, 16). De Spiritu sancto in Actibus, Cum ergo jejunassent et orassent, dixit eis Spiritus sanctus, Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus quod elegi eos (Act. XIII, 2). Creator dicitur Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus, Quae sit dispensatio sacramenti absconditi a Deo qui omnia creavit (Ephes., III, 9). De Filio ad Colossenses, Quia ab ipso creata sunt universa, et omnia in ipso constant (Coloss., I, 17): et in Evangelio, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). De Spiritu sancto in Salomone, Et vidit et dinumeravit, et mensus est omnia, ipse creavit ea per Spiritum sanctum (Eccli. I, 9): et in Psalmo, Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Ps. CIII, 30): et alibi, Spiritus oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6). Sicut praedixit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Deus autem, qui praedixit pati Christum suum, implevit (Act., III, 18). Sic de Filio in Evangelio Angelus dixit mulieribus, Ite et annuntiate fratribus, quia praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut praedixit vobis (Marc., XVI, 17). De Spiritu sancto in Actibus Petrus, Oportet impleri scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David (Act., I, 16). Magnus Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Magnus Deus noster et laudabilis (Ps. XLVII, 2). De Filio ad Titum, Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 13). De Spiritu sancto in Regum ait Dominus ad Heliam, Ecce Dominus transiit, et Spiritus sanctus, et fortis (III Reg., XIX, 11). Sicut charitas Patris, ita Filii, ita et Spiritus sancti. De Patre, Superabundavit autem gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei nostri (I Tim., I, 14). De Filio, Charitas enim Christi urget nos (II Cor., V, 14). De Spiritu sancto, Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate Spiritus (I Cor. IV, 21)? et alibi, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom., V, 5). Vitam aeternam dat Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus. De Patre in Epistola Joannis, Quoniam vitam aeternam dabit nobis Deus (I Joan., V, 11). De Filio in Evangelio; Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis (Joan. X, 27). De Spiritu sancto ad Galatas, Qui seminat in Spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal., VI, 8). Sicut pacem dat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philipp., IV, 7). De Filio in Evangelio: Pacem meam dimitto vobis (Joan., XIV, 27). De Spiritu sancto, Prudentia autem Spiritus vita et pax (Rom., VIII, 6). Revelat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre ad Galatas, Ut revelaret Filium suum in me (Gal., I, 16). De Filio inibi, Neque ego enim ab homine accepi illud, sed per revelationem Jesu Christi (Ibid., 12). De Spiritu sancto ad Ephesios, Quod aliis generationibus non est agnitum, sicuti nunc revelatum est sanctis ejus per Spiritum suum sanctum (Ephes., III, 5); et alibi, Nobis enim revelavit Deus per Spiritum (I Cor., II, 10). Sicut illuminat Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Tu illuminabis lucernam meam, Domine (Ps. XVII, 29). De Filio in Apostolo, Exsurge qui dormis, et illuminabit tibi Christus (Ephes., V, 14). De Spiritu sancto idem Apostolus, Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu (II Cor., IV, 6). Sicut dicitur Evangelium Patris, ita Filii, ita et Spiritus sancti. De Patre ad Titum, Quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei (I Tim., I, 11). De Filio ad Romanos, Cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus (Rom., I, 9). De Spiritu sancto in epistola beati Petri, Vobis autem ministraverunt haec, qui vobis evangelizaverunt in Spiritu sancto (I Pet., I, 12). Sicut illuxit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Deus meus, illumina tenebras meas (Ps XVII, 29). De Filio in Psalmo, Deus Dominus et illuxit nobis (Ps. CXVII, 27). De Spiritu sancto Propheta, Non abscondam ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit spiritus meus super universam domum Israel (Ezech. VXXIX, 29 Et Apostolus, Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus nostris ad illuminationem claritatis Dei in faciem Dei Christi Jesu (II Cor., IV, 6). Praescientiam habet Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Deus qui occultorum cognitor es (Dan., XIII, 42). De Filio, Ab initio, inquit, sciebat Jesus, qui eum esset traditurus (Joan., VI, 65). De Spiritu sancto, Cum venerit Spiritus paraclitus docebit vos omnem veritatem, et quae ventura sunt annuntiabit vobis (Joan., XVI, 13). Sicut ubique esse dicitur Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre: Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jer., XXIII, 24). De Filio, Ubicumque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth., XVIII, 20); et Apostolus, Qui ascendit super coelos ut impleret omnia (Ephes., IV, 10). De Spiritu sancto in Salomone, Spiritus Domini implevit orbem terrarum (Sap., I, 7), et quod super orbem est, implevit ipsum Dominum orbis totius conditorem, sicut legimus, Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc., IV, 1). Et David, Quo ibo ab Spiritu tuo (Ps. CXXXVIII, 7)? Arguit Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. De Patre, Domine, ne in ira tua arguas me (Ps. VI, 2). De Filio, Arguam te, et statuam illa contra faciem tuam (Ps. XLIX, 2.). De Spiritu, Cum venerit Spiritus paraclitus, ipse arguet mundum de peccato (Joan., XVI, 8), et reliqua. Bonus Pater, bonus Filius, bonus et Spiritus sanctus. De Patre, Pater bone (Joan., XVII, 11). De Filio, Ego sum pastor bonus (Joan., X, 14). De Spiritu sancto, Spiritus tuus bonus deducet me in via recta (Ps. CXLII, 11). Sanctificat et justificat sicut Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus. Apostolus, Sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor., VI, 11). Sanctus dicitur Pater, sanctus dicitur Filius, sanctus et Spiritus sanctus. De Patre in Levitico, Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Lev., XI, 44). De Filio in Evangelio, Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc., I, 35). Item ibi, Scimus qui sis sanctus Dei (Luc., IV, 34). De Spiritu sancto in Salomone, Sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap., I, 5). Fortis Pater, fortis Filius, fortis et Spiritus sanctus. De Patre, Deus fortis et patiens (Ps. VII, 12). De Filio in Isaia, Et vocabitur nomen ejus Deus fortis (Isa., IX, 6). De Spiritu sancto in Salomone, Spiritus fortitudinis in viis ejus. Operatur Pater, operatur Filius, hoc et Spiritus sanctus. De Patre ad Philippenses, Deus enim, qui operatur in vobis et velle (Philipp., II, 13). De Filio in Evangelio, Me oportet operari opera ejus qui misit me (Joan., IX, 4). De Spiritu sancto ad Corinthios, Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor., XII, 11). Virtus Pater, virtus Filius, virtus et Spiritus sanctus. De Patre Apostolus, Non confundor de Evangelio. Virtus enim Dei est in salute omni credenti (Rom., I, 16). De Filio Apostolus, Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut habitet in me virtus Christi (II Cor., XII, 9). De Spiritu sancto ad Thessalonicenses, Evangelium nostrum non fuit apud vos in verbo tantum, sed in virtute Spiritus sancti (I Thessal., I, 5). Fons Pater, fons Filius, fons et Spiritus sanctus. De Patre Hieremias, Dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer., II, 13). De Filio in Salomone, Fons sapientiae Verbum Dei (Eccli., I, 5). De Spiritu sancto Isaias, Ecce nomen Domini post multum tempus veniens, ardens in ira indignationis, vorabit gentes, et Spiritus ejus ut fons aquae vallem trahens (Isa., XXX, 27, 28). Charitas Pater, charitas Filius, charitas et Spiritus sanctus. De Patre in Epistola Joannis, Deus charitas est (I Joan., IV, 16). De Filio Apostolus ad Corinthios, Charitas enim Christi urget nos (II Cor., V, 14). De Spiritu sancto Apostolus, Obsecro vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem Spiritus (Rom., XV, 30). Regenerat Pater, regenerat Filius, regenerat et Spiritus sanctus. De Patre Petrus, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitae aeternae (I Pet. I, 3). De Filio inibi, Diligentes invicem ex corde, quasi renati per verbum Dei vivi (Ibid., 23). De Spiritu sancto in Evangelio. Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Resuscitat Pater, resuscitat Filius, resuscitat et Spiritus sanctus. De Patre in Actibus, Deus patrum nostrorum, qui suscitavit Jesum, et nos suscitabit per potentiam suam (Act. V, 30). De Filio in Evangelio, Venerunt Judaei non solum propter Jesum, sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis (Joan., XII, 9). De Spiritu sancto Apostolus, Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Gratia Dei Patris, gratia Filii, gratia et Spiritus sancti. De Patre, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum (Rom., VII, 24). De Filio ad Corinthios, Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quia propter vos factus est pauper cum esset dives (II Cor., VIII, 9). De Spiritu sancto in Actibus, Et obstupuerunt qui cum Petro venerant, quoniam in gentibus gratia Spiritus sancti diffusa est (Act. X, 45). Signat Pater, signat Filius, signat et Spiritus sanctus. De Patre ad Corinthios, Et qui signavit vos nobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus (II Cor., I, 21). De Filio ad Ephesios, Audientes verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo signati estis (Ephes., I, 13). De Spiritu sancto ubi supra, Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes., IV, 30). Habitat Pater in credentibus, habitat Filius, habitat et Spiritus sanctus. De Patre in Isaia, Servate diem sabbati, et sanctificate eum, ut habitem in medio vestri (Jer., XVII, 22). De Filio ad Ephesios, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes., III, 17). De Spiritu sancto, Nescitis quoniam templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor., III, 16)? Scrutatur Pater, scrutatur Filius, scrutatur et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo, Scrutans corda et renes Deus (Ps. VII, 10). De Filio in Apocalypsi, Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator cordis et renium (Apoc. II, 23). De Spiritu sancto in Apostolo, Spiritus omnia scrutatur etiam profunda Dei (I Cor. II, 10). Testificat Pater, testificat Filius, testificat et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo, Testimonium Dei fidele, sapientiam praestans parvulis (Ps. XVIII, 8). De Filio ad Timotheum, Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato (I Tim. VI, 13). De Spiritu sancto Apostolus, Testimonium perhibet Spiritui nostro (Rom., VIII, 16). Ostendit Pater, ostendit Filius, ostendit et Spiritus sanctus. De Patre ad Timotheum, Quem suis temporibus ostendens beatus et solus potens (I Tim., VI, 15). De Filio in Evangelio ipse Filius dicit, Ostendam autem vobis quem timeatis (Luc., XII, 5); et, Multa bona opera ostendi vobis a Patre meo (Joan. X, 32). De Spiritu sancto ad Corinthios, Praedicatio mea non fuit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus (I Cor., II, 4). Implet Pater, implet Filius, implet et Spiritus sanctus. De Patre Hieremias, Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jer., XXIII, 24). De Filio in Apostolo, Dominus autem impleat corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono (I Thessal., II, 16). Et in Evangelio, De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan., I, 16). De Spiritu sancto in Actibus, Implevit omnem locum, ubi erant discipuli congregati (Act. II, 2). Et, Jesus plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc., IV, 1). Loquitur Pater, loquitur Filius, loquitur et Spiritus sanctus. De Patre, Deus locutus est in sancto suo (Ps. LIX, 8). De Filio, Loquente Jesu ad turbas (Matth. XII, 46). De Spiritu sancto, Est qui loquitur in vobis (Matth., X, 20). Apparuit Pater, apparuit Filius, apparuit et Spiritus sanctus. De Patre in Actibus, Deus gloriae apparuit patribus nostris (Act., VII, 2). De Filio in epistola Joannis, Ad hoc apparuit Filius, ut solvantur opera diaboli (I Joan. III, 8). De Spiritu sancto in Job, Et spiritus apparuit in oculis meis, et horror irruit in me (Job, IV, 15). Veritas Pater, veritas Filius, veritas et Spiritus sanctus. De Patre in Psalmo, Redemisti me, Domine Deus veritatis (Ps. XXX, 6). De Filio, Veritas de terra orta est (Ps. LXXXIV, 12). Et in Evangelio, Ego sum via, veritas, et vita (Joan., XIV, 16). De Spiritu sancto in Evangelio, Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Ecce unitatem operis, non dubites unitatem credere Trinitatis. Dicere etiam solent de baptismo, quod in eo melius sit illorum baptismum, quam nostrum; quia qui de illis ad nos convertuntur, non eos rebaptizamus, sed per manus impositionem reconciliamus. Illi vero, si quos de nostris seducere possunt, inconsideranter rebaptizant. Qui interrogandi sunt: Baptisma istud quod dant suum dicunt esse, an nostrum? Si nostrum est, quare illud praesumunt, similiter ut nos baptizando? si illorum est, quare illud violant iterando? Sed nos reverentiam habemus Dominicis verbis, et quomodo ipse jussit: ita et baptizamus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed et illos sic certum est baptizare. Nam si sic baptizarent illi quomodo credunt, in nomine Patris majoris, et in nomine Filii minoris, et in nomine Spiritus sancti multo minoris, tunc demum non iterabamus baptismum, sed dabamus, quia non secundum regulam quam Dominus tradidit baptizabant. Sed quid facimus? bene baptizant, sed male credunt: bene baptizant, sed malum est quod rebaptizant. Regulariter quidem baptizant, sed fidem male insinuant. Et dum carnaliter gradus in divinitate faciunt, offensam divinitatis incurrunt: non metuentes illud quod Dominus dixit: Qui semel lotus est, non indiget iterum ut lavetur (Joan. XIII, 10). Dixit enim Dominus in Evangelio, Vos estis sal terrae (Matth., V, 13); et quicumque sapiens est, non hoc sine causa dictum intelligit. Sal enim ex aqua fit, sed si iterum in aquam mittitur, liquescit et perit. Sic qui semel baptizatus est ex aqua, sal est effectus: sed si iterum baptizari se permittat, ad nihilum sicut sal in aqua missum redigitur, et anima ejus perpetua morte punitur. Dicit enim Apostolus de Ecclesia, Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17): quia sicut ex multis granis unus panis efficitur, ita ex multis populis una Ecclesia congregatur. Et panis, ut omnes norunt, per aquam conficitur, et per ignem excoquitur, et omnis Christianus per baptismi aquam et ignem sancti Spiritus oblatio Dei est effectus, dicente Domino: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Sed sicut panem jam semel coctum, si aliquis remittat in aquam, et velit recommiscere et recoquere, perdit pristinam dignitatem, et in nigredinem terramque convertitur. Sic talis efficitur quicumque in se permittit baptismum iterari. Et ideo debet unusquisque usque ad mortem baptismum suum, Deo adjuvante servare, si vult ad regna coelorum fideliter pervenire. Nam quicumque se rebaptizari permittit, ipse blasphemat in Spiritu sancto, dum se negat christianum, et per aquam ac Spiritum sanctum fuisse renatum. Et necesse est ut illam, quam memoravimus, Domini sententiam comminantis excipiat: Quicumque blasphemaverit in Spiritu sancto, non ei remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32).