Breviarium (PL 086)

This is the stable version, checked on 1 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Breviarium
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 86

Documenta Ca tholicaomnia



1 IN DOMINICO PRIMO ADVENTUS DOMINI. (0047A)

Ad Vesperos.

Incipiat Presbyter cum signo crucis.

In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. R\. Deo gratias.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Isto ordine incipiantur omnia officia, excepto de defunctis.

Lauda. A solis ortu usque ad occasum, P. Laudabile nomen Domini. V\. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in aeternum. P. Laudabile nomen Domini.

(0047B)Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum a solis ortu usque ad occasum, reple cor nostrum scientia, et ori nostro tuae laudis officia deputa: ut, sicut omne per aevum debito honore benedicetis, ita ab ortu solis usque ad occasum consono cunctorum ore lauderis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Et nota, quod in fine omnium Orationum debet semper dici modo supradicto.

Sono. Venite, exultemus Domino: jubilemus Deo salutari nostro. V\. Praeoccupemus faciem Dei in (0047C)confessione, et in psalmis. P. Jubilemus Deo.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Alleluia. Audite, populi omnes, quia Dominus egrediens de loco suo, descendet, conculcans extrema terrae. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Quia Dominus egrediens. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, (0048A)et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. P. Et descendet, conculcans.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum, etc.

Lauda. Alleluia. Mitte nobis auxilium de sancto: et de Sion tuere nos, Domine. P. In quacumque die invocaverimus te, alleluia, alleluia. V\. Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur. P. Et de Sion tuere nos, Domine. V\. Gloria, et honor, etc. P. In quacumque die invocaverimus.

Hymnus.

Christi caterva clamitet
Rerum parenti proximas,
Quas esse sentit, gratias,
(0048B)Laudesque promat maximas.


Vatum poli oracula
Perfecit olim tradita,
Cum nos redemit unicus
Factoris orbis Filius.


Verbum profectum, proditum
Tulit reatum criminum;
Sumensque nostrum pulverem,
Mortis peremit principem.


A matre natus tempore;
2 Sed sempiternus a Patre.
Duabus in substantiis
Persona sola est numinis.


Venit Deus factus homo,
Nitescat ut cultu novo,
(0048C)Renatus in nato Deo,
Factus novus verus homo.


Natalis hinc ob gaudium
Ovans trophoeo, gentium
Renata plebs per gratiam,
Haec festa praebet annua.


Adventus hic solemnibus
Votis feratur omnibus,
(0049A)Quos sustinere convenit,
Tanti Dei gloriam.


Secundus ut cum coeperit,
Orbemque terror presserit;
Succurrat haec humillima
Susceptoris dignitas.


Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
In sempiterna saecula.
Respondeat Chorus. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia adventus sui propitius justificare dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens (0049B)Deus.

Dicat Presbyter. Kyrie eleison. R\. Christe eleison. Kyrie eleison.

Notandum est, quod post Supplicationem debent dici isti Kyrie eleison, ut supra dictum est.

Capitula. Audivimus, Christe; confitemur, et credimus, quod de sinu Patris egrediens, veneris, ut carnis nostrae vestibulo cingereris; liberaturus, scilicet susceptae incarnationis mysterio, quod perierat naturae vitiatae contagio. Fac nos, praenuntiata adventus tui gaudia, promptissima surrectionis devotione excipere: ut, quia tu e loco patrio secretoque progrediens salvaturus homines, humanitus properasti ad publicum; nos e loco criminis exeuntes, (0049C)munditiores concitum divinitatis tuae prospectemus excursum: ut extrema vitae nostrae, nullius discriminis conculcatione involvens; sic provoces terrore justitiae, ut solita justifices pietate.

Pater noster, qui es in coelis. R\. Amen. Sanctificetur nomen tuum. R\. Amen. Adveniat regnum tuum. R\. Amen. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. R\. Amen. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. R\. Quia Deus es. Et dimitte nobis debita nostra, sicut, et nos dimittimus debitoribus nostris. R\. Amen. Et ne nos inducas in tentationem. R\. Sed libera nos a malo.

Dicat Presbyter.

Liberati a malo, confirmati semper in bono tibi (0049D)servire mereamur Deo, ac Domino nostro. Pone, Domine, finem peccatis nostris: da gaudium tribulatis: praebe redemptionem captivis: sanitatem infirmis: requiemque defunctis. Concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris: frange audaciam inimicorum nostrorum: exaudi, Deus, orationem servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hoc die, et in omni tempore. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia semper saecula saeculorum. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Humiliate vos ad benedictionem.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Notandum est, quod quotiescumque venerit Liberati (0050A)a malo, debet dici, sicut hic dictum est supra, usque ubi dicit: Benedictio.

Dicat Presbyter.

Benedictio. Christus Dominus, qui ad redemptionem nostram venit, non mutatione loci, sed veritate hominis assumpti; clarificandos nos attollat in gloriam regni. R\. Amen. Atque idem ad redimendum veniens, redemptos nos a malis omnibus servet. R\. Amen. Et quoniam ipse humiliatus iniquitatem nostram abstulit; ipse gloriosus beatitudinis nobis praemia donet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, et vivit, et omnia regit in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0050B)Et nota, quod in fine omnium Benedictionum debet dici modo supra dicto.

Lauda. Qui sedes super cherubim appare. P. Veni, et salva nos, Domine. Alleluia. V\. Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Joseph. P. Veni, et salva. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen.

P. Veni, et salva nos.

3 Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen; quique unum te esse innotescens Deum ac Dominum, per susceptae incarnationis mysterium venisti in regem, ut redimeres saeculum: da nobis, ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per haec evadamus muscipulam deceptoris: ut, qui Adventus tui gaudia diffuso ore praecinimus, salvatos nos, cum (0050C)ad judicium veneris, te judice, gratulemur. R\. Amen. Per misericordiam.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace: R\. Deo gratias.

Sequens Commemoratio debet dici in fine omnium Vesperorum per totum annum.

Lauda. Vespere, et mane, et meridie. P. Te laudamus, Domine.

Oratio. Domine, Deus omnipotens, qui vespere, et mane, et meridie unum diem vocari jussisti; et, ut sol agnosceret occasum suum, imperasti; aperi, quaesumus, tenebras cordium nostrorum, ut, te radiante, cognoscamus te Deum verum et lumen aeternum. R\. Amen.

(0050D)Per misericordiam tuam.

Dicat Presbyter. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Notandum, quod in fine omnium Horarum semper debet dici. In nomine Domini, ut hic supra.

Ad Matutinum.

Hymnus.

Aeterne rerum Conditor,
Noctem diemque qui regis,
Et temporum das tempora,
Ut alleves fastidium.


Praeco diei jam sonat
Noctis profundae pervigil:
Nocturna lux viantibus,
A nocte noctem segregans.


(0051A)Hoc excitatus lucifer
Solvit polum caligine;
Hoc omnis errorum chorus
Viam nocendi deserit.


Hoc nauta vires colligit
Pontique mitescunt freta:
Hoc ipsa petra Ecclesiae
Canente, culpam diluit.


Surgamus, ergo strenue,
Gallus jacentes excitat,
Et somnolentos increpat,
Gallus negantes arguit.


Gallo canente spes redit,
Aegris salus refunditur.
Mucro latronis conditur,
(0051B)Lapsis fides revertitur.


Jesu labentes respice,
Et nos videndo corrige:
Si respicis, lapsi stabunt,
Fletuque culpa solvitur.


Tu lux, refulge sensibus,
Mentisque somnum discute:
Te nostra vox primum sonet,
Et ore psallamus tibi.


Gloria Patri ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu,
In sempiterna saecula.
R\. Amen.

(0051C)Oratio. Aeternum te auctorem, et Conditorem rerumque omnium Dominum omnis lingua confitetur, et credit: tu enim in principio omnia fecisti: tu ipsa petra Ecclesiae, in qua culpas nostras deflentes diluimus: tu enim in principio labentes respice, et videndo nos corrige; ut nostra vox tibi semper insonet in atriis tuis, et resolvere mereamur tibi. Propter clementiam tuam petimus, ineffabilis Deus, ut super nos vigilet custodia tua semper angelica: et venientes ad lucem cum exultatione a tuo lumine in aeternum numquam discedamus: et electis tuis in aeterna gaudia perfrui mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? tu autem, Domine, susceptor meus es. (0051D)Psalmus III.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccato meo munda me. Psalmus

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccato meo munda me, Domine.

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me, Domine. Psalmus LVI.

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me, Domine.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te redimendo suscipis, et exaltando glorificas; plebem tuam ab injustitiae et peccatorum vinculis libera: veritatis et sapientiae tuae munere corda eorum locupleta; mentesque sanctifica: ut, sicut in coelo cum (0052A)Sanctis regnat gloria, sic et in nobis maneat salus et benedictio tua. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

4 Antiphona. Veniet Dominus in regem: super omnem terram erit Dominus unus, P. Et nomen ejus in aeternum manet. V\. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. P. Et nomen. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et nomen.

Oratio. Deus, Dei Filius cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona 2. Veniet ad locum sanctum Dominus, quem vos vultis; et Angelus testamenti, quem vos desideratis. P. Ecce veniet Dominus omnipotens. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Ecce veniet. (0052B)V\. Gloria, et honor, etc. P. Ecce veniet.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui veniens ad locum uteri Virginalis, verus Angelus testamenti agnosceris: concede nobis, ut fides, qua incarnationis tuae gaudia diffuso ore concinimus, ab omni culpae nostrae nos debito expiet, cum iterum te ad judicium venturum viderimus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Veniet desideratus cunctis gentibus, P. Et videbit eum omnis oculus. V\. Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. P. Et videbit. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et videbit.

Oratio. Desiderate cunctis gentibus o Christe, adveniens, salva populos tibimet confitentes: ut, qui (0052C)ad hoc praemium venisti, ut primum redimeres; ad hoc iterum venias: ut credentes tibi pro meritis non condemnes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Veni, clementissime Domine: succurre jam, et parce fessis: jam miserando erige oppressos. Redemisti vivos: eripe captivos. Adventum tuum omnis creatura tua expectat. P. Dum hic es, absolve reos: et dum veneris, defende nos tuos. V\. Veni, Domine, et noli tardare: relaxa facinora plebi tuae, et revoca dispersos in terram suam. P. Dum hic es. V\. Gloria, et honor Patri. R\. Veni, clementissime Domine.

Oratio. Veni, clementissime Domine, veni; et praeroga libertatem oppressis: excita potentiam tuam; (0052D)et plebem posside conquisitam: dirige vineam, quam per virum plantasti dexterae tuae: et Filium hominis, quem confirmasti tibi, advocatum pro nobis exaudi: ut lachrymarum panis modum habeat in flagellis; potusque compunctionis nostrae vires non attenuet, sed et enutriat mentes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Audiat terra verba ex ore meo. Expectetur, sicut pluvia eloquium meum, et descendant, sicut ros verba mea.

Canticum Deuteronomii (Cap. XXXII).

Attende coelum, et loquar; * [[Breviarium (PL 086)/| et audiat terra verba ex ore meo.

(0053A)Expectetur sicut pluvia eloquium meum, * [[Breviarium (PL 086)/| et descendant sicut ros verba mea,

Sicut imber super gramen, * [[Breviarium (PL 086)/| et sicut nix supra foenum.

Quia nomen Domini invocavi: * [[Breviarium (PL 086)/| date magnitudinem Domino Deo nostro.

Deus, vera opera ejus, * [[Breviarium (PL 086)/| et omnes viae ejus judicia:

Deus fidelis, in quo non est iniquitas, * [[Breviarium (PL 086)/| justus et sanctus Dominus.

Peccaverunt ei non filii immaculati: * [[Breviarium (PL 086)/| natio prava et perversa. Haec Domino retribuisti,

Haec plebs fatua et non sapiens? * [[Breviarium (PL 086)/| nonne hic est ipse pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?

(0053B)In mente habete dies saeculi, * [[Breviarium (PL 086)/| intelligite annos nationis nationum:

Interroga Patrem tuum, et dicet tibi; * [[Breviarium (PL 086)/| seniores tuos, et annuntiabunt tibi.

Cum dispartiret Excelsus gentes: * [[Breviarium (PL 086)/| quemadmodum dispersit filios Adae,

Statuit terminos gentium * [[Breviarium (PL 086)/| secundum numerum Angelorum Dei.

Facta est pars Domini, plebs Jacob: * [[Breviarium (PL 086)/| funiculum hereditatis ejus Israel.

Sufficientem eum sibi fecit in terra deserta, * [[Breviarium (PL 086)/| in siti caloris, ubi non erat aqua:

Circumivit eum, et erudivit eum, sicut pupillam oculi. * [[Breviarium (PL 086)/| Quemadmodum aquila proteget nidum suum, desuper pullos suos sedens,

(0053C)Extendit alas suas, et assumpsit eos, * [[Breviarium (PL 086)/| et suscepit eos super scapulas suas.

Dominus solus deducebat eos: * [[Breviarium (PL 086)/| et non erat cum illo deus alienus.

Imposuit in fortitudines terrae * [[Breviarium (PL 086)/| nascentias agrorum,

Suggerunt mel de petra, * [[Breviarium (PL 086)/| et oleum de firmissima petra.

Butyrum bovum, et lac ovium cum adipe 5 agnorum et arietum, filiorum taurorum et hircorum cum adipe renum, * [[Breviarium (PL 086)/| frumentum, et sanguinem uvae,

Bibit vinum. Et manducavit Jacob, * [[Breviarium (PL 086)/| et saturatus est, et recalcitravit.

Dilectus: pinguis factus est, * [[Breviarium (PL 086)/| et dilatatus est,

(0053D)Et derelinquit Deum, qui fecit eum, * [[Breviarium (PL 086)/| et recessit a Deo salutari suo.

Et exacerbaverunt me in diis alienis, in abominationibus suis in iram concitaverunt me. * [[Breviarium (PL 086)/| Et sacrificaverunt daemoniis, et non Deo,

Deos, quos non noverunt: * [[Breviarium (PL 086)/| novi recentesque venerunt, quos nescierunt reges eorum.

Deum, qui te genuit, derelinquisti, * [[Breviarium (PL 086)/| et oblitus es qui enutrivit te.

Vidit Deus, et zelatus est: * [[Breviarium (PL 086)/| et exacerbatus est per iram filiorum suorum et filiarum.

Et dixit: Avertam faciem meam ab eis, * [[Breviarium (PL 086)/| et ostendam quid erit eis in novissimo:

Quia natio perversa est: * [[Breviarium (PL 086)/| filii, in quibus non est fides in ipsis.

(0054A)Ipsi in zelum concitaverunt me * [[Breviarium (PL 086)/| et non in Deum,

In ira concitaverunt me * [[Breviarium (PL 086)/| in idolis suis:

Et ego in ira concitabo eos, et non in gentem, * [[Breviarium (PL 086)/| in gentem insensatam irritabo eos.

Quia ignis exarsit in ira mea, * [[Breviarium (PL 086)/| et exardescit usque ad inferos deorsum:

Comedet terra nascentias agrorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et inflammant fundamenta montium.

Congeram in illis mala, * [[Breviarium (PL 086)/| et sagittas meas consummabo in eis.

Tabescent fame, et esca avium erunt, * [[Breviarium (PL 086)/| et tensio dorsus insanabilis eis;

Dentes bestiarum immittam in eis, * [[Breviarium (PL 086)/| cum furore trahentium super terram.

A foris interficiet natos eorum gladius, et in promptuariis (0054B)timor,

Juvenis cum virgine, * [[Breviarium (PL 086)/| lactans cum stabilito sene.

Dixi: Disperdam illos: * [[Breviarium (PL 086)/| privabo autem ex omnibus memoriam eorum.

Nisi propter iram inimicorum suorum, * [[Breviarium (PL 086)/| ut non sint longo tempore super terram: ut non consentiant adversarii, et dicant: Manus nostra excelsa est, et non Deus, fecit haec omnia.

Quia natio perditi consilii est, * [[Breviarium (PL 086)/| et non est in eis disciplina,

Et non cogitaverunt intelligere; * [[Breviarium (PL 086)/| haec percipient in futuro tempore.

Quemadmodum persequitur unus mille, * [[Breviarium (PL 086)/| et duo commovebunt dena millia;

Nisi quia Dominus subdidit eos, et tradidit eos? * [[Breviarium (PL 086)/| (0054C)quia non est Deus noster sicut dii illorum: inimici autem nostri insensati.

Ex vinea enim Sodomorum, vitis eorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et propago eorum ex Gomorra:

Uva eorum uva fellis, * [[Breviarium (PL 086)/| botrus amaritudinis ipsis.

Ira draconum vinum eorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et furor aspidum insanabilis.

Nonne haec congregata sunt apud me, * [[Breviarium (PL 086)/| et signata in thesauris meis?

In diem judicii reddam in tempore, * [[Breviarium (PL 086)/| cum titubaverit pes eorum:

Quia prope est dies perditionis eorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et advenient parata illis.

Quia judicabit Dominus populum suum, * [[Breviarium (PL 086)/| et in servis (0054D)suis consolabitur:

Vidit enim eos fatigatos, * [[Breviarium (PL 086)/| et defectos in obductione, et dissolutos.

Et dixit: Ubi sunt dii tui, Israel, * [[Breviarium (PL 086)/| in quibus confidebas in ipsis?

De quorum adipe sacrificiorum edebatis, * [[Breviarium (PL 086)/| et bibebatis vinum libationum eorum:

Exurgant nunc et adjuvent vos, * [[Breviarium (PL 086)/| et fiant vobis protectores.

Videte, quoniam ego sum Dominus, * [[Breviarium (PL 086)/| et non est alius praeter me.

Ego occidam, et vivere faciam: * [[Breviarium (PL 086)/| percutiam, et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis.

Quia tollam in caelum manum meam, et jurabo per dexteram meam, et dicam: * [[Breviarium (PL 086)/| Vivo ego in aeternum.

(0055A)Quia exacuam sicut fulgur gladium meum, * [[Breviarium (PL 086)/| et sagittas meas consummabo in eis:

Et suscipiet manus mea judicium, * [[Breviarium (PL 086)/| et reddam judicium inimicis, et odientibus me retribuam.

Inebriabo sagittas meas sanguine, * [[Breviarium (PL 086)/| et gladius meus manducabit carnes,

A sanguine vulneratorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et captivitates a capite principum inimicorum.

Laetamini caeli simul cum eo, * [[Breviarium (PL 086)/| et adorent eum omnes Angeli ejus:

Laetamini gentes simul cum populo ejus, * [[Breviarium (PL 086)/| et confirment eum omnes filii Dei;

Quia sanguis filiorum ejus defendetur: * [[Breviarium (PL 086)/| et defendet, et reddet judicium inimicis, et odientibus se retribuet, et mundabit Dominus terram populi sui.

(0055B)Gloria, et honor Patri, et Filio et Spiritui sancto.

Sicut erat, etc.

6 Antiphona reiteretur. Audiat terra.

Ad Benedictus, Antiphona. Benedictus es Deus, et benedictum nomen gloriae tuae. P. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia saecula saeculorum.

Canticum trium Puerorum (Dan. III).

Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: * [[Breviarium (PL 086)/| et laudabilis, et gloriosus, in saecula:

Et benedictum nomen gloriae tuae, * [[Breviarium (PL 086)/| quod est sanctum: et laudabile, et gloriosum in saecula.

Benedictus es in templo sancto honoris tui, qui vides abyssos, et sedes super sedem regni tui, in firmamento (0055C)caeli: * [[Breviarium (PL 086)/| et laudabilis, et gloriosus in saecula.

Benedicite omnia opera Domini, caeli, * [[Breviarium (PL 086)/| Angeli, atque omnes qui estis supra caelos;

Omnes virtutes, sol et luna, imber et ros, * [[Breviarium (PL 086)/| omnis spiritus, ignis et aestus, noctes et dies, lux et tenebrae,

Hyems et aestus, gelationes et nives, * [[Breviarium (PL 086)/| fulgura et nubes;

Terra, montes, et colles, * [[Breviarium (PL 086)/| et omnia nascentia de terra;

Maria et flumina, fontes, * [[Breviarium (PL 086)/| cete et omnia quae moventur in aquis;

Volueres caeli, bestiae et jumenta, * [[Breviarium (PL 086)/| filii hominum, Israel: sacerdotes, servi Domini, spiritus et animae justorum, sancti et humiles corde:

(0055D)Anania, Azaria, et Misael, Domino hymnum dicite, * [[Breviarium (PL 086)/| et superexaltate cum in saecula. Amen.

P. Benedicite Dominum.

Gloria, et honor Patri, etc.

P. Benedicite Dominum.

Sono. Venite, exultemus Domino. Require fol. 1.

Lauda. Laudate Dominum de caelis, Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia.

Psalmus CXLVIII.

Laudate Dominum de caelis: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum in excelsis.

Laudate eum omnes Angeli ejus: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum omnes virtutes ejus.

Laudate eum Sol et Luna: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum omnes stellae, et lumen.

(0056A)Laudate eum caeli caelorum: * [[Breviarium (PL 086)/| et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini.

Quia ipse dixit, et facta sunt: * [[Breviarium (PL 086)/| ipse mandavit, et ereata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: * [[Breviarium (PL 086)/| praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum de terra, * [[Breviarium (PL 086)/| dracones, et omnes abyssi.

Ignis, grando, nix, glucies, spiritus tempestatis: * [[Breviarium (PL 086)/| qui faciunt verbum ejus.

Montes, et omnes colles: * [[Breviarium (PL 086)/| ligna fructifera, et omnes cedri.

Bestiae, et universa pecora: * [[Breviarium (PL 086)/| serpentes, et volucres pennatae.

Reges terrae, et omnes populi: * [[Breviarium (PL 086)/| principes, et omnes (0056B)judices terrae.

Juvenes, et virgines: * [[Breviarium (PL 086)/| seniores cum junioribus laudent nomen Domini:

Quia exaltatum est nomen ejus solius. * [[Breviarium (PL 086)/| Confessio ejus super caelum et terram:

Et exaltabit cornu populi sui. * [[Breviarium (PL 086)/| Hymnus omnibus sanctis ejus: filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

Psalmus CXLIX.

Cantate Domino canticum novum: * [[Breviarium (PL 086)/| laus ejus in Ecclesia sanctorum.

Laetetur Israel in eo, qui fecit ipsum: * [[Breviarium (PL 086)/| et filiae Sion exultent super regem suum.

Laudent nomen ejus in choro: * [[Breviarium (PL 086)/| in tympano et psalterio psallant ei.

(0056C)Quia beneplacitum est Domino in populo suo: * [[Breviarium (PL 086)/| et exultabit mansuetos in salute.

Exultabunt sancti in gloria: * [[Breviarium (PL 086)/| laetabuntur in cubilibus suis.

Exultationes Dei in faucibus eorum: et gladius bis acutus in manibus eorum:

Ad faciendam vindictam in nationibus, * [[Breviarium (PL 086)/| increpationes in populis.

Ad alligandos reges eorum in compedibus: * [[Breviarium (PL 086)/| et nobiles eorum in vinculis ferreis.

Ut facient in eis judicium conscriptum: * [[Breviarium (PL 086)/| gloria haec est omnibus sanctis ejus.

Psalmus CL.

Laudate Dominum in sanctis ejus: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum in firmamento virtutis ejus.

(0056D)Laudate eum in potentatibus ejus: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum in psalterio, et cithara.

Laudate eum in tympano, et choro: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum in chordis, et organo.

Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: * [[Breviarium (PL 086)/| laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.

Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat, etc.

7 Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXIV).

R\. Deo gratias.

Fili, qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccant: qui elucidant me, vitam (0057A)aeternam possidebunt. Haec omnia liber vitae, testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et hereditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, in throno honoris sedentem in sempiternum. Qui implevit quasi Phison scientiam, et sicut Tigris in diebus novorum. Qui adimplet quasi Euphrates sensum; qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis. Qui mittit disciplinam sicut lucem: et assistens quasi Gehon in diebus vindemiae. Qui perfecit primum scire ipsam, et infirmior non investigavit eam. A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium ipsius in abysso magna. Ego sapientia effudi flumina. Ego trames aquae in messe defluo. Ego quasi fluvius (0057B)Dioryx, et sicut aquaeductus exivi a paradiso. Dixi rigabo hortum meum, et inebriabo prati mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: quoniam doctrinam quasi lucem illuminabo omnibus, et narrabo illam usque in longinquum. Penetrabo inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo sperantes in Deum. R\. Amen.

Hymnus.

Cunctorum Rex omnipotens,
Mundum salvare veniens,
Formam assumpsit corporis
Nostrae similitudinis.


Qui regnat cum Altissimo,
Virginis intrat uterum,
(0057C)Nasciturus in corpore,
Mortis vincula disrumpere.


Gentes erant in tenebris.
Viderunt lumen fulgoris,
Cum Salvator advenerit
Redimere, quos condidit.


Quem olim Vatum praescia
Cecinerunt oracula,
Nunc veniet in gloria,
Nostra ut curet vulnera.


Laetemur nunc in Domino
Simul in Dei Filio.
Parati eum suscipere
Adventus sui gloria.
(0057D)R\. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 2.

Capitula. Preces nostras ne despexeris, Domine: intende jam, et exaudi clementer: ut, qui voce inimici turbati dejicimur, Unigeniti tui Adveatu sacratissimo consolemur: et Fide pennigerati, velut columba, ad superna tendamus. Elonga nos, Domine, a saeculo maligno, et a laqueo inimiici custodi. Per Christum.

Pater noster. Et ne nos.

Dicat Presbyter. Liberati a malo, confirmati semper in bono tibi servire mereamur Deo, ac Domino nostro. Pone. Domine, finem peccatis nostris: da gaudium tribulatis: praebe redemptionem captivis: sanitatem infirmis, requiemque defunctis. Concede (0058A)pacem et securitatem in omnibus diebus nostris: frange audaciam inimicorum nostrorum: exaudi, Deus, orationem servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hoc die, et in omni tempore. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia semper saecula saeculorum. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Humiliate vos ad benedictionem.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Qui sedes. fol. 2.

Benedictio. Christus Dominus, qui ad redemptionem nostram venit non mutatione loci, sed veritate hominis assumpti; clarificandos nos attollat in gloriam regni: R\. Amen. Atque idem ad redimendum (0058B)veniens, redemptos nos a malis omnibus servet. R\. Amen. Et quoniam ipse humiliatus iniquitatem nostram abstulit, ipse gloriosus beatitudinis nobis praemia donet. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Fiat commemoratio ad Matutinum. Sequens commemoratio debet dici in omnibus Matutinis per totum annum.

Lauda. Ad annunciandum mane misericordiam tuam, P. Et veritatem tuam per noctem.

Oratio. Mane, Domine, oratio nostra perveniat ad te. Quia suscepisti confractionem fragilitatis nostrae, concede nobis diem istum jocundum, pacificum sine scandalo, 8 sine macula: sine ulla tentatione advenientes (0058C)ad vesperam, te collaudamus regem aeternum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Et fidelium animae omnium defunctorum requiescant in pace. R\. Amen.

Exeunte Vespera. Lauda. A solis ortu.

Sono. Venite, exultemus Domino. V\. Praeoccupemus faciem ejus P. In Domino.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo. fol. 1.

Antiphona. Veniet Dominus cum senibus de principibus populi sui P. Ad salvandos populos. V\. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Ad salvandos. V\. Gloria, et honor (0058D)Patri. P. Ad salvandos.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Dexteram tuam, Deus, notam fac nobis Alleluia, P. Et eruditos corde in sapientia. Alleluia. alleluia. V\. Deus manifeste veniet: Deus noster non silebit. P. Et eruditos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et eruditos.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula. Deus, cujus aeternitas tempora praescit, et ordinat; qui in plenitudine temporum Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum nasciturum ex Virgine destinas; ut aeternus ex te sine tempore (0059A)prodiens, pro nobis Conditor nasceretur in tempore; ut et nostra scilicet tempora visitet, et temporales suae immortalitatis participes reddat; assistat tibi pro nobis: ut, quos Adventu suo mirabiliter redemit, munere suo abundantissime ditet.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptae mysterium carnis notam fecit mundo gloriam suae divinitatis, adventu suo nos vivificet a delictis. R\. Amen. Quique in se suscepit infirmitatem nostram, ipse in nobis conferat misericordiam suam. R\. Amen. Et qui primum veniens humilis redemit mundum a crimine; secundo adveniens, ab omni nostro nos reatu justificet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius.

(0059B)Lauda. Deus manifeste veniet, et non silebit. Alleluia. P. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. Alleluia, alleluia. V\. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram. P. Advocavit. V\. Gloria, et honor Patri. P. Advocavit.

Oratio. Deus Dei Filius, qui auditum faciens ab extremis terrae, mundo apparuisti in carne; restitue te ipsum mercedem fidei nostrae: ut, qui opus tuum mirabile praedicamus, mercede illa, quae coram te est, opulentius muneremur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Fiat commemoratio sicut in primis Vesperis de Adventu Domini. fol. 1.

FERIA II POST PRIMUM DOMINICUM DE ADVENTU DOMINI. (0059C) Ad Matutinum. Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Psalmus III.

Oratio. Multiplicati sunt, Domine, qui tribulant nos; sed tu multus es in misericordia, qui eruas nos. In nullo enim formidamur ab imminenti pressura, si tantum tua muniamur, Omnipotens, gratia. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona 1. Auditum facite, populus, in extremis terrae nomen meum, dicit Dominus: quia ecce ego venio, et gloria mea illuminabit omnes sedentes in (0059D)tenebris, ut sciant universae gentes, quod ego sum Dominus. V\. Audite haec, omnes gentes: aribus percipite, qui habitatis orbem. P. Ut sciant universae. V\. Gloria, et honor Patri. P. Ut sciant universae.

Oratio. Deus, Dei Filius. Require fol. 3

Antiphona 2. Audi, Daniel, verba, quae loquor ad te: claude sermonem, et signa librum usque ad Christum ducem, P. Ut aedificetur Hierusalem, et ungatur Sanctus sanctorum in loco sanctificationis suae. V\. Audiam quid loquatur Dominus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. P. Ut aedificetur Hierusalem. V\. Gloria, et honor. P. Ut aedificetur Hierusalem.

9 Oratio. Deus, qui Danieli illi sancto atque Prophetae, (0060A)in peregrinationis recessibus constituto, futurae pietatis sacramentum revelas, et sermonem claudere praecipis, et signatum librum usque ad Christum ducem manere instituis; aperi nobis in terris pietatis tuae viscera: ut, quidquid in nobis obclusum observavit iniquitas, verborum tuorum aperiat veritas: qualiter ad ducis nostri Jesu Christi Filii tui in proximum accedentes praesepe, ab omni mereamur expiari criminum labe. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Erit opus justitiae pax, et charitas in sempiternum. R\. Et sedebit populus in pulchritudine pacis. Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. V\. Et erit firmamentum in terra; in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus; (0060B)et florebunt de civitate, sicut foenum terrae. R\. Et sedebit. V\. Gloria et honor Patri, etc. R\. Et sedebit populus.

Oratio. Nunciatam ecce vocem jocunditatis et laetitiae, quam de tua, Christe, incarnatione audivimus, ut in nobis dulciori efficiamur charitate fruentiores, imploramus tuae magnitudinis exspectantes potentiam; ut ita in nobis vocis hujus effectus usquequaque praepolleat, ut non confundamur in ea, cum manifestata nobis fuerit gloria tua. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

R\. Veni, Domine, ad liberandum plebem tuam, quia relicti sumus pauci de multis, sicut oculi tui vident. (0060C)P. Et ostende nobis viam, per quam incedamus, et verbum, quod faciamus. V\. Qui regis Israel, intende; qui deducis, velut ovem, Joseph; qui sedes super cherubim, appare. P. Et ostende nobis. V\. Gloria, et honor Patri. et Filio, etc. Reiteretur R\. Veni, Domine.

In Laudibus.

Ad Canticum Antiphona. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum ejus inaestimabilis.

Canticum (Job XXXVI).

Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; * [[Breviarium (PL 086)/| numerus annorum ejus inaestimabilis.

Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres, adinstar (0060D)gurgitum, qui de nubibus fluunt; * [[Breviarium (PL 086)/| qui praetexunt cuncta desuper.

Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum; et fulgurare lumine suo, * [[Breviarium (PL 086)/| desuper quoque cardines maris operiet.

Per hoc enim judicat populos, * [[Breviarium (PL 086)/| et dat escam multis mortalibus.

In manibus abscondit lucem, * [[Breviarium (PL 086)/| et praecipit ei, ut rursus adveniat.

Subter omnes coelos ipse considerat, * [[Breviarium (PL 086)/| et lumen illius super terminos terrae. * [[Breviarium (PL 086)/| Post eum rugiet sonitus,

Et tonabit vocem magnitudinis suae; * [[Breviarium (PL 086)/| et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.

(0061A)Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, * [[Breviarium (PL 086)/| qui facit magna et inscrutabilia.

Qui praecepit nivi, ut descendat in terra; * [[Breviarium (PL 086)/| et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae.

Quia in manu omnium hominum signat: * [[Breviarium (PL 086)/| norint singuli opera sua.

Ingredietur bestia latibulum suum, * [[Breviarium (PL 086)/| et in antro suo morabitur.

Ab interioribus egredietur tempestas, * [[Breviarium (PL 086)/| et ab Arcturo frigus.

Flante Deo concrescit gelu, * [[Breviarium (PL 086)/| et rursus latissimae funduntur aquae.

Frumentum desiderat nubes, * [[Breviarium (PL 086)/| et nubes adspargunt lumen suum.

Quae illustrant cuncta per circuitum, * [[Breviarium (PL 086)/| quocumque (0061B)eas voluntas gubernantis duxerit,

Ad omne quod praeceperit illis, * [[Breviarium (PL 086)/| super faciem orbis terrarum.

P. Ecce Deus magnus.

Gloria, et honor Patri, et Filio et Spiritui Sancto, etc.

P. Numerus annorum.

Matutinarium. Antiphona. In tuo, Deus, lumine videbimus lumen. V\. Ostende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his, qui recto sunt corde. P. In tuo, Deus, lumine. V\. Gloria, et honor Patri. P. In tuo, Deus, lumine.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus. Alleluia, alleluia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus. Alleluia. Psalmus CL. P. Laudate Dominum. (0061C)V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Laudate eum in firmamento, etc.

Prophetia. Fili, qui audit me non confundetur. Require fol. 7.

In omnibus hebdomadibus sequentibus require Prophetiam semper in quolibet Dominico propinquiori praeterito: et fiat cursus per eam in Matutinis, sive sit in prima Dominica, sive in secunda, vel in tertia, vel in quarta, seu in quinta, vel in sexta hebdomada in Adventu Domini usque ad Nativitatem ipsius.

10 Hymnus.

Cunctarum rerum Omnipotens
Mundum salvare veniens,
Formam assumpsit corporis
Nostrae similitudinis.


(0061D)Qui regnat cum Altissimo
Virginis intrat uterum,
Nasciturus in corpore,
Mortis vincula disrumpere.


Gloria Patri Ingenito,
Gloria Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 2.

Capitula. Emitte, omnipotens Pater, de summis Coelorum claritatis tuae lumen, Dominum nostrum Jesum Christum, et nostrorum arcana irradia pectorum: ostende veritatem tuam, quae nos a falsis inimici (0062A)seductionibus eruat: et plebem, quam repuleras, ipse tibi restituat.

Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos a malo.

A malo nos libera, et in tuo timore opere bono nos confirma Trinitas, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Deus manifeste veniet, et non silebit. Require fol. 8.

Oratio. Fac nos Domine juste, et sobrie, et pie in hoc saeculo vivere, ut exspectantes beatam illam spem, et Adventum claritatis magnificentiae tuae: sic per semitas curramus justitiae, ut merito accedere (0062B)possimus ad aeternam hereditatem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Commemoratio, ut in Dominico fol. 7.

Ad Vesperos omnia dicantur, ut in exeunte vespera de primo Dominico de Adventu Domini fol. 8, excepto Sono, qui in diebus feriis non debet dici, neque cantari; excepto in tempore Resurrectionis.

Hymnus.

Verbum supernum prodiens,
(0062C)A Patre olim exiens.
Qui natus orbi subvenis
Cursu declivi temporis.


Illumina nunc pectora,
Tuoque amore concrema;
Audito ut praeconio
Sint pulsa tandem lubrica.


Judexque cum post aderis
Rimari facta pectoris
Reddens vicem pro abditis,
Justisque regnum pro bonis:


Non demum arctemur malis
Pro qualitate criminis;
Sed cum beatis compotes
Simus perenni caelibes.


(0062D)Praesta Pater piissime,
Patrique compar Unice
Cum Spiritu Paraclito
In sempiterna saecula.
Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus, ut nos gratia Adventus sui propitius justificare dignetur. R\. Praesta, eterne omnipotens Deus.

Dicat Presbyter. Kyrie eleison. R\. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula. Exurge, Deus, qui judicas terram, et brachio fortitudinis rege, quos miserabili concedere (0063A)dignatus es opere, quosque facinora aggravant vitiorum; tuarum subleva miserationum: ut justitiam tuam, quam coeli annunciant, agnoscamus, et gloriam tuam cum omnibus populis videamus: ut inhabitet gloria in terra nostra, et sit redemptio nobis, quam alacres fide credimus esse venturam.

Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos a malo. Amen.

A malo nos libera, et in tuo timore. ut supra.

Benediictio. Christus Dominus, qui ad hoc venit, ut impietates a domo Jacob averteret; ad hoc iterum veniet, ut redeuntes ad se a mortis potestate liberet. R\. Amen. Et, qui dudum veniens, reconciliare dignatus est mundum; ad judicium veniens, ab omni nos poenarum liberet cruciatu. R\. Amen. Ut cum (0063B)illo gaudeamus in gloria, quem hic pura fidei incolimus conscientia. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, et vivit, et omnia regit in saecula saeculorum. R\. Amen.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8.

Oratio. Fac nos, Domine, juste. Require fol. 11.

11 FERIA IV. Ad Matutinum. Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea. P. Et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus L, et cum ista oratione, quae sequitur.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen. Require in fol. 3.

Antiphona 1. In illa die repleta erit terra scientia (0063C)Domini, quasi aquae maris operientis: et radix Jesse, quae stat in signum populorum. P. Ipsum gentes deprecabuntur. V\. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. P. Ipsum gentes deprecabuntur. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, etc. P. Ipsum gentes.

Oratio. Juxta est, Domine, dies Adventus, et jam in januis est terribilis hora illa judicii. Sileat ergo omnis caro a facie tua, et prolapsionis suae culpam fletibus diluat: et, quia nos ista per nos facere non valemus; per te id agere confidimus. Ideo poscimus, ut, qui electos ad te vocando sanctificas, peccatores coronandos beatitudine aeterna sustollas. R\. Amen.

(0063D)Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus per omnem orationem, et obsecrationem in Adventum Jesu Christi Domini nostri. V\. Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. P. Per omnem orationem. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Per omnem orationem.

Oratio. Fac nos, Domine, juste, et sobrie, et pie in hoc saeculo vivere, ut expectantes beatam illam spem et adventum claritatis magnificentiae tuae, sic per semitas curramus justitiae, ut merito accedere possimus ad aeternam hereditatem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. Consolamini, consolamini, Populus (0064A)meus, dicit Dominus, Deus vester: loquimini ad cor Jerusalem, quia suscepit de manu Domini duplicia. P. Dicite civitatibus Juda. P. Ecce Deus vester in fortitudine veniet. V\. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. P. Dicite civitatibus. V\. Gloria, et honor Patri. P. Ecce Deus.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui et olim venisti nasciturus in carne, et iterum venies cum ducibus et principibus populi tui ad faciendum judicium in gloria majestatis; presta nobis ut cum veneris, non peccatis restituas vicem; sed pro fide, qua te credimus, aeternam nos provehas ad mercedem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R\. Veniet Dominus, et apparebit in medio filiorum populi sui: de manu impiorum liberabit eos. P. Et (0064B)de morte redimet illos V\. Dominus omnipotens suscitabit nobis justum, et ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum, P. Et de morte. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\. Veniet Dominus.

In Laudibus.

Antiphona. Fidelis erit domus tua. P. Et regnum tuum usque in aeternum, dicit Dominus.

Canticum (II Reg. VII).

Ego tuli te de pascuis sequentem greges, * [[Breviarium (PL 086)/| ut esses dux super populum meum Israel:

Et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, * [[Breviarium (PL 086)/| et interfeci omnes inimicos tuos a facie tua:

Fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum * [[Breviarium (PL 086)/| qui sunt in terra.

(0064C)Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, * [[Breviarium (PL 086)/| et non turbabitur amplius:

Nec addent filii iniquita is, ut affligant eum sicut prius, * [[Breviarium (PL 086)/| ex die qua constitui judices super populum meum Israel:

Et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: * [[Breviarium (PL 086)/| Praedicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus.

Cumque completi fuerint dies tui, * [[Breviarium (PL 086)/| et dormieris cum patribus tuis,

Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur ex utero tuo, * [[Breviarium (PL 086)/| et firmabo regnum ejus:

Ipse aedificavit domum nomini meo, * [[Breviarium (PL 086)/| et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.

(0064D)Ego ero ei in patrem, * [[Breviarium (PL 086)/| et ipse erit mihi in filium:

Et fidelis erit domus tua, * [[Breviarium (PL 086)/| et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam,

Et thronus tuus erit firmissimus jugiter.

P. Fidelis erit.

Gloria, et honor Patri, etc.

P. Et regnum ejus.

Matutinarium. Antiphona. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam. V\. Ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. P. Emitte lucem. V\. Gloria, 12 et honor Patri, etc. P. Emitte lucem.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: Alleluia, (0065A)alleluia. Laudate eum in firmameento virtutis. Alleluia. Psalmus CL.

Prophetia: Fili, qui audit me, non confundetur. Require fol. 7. Hymnus. Verbum supernum prodiens. Require fol. 10. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula. Deus, cui omnis terra praeconans jubilat laudem; cujus gloriam canora psalmi conclamant voce; cujusque terribilem in tuis operibus fatetur virtutem; notum facito salutare tuum in conspectu omnium nostrorum. Revela justitiam tuam, qua possimus te nostrum agnoscere creatorem: et esto memor misericordiae tuae, qua nostrorum criminum mereamur invenire remissionem: ut videntes salutare tuum, jubilemus tibi, hymnum cantemus in exultatione (0065B)psalmum; et perfrui mereamur tuae beatitudinis praemio.

Pater noster.

A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8.

Oratio. Salvator Domine, qui in monte Sion ascendens, Redemptor mundi per susceptam carnem ostensus es: libera populum tuum Israel ab omni inquinamento nequitiae: ut, cujus nomen in mundo innotuit gloriosum, ejus misericordia non patiatur perire animas redemptorum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis.

Commemoratio. fol. 7.

Ad Vesperos.

(0065C)Lauda. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. V\. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in aeternum. P. Laudabile.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. et cum spiritu tuo.

Antiphona. Veniet Dominus cum senibus, et principibus.

Lauda. Dexteram tuam Deus. Require fol. 8.

Hymnus.

Vox clara ecce intonat:
Obscura quaeque increpat,
Pellantur eminus somnia,
Ab aethere Christus promicat.


Mens jam resurgat torpida,
Quae sorde extat saucia:
(0065D)Sidus refulget jam novum,
Ut tollat omne noxium.


En sursum agnus mittitur
Laxare gratia debitum:
Omnes pro indulgentia
Vocem demus cum lachrymis:


Secundo ut cum fulserit,
Mundumque horror cinxerit;
Non pro reatu puniat.
Sed pius tunc nos protegat.


Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
In sempiterna saecula. Amen.

(0066A)Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Require fol. 2.

Capitula. Deus, cujus faciem videre fidelis omnis intendit, et, quem venire, toto cordis desiderio concupiscit: praesta nobis, ut, cum visio humanitatis tuae apparuerit, cunctis visio divinitatis tuae nos eripiat a tormentis: ut, glorificato in corpore majestatis tuae praesentiam contuentes, tartareos supplicii evadamus ardores.

Pater noster.

A malo nos libera. Require fol. 10.

Benedictio. Redemptor noster et Dominus, qui, nascendo in carne, jugum a nobis sustulit legis; compleat in nobis beneficia suae pietatis. R\. Amen. Et qui de nobis suscepit, quod divinitati suae conveniret; (0066B)de suo conferat, quod in nos praestolatus munificet. R\. Amen. Ut omnes, qui hic priora gaudia Adventus ejus hilari devotione excipimus; secundi Adventus sui tempore cum Sanctis omnibus exultemus. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui est benedictus, et omnia regit in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Deus manifeste veniet, et non silebit, alleluia. Require fol. 8.

Oratio. Deus Pater omnipotens, qui Eliam prophetam ad confortandas animas dubias missurus es; antequam veniat dies tuus magnus, fac nos ut in nostris iniquitatibus, per quas quotidie labimur, fundati merito (0066C)sine fine vivamus. R\. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es.

13 Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Fiat Commemoratio, ut in fol. 1.

SEXTA FERIA.

Ad Matutinum. Antiphona. In te confidit anima mea: et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Psalmus LVI.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen. Require fol. 3.

Antiphona 1. Cum Christus apparuerit vita vestra. (0066D)P. Tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. V\. Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. P. Tunc et vos apparebitis. V\. Gloria, et honor Patri. P. Tunc et vos.

Oratio. Salvator Domine, qui in monte Sion ascendens, Redemptor mundi per susceptam carnem ostensus es; libera populum tuum Israel ab omni inquinamento nequitiae: ut, cujus nomen in mundo innotuit gloriosum, ejus misericordia non patiatur perire animas redemptorum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

(0067A)Antiphona 2. Confortamini, pusillanimes: confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducit retributionis. P. Deus ipse veniet, et salvos nos faciet. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Ecce Deus vester. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Deus ipse.

Oratio. Super montem Adventus tui gaudia evangelizantes ascendimus, dum in altitudine tua, Christe, Dei Filius, fundati; ea, quae de te vera sunt, credimus et fatemur. Oremus ergo, ut, qui ad faciendum judicium es venturus, nos expies a criminibus nostris. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona 3. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam. (0067B)P. Antequam veniat dies Domini magnus. V\. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Antequam veniat. V\. Gloria, et honor Patri. P. Antequam.

Oratio. Deus Pater omnipotens. Require retro in vesperis praecedentibus de 4 feria, fol. 12.

R\. Consolabitur nos Dominus Deus noster. P. Et ostendet misericordiam super nos: non enim derelinquet nos in finem. V\. Ecce Dominus in medio nostri veniet, quasi ros, et sicut stillae super herbam, et non immittet ultra furorem suum; sed revertetur, et miserebitur nobis. P. Et ostendet. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Consolabitur nos.

In Laudibus.

(0067C)Ad Canticum. Antiphona. Salvabit nos Dominus Deus noster in die illa; ut gregem populi sui.

Canticum (Zachar. IX).

Exulta satis filia Sion, * [[Breviarium (PL 086)/| jubila Hierusalem:

Ecce Rex tuus veniet tibi * [[Breviarium (PL 086)/| justus, et salvator:

Ipse pauper, ascendens super asinam, * [[Breviarium (PL 086)/| et super pullum filium asinae.

Et disperdam quadrigam Ephraim, * [[Breviarium (PL 086)/| et equum de Hierusalem,

Et dissipabitur arcus belli: * [[Breviarium (PL 086)/| et loquetur pacem gentibus,

Et potestas ejus a mari usque ad mare; * [[Breviarium (PL 086)/| et a fluminibus usque ad fines terrae.

Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti (0067D)vinctos tuos de lacu, * [[Breviarium (PL 086)/| in quo non est aqua.

Convertimini ad munitionem vincti spei; * [[Breviarium (PL 086)/| hodie quoque adnuncians duplicia reddam tibi.

Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi Ephraim: * [[Breviarium (PL 086)/| et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia:

Et ponam te quasi gladium fortium. * [[Breviarium (PL 086)/| Et Dominus Deus super eos videbitur;

Et exibit ut fulgur, jaculum ejus: * [[Breviarium (PL 086)/| et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri.

Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt te, et subjicient lapidibus fundae: * [[Breviarium (PL 086)/| et bibentes inebriabuntur, quasi a vino et replebuntur ut phialae, et quasi cornu altaris.

Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, (0068A)* [[Breviarium (PL 086)/| ut gregem populi sui. P. Salvabit nos Dominus.

Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat, etc.

P. Salvabit nos.

Matutinarium. Antiphona. Illuminas tu mirabilis a montibus aeternis: turbati sumus omnes insipientes corde. V\. Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus. P. Illuminas tu 14 mirabilis. V\. Gloria, et honor Patri. P. Illuminas tu.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: alleluia, alleluia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus, alleluia. Psalmus CL.

Prophetia. Fili, qui audit me, non confundetur. Require retro fol. 7. Hymnus. Vox clara ecce intonat. Require in Vesperis 4 feria fol. 12. Supplicatio. Oremus (0068B)Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Require fol. 2.

Capitula. Domine virtutum, orationes servorum tuorum placatus accipe, et quid nos orare oportet, dignare monstrare: eosque aeternitatis cibo conforta, quos panis lachrymarum conturbat: et tam miserabili fletu flumina lachrymarum oculi fluant, ut miserationum tuarum copiam criminibus elisis implectamur: quique Redemptoris nostri Adventum pavemus, ejus gloriosum conspectum ipso adveniente pacatissimum contemplemur.

Pater noster.

A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. Deus manifeste veniet. fol. 8. Benedictio. Redemptor noster et Dominus. fol. 12.

(0068C)In nomine Domini. R\. Deo gratias.

Fiat commemoratio fol. 1.

IN SECUNDO DOMINICO DE ADVENTU DOMINI. Ad Vesperas. Lauda. A solis ortu usque. Oratio. Deus, cujus nomen. Require fol. 1.

Sono. Alleluia. Gaudebunt campi, et omnia, quae in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini. P. Quoniam venit: alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. Psallite Deo, et benedicite nomen ejus: annunciate inter gentes gloriam ejus. P. Quoniam venit: alleluia.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Ecce revelabitur gloria Domini Gentibus. (0068D)P. Et videbit omnis caro, quod os Domini locutum est. V\. Deus manifeste veniet, et Deus noster, et non silebit. P. Et videbit. P. Gloria et honor Patri. V\. Et videbit.

Lauda. Dominus enim dabit benedictionem: alleluia. P. Et terra nostra dabit fructum suum: alleluia, alleluia. V\. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet in terra nostra. P. Et terra. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et terra.

Hymnus. Christi caterva. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require retro in fol. 1 et 2. Capitula. Deus, cui omnis terra. Quaere fol. 12. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deus, Dei Patris Filius, qui olim Prophetarum (0069A)vaticinio in carne praedictus es nasciturus, nascentia in nos virtutum corrobores. R\. Amen. Quosque mysterio incarnationis suae adoptavit sibi in filios, non patiatur quosquam a se effici alienos. R\. Amen. Ut gaudium, quod aliquando de ejus fide sumimus, per exhibitionem operum bonorum multiplicius cumulemus. R\. Amen. Per misericordiam.

Lauda. Deus summus, terribilis super omnem terram: alleluia. P. Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. P. Elegit nos hereditatem sibi, quam dilexit: alleluia, alleluia. V\. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Subjecit populos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Elegit nos.

Oratio. Deus, qui manifeste venturus. Quaere in (0069B)Matutinis sequentibus.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum conditor. fol. 3.

Oratio. Aeternum te Dominum, rerumque omnium conditorem, cunctorum vox canit fidelium, qui et certos temporum limites figis et metas, quibus nox secernatur, et dies, aeterna lege constituis. Abyssus etenim sapientiae tuae, ut mortalium levaret fastidium, aliud labori concessit, aliud quieti servavit. Praesta ergo, omnipotens Deus, ut mens aegra sopore, dum gallo canente admonetur, alacriter currens ad spem redeat lucis, et primitias diurni laboris in tuis semper impendat officiis. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0069C)Antiphona. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Psalmus III.

Antiphona. Lavabis me ab iniquitate. Psalmus

Antiphona. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram, gloriam tuam. Psalmus LVI.

Oratio. Clementissime Domine, qui es animarum perpetua salus, et valida debilium virtus; libera nos de viris sanguinum, et a telis hostium defende clypeo tuo: mitte nobis de coelis invictum auxilium, et conculcantes nos redige in opprobrium: quatenus 15 ad officium matutinum liberi consurgamus, et vota nostra tuo sancto nomini fideliter impendamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Deus manifeste veniet, et Deus noster, (0069D)et non silebit. P. Et in circuitu ejus tempestas valida. V\. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. P. Et in circuitu ejus. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et in circuitu.

Oratio. Deus, qui manifeste venturus ad judicium crederis, manifestam potentiam tuam in nobis ostende tuae salvationis: ut, qui terribilis sustineris. mitissimus, cum adveneris, sentiaris. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 2. Veni ad liberandum nos: Domine Deus virtutum converte nos. P. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus. V\. Qui regis Israel, intende: qui deducis, velut ovem, Joseph. P. Et ostende. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et ostende faciem tuam.

Oratio. Veni ad liberandum nos, Domine Deus (0070A)virtutum: converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus: quo praebente, dignae poenitentiae dono purificati, in tuo mereamur adesse judicio. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 3. Veni, Domine, et no' i tardare: relaxa facinora plebi tuae. P. Et revoca dispersos in terram suam. V\. Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus. P. Et revoca. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et revoca dispersos.

Oratio. Veni, Domine, noli tardare, relaxa jam facinora plebis tuae, ut dispersionem nostram in aeternis gaudiis dum expectaris, convertas ad votum, occurrasque nobis ad judicium ad subventionis omnimodae complementum. R\. Amen.

(0070B)Per misericordiam tuam, etc.

R\. Haec dicit Dominus: Suscitabo vobis Pastorem de civitatibus Juda, et regnabit vobiscum, sicut cum patribus vestris. P. Et miserebitur terrae suae, et jam non eritis in tristitiam amplius. V\. Ecce Dominus ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit nos. P. Et miserebitur. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Haec dicit Dominus.

Oratio. Domine Deus omnipotens, qui pro humani generis redemptione coaeternum tibi coaequalemque Filium Angeli annunciatione per Mariae Virginis uterum usque ad nos voluisti transmittere; da nobis hoc tempore Adventus tui Unigeniti eamdem pacis gratiam, quam in praeterita largire dignatus es saecula. Et illi nos in occursum fidei socies numerandos, (0070C)quos in fidei primordia a Johanne poenitentiae undis aquarum ablutos, a te postremo per Filium in Spiritu Sancto et igni cognoscimus baptizatos. R\. Amen.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Expectetur, sicut pluvia eloquium meum: et descendant, sicut ros, verba mea, quia nomen Domini invocavi: date magnitudinem Deo vestro.

Canticum. Attende, coelum, loquar: et audiat terra. Require fol. 4.

Ad Benedictus, Antiphona. Benedicite Dominum, pusilli, et magni omnes, qui expectatis Adventum ipsius.

(0070D)Canticum. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum. fol. 6.

Sono. Alleluia. Gaudebunt campi. Require fol. 14.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: alleluia. Laudate eum in excelsis, alleluia: alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XXII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam praepositum templi, et dices ad eum: Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti memoriale in excelsa diligenter, in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sublevabit (0071A)te. Coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus Domini Dei tui. Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa: Vocabo servum meum Eliachim filium Helciae, et induam illum tunicam tuam, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus, et erit quasi pater habitantibus in Hierusalem et domui Juda. Et dabo clavem domus David super humeros ejus, et aperiet, et 16 non erit qui claudat, et claudet, et non erit qui aperiat. Et figam paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domus patris sui. Et suspendam super eum omnem gloriam domus patris ejus. R\. Amen.

(0071B)Hymnus. Cunctorum Rex omnipotens. Require fol. 7. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula. Christus, qui, nasciturus in carne, complementum factus es legis; perfectionem in nobis tribue sanctitatis: et, qui olim Adventu tuo redimere dignatus es mundum, judicii tui tempore a suppliciis serva animas redemptorum.

Pater noster, qui es in coelis.

Liberati a malo, etc. Require fol. 2.

Lauda. Deus summus, terribilis. Benedictio. Deus, Dei Patris Filius. Quaere fol. 14.

Exeunte Vespera. Lauda. A solis ortu usque ad occasum. Require fol. 1.

Sono. Alleluia. Gaudebunt campi. fol. 14.

(0071C)Antiphona. Erit Dominus corona gloriae in die illa. P. Et ornamentum laetitiae residuum populi sui Israel. V\. Et dominabitur a mari usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. P. Et ornamentum laetitiae. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et ornamentum laetitiae.

Lauda. Exultent, et laetentur in te omnes, qui quaerunt te, Domine, alleluia. P. Et dicant: Semper magnificetur, alleluia, alleluia. V\. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exaltabuntur. P. Et dicant. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et dicant semper.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum, ut (0071D)supra in primo Dominico de Adventu Domini fol. 1. et 2. Capitula. Exurge Deus, qui judicas terram. Quaere fol. 10. Pater noster. Liberati a malo, etc. Quaere fol. 2. Benedictio. Christus Dominus, qui ad hoc venit, etc. Quaere fol. 10. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius, etc.

Lauda. Super salutare tuum, alleluia, exultemus vehementer, vitam petimus, tribue, Domine, alleluia, alleluia. P. In longitudinem dierum, in aeternum, et in saeculum saeculi, alleluia, alleluia. V\. Magna est gloria ejus in salutari tuo, gloriam et magnum decorem impones super eum. P. In longitudinem dierum. V\. Gloria, et honor Patri. P. In longitudinem dierum.

Oratio. Juxta est, Domine, dies Adventus tui, et (0072A)jam in januis est terribilis illa hora judicii. Sileat ergo omnis caro a facie tua, et prolapsionis suae culpam fletibus diluat. Et, quia nos ista per nos facere non valemus, per te id agere confidimus. Ideo poscimus, ut, qui electos ad te vocando sanctificas, peccatores coronandos beatitudine aeterna sustollas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

IN SECUNDA FERIA SECUNDAE HEBDOMADAE. Ad Matutinum. Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? tu autem, Domine, susceptor meus es. Psalmus III. cum sua Oratione. Multiplicati sunt, Domine, fol. 8.

Antiphona 1. Montes et colles cantabunt coram (0072B)Deo, et omnia ligna silvarum plaudent manibus. P. Quoniam veniet Dominus dominator in signum aeternum, quod numquam auferetur. V\. Gaudebunt campi, et omnia ligna cedri Libani, quas plantavit. Illic passeres nidificabunt. P. Quoniam veniet Dominus. V\. Gloria, et honor. P. Quoniam veniet.

Oratio. Dominator Domine, qui in signum aeternum liberator mundi adveniens, montes et colles coram te laudem fecisti clamare, cum tota in te viventia approbasti; concede nobis, ut laudes, quas glorioso nomini sancto tuo offerimus, acceptas tibi semper efficias: ut, qui mundum redempturus, in salutis signo ostensus es; mundum iterum judicaturus, non ultorem, sed liberatorem te nostris oculis manifestes. R\. Amen.

(0072C)Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Adhuc modicum et consummabitur indignatio. P. Et in illa die auferetur onus de humero nostro, et jugum de collo nostro. V\. Videant pauperes, et laetentur: quaerite Dominum, et vivet anima vestra. P. Et in illa die. V\. Gloria, et honor. P. Et in illa die.

Oratio. Jesu Salvator noster et Domine, qui jugum legis a collo nostro praedicamento gratiae sustulisti, et onus nostri humeri in tuis humeris excepisti; concede precibus Ecclesiae tuae, ut, quae, consummata indignatione, fidei tuae praecepto refulsit; de consummata justitia mereatur a te, ad judicium 17 veniente, attolli: ut et hic feliciter vivat, et post feliciori prospectu faciem divinitatis tuae laetabunda (0072D)aspiciat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3. Ego ante te ibo, dicit Dominus. P. Et gloriosos terrae humiliabo. V\. Deus, deorum Dominus, locutus est, et vocavit terram. P. Et gloriosos. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et gloriosos terrae humiliabo.

Oratio. Esto nobis, Domine, corona gloriae in die, qua veneris saecula judicare per ignem: ut hic nos pius vestias indumento justitiae, et post perfecta gloriae libertate. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

R\. Ecce, Sion, dominator tuus cum jocunditate veniet. P. Et omnes sancti gaudebunt super te cum (0073A)laetitia et gaudio sempiterno. V\. Veni, Domine, noli tardare: relaxa facinora plebi tuae. P. Et omnes. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Ecce, Sion.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Ecce enim Deus Salvator meus: fiducialiter agam in eo, et non timebo.

Canticum (II Machab. I).

Dominus Deus omnium creator, * [[Breviarium (PL 086)/| terribilis et fortis, justus et misericors,

Solus rex bonus, qui solus praestans, * [[Breviarium (PL 086)/| solus justus, omnipotens,

Qui liberas Israel de omni malo, * [[Breviarium (PL 086)/| qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos:

Accipe sacrificium ab universo populo Israel, * [[Breviarium (PL 086)/| et custodi plebem tuam, et sanctifica.

(0073B)Congrega, Domine, dispersiones nostras * [[Breviarium (PL 086)/| et libera eos qui serviunt Gentibus contemnentibus et abominantibus

Respice: Ut sciant Gentes quia tu es Deus noster; totque opprimentes, et contumeliam facientes in superbia, * [[Breviarium (PL 086)/| et constitue populum tuum in loco sancto tuo.

P. Ecce enim.

Gloria, et honor Patri.

P. Fiducialiter.

Matutinarium.

Sit splendor Domini Dei nostri super nos: et opera manuum tuarum dirige super nos. V\. Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. P. Et opera manuum, V\. Gloria, et honor (0073C)Patri. P. Et opera manuum.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: alleluia, alleluuia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus: alleluia. Psalmus CXLVIII.

Prophetia. Haec dicit Dominus: Vade, ingredere. fol. 15.

Hymnus.

Ecce salvator omnium
Desideratus optimus,
Adventus cujus praedictus,
Venturus est quantocius.


Mundemus corda a sordibus
Parantes viam Domino
Clamemus cordis organo:
(0073D)Veni, Redemptor, salva nos.


Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito
In sempiterna saecula.
Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. fol. 2.

Capitula. Memor esto, Domine, Ecclesiae tuae, ex Gentium diversitate collectae: eique misericordiae veritatis tuae thesauros pande: ut et venisse te pro sua redemptione laetetur; et pro sua remuneratione venturum in exultationis jubilo praestoletur.

Pater noster. A malo nos libera, etc. fol. 10.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8. Oratio. (0074A)Fac nos, Pater, in gratia, ut infra eodem fol.

Ad Vesperos. Lauda. A solis ortu usque ad occasum. fol. 1. Antiphona. Veniet Dominus cum senibus. Lauda. Dexteram tuam Deus. Require fol. 8.

Hymnus.

A Patre, Unigenite, Ad nos venis per Virginem, Baptismi rore consecrans, Cunctos fide regenerans.


De coelo celsus prodiens Excepit formam hominis Victor a morte rediens, Gaudia vitae largiens.


Hoc te, Redemptor, quaesumus, (0074B)Illabere propitius; Clarumque nostris cordibus Lumen praebe deificum. Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Quaere fol. 2.

Capitula. Te expectantes quaesumus, Domine: salva nos sperantes in te: tuoque nos redemptos sanguine, sicut es pollicitus, consolare: ac, remoto gemitu, expulsoque dolore, 18 sempiternum gaudium aeternamque laetitiam nos facito obtinere.

Pater noster. Et ne. Sed. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Benedictio. Agnus Dei, qui olim venit peccata tollere mundi, auferat a nobis omnem colluvionem (0074C)delicti. R\. Amen. Et, qui venit redimere, quod perierat; ad hoc iterum veniat, ut redempta non puniat. R\. Amen. Quo cum illo, in quo fidem nostram dirigimus, gaudium perpetuum, cum venerit, habeamus. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.

Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 4. Oratio. Fac, nos, Pater. Ut infra.

QUARTA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona. Ambulate per portas meas, et viam (0074D)facite plebi meae: lapides, qui sunt in via, revolvite. P. Ecce Dominus veniet cum salute. V\. Exultate justi in Domino: rectos decet collaudatio. P. Ecce Dominus veniet. V\. Gloria, et honor Patri, ex Filio, etc. P. Ecce Dominus veniet cum salute.

Oratio. Fac, nos, Pater, in gratia et agnitione Jesu Christi filii tui, Domini nostri, dilatatis sensibus crescere: ut, expectantes Adventum ejus, immaculatis vestigiis ad diem judicii properemus: quo ejus gratia hic sic reos absolvat, ut in futuro culpam intereuntem non puniat. R\. Amen.

Antiphona 2. Mitte nobis, Domine, auxilium de sancto, P. Et de Sion tuere nos. V\. Domine, salvos nos fac: o Domine, bene prosperare: benedictus, (0075A)qui venit in nomine Domini. P. Et de Sion tuere nos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et de Sion.

Oratio. Da nobis, Domine, felicitatis gaudia aeternae, ut in te semper gaudere possimus, ne desperabili tristitia obruamur: ut in nullo de temporalibus soliciti simus; et, qui te prope esse jam credimus, mitissimum te, cum veneris, sentiamus. R\. Amen.

Antiphona 3. Nos ingredientes videbimus Salvatorem magnum, universarum rerum Dominum nostrum. P. Adventum suum manifestatum membris humanis. V\. Magnus Dominus laudabilis nimis in civitate Dei, in monte sancto ejus. P. Adventum suum. V\. Gloria, et honor Patri. P. Adventum suum.

Oratio. Domine Deus retributionis, qui in carne natus humilis, ad judicium venturus terribilis; salva (0075B)nos credentes in te: ut caecitatis nostrae tenebrae, a te illuminatae, luminis tui claritate praefulgeant; qualiter auditus mentis nostrae de operum dignitate semper tibi complaceat. R\. Amen.

R\. Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat, qui mittendus est. P. Et ipse erit expectatio Gentium. V\. Bethlehem, civitas Dei summi, ex te prodiet dominator Israel. P. Et ipse erit. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\. Non auferetur sceptrum de Juda.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Dominus Deus germinabit justitiam, et laudem coram omnibus Gentibus.

Canticum (Esaiae LXI).

(0075C)Gaudens gaudebo in Domino, * [[Breviarium (PL 086)/| exultabit spiritus meus in Deo salutari meo:

Quia induit me vestimento salutis: * [[Breviarium (PL 086)/| et indumento jocunditatis circumdedit me,

Quasi sponsum decoratum corona, * [[Breviarium (PL 086)/| et quasi sponsam ornatam monilibus suis.

Sicut enim terra profert germen suum, * [[Breviarium (PL 086)/| et sicut hortus semen suum germinat;

Sic Dominus Deus germinabit * [[Breviarium (PL 086)/| justitiam et laudem coram omnibus Gentibus.

Propter Sion non tacebo, * [[Breviarium (PL 086)/| et propter Hierusalem non quiescam,

Donec egrediatur sicut splendor justus ejus, et salvator ejus ut facula accendatur.

Et videbunt Gentes justum tuum, * [[Breviarium (PL 086)/| et cuncti reges (0075D)inclytum tuum:

Et vocabitur tibi nomen novum, * [[Breviarium (PL 086)/| quod os Domini nominabit.

Et eris corona gloriae in manu Domini, * [[Breviarium (PL 086)/| et diadema regni in manu Dei tui.

Non vocaberis ultra derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata:

Sed vocaberis voluntas mea in ea, * [[Breviarium (PL 086)/| et terra tua inhabitabitur.

Habitabit enim juvenis cum virgine, * [[Breviarium (PL 086)/| et inhabitabunt in te filii tui.

Sicut enim gaudet sponsus super sponsam suam, * [[Breviarium (PL 086)/| sic gaudebit Dominus Deus tuus super te.

Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, (0076A)* [[Breviarium (PL 086)/| 19 tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt.

Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, * [[Breviarium (PL 086)/| et ne detis silentium, donec stabiliat, et donec ponat Hierusalem laudem in terra.

P. Dominus Deus germinabit. Gloria, et honor Patri, etc. P. Dominus Deus germinabit.

Matutinarium. Deus Dominus. P. Et illuxit nobis. V\. Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris. P. Et illuxit nobis. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et illuxit nobis.

Lauda. Laudate Dominum. fol. 11. Prophetia. Haec dicit Dominus: Vade ingredere. Quaere fol. 15. Hymnus. Ecce Salvator omnium, fol. 17.

Capitula. Dominator desiderabilis Domine Jesu (0076B)Christe, quasi ignis conflans ab scoriis peccaminum nos absterge: et quasi aurum purum argentumque purgatum, nos effice, tuoque inspiramine, ad quaerendum te jugiter, corda nostra succende: ut ad te ardenter nostra desideria anhelent, tibique conjungi tota aviditate festinent.

Pater noster, etc.

A malo nos libera, et in tuo timore opere bono nos confirma, Trinitas Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Deus manifeste veniet. fol. 8. Oratio. Deus qui tubam. Quaere infra.

Ad Vesperos. (0076C)Lauda. A solis ortu. Antiphona. Veniet Dominus. Lauda. Dexteram tuam, fol. 8.

Hymnus.

Mane nobiscum, Domine: Noctem obscuram remove: Omne delictum ablue: Pie medelam tribue.


Quem jam venisse credimus, Redire item novimus; Sceptrumque tuum inclytum Tuo defende clypeo.


Vita, salus, et veritas Christe, rogantes adjuva: Hymnum sonantes jubilo, Zelum vincamus lubricum. (0076D)Deo Patri sit gloria.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus, ut nos gratia Adventus sui propitius justificare dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Dicat Presbyter. Kyrie eleison. R\. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula. Domine Jesu Christe, qui assumpto homine hominum susceptor effectus in lucem Gentium datus es; aperi oculos cordium in te credentium populorum, atque abstrahe misericors de conclusione religatos adhuc vinculis diffidentiae: et, quos in domo carceris detineri conspicis in tenebris ignorantiae, (0077A)tuae, quaesumus, scientiae irradies splendore.

Pater noster. Et ne nos. A malo nos libera. fol. 10.

Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\ Et cum.

Benedictio. Gaudio Adventus sui nos Christus laetificet, et corda nostra divinitatis suae gratia semper illuminet. R\. Amen. Desideria nostra praesentiae suae exhibitione gratificet, et devotionem nostram propitius acceptet. R\. Amen. Ut accensione sui amoris ita cor nostrum semper efferveat, ut veniente illo ad judicium pro meritis non tabescat. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, qui, etc.

Lauda. Deus manifeste veniet. Quaere fol. 8. Oratio. (0077B)Deus, qui tubam in Sion, ut infra.

SEXTA FERIA IN ADVENTU DOMINI. Ad Matutinum. Antiphona. In te confidit anima mea, et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Psalmus LVI. Miserere mei, Deus: miserere mei, quoniam confidit in te, etc. Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen. Quaere fol. 3.

Antiphona 1. Ecce Dominus tuba canet in Sion. P. Et veniet in turbine Austri: ipse Dominus omnipotens proteget nos. V\. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. P. Et veniet in turbine Austri. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Ipse Dominus.

(0077C)Oratio. Deus, qui tubam in Sion continens, salvare venisti in Austri turbine peccatores, dum alios terrore signorum, alios praedicationis gratia excitas ad credendum; protege nos ab omni adversita e tentationum: ut tuba verbi tui sit semper salvatio animae 20 et corporis nostri. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Congregavit Dominus dispersionem populi sui in misericordia. P. Et videbitur claritas ejus in nube, sicut temporibus Moysi. P. Et manifestabitur quemadmodum Salomonis regis. V\. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad propagines ejus. P. Et videbitur claritas (0077D)ejus. V\. Gloria et honor Patri, et Filio, etc. P. Et manifestabitur quemadmodum Salomonis regis.

Oratio. Congrega, Domine, dispersionem populi tui in misericordia, quem olim, redempturus mundum, in virtute brachii tui liberasti; et ideo ab his, quos redemisti, magno opere invocaris: ut, qui infirmari pro nobis dignatus es, ut homo; divinitatis tuae homines digneris praemunire praesidio. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo. P. Et florebit sicut lilium. Germinans, germinabit. V\. Gaudebunt campi, et ligna cedri Libani illic, quas plantavit: illic passeres nidificabunt. P. Et florebit sicut lilium. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et florebit sicut lilium.

(0078A)Oratio. Venisse te Dominum in Sion, cum laude et laetitia omnis catholica praeconatur Ecclesia: et ideo petimus, ut, qui Adventum tuum gloriosum in populis nunciamus, a nostris facinoribus, te expiante, purgemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

R\. Exspectatur Dominus, ut misereatur nobis. P. Quia Deus judicii Dominus est: beati omnes, qui expectant eum. V\. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; sed judicabit in justitia pauperes. P. Quia Deus judicii Dominus est. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Expectatur Dominus.

In Laudibus.(0078B) Ad Canticum. Antiphona. Directa facta est via piorum, et praeparatum est iter sanctorum.

Canticum (Esaiae XXVI).

Ecce civitas virtus, et salvatio nostra, * [[Breviarium (PL 086)/| pone murum, et circa murum munitionem muri.

Post sceptrum viri aperite portas, * [[Breviarium (PL 086)/| intret plebs custodiens justitiam: participes qui sunt veritatis, custodientes pacem:

Quoniam in te speraverunt, Domine, usque in aeternum. * [[Breviarium (PL 086)/| Deus magnus et aeternus,

Quomodo humiliasti, et deduxisti eos, * [[Breviarium (PL 086)/| qui commorabantur in altissimis;

Civitates firmissimas dejicies, et deduces eas usque ad humum. * [[Breviarium (PL 086)/| Et conculcabunt eas pedes mansuetorum, (0078C)et humilium.

Directa facta est via piorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et praeparatum est iter sanctorum.

Die enim Domini judicium: * [[Breviarium (PL 086)/| speravimus in nomine ejus, et in memoria, quam concupivit anima mea.

P. Directa facta est via piorum.

Gloria, et honor Patri, et Filio, etc.

P. Et praeparatum est iter sanctorum

Matutinarium. Illumina, Domine, vultum tuum super nos. P. Et miserere nobis. V\. Ut cognoscamus in terra in omnibus Gentibus salutare tuum. P. Illumina, Domine. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et miserere nobis.

(0078D)Lauda. Laudate Dominum de coelis. Quaere fol. 6. Psalmus CXLVIII. Prophetia. Haec dicit Dominus: Vade, ingredere. fol. 15. Hymnus. Mane nobiscum Domine. Quaere fol. 19.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Quaere fol. 2.

Capitula. Deus, qui manifeste ad judicium venturus esse crederis, manifestam potentiam in nobis ostende tuae salvationis: ut, qui terribilis sustineris, mitissimus, cum veneris, sentiaris.

Pater noster, qui es in coelis. A malo nos libera, et in tuo timore. Quaere fol. 10.

Humiliate vos benedictioni.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

(0079A)Lauda. Deus manifeste veniet: Deus noster, et non silebit. ut supra. Oratio. Deus, qui tubam in Sion continens, salvare venisti. Require fol 19.

IN TERTIO DOMINICO DE ADVENTU DOMINI. Ad Vesperos. Lauda. A solis ortu usque ad occasum. cum 21 sua Oratione. Deus, cujus nomen est benedictum, fol. 1.

Sono. Alleluia: Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, et ne detis silentium, donec stabiliat, et ponat Hierusalem. P. Laudem in terra. V\. Alleluia. Sicut terra, quae producit flores suos, et sicut hortus semen suum germinat; ita Dominus germinabit justitiam. P. Laudem.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

(0079B)Antiphona. Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: Dic civitatibus Juda. P. Ecce Deus noster in fortitudine venit. V\. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Ecce Deus noster. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Deus noster in fortitudine venit.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Salvos nos faciat dextera tua: alleluia. P. Et exaudi nos, Domine Deus noster. Alleluia, alleluia. V\. Et confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua. P. Et exaudi nos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et exaudi nos, Domine.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require fol. 2.

(0079C)Capitula. Super montem excelsum Adventus tui gaudia evangelizantes ascendimus, dum in altitudine tua Christe Dei Filius fundasti; ea, quae vera sunt de te, credimus, et fatemur: quaesumus ergo, ut, qui ad faciendum judicium expectaris, ante judicium nos expies a criminibus nostris.

Pater noster. Liberati a malo, confirmati, etc. fol. 2.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui Adventu suo subvenire dignatus est mundo, animas nostras corporaque purificet a delicto. R\. Amen. Det nobis legis suae praecepta virtute spiritus attendere; ut possimus Adventum ejus amabiliter praestolare. R\. Amen. Sicque ab omni reatu immunes efficiat, ut Adventus ejus non reprobandos expellat; sed (0079D)redemptos atque glorificandos assumat. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Lauda. Laetabimur in salutari tuo: alleluia. Et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: alleluia. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt. P. Nos vero resurreximus et crecti sumus. Alleluia, alleluia. V\. Impleat Dominus omnes petitiones nostras. Nunc cognovi, quoniam salvum faciet Dominus Christum suum. P. Nos vero resurreximus. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Alleluia, alleluia.

Oratio. Venisse nomen tuum de longinquo. Require infra in Matutinis.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum conditor. Quaere fol. 3.

(0080A)Oratio. Post gallorum canorum concentus noctisque quietem exclusam, tibi, Domine, matura nox parturit diem, et galli concrepantibus alis, ore praeconio matutinum jubilant hymnum: tibi, Domine, aves coeli laudes emittunt: tuo jussu discussis tenebris sol radios infert mundo. Tua sunt ista miracula, Omnipotens Pater: nos tantummodo vota portamus, offerentes sancto nomini tuo haec sacrificia matutina; ut a peccatis praeteritis absoluti, de praesenti tribulatione mereamur absolvi. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 1. Domini est salus, et super populum (0080B)tuum benedictio tua. Psalmus III.

Antiphona 2. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Psalmus

Antiphona 3. In umbra alarum tuarum speramus, Deus, dum transiet iniquitas. Psalmus LVI.

Oratio. Aeternum te auctorem et conditorem. Quaere fol. 3.

Antiphona. Ecce nomen Domini venit de longinquo, et lingua ejus, quasi ignis ardens. P. Et spiritus ejus, sicut torrens inundans. V\. Advocavit coelos sursum, et terram discernere populum suum. P. Et spiritus ejus. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et spiritus ejus.

Oratio. Venisse nomen tuum de longinquo conditae a te creaturae tuae laetantur: et ideo fac nos, ut, (0080C)qui Adventum incarnationis tuae suscepimus, a spinis peccatorum ardentis linguae tuae spiritu expiemur. R\. Amen.

Antiphona. De Sion exiet lex, et verbum Domini de Hierusalem. P. Judicabit Gentes, et arguet populos multos usque in novissimum. V\. Excelsus super omnes Gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. P. Judicabit Gentes. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Judicabit.

22 Oratio. Lex tua verbum, Deus Pater, de Sion egrediens non judicet; sed protegat populos sibimet confitentes: nec arguat de peccato, quos incarnationis suae venit liberare mysterium: ut, qui in electis agnoscitur gloriosus, in peccatoribus clemens semper inveniatur et pius. R\. Amen.

(0080D)Antiphona. Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae: quaerite justum, quaerite mansuetum; et invenietis eum. V\. Quaerite Dominum, et confortamini: quaerite faciem ejus semper. P. Quaerite justum. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et invenietis eum.

Oratio. Inquirentes te Domine, exaudi propitius, et ab incurvantibus angustiis defende precatus; ut ecclesiae tuae te per omnes Gentes magnificent: exaltent nomen tuum unitatis vinculo: discant a te quoque, ut illuminentur, et attendant; et praeceptorum tuorum tenacitate vultu conscientiae nullatenus erubescant. R\. Amen.

R\. Suscitabit Dominus regem ex Israel fortissimum (0081A)in throno honoris sedentem in sempiternum. P. Replebitur, quasi Phison, scientia; velut Euphrates, intellectu: ipse multiplicabit Jordanem in tempore messis. V\. Ecce dies venit, dicit Dominus: et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. P. Replebitur, quasi Phison, scientia. V\ Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Reiteretur Responsorium. Suscitabit Dominus regem ex Israel fortissimum in throno, etc.

Oratio. Deus Pater omnipotens, qui nobis Filium tuum suscitasti in regem, quo apparente mundo Ecclesiae tuae ut Phison, scientia mundatur, et, velut Euphrates, foecundatur intellectu charismatum; da nobis in te habere scientiae lumen, et virtutum omnem plenitudinem: ut, dum scientiae dona perquirimus, iterum ad te, qui es fons scientiae, veniamus. (0081B)R\. Amen.

In laudibus.

Antiphona. Deus a Libano veniet, et sanctus a monte Opauco: texit coelos virtus ejus, et laudis ejus plena est terra.

Canticum (Habacuc III).

Domine, audivi auditum tuum, et timui. * [[Breviarium (PL 086)/| Domine, consideravi opera tua, et expavi.

In medio duum animalium cognosceris: dum appropinquaverint anni, innotesceris: * [[Breviarium (PL 086)/| dum advenerit tempus, ostenderis:

Cum conturbata fuerit anima mea in ira, * [[Breviarium (PL 086)/| misericordia tua memoraberis mei.

Deus a Libano veniet, * [[Breviarium (PL 086)/| et sanctus a monte Opauco (0081C)et condenso:

Operuit coelos virtus ejus, et laude ejus plena est terra. * [[Breviarium (PL 086)/| Et fulgor illius quasi lumen erit:

Cornua in manibus ejus sunt: * [[Breviarium (PL 086)/| illi confirmata est virtus gloriae ejus, et posuit claritatem firmam.

Ante faciem suam ibit verbum. Et exivit in campos. * [[Breviarium (PL 086)/| Pedes ejus steterunt, et commota est terra.

Aspexit, et fluxerunt gentes: * [[Breviarium (PL 086)/| dissoluti sunt montes vehementer.

Defluxerunt colles aeternales: * [[Breviarium (PL 086)/| itinera saecularia ejus pro laboribus.

Viderunt te tabernacula Aethiopum, * [[Breviarium (PL 086)/| et expavescent tabernacula terrae Madian.

Numquid in fluminibus ira tua Domine? * [[Breviarium (PL 086)/| aut in mari impetus tuus?

(0081D)Qui ascendit super equos tuos: * [[Breviarium (PL 086)/| et equitatus tuus sanitas.

Intendens, extendens arcum super sceptra, dicit Dominus: * [[Breviarium (PL 086)/| fluminibus scindetur terra.

Videbunt gentes, et dolebunt populi: * [[Breviarium (PL 086)/| aspergens aquas contradictionis:

Dedit abyssus vocem suam, * [[Breviarium (PL 086)/| ab altitudine phantasiae suae. Sol et Luna steterunt in ordine suo:

In lumine splendoris jacula tua ibunt, * [[Breviarium (PL 086)/| in luce coruscationis armatura tua.

Indignatione tua exterminabis terram: * [[Breviarium (PL 086)/| et in furore tuo duces gentes.

Existi in salutem plebis tuae, ut salvos facias electos tuos.

(0082A)Misisti in capita iniquorum mortem: * [[Breviarium (PL 086)/| resuscitasti vincula usque ad bellum.

Praecidisti in pavore capita potentium: * [[Breviarium (PL 086)/| movebuntur in ea gentes, et aperient ora sua: edens pauper in absconso.

Misisti in mari equos tuos, * [[Breviarium (PL 086)/| turbantes aquas multas.

Custodivit me, et expavit venter meus * [[Breviarium (PL 086)/| a voce deprecationis labiorum meorum.

Et introivit timor in ossa mea, * [[Breviarium (PL 086)/| et desuper turbata est virtus mea.

Requiescam in die tribulationis: * [[Breviarium (PL 086)/| et ascendam ad tabernacula transmigrationis meae.

Quoniam ficus non afferet fructus: * [[Breviarium (PL 086)/| et non erunt nascentia in vineis.

(0082B)Mentietur opus olivae: * [[Breviarium (PL 086)/| et campi non praestabunt cibos.

23 Deficient ab esca oves: * [[Breviarium (PL 086)/| et non erunt ad praesepia boves.

Ego autem in Domino gloriabor: * [[Breviarium (PL 086)/| gaudebo in Deo salutari meo.

Dominus virtus mea: * [[Breviarium (PL 086)/| statuet pedes meos in consummatione.

Super excelsa imponet me. * [[Breviarium (PL 086)/| vincam in claritate ejus.

P. Et laudis ejus plena est terra.

Gloria, et honor Patri, et Filio, etc.

P. Et laudis ejus plena est terra.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictus es, Deus; et benedictum nomen gloriae tuae.

(0082C)Canticum trium puerorum. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Require retro in primo Dominico de Adventu Domini, fol. 6.

Sono. Alleluia. Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, et ne detis silentium, donec stabiliat et ponat Hierusalem. P. Laudem in terra. V\. Alleluia. Sicut terra, quae producit flores suos, et sicut hortus semen suum germinat; ita Dominus germinabit justitiam. P. Laudem in terra.

Lauda. Laudate Dominum de coelis, alleluia: laudate eum in excelsis, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Prophetia. Lectio libri Ezechielis prophetae (Cap. XXXIV).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Salvabo gregem meum, et (0082D)non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus: et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Et ponam in circuitu collis mei benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo: et pluviae benedictionis erunt. Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque pavore: et scient, quia ego sum Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. Et non erunt ultra in rapinam gentibus, nec bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra imminuti (0083A)fame in terra, nec portabunt ultra opprobrium gentium. Et scient quia ego sum Dominus eorum. Ero cum eis, et ipsi populus meus domus Israel: ait Dominus. Vos autem greges mei, pascuae meae omnes estis: et ego Dominus Deus vester. R\. Amen.

Hymnus. Cunctorum rex omnipotens. Quaere fol. 7. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Quaere fol. 2.

Capitula. Adventus tui gloriam devotione promptissima praestolantes, rogamus atque exposcimus; ut praesentiae tuae luce tenebras nostras inradies: qualiter nunc ad perfectum nos usquequaque sanctificans tuis postmodum muneribus dignos efficias.

Pater noster, totum. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Lauda. Laetabimur in salutari tuo, alleluia.

(0083B)Benedictio. Dominus Jesus Christus. fol. 21.

Exeunte vespera. Lauda. A solis ortu usque ad occasum. Quaere fol. 1. Sono. Qui reminiscimini Dominum. Require fol. 12.

Antiphona. Ponet Dominus in terra judicium. P. Et legem ejus insulae expectabunt. V\. Et erit firmamentum in terram ipsorum, et primitias omnis laboris eorum. P. Et legem ejus. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et legem ejus.

Lauda. Salvos nos, fac, Domine, Deus noster, alleluia; ut confiteamur nomini sancto tuo: alleluia. P. Et gloriemur in laude tua, alleluia, alleluia. V\. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo. P. Et gloriemur in laude tua. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. Et gloriemur (0083C)in laude tua.

Hymnus. Christi caterva clamitet. fol. 1. Capitula. Deus, cujus aeternitas tempora. Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptae mysterium. fol. 8.

Lauda. Propter miserias inopum, alleluia; et gemitum pauperum, alleluia. P. Nunc exurgam, dicit Dominus, Alleluia, alleluia. V\. Et eloqu a Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae purgatum septuplum. P. Nunc exurgam. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Nunc exurgam.

Oratio. Venisse nomen tuum de longinquo conditae. Require fol. 21.

SECUNDA FERIA TERTIAE HEBDOMADAE. Ad Matutinum. Antiphona. Domine quid multiplicati sunt. Psalmus (0083D)III.

Oratio. Multiplicati sunt, Domine, qui tribulant nos; sed tu multus es in misericordia, qui eruas: in nullo enim formidamur ab imminenti pressura, si tantum tua muniamur, Omnipotens, gratia. R\. Amen.

24 Antiphona. Ego locutus sum, dicit Dominus, et vocavi eum: adducam illum, et dirigam vias ejus. V\. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. P. Et vocavi eum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et vocavi eum.

Oratio. Deus Pater, qui viam unigeniti Filii tui dirigens, participem eum nostrae mortalitatis esse voluisti; fac nos esse participes regni sui: ut qui (0084A)locutus vocasti eum, ut Redemptor adesset hominibus parcens, cum illo ostendaris nobis gaudens. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Dabo in Sion salutem, et in Hierusalem gloriam meam. V\ Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Dabo in Sion. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et in Hierusalem.

Oratio. Ecce Dominus Deus noster, satis pulchri sunt pedes evangelizantium pacem, et annunciantium bona: fac nos ergo, ut calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, de peracto cursu gaudeant consummatae virtutis: ut Christum tuum, quem os (0084B)nostrum plena fide annunciat, vita nostra in efficientia operis non contemnat; sed annua devotione incarnationis ejus festa celebrantes, vota nostra illi persolvamus sine fine felices. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus nomen tuum. P. Et memoria laetantium in desiderium animae. V\. Quia tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te. P. Et memoria. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et memoria laetantium.

Oratio. Mandata judiciorum tuorum, Domine, expectamus, te poscentes, ut qui nos jam eduxisti in lucem per fidem, justitia facias nos tibi placabiles de bonorum operum dignitate: ut incarnata justitia, (0084C)quae nos visitavit in tenebris, ad judicium veniens liberet a tormentis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R\. Disrumpam vincula populi mei, dicit Dominus: et disperdam omnia mala, quae induxi super illos. P. Et auferam universum dolorem a facie terrae, et a civitate ista. V\. Ecce ego congregabo eos de universis terris, et feriam cum eis pactum semper, et non desinam eis benefacere, dicit Dominus. P. Et auferam universum dolorem. V\ Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\. Disrumpam vincula populi mei, dicit Dominus.

In Laudibus, Canticum, et Matutinarium, et Lauda, et Hymnus, ut in secunda feria primae Hebdomadae de Adventu. Et Capitula, et Prophetia, et Lauda finale, (0084D)ut in secunda Dominica de Adventu, videlicet in Matutinis fol. 11. Oratio. Gaudent campi utique Adventus tui. Quaere infra. Et sic debes dicere ver totam septimanam in diebus feriis.

FERIA QUARTA. Ad Matutinum. Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea, et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus L. Miserere mei, Deus, secundum, etc. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen, etc. Require fol. 3.

Antiphona 1. Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. P. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum (0085A)ante faciem Domini, quoniam veniet. V\. Laetentur coeli, et exultet terra: commoveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo. P. Tunc exultabunt. V\. Gloria, et honor Patri. P. Tunc.

Oratio. Gaudent campi utique Adventus tui jocunditate perfusi: et ideo quaesumus, ut, qui insensibilia Adventus tui gaudia in te viventia comprobas; sensibiles nos in Adventu tui judicii coronandos attollas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 2. Adjiciet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, et veniet ab insulis maris. P. Et congregabit populos profugos Israel, et dispersos Juda colliget. V\. Et erit firmamentum (0085B)in terra: in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebunt de civitate, sicut foenum terrae. P. Et congregabit populos. V\. Gloria, et honor. P. Et congregabit.

Oratio. Adjice manum tuam, Domine, et posside residuum populi tui; ut incarnatione tua incredulis patescente nihil residuum sit, quod vacuum remaneat a mercede: quo, dum in filios infidelitatis incarnationis tuae mysterium manifestas, in cordibus fidelium 25 desiderii tui vota placita tibi semper efficias. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. In illa die de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt: addent mites in Domino laetitiam. P. Et humiles pauperes in sancto Israel (0085C)exultabunt. V\. Et benedicentur in eo omnes tribus terrae: omnes gentes servient ei. P. Et humiles. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et humiles pauperes.

Oratio. Unigenite Dei Filius, qui de tenebris et caligine oculos caecorum videre fecisti, cum mundo per susceptae incarnationis mysterium claruisti; dignare gratia divinitatis tuae inlustrare arcana pectoris nostri: ut, qui Adventus tui gratia anhelamus, divinitatis tuae munere consolemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R\. Bethlehem non es minima in principibus Juda: ex te prodiet rex. P. Cujus regnum non corrumpetur. V\. Et tu, Bethlehem Ephrata, numquid parvula es in millibus Juda? Ex te enim egredietur (0085D)rex. P. Cujus regnum. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Bethlehem non es minima in.

In Laudibus Antiphona, Canticum, et omnia alia, quae sequuntur, dicantur usque in finem Matutini, ut in feria 4 primae Hebdomadae fol. 11. Excepta Prophetia. Haec dicit Dominus: salvabo gregem meum. Quaere fol. 23.

Ad Vesperos omnia dicantur, ut in Vesperis de quarta feria primae hebdomadae de Adventu Domini. Require fol. 12.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona. In te confidit anima mea, et in umbra (0086A)alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Psalmus LVI.

Oratio. Deus Dei Filius. Quaere fol. 3

Antiphona 1. Ecce ego mittam ad gentes et ad insulas, dicit Dominus, longe ad eos, qui non audierunt de me. P. Et videbunt gloriam meam. V\. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Et videbunt. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et videbunt gloriam meam.

Oratio. Quam pulcri sunt, Domine, super montes pedes evangelizantium pacem: praesta ergo nobis, ut per te praedicantes salutem, in te habeamus salvationem; quo Adventus tui praedicantes insignia, donorum tuorum, in nos redundet gratia copiosa R\. Amen.

(0086B)Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua veniet, nullus ei similis. P. Quis poterit scrutari vias ejus? Cuncta considerans nomen ejus supra terminos terrae. V\. Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum. P. Quis poterit? V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quis poterit?

Oratio. Quis poterit, Deus Dei Filius, scrutari vias tuas? Vel quibus aditibus nasciturus ad Virginem veneris? Vel quibus semitis ad superna regressus es? Et ideo, quia tu solus cuncta considerans es, cujus nomen supra terrae terminos permanet; da nobis, illa de te semper considerare et dicere, quae culpae careant lege: ut, qui excelsus in fortitudine (0086C)veniens humilia respicis, dignos facias nos muneribus tuis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. Amen.

Antiphona 3. Ego Jesus mitto Angelum meum testificare hominibus. P. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, sanare languores populi mei. V\. Audi populus meus; et loquar Israel: testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Ecce venio cito. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Ecce venio cito.

Oratio. Deus omnipotens, qui Angelum tuum ante Adventum Redemptoris misisti, qui testificaret hominibus et viam salutis et plenitudinem sanitatis; (0086D)da familiae tuae, ut adnuntiatione Adventus tui in coelesti gaudio hilarescat. Et, quia merces tua tecum ad judicium veniet, pletas tua consueta tunc nobis occurrat in munere, quae nostrum solita est semper removere languorem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R\. Paratus esto, Israel, in Adventu Domini Dei tui, quia ecce ipse formans montes. P. Et creans spiritus, et annuncians in hominibus Christum suum V\. Ecce Dominus Deus vester prudentia sua extendit coelos, et in sapientia sua praeparat orbem; ipse est enim Deus formans terram. P. Et creans spiritus. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Paratus esto, Israel.

(0087A)Omnia alia dicantur usque in finem Matutini, ut in sexta feria primae Hebdomadae fol. 13. 26 Excepta Prophetia. Haec dicit Dominus: Salvabo. fol. 23.

Oratio. Deus Pater, qui, filium tuum missurus ad terras, legatos tuos, voces utique praedicantium, ad gentes destinasti, vel ad insulas, qui incarnationem ejus praedicantes, longe ad eos, qui non audierunt, verbi tui fidem praedicando porrigerent; da nobis, et te audientes a vitiis resipiscere, et credentes te supernam promereri hereditatem: ut Christum tuum sermonibus praedicantes; operibus non efficiamur ante tuae gloriae majestatem damnabiles. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter, Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

(0087B)In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

IN QUARTO DOMINICO DE ADVENTU DOMINI. Ad Vesperos. Lauda. A solis ortu usque ad occasum. Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum. Require fol. 1.

Sono. Deus deorum Dominus locutus est: vocavit terram ex Sion. P. Species decoris ejus: alleluia. V\. Deus manifeste veniet, Deus noster; et non silebit. P. Species decoris.

Antiphona. Alleluia: annunciate Deum in univesa terra. P. Exultet, et laudet habitatio Sion. P. Quia in medio ejus veniet Sanctus Israel. P. Et exultet. Gloria, et honor Patri. P. Quia in medio.

Lauda. Cognoscamus in terra viam tuam, Domine: (0087C)alleluia: In omnibus gentibus salutare tuum. Alleluia, alleluia. V\. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. P. In omnibus gentibus. V\. Gloria, et honor Patri. P. In omnibus gentibus.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Kyrie, eleison: Christe, eleison: Kyrie, eleison.

Capitula. Illumina, Domine, vultum tuum super nos, et benedictionem tuam ubertim nostris infunde pectoribus: quo corda nostra lucis tuae hilaritate perfusa tuam in terris valeant recognoscere viam, et omnibus singulari gentibus fidei sacrae laetentur notitia.

Pater noster. Et.

(0087D)Liberati a malo, confirmati semper in bono, tibi servire mereamur Deo ac Domino nostro. Pone, Domine, finem peccatis nostris: da gaudium tribulatis: praebe redemptionem captivis: sanitatem infirmis: requiemque defunctis: concede pacem, et securitatem in omnibus diebus nostris: frange audaciam inimicorum nostrorum: exaudi, Deus, orationem servorum tuorum omnium fidelium Christianorum in hoc die et in omni tempore: per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia semper saecula saeculorum. R\. Amen.

Dicat Presbyter. Humiliate vos ad benedictionem.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0088A)Benedictio. Unicus Filius Dei, qui genitus de utero Patris, incarnari venit ex utero Virginis, eluat nos ab omni corruptione humanae conditionis. R\. Amen. Atque idem, qui incomprehensibilis venit ad veritatem humani corporis, tollat a nobis immunditiam humanae corruptionis. R\. Amen. Et, qui vita venit mortem perterre, tribuat nobis nihil de mortis damnatione sentire. R\. Amen

Per misericordiam ipsius, etc.

Lauda. Dominus in circuitu populi sui est: alleluia. P. Ex hoc nunc, et usque in aeternum pax super Israel. Alleluia, alleluia. V\. Benedictus, qui venit in nomine Domini: Deus, Dominus, et illuxit nobis. P. Ex hoc nunc. V\. Gloria, et honor. P. Ex hoc nunc.

(0088B)Oratio dicatur. Unigenite Filius Dei Patris. Require in Matutinis sequentibus.

Ad Matutinos. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Domine Deus Pater omnipotens, inspirator precum, teque invocantium velox auditor; voci nostrae, oramus, clementiae tuae aurem appone, et nostrorum vincula peccaminum potenti miseratione dissolve: Ac sicut nos gallorum canoribus ad matutini gratiam provocas consurgere, et prophetali vaticinio in lucem gentium unicae redemptionis praenuncias; ita nunc navigantibus nobis intuitu superno adsiste. Sic, quaesumus, famulatus nostri vota suscipias, ut ad lucem abundanti nos misericordia sublevando perducas. R\. Amen.

(0088C)Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

27 Antiphona super psalmos. Gloria mea Deus meus, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Antiphona. Tibi soli peccavi: miserere mei, Deus. Psalmus

Antiphona. Miserere mei, Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Psalmus LVI.

Oratio. Domine Deus, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine adspicimus lumen; enutri in nos tuae scientiae splendorem: ut sitientibus nobis vitalem impartias potum, et caligantium animarum superno lumine restituas intellectum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 1. Me insulae expectant, dicit Dominus, et brachium meum sustinebunt. P. Quia judicium (0088D)meum in lucem populorum apparebit. V\. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et brachium. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quia judicium meum.

Oratio. Unigenite Filius Dei Patris, quem insulae expectant, et brachium fortitudinis tuae plebs adquisita sustinet; te quaesumus et rogamus, ut nos peccatores facias semper esse beatos: ut, cum Adventus tui apparuerit gloria, non confundamur videntes faciem tuam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Timebunt, qui ab occidente sunt nomen Domini; et, qui ab ortu solis, gloriam ejus. P. Cum venerit, quasi fluvius violentus, quem spiritus (0089A)Domini excitat. V\. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. P. Cum venerit. V\. Gloria, et honor Patri. P. Cum venerit, quasi fluvius.

Oratio. Christe Dei Filius, qui in mundo per Virginem natus, nativitatis tuae terrore et regna concutis, et reges admirari compellis; praebe nobis initium sapientiae, quod est timor tuus; ut in eo fructificemur, in eo etiam proficientes fructum tibi pacatissimum offeramus: ut, qui ad gentium vocationem, quasi fluvius violentus, accessisti; nasciturus in terris ad conversionem peccantium, manifesta tuae gratiae dona ostendas: quo, repulso terrore formidinis, casto te semper sequamur amore intimae charitatis. R\. Amen.

(0089B)Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis, etc.

Antiphona 3. Quae prima fuerat, ecce veniet, nova annuncians vobis; antequam oriatur, auditam vobis facimus. Laus Domini in extremis terrae. V\. Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna; et dominabitur a mari usque ad mare. P. Laus Domini. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Laus Domini.

Oratio. Nova et inaudita sunt, Domine, quae propheticus sermo intonuit mundo: Quod novo Virginis partu salvatio exorietur creaturarum: cujus admirabile incarnationis mysterium quia devota cordium susceptione Ecclesia suscipit laetabunda; quaesumus, ut in laudem ejus et nova illi cantica deferat et accepta; (0089C)ut, cujus laus ab extremis terrae concinitur, ejus voluntas in toto mundo a fidelibus impleatur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R\. Dominus omnipotens suscitabit nobis ab oriente principem magnum, et vocabitur nomen ejus Redemptor omnium, et ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. V\. Audite, domus David, Dominus dabit vobis signum: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. P. Et vocabitur. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. Reiteretur R\. Dominus omnipotens suscitabit.

Oratio. Deus Pater omnipotens, qui ab Oriente principem magnum exuscitas; da nobis, ut ejus amplexu, quem ad redemptionem nostram misisti salvans (0089D)populum suum a peccatis eorum, illius utique principis, qui sine alterius justitiae participatione est justus, participes esse te propitio mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Descendant, sicut ros, verba mea, quia nomen Domini invocavi. Deus fidelis, in quo non est iniquitas: justus et sanctus Dominus Deus. Canticum. Attende coelum, loquar; et audiat terra. Require fol. 4.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedicite Dominum, (0090A)pusilli et magni, et omnes qui expectatis Adventum ipsius. Psalmus. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Deus deorum Dominus locutus est: 28 vocavit terram ex Sion. P. Species decoris ejus; Alleluia. V\. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. P. Species decoris ejus.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: alleluia. V\. Laudate eum in excelsis: alleluia. Psalmus CLVIII.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XLII).

R\. Deo gratias.

Cantate Domino canticum novum, laus ejus in extremis terrae: qui descendistis in mare, et plenitudinem ejus; insulae, et habitatores earum. Sublevetur desertum, et civitates ejus; in domibus habitabit (0090B)Cedar: laudate habitatores Petrae, de vertice montium clamabunt. Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nunciarunt. Dominus, sicut fortis, egredietur, sicut vir praeliator suscitavit zelum: vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. Tacui semper, silui, patiens fui, sicut pariens loquar: dissipabo, et absorbebo simul. Desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exsiccabo: et ponam flumina in insulis, et stagnare faciam. Et deducam caecos in viam, quam nesciunt; et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam. R\. Amen.

Hymnus. Cunctorum Rex omnipotens. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula. Excita potentiam tuam, et veni ad liberandum (0090C)nos, Domine Deus; ut, quoniam opprimimur turbinibus tentationum, virtutis tuae auxilio sublevemur: nec praevaleant nobis legiones hostium, cum tua majestate tuemur: ut semper nobis opitulationem, et adversariis inferas ultionem.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Dominus in circuitu. Require fol. 26. Benedictio. Unicus Filius Dei. fol. 26. Exeunte vespera. Lauda. A solis ortu. Sono. Deus deorum. fol. 26.

Antiphona. Ascendit Salvator Dominus in montem Sion, liberare populum suum Israel. P. Et erit regnum ejus sempiternum. V\. Omnes gentes pladite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et erit regnum. V\. Gloria, et honor. P. Et erit regnum.

Lauda. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, (0090D)alleluia. P. Donec misereatur nobis, alleluia, alleluia, alleluia. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Donec misereatur. V\ Gloria, et honor. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 2. Capitula. Deus, cujus aeternitas. Benedictio. Christus Dominus. Require fol. 2.

Lauda. Apud te propitiatio est, alleluia, et propter legem tuam sustinui te, Domine, alleluia. P. Apud te est enim misericordia, et copiosa redemptio: alleluia, alleluia. V\. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. P. Apud te est. V\. Gloria, et honor. P. Apud te est.

(0091A)Oratio. Unigenite Filius Dei Patris, quem insulae expectant, et brachium fortitudinis tuae plebs adquisita sustinet; te quaesumus et rogamus, ut nos peccatores facias semper esse beatos: ut, cum Adventus tui apparuerit gloria, non confundamur videntes faciem tuam. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam.

FERIA SECUNDA QUARTAE HEBDOMADAE. Ad Matutinum. Antiphona. Domine, quid multiplicati. Psalmus III. Oratio. fol. 8, ut in secunda feria primae Hebdomadae.

Antiphona 1. Ecce Dominus veniet de longe. P. Beati omnes, qui expectant eum. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Beati omnes. V\. Gloria, et honor. P. Beati omnes.

(0091B)Oratio. De longe incarnationis tuae Adventum, Christe Dei Filius, beatorum numerositas praestolando, beatificata fore cognoscitur. Quaesumus, ut expectatione secundi Adventus tui ita beatificemur, ut pium te in judicio sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Mortificate nunc membra vestra, quae sunt super terram; quoniam, cum Christus apparuerit, vita vestra. P. Tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. V\. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc, et usque in saeculum. P. Tunc et vos. V\. Gloria, et honor. P. Tunc et vos.

Oratio. Mortifica, quaesumus, super terram membra nostra ab omni concupiscentia; ut, cum tu nostra apparueris vita, appareamus et nos tecum transformati (0091C)in gloriam 29 sempiternam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Ego ante te ibo, dicit Dominus. P. Et gloriosos terrae humiliabo. V\. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et gloriosos. V\. Gloria, et honor. P. Et gloriosos.

Oratio. Ingenite summe Pater, per quem tempore nativitatis Dominicae justitiae opus pax vel securitas concluditur universae terrae; fac nos in secundo Adventu gloriae suae pulchritudinem individuae majestatis perpetim intueri: ut ibidem perenniter coronati jubilum perpetuitatis persolvamus sine fine beati. Respondeat. Amen.

Per misericordiam ipsius.

(0091D)R\. Credite Salvatorem vestrum venientem cum gloria. P. Et vos estote parati suscipere regnum Dei. V\. Audite, habitatores urbis, qui moramini in terris, cum elevatum fuerit signum in montibus, et clangorem tubae audieritis. P. Et vos estote. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Credite Salvatorem.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Ecce enim Deus. Canticum. Domine Deus, omnium creator.

Matutinarium, Antiphona, et Lauda. Require fol. 16. Prophetia. Cantate Domino. fol. 28. Hymnus. Ecce Salvator omnium. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Capitula. Memor esto, Domine. fol. 17. Lauda. Deus manifeste veniet. Require fol. 8. Oratio. Veniat super nos, Domine. Require infra fol. 30.

(0092A)Ad Vesperos dicatur, ut in secunda feria secundae Hebdomadae.

Sequuntur alia Responsoria de quibus supra.

R\. Montes filiae Sion, ramos vestros extendite, germinate. P. Et fructum jecunditatis afferte populo meo Israel, quoniam veniet dies Domini. V\. Jubilate, extrema terrae: sonate montes laudationum, saltus, et omnia ligna regionis. P. Et fructum. R\. Gloria, et honor. P. Et fructum.

Aliud Responsorium. Ecce Dominus veniet redemptor noster sanctus Israel. P. Coronam regni habens in capite suo. V\. Attendite ad me, populus meus, et tribus mea me audite, quia prope est dies Domini: justus meus, et egressus est Salvator meus. P. Coronam regni habens. V\. Gloria, et honor. Reiteretur (0092B)R\. Ecce Dominus.

Aliud Responsorium. Audite, audite me, populus meus, dicit Dominus: et reges, intendite, auribus percipite. P. Quia lex a me prodiit: appropinquans cito justitia mea: et salvator meus adest, quem insulae expectant. V\. Attendite ad me, populus meus: et tribus mea, audite. P. Quia lex a me. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Audite, audite.

R\. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ipsius. P. Et ne recedatis ab illo: ne cadatis, et non evacuabitur merces vestra. V\. Qui timetis Deum, credite illi; et in oblectatione illius veniet vobis misericordia. P. Et ne recedatis. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Metuentes Dominum.

R\. Cognoscat plebs mea nomen meum illa die, (0092C)quoniam ecce ego, qui loquor, adero vobis, dicit Dominus. P. Quasi germen inter montes annuncians auditum pacis, nuncians bona, ut notum vobis faciam Salvatorem mundi. V\. Deus de Sina venit, et de Seir ortus est: nobis apparuit de monte Pharan. P. Quasi germen. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Cognoscat plebs mea.

R\. Ecce Dominus Deus noster egredietur ad nos, et miserebitur nobis. P. Delens iniquitates nostras, et demerget in profundum maris omnia peccata nostra. V\. Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit de finibus terrae; et ecce festinans velociter veniet. P. Delens. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Ecce Dominus Deus.

R\. Quis est iste formosus, stola sua gradiens in (0092D)multitudinem fortitudinis suae? P. Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. V\. Ego Jesus mitto Angelum meum testificare hominibus, et ecce venio cito. P. Ego, qui loquor. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Quis est.

R\. Quare tardas, Deus? veni, et libera populum tuum. P. Te enim expectat omnis Israel. V\. Veni, Domine, et noli tardare, relaxa facinora plebis tuae. P. Te enim. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Quare tardas.

R\. Hierusalem, laetare in Adventu Domini, quoniam ipse veniet tibi. P. Et auferet a te luctus, et anxietates, et induet te pulchritudine in Adventu suo. V\. Hierusalem, Dominus in medio tui fortis (0093A)gaudebit super te in laude, et exultabit in jubilatione. P. Et auferet a te. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\ Hierusalem, laetare.

R\. Ecce veniet nobis salus a Domino celeriter, ut conterat jugum grave. P. Et salvet a vinculis peccatorum nostrorum, quia pius est. 30 V\. Clamemus ad Dominum in coelum a facie tribulantis, et mittet nobis Salvatorem, qui liberet nos. P. Et salvet. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Ecce veniet.

Ad Vesperos dicatur, ut in fol. 17.

FERIA TERTIA QUARTAE HEBDOMADAE. Ad Matutinum. Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus

Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet (0093B)nomen; quique unum te esse innotescens Deum ac Dominum, per susceptae incarnationis mysterium venisti in regem, ut redimeres saeculum; da nobis ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per haec evadamus muscipulam deceptoris: ut, qui Adventus tui gaudia diffuso ore praecinimus, salvatos nos, cum ad judicium veneris, te judice gratulemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Revertentur filiae Sion, et quaerent Dominum Deum suum, David Regem suum. P. Et delectabuntur in Domino Deo suo. V\. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. P. Et delectabuntur. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et delectabuntur in Domino.

Oratio. Veniat super nos, Domine, donum misericordiae (0093C)tuae, ut revertentes a socordia cordis nostri, et quaerentes te Dominum regem in Sion; illa speculatione sancta laetemur, ut, qui faciei tuae praestolamur praesentiam, meritorum nostrorum evadamus tormenta. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. 2. Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus. P. Qui et illuminabit abscondita tenebrarum. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Qui et illuminabit. V\. Gloria, et honor Patri. P. Qui et illuminabit.

Oratio. Deus, qui nos ante tempus judicare prohibes, magnaque nos cautela patientiae vis esse contentos; da nobis et verae patientiae vota, et verae (0093D)supportationis habere exempla: ut, antequam tu venias, qui illuminaturus es cordium occulta; ita in nobis verae patientiae exempla praepolleant, ut te ad judicium veniente charitatis nos supportatio a tormentis absolvat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. 3. Non a principio in abscondito locutus sum. P. Sed ex tempore, antequam fieret, ibi eram. V\. Ipse invocavit me: Pater meus es tu. Et ego primogenitum ponam illum excelsum apud reges terrae. P. Sed ex tempore. V\. Gloria, et honor Patri. P. Sed ex tempore.

Oratio. Deus, qui nos a principio in abscondito locutus es; fac, nos in principio Verbi tui, quod manifestum (0094A)est in carne, inconcusso amore fidei persistere: ut, qui tecum ante tempora erat, nobis in tempore natus sine fine succurrat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Ecce Dominus in igne veniet: quasi turbo quadriga ejus. P. Quia in igne Dominus dijudicabitur. V\. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. P. Quia in igne. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. P. Quia.

Oratio. Domine Deus, qui te in igne venturum pronuncias; libera nos a turbine nocentium: ut, qui opus tuum mirabile praedicamus, mercedem illam, quae coram te est, opulentius hauriamus. Respondeat Chorus. Amen.

(0094B)Per misericordiam tuam, Deus noster.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Fidelis erit domus tua. Canticum. Ego tuli te de pascuis sequentem greges. Require in quarta feria primae hebdomadae, et similiter omnia alia, usque in finem Matutini fol. 10 et 11. Ad Vesperos fol. 17.

FERIA QUARTA Ad Matutinum. Antiphona. In te confidit anima mea. Require fol. 13. Psalmus LVI. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona 1. Expecta, reexpecta, dicit Dominus. In loquela enim labiis. P. Et in lingua altera loquar ad populum istum. V\. Fidelis Dominus in verbis (0094C)suis, et sanctus in omnibus operibus suis. P. In loquela enim. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et in lingua altera.

31 Oratio. Expectemus te, Domine, ut, cum ad judicium veneris, non nos de peccato arguas; sed in spiritu mansuetudinis tuae loquaris nobis misericorditer. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 2. Ecce mittam ego in fundamentis Sion lapidem pretiosum angularem, dicit Dominus. P. Et, qui crediderit in eo, non confundetur. V\. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et qui crediderit in eo. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et qui.

Oratio. Ecce jam prope es, Domine: fac nos tibi (0094D)semper proximos esse: ut in nullo de negligenti cura soliciti, diem Adventus tui praestolemur illaesi. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

R\. Veniet dies Domini magnus. P. Quia in monte Sion, et Hierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Quia in monte Sion. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Quia in monte.

Oratio. Christe Dei Filius, qui in monte Sion, et in Hierusalem Salvator magnus in carne apparendo adveniens, Salvatio pro his, qui tibi credituri essent: vocatus es; esto nobis Salvator ad votum, Ductor ad (0095A)praemium: ut, qui sanctae factus es salvationis ostensio, peccatoribus efficiaris, et hic et in aeternum optabilis liberatio. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Omnia alia dicantur de quarta feria primae Hebdomadae usque in finem Matutini. Ad Vesperos. Require fol. 17.

QUINTA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Domine quid multiplicati. Oratio. Multiplicati sunt Domine, qui tribulant nos. Require fol. 8. Psalmus III. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona 1. Cognoscetur Dominus ab Aegypto, (0095B)dum advenerit. P. Et cognoscent Aegyptii Dominum in illa die, et colent enim in hostiis et muneribus. V\. Deus manifeste veniet Deus noster, et non silebit. P. Et cognoscent Aegyptii Dominum. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto P. Et cognoscent Aegyptii Dominum in illa die.

Oratio. Cognoscimus te, Domine, venturum esse ad faciendum judicium: et ideo quaesumus, ut, dum veneris, aperias os nostrum, et cor nostrum, ut laudemus nomen sanctum tuum colentes in hostiis acceptabilibus, in quo incarnationis tuae mysteria manifestes. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Qui regis Israel, intende. P. Excita (0095C)potentiam tuam, et veni ad liberandum nos. V\. Qui deducis velut ovem Joseph, Ephraim, Benjamin, et Manasse. P. Excita potentiam tuam. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Excita potentiam tuam, et veni.

Oratio. Qui regis Israel intende: qui deducis velut ovem Joseph, excita potentiam tuam, et salvos facito, pro quibus nasciturus venisti in terram: et qui porrecto fidei cultu multitudinem gentium lucrari dignatus es; compendio pietatis infidelium animas perfidiae barathro erutas, tibi aliquando placitas crediturasque restituas. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R\. Cum venerit Dominus exercituum in monte (0095D)Sion, et Hierusalem. P. Et in conspectu seniorum suorum glorificabitur. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite qui habitatis orbem. P. Et in conspectu. V\. Gloria et honor Patri, et Filio. P. Et in conspectu seniorum.

Oratio. Deus Dei Filius, qui in monte Sion et in Hierusalem in conspectu seniorum te glorificari pronuncias; concede nobis, ita in regno tuo plena fidei cognitione gaudere, ut hic nos florere facias fide, et in Adventu tuo aeternae coronandos statuas gloriae. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini, dicantur ut in feria secunda secundae (0096A)hebdomadae de Adventu Domini. Require fol. 16. Ad Vesperos, ut supra fol. 17.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus

Oratio. Deus Dei Filius, cujus 32 in aeternum permanet. Require in feriis primae hebdomadae de Adventu Domini. fol. 3.

Antiphona 1. Clamemus ad Dominum a facie tribulantis. P. Et mittet nobis Salvatorem et propugnatorem, qui liberet nos. V\. Venite adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster: (0096B)nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. P. Et mittet nobis Salvatorem. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et mittet nobis Salvatorem.

Oratio. Clamemus ad te, Domine, a facie tribulantis, ut mittas nobis Salvatorem, qui liberet nos de manu inimicorum nostrorum: ut, qui praesentiam faciei tuae praestolamur, nostrorum meritorum tormenta evadamus. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona. Prope est dies Domini: nolite tribulari. P. Gaudium enim illius fortitudo nostra est. V\. Audi populus meus; et loquar tibi: et testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Gaudium enim illius. (0096C)V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Gaudium enim illius fortitudo.

Oratio. Dies tuus, Domine, ecce prope est, atque necesse est nos purgatis conscientiis properare. Et ideo, quia de nobis ista habere non possumus, a te, qui potens es, haec ipsa, nobis tribue, postulamus: poscentes, ut ita gaudium tuum sit fortitudo nostra, qualiter tribulatio non obruat sempiterna. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R\. Hierusalem, aspice ad orientem. P. Et vide laetitiam, a Deo quae tibi superventura est. V\. Lauda, Hierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion. P. Et vide laetitiam. V\. Gloria, et honor Patri, et (0096D)Filio. P. Et vide laetitiam

Oratio. Aspicimus, Domine, et purgato fidei oculo jam videmus, quam inenarrabilis sit laetitia illa, quae Hierusalem civitati tuae ad orientem prospicienti de Domino in muneris collatione refulsit. Et ideo quaesumus, ut, qui eam incarnationis tuae gaudiis pertulisti, nos in sinu ejus illaesos conserves a contagione totius piaculi: quo in illa operum nos dignitas salvet, ut praestolatio Adventus tui sine fine justificet. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Canticum, et omnia alia usque in finem Matutini, ut in quarta feria secundae hebdomadae. Quaere fol. 18. Ad Vesperos, ut supra, fol. 17.

IN QUINTO DOMINICO DE ADVENTU DOMINI. (0097A) Ad Vesperos. Lauda. A solis ortu. Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum. Quaere in fol. 1.

Sono. Apparebit nobis Salvator, quasi nubes clara. P. Media die; alleluia. V\ Et sicut guttae distillantes in faciem terrae sitientis. P. Media die: alleluia.

Antiphona. Silebit omnis caro a facte Dei, quia juxta est: dies Domini praeparabit nobis hostiam. P. Et sanctificabit omnes electos suos. V\. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. P. Et sanctificabit. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et sanctificabit.

Lauda. Dominus sicut fortis, egredietur, et, ut (0097B)vir bellator, suscitabit zelum: vociferabitur, et clamabit: alleluuia. P. Et super inimicos suos confortabitur, et laudem ejus in insulis nuntiabunt: alleluia, alleluia. V\. Laudate nomen Domini: laudate, servi Domini. P. Et super. V\. Gloria, et honor. P. Et super inimicos.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi, Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula. Christe Dei Filius, qui a patre sine tempore natus, per Virginem in tempore nasciturus, a Patris sinu, sicut fortis, egrederis; effice nos fortiores semper esse in operibus tuis: ut, qui suscitasti zelum virtutis tuae in populis tibimet credituris, suscites in nobis nunquam finiendum amorem tuae (0097C)dilectionis, quo perducamur ad promissa tuae hereditatis.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio. Ex Sion Dominus veniens nos ab omnibus impietatibus nostris eripiat. Respondeat. Amen. Avertat a nobis iniquitates nostras, qui venit prorogare misericordias suas. Respondeat. Amen. Tales etiam nos redimendos statuat, quales judicando non puniat. Respondeat. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri

Lauda. Memento nostri, Domine, in beneplacito 33 populi tui: alleluia. P. Visita nos, Deus, in salute tua: alleluia, alleluia, alleluia. V\ Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. P. Visita nos, Deus. V\. Gloria et honor Patri. (0097D)P. Visita nos, Deus.

Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio, ut infra.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3. Oratio. Post gallorum canorum. Require fol. 21.

Super Psalmos. Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus III.

Antiphona. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Psalmus

Antiphona. In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Oratio. Verbum ante saecula ineffabiliter Patris ore prolatum, et in fine temporum hominem pro nobis ex Virgine ortum humili prece poscamus, ut invocationem (0098A)nostram de monte sancto suo placatus exaudiat, ejusque benedictio pectora credentium repleat. At, sicut incerta secretorum sapientiae manifestans, ad se agnoscendum corda excitat nostra; ita catholicam plebem alarum suarum protectione defendat; eisque, cum Judex venerit, existat placabilis, pro quibus redimendis in carne apparuit humilis. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Dominus, sicut fortis, egredietur: sicut vir praeliator, suscitabit zelum, ut educat caecos in via, quam nesciunt. P. Et ponet tenebras eorum in luce. V\. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et ponet tenebras. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et ponet tenebras eorum.

(0098B)Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio secreto egrediens, et, ut vir praeliator, suscitans gentes tibi credituras acquiris; suscita in nos zelum beneplacitum tibi: ut, qui te venisse jam credimus, audentius te iterum venturum innocui praestolemur. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Juxta est justitia mea: non morabitur dicit Dominus. P. Dabo eam salutem in Sion, et ponam gaudium omnibus lugentibus in Israel. V\. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Dabo eam. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et ponam gaudium.

Oratio. Christe Deus, sapientia summi Patris, Verbum, (0098C)qui aedificas tibi mundissimam domum Mariae Virginis uterum, in qua ipse coelestis justitia prospicis, et de qua fructum benignitatis tuae producis, dum in ea absque veste corporea Deus ingrederis, et de qua vestitus carne procedis; praesta nobis supplicibus tuis, ut sanctificatos nos tibi in domo efficias, de qua, ut sponsus procedens, operum nostrorum dignitate circumfultus appareas. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

Antiphona 3. Ego Dominus primus et novissimus: videbunt insulae, et timebunt me. P. Extrema terrae cognoscent: et venient, et appropinquabunt mihi. V\. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus. P. (0098D)Extrema terrae cognoscent. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Extrema terrae cognoscent.

Oratio. Deus Dei Filius, qui primus et novissimus omnia a te creata infra te concludis, nec tamen ipse concluderis; quem extrema terrae per incarnationis tuae mysterium agnoverunt, dum a te fidei vocatione pertractata sunt; da nobis, ut agnitione hujus fidei sanctae ita in te radicemur et cultu justitiae et operum dignitate, ut ex hoc aeternam mereamur pervenire ad requiem. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

R\. Bethlehem civitas Dei summi, ex te prodiet dominator Israel. P. Et egressus illius, sicut a principio dierum aeternitatis, et pax erit in terra nostra (0099A)dum venerit. V\. Tu Bethlehem Euphrata, numquid parvula facta es in millibus Juda? ex te enim egredietur rex, qui regat populum meum Israel. P. Et egressus illius. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. Reiteretur R\. Bethlehem civitas Dei.

Oratio. Christe Deus Filius Patris Dei summi, incarnationis tuae urbem consecras, dum te ex ea verum dominatorem Israel nasciturum insinuas, et inauditum a saeculis in ea incarnationis tuae miraculum manifestas: Dum intra ejusdem urbis Bethlehemiticae septa genitricem Mariam et materno honore glorificas, cujus uterum nec ingrediens reseras, nec egrediens violas; quaesumus, 34 ut penetralia nostrae animae sic tuo perlustres candore, quatenus suffragio matris tuae a serpentina persuasione servati, (0099B)virginitatem mentis obtineamus illaesi. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Deus a Libano veniet. Canticum. Domine audivi auditum. Require fol. 22.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictus es, Deus. P. Benedicite Dominum. Canticum Danielis III. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6. Sono. Apparebit nobis Salvator. Require fol. 32. Lauda. Laudate Dominum de coelis: alleluia. Require fol. 23. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Micheae Prophetae (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

(0099C)Erit in novissimis dierum mons domus Domini praeparatus in verticem montium super colles: et fluent ad eum populi. Et prophetabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Hierusalem. Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens contra gentem gladium: et non discent ultra belligerare. Et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit, qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est. Quia omnes populi (0099D)ambulabunt unusquisque in nomine Domini Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam ejeceram, colligam; et quam afflixeram: et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quae laboraverat in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, et nunc et usque in aeternum. Et tu turris gregis, nebulosa filia Sion usque ad te venit: et veniet potestas prima, regnum filiae Hierusalem. Nunc quare moerore consumeris? Numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? Dole, et satage filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: (0100A)ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. Respondeat Chorus. Amen.

Hymnus. Cunctorum rex omnipotens. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require in primo Dominico de Adventu Domini. fol. 2.

Capitula. Domine Jesu Christe, quem venisse credimus in carnis abjectione humilem mundum pereuntem redimere; quemque iterum praestolamur in potentia Deitatis venturum, saeculum delinquens terribiliter judicare; immensam pietatem tuam trementes famuli tui quaesumus, ut, dum veneris, non de peccato nos arguas, sed ineffabili benignitate succurras: et hic potius humilitatis nostrae confessionem accipias, ut illic et facinora nostra universa indulgeas, et in dexterae tuae partem coronandos statuas.

(0100B)Pater noster. Liberati a malo, Require fol. 2.

Lauda. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: alleluia. P. Visita nos, Deus, in salute tua: alleluia, alleluia, alleluia. V\. Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. P. Visita nos, Deus. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Visita nos, Deus, in sa ute.

Benedictio. Ex Sion Dominus veniens nos ab omnibus impietatibus nostris eripiat. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri. Dominus sit semper.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Exeunte vespera. Lauda. A Solis ortu usque ad (0100C)occasum. P. Laudabile nomen Domini. V\. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in aeternum. P. Laudabile nomen Domini.

Sono. Apparebit nobis Salvator. Require fol. 32.

Antiphona. Erit Dominus, sicut ros: Israel germinabit, sicut lilium. P. Et erumpet radix ejus, ut Libani. V\. Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus: et florebunt de civitate sicut foenum terrae. P. Et erumpet radix ejus. V\. Gloria, et honor Patri, 35 et Filio. P. Et erumpet radix.

Lauda. Deus virtutum nobiscum. P. Susceptor noster Deus Jacob. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Veritas de terra orta est: et justitia de coelo prospexit. (0100D)P. Susceptor noster Deus. V\. Gloria, et honor Patri. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require in primo Dominico de Adventu Domini. fol. 2.

Capitula. Deus, cujus aeternitas tempora praescit, et ordinat; qui in plenitudine temporum Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum nasciturum ex Virgine destinas; ut aeternus ex te sine tempore prodiens, pro nobis conditor nasceretur in tempore; ut et nostra scilicet tempora visitet, et temporales suae immortalitatis participes reddat; assistat tibi pro nobis: ut, quos Adventu suo mirabiliter redemit, munere suo abundantissime ditet.

(0101A)Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptae. Quaere fol. 8.

Lauda. Erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum: alleluia. P. Et erit nomen Domini benedictum in saecula: alleluia, alleluia. V\. Ante Solem permanet nomen ejus, et ante Lunam sedes ejus; et benedicentur in eo omnes tribus terrae. P. Et erit nomen Domini. V\. Gloria, et honor. P. Et erit nomen.

Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio. Dicatur, ut in primis Vesperis istius Dominici. fol. 32.

FERIA II QUINTAE HEBDOMADAE IN ADVENTU DOMINI. Ad Matutinum. (0101B) Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt? Psalmus III, cum sua Oratione fol. 8.

Antiphona 1. Quibus non est nunciatum de eo, videbunt eum: et, qui non audierunt, intelligent. P. Et ascendet, sicut virgultum coram eo. P. Et sicut radix de terra sitienti. V\. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem. P. Et ascendet. V\. Gloria, et honor. P. Et sicut.

Oratio. Immane satis facinus video coram tuis, Deus Pater, oculis a reprobis perpetratum: qui dum Filium tuum, praedicatum in lege, contemnunt, in incredulitatis suae voragine remanserunt; dum hi, quibus non erat de eo nunciatum, viderunt eum, (0101C)et, qui non audierunt, intelligentia contemplati sunt. Amove ergo, quaesumus, quidquid resistit tibi in opere, ut credulo pectore sic in nobis virgulta donorum praepolleant, ut radix humilitatis numquam arescat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Deus pacis sanctificet vos ad perfectum, et integer spiritus sit vester. P. Anima, et corpus sine quaerela in Adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. V\. Laudate nomen Domini: laudate, servi, Dominum. P. Anima, et corpus. V\. Gloria, et honor Patri. P. Anima, et corpus.

Oratio. Christe Deus noster, qui in assumpta humanitate veniens mundum judicaturus, sanctifica nos ad perfectum; ut in die Adventus tui, cum judicaturus (0101D)veneris saeculum, ita integer spiritus noster, anima, et corpus in te refloreat, ut tecum sine fine regnaturi vivamus. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 3. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum. P. Et oculi ejus ad sanctum Israel respicient. V\. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et oculi ejus. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et oculi ejus.

Oratio. Unigenite Dei Filius, cujus oculi ad sanctum Israel respiciunt, inclina ad nos misericordiam tuam, qualiter te factorem nostrum adspicere valeamus, dum gloriosus apparueris in gloriam tuam. Respondeat Chorus. Amen.

(0102A)Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

R\. Gaude, filia Sion, quia veniet tibi rex tuus cum jocunditate. P. Et tu, filia Hierusalem, laetare in Adventu Domini Dei tui. V\. Exulta satis, et jubila, filia Sion: ecce rex tuus venit justus et salvator. P. Et tu, filia Hierusalem. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. Reiteretur R\. Gaude, filia Sion.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini, dicantur, ut in secunda feria primae hebdomadae de Adventu Domini. Quaere fol. 9. Excepta Prophetia. Erit 36 in novissimis dierum mons domus Domini. Quaere fol. 34.

Ad Vesperos omnia dicantur, ut supra in secunda feria.

FERIA TERTIA. Ad Matutinum. (0102B) Antiphona. Lava me, Domine. Quaere fol. 3. Psalmus L. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Quaere fol. 3.

Antiphona. 1. Addent mites in Domino laetitiam. P. Et paperes homines, sancto Israel adveniente, gaudebunt. V\. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra. P. Et pauperes homines. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et pauperes.

Oratio. Incarnationis tuae, Christe Domine, mysterio revelato, humiles pauperes exultant, te sanctum verum cognoscere mitissimum in laetitia. Te ergo proinde quaesumus ut, qui steriles facis esse foecundos, (0102C)nos peccatores efficias esse beatos. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Sanctificabunt omnes sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt. P. Et scient errantes intellectum, et inusitatores discent legem. V\. Deus manifeste veniet Deus noster, et non silebit. P. Et scient errantes intellectum. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et scient errantes.

Oratio. Deus, ad quem oculi universae carnis respiciunt, fac, nos videre salutare tuum in gloria, qualiter sciant errantes intellectum: ut, cum majestatis tuae cunctis illuxerit regnum, debitum pro meritis evadamus supplicium. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

(0102D)R\. Confortare in Adventu Domini Dei tui, domus Jacob; quoniam seminantem fructum vitae lumen majestatis videbitis salvatorem. P. Et, qui angustiamini, sustinete, quoadusque veniat princeps justitiae, auferens infirmitatem universae terrae. V\. Contemplare viam: conforta lumbos, et robora virtutem valde, et properare in Adventu Domini Dei tui. P. Et, qui angustiamini. V\. Gloria. et honor Patri, et Filio. Reiteretur R\. Confortare in Adventu Domini.

Canticum, et omnia alia usque in finem Matutini dicantur, ut in feria quarta primae hebdomadae fol. 11 et 12. Excepta Prophetia, quae dicitur de Dominico praeterito fol. 34. Ad Vesperos, ut supra, fol. 12.

FERIA QUARTA. (0103A) Ad Matutinum. Antiphona. In te confidit anima mea. Psalmus LVI. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona. Egredietur virga de radice Jesse. P. Et flos de radice ejus ascendet. P. Et judicabit in justitia pauperes. V\. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. P. Et flos de radice. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et judicabit.

Oratio. Esto nobis, Domine, corona gloriae in die, quo veneris saeculum judicare per ignem, ut hic prius vestiaris indumento justitiae, et post perfecta gloriae libertate. Respondeat Chorus. Amen.

(0103B)Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona. 1. Quibus non est narratum de eo, videbunt. P. Et, qui non audierunt, intelligent: et ascendet, sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. V\. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. P. Et, qui non audierunt. V\. Gloria, et honor. P. Et, qui non audierunt.

Oratio. Quibus non est narratum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intelligent; quia spes fida in ipso semper manet, in quo est perfecta gloriae plenitudo. Repleat itaque os nostrum jocunditate, ut et vox nostra ejus resultet praeconiis, et impleatur anima donis. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0103C)Antiphona 2. Exultate in laetitia Jacob, et inite contra caput gentium. P. Personate, canite, et dicite. P. Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel. V\. Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium jocundum cum cithara. P. Personate, canite. V\. Gloria, et honor. P. Salva, Domine.

Oratio. Fac, nos, Domine, juste, sobrie et pie in hoc saeculo vivere, expectantes beatam illam spem, et Adventum claritatis magnificentiae tuae: et sic per semitas justitiae curramus, ut merito accedere ad aeternam hereditatem possimus. Respondeat Chorus. Amen.

37 Per misericordiam tuam, Deus noster.

R\. Placabilis, Hierusalem, veniam in montibus (0103D)tuis: et exultabis, quia dies Domini venient tibi. Surge, Sion; convertere ad Deum tuum. Gaude, et laetare, Jacob. P. Quia de medio gentium salvator tuus prodiit. V\. Revertere, filia Sion: revertere ad civitates tuas: revertere, virgo Israel. P. Quia de medio. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Placabilis, Hierusalem.

Omnia alia usque in finem Matutini dicantur, ut in sexta feria primae hebdomadae fol. 13. Excepta Prophetia, quae est dicenda de quinto Dominico praeterito fol. 34.

R\. Ecce majestas Dei venit per viam, quae respicit ad orientem: et vox ejus, sicut vox aquarum multarum. P. Et terra splenduit a claritate Domini. V\. Audite, insulae; et attendite, populi: obstupescite, (0104A)et admiramini: montes enim commovebuntur, et concutientur fundamenta terrae. P. Et terra splenduit. V\. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium. Ecce majestas.

V\. Clamor factus est: ecce sponsus venit. P. Exite obviam ei. V\. Benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel. P. Exite. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur Responsorium. Clamor factus est.

R\. Ecce Dominus ascendet super nubem levem. P. Et ingredietur Aegyptum, et, ut rex fortis, dominabitur cunctis gentibus. V\. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. P. Et ingredietur. V\. Gloria, et honor. P. Et ingredietur.

V\. Ecce Dominus veniet, et non mentietur. P. Et, si moram fecerit, expecta illum; quoniam veniet, (0104B)et non tardabit. V\. Qui emittit eloquium terrae, velociter currit sermo ejus. P. Et, si moram fecerit. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et, si moram.

V\. Orietur timentibus Deum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. V\. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur luna. P. Et sanitas. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et sanitas.

Ad Vesperos dicatur, ut in feria sexta primae hebdomadae.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt? Cum sua Oratione Multiplicati sunt, Domine. Require fol. 8.

Antiphona 1. Ecce Dominus ascendet super nubem (0104C)levem. P. Et ingredietur Aegyptum. P. Et, ut rex fortis, dominabitur cunctis gentibus. V\. Deus manifeste veniet, Deus noster; et non silebit. P. Et ingredietur. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et, ut rex fortis, dominabitur.

Oratio. Ecce super nubem te Dominum ascensurum Prophetarum vaticinia praedixerunt: et ideo te quaesumus, ut, qui olim in carne nasciturus, mundum utique istum ingrediens rex fortis, dominium per fidem obtinuisti in gentibus; pium te in nobis ostendas, cum apparueris gloriosus. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Ecce Dominus veniet, et non mentietur. (0104D)P. Et, si moram fecerit, expecta illum; quoniam veniens veniet, et non tardabit. V\. Qui mittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo ejus. P. Et, si moram. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et, si moram fecerit.

Oratio. Expectamus te, Domine, quoniam veniens venies. Nunc tamen, quia regnum tuum supra terminos terrae agnoscitur; non te mentitum fuisse, infirmitas nostra conqueritur: Et ideo expectamus te desiderio humiles, ut, cum veneris, efficias nos tibi sine fine consortes. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 3. Orietur timentibus Deum Sol justitiae. P. Et sanitas in pennis ejus. V\. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur (0105A)Luna. P. Et sanitas. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et sanitas.

Oratio. Orire in cordibus nostris, Sol justitiae, et illumina nos claritate Adventus tui; ut, qui in voce promissionis tuae hilarescimus, in Adventu gloriae tuae nullo modo confundamur. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri.

R\. Veniam ad Sion, dicit Dominus, et habitabo in Hierusalem. P. Et vocabitur Hierusalem civitas sancta. V\. Audi, populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Et vocabitur. V\. Gloria, et honor. P. Et vocabitur.

Oratio. Veni, Domine, sicut promisisti, in Sion, et habita in Hierusalem; ut, qui jam 38 olim apparuisti (0105B)per fidem gloriosus, illic declareris in nostrorum operum dignitatem: ut et visio pacis pacatum in nos honorem nominis tui retentet, et desiderium Adventus tui novae lucis nobis in ea sidus accumulet. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Omnia alia, quae sequuntur, dicantur, ut in secunda feria secundae Hebdomadae, fol. 16. Excepta Prophetia, quae dicitur de Dominico quinto praeterito fol. 34.

Ad Vesperos dicantur, ut supra in secunda feria fol. 17.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea, et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus

(0105C)Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet nomen, quique unum te esse innotescens Deum ac Dominum, per susceptae incarnationis mysterium venisti in regem, ut redimeres saeculum; da nobis ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per haec evadamus muscipulam deceptoris: ut, qui Adventus tui gaudia diffuso ore praecinimus, salvatos nos, cum ad judicium veneris, te judice, gratulemur. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui, etc.

Antiphona 1. Verbum mittit Dominus in Jacob, et veniet in Israel. P. Ut sciat omnis populus, quia ipse est. V\. Qui mittit verbum suum terrae: velociter currit sermo ejus. P. Ut sciat omnis populus. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui (0105D)Sancto. P. Ut sciat omnis.

Oratio. Mitte Verbum tuum, omnipotens Pater, de sedibus tuis, ut sanet et consolidet omnes contritos, et erigat elisos, conferens nobis laetitiam nominis sui. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Ecce veniet vir, cujus oriens nomen ejus: subter eum orietur justitia. P. Et ipse erit salus populi. V\. Orietur in tenebris ejus justitia; et erit firmamentum in terra in summis montium. P. Et ipse erit. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et ipse erit.

Oratio. Ecce tu Domine Deus noster, qui olim redempturus mundum venisti, cujus oriens nomen (0106A)tuum; libera perditos, quos redemisti magno opere: ut, qui infirmari pro nobis dignatus es homo, Divinitatis tuae homines digneris praemuniri subsidio. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R\. Liberabit nos Dominus a potentatu inimicorum nostrorum. P. Et veniet nobis gaudium et laetitia a Deo salutari nostro celeriter. V\. Ecce dies venient, dicit Dominus: suscitabo super vos verbum bonum, et invocabitis me, et timebitis: orabitis, et ego exaudiam vos. P. Et veniet nobis gaudium, et laetitia. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et veniet nobis gaudium, et laetitia.

Omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini, dicantur, ut in feria quarta secundae hebdomadae fol. (0106B)18. Excepta Prophetia, quae dicitur de Dominico quinto praeterito fol. 34.

Ad Vesperos, ut dictum est in feria quarta secundae Hebdomadae fol. 19.

Antiphona. In te confidit anima mea. Psalmus XLVI.

Oratio. Deus Dei Filius, cujus in aeternum permanet, ut supra.

Antiphona 1. Attendite ad me, populus meus; et tribus mea, me audite. P. Quia judicium meum in luce populorum apparebit. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Quia judicium meum. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Quia judicium meum.

Oratio. Ad te, Domine, tribus tua, ecce, et populus accedentes, petimus et rogamus, ut judicium tuum, (0106C)quod in populorum apparuit luce, in redemptorum clarificetur salvatione: ut, quos dudum venit redimere per fidem, veniat iterum a se redemptos de aeternitatis supplicio liberare. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Clude sermonem, dicit Dominus: et signa librum usque ad diem Adventus Domini. P. Multiplex enim erit scientia. V\. Deus deorum et Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Multiplex enim erit. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Multiplex enim.

39 Oratio. Deus, qui multiplicem praedixisti esse scientiam nunciorum, dum per incrementa temporum aucta est gratia praedicantium; fac nos clausi (0106D)sermonis signatique libri ita mysteria credere, et credita retinere; ut in die Adventus tui mereamur tuis coram oculis sine confusione assistere. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

Antiphona 3. Suscitabo eum ad justitiam, dicit Dominus. P. Et omnes vias ejus dirigam, et captivitatem populo meo dimittam. V\. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur Luna. P. Et omnes vias. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et omnes.

Oratio. Deus Pater, qui Jesum Christum Filium tuum suscitasti ad justitiam, ostendendo eum in carne; fac nos semper illius sequi pedes opere, et (0107A)voce; ut, eum auditu cordis sine intermissione audientes, gloriae suae mereamur esse participes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Laetamini cum Hierusalem, et exultate in ea, omnes, qui diligitis eam: quia ecce ego declinabo super eam. P. Quasi fluvius pacis, videbitis; et gaudebit cor vestrum. V\. Exulta, et lauda, filia Sion, quia venit in medio tui sanctus Israel. P. Quasi fluvius pacis, videbitis. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Reiteretur Responsorium. Laetamini cum Hierusalem.

Oratio. Deus, qui Hierusalem perfecta te apparere prophetali vaticinio praedixisti; concede nobis per speculationem Ecclesiae tuae et devotos semper manere, (0107B)et inlaesos usquequaque persistere: ut in ea semper gloriosus appareas, in qua incarnationis tuae mysteria manifestas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur in fine Matutini, dicantur, ut in feria sexta secundae hebdomadae fol. 20. Excepta Prophetia, quae dicitur de quinto Dominico praeterito fol. 34.

IN SEXTO DOMINICO DE ADVENTU DOMINI. Ad Vesperos. Antiphona. Erit lux magna in tempore vespertino. P. Quia ecce veniet Dominus Deus vester. V\. Et illuminabuntur, qui in tenebris sunt, et in umbra mortis sedent. P. Quia ecce veniet.

Sono. Qui regis Israel, intende. P. Et veni, ut liberes (0107C)nos. Alleluia. V\. Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam. P. Et veni, ut liberes.

Antiphona. Hosanna: benedictus, qui venit in nomine Domini. P. Benedictum, quod venit, regnum patris nostri David: Hosanna in excelsis. V\. Benedictus, qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis. P. Benedictum. V\. Gloria, et honor. P. Benedictum.

Lauda. Apparebit vobis Salvator, quasi nubes clara media die. P. Et sicut guttae distillantes in faciem terrae sitientis. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. P. Et, sicut guttae. V\. Gloria, et honor. P. Et, sicut guttae.

(0107D)Hymnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula. Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: benedictum, quod venit, regnum patris David: Hosanna in excelsis. Proinde quaesumus et rogamus, ut arcana pectoris nostri splendore Paracliti Spiritus irradies, et adminiculo dexterae tuae nos praesenti in saeculo a cunctis malis eruas, et ad regnum cum tuis laudibus tripudiantes perducas.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deus, qui venit, ut liberet nos, tales nos faciat, quales liberandos efficiat. R\. Amen. Libertas, quam redimendis redimens contulit, redemptionis (0108A)conservatione defendat. R\. Amen. Ut, qui Redemptor venit ad mundum, redemptos nos pervehat in coelum. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Miserere, Deus, omnium; et respice nos. Alleluia. P. Et ostende nobis lumen miserationum tuarum. Alleluia: alleluia. V\. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. P. Et ostende nobis. V\. Gloria, et honor. P. Et ostende.

Oratio. Consolare Domine expectantium te. Require in Matutinis istius Dominici.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3. 40 Oratio. Post gallorum. Quaere fol. 21.

(0108B)Super Psalmos. Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus III.

Antiphona. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Psalmus

Antiphona. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Psalmus LVI.

Oratio. Verbum ante saecula. fol. 33.

Antiphona 1. Confortamini manus fatigatae: genua debilia roboramini; quia pusillo animo estis, convalescite: non est quod ultra timeatis. P. Ecce Salvator venit. V\. Audite haec omnes Gentes: auribus percipite qui habitatis orbem. P. Ecce. V\. Gloria, et honor. P. Ecce.

Oratio. Consolare Domine expectantium te corda fidelium; ut fatigatae manus nostrae tuae confortationis (0108C)suscipiant opem: qualiter debilia genua, dum mandatorum tuorum itineribus infatigabili vestigio occurrunt, aeternae a te promissionis gaudio munerentur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Ecce veniet Dominus, et salvos nos faciet. P. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc ascendet claudus, quasi cervus. V\. Advocavit coelos sursum, et terram discernere, et populum suum. P. Tunc aperientur. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Tunc aperientur oculi.

Oratio. Veni, Domine, et salvos nos facito, et desiderium cordis nostri non reprobes tempore judicii tui; ut, qui oculos caecorum aperiens, auditum (0108D)surdis reddidisti: induratis cordibus nostris manifestum semper donum illud tuae pietatis infunde, per quod nos ad praemia sempiterna perducas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. O vos, qui in pulvere estis, expergiscimini. P. Et laudate, P. Ecce Dominus veniet, nolite timere. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et laudate. V\. Gloria. P. Ecce Dominus.

Oratio. Christe Dei Patris Filius, qui veniens in hunc mundum in pulvere positos surgere, et te laudare praecepisti; nunc te, Domine, venientem ne timerent evocasti: praesta nobis te quaerentibus, ita (0109A)in carne proficere castimonia, ut non timeamus reverti in illo pulvere, ex quo eos, qui in eo erant, veniens excitaveras; sed laudem illam, qua praecepti sunt, ut te benedicerent, ita in nobis forma, ut a nobis incessabiliter semper lauderis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Nos omnes ambulabimus in nomine Domini in aeternum, quoniam regnabit Dominus in monte Sion. P. Et tu turris Regis nebulosa, filia Sion, ad te veniet Salvator, et veniet potestas prima regum filia Hierusalem. V\. Ecce habitatores Petrae de vertice montium clamabunt, et dicent: Venite, ambulemus in lumine Domini Dei. P. Et tu turris. V\. Gloria, et honor. Reiteretur. R\. Nos omnes ambulabimus.

(0109B)Oratio. Nos omnes ambulantes in nomine tuo, Unigenite Filius Dei Patris, petimus, rogamus, atque exposcimus; ut qui te incarnatum credimus in uterum Virginis, fidei remuneremur ex praemiis: ut qui te in montem Sion regnaturum pronuncias, in nostris cordibus habitaturum te sine fine ostendas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum. Antiphona. Qui reminiscimini Dominum, ne taceatis, et ne detis silentium, donec stabiliat, et ponat Hierusalem laudem in terra.

Canticum. Gaudens gaudebo. Require fol. 18.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedicite Dominum pusilli, et magni, omnes, qui expectatis adventum ipsius.

(0109C)Canticum Danielis III. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6. Sono. Qui regis Israel. Require in Vesperis fol. 39.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

Locutus est Dominus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molesios esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus (0109D)Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat 41 reprobare malum, et eligere bonum. Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquotur terra, quam tu detestaris a facie duorum Regum. Adducet Dominus super te, et super domum patris tui, et super populum tuum dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum. In die illa radet Dominus in novaculam conductam his, qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. Et erit in die illa: Nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae. Et dixit (0110A)Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stilo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam Sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae: et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahe: Festina praedari. Quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum. Et adjecit Dominus loqui ad me dicens adhuc: Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam (0110B)ejus: et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit supra Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens altitudinem terrae, o Emmanuel. Congregamini, et audite universae procul terrae: confortamini, et vincimini: inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiat: quia nobiscum est Deus. R\. Amen.

Hymnus. Cunctorum Rex omnipotens. fol. 7. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2.

Capitula. Domine, cujus est regnum potentia terribile, et praecinctum virtute, quem flumina Doctorum elevatis vocibus laudant, et mirabilia maris concelebrant: excita potentiam tuam, et brachii tui terribilem fortitudinem, quae conterat jugum nostrae (0110C)servitutis miserorum colla prementis; nostrasque fatigatas confortet manus, debilia roboret genua, convalescere pusillanimes faciat; nec ultra sit, quod timeamus ex inimico, quia propter salvationem nostram venire credimus nostrum piissimum Redemptorem.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Miserere, Deus omnium. Benedictio. Deus, qui venit. Require fol. 39.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Exeunte vespera. Lauda. Erit lux magna. Sono. Qui regis Israel. Require fol. 39.

Antiphona. Quam pulchri sunt super montes pedes evangelizantes pacem: praedicantes salutem, dicentes. (0110D)P. Sion, regnabit Deus tuus. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Sion regnabit. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Sion regnabit.

Lauda. Cantate Domino, et benedicite nomen ejus. Alleluia. P. Bene nunciate de die in diem salutare ejus. Alleluia. Alleluia. V\. Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exultet Israel. P. Bene nunciate. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Bene nunciate.

Hymnus. Christi caterva clamitet. Require fol. 1. Capitula. Deus, cujus aeternitas. Require fol. 8. Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptae. Require fol. 8.

(0111A)Lauda. Universi, qui te expectant. Alleluia. Non confundentur. Alleluia. P. Quia tu es Deus salutaris meus. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Dirige me in veritate tua: edoce me, quia tu es Deus Salvator meus. P. Quia tu. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quia tu es Deus.

Oratio. Consolare Domine expectantium. Require fol. 40.

FERIA SECUNDA SEXTAE HEBDOMADAE. Ad Matutinum. Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt?

Oratio. Multiplicati sunt, Domine. Require fol. 8.

Antiphona. Ecce ego adducam filium meum Orientem, dicit Dominus. P. Quia lapis, quem dedi coram (0111B)Jesu, septem in eo oculi sunt. V\. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. P. Quia lapis, quem. V\. Gloria, et honor Patri. P. Quia lapis, quem.

42 Oratio. Deus Pater, qui Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum oriri fecisti in carne tempore Incarnationis suae: concede nobis, ut in ejus visione, cum ad judicium venerit, cor nostrum refloreat, et consolationis donum de visionis ejus gaudiis adipiscatur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster

Antiphona. Quasi diluculo praeparatus est Adventus Domini. P. Et veniet nobis quasi imber temporaneus, et serotinus. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et (0111C)veniet nobis. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et veniet.

Oratio. Diluculo egressum tuum, Christe Domine, praeparatum fuisse cognoscimus: ideo te rogamus, ut, qui imber temporaneus, et serotinus ortus es terris, terram cordis nostri indeficientibus irriges pluviis tuae benedictionis; ut, qui primi Adventus tui festum devote suscipimus, secundi Adventus tui manifestatione salvemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 3. Suscitavit Dominus ab oriente justum. P. Dabit in conspectu ejus Gentes. P. Et reges obtinebit. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. P. Dabit in conspectu. V\. Gloria, et honor Patri, etc. (0111D)P. Et reges.

Oratio. Deus Pater, qui ab oriente Justum exuscitas: da nobis, ut in ejus amplexu, quem ad redemptionem nostram misisti, nostrae animae reviviscant; ut Justi, qui sine alterius justitiae participatione est Justus, participes esse, te propitio, mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Hierusalem cito veniet salus tua. P. Quare moerore consumeris? numquid rex non est tibi? aut consiliarius tuus periit? P. Quia incurvavit te dolor, sicut parturientem, salvabo te, et innovabo te; noli pavere. V\. Ecce vocabo servum meum, et ponam verba mea in ore ejus, ut plantet coelos, et fundet (0112A)terram; et dicit ad Sion. P. Quare moerore. V\. Gloria, et honor. P. Quia incurvavit.

Oratio. Deus Dei Filius, qui auditum faciens ab extremis terrae, mundo apparuisti in carne; restitue teipsum mercedem fidei nostrae: ut, qui opus tuum mirabile praedicamus, mercede illa, quae coram te est, opulentius muneremur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini dicantur, ut in secunda feria primae hebdomadae. fol. 8. Excepta prophetia, quae dicitur de Dominico sexto praeterito. fol. 40. Ad Vesperos, ut supra in secunda feria.

IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI. Ad Matutinum. (0112B)Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum. Psalm. Oratio. Deus Dei Filius. Require fol. 3.

Antiphona. Exiet virga de Radice Jesse. P. Et flos de radice ejus ascendet, et requiescet in eo Spiritus Domini, spiritus sapientiae septiformis. V\. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. V\. Et flos de radice. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et flos.

Oratio. Ex radice Jesse exiens virga, credentem tibi populum salva, et spiritum septiformem in eis infunde: ut, qui in salutem venisti nasciturus in terris, gloriosum nomen tuum in eis, qui te deprecantur, ostendas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

(0112C)Antiphona. Attendite, Gentes, et audite, et auribus percipite: audiat terra, et plenitudo orbis, et omne germen ejus. P. Quia Dominus Salvator noster venit. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis P. Quia Dominus Salvator. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Quia Dominus Salvator.

Oratio. Domine Jesu Christe, fac nos accedere ad te: tribue nobis donum misericordiae tuae; ut, qui faciei tuae praestolamur praesentiam, meritorum, nostrorum evadamus tormenta. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona. Ecce procedet verbum de Throno Dei, confitemini Domino, et laudem dicite illi. P. Quoniam venit, et dies Domini magna, et praeclara valde. (0112D)V\. Qui emittit verbum suum, et liquefacit eam: flavit spiritus ejus, et fluent aquae. P. Quoniam venit. V\. Gloria, et honor. P. Quoniam venit.

43 Oratio. Procedens de Throno Dei Patris unicum verbum, salva filios hominum: ut, confitentes tibi laudemque dicentes, cum magna dies illa Adventus tui advenerit, per hoc quod de te modo credimus, ab aeternis tunc suppliciis eruamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Ecce orietur nobis Princeps de semine Juda, et apparebit omnium Gentium Dominus: in excelsis revelabitur claritas regni ejus ad conterendam virtutem inimicorum suorum. P. Et dabit requiem (0113A)omnibus timentibus se. V\. Ego locutus sum, et vocavi eum, et adduxi eum. P. Et dabit requiem. V\. Gloria, et honor. P. Et dabit.

Oratio. Te Deum Redemptorem nostrum benedicimus, qui ex semine Juda nasci dignatus es: et petimus; ut nullo obstaculo a tuo prohibeamur officio. Quicumque vero te, Domine, confitemur, ditari tuo (0114A)munere indulgentiae sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Canticum, et omnia alia, quae sequuntur usque in finem Matutini dicantur, ut in quarta feria primae hebdomadae de Adventu Domini. fol. 11. et 12. Excepta Prophetia. Locutus est Dominus ad Achaz, etc. quae dicitur de sexto Dominico praeterito fol. 40.

IN NATIVITATE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. (0113) 45 Ad Vesperos. (0113A) Antiphona. Paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione. P. Super ipsum autem (0113B)florebit sanctificatio mea. V\. Juravit Dominus David in veritate, et non auferetur ab eo: de fructu ventris tui ponam super sedem meam. P. Super ipsum. V\. Et ego illum ponam primogenitum excelsum prae regibus terrae. P. Super ipsum. V\. Et ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. P. Super ipsum.

Oratio. Vespertinis laudibus jam praemissis, Domine, paramus lucernam Christo tuo Domino, ac Deo nostro: ut fructu justitiae repleamur ad gratiam; et verbum vitae contineamus ad gloriam. R\. Amen.

Per misericordiam.

Sono. In splendoribus sanctorum; ex utero ante luciferum genui te. Alleluia. V\. Juravit Dominus, et (0113C)non poenitebit eum: tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. V\. Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges. Judicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita multa in terra copiosa. De torrente in via vivit: propterea exaltavit caput.

Antiphona. Audite domus David: Dominus dabit vobis signum. P. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. V\. Audite haec omnes Gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Ecce Virgo concipiet. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Virgo concipiet.

Oratio. Domine, qui domus David signo admirabili salutis properans Virgine natum ob auxilium humani generis destinasti: nobis annue; ut vita, (0113D)quae Mariae partu prolata est, Ecclesiae tuae sit aeterna redemptio: ut, quem illa ventre gestavit, partuque fudit, eumdem nos corde concipiamus, ac nostro semper proferamus ex ore. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Elevate signum ad populos: Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: dicite filiae Sion. P. Ecce Salvator tuus venit, et merces ejus cum eo. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Ecce Salvator tuus venit. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Salvator tuus venit.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui Nativitatis tuae ortum sideris indicio innotuisti, et, erecto fidei signo, extrema terrae conspicere monuisti: respice jam elevatus (0114A)a coelo causam Incarnationis tuae; ut, quia nobis opus fuit, te hominem fieri: tuum habeamus suffragium, qui te hominem confitemur, et Deum. (0114B)R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona. Rorate coeli desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem. P. Et justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum. V\. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. P. Et justitia oriatur. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et justitia oriatur.

Lauda. Potestas ejus; et pax ejus non erit finis. Alleluia. P. Super thronum David sedebit, ut corrigat eum. P. Et sedebit in veritate usque in aeternum. Alleluia, alleluia. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Super thronum David. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et sedebit.

Hymnus. (0114C)

Veni, Redemptor Gentium, Ostende partum Virginis: Miretur omne saeculum: Talis decet partus Deum.


Non ex virili semine, Sed mystico spiramine Verbum Dei factum caro, Frutusque ventris floruit.


Alvus tumescit Virginis, Claustra pudoris permanent: Vexilla virtutum micant: Versatur in templo Deus.


Procedens de thalamo suo, (0114D)Pudoris aula regia Geminae gigas substantiae, Alacris ut currat viam.


Egressus ejus a Patre; 46 Regressus ejus ad Patrem: Excursus usque ad inferos, Recursus ad sedem Dei.


Aequalis Aeterno Patri Carnis trophoeo accingere; Infirma nostri corporis Virtute firmans perpetim.


Praesepe jam fulget tuum, Lumenque nox spirat novum, Quod nulla nox interpollet, Fideque jugi luceat.


(0115A)Foeno jacere pertulit: Praesepe non abhorruit: Parvoque lacte pastus est, Per quem nec ales esurit.


Gaudet chorus coelestium, Et Angeli canunt Deo; Palamque fit pastoribus Pastor, Creator omnium.


Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre, et Sancto Spiritu In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia (0115B)Christi sui, Domini nostri Jesu Christi propitius justificare dignetur.

Praesta Aeterne, Omnipotens Deus. Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Rorate Coeli desuper, utique prophetando Christum, et nubes pluant justum; dum sancti omnes ejus praeconantur adventum. Aperiatur terra, ut, Angelo scilicet alloquente, Virgo concipiat, et pariat Salvatorem. Hic igitur ros, qui abs te est Omnipotens Pater, rogamus, et petimus, ut fiat sanitas infirmorum; et, haec pluvia Matutini temporis, praebe, nostri temporis infundat arentem, quae, infusa tanta gratia, praeteritum facinus abluat, et aeternum credentibus justitiae lumen infundat; necnon ejusdem (0115C)Filii tui Domini nostri indemnes praesentiam contuentes, atque cum coelicolis coetui ejus in jubilo occurrentes, hoc canticum laetitiae praecinamus ovanter: Benedictus, qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis; cujus nos adventus redemit, et Nativitas illustravit: Qui veniens requisivit perditos, et illuminavit in tenebris constitutos. Tribue ergo Omnipotens Pater, ut diem Nativitatis ejus ita devotione piissima celebremus, ut judicii diem mitissimum sentiamus: ut, cujus benignitatem in redemptione cognovimus, ejus pietatem in judicio mansuetam sentiamus.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Benedictio. Benedicat vos Dominus noster Jesus Christus, qui olim in hac die pastoribus in praesepio (0115D)apparuit gloriosus. R\. Amen. Ipse nos in omnibus protegat, ac defendat, qui pro nobis misericors humanam suscepit infantiam. R\. Amen. Qui noster est Dominus, et Redemptor, ipse nos in aeternum propitius conservare dignetur. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri.

Lauda. Antequam firmos pararet montes sub coelo, cum eo eram componens omnia; gratulabar autem orbe perfecto. P. Ego sum, cui Pater congaudebat quotidie. Alleluia, Alleluia. V\. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me; ut facerem voluntatem tuam. P. Ego sum, cui Pater. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Ego sum, cui Pater.

(0116A)Oratio. Benedic, Domine, coronam. Require hic infra.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum, Domine, benedictio tua. Psal. III.

Oratio. Tu es, Domine, salus, et tua est salus: hanc gaudemus in nobis largitam: hanc usque in finem a te petimus largiendam: effunde, quaesumus, super populum tuum benedictionem tuam; ut privetur maledictio poenae, et ditescat in nobis fructus justitiae, atque laetitiae. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona. In die insignis solemnitatis nostrae. P. Benedic Deus coronam anni benignitatis tuae, ut campi tui repleantur ubertate. V\. Te decet Hymnus (0116B)Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Hierusalem. P. Benedic Deus. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Benedic Deus.

Oratio. Benedic, Domine, coronam anni benignitatis tuae; ut et mentes copia Doctrinae refulgeant, et campi donorum tuorum ubertate pinguescant. Quo ita nobis substantia cum tua gratia largiatur; ut et caro frugibus, et anima divinis pasta conlaetetur virtutibus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Aspiciebam, et ecce cum nubibus coeli 47 quasi filius hominis veniebat. P. Et datus est ei principatus, et honor, et regnum; et omnis populus, tribus, ac linguae ipsi serviunt. P. Potestas ejus, potestas (0116C)aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. V\. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. P. Et datus est ei. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Potestas ejus, potestas.

Oratio. Unigenite Fili Dei Patris, qui aspiciente Propheta in coeli nubibus Filius hominis declararis; cui Pater utique principatum, et regnum attribuit; dum omnia potestati tuae subjecit: fac nos, esse regnum tuum, tribuens nobis municipatum perpetuum, coaeternisque semper desideriis anhelantes futuri regni, mereamur existere coheredes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce annuntia vobis gaudium magnum, (0116D)quod erit universo populo: hodie natus est nobis. P. Salvator mundi, qui est Christus Dominus; in civitate David regnabit, et sapiens erit, et regni ejus non erit finis. V\. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. P. Salvator mundi, qui est Christus. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Salvator mundi, qui est Christus.

Oratio. Te, Domine, favente, annuncietur nobis sancti Angeli ministerio gaudium magnum, quod populo sit christiano in toto jam mundo. Christus enim Dominus hodie natus est omnibus salus, atque Salvator aeternus in civitate David, quae est Ecclesia; in ea quoque sine fine regnabit, dum eam usque ad finem custodit, ac regit: Praesta ergo, ut eam regnum (0117A)suum ex toto efficiat, dum in toto mundo dilatat, et coelestium aeternitati sine fine associat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Hierusalem hodie natus est tibi Princeps Salvator omnium; ad cujus imperium movebuntur virtutes coelorum: regnabit in aeternum, et gloria ejus cum terrae pace. P. In excelsis ab Angelis declaratur. V\. Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. P. In excelsis. V\. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. P. Ab Angelis. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. In excelsis.

Oratio. Fac nos, Domine, beatae illius Hierusalem visione laetari, et in gremio ejus perpetua jocunditate attolli: ut in cujus gremio sanctorum multitudo consistit; (0117B)in ejus quoque nos sinu esse compotes mereamur: ut Unigenitus tuus princeps utique et omnium Salvator, ad cujus imperium movebuntur coelorum virtutes, sic in nobis mitis semper conregnet, ut sapientiae suae ora nostra in laudem sui nominis aptet: qualiter, et hic pius succurrat miseris, et post in regno suo permanens sit in solatium redemptis. Respondeat. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Vox Domini reddentis retributionem inimicis suis: antequam parturiret, peperit; et antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit talem! aut quis vidit huic similem! P. Numquid qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit (0117C)Dominus: Qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus noster. V\. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. P. Numquid qui alios parere facio. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Numquid qui alios.

Oratio. Deus Pater Omnipotens, qui voce tua inimicis animae nostrae reddis retributionem, et antequam ex te verbum eructares, jam ipsum utique verbum nova parturitionis serie parturieras: et antequam partus tui terminus adveniret, masculum utique generaras. Quis etenim tale audire umquam, se diceret aliquando? aut se vidisse huic simile factum putaret? cum Deum genuisse Deum, lumen peperisse lumen comprobaret: Presta nobis infimis (0117D)servis tuis, ut qui aliis in pariendo foecunditatem praestas, ipse in nobis conceptus gratiae parias: ut sterilitas, quae ex nostro infoecunditatis vitio oritur, tua cooperante gratia, in nos multiplicius redundet. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ego primogenitus exivi ante omnem creaturam. P. Ego feci in coelis, ut oriretur lumen. Ego in altis habito: et thronus meus in columna nubis apparebit. V\. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. P. Ego feci in coelis.

Oratio. Vera Dei sapientia Patris, qui ante omnem creaturam existi ex illa invisibilis Genitoris 48 arce, te etenim fecisse in coelis fore credimus, ut oriretur lumen rhompheali flammea dimicans: ut (0118A)qui tunc in faciendis rebus aderas institutor, pius appareas in nobis retributor: et quia antequam mundus constaret in sublimitate te habitasse perpendimus, a nostris colluvionibus liberi existamus; ut ad instar legalis columnae super quam thronum tuum apparuisse denuncias, nos itidem supplices tuos per omnia similes reddas, quo de utroque munere laetos effectos, cum sanctis tuis facias permanere illaesos. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat. P. Quando coelos praeparabat, aderam: dum vallaret mari terminos, et legem poneret aquis, ego eram. V\. Tunc dixi: ecce venio, in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem (0118B)tuam. P. Quando coelos. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Quando coelos praeparabat.

Oratio. Doctrina Dei, Sapientia Patris, qui ante colles, et montium moles, nec dum adhuc terra aequa lance librata constabat, et jam Pater populos parabat: cum jam utique tu illic aderas, quando etiam mari terminos rata soliditate vallabat, legemque aquis constitueret, in unius Deitatis natura tu ipse eras: adesto supplicibus tuis; ut moles criminum commissorum, quibus acrius premimur, tuae pietatis dextera ad nihilum redigantur: et ita in hujus saeculi amne navigantibus vela tuae protectionis adirigas, ut transeuntes mare ad superna nos semper per lignum tuae Crucis sustollas. Respondeat. Amen.

Per misericordiam.

(0118C)R\. In ista die prodiit Salvator Israel, ut liberet omnes captivos, caecos illuminavit, et surdos fecit audire: montes, et omnes colles germinabunt. P. Et qui in tenebris sedent, exclamabunt, et dicent: Domine, appareas super nos, splendor gloriae tuae. V\. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. P. Et qui. V\. Gloria, et honor. P. Et qui.

Oratio. Hodie lumen mundi prodiit: hodie salus aevi emicuit: hodie Salvator Israel de climate coeli descendit, ut eruat omnes captivos, quos antiquus hostis praedo per primi hominis delictum captivaverat: et ut caecis mentibus lumen, surdis auditum, (0118D)gratia praeveniente, restitueret: ob istius tanti mysterii beneficia montes, et colles tripudiant, ipsaque mundi elementa ineffabili gaudio ista in die melos decantant: ob hoc gemebunda prece pii Redemptoris clementiam suppliciter exoremus; ut nos, qui in tenebris peccatorum nostrorum involvimur, per cordis acclamationem protinus expiemur, ut illo in nobis apparente, et splendor gloriae jocundius, ac multiplicius nostris in praecordiis vigeat, et salutis gaudia sine fine dulcescant. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona. Ante omnem creaturam ego ex ore Altissimi processi: priusquam Lucifer oriretur, ego fui: priusquam in planitie prosterneret campos, et in altum erigeret montes, ego eram. P. Cui adgaudebat (0119A)quotidie, dum delectaretur orbe perfecto. V\. Quia ego cognovi, quam magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. P. Cui adgaudebat. V\. Gloria, et honor, etc. P. Cui.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui ante omnem creaturam ex ore Altissimi prodiens, mundi machinam dispositione mirabili condidisti: adesto Ecclesiae tuae, quam ex toto orbe congregare dignatus es: ut sicut mundi conditor esse dignosceris, ita Ecclesiae Salvator in omnibus ac per omnia cognoscaris. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona. Suscitabit Dominus coeli regem, qui in aeternum non commovebitur. P. Et regnum ejus populo alteri non dabitur: percutiet, et conteret (0119B)universa regna et ipsum solum stabit in aeternum. V\. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum; et humiliabit calumniatorem. P. Et regnum ejus populo alteri non dabitur. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et regnum.

Oratio. Deus Pater, qui Jesum Christum Filium tuum tibi coaeternum, et coaequalem coeli regem suscitasti ostendendo eum in carne; fac nos semper illius sequi et fide, et opere vocem: ut eam auditu cordis sine intermissione audientes, gloriae suae mereamur esse participes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona. Emitte agnum, Domine, Dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion; et (0119C)praeparabitur in misericordia ejus 49 solium. P. Et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David. V\. O Domine salvos nos fac, o Domine bene prosperare. P. Et sedebit super eum.

Oratio. Immensa Dei sapientia Patris, qui Filius Dominusque David, Prophetarum vaticiniis approbaris: tu in throno Patris consistens, atque de petra deserti ad montem filiae Sion, domum Jacob, id est, Ecclesiam regens: sic nobis omnibus in ea consistentibus protectionis tuae gubernacula porrige, ut tecum mereamur vivere sine fine: ut in tuo solio sine fine vivamus, cujus regni finem nullum esse pavescimus; quique unum in Trinitate nomen possidet tecum et cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. (0119D)R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

R\. Suscipiamus regnum Dei nostri sancti altissimi, et possideamus illico usque in saeculum saeculi, donec veniat antiquus dierum, quoniam tempus advenit, ut detur omni populo magnitudo regni. P. Quod est super omne coelum, et omnes reges terrae venient, et obedient ei. V\. Potestas ejus potestas aeterna, et regnum ejus regnum sempiternum. P. Quod est super. V\. Gloria, etc. Reiteretur R\. Suscipiamus regnum Dei nostri.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui es ineffabile gaudium Christianis; cujus potestatis et pacis non erit finis, fac nos suscipere regnum tuum, et possidere illud; ut maneat in nos imperii tui dominatio (0120A)jugis, magnitudo perennis: ut omne non tuum in nobis reperiens, auferas, nosque tuos in omnibus ac per omnia facias: ut nec potestati tuae in nobis quidquam officiat, nec paci resistat; sed ipse solus nos possideas, qui Rex regum et Dominus dominorum, nunc et per omnia saecula regnas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Parvulus natus est nobis, et Filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus. P. Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus, Admirabilis, consiliarius. Deus fortis, Dominator, Princeps pacis, Pater futuri saeculi. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. V\. Et erit firmamentum in terra in summis montium, et superextolletur super Libanum fructus (0120B)ejus: et florebit de civitate sicut foenum terrae. P. Et vocabitur nomen ejus. V\. Gloria. P. Et vocabitur nomen.

Oratio. Parvulus natus est nobis, et Filius datus est nobis, ut qui eras Filius perfectus de Patre, pro nobis parvulus esses ex Matre: illic immensus, et hic pusillus, permanens in sinu Patris, gestatus in utero Matris; et cum Deitas tua incommutabilis, et Humanitas permanet singularis, quia in utraque Unus idemque subsistis: et in illa nos condens, et in ista nos redimens. R\. Amen.

Per te Dominum nostrum, qui cum Patre, et Spiritu Sancto unus es Deus in omnia saecula saeculorum R\. Amen.

(0120C)Dominus sit. R\. Et cum.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Catulus leonis Juda de germine, fili,: ita ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi catulus leonis, quem suscitare nullus audebit.

Canticum (Genesis cap. XLIX).

Vocavit Jacob filios suos, * [[Breviarium (PL 086)/| et ait eis:

Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis * [[Breviarium (PL 086)/| diebus novissimis.

Congregamini, et audite filii Jacob, * [[Breviarium (PL 086)/| audite Israel Patrem vestrum.

Ruben Primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: * [[Breviarium (PL 086)/| prior in donis, major imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile Patris tui, et maculasti stratum ejus.

(0120D)Simeon et Levi fratres ejus: * [[Breviarium (PL 086)/| vasa iniquitatis bellantia.

In consilio eorum non veniat anima mea, * [[Breviarium (PL 086)/| et in coetu illorum non sit gloria mea:

Qui in furore suo occiderunt virum, * [[Breviarium (PL 086)/| et in voluntate sua suffoderunt murum.

Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: * [[Breviarium (PL 086)/| dividam illos in Jacob, et dispergam eos in Israel.

Juda, te collaudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum, et adorabunt te filii patris tui. * [[Breviarium (PL 086)/| Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti:

Requiescens accubuisti ut leo, * [[Breviarium (PL 086)/| et quasi leaena, quis suscitabit eum?

(0121A)Non auferetur sceptrum de Juda, * [[Breviarium (PL 086)/| nec dux de femoribus ejus,

Donec veniat qui mittendus est, * [[Breviarium (PL 086)/| et ipse erit expectatio Gentium.

Ligans ad vineam pullum suum, * [[Breviarium (PL 086)/| et ad vitem, o fili mi, asinam suam.

Lavabit in vinum stolam suam, * [[Breviarium (PL 086)/| et in sanguinem uvae pallium suum.

50 Pulchriores oculi ejus vino, * [[Breviarium (PL 086)/| et dentes lacte candidiores.

Zabulon in littore maris habitabit, * [[Breviarium (PL 086)/| et stationem navium pertingens usque ad Sidonem.

Issachar, asinus fortis accubans in terminos. * [[Breviarium (PL 086)/| Vidit requiem quod esset bona: et terram quod optima:

Et supposuit humerum suum ad portandum, * [[Breviarium (PL 086)/| factusque (0121B)est tributo serviens.

Dan judicabit populum suum * [[Breviarium (PL 086)/| ut alia tribus Israel.

Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, * [[Breviarium (PL 086)/| ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum expectabo Domine.

Gad, accinctus praeliabitur ante eum: * [[Breviarium (PL 086)/| et ipse accingetur retrorsum.

Aser, pinguis panis ejus, * [[Breviarium (PL 086)/| et praebebit delitias regibus.

Nephtalim, cervus emissus, * [[Breviarium (PL 086)/| et dans eloquia pulchritudinis.

Filius accrescens Joseph, filius accrescens * [[Breviarium (PL 086)/| et decorus aspectu:

Filiae discurrerunt supra murum. * [[Breviarium (PL 086)/| Sed exasperaverunt (0121C)eum, et jurgati sunt, invidentes illi habentes jacula.

Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus et manuum illius per manum potentis Jacob: * [[Breviarium (PL 086)/| inde pastor egressus est, pastor Israel.

Deus Patris tui erit adjutor tuus, * [[Breviarium (PL 086)/| et omnipotens benedicet tibi.

Benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, * [[Breviarium (PL 086)/| benedictionibus uberum et vulvae.

Benedictiones Patris tui confortatae sunt benedictionibus Patris ejus: * [[Breviarium (PL 086)/| donec veniret desiderium collium aeternorum:

Fiant in capite Joseph, * [[Breviarium (PL 086)/| et in verticem Nazaraei (0121D)inter fratres suos.

Benjamin lupus rapax, * [[Breviarium (PL 086)/| mane comedet praedam, et nocte dividet spolia.

P. Et quasi catulus.

Gloria, et honor Patri, etc. P. Catulus leonis.

Oratio. Te, Christe Domine, catulum leonis domui Juda affuisse cognovimus, quem totis praecordiis postulamus; ut qui apparuisti in carne, de manu fortis capiens praedam, ad judicium veniens misericordiam praeroges fidelibus repromissam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum. Antiphona. Exultavit Spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

(0122A)Canticum (Lucae I).

Magnificat * [[Breviarium (PL 086)/| anima mea Dominum:

Et exultavit spiritus meus * [[Breviarium (PL 086)/| in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillae suae: * [[Breviarium (PL 086)/| ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est: * [[Breviarium (PL 086)/| et sanctum nomen ejus.

Et misericordia ejus a progenie in progeniem * [[Breviarium (PL 086)/| timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo: * [[Breviarium (PL 086)/| dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis: * [[Breviarium (PL 086)/| et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum, * [[Breviarium (PL 086)/| recordatus est (0122B)misericordiae suae.

Sicut locutus est ad Patres nostros, * [[Breviarium (PL 086)/| Abraham et semini ejus in saecula.

P. Quia respexit humilitatem

Gloria, et honor Patri, etc. P. Exultavit spiritus meus.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui ex Patre Deus magnus, pro nobis dignatus es nasci ex homine parvus, ut per te factus, per te salvaretur sine dubio mundus; propitius esto et miserere nobis: nosque a mundanis contagiis munda, et in hoc Mundo mundos nos esse constitue, qui non judicare, sed salvare venisti, ut nobis parvulus natus, nobisque filius datus, in te et regenerationis ortum, et adoptionis mereamur (0122C)consequi donum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es, Domine Deus Patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. Alleluia. V\. Pete a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Et nunc reges intelligite: erudimini omnes, qui judicatis terram. Ego autem constitutus sum rex super Sion montem sanctum. P. Genui te. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia. 51 (0122D)Laudate eum in excelsis. Alleluia, Psalmus CXLVIII.

Lectio Isaiae Prophetae (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthalim; et in novissimis aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae Gentium. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exultant victores, quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, (0123A)et cibus ignis. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus: Et vocabitur nomen ejus Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, Dominator, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis: super solium David sedebit, et super regnum ejus: ut confirmet illud, et corroboret in judicio, et in justitia, amodo, et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. R\. Amen.

Hymnus. Veni, Redemptor Gentium. Require fol. 45.

Supplicatio. Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui Domini nostri Jesu Christi propitius justificare (0123B)dignetur. R\. Praesta aeterne Omnipotens Deus.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula. Requies Angelorum, omniumque sanctorum, Domine Jesu Christe, da hodie in hoc recurrenti Nativitatis tuae sacratissimo festo requiem populo tuo: ut in te a delictis et oneribus pessimis requiescat, teque cum universa creatura benedicens, tuam in omnibus ac per omnia benedictionem accipiat: ut quem a maledicto liberare venisti, numquam patiaris tuae benedictionis munere defraudari; sed te jugiter benedicendo, benedictus permaneat in aeternum.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. Require fol. 2.

(0123C)Lauda. Antequam firmos pararet. Require fol. 46. Benedictio. Benedicat vos Dominus noster Jesus Christus. fol. 46.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

IN FESTO SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS. Ad Vesperos. Antiphona. Gloria, et honore coronasti eum Domine. V\. Gloriam, et magnum decorem imposuisti super eum. P. Domine.

(0123D)Sono. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum. P. Exaudi, Deus, justitiam meam. Alleluia. V\. Protege me a facie impiorum, qui me afflixerunt: inimici mei circumdederunt animam meam. P. Exaudi Deus.

Antiphona. Terra ne abscondas sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. P. Ecce in coelis est judex meus, et conscius meus in excelsis. V\. Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. P. Ecce in coelis est. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce in coelis.

Lauda. Alleluia. Tetigit labia mea. P. Et aperuit os meum, dixi: Alleluia, Alleluia, Alleluia. V\. Inquisivi Dominum meum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus eripuit me. P. Et aperuit os (0124A)meum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et aperuit os.

Hymnus.

Christus est vita veniens in orbem, Mortis occasu patiens acerbae, Mortis actu, pietatis usu Vivere donat.


Sustulit vulnus, removendo mortem; Mortis auctorem perimendo, surgit; Patris ad dexteram repetendo, regnat Sede superna.


Hunc sequens primus Stephanus minister, Sortis illatae titulo decorus, Quam dedit spirans Domini benignus Spiritus illi.


(0124B)Vadit exemplo Domini revinctus, Testibus falsis adopertus insons, Judicum portans scelerata Sanctus Dicta malorum.


Ore coelesti refellit malignos, Et probat constans ratione falsos, Semper indignos Domino polorum Credere nolle.


Saxeo nimbo lapidatus; instat Paulus, et summus lapidantum servat 52 Vestes, ut reddat liberos ad ictum Caede cruentos.


Sustinet mortis rabiem prophanam Plenus omni pietate cordis, Hostibus quaerit veniam, misertus (0124C)Pectore grato.


Imbuit primus, homines beatos Corde directo, jecore fideli In fide Christi jugulata telis Ponere membra.


Quaesumus flentes, benedicte primo Martyr, et civis sociate justis, Coelitus clarae regionis heres Inclyte pollens.


Promptus hic nostrum facinus remitte: Tolle languorem, tribue salutem: Confodi hostem, releva moerorem, Morte subacta.


Gloriam psallat chorus, et resultet: (0124D)Gloriam dicat, canat, et revolvat: Nomini trino Deitati soli Sidera clament. R\. Amen.

Supplicatio. Oremus Dei Patris omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui Domini nostri Jesu Christi, et per intercessionem Sancti martyris sui Stephani propitius justificare dignetur. R\. Praesta Aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Deus, cui Ecclesia tua Sanctum Stephanum martyrem primum messis suae manipulum dedit, et primitivam oblationem novellae confessionis (0125A)ostendit, ac praeconium, quem fructum fidei maturescentis exhibuit: praesta universo coetui intercessione martyris memorati, ut Ecclesiam tuam juvet suffragio, quam ornavit ministerio: foveat patrocinio, quam aedificavit exemplo.

Pater noster. Liberati a malo. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui primum suae passionis sequacem Stephanum martyrem fecit, det nobis suae passionis exemplo victoriam ferre de mundo. R\. Amen. Sui quoque martyris prece similem nobis tribuat vim suae dilectionis habere, et adversitates aequali tolerantia superare. R\. Amen. Ut instructi exemplo Redemptoris, et invitamento martyris percipiamus plenitudinem nostrae redemptionis. (0125B)R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Beatus vir, qui timet Dominum. Alleluia. P. In mandatis ejus cupiet nimis. Alleluia. Alleluia. V\. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. P. In mandatis ejus. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. In mandatis ejus.

Oratio. Domine Jesu Christe. Quaere infra in isto folio.

Ad Matutinum. Antiphona. Labia mea, Domine, aperies. P. Et os meum annuntiabit laudem tuam. Psalmus. Miserere mei Deus.

Oratio. Exultent, Domine, labia nostra praeconio (0125C)veritatis; ut non revolvantur vaniloquio falsitatis: sic lingua nostra judicium veritatis loquatur, ut Christum tuum verum judicem promptissime laudet: atque ita praecepta tua assidue in nostro corde versentur, ut gressus nostri ab insidiosis decipulis minime supplantentur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Lapidaverunt me inimici mei. P. Et fixurae lapidum suorum in testimonium illis erunt; dum venero ante judicium petere pro peccatis eorum. V\. Credidi propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. P. Et fixurae lapidum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ex fixurae lapidum.

(0125D)Oratio. Domine Jesu Christe, qui ita munere tuo beati Stephani animam munerasti, ut non solum Passionis tuae sequeretur exemplum, sed etiam patientiae caperet documentum: ut supplicaret pro hostibus, qui non cederet saevientibus: fortis ad perferenda vulnera; fortis ad non reddenda convicia; fortis dum ab impiis lapidatur; fortior dum pro lapidantibus deprecatur: Qui ergo immemor ultionis pro lapidantibus exoravit, memor charitatis in nullo supplicantibus desit. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Impetum fecerunt unanimes in Stephanum. P. Et falsi testes lapidabant eum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum. V\. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis (0126A)non nocebit ei. P. Et falsi testes. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et falsi testes lapidabant.

Oratio. Impetus factus a persequentium turba non potuit, Christe Domine, Stephani martyris tui turbare constantiam, cum et falsorum 53 testium credulitate carnis vestimenta deposuit; oris tamen confessionem, qua te credidit, non amisit: cum lapidatus etiam te Deum, ut ejus spiritum exciperes, exoravit. Te ergo quaesumus, et rogamus, ut illa nos gratiae tuae pietate remuneres, qua illum coronasti post lapides: et qui ejus spiritum suscepisti in gloria aeterna, a nobis quaesumus propitiatus remove supplicia. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Lapidabant Stephanum, qui erant in (0126B)concilio, et intuebantur. P. Vultus ejus tamquam vultus Angeli Dei stantis inter illos. V\. Conserva me Domine, quoniam in te speravi, salvum me fac Deus meus. P. Vultus ejus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Vultus ejus.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui in concilio lapidantium beatiissimi martyris tui Stephani ita glorificas vultum, ut ab his qui eum lapidabant, lapidati aspectus intueretur Angelicus, dum praeminens illo monstraretur magistro patientia exornari; da nobis, ut ex hoc mereamur ad praemium aeternitatis attolli. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Super acervum lapidum laeta est anima mea, et super inimicos meos Deum deprecatus sum; propterea (0126C)vindemiabo fructus meos in pace. P. Et ministrabo in conspectu Domini de bonis, quae praestitit mihi. V\. Quid retribuam pro omnibus, quae praestitit mihi? calicem salutaris accipiam. P. Et ministrabo. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et ministrabo.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui animam beatissimi martyris tui Stephani tanta munerum gratia decorasti, ut super acervum lapidum exultaret, et pro inimicis te, ut illis parceres, exposceret; reple corda nostra munere gratiarum, et immarcescibili dono virtutum: ut interventu tui martyris, ita ministremus semper in conspectu tuo de bonis, quae praestiteris nobis, qualiter et hic dilatemur sanctitatis in opere, et post vindemiemus fructus nostros in pace. R\. (0126D)Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Nomen Domini invocavi: date magnitudinem Deo vestro: vera sunt opera ejus, et omnes viae ejus judicia.

Canticum. Attende Coelum. Require fol. 4.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictio Domini in meridiem justi festinat. Canticum fol. 6.

Sono. Custodi me, Domine. Require fol. 51.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Prophetia. Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

(0127A)Justus si morte praeoccupatus fuerit, anima ejus in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata: cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Placens Deo, factus dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut afflictio reciperet animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transverit sensum sine malitia. Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis suis talia: quoniam misericordia Dei, et gratia in sancto illius, et respectus (0127B)in electo ipsius. R\. Amen.

Hymnus. Christus est vita. Supplicatio. Oremus Dei Patris Omnipotentis. Quaere fol. 52.

Capitula. Beatissime Stephane Protomartyr, vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit: ut qui mortem pro illo sumeres, coronam per illum et nomine et virtute susciperes: Primus in martyrio, primus in praemio: primus in aula mundi, primus in aula coeli: ut hic pro Christo lapidatus, illic ab ipso coronatus, exultes; ut pro quo hic crudelissimam sustinuisti poenam, illic pretiosissimam susciperes coronam: ergo qui extitisti Ecclesiae primitivus, nunc esto patronus assiduus: ut sit Christus nobis, te precante, propitius, pro quo martyr extitisti mirificus.

(0127C)Pater noster. Liberati a malo.

Lauda. Beatus vir, qui timet Dominum.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui, etc.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias. Quaere fol. 52.

IN FESTO SANCTI JOHANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTAE. Ad Vesperos Lauda. Confessionem, et decorem induisti. 54 P. Amictus lumen sicut vestimentum. V\. Confessio, et species in conspectu ejus: sanctitas et magnificentia in sanctitate ejus. P. Amictus lumen.

Sono. Confitebor tibi, Domine, in tota corde meo: (0127D)narrabo mirabilia tua. Alleluia. Laetabor, et exultabo in te, Domine: psallam nomini tuo, Altissime. Alleluia.

Antiphona. Sic eum volo manere, donec veniam, dixit Dominus. P. Hic est Discipulus, qui testimonium perhibet de his. P. Et scimus quia verum est testimonium ejus. P. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. P. Hic est Discipulus. V\. Gloria. P. Et scimus.

Lauda. Diligam eum ex toto corde meo, dicit Dominus. P. Et erit sicut ros Israel, germinabit sicut lilium, et florebit. Alleluia. Alleluia. V\. Et erit tamquam lignum, quod transplantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo. P. Et erit. V\. Gloria, etc. P. Et erit.

Hymnus. (0128A)

Iste electus Johannes diligendi promptior, Advocatus in perennem veritatis gratiam, Mercedem assumens honoris, quidquid ambit, obtinet.


Insula Pathmos teneri imperante promitur: Conspicit illic refusa coelitus mysteria, Et profunda, quae notavit, mente narrat ardua.


Accipit Dei Parentem in suis praecordiis, Ut minister veritatis administret Virgini; Quae Deum enixa, sola virgo semper adstitit.


Iste supra pectus illud sempiterni Numinis Corporis usu reclinis, hauriebat intima; Spirituque indicabat veritatis gratia.


Ad crucem tractus Redemptor, esse matris filium. Dicit istum; rursus ipsam esse matrem praecipit: (0128B)Carne unus, spiritus alter, ut manerent filii.


Ultimae praenotus horae, scindere tunc praecipit. Terram fossam ministris, qua reclinis inruit, Mortis et vice quievit omne vivens saeculo.


Te rogamus, te precamur, sancte Christi Apostole, Tolle pestem, aufer ulcus, et foveto languidos: Pelle morbum, caede hostem, et remove scandalum.


Non adurat terram ignis, aerem non sauciet; Non refundat ultioni triste coelum turbines; Non reclinet in ruinam Orbem ira funditus.


Decidat delictum omne; subsequatur gratia. Auferatur culpa tota, sit salutis copia; Sit remota cuncta lues; augeatur charitas.


Gloria Deo Patri sit, gloria sit Filio. (0128C)Sit Paraclito manenti semper ingens gloria; Qui Deus vivit per omnia saecula saeculorum. Amen.

Supplicatio. Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui Domini nostri Jesu Christi, et per intercessionem Sancti Johannis Apostoli, et Evangelistae propitius justificare dignetur. R\. Praesta Aeterne Omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Ineffabilia sunt, Domine, fluenta uteri tui, quibus prae caeteris dilectus ille a te discipulus, recubans in sinu tuo, saciari promeruit: quaesumus ergo, ut, mortificatis membris nostris, tuis semper mereamur inhaerere vestigiis: ut intercessu hujus (0128D)Sancti Johannis, ita nos ignis amoris tui concremet, et absumat, qualiter beneplacitum nos tibi in toto holocaustum efficiat.

Pater noster. Liberati a malo.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Christus Dominus, qui dilectum a se discipulum suo fecit recubare in pectore, illaesos nos custodiat in sinu matris Ecclesiae. R\. Amen. Et qui fluentis gratiae ex sinu suo praemanantibus recubantis animam maduit, dono nos sempiterni muneris jubeat consolari. R\. Amen. Ut per quem discipulus hic dilectus effectus est virgo, per eum peccatores in Angelorum transmutatione evocentur consortio. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

(0129A)Lauda. Germinabunt ossa tua quasi salices. Alleluia. P. Juxta fluentes aquas. Alleluia. Alleluia. V\. Et erit tamquam lignum, quod transplantatum est. P. Juxta fluentes aquas. V\. Gloria. P. Juxta.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui beatissimum Johannem Apostolum tuum. Quaere fol. 55.

Ad Matutinum. Antiphona. Labia mea, Domine, aperies. 55 P. Et os meum anuntiabit laudem tuam Psalmus

Oratio. Laudet te, Domine, lingua nostra annuntiando justitias tuas, et exultent labia nostra praeconio veritatis, ut non dissolvantur vaniloquio falsitatis: ut qui tibi confitendo remissis criminibus in te (0129B)exultamus, et in congregatione justorum sacro agmine decantantes, vitae beatae efficiamur heredes. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. 1. Caro mea requiescet in spe. P. Qui non derelinques animam meam in infernum; nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. V\. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, et delectationes in dextera tua usque in finem. P. Quoniam non derelinques. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quoniam non derelinques.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui virgini discipulo virginitatis praemia etiam in hac vita posito contulisti, ut de sorte mortis posset suscitare membra morientia, qui in membris suis mortiferae libidinis (0129C)dominari non passus est incentiva: adesto nobis precibus ejus, ut post lapsus, quibus lascive in hac vita decidimus, mundatis ad te cordibus et corporibus accedamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Facies tua tamquam munda illuminabitur. P. Vultus autem tuus sicut Lucifer orietur, a meridiana parta germinabit tibi vita. V\. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. P. Vultus autem. V\. Gloria, et honor, etc. P. Vultus autem.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui beatissimum Johannem Apostolum tuum nec in vinculis exilii deseris, nec in effossa fovea derelinquis; annue nobis precibus ejus, ut ita nos semper pietas foveat, qualiter (0129D)hic et in aeternum, te protegente, sceptrum nos sempiterni regni usquequaque possideat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Custodi corpus meum ab omni pollutione. P. Odor tuus, Domine, concupiscentias in me excitavit aeternas. V\. Notas mihi fecisti vias vitae, et implebis in laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. P. Odor tuus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Odor tuus.

Oratio. Dilectus a te, Domine Jesu Christe, ineffabile testimonium discipulis perhibuit, dum, quod admiraremur, tuo de pectore sumpsit, mirifice reputare promeruit: principium ergo quod et mystica fide cognovit, et verbis mysticis exoravit: esto in ore nostro ad complementum virtutis, ad effectum (0130A)piae operationis; ut tibi sine fine jungamur, cujus potentiam magnifice confitemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Vir iste in populo suo mitissimus apparuit senectute gravi, et gloria dignus. P. Iste est, qui orat pro populo et pro civitate ista. V\. Vir iste consecravit legem Dei excelsi, et in tentatione inventus est fidelis. P. Iste est. V\. Gloria, et honor etc. Reiteretur R\. Vir iste.

Oratio. Memores praeceptorum tuorum, Domine Jesu Christe, quibus nos memoriis sanctorum communicare praecepisti, beatissimi Apostoli tui Johannis sparsos per orbem meritorum titulos celebramus, qui coronam, quam nominis sui interpretatione promeruit, privilegio sanctitatis obtinuit: praesta igitur, (0130B)eodem interveniente, ut, qui praeconia ipsius, religionis cultu veneramur, patrocinia ejus impensius consequamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum. Antiphona. Thronum gloriae hereditas illius dat votum optanti, et benedicet annos justi.

Canticum (I Regum, II).

Confirmatum est cor meum in Domino, * [[Breviarium (PL 086)/| et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo:

Dilatatum est super inimicos meos os meum: * [[Breviarium (PL 086)/| laetor mihi in sanctitate tua. Quoniam non est alius Deus, quomodo Deus noster:

Neque justus praeter te, Domine, * [[Breviarium (PL 086)/| et non est sanctus (0130C)praeter te.

Nolite gloriari excelse, et nolite alta loqui in superbia; * [[Breviarium (PL 086)/| et ne exeat magniloquium ex ore vestro: quoniam Deus scientiae Dominus est:

Deus, qui parat adinventiones suas, * [[Breviarium (PL 086)/| arcus potentium infirmatus est, et infirmi virtute praecincti sunt.

Pleni panibus minorati sunt, * [[Breviarium (PL 086)/| et esurientes transierunt terram:

Sterilis peperit septem, * [[Breviarium (PL 086)/| et foetosa in filiis infirmata est.

Deus mortificat et vivificat, * [[Breviarium (PL 086)/| ducit ad inferos et reducit.

Deus pauperem, et divitem facit, * [[Breviarium (PL 086)/| humiliat et exaltat.

56 Suscitat de terra inopem, * [[Breviarium (PL 086)/| et a stercore erigit (0130D)pauperem:

Et sedere facit eum cum principibus populi sui, * [[Breviarium (PL 086)/| et thronum gloriae hereditatem dabit illi.

Dat votum optanti, et benedicet annos justi, * [[Breviarium (PL 086)/| quia non in viribus potens est vir.

Omnem enim infirmum * [[Breviarium (PL 086)/| facit adversarium ejus Dominus sanctus:

Non glorietur sapiens in sapientia sua, * [[Breviarium (PL 086)/| neque glorietur dives in divitiis suis,

Neque glorietur fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur: * [[Breviarium (PL 086)/| qui gloriatur scire, et intelligere Dominum; facere judicium, et justitiam super terram.

Dominus ascendit in coelos, et tonat: * [[Breviarium (PL 086)/| ipse judicat extrema terrae.

(0131A)Potens est, et dat virtutem regibus, * [[Breviarium (PL 086)/| et exaltat cornu Christi sui.

Reiteretur Antiphona.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictio Domini in mercedem justi festinat.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. Quaere fol. 6.

Sono. In conspectu Angelorum psallam tibi, Domine. Alleluia. V\. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo, Domine. P. Psallam tibi.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia.

Alia Lauda. Alleluia. Confessio ejus super coelum, et terram. Alleluia. Exaltabit cornu populi sui. Alleluia. V\. Hymnus est omnibus sanctis ejus. Alleluia: (0131B)Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. X).

R\. Deo gratias.

Sapientia justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam Sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit, et honestum illum facit. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen fortium dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec vinctum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit illum: descendit cum eo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum. donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et (0131C)mendaces ostendit, qui maculaverunt eum, et dedit illi claritatem aeternam. R\. Amen.

Hymnus. Iste electus Johannes. Quaere supra in Vesp. fol. 54. Supplicatio, ut supra.

Capitula. Christus Dei Filius, qui te principium, quod ipse es, in ore a te dilecti discipuli ita confiteri dedisti, ut illuc cor ejus ascenderet, quo nullus alius valuisset; fac nos tui muneris gratia cor semper in supernis habere: ut, exinde capientes veritatis omnimodae disciplinam, quod hic professi fuerimus ex ore. futuro consequamur in munere.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Germinabunt ossa tua. Benedictio. Christus Dominus, qui dilectum. fol. 54.

(0131D)In nomine Domini.

IN ALLISIONE INFANTIUM, SIVE SANCTORUM INNOCENTIUM. Ad Vesperos. Lauda. Exortum est in tenebris lumen rectis corde: misericors, et miserator Dominus. V\. Directam fecit viam justorum, et praeparavit iter sanctorum. P. Misericors.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper. R\. Et cum.

Sono. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Alleluia. V\. Visi sunt in oculis insipientium mori, aestimata est malitia exitus illorum: illi autem sunt in pace. Alleluia.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper. R\. Et cum.

Sono. Alleluia. Justi in perpetuum

(0132A)V\. Et apud Dominum est merces eorum. Alleluia. Alleluia.

Dicat Presbyter. Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Hi sunt, qui sequuntur agnum quocumque ierit: hi sunt empti ex hominibus primitiae Deo, et Agno. P. Et in ore eorum non est inventum mendacium: quoniam sine macula sunt in conspectu Dei sui. V\. Justi vero in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. P. Et in ore. V\. Gloria. P. Et in ore.

Lauda. Hi sunt, qui non inquinaverunt vestem suam: mecum ambulabunt in albis, quoniam digni sunt. P Et quicumque vicerit, sic vestietur. Alleluia. Veste candida. Alleluia. Alleluia. Alleluia. V\. Et clamaverunt justi ad Dominum, cum tribularentur: (0132B)de necessitatibus eorum saepe liberavit eos. P. Et quicumque. V\. Gloria. P. Et quicumque.

Hymnus.

Deus sanctorum psallimus, Christi canentes praemia, Qui sancto largus Spiritu Triumphum dedit parvulis.


57 Ex ore quoque infantium Perfecta laude Domini, Totum potens in omnibus Artes destruxit Zabuli.


Qui mentem regis impii Visorum agens stimulis, Deum regemque Dominum Posse persuasit perimi.


(0132C)Magi sequuntur indicem Ducentis faciem sideris, Quae ortu sui luminis Aeterno serviret regi.


Herodes natum metuit Regem Judaeae debitum, In qua externus genere Succedi timebat sibi.


E dicto coeli posito, Magis in terram territus Totius causam saeculi Caecus ignorat ambiens.


Verbisque mitis primum Gaudere sese simulat, (0132D)Adoraturum pollicens Natum regressi ut prodeunt.


Sed postquam Deo moniti; Dolis terra evanuit: Immane tentat facinus, Cunctis ignotum saeculis.


Christum Bethlehem audierat Divino nasci oraculo, Urbis audito nomine, Parente quo nascitur nescius.


Nascentis tempus computans, Infra bimatum pueros, Matrum raptos ab uberibus, Necare jubet impius.


Quos testes sibi Dominus (0133A)Certo passurus tempore, Pius Redemptor omnium Laude sacravit perpetim,


Oblatis Matrum fletibus, Ostendens seri lachrymis, Ad futuram gloriam Certis metetur gaudiis.


Memento salutis Auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata Virgine Nascendo formam sumpseris. Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione (0133B)rogemus; ut nos per gratiam nativitatis ejus, et per intercessionem Sanctorum Innocentium parvulorum martyrum nobis salutem animae et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Christe, inenarrabile lumen mundi, qui adhuc in ipsis cunabulis constitutus, nondum effectus martyr, martyrii palma catervas Infantium dedicasti: qui, nec dum loqui valentes, sub mucrone saevientium varios fecisti mugitus emittere: quorum animas de abditis infernorum, te spontanee pro nobis omnibus moriente, maluisti eripere; inspira eis, sine intermissione orare pro parvulis: ut, qui propriis non valeamus supplicationibus emundari a crimine, (0133C)eorum, qui te, quocumque ieris, cum hymnis, et canticis adsequentur, et hic et in aeternum postulationibus abluamur.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Unigenitus Dei filius, quo nascente in terris, Bethlehemitica rura occisorum pro se Infantium cruore infecta sunt, det nobis habere semper pro se optabile votum, et remunerationis parile praemium. R\. Amen. Quique illos non ex aetate, sed de sanguine victores effecit, ipse nos confessores efficiat criminis nostri. R\. Amen. Ut cum his, quorum et vox sanguinis ad Deum clamat de terra, remuneranda quandoque admittatur a Christo confessio nostra. (0133D)R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Candidati sunt nazaraei tui Sion supra nivem: P. Comparati saphiro pulchriores inventi sunt, dederuntque gloriam Deo. Alleluia. V\. Accedite ad Deum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent. P. Comparati saphiro pulchriores. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Comparati saphiro pulchriores.

Oratio. Christe, Dei filius, qui parvulos ad te coelestis. Require infra in Matutinis istius festi.

Ad Matutinum. Antiphona. Da nobis laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma nos, Domine. Psalmus

(0134A)Oratio. Redde nobis laetitiam salutaris tui, Domine; quam amisimus inique gerendo, 58 et praetermisimus negligendo: tu nos ad eam revoca, et eam nobis restaura: ut peccato expulso, succedat justitia; et moestitia repulsa, aeterna adsit laetitia: da, quaesumus, hanc jocunditatem, ut pervenire mereamur ad aeternam salutem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Sinite Infantes venire ad me; P. Et nolite prohibere eos: talium est enim regnum coelorum. V\. Accedite ad Deum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent. P. Et nolite prohibere. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et nolite.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui parvulos ad te coelestis magisterii doctrina invitas; fac nos semper (0134B)esse malitia parvulos, et mandatorum tuorum observatione perfectos; et qui talium esse regnum coelorum pronuntias, nos illis, quos bonos apud te comprobas, sine fine conjungas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Vocem sanguinis ad te clamantis. P. Audi, Domine: memorare invictissimas mortes Innocentium parvulorum tuorum. V\. Effuderunt sanguinem innocentem in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret. P. Audi, Domine, memorare. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Audi, Domine, memorare.

Oratio. Memorare, Domine, invictissimorum parvulorum tuorum pro tuo nomine occisorum; et praesta, ut vocem sanguinis eorum pro nobis ad te clamantem, (0134C)sic clementer exaudias; ut nobis omnibus peccata dimittas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Sapientia aperuit os mutorum, P. Et linguas infantium fecit disertas. V\. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. P. Et linguas infantium. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et linguas infantium.

Oratio. Vera Dei Sapientia Patris, qui os mutorum aperis, et linguas infantium disertas efficis; da in ore nostro perfectam legis tuae custodiam: ut, te immaculato corde sequentes, illud semper labiis praedicemus, et opere impleamus: unde te, qui es vera sapientia, sine fine laudemus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0134D)R\. Hi sunt, qui non inquinaverunt vestem suam, P. Cum Domino ambulaverunt in albis, quoniam digni sunt: et quicumque vicerit, sic vestietur candida veste. V\. Sequuntur agnum, quocumque ierit, et in ore eorum non est inventum mendacium. P. Cum Domino ambulaverunt. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Cum Domino ambulaverunt.

Oratio. Isti sunt, Domine, qui non polluerunt vestimenta sua, quibus nulla utique potuit peccandi suboriri illecebra: concede ergo nobis per indulgentiae donum illis esse participes, quos apud te pro meritis approbas esse felices. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Canticum. Antiphona. Infirmi virtute praecincti (0135A)sunt. Non glorietur fortis in fortitudine sua, sed in hoc glorietur: Qui gloriatur scire et intelligere Dominum.

Canticum. Confirmatum est cor meum. Require fol. 55.

Ad Benedictus. Antiphona. Sancti et humiles corde, spiritus et animae justorum benedicite Dominum.

Canticum. Benedictus es Domine, Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Salus justorum a Domino est. P. Et salvabit eos. Alleluia. Alleluia. V\. Quia speraverunt in Deum vivum: P. Et salvabit eos.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. XXXI).

(0135B)R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Vox in Rama audita est lamentationis, fletus, et luctus, ploratus, et ululatus multus. Rachel plorans filios suos, et noluit consolari super eos, quia non sunt. Haec dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lachrymis: quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici. Et erit spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii tui ad terminos suos. Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et revertar: quia tu es Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium (0135C)adolescentiae meae. Si filius meus honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus: quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. 59 Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserebor miserans ejus, ait Dominus omnipotens. Respondeat. Amen.

Hymnus.

Caterva matrum personat: Conlisa defert pignora, Quarum tyrannus millia Christo sacravit victima.


Miraculis dedit fidem Habere se Deum Patrem, Infirma sanans corpora, (0135D)Et suscitans cadavera.


Orat salutem servulo Nixus genu Centurio, Credentis ardor plurimus Extinxit ignes febrium.


Petrus per undas ambulat Christi levatus dextera; Natura quam negaverat, Fides paravit semitam.


Honor matris et gaudium, Immensa spes credentium Per atra mortis pocula Resolvit nostra crimina.


Memento salutis auctor, Quod nostri quondam corporis (0136A)Ex illibata Virgine Nascendo, formam sumpseris. Gloria tibi, Domine, Qui natus, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 57.

Capitula. Turba Innocentium parvulorum, quae pro sui Redemptoris nomine proprio est delibuta cruore, non cesset Dominum pro servulis exorare: quo, te impetrante, licet immeriti, pro ejus nomine post hujus vitae excursum sanctorum queamus adunari cohortibus, qualiter cum eis perenniter hymnum decantare in jubilo mereamur.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Candidati sunt nazaraei. Benedictio. Unigenitus Dei Filius. Quaere fol. 57.

(0136B)In nomine Domini.

Sancti Thomae Archiepiscopi, et Martyris. Omnia dicantur ut in Communi unius Martyris Pontificis.

IN FESTO SANCTI JACOBI APOSTOLI. Ad Vesperos. Lauda. Gloria, et honore coronasti eum. P. Domine. V\. Gloriam, et magnum decorem imposuisti super eum. P. Domine.

Sono. Alleluia. Beatus vir, qui timet Dominum: Alleluia. P. In mandatis ejus cupiet nimis. Alleluia, alleluia. V\. Gloria, et divitiae in domo ejus: et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Alleluia.

Antiphona. Oculus Dei adspexit justum in bono. P. Et elegit illum ab humilitate sua: audivit eum, et vocem ipsius. V\. Beatus vir qui intelligit super (0136C)egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. P. Et elegit illum. V\. Gloria, et honor. P. Et elegit.

Lauda. In memoria aeterna erit justus. Alleluia. P. Ab auditu malo non timebit. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. P. Ab auditu malo. V\. Gloria, et honor. P. Ab auditu malo.

Hymnus.

Clara Sanctorum una Hierusalem Mater conlauda: nimium laetare Filii multi quia sunt desertae, Quam virum habens.


Jacobus, ob hoc, tuus, dictus justus Sacram conscendit sacer, et sacerdos (0136D)Intrat Sanctorum solus hic in Sancta, Virgo quod extat.


Carne hic frater Domini vocatus, Gratia fretus et Apostolatu Imbuit plebes, pia custodire Dogmata Christi.


Ardua post hinc positus in arce A malis: Christum, ut neget venisse: Confutat dogma disserte impiorum Pharisaeorum.


Ad hoc impulsus solo, et projectus Stat, sed inlaesus memorat, quod prius: Moxque fullonum unus fuste sacrum Cerebrum quatit.


(0137A)Poscimus moesti, pie et benigne Martyr excelse, plebique connexe: Plebi convulsae durum jugum pelle: Bella remove.


Sit salus aegris, sit quies defunctis: Sit vigor fessis, sit remota pestis: Vitiis pulsis, miseris sit coelis Aditus patens.


Sit Deo laus. Patri, atque Nato: Triplici honor nimium cum Sancto: Nomini Trino: Deitati soli Sidera clament.

R\. Amen.

Supplicatio dicatur, ut in festo Sancti Johannis Apostoli mutato nomine fol. 54.

(0137B)60 Capitula. Omnipotens Pater, qui beatissimo Apostolo et martyri tuo Jacobo praecipuo munere praestitisti, ut per te fieret de fragili fortis, de minimo grandis, de milite dux, de servo amicus, de supplici mirificus advocatus: presta placatus, ut interventu sedulo iisdem nunc de quibus ipse electus est membris, adhibeat fragilitati potentiam, humilitati gloriam, militiae disciplinam, servituti libertatem, necessitati advocationem.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Benedictio. Beatissimi Jacobi Apostoli et Martyris sui nos Dominus intercessione custodiat. R\. Amen. Sperantium in se necessitates placatus intendat. R\. (0137C)Amen. Ut ejus secuti vestigia ad coelestia regna pergere valeamus. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Justus ut palma florebit. Alleluia. P. Sicut cedrus Libani multiplicabitur. Alleluia, alleluia. V\. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. P. Sicut cedrus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Sicut cedrus.

Oratio. Homo iste glorificatus. Require infra in Matutinis.

Ad Matutinum. Antiphona. Labia mea, Domine, aperies: P. Et os meum annuntiabit laudem tuam. Psalmus

Oratio. Exultent, Domine, labia nostra praeconio (0137D)veritatis; ut non resolvantur vaniloquio falsitatis: sicque lingua nostra judicium veritatis loquatur, ut Christum tuum verum judicem promptissima devotione laudet: atque ita praecepta tua assidue in nostro corde versentur, ut gressus nostri ab insidiosis decipulis minime supplantentur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Iste homo honorificatus est valde, et confregit Deus corda inimicorum ejus. P. Et properavit in domo Domini Dei sui perfecto corde, et viderunt omnes quae magnifica fecit Deus per ipsum. V\. Maxima est gloria ejus in salutari tuo: gloriam, et magnum decorem impones super eum. P. Et properavit. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et properavit.

(0138A)Oratio. Homo iste glorificatus, Christus exultat, qui cognominari promeruit justus, ut tua promissa justis praemia populis praedicaret: hujus in honore acclives exposcimus flebili oratione, ut preces nostras suscipere digneris mitis atque placabilis, nosque tuis facias semper inhaerere mandatis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Iste sanctus clamavit, et Dominus exaudivit eum. P. Et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit eum. V\. Et sic benedicetur homo, qui timet Dominum. P. Et ex omnibus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et ex omnibus.

Oratio. Cognoscens itaque vir sanctus Jacobus Apostolus tuus malitiam populi Judaeorum, a quibus (0138B)sublimatus pinnaculo templi, tuique pro nominis confessione inde dejectus, lapidibus impressus obruitur: advocatus suprema inter supplicia, per misericordiam tuae pietatis amicam assistat pro nobis miseris interpellator assiduus, ut malorum a pressuris erui mereamur contuentes gloriam tuam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Stolam gloriae induit eum Dominus P. Jocunditatem et exultationem thesaurizavit super eum, et nomine aeterno hereditavit illum. V\. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. P. Jocunditatem. V\. Gloria, et honor, etc. P. Jocunditatem.

Oratio. Exultans plebs tua, Domine, in hoc festo Jacobi tui Apostoli summis te flagitat precibus idem, (0138C)ut sicut ab omnibus cognominatus est justus, itaque nos appellari mereamur cultores justitiae, et misericordiae sectatores. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Justus justificetur: et sanctus sanctificetur adhuc. Beatus, qui lavit stolam suam. P. Ut sit potestas ejus in ligno vitae. V\. Et quicumque vicerit, sic vestietur candida veste, et non delebo nomen ejus de libro vitae. P. Ut sit potestas. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\. Justus justificetur.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Tu solus Dominus, quia non est alius, neque justus praeter te, neque sanctus praeter te Deum nostrum.

(0138D)Canticum. Confirmatum est. Quaere fol. 55.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictio Domini in mercedem justi festinat.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

61 Sono. Alleluia. Beatus vir, qui timet. Require fol. 59.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Hymnus. Clara Sanctorum una Hierusalem. Require fol. 59.

Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. XVIII)

R\. Deo gratias.

Tetigit justum tentatio mortis, et commotio in (0139A)eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. Vicit autem turbas, non virtute corporis, nec armatura potentiae, sed verbo Dei vexatorem projecit, juramenta parentum commemorans. Cum enim jam catervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstetit, et amputavit impetum, et divisit illam, quae ad vivos ducebat viam. In veste enim poderis, quam habebat, totus orbis terrarum, et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius erat inscripta. R\. Amen.

(0139B)Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia nativitatis suae, et per intercessionem Sancti Jacobi Apostoli sui nobis salutem animae et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus. Kyrie eleison. R\. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula. Juste Domine, a quo justis merito justitia teneri conceditur, qui per te juste vivere cupiunt, da justitiam, quam retinent mente, ostendant in opere, ex quo sanctum Apostolum tuum Jacobum recte justum ab omnibus cognoscimus vocitatum; cujus justa eloquia reproborum confutavit malitia, (0139C)cum illi cum fallacia nequitiae suae, et justum appellarent, et injustitiam docere optarent: ob hoc quippe eum in sublimi loco arcessitum statuerent, ut longe lateque ejus praedicatio resonaret, quem vera loquentem recipere nolunt, sed mox praecipitatum, atque decoratum passione efficiunt: fac nos ejus meritis, et justitiam tenere in mente, et eam praedicare libenter; ut sicut ille operando justitiam justificatus ad te pervenit per martyrii gloriam, ita nos ejus suffragiis per dignam poenitentiam pervenire mereamur ad consequendam indulgentiam.

Pater noster.

Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Justus ut palma florebit. Benedictio. Beatissimi Jacobi Quaere fol. 60.

IN FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. (0139D) Ad Vesperos. Lauda. Laudaverunt te, Domine, omnes Angeli tui, et cecinerunt Hymnum, dum perficeres fabricam coeli: tuus est dies, et tua est nox. P. Tu fecisti solem, et lunam. V\. Tu confirmasti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum super aquas. P. Tu fecisti.

Sono. Alleluia. Justitia plena est dextera tua. Laetetur mons Sion, et exultent filiae Judae, P. Propter judicia tua. Alleluia, alleluia. V\. Alleluia. Magnus Dominus, et laudabilis valde in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus: Dilatans exultationes universae terrae. P. Propter judicia.

(0140A)Antiphona. Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. P. Jubilate Deo universa terra: cantate, et exultate et psallite. V\. Psallite Domino nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite. P. Jubilate. V\. Gloria, et honor, etc. P. Jubilate Deo.

Oratio. Domine, quem ex homine natum homines conspexerunt, et praedictum fines terrae viderunt, qui ante aliqua tempora praedictus es vocibus Prophetarum, et in tempore visus, et glorificatus modulis populorum: concede propitius vasa nos tua tibi permanere mundissima, ut lucis auctor nos et jugiter illustres, et indesinenter inhabites. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. Viderunt oculi mei salutare tuum, Domine, quod parasti in conspectu populorum. P. Lumen (0140B)ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel. V\. Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra. P. Lumen ad revelationem. V\. Gloria, et honor, etc. P. Lumen.

Lauda. Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. 62 Alleluia, alleluia. V\. Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel. P. Ante conspectum. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ante conspectum.

Hymnus

Sacer OCTAVARUM dies Hodiernus rutilat, Quo secundum carnem Christus (0140C)Circumcisus traditur: Patri, non adoptione, Sed coaeternus genere.


Spiritu completur alvus Incorrupta Virginis, Quae pariens mansit caelebs Virgo, quam puerperam Inlibatam Genitricem Proles castam elegit:


Inde Simeon grandaevus Ovans ulnis accipit, Amplexansque videbatur Salutare Domini: Resolve jam nunc in pace (0140D)Artus istos fragiles.


Sed nec illa impar Anna Continentia gradiens, Quam in flore juventutis Conjux viduaverat, Vagientem confitetur Fore mundi Principem.


Tunc veneranda ex lege Offeruntur munera Turturum, columbarumque Bina in sacrificia: Quae corporis, animaeque Puritatem docerent.


Impleta est priscae in eo Legis Circumcisio: (0141A)Utriusque ut Testamenti Se auctorem ostenderet, Qui manens in Trinitate Universa condidit.


Gloria, et honor Deo Usquequaque altissimo: Una Patri, Filioque, Inclyto Paraclito, Cui laus, et potestas Per aeterna saecula. R\. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia Circumcisionis suae propitius justificare dignetur. R\. Praesta aeterne (0141B)omnipotens Deus. Kyrie eleison. R\. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula. Jesu Domine, cujus admirabile nomen Angelus praedixit, Mater imposuit, Simeon cognovit, Anna laudavit; salva populum tuum in universo mundo, cujus extat nomen magnificum in coelo: ut, qui solus es potentia gloriosus, sis etiam perditis miserationis indulgentia pius.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui ad confirmandas promissiones Patrum minister Circumcisionis voluit esse, ipse cordium nostrorum immunditias dignetur auferre. R\. Amen. Idem, qui praecepto legis suae signum desectae carnis accepit, omnes a nobis sordes sui amoris connexione depurget: (0141C)R\. Amen. Et qui filios Abrahae in seipso, qui est semen ejus, benedicere promisit, hereditatis beatae nos collatione munificet. R\. Amen. Per misericordiam ipsius.

Lauda. Annuncietur in Sion nomen Domini: P. Et laus ejus in Hierusalem. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. P. Et laus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et laus ejus.

Oratio. Omnipotens Pater et Domine. Require infra in Matutinis sequentibus.

Ad Matutinum. Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus III.

Oratio. Tu es, Domine, salus. Require fol. 46.

Antiphona. Cum inducerent parentes puerum Jesum (0141D)in templum, P. Ut facerent pro eo secundum legem Moysi: accepit eum Simeon in manibus, et benedixit Deum. V\. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. P. Ut facerent pro eo. V\. Gloria et honor Patri, etc. P. Ut facerent.

Oratio. Omnipotens Pater, et Domine Deus, largire credenti tuo populo pacem: ut in templo tuo videamus Salutare tuum, quem Simeon justus ulnis suis accepit: ut qui lumen ad revelationem Gentium extitit, indultor criminum eorummet credentium sentiatur. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. Tu es Deus, et in te est Deus, P. Et praeter te non est alius Deus Salvator Israel, quem (0142A)nos ignorabamus. V\. Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo. P. Et 63 praeter te. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et praeter te.

Oratio. Tu es Deus, et in te est Deus, et non est alius praeter te: ab ore egressum verbum non regredietur; quia utique natus filius non ipse, qui pater est, creditur, dum tamen ipsum, quod pater est, fateamur: dona ergo nobis, ut qui verbum a te genitum, nasciturum misisti in carne, nos in te renatos, sic nunc a criminibus exuas, ut tibi soli, cum veneris, sine fine conjungamur. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. De quo locuti sunt Prophetae priores: ego sum ipse, et nunc adveni. P. Beati, qui (0142B)annuntiant vobis bona, et videbunt quem nunc videtis, et audiunt quem nunc auditis. V\. Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi. Israel, si me audieris. P. Beati, qui annuntiant. V\. Gloria, et honor, etc. P. Beati.

Oratio. Ad praesepe tuum, Domine, devotis cordibus accedentes, inveniamus te de quo locuti sunt Prophetae priores: da ergo nobis, ut qui notitiam nominis, et majestatis tuae cognovimus, ad plenam notionem tuae dulcedinis veniamus: ut tu liberator in futuro nobis sis omnibus, qui verus Deus et homo verus, Unus crederis Christus. R\. Amen. Per misericordiam.

R\. Laetamini, coeli, quoniam misertus est Dominus populo suo: clamate fundamenta terrae, et (0142C)exultate montes, et colles, et omnia ligna silvae. P. Quoniam redemit nos Deus Israel. V\. In voce exultationis annuntiate, et auditum facite hoc, et ferte illud usque ad extremum terrae, et dicite. P. Quoniam redemit. V\. Gloria, et honor, etc. P. Quoniam redemit.

Oratio. Laudent te, Domine, coeli, et terra, quia misertus es populo tuo, dum montes, et colles coram te laudem fecisti clamare, cum tota viventia in te approbasti: concede ergo nobis, ut laudes, quas glorioso nomini tuo offerimus, acceptas tibi semper ipse efficias: ut qui mundum redempturus in salutis signo ostensus es, mundum iterum judicaturus non ultorem, sed liberatorem te nostris oculis manifestes. (0142D)R\. Amen. Per misericordiam.

Antiphona. Dum convenirent ad circumcidendum infantem. P. Vocaverunt nomen ejus Jesum, quod dictum erat ab Angelo priusquam conciperetur in utero. V\. Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu Gentium revelavit justitiam suam. P. Vocaverunt. V\. Gloria. P. Vocaverunt.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui figuris crebrescentibus in lege veteri nunciatus, in te impleta omnia ostendere voluisti, dum in te Deo vero et homine, et Circumcisio secundum legem exprimitur, et veritas nominis approbatur: adesto plebi tuae ad te ex Circumcisione, et praeputio venienti, et praesta incrementa munerum, et ut gratia benedictionis (0143A)multiplicetur in abundantia pacis. R\. Amen. Per misericordiam.

Antiphona. Simeon in templo elevavit vocem dicens. P. Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare populi tui. V\. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. P. Nunc dimittis. V\. Gloria. P. Nunc.

Oratio. Beatam, Domine, illam justi tui Simeonis vocem fac in nobis pari diligentia personare: ut quia videmus, et credimus salutare tuum; in pace, cum jusseris, dimittamur: non quo a te dimissos finis vitae accipiat; sed per te absolutos a debito, in fine pax sempiterna possideat. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

(0143B)Antiphona. Domini, gloriam quasi Unigeniti a Patre. P. Plenum gratia, et veritate. V\. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. P. Plenum gratia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Plenum.

Oratio. Vidimus gloriam tuam, Domine, gloriam quasi Unigeniti a Patre, primogenitum Deitate, primogenitum munere: illic unicum Patris, hic praecipuum inter fratres: ibi cum Patre unum, hic in fratribus primum: illic aequaliter subsistentem, et in sinu Patris manentem, hic socios non derelinquentem: largire ergo tuo fieri participes regno, quibus es propitiatus in mundo: quibusque advenisti prius Redemptor, existe in futuro remunerator. (0143C)R\. Amen. Per misericordiam tuam. R\. Iste, qui natus est Redemptio nostra, et Dominus, et Deus est. P. Ipse consolabitur nos a plaga nostra, et a labore in terra captivitatis 64 nostrae. V\. Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus. P. Ipse consolabitur. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ipse consolabitur.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui es Redemptio nostra, et salus nostra, sana plagam contritionis nostrae, qui suscepisti carnem fragilitatis humanae; et, qui veniens onera nostra sublevare dignatus es, quaesumus, ut a malis operibus nostros labores evacues, nostraque studia pius in bono confirmes. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

(0143D)Antiphona. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Dominus. P. Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo, priusquam conciperetur in utero. Tulerunt autem illum in Hierusalem, et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini: crescebat puer, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. V\. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. P. Vocatum est. V\. Gloria, et honor, etc. P. Vocatum est

Oratio. Christe, Dei Filius, qui natus ex muliere, factus sub lege ad confirmandas promissiones Patrum, minister circumcisionis es factus; ut, qui promissus fueras ex lege, plenitudo ipsius legis esses (0144A)in tempore, dum octavi diei ministerium consecrans in gloriosa carne tua, et circumcisione vetus signaculum excipis, et nomen tibi nunciatum ab Angelo accipis: largire nobis indignis, ut cum haec tua mysteria Incarnationis plena credulitate suscepimus, pleniori te affectu mentium diligamus: et ut in te quoque secudum legem Domini salutis nostrae mysteria universa perfecta sunt, sic credamus, sic amemus, sic operum efficientiam impleamus: ut de perfectione tuorum mandatorum et in hac peregrinatione consistamus indemnes et ad te post transitum mereamur pervenire felices. R\. Amen. Per misericordiam. Dominus sit. R\. Et cum.

In laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Laetabuntur omnes, qui (0144B)sunt super terram: ros enim qui abs te est, sanitas est nobis. V\. De nocte vigilat spiritus meus.

Canticum (Isaiae, XXVI).

De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus: * [[Breviarium (PL 086)/| quia lux praecepta tua sunt super terram.

Justitiam discite, qui habitatis terram: * [[Breviarium (PL 086)/| cessabit enim impius.

Omnis enim, qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet: * [[Breviarium (PL 086)/| tollatur impius, ne videat majestatem Domini.

Domine excelsum est brachium tuum, et nescierunt: * [[Breviarium (PL 086)/| cum autem cognoverint, confundentur:

Zelus apprehendit populum ineruditum: * [[Breviarium (PL 086)/| et nunc ignis adversarios consumit.

Domine Deus noster, pacem da nobis: * [[Breviarium (PL 086)/| omnia (0144C)enim dedisti nobis.

Domine Deus noster, posside nos: * [[Breviarium (PL 086)/| Domine, praeter te alium non novimus: nomen tuum invocabimus.

Mortui autem vitam non videbunt, * [[Breviarium (PL 086)/| neque medici exuscitabunt:

Ideo super induxisti, * [[Breviarium (PL 086)/| et perdidisti et tulisti omne masculum eorum.

Adde illis, Domine, mala, * [[Breviarium (PL 086)/| adde mala gloriosis terrae.

Domine, in tribulatione modica memor fui; * [[Breviarium (PL 086)/| im tribulatione modica facta est nobis.

Sicut parturiens proxima est partui, et in dolore suo clamat: * [[Breviarium (PL 086)/| ita facti sumus delicto.

Propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus, (0144D)* [[Breviarium (PL 086)/| et parturivimus spiritum salutis, quem fecisti super terram.

Exurgant mortui, et resurgant qui in monumentis sunt: * [[Breviarium (PL 086)/| et laetabuntur omnes, qui sunt super terram:

Ros enim qui abs te est, sanitas est illis; * [[Breviarium (PL 086)/| terra vero impiorum peribit.

Ambula popule meus, et intra recessus tuos, absconde pusillum aliquantulum, * [[Breviarium (PL 086)/| donec transeat ira Domini.

P. De nocte vigilat.

Gloria, et honor Patri, etc.

P. Laetabuntur omnes.

Oratio. Deus, qui notum fecisti in populis salutare (0145A)tuum ante conspectum Gentium, revelando justitiam tuam, miserationum tuarum nobis copiam manifesta, ut, qui salutaris tui notitia relevamur, revelatione justitiae consolemur. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

Psalmas. Benedictus es Dominus Deus patrum nostrorum. Quaere fol. 6.

Sono. Alleluia. Justitia plena. Quaere fol. 61.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia, alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. 65 Alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Alleluia. Psalmus CXLVIII. ut supra.

(0145B)Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XLVIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audi me Jacob, et Israel, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos: ego voco eos, et stabunt simul. Congregamini omnes vos, et audite: quis eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis. Ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via ejus. Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Haec (0145C)dicit Dominus Redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, quam ambulas. Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset quasi flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris. Et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui, ut lapilli ejus: non interissent, et non fuisset nomen ejus attritum a facie mea. Egredimini a Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exultationis annuntiate: et auditum facite hoc, et ferte illud usque ad extremum terrae: et dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. R\. Amen.

Hymnus. Sacer octavarum dies. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 61.

Capitula. Notum factum est salutare, Domine virtutum; (0145D)factum est, praedictum Prophetarum praeconio; visumque populorum aspectu; dum Simeon ulnis gestavit senex, quod Vates cecinerunt priores: pro quo et promissa et inchoata cognoscitur prophetia, ut requiesceret in pace, dum aspiceret pacem: et Jesus Dominus lumen in revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel, et promissus prodiret, et prodiens appareret: lumenque ejus praeveniret in saeculo, quos caecitas oppresserat tenebrarum in mundo; Praesta proinde precibus Ecclesiae tuae, ut quos mirabilia haec fecisti agnoscere, ad te facias in pace pervenire.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Annuntietur in Sion. Benedictio. Dominus Jesus Christus. fol. 62. In nomine Domini.

IN DOMINICO ANTE EPIPHANIAM, SIVE APPARITIONEM DOMINI. (0146A) Ad Vesperos. Lauda. Laudaverunt te, Domine. fol. 61.

Sono. Intende, Domine. P. Procede, et regna. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. P. Procede.

Antiphona. Laetare, laetare, Hierusalem: et diem festum agite, omnes qui diligitis eam. P. Gaudete gaudio magno omnes, qui lugebatis super eam. V\. Lauda Hierusalem Dominum: et collauda Deum tuum Sion. P. Gaudete gaudio. V\. Gloria, et honor, etc. P. Gaudete.

Lauda. Alleluia. Visitavit nos oriens ex alto. P. (0146B)Ut luceret eis, qui in tenebris sunt: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. P. Ut luceret. V\. Gloria. et honor, etc. P. Ut luceret.

Hymnus.

Agni genitor Domine: Verbum natum de Virgine, Conceptum sine semine, Dux luminis, et fons vitae:


Esto nobis in salutem Filius Dei unice: Gubernator Jesu Christe (0146C)Ad precem nostram aspice.


In mundum nobis missus es Captivos repraesentare, Lumen caecis reformare, Mutorum linguas solvere.


Ne nos relinquas, Domine Omnium conditor pie, Propitius miserore, Qui nullum cupis perdere:


Rectorque mundi Domine Salvator Unigenite, Tu nos a morte protege, Ut capti dulci opere.


Christus Dominus vigilet, Fidesque nostra germinet, (0146D)Zabuli discedat munimen, Non valeat subrepere.


Per Jesum Christum Dominum, Qui regnat cum Deo Patre, Et nos dignavit docere, Credamus in Trinitate.


66 Trino Deo, ac Domino Omnes dicamus gloriam: Quia Pater in principio Semper fuit cum Filio. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut Ecclesiae suae sanctae catholicae fidem augeat, et pacem tribuat, defensionemque concedat. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.

(0147A)Capitula. Deus sine initio, sine fine, a quo est totius mundanae creaturae initium; da nobis, ut extrema, vel media anni hujus cum placita tibi prosperitate ducamus, qui initia ejus tibi dedicanda porrigimus, ut et substantiis abundemus, et operibus sanctitatis fulgeamus.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Dominus noster Jesus Christus, qui est corona totius a se formatae Ecclesiae, det nobis hunc annum placabilem ducere. R\. Amen. Consoletur nos frugibus, et dignetur munerare virtutibus. R\. Amen. Ut prosperitate sibi placita laetabundi, totius anni spatia mereamur pertransire illaesi, R\. Amen. Per misericordiam ipsius.

Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta, et invia. P. Et (0147B)exultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Alleluia, alleluia. V\. Jubilate Deo omnis terra: servite Domino in laetitia. P. Et exultabit. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et exultabit.

Oratio. Discute a nobis Unigenite. Require infra in Matutinis.

Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Omnipotens aeterne Deus, et misericors, qui temporum das tempora, et qui singulis temporibus das gratiam, quam administrent: tu, ne mens prolixitate tenebrarum exaestuet, gallo nos consolaris canente; ut dum praeco diei sonat, diurni operis meditatio reviviscat: respice ergo nos jugiter, et instiga, ne profundae noctis errore persuasi diei obliviscamur perennis; sed labentes in tenebris (0147C)erige, et videndo nos corrige, ut cum Petro resipiscamur errata, et paribus lachrymis crimina defleamus commissa. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Salus tua, Domine, super populum tuum, et benedictio. Psalmus III.

Antiphona 2. Dele, Domine, iniquitates nostras: et a peccatis nostris munda cor nostrum. Psalmus L.

Antiphona 3. Clamabo ad Deum altissimum: Deum conditorem omnium, qui benefecit mihi. Psalmus LVI.

Oratio. Discute a nobis Unigenite ingeniti Patris somnum corporis; et clemens placatus nostris parce (0147D)piaculis: ut in te redemptorum copia piis frequentetur vigiliis, tuisque habeatur digna obtutibus sacris: et quod nunc serit ignobilis carnis fragilitas; divinitatis tuae dono surgat in gloria: tu igitur, Domine, cunctis in te confidentibus juvamen largum impende; et ad supernam patriam alarum tuarum obumbratione nos atrahe. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. Dominus possedit me, priusquam terram faceret. P. Antequam montes stabilirentur: ante autem omnes colles genuit me. V\. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. P. Antequam. V\. Gloria, et honor etc. P. Antequam.

Oratio. Coaeterna Dei sapientia Patris, qui te cum (0148A)Patre fuisse testaris, priusquam terram faceret, aut excelsa montium stabiliret, dum te ante omnium creationem collium generaret, te quaesumus, te rogamus, ut, qui hujus incorruptae nativitatis tuae gaudia celebramus ovando, ad te remuneraturi perveniamus credendo: ut, qui ante montium conditionem ex Patre nasceris, et in plenitudine temporis natus de utero Virginis, sic in te credentes sanctifices, ut sanctificatos gloria aeternitatis remuneres. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. Populus, qui sedebat in tenebris. P. Vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux clara orta est eis. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Vidit lucem magnam. V\. Gloria, et honor, etc. (0148B)P. Vidit lucem.

Oratio. Unigenite Dei Filius, qui habitantibus in regione umbrae mortis lumen videre fecisti; qui lumen per susceptae Incarnationis Mysterium claruisti: da nobis te illustrante defigi, ut qui nativitatis tuae diem ovando suscepimus, divinitatis tuae muneribus consolemur. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

67 Antiphona. Visitavit Dominus omnipotens populum suum domum Juda. P. Et constituet illum sicut equum speciosum in certamine. V\. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. P. Et constituet illum. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et constituet.

(0148C)Oratio. Domine omnipotens, qui visitasti populum tuum domum Juda; visita nos a somno facinorum: ut, dum fulgore tuo peccatorum tenebras effugamus, virtute tua mortis potestatem evacues: quo sic te nunc apparente illustremur, ut, te repugnante, a mortis imperio liberemur. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

R\. Justus meus hic est Salvator meus. P. Ipse liberavit civitatem suam: et peccata populo suo dimittet, non in pretio, nec in quaestu pecuniae.--.Levate in coelum oculos vestros, et videte quis creavit haec. Dominus Deus, qui creavit terminos terrae. P. Ipse liberavit. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ipse liberavit.

Oratio. Hic est justus noster, in quo sperabamus (0148D)fide, praecinente Propheta, et ad quem pervenimus apparentem per gratiam: proinde poscamus clementiam ejus, ut liberet nos, et peccata populo suo dimittat, qui nobis impendi dignatus est totus. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Filius accrescens, et decorus aspectu: ipse est, et dans eloquia pulchritudinis.

Canticum. Vocavit Jacob filios suos. fol. 50.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictus es, Domine, et benedictum nomen gloriae tuae. P. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia saecula saeculorum.

(0149A)Canticum. Benedictus es, Domine. fol. 6.

Sono. Intende Domine, procede. fol. 65.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. VIII).

R\. Deo gratias.

Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio. Unctus sum a saeculo, antequam terram faceret. Nec dum erant abyssi, et ego jam conceptus eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constiterant: antequam colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. Quando praeparabat coelos, aderam: quando certa lege, et gyro vallabat abyssos: quando (0149B)aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: quando circumdabat mari terminos, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrae. Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo in orbem terrarum: et delitiae meae erant cum filiis hominum. Nunc ergo filii audite me: Beati, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. R\. Amen.

Hymnus.

Splendor Paternae gloriae De luce, lucem proferens, Lux lucis, et fons luminis Dies diem illuminans.


Verusque sol inlabere, (0149C)Micans nitore perpeti: Jubarque Sancti Spiritus Infunde nostris sensibus.


Votis vocemus et Patrem, Patrem perennis gloriae: Pater potentis gratiae Culpam releget lubricam.


Informet actus strenuos, Dentem retundat invidi, Casus secundet asperos, Donet gerendi gratiam.


Mentem gubernet et regat, Casto, fideli corpore: Fides calore ferveat, (0149D)Fraudis venena nesciat:


Christusque nobis sit cibus, Potusque noster sit fides: Laeti bibamus sobriam Ebrietatem spiritus.


Laetus dies hic transeat. Pudor sit, ut diluculum; Fides, velut meridies: Crepusculum mens nesciat.


Aurora cursus provehit, Aurora totus fulgeat: In Patre totus filius, Et totus in Verbo Pater.


Gloria Patri ingenito, Gloria Unigenito, (0150A)Una cum sancto Spiritu In sempiterna saecula. Amen.

68 Capitula. Deus sine initio. Et Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta. Et Benedictio. Dominus noster Jesus Christus. fol. 66. In nomine Domini nostri Jesu Christi.

INCIPIT OFFICIUM JEJUNIORUM IN KALENDIS JANUARII. Observatur tribus diebus ante festum Epiphaniae, prout sequitur. PRIMO DIE. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem, Domine, susceptor meus, et gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

(0150B)Oratio. Quamvis, Domine, plurima malignantium multitudo abneget salutem nostram esse in te Domino Deo nostro; nobis tamen ob hoc robur spei multum augetur, quia tu susceptor noster esse dignatus es: obstruatur itaque os loquentium iniqua, cum sperantes in te misericordia circumdat assidua. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Quis Deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? Psalmus. XVII.

Oratio. Fortitudo nostra, dona nobis dilectionem tui nominis perpetim possidere: dignare esse nostra contra adversantes virtus: firmamentum contra impugnantes: liberator a captivantibus; ut, tuis ex toto defensaculis circumcincti, sic adversa mundi mens nostra non metuat, ut blanda non requirat: (0150C)tua semper gratia contenta muneribus gaudeat. R\ Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. 2. Delicta, qui solus intelligis: a peccatis nostris munda nos, Domine. Psalmus XVIII.

Oratio. Ab ocultis nostris munda nos, Domine, purgando conscientiam, quae internis ac propriis inficitur maculis: ab alienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus; ut qui te proprium agnoscimus Dominum, peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum. R\. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona 3. Exaudi nos in die, qua invocaverimus te, Domine Deus noster. Psalmus XIX.

Oratio. Tribulationes cordis nostri, quas poenitendo (0150D)facinorum ob metum judicium pandit, per misericordiam tuam, Domine, ad indulgentiae laetitiam adtrahe: mitte itaque nobis auxilium de sancto; et nostrorum moestitias cordium pingue tibi facito holocaustum: ut mentibus nostris et consilium, quo delecteris, inspires; et opus, quo placeris, insinues: petitiones nostras ita suppleas, ut peccata deleas: et ad illam regionem ubi sine termino, vivitur, propitius intromittas. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

R\. Adveniens Dominus abstulit omnem caliginem noctis, ubi non erat lux, facta est claritas. P. Et apparuit dies. V\. Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lumen magnum: habitantibus in regione umbrae (0151A)mortis lux orta est eis. P. Et apparuit.--.Gloria, et honor, etc. P. Et apparuit.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam a peccatis nostris, Domine; et omnes inquitates nostras dele: remove ab oculis tuis malarum nostrarum facinus voluptatum; nostraeque confessioni clementer tuum appone auditum: miserere, quaesumus, rogantibus nobis, qui propitius respicis in adversis, et qui desperatis cor poenitens tribuis, confessionibus nostris gloriae tuae praesta subsidium. Sed quia publicanus a longe stans, et percutiens pectus suum, sola confessione purgatus est; similiter, et nos peccatores exaudi: (0151B)ut, sicut illi meritos petitionis suae fructus donasti, ita et nobis supplicantibus indignis servis tuis veniam digneris impendi peccatis. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Ad Canticum. Antiphona. Exurge, Domine Deus, et libera plebem tuam: nequando dicant adversarii: Manus nostra excelsa est. et non Deus fecit haec omnia.

Canticum. Attende caelum, et loquar. fol. 4.

Reiteretur Antiphona. Exurge, Domine.

Oratio. Montes cantent nobis, et terra audiat: sicut Moysi famulo tuo in confessionem mirabilium et praeceptorum tuorum: et descendat super nos, Domine, gratia misericordiae Domini nostri Jesu Christi filii tui, sicut ros super terram, et sicut imber (0151C)super gramen, et sicut nix supra foenum: quae nos 69 insensibiliter ab arte impietatis emundet illic, ubi peccatorum nostrorum numerositas nulla possit satisfactione pensari. Tu autem, Domine, qui es caecorum lumen, errantium via, resurrectio mortuorum, respectu clementiae tuae conscientiae nostrae tenebras inlumina; peccantes ad poenitentiam revoca, poenitentibus veniam prompta in te semper miseratione largire. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Matutinarium. Antiphona. Exortum est in tenebris lumen rectis corde. P. Misericors, et miserator, et justus Dominus. V\. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit (0151D)eos. P. Misericors. V\. Gloria, et honor, etc. P. Misericors.

Lauda. In sanctis ejus laudate eum in excelsis. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. XIV, XV).

R\. Deo gratias.

Fili, benedictum est lignum, per quod fit justitia. Per manus autem, quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas ejus. Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur. Propter hoc, et in idolis nationum erit non respectus: quoniam creaturae Dei in abominationem factae sunt, et in tentationem (0152A)animis hominum, et in muscipulis pedibus insipientium. Initium fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae. Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis. Aut enim dum laetantur, insaniunt: aut vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut perjurant cito. Dum confidunt in idolis, quae sunt sine anima, male jurantes noceri se non sperant. Utraque ergo illis venient juste, quoniam male senserunt de Deo, attendentes in idolis, et injuste juraverunt, in idolo contemnentes justitiam. Non enim juratorum est virtus, sed peccantium poena perambulat semper super injustorum praevaricationem. Tu autem Domine Deus noster, suavis, et verus est, patiens, et in misericordia disponis omnia. Etenim si peccaverimus, (0152B)tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te computati sumus. Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam, et veritatem tuam, radix est immortalitatis. R\. Amen.

Hymnus.

Benignitatis fons Deus, Qui non habens finem boni Super malum scelestium, Semper pius, semper bonus.


Moestum satis cor caedimus, Et triste pectus tundimus, Aquas pupillae fundimus, Moestas genas inducimus.


Egisse multum poenitet. (0152C)Horrens, tetrum, vel pessimum; Turpissimum, ac sordidum Fatemur omne noxium.


Elata vox te postulat, Tu parce, dicit, Conditor, Jam parce clamat obsecrans, Ignosce quod commisimus.


Non ira moestos sorbeat, Non poena fessos conterat: Solare contritos cito, Et gaudium nobis dato.


Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito. Regnans per omne saeculum. (0152D)Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem Sanctae Mariae Virginis Genitricis suae in sacro sancto jejunio remissionem peccatorum, pacemque nobis propitius donare dignetur. R\. Praesta, aeterne omnipotens Deus. Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Dilectissimi fratres, qui omnia idola gentium cum Psalmista doemonia esse creditis; illorum, quaeso, ut ritus et monstruos actus omnimodo respuamus: et si aliquem ex Ecclesiae filiis talia, aut agere aut delectari prospicitis, vestra admonitione (0153A)corripite, et ad viam salutis ab erroribus revocate; ut verba Dominicae orationis, quae ipso Domino docente didicistis, et simul mecum et cum illis proclamare liberi possitis e terris dicentes:

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta et invia, et exultabit solitudo. P. Et florebit quasi lilium. Alleluia, alleluia. V\. Jubilate Domino omnis terra: servite Domino in laetitia. P. Et. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et.

70 Benedictio. Christus Dominus, qui cum Patre, et Spiritu Sancto unus extat conditor et annorum et temporum; ipse in initio hujus anni vestrum acceptare dignetur jejunium. R\. Amen. Sit vobis semper ductor, qui extitit totius mundi Redemptor. R\. (0153B)Amen. Ut, cujus in nativitate solemnia jam strenue peregistis, apparitionis festa etiam cum gaudio celebretis. R\. Amen. Per. In nomine.

Ad Tertiam Prophetia et omnia alia successive. Proverbiorum Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias

Fili, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea custodiat cor tuum. Longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi. Misericordia, et veritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo, et scribe in tabulis cordis tui: et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo, et hominibus. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris (0153C)prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud temetipsum: time Dominum, et recede a malo. R\. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap. XXXII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Videns populus, quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, ait: Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit. Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Fecitque populus quae jusserat, deferens (0153D)inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Recesserunt de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et immolaverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Rursumque dixit Dominus ad Moysen: (0154A)Cerno, quod populus iste durae cervicis est. Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. Moyses autem orabat Dominum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? Ne quaeso dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret de terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli: et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus (0154B)fuerat adversus populum suum. Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu scriptas ex utraque parte et factas opere Dei: scriptura Dei quoque erat in tabulis. Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnae auditur in castris. Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: arripiensque vitulum quem fecerat, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut (0154C)induceres super eum peccatum maximum? Cui ille respondit: Ne indignetur Dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: dixerunt mihi: fac nobis deos, qui nos praecedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat): et stans in castrorum porta, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: quibus ait: Haec dicit Dominus Deus 71 Israel: Ponat (0154D)vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem suum et amicum suum, et proximum suum. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum. Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. R\. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XXXIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audite qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit timor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitat ex vobis cum ardoribus (0155A)sempiternis? Qui ambulat in judiciis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam, et calumniam, et excutit manus suas ab omni munere, qui obdurat aures suas ne audiat, et ne effundat sanguinem, et cludit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitat, munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ejus datus est, aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. Cor ejus meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi verba legis ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios (I, cap. X).

(0155B)R\. Deo gratias.

Fratres, nolumus vos ignorare, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt (bibebant autem de spirituali, consequenti eos, petra: petra autem erat Christus), sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut illi concupierunt: neque idolatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, (0155C)et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemini, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraverimus sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt enim ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet et cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: Ut prudentibus loquor, vos judicate (0155D)quod dico. Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, nam omnes de uno pane, et de uno calice participamus. Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant Gentes, doemonibus immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri doemoniorum: non potestis calicem Domini bibere, et calicem doemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae doemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, (0156A)sed quod alterius. Omne, quod in macello venumdatur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudo ejus. Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ergo cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive biberitis, vel aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae (0156B)Dei: Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. R\. Amen.

72 Antiphona 1. Simulacra Gentium, opera manuum hominum: similes illis fiant, qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis. Qui autem timent Dominum, sperent in Domino: adjutor eorum, et protector eorum est. Psalmus CXIII.

Oratio. Domine, qui sursum in coelestibus habitans, terrenas potestates contines et gubernas: da nomini tuo gloriam, da peccantibus veniam; quodque de tua misericordia praesumimus, in veritate, quod quaeramus, hauriamus, ut misericordia tua de Ecclesiae coetu simulacra excludat, et veritas ad cultus tui agnitionem dubia corda convertat; adjice, quaesumus, (0156C)Domine, benedictionem tuam super populum tuum, et super filios eorum; quique timentibus te factus es salus in vitam perpetuam, quam promisisti, concede coronam; ut non peccatis mortui, a tua benedictione abjiciamur, sed vitae participes facti, nomen tuum in saecula conlaudemus. R\ Amen. Per misericordiam, etc.

Antiphona 2. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. Psalmus LXXX.

Oratio. Tibi adjutori nostro Domino exultatione fidei et spei plaudentes oramus, ut petitio nostra in tribulatione diffusa tuis auribus appropinquet, et necessitatum nostrarum causas insinuet: tua quippe bonitas singulorum precibus semper adsit, ut liberes: (0156D)et ereptis nobis tribue desiderii ardorem ad te pertendere, et unitatem trinae majestatis devote concorditer clamitare; ut, tuis semper laudibus dediti, tuarum justificationum tramitem adsecuti in te quaesumus exultationis ornamenta, et spei remedia et fidei adquiramus coronam. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 3. Cognoscant Gentes quoniam nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram. Psalmus LXXXII.

R\. Propitiare, Domine, peccatis nostris propter nomen tuum. P. Nequando dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? V\. Adjuva nos, Deus salutaris noster: et propitius esto peccatis nostris. P. Nequando dicant, (0157A)etc. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur Propitiare, Domine.

Preces. Ad te clamamus, Domine. P. Miserere, et parce populo tuo. V\. Sacerdotes orate: flectentes genua dicite: P. Miserere. V\. Ignosce mala, quae gessimus, et esto nobis propitius. P. Miserere. V\. Arentem terram jam respice, et imbrem gratiae tribue. P. Miserere, et parce populo tuo.

Capitula. Cognoscant Gentes, Christe, quod nomen tibi sit Dominus, pro quibus es patibulo Crucis appensus: quosque ignaviae ignorantia dedit, scientia restituat conditori, ut fide convertatur conscientia, et spe laetentur in gloria.

Pater noster. V\. A malo nos libera. fol. 10.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, (0157B)et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo. V\. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Isto ordine finiuntur Horae, videlicet, Tertia, Sexta, et Nona de diebus jejuniorum, hoc est, Kalendarum Januarii tribus diebus ante Epiphaniam Domini quarta feria, quinta feria, sexta feria, et Sabbato quod est Vigilia sanctae Pentecostes; tribus diebus ante festum sancti Cypriani: Kalendarum Novembrium tribus diebus ante festum sancti Martini, et in feriis, quae infra annum sunt praeter illas, quae benedictionem habent.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XXXI).

(0157C)R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Quomodo si rugiat teo, et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum, ut praelietur super montem Sion, et super collem ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Hierusalem, protegens et liberans, transiens, salvans. Convertimini, sicut in profundum recesseratis filii Israel. In die illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerant vobis manus vestrae in peccatum. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et juvenes ejus vectigales erunt. Et fortitudo ejus a terrore (0157D)transibit, et pavebunt fugientes principes ejus: dicit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Hierusalem. Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt. 73 Et erit vir, sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae permanentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major, ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Antiphona 1. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Psalmus CXXII.

Oratio. Ad te, Domine, oculos nostros erigimus, (0158A)quem coelestia, et terrae machinam virtute continere fatemur. Miserere igitur nostri, Domine, miserere; et peccatis nostris, pro quibus te metuimus, parce: ut contemptum nostrum pietate clementi respicias, et a delictorum obprobrio dextera nos tuae virtutis eripias. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum, etc.

Antiphona 2. Benefac Domine bonis, et rectis corde. Psalmus CXXIV.

Oratio. Benefac, Domine, bonis et rectis corde regimen salutaris impende, atque in tuae plebis custodia semper vigila, et malignantium rabiem tua dextera refrena. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0158B)Antiphona 3. Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum. Psalmus CXXX. R\. Miserere quia Deus es. P. Misericors miserere, quia peccavimus tibi. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Misericors. R\. Miserere.

Preces. Ad te clamamus, Domine. P. Precamur ut exaudias. V\. Audi vocem supplicum, et da vitae remedium. P. Precamur. V\. Causas peccati amove, et da locum veniae. P. Precamur. V\. Da nobis auxilium, qui tollis periculum. P. Precamur. V\. Audi Deus viduas, et orphanorum lachrymas. P. Precamur.

Capitula. Exalta cornu nostrum, Domine, fidei catholicae merito; ne maculetur mens superbiae (0158C)morbo, gressusque nostros super mundi hujus latitudine tribue ambulare: ne noxii incedamus in compedes, sed humiliter sentiendo, ad plenitudinem spei nobis condones properare.

Pater noster, etc. A malo nos libera. fol. 10.

Dominus, etc. R\. Et cum spiritu, etc. In nomine Domini, etc.

Benedictio. Quaere in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam. Proverbiorum Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fili, noli prohibere eum qui potest benefacere: si vales, et ipse benefac. Ne dicas amico tuo: Vade, revertere, et cras dabo tibi: cum statim possis (0158D)dare. Non enim scis quid superventura pariet dies. Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil malefecerit. Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: quia abominatio est Domini omnis inlusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. Egestas a Domino in domum impii, tabernacula autem justorum benedicentur. Inlusores ipse inludet, et mansuetis dat gratiam. R\. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap. XXXII, XXXIII).

R\. Deo gratias.

In diebus illis: Locutus est Moyses filiis Israel dicens: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo, eum, quivero, deprecabor (0159A)pro scelere vestro. Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi; delebo eum de libro meo: tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: Angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

Locutusque est Dominus ad Moysen: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo (0159B)terram, et mittam praecursorem tui Angelum, ut ejiciam Chananaeum, Hethaeum, et Amorrhaeum, et Cethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebuzaeum, et intrent in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es: ne forte disperdam te in via. Audiensque populus sermonem 74 hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornamentum tuum, ut sciam quid faciam tibi. Deposuerunt ergo filii Israel ornamentum suum a monte Horeb. Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque (0159C)nomen ejus, Tabernaculum foederis. R\. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XLVI).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo. Cui assimilastis me, et aequastis, et comparastis me, et fecistis similem? Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentes artificem, ut faciat deum: et procidentes, adoratis. Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in (0159D)loco suo: et stabit, et de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non exaudiet: de tribulatione non salvabit. Mementote istud, confundamini: redite praevaricatores ad cor. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei: Adnuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet: Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae: et locutus sum, et adducam illum: creavi, et faciam illum. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios secundae (Cap. VI, VII).

R\. Deo gratias.

Fratres, os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor (0160A)nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. Et nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis ad tenebras? Quae enim conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam habitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus Omnipotens, et immundum ne tetigeritis: et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, et in filias, dicit Dominus. Has igitur (0160B)habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. R\. Amen.

Antiphona 1. Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in coelo, et in terra, in mari, et in abyssis, educens nubes ab extremo terrae. Psalmus CXXXIV.

Oratio. Domine, qui educens nubes ab extremo terrae; orbem universum sanctis replesti doctoribus, fulgura in pluviam converte misericors, ut praeceptis tuis, quibus famulos tuos, ut corrigas, terres, benedicendo reficias, tuaque repletos gratia uberius benedicas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam. Deus noster, etc.

Dominus sit semper, etc. R\. Et cum, etc.

(0160C)Antiphona 2. Quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus, qui facis mirabilia solus. Psalmus LXXVI.

Oratio. Precamur, Domine, ut tua nos non repellas propitiatione: sed obtinendae misericordiae adhuc tempus appone: ut dextera, quae fuit vindex in ultione facinorum; ipsa sit nobis contritis remedium sempiternum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 3. Qui diligitis Dominum, odite malum. Psalmus XCVI.

Preces. Averte, Domine, iram furoris tui, et miseratus parce populo tuo. P. Et miserere. V\. Omnium precibus pium auditum praebe, teque rogamus sancte, cito concede. P. Et miserere. V\. Tu, Christe, (0160D)flebiles gemitus intuere, vincula mortis solve, et vitam largire. P. Et miserere. V\. Jam vide lachrymas, intellige lugentes: tandem delicta nostra clemens ignosce. P. Et miserere. V\. Nullus ex nobis est, quem audias libenter, tu propter temetipsum, Christe, succurre. P. Et miserere.

Capitula. Deus, cujus in regno credentium terra exultat, cujus justitiam coeli adnuntiant, 75 cujus dominationem Angelorum legiones adorant; custodi servorum tuorum animas: ac ne peccati auctorem sequentes, intereamus: tu libera, tu protege, tu conserva: ut, cum ante faciem tuam ignis comburens praejerit, non nos meritorum poena exurendos accipiat, sed clementia creatoris, ut vivamus, eripiat.

(0161A)Pater noster. Et ne nos, etc. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Ad Vesperum. Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus, Domine.

Antiphona. Salva plebem tuam, Domine, et benedic hereditatem tuam. Psalmus XXVII.

Lauda. Veniat super nos, Domine, misericordia tua: et salutare tuum, et eloquium tuum. V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. P. Et eloquium tuum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et eloquium tuum.

Hymnus. Benignitatis fons Deus. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Capitula. Dilectissimi fratres. Benedictio. Christus Dominus, qui cum Patre. (0161B)Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta. Omnia supra dicta require fol. 69, 70. Oratio. Domine, exaudi orationem nostram. Require in isto folio.

IN SECUNDO DIE. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine. Quaere fol. 68.

Antiphona 1. Magnus Dominus, et laudabilis nimis. Psalmus. XLVII.

Oratio. Magne Domine valdeque laudabilis, dilata in omnes fidem Ecclesiae tuae: ut in cujus gradibus Deus agnosceris; in ea etiam plena fidelium devotione lauderis: ejusque preces propitius suscipe; et inter saeculi procellas sollicitos gubernator custodi: (0161C)ut civitatem, quam fundasti in saecula, misericordia tua introeuntes, suscipiamur in illa, narrantes in turribus mirabilia tua. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Memento congregationis, Domine, quam creasti ab initio. Psalmus LXXIII.

Oratio. Memento Domine congregationis tuae, quam ab initio creasti, quamque mirabiliter ac misericorditer tui sanguinis pretio redemisti; qui hanc ipsam in possessionem tuam de Gentibus elegisti. Libera ergo virgam hereditatis tuae a supplantatoris incursibus: ac sic eam rege justificando praesenti in saeculo, ut ipsam haereditet in saeculo post futuro: et quae regnum tuum advenire divina traditione exorat: ad idem regnum indulto piaculo hereditaria (0161D)successione perveniat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 3. Clamor noster ad te perveniat; et ne avertas faciem tuam a me. Psalmus CI.

Oratio. Domine, exaudi orationem nostram; et clamor noster ad te remoto impedimento perveniat: quocumque autem die te invocamus, velociter tibi nostra patescat oratio: nec avertas faciem tuam a gemitibus; nec gubernationem tuam a nostris cohibeas moribus: ut gratulemur adipisci postulata; dum ad te nostra pervenerint desideria. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

R\. Hierusalem erit tibi Dominus lux aeterna, et Deus honor tuus non enim in hoc casu tibi veniet, (0162A)sol et luna non deficient. P. In aeternum tempus. V\. Hierusalem non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te in nocte; sed erit tibi Dominus in luce. P. In aeternum.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam. Require fol. 68.

Ad Canticum. Antiphona. Non est Deus sicut homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut immutetur.

Canticum Numeri (Cap. XXIII).

De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus Orientis: veni, inquit, et maledic Jacob: * [[Breviarium (PL 086)/| propera, et detestare Israel. Quomodo maledicam, (0162B)cui non maledixit Deus?

Qua ratione detester, * [[Breviarium (PL 086)/| quem Deus non detestatur?

De summis silicibus videbo eum, * [[Breviarium (PL 086)/| et de collibus considerabo illum.

Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.

Quis dinumerare possit pulverem Jacob, * [[Breviarium (PL 086)/| et nosse numerum stirpis Israel?

Moriatur anima mea morte justorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et 76 fiant novissima mea horum similia.

Sta Balac et ausculta, * [[Breviarium (PL 086)/| audi fili Sepnor:

Non est Deus sicut homo, ut mentiatur: * [[Breviarium (PL 086)/| nec ut filius hominis, ut immutetur.

Dixit ergo, et non faciet? * [[Breviarium (PL 086)/| locutus est, et non (0162C)adimplebit?

Ad benedicendum adductus sum, * [[Breviarium (PL 086)/| benedictionem prohibere non valeo.

Non est idolum in Jacob, * [[Breviarium (PL 086)/| nec videtur simulacrum in Israel.

Dominus Deus ejus cum eo est, * [[Breviarium (PL 086)/| et clangor victoriae regis in illo.

Deus eduxit eum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinoceroti.

Non est augurium in Jacob, * [[Breviarium (PL 086)/| nec divinatio in Israel.

Temporibus suis dicetur Jacob et Israel * [[Breviarium (PL 086)/| quid operatus est Deus.

Populus ecce ut leaena consurgit, * [[Breviarium (PL 086)/| et leo erigitur:

(0162D)Non accubabit, donec devoret praedam, * [[Breviarium (PL 086)/| et occisorum sanguinem bibat.

Oratio. Tu es, Domine, stella veritatis oriens ex Jacob, homoque consurgens ex Israel: et novo sidere ostenderis Deus, et praesepio positus Deus et homo, unus crederis Christus: Propter magnam ergo misericordiam tuam, visionis tuae horum proroga gratiam: ut appareat in nos lucis tuae radiabile signum, quod expellat omnes tenebras vitiorum: et qui visionis tuae desiderio anhelamus visionis tuae praemio consolemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Matutinarium. Antiphona. Lux aurorae oriente sole mane. P. Absque nubibus rutilat. V\. Deus misereatur (0163A)nobis, et benedicat nos: illuminet Dominus vultum suum super nos. P. Absque, etc. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Absque

Lauda. In potentatibus ejus laudate eum. Psalmus CL.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: ingredere ad petram, abscondere fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Oculi sublimes hominum humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; et exaltabitur Dominus solus in die illa. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super arrogantem: et humiliabitur. Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus (0163B)Basan. Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, et super omnes naves Tharsis, et super omne lignum, quod visu pulchrum est. Et incurvabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa: et idola penitus conterentur: Et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. In illa die projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerunt sibi, ut adorarent talpas, et vespertiliones. Et ingredietur fixuras petrarum, et cavernas saxorum a facie (0163C)formidinis Domini, et gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons. Capitula. Dilectissimi fratres. Lauda. Alleluia. Laetabitur. Benedictio. Christus Dominus qui cum Patre. Require fol. 69 et 70. Oratio. Magne Domine. Quaere in principio Matutini. fol. 75.

Ad Tertiam. Sapientia Salomonis Proverbiorum (Cap. XXI).

R\. Deo gratias.

Fili, qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem (0163D)maximam. Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur. Qui diligit epulas, in egestate erit: et qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur. Pro justo datur impius: pro recto iniquus. Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculum justi: et imprudens homo dissipat illud. Qui sequitur justitiam, et misericordiam, inveniet justitiam, et vitam, et gloriam. R\. Amen.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. V, VI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Vocavit Moyses omnem Israel, et (0164A)dixit ad eum: Audi, Israel, 77 caerimonias atque judicia, quae ego loquor in auribus vestris: hodie discite ea, et opere complete. Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. Non cum patribus nostris inivit pactum, sed nobiscum qui in praesentiarum sumus, facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. Ego sequester, et medius fui inter Deum, et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: Timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait Dominus Deus tuus, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile, nec similitudinem hominum, qui in coelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque (0164B)coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super vana nomen ejus admiserit. Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non occides. Neque moechaberis. Furtum non facies. Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa, quae illius sunt: Haec sunt (0164C)praecepta et caerimoniae atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terram ad quam transgredimini possidendam: ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. Audi Israel, et observa ut facias ea, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum dare tibi terram lacte et melle manantem. R\. Amen.

Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XVIII).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me dicens: Quid est (0164D)quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud, dicentes: Patres comederunt uvam accerbam, et dentes filiorum obstupescent? Vivo ego, dicit Dominus, si fuerit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae, meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: Et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: Ad usuram non commodaverit, et amplius (0165A)non acceperit: ab iniquitate averterit animam suam: judicium verum fecerit inter virum et virum: in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est, vita vivet et non morietur, ait Dominus Omnipotens. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Corinthios primae (Cap. VIII).

Fratres, cogito quod ego spiritum Dei habeo. De his autem, quae idolis sacrificantur, scimus quoniam omnes sapientiam habemus. Scientia inflat, charitas vero aedificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De escis autem, quae idolis immolantur, scimus quia nihil (0165B)est idolum in mundo, et quod nullus Deus, nisi unus. Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): Nobis autem unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos illuminat unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum scientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus: neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si autem quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus cum (0165C)sit infirma, aedificatur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, per quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in 78 fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christo peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum: non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. Non sum liber? Non sum Apostolus? Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum Apostolatus mei vos estis in Domino. R\. Amen.

Antiphona 1. Idola Gentium jam non erunt a facie timoris Domini, et a majestate virtutis ejus, quoniam (0165D)venit. Psalmus CXIII.

Oratio. Domine, qui sursum in coelestibus habitas. Require fol. 72.

Antiphona 2. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi: et psalmum dicat nomini tuo. Altissime. Psalmus LXV.

Oratio. Omnis terra adoret te, Domine; et tibi psallat vitae participio incorruptae: ut sicut sunt omnia tuo formata opificio, ita cuncta tuo pariter subdantur imperio. R\. Amen.

Per, etc.

Antiphona 3. Ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Psalmus CXXXIV.

R\. Sapientiam suam Deus revelavit populo suo, (0166A)Verbum ejus processit in fines terrae, clamate. P. Per civitates Juda ecce Salvator advenit in monte Sion. V\. Exultate in laetitia Jacob, et inite contra caput Gentium, personate, canite et dicite. P. Per civitates, etc. V\. Gloria, etc. P. Per civitates.

Preces. Clamamus ad te, Domine, tu miserere nobis. P. Et dona indulgentiam. V\. Rex altissime et perennis Domine, precem, quam effundimus, accipe. P. Et dona. V\. Aegros visita et captivos revoca, pupillos et viduas adjuva. P. Et dona. V\. Nos peccavimus et a te recessimus, tu Redemptor omnium salva nos. P. Et dona. V\. Poenitentibus miserere, Domine, et peccati maculas ablue. P. Et dona.

Oratio. Laudamus te, Domine, quia benignus, ac (0166B)suavis es: praesta itaque, ut dum in tua laudatione insistimus, vel a mundi nos illecebris advoces, vel perfectorum societati adglomeres.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XIX).

R\. Deo gratias.

Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus. Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios: et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, et civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum. Et disrumpetur (0166C)spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo: et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones et ariolos. Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eis, ait Dominus Omnipotens. R\. Amen.

Antiphona. 1. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Psalmus CXXIII.

Oratio. Esto in nobis Domine Deus Israel: et malorum infestationem, ne deglutiamur, a nobis repelle: nocivamque iracundiam, ne obsorbeamur comprime: sicque in nobis torrens tuae voluptatis redundet, ut vitiorum torrentem anima nostra se sine discrimine pertransisse exultet: neque inimicorum (0166D)dentibus laniemur; sed ereptos nos de venantium laqueis gratulemur: et tu adjutor noster heredita nos in possessione aeterna; qui, cooperante Verbo tuo Sanctoque Spiritu, fecisti coelum et terram. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Psalmus CXXV.

Oratio. Convertere Domine captivitatem nostram ab inlecebrosis inimici seductionibus redimendo: et reple consolatione indulgentiae, quos desolatos prospicis ob admissionem nequitiae: da nobis, quaesumus, contriti cordis humilitatem quaerere; et inquinamenta, quae nos polluunt, fluentis lachrymarum abluere: sic etiam confessionis remedia (0167A)seramus in lachrymis, ut indulgentiae fructus metamus in gaudiis. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Psalmus CXXVII.

R\. Miserere nobis, Domine. P. Miserere nobis. V\. Ad te levamus oculus nostros, qui habitas in coelis. P. Miserere nobis. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Miserere nobis.

79 Preces. Clamemus omnes una voce. P. Domine miserere. V\. Amara nobis est vita nostra. P. Domine miserere. V\. Delicta dele, pacem concede. P. Domine miserere. V\. Inclina aurem tuam ad precem nostram. P. Domine miserere. V\. Parce delictis, et subveni de coelis. P. Domine miserere.

(0167B)Oratio. Deus, qui timentes te, beatos prophetali voce pronuntias; da in nobis tui timoris obsequia beneplacita; ut ex hoc in viis tuis ambulare nos facias: sitque, te gubernante, labor noster tuis oculis placitus; cujus fructus tempore remunerationis efficiatur suavissimus: ac sic labor ipse de charitate studeatur, ut apud te fruges ejus in beatitudine recondeantur.

Pater noster. Et ne nos, etc.

Ad Nonam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XXI).

R\. Deo gratias.

Fili, qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Superbus et arrogans (0167C)vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. Desidia occidit pigrum: noluerunt enim quicquam manus ejus operari: tota die concupiscit et desiderat: qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. Testis mendax peribit: vir obediens loquitur victoriam. Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam. Non est sapientia, neque prudentia, non est consilium contra Dominum. Equus paratus ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit. R\. Amen.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Moyses ad omnem coetum filiorum Israel, et dixit ad eos: Audi Israel, (0167D)Dominus Deus vester, Deus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo: et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus tuae. Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis, et saturatus fueris: cave diligenter, (0168A)ne obliviscaris Dominum, qui eduxit te de terra Aegypti, et de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et ipsi servies, ac per nomen illius jurabis. Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt: quoniam Deus aemulator, Dominus Deus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te desuper faciem terrae. Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caerimonias, quas praecepit tibi: et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. R\. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XLIX).

(0168B)R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Haec dicit Dominus: Ecce ego levo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae: vultu in terram dimisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum. Numquid tolletur a forti praeda? Aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Quia haec dicit Dominus: Equidem, (0168C)et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. Et cibabo hostes tuos carnalibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Deus salvans te, et Redemptor tuus sanctus Israel. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Ephesios (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

Fratres, hoc dico, et testificor in Domino, ut non jam ambuletis, sicut Gentes ambulabant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei, per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, 80 qui desperantes, (0168D)semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Vos autem ita non didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu: deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem; qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. R\. Amen.

Antiphona 1. Deus autem noster in coelo et sursum in coelo, et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. Psalmus CXXXIV.

Oratio. Laudamus te, Domine, quia benignus et magnus es: cujus magnitudinem et bonitatem et (0169A)mirabilia testantur, et opera: magnus es igitur, Domine, te ex nihilo tam stupenda tamque multiplicia creare; benignus autem, dum pereuntem mundum Christi tui sanguine reparas: magnus, dum ex mortuis cadavera suscitas; benignus, cum excitatis vitam interminabilem donas: Tribue omnipotens Deus nobis supplicibus tuis et tantae magnitudinis intelligere potestatem, et benignitatis tuae suscipere pacem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Antiphona 2. Deus, quis similis tibi? ne taceas, neque sileas, Deus. Psalmus LXXXII.

Oratio. Deus, quis similis tibi tam in bonitate quam (0169B)in virtute? qui sanctos tuos et bonitate erudis, et virtute defendis: qui inimicorum ora frementia comprimis, et tuorum obsecrationes agnoscis: da nobis de tua bonitate confidentibus operum bonorum particulam, quae nos ab inimici consilio tutos efficiat, et mundatos a crimine tibi placere ostendat: et tu nos perducas ad gloriam aeternam, qui solus es Altissimus super omnem terram. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum, etc.

Antiphona 3. Surge, Deus, judica terram: quoniam tu dominaris omnibus Gentibus. Psalmus LXXXI.

Preces. Ad te clamamus, Domine, precamur. P. Ut exaudias. V\. Christe Redemptor omnium exaudi preces supplicum. P. Ut exaudias. V\. Concede nobis (0169C)donum gratiae, et fructum poenitentiae. P. Ut exaudias. V\. Remove a nobis gladium, famem, et pestilentiam. P. Ut exaudias. V\. Solve delicti piaculum, et dona indulgentiam. P. Ut exaudias.

Capitula. Exurge, Deus, qui judicas terram: et brachio fortitudinis rege, quos trophaeo Crucis dignatus es comparare: ac pro quibus fusio sacri sanguinis extat redemptio, ab his tibi deferatur votiva confessio: et qui passionem redemptionis nostrae credimus, gloriosam resurrectionem fatemur, atque ascensum ad aethera praedicamus, reditumque tuum terribili recursu timemus; ad vocem tubae cum praeconaverit, gaudentes in adventum tuum properemus: Et tu, clementissime Domine, quos conspicis ita solemnia colere, hos de gehennae ardoribus erue; et (0169D)gloriosae resurrectionis fieri praesta consortes.

Pater noster.

Ad Vesperum. Lauda. Sol agnovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

Antiphona. Disrumpe, Domine Deus, vincula peccatorum: ut sacrificemus tibi hostiam laudis. Psalmus CXV.

Lauda. Tu mandasti mandata tua custodire nimis. V\. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas.

Hymnus. Benignitatis fons Deus. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Capitula. Dilectissimi fratres. Benedictio. Christus Dominus. Lauda. Alleluia. Laetabitur. (0170A)fol. 69 et 70. Oratio. Ne projicias nos. Quaere infra in Matutinis sequentibus.

De jejunio Epiphaniae.

Omnes jejunemus ad exorandum Dominum nostrum Jesum Christum pro peccatis nostris, ac pace impetranda; vel ad sacras lectiones audiendas Ecclesiam Domini frequentemus.

TERTIO DIE QUOD EST VIGILIA EPIPHANIAE DOMINI. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Oratio. Quamvis, Domine. Require fol. 68.

Antiphona. 1. Bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Psalmus XCXV.

(0170B)Oratio. Cantet tibi novum canticum numerositas redemptorum: nova fecisti miracula: novum lumen ortum ex Virgine, quod tamen Deitati non erat novum, sed novum est insolito monstrato miraculo, novum regenerationis 81 mysterium; in quo totum innovas mundum: nova genera virtutum in curatione aegrorum: novum humilitatis ac patientiae modum in superbia persequentium: novum stupendumque genus virtutis in gloria resurgentis: nova humanis visibus tuae ostenditur majestatis potestas; cum verum hominem ad coelorum sublimitatem deportas: Concede pro quibus tam nova miracula gloriosus opifex indidisti, hos et vestigiorum tuorum sequaces, et gloriae facias coheredes; atque melodiam carminis, (0170C)nec non inter Sanctorum fragores, et nostras voces admisceas prestrepentes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos. Psalmus XCVIII.

Oratio. Redemptor noster, Domine, qui super omnem altitudinem excelsus, et in Sion agnosceris magnus; credulitatem Ecclesiae tuae in te amplians perfice; et populos in ejus sinceritate fac coalescere: ut nomen tuum, quod magnum est, confitentes; ac regiae gloriae honorem tibi, fidei servitute offerentes; tu nos miseratus de excelso prospice: et ab hac humilitate terrarum in mansionibus commuta coelorum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

(0170D)Antiphona 3. Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis. Psalmus CXIII.

Oratio. Domine, qui sursum. Require fol. 72.

R\. Hierusalem civitas sancta ultra non eget sole: quia claritas Dei illuminat eam. P. Splendor ejus agnus est. V\. Turres Hierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula ejus auro mundo. P. Splendor. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Splendor.

In Laudibus.

Antiphona. Ne projicias nos, Domine, a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis. Psalmus L.

Oratio. Ne projicias nos, Domine, a facie tua; neque auferas misericordiam tuam a nobis: ut quos (0171A)reatus facinorum tenet obnoxios, miserationis tuae clementia faciat absolutos. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Ad Canticum. Antiphona. Splendor lucis illuminat eam, et lucerna ejus agnus est.

Canticum Tobiae (Cap. XIII).

Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae: * [[Breviarium (PL 086)/| Nationes multae de longinquo venient tibi, et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen Domini Dei:

Ut munera sua in manibus habentes, regi coelorum offerunt cum laetitia. * [[Breviarium (PL 086)/| Et nomen Domini magnum erit in omnibus saeculis saeculorum.

Maledicti omnes qui spernunt te, * [[Breviarium (PL 086)/| et omnes qui blasphemant te:

(0171B)Maledicti omnes qui oderunt te, * [[Breviarium (PL 086)/| omnes qui dixerunt in te verbum durum:

Maledicti omnes qui deponunt te, et omnes qui destruunt muros tuos, * [[Breviarium (PL 086)/| et omnes qui subvertunt turres tuas, et omnes qui succendunt habitationes tuas:

Et benedicti erunt in te * [[Breviarium (PL 086)/| omnes qui aedificant te, in aeternum.

Tunc gaude et laetare cum filiis justorum, * [[Breviarium (PL 086)/| quia omnes colligentur, et benedicent Dominum in aeternum.

Felices qui diligunt te, * [[Breviarium (PL 086)/| felices qui gaudent in pace tua.

Et felices omnes homines qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis, * [[Breviarium (PL 086)/| quoniam gaudebunt, et videbunt (0171C)omne gaudium tuum in saecula.

Anima mea benedicet Dominum regem magnum, * [[Breviarium (PL 086)/| quia liberavit Hierusalem,

Et aedificabitur iterum domus ejus, * [[Breviarium (PL 086)/| in omnibus saeculis saeculorum confitebitur nomini regis coelorum.

Ostia Hierusalem smaragdo et sapphiro fabricabuntur: * [[Breviarium (PL 086)/| et lapides pretiosi omnes muri tui,

Turres Hierusalem auro aedificabuntur, * [[Breviarium (PL 086)/| et propugnacula ejus auro mundo.

Plateae Hierusalem canticum laetitiae dicunt, * [[Breviarium (PL 086)/| et omnis vicus ejus, Alleluia.

Benedictus Dominus, qui exaltat te, et benedictus in omnibus saeculis saeculorum: * [[Breviarium (PL 086)/| quoniam in te benedicetur omne sanctum in aeternum.

(0171D)Matutinarium. Antiphona. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam. V\. Ipsa me deduxerunt, et perduxerunt in monte sancto tuo. Gloria, et honor Patri, etc.

Lauda. Omnis spiritus laudet Dominum. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XLVIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audite me haec, domus Jacob, qui vocamini nonime Israel, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini Israel, recordamini non in veritate, neque in justitia. De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. (0172A)Priora ex tunc adnuntiavi, et ex ore meo 82 exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. Scio enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. Praedixi tibi ex tunc: et antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista. Quae audistis, vide omnia: vos autem non adnuntiastis. Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata quae nescis: nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non vidisti ea, ne forte dicas: Ecce cognovi ea. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia praevaricans praevaricabis, et transgressorem ex ventre vocavi te. Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo (0172B)te, ne intereas. Ecce excoquam te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis. Propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Capitula. Dilectissimi fratres, qui omnia. Lauda. Alleluia. Laetabitur deserta. Benedictio. Christus Dominus, qui cum Patre. Require fol. 69 et 70.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XV).

R\. Deo gratias.

Fili, Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit. Victimae impiorum abominabiles Domino: vota justorum placabilia. Abominatio (0172C)est Domino via impii: qui sequitur justitiam, diligitur ab eo. Doctrina mala deserenti viam vitae: qui increpationes odit, morietur. Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum? Non amat pestilens eum, qui se corripit: nec ad sapientes graditur. Cor sapientis exhilarat faciem: in moerore animi dejicitur spiritus. Cor sapientis quaerit doctrinam: et os stultorum pascitur imperitia. Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi juge convivium. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni, et insatiabiles. Melius est vocare ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est mitigat excitatas. Iter impiorum quasi sepes spinarum: via justorum (0172D)absque offendiculo. R\. Amen.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. VII, VIII).

R\. Deo gratias.

In diebus illis: Locutus est Moyses filiis Israel dicens: Audi Israel, Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eos pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus delebis eos. Tradet reges eorum in manus tuas, et disperdas memoriam eorum sub coelo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. Sculptilia eorum igne combures: non concupisces (0173A)argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque adsumas de his tibi quicquam, ne forte offendas, propterea qui abominatio est Domini Dei tui. Ne inferas quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationis habebis, quia anathema est.

Omne mandatum, quod praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias: ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus tuis. Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. (0173B)Afflixit te penuria: dedit tibi cibum Manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo quod egredietur ex ore Dei. R\. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XXX).

R\. Deo gratias.

Expectat Dominus ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus judicii Dominus: beati omnes, qui expectant eum. Populus enim Sion habitabit in Hierusalem: plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Et dabit tibi Dominus panem arctum, et aquam brevem: et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. Et aures (0173C)tuae audient verbum post tergum monentis: Haec via, ambulate in ea: neque ad dexteram, neque declinetis ad sinistram. Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei: Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terrae erit uberrimus, et pinguis: pascentur in possessione tua in die illa agnus 83 spatiose: et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent, sicut in area ut ventilatum est. Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum cum ceciderit turris. Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux (0173D)solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Ephesios (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Fratres, Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi: et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos: aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc (0174A)enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis autem aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: probantes quid sit beneplacitum Domino: et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. Quae enim inocculto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Omnia autem, quae arguuuntur, a lumine manifestantur: omne autem, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, (0174B)exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. R\. Amen.

Antiphona 1. Magnus Dominus noster: et terribilis super omnes deos. Quia omnes dii Gentium daemonia: Dominus autem coelos fecit. Psalmus XCXV.

Oratio. Domine, qui es supra omnes gentes excelsus, et in coelestibus habitas gloriosus; humilitatem nostram ab excelso intende placatus; ac sicut Ecclesia tua, quae erat sterilitatis vitio impedita, nunc est, in te credens, virtutum meritis plena, et filiis numerosa; ita mens nostra, ab sterilitate operum infecunda, te tribuente possit et semen verbi suscipere, et copiosis fructibus redundare: nomenque tuum, a solis ortu usque ad occasum praeclarum, cordis ambiat unanimitate diligere, et fidei (0174C)assentione laudare. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Servite Domino Deo vestro: et nolite adorare deos alienos; quia Dominus sanctus est. Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. Psalmus LXXX.

Oratio. Tibi adjutori nostro Domino exultatione fidei. Require fol. 72.

Antiphona 3. In toto corde vestro convertimini ad Deum, et auferte deos alienos de medio vestri, et servite Domino soli, et liberabit vos de manu inimicorum vestrorum. Audite haec omnes Gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. Psalmus XLVIII.

R\. Apparuit claritas Dei in nube P. Sicut in temporibus Moysi. Et manifestabitur quemadmodum (0174D)Salomon deprecatus orabat. V\. Manifestatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion judicio, et justitia: et erit fides in temporibus suis. P. Sicut in temporibus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Sicut.

Preces. Clamamus ad te, Deus, exaudi nos. P. Et a flagello irae tuae libera. V\. Contritos fove, et humiliatos tuere, elisos erige, deprecantibus miserere. P. Et a flagello. V\. Deus excelse, clamorem nostrum attende, peccata dimitte, et pluviam cito largire. P. Et a flagello. V\. Exaudi flentes, et consolare lugentes: gaudium captivis, et patriam redde peregrinis. P. Et a flagello.

Supplicatio. Oremus Auctorem lucis Dominum nostrum (0175A)Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos claritate sua propitius inlustrare dignetur. R\. Praesta, aeterne omnipotens Deus.

Capitula. Aperiat, quaesumus, Domine os nostrum sapientia; et corde meditemur, et lingua loquamur prudentiam: et ne jumentis insipientibus comparemur, disciplinis divinae legis erudiamur: ut te solummodo (0176A)intelligentia nostra adsequens ambiat, quem aeterno in gaudio cum Sanctis omnibus laudans, praemia sempiterna suscipiat.

Pater noster, etc,

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum. Ad Nonam, dicantur ut in secundo die praeterito jejuniorum.

85 IN FESTO APPARITIONIS DOMINI. (0175) Ad Vesperos. (0175A) Lauda. Qui fecit solem P. In splendorem diei: lunam, et stellas in luminare noctis. V\. Qui turbat mare, et resonat fluctus ejus, Dominus omnipotens (0175B)nomen est ei. P. In splendorem diei.

Oratio. Domine, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine aspicimus lumen; enutri in nos tuae scientiae splendorem: ut sitientibus nobis vitalem impartias potum; et caligantium animarum superno lumine restituas intellectum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Ante solem permanet nomen ejus, et ante lunam sedes ejus: et benedicentur in eo omnes tribus terrae. Alleluia. V\. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: donec extollatur luna. Et dominabitur a mari usque ad mare; et a fluminibus usque ad fines terrae. Coram illo Aethiopes procident. Alleluia. Dominus sit semper. R\. Et cum.

(0175C)Antiphona. Rex magnus apparuit in Israel, et venerunt reges terrae, P. Adorare eum: et obtulerunt ei munera aurum, thus, et myrrham. V\. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. P. Adorare eum: et obtulerunt. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Adorare eum: et obtulerunt.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui Magorum munera, in mysterio oblata, Deum te, regemque, hominemque declarant: ut primitias Gentium in his acceptares, plenitudinem Gentium in salutare perficiens; adesto nobis per ea, quae in te divisa, inconfusa constare veraciter credimus: dum pro nobis et ut homo innocens pateris, et ut rex potens vincis, et ut Deus omnipotens incorruptibilis permanes; (0175D)cujus utique et Passioni myrrha, et Regno aurum, et Deitati debetur incensum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Germinaverunt campi eremi germen floris Israel; P. Quia venit rex Dominus cum laetitia in lumine majestatis suae: ut adorent eum. V\. Laetentur coeli, et uxultet terra, commoveatur mare, et plenitudo ejus. P. Quia venit rex. V\. Gloria, et honor, etc. P. Quia. Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Adorent eum omnes Angeli ejus, Alleluia: P. Audivit, et laetata est Sion. Alleluia, alleluia. V\. Dominus regnavit, exultet terra: laetentur insulae multae. P. Audivit, et laetata est. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Audivit, et laetata est.

Hymnus. (0176A)

Inluminans Altissimum Micantium astrorum globum. Pax, vita, lumen, veritas. (0176B)Jesu, fave precantibus:


Sed mystico baptismate Fluenta Jordanis, retro Conversa quodam tempore, Praesenti sacravit die.


Seu stella partum Virginis Coelo micans signaverit. Et hic adoratus die, Praesepe Magos duxerit.


Vel hydriis plenis aquae Vini saporem infuderit, Hausit minister conscius, Quod ipse non impleverat.


Aquas colorari videns Inebriari flumina (0176C)Mutata elementa stupent Transire usus alteros:


Sic quinque millibus viris Dum quinque panes dividunt, Edentium sub dentibus In ore crescebat cibus


Multiplicabatur magis Dispendio panis suo, Qui haec videns mirabatur Juges meatus fontium.


Inter manus frangentium Panis rigatur profluus, Intacta, quae non fregerant Fragmentis subrepunt viri. (0176D)Memento salutis auctor, etc.

Gloria tibi Domine, etc.

Supplicatio. Oremus Auctorem lucis Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus: ut nos lumine claritatis suae propitius illuminare et illustrare 86 dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, e' eison.

Capitula. Alpha et Omega initium et finis, Deus et homo, infinitus et praefinitus: in quo et principium Deitas, et ultimum sentitur Humanitas: excedens omnia; vivificans cuncta, et continens universa; miserere nobis, quia dignatus es nasci pro nobis dum in te permanes, et nobis appares: dum in te subsstis, et nobis subvenis: dum nusquam a Patre potentialiter (0177A)dees, et ad salvandos miseros clementialiter ades: dum coelestia reples, et terrena non deseris; perfice in nobis, quaesumus, beneficia piissimi Redemptoris, dum conservas gloriam inaestimabilis Conditoris: ut pietate, qua redemptor adsistis, indultor quoque criminum sentiaris.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Benedictio. Benedicat vobis Alpha et Omega cognominatus Omnipotentis Dei Patris Unigenitus Filius. R\. Amen. Qui est initium et finis: ipse nos secum victuros attollat temporibus infinitis; R\. Amen. Atque, ereptos a malis, ita illustret lumine claritatis, ut vos et gloriae praemiis, et donis ditet aeternitatis. R\. (0177B)Amen. Per misericordiam ipsius.

Lauda. Misit me sanare contribulatos corde, Alleluia; P. Praedicare captivis redemptionem, et caecis reddere lumen. Alleluia, alleluia. V\. Redemptionem misit Dominus populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum. P. Praedicare captivis. V\. Gloria, et honor patri, etc. P. Praedicare captivis.

Oratio. Domine Deus, qui adventum Unigeniti Filii tui Johannem puerum praecurrere voluisti; ut missus a te viam Christo incredulorum cordibus praepararet, sanando contribulatos corde, et caecis restituendo luminis claritatem: suffragio ejus et caecitatem cordis illumina, et tribulationes cordium nostrorum in aeternum gaudium muta; ut qui nativitatem Unigeniti Filii tui gaudio christiano attollimur, in adventu (0177C)judiicii ejus nullis poenarum vinculis contristemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. In nomine Domini.

Ad Matutinum. Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus III.

Oratio. Tu es, Domine, salus. Quaere fol. 46.

Antiphona 1. Hierusalem in te apparebit Dominus; P. Et honor ejus super te videbitur. Et ibunt reges in lumine tuo, et Gentes in splendore tuo ambulabunt. V\. Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et in saeculum saeculi. P. Et honor (0177D)ejus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et honor ejus.

Oratio. Fac nos, Domine, beatae illius Hierusalem visione laetari, et in gremio ejus perpetua jocunditate attolli, in qua tu lux aeterna, radiare promittis, et cujus honor esse polliceris: Largire ergo nobis, ejus desiderio carnalibus exui nugis et vestiri virtutibus copiosis: ut eam, cui tu apparendo factus es indeficiens lumen, nos amplectamur semper meritis genitricem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Gloriosus est aspectus ejus, et inter filios hominum forma ejus. P. Ante eum continuerunt reges os suum. Quibus non est nuntiatum de eo, adoraverunt eum. V\. Coram illo procident (0178A)Aethiopes: et inimici ejus terram lingent. P. Ante eum continuerunt. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ante eum.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus inter homines et forma et aspectus est gloriosus, glorificandos nos tibi adsume, et in partis dexterae coronandos conlocatione statue, ut qui ora nostra in tuis laudibus aperimus, carnis sensibus non gravemur: et qui gloriosi aspectus tui solamen exquirimus, visionis tuae consolatione omnimoda potiamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. In diebus Herodis regis ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, P. Dicentes: Ubi est, qui natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. (0178B)V\. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. P. Dicentes: Ubi est. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Dicentes: Ubi est.

Oratio. Rex omnium saeculorum, Christe Deus altissime, qui in diebus Herodis regis de Virgine natus, Magis, quaerentibus te, novo es in sidere declaratus: appareat in nobis virtutis tuae praesidium ad depellendas omnes pernicies tenebrarum, quo sic Majestatis tuae 87 sidus in nobis resplendeat, ut ad te quaerendum nulli se nobis errorum obices interponant, quo et ad te videndum curramus alacriter, et te viso jocundemur instanter. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Hierusalem ecce apparuit in te rex regum, et (0178C)commovebuntur insulae de locis suis. Omnes principes Gentium descendent de thronis suis, et afferent diadema de capite suo. P. Et offerent ei de lapidibus pretiosis aurum, thus, et myrrham. V\. Ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum, P. Et offerent. V\. Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona Deo adducent. P. Aurum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Hierusalem.

Oratio. Deus, Dei Filius, Patris ineffabilis virtus, qui novo sidere in Gentibus rex regum ostenderis magnus, et in civitate illa beata appares gloriosus: quem insulae tremunt: cui principes et nationes Gentium obsequuntur, dum tibi omnia regna cedunt, tibi regum diademata substernuntur; dignare jam (0178D)gratia, nostris te ostendere sensibus pium, et in conversationibus manifestum: ut primitias spiritus habentes, ea tibi semper per munera dedicemus, per quae introire beatam illam Hierusalem placitis cordibus mereamur, ut tibi mundissimum aurum nostrorum operum deferentes, regni tui mereamur esse, participes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Reges Tharsis, et insulae munera offerunt: reges Arabum et Saba dona adducent. P. Et adorabunt in conspectu ejus omnes reges terrae: omnes Gentes serviunt illi: Quoniam ipse liberavit egenum a potente; et pauperem, cui non erat adjutor. V\. Ex usuris et iniquitate liberavit animas (0179A)eorum, et praeclarum nomen eorum coram illo. P. Et adorabunt. R\. Gloria, etc. P. Et adorabunt.

Oratio. Domine Jesu Christe, cui reges et insulae munera offerunt; qui invicta virtute liberare venisti pauperem a potente; et ex hostis antiqui potentia fragile humanum genus eripere miseratione superna: cum nos a te prolongati, tuarumque miserationum inopes facti; illius iniquitati, subditi, vinculisque peccaminum teneremur addicti: Sic tua nos jam pietas et ab ejus saevitia eruat, et restitutos tibi, tecum permansuros commendet: ut qui nos te miserante redemptos fatemur; remuneraturi te donante postmodum gloriemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Domine, qui te nutriunt, reges erunt (0179B)et reginae nutrices tuae. P. Vultu in terra inclinato adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent, et cognosceris Dominus, in quo non confundentur omnes, qui te expectant. V\. Natio, et progenies collaudabunt opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. P. Vultu in terra. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Vultu in terra.

Oratio. Domine, quem inclinato in terram plebes vultu adorant, dum tuo subjiciuntur imperio universa; largire indefessam populis Christianis laetitiam, et hodiernae Apparitionis tuae gaudia protende in Gentibus dedicanda; nobis quoque ita esto semper placabilis, ut propitius in judicio sentiaris, quo vitae nostrae ex vultu tuo tam indesinens solamen existat, ut a te nostrorum nullus depereat, qui te unum et (0179C)verum Deum expectat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Interrogabat Magos Herodes: Quod signum vidistis super natum regem? P. Stellam vidimus fulgentem, et venimus adorare Deum. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Stellam vidimus. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Stellam vidimus.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui ad interrogationem Herodis ita Magorum ora praeconio veritatis tuae irradias, ut te regem regum per eos nuntiatum ostendas; dum se vidisse ajunt stellae refulgentis indicium, quod mundum illuminet universum; te quaesumus, te precamur, ut des in Ecclesia tua visionis tuae lumen (0179D)optatum: appareas etiam in ea sidus omnibus pretiosum, quod nulla adversarii interrogatione deterriti, sic magnalia tua praedicemus ore diffuso, ut in aeternae lucis radiemur usquequaque praesidio. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Apparuit vir in majestate sua circumdatus fulgore, et a claritate adventus Domini illuminabitur terra, et erit laetitia, et gaudium omni populo. P. Ita, et reges, principesque venient, et adorabunt cum. V\. Regnum ejus regnum sempiternum, et usque ad antiquum dierum pervenit; et data est ei omnis potestas. P. Ita, et reges. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ita, et reges.

88 Oratio. Deus, qui brevissimum sidus voluisti (0180A)gratia repentini vestire fulgoris; ostende, quaesumus, faciem tuam populis Christianis: ut, sicut Magis errantibus tandem tramitem veri demonstrasti itineris, ita nobis delinquentibus tribuas portum aeternae salutis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est praeter te. P. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. V\. Domine Deus virtutum quis similis tibi? Potens es Domine, et veritas tua in circumitu tuo. P. Vere tu es Deus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Vere.

Oratio. Adorabunt te, Domine Jesu Christe, omnes viri sublimes atque excelsi terrae, quoniam ipse, ut (0180B)salvares homines, humilis nasci dignatus es in terris; in te enim vere Deus est, quia tu verbum in carne absconditum, non mutatum, unum cum Patre possides nomen; confundantur proinde omnes, qui adversantur tibi: dum aut sic erubescunt, ut ad te redeant: aut in te confundantur, si ad te minime convertantur; noster ergo Salvator salvandis nobis appareas, dum nos in te credere, et ad te transire, et te toto corde diligere praestas. R\. Amen.

Per misericordiam. Et tu es Deus benedictus, et gloriosus in saecula saeculorum. R\. Amen.

Antiphona. Erit lumen lunae sicut lumen solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. P. In die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit: Ecce enim Dominus (0180C)cum laetitia venit. V\. Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. P. In die qua. V\. Gloria, et honor, etc. P. In die qua.

Oratio. Deus, qui ligare venturus es vulnus populi tui, percussuram plagae nostrae sanaturus, adesto: ut ita quicquid in nobis est vitiosum, vel lubricum, divinitatis tuae luce illumines, ut nec per noctem hujus saeculi luna nos concremet, nec per diem futuri examinis sol veritatis exurendos tristificet. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce stella, quam viderant Magi ab oriente, antecedebat eos, donec veniret supra, ubi erat puer. P. Videntes autem Magi stellam, gavisi (0180D)sunt gaudio magno. V\. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, et commota sunt omnia viscera eorum. P. Videntes autem. V\. Gloria, et honor, etc. P. Videntes.

Oratio. Stella illa, Domine, quae natum te in terris regem Magis stupentibus nuntiavit, non sidereas in coelum vias tenuit, cum novo Virginis partu novum sidus apparuit, sed ad demonstrandum te hominibus Christum usque ad ipsum nativitatis tuae loculum praecucurrit; unde profusis precibus te imploramus, ut, qui ejus indicio absque errore Magorum direxisti itinera, nostra, te apparente, sanctifices corda: ut in aequitate coram te gradientes atque justitia, pervenire mereamur ad gaudia repromissa. R\. Amen.

(0181A)Deducente nos gratia dexterae tuae, Domine Jesu Christe; qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis, et omnia regis in saecula saeculorum.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

R\. Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae. Nationes multae de longinquo venient tibi, et habitatores a novissimis partibus terrae in manibus habentes munera. P. Regi coelorum offerunt cum laetitia: et nomen Domini magnum erit in omnia saecula. V\. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. P. Regi coelorum. V\. Gloria, et honor, etc. P. Regi coelorum.

Oratio. Abundet, quaesumus Domine, in diebus nostris lux claritatis tuae in finibus terrae: ut, quos Apparitionis tuae luce irradias, abundantia pacis (0181B)usquequaque sustollas: ut, dum deputatis officiis obsequii dependimus votum, aethereae lucis luminosum capiamus effectum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Signum magnum visum est in coelo: Mulier amicta erat sole, et luna sub pedibus ejus, et super caput ejus corona stellarum duodecim. Et festinabat, ut pareret; et peperit filium. P. Qui recturus est omnes gentes in virga ferrea. V\. In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. P. Qui recturus est. V\. Gloria, et honor, etc. P. Qui recturus est.

Oratio. Deus sanctificator diei hodiernae, qui sanctae hujus festivitatis nomen de mirabilibus indidisti; da Ecclesiae tuae, ut sicut Epiphania, id est hodierna solemnitas, (0181C)et 89 declaratio et apparitio nuncupatur: ita in populo tuo claritas Majestatis tuae fulgescat, et sanctitatis lumen appareat, ut plebs haec, in tuo nomine consecrata, hoc habeat jugiter in conversatione, quod haec festivitas appellatur ex nomine. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae. P. Ut serviant tibi Gentes, et adorent te tribus. V\. Pete a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem terminos terrae. P. Ut serviant tibi Gentes, et adorent. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ut serviant.

Oratio. Gloriose Deus Pater et Domine, qui Unigenito (0181D)et coaeterno filio tuo servire Gentes et adorare tribus dedisti: poscimus, tua ipsi possessio simus; ut ab ejus filii tui non deviemus praeceptis, ut ei nos indivise connectes, quem ex te genitum gloriose pronuntias. R\ Amen.

Quia tecum summe Pater et cum Spiritu Sancto unus est Deus in saecula saeculorum.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Dixit auditor sermonum Domini, qui visionem Omnipotentis intuitus est. P. Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob et consurget homo de Israel. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Videbo eum. V\. Gloria, et honor, etc. P. Videbo.

Oratio. Tu es, Domine, stella veritatis oriens ex Jacob, (0182A)homoque consurgens ex Israel: et in novo sidere ostenderis Deus, et in praesepio positus Deus et homo, unus crederis Christus; propter magnam misericordiam tuam visionis tuae nobis proroga gratiam: appareat in nobis lucis tuae radiabile signum, quod expellat omnes tenebras vitiorum: ut, qui visionis tuae desiderio anhelamus, visionis tuae praemio consolemur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Fulget Coelum, et Terra splendet a claritate Dei, quia processit de habitaculo sancto suo sanare contribulatos corde, et caecis reddere lumen. P. Gaudete hodie, universae Gentes, quia in medio vestri Salvator apparuit: jam nolite pavere. V\. Illuxit enim gratia Dei Salvatoris nostri in omnibus hominibus. (0182B)P. Gaudete hodie. V\. Gloria, et honor, etc. P. Gaudete hodie.

Oratio. Fulget, Domine, Coelum rutilum serenitate astrorum, Terraque ipsa refulgenti lumine serenatur, quia apparere dignatus es mundo de habitaculo sancto tuo; sana ergo cordis nostri moestitiam, quia ad hoc venisti, ut redimas universa: illudque nostris oculis lumen attribue, quo te purificati semper mereamur aspicere: ut qui Apparitionis tuae gaudia laetabunda nuntiamus in Gentibus, infinita tecum laetitia gaudeamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ego sum Alpha, et Omega, primus, et novissimus: principium et finis. P. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina. Sponsus, (0182C)et sponsa dicunt: Veni. Et qui sitit, veniat: et accipiat aquam vitae, gratis. V\. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Ego sum. V\. Gloria, etc. P. Ego sum Alpha, et Omega.

Oratio. Alpha, et Omega, principium, et finis, radix, et genus, filius, Dominusque David, Christus Deus et homo, per quem utique est ille, ex quo esse dignatus es; esto nobis propitius, dum nos et ut David Dominus regis, et ut humilis misericors redimis: ut sceptro tuo subjiciens devotionem nostram, solus nos possideas in aeternum, qui solus victor factus es infernorum. R\. Amen.

Et permanes Deus benedictus in omnia saecula saeculorum. R\. Amen.

(0182D)Dominus sit. R\. Et cum.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Benedictus es Domine Deus Israel, quia visitasti nos, et fecisti redemptionem plebis tuae.

Canticum Zachariae (Cap. I).

Et erexit cornu salutis nobis, * [[Breviarium (PL 086)/| in domo David pueri sui.

Sicut locutus est per os sanctorum, * [[Breviarium (PL 086)/| qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:

Salutem ex inimicis nostris, * [[Breviarium (PL 086)/| et de manu omnium odio qui oderunt nos:

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: * [[Breviarium (PL 086)/| et memorari testamenti sui sancti.

(0183A)Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * [[Breviarium (PL 086)/| daturum se nobis:

Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum * [[Breviarium (PL 086)/| liberati, serviamus illi;

In sanctitate et justitia coram ipso, * [[Breviarium (PL 086)/| omnibus diebus nostris.

Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: * [[Breviarium (PL 086)/| 90 praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:

Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * [[Breviarium (PL 086)/| in remissionem peccatorum eorum:

Per viscera misericordiae Dei nostri: * [[Breviarium (PL 086)/| in quibus visitavit nos, oriens ex alto

Illuminare his, qui in tenebris, et umbra mortis sedent: * [[Breviarium (PL 086)/| ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Antiphona. Benedictus es Domine Deus Israel. Gloria, (0183B)et honor, etc. P. Quia visitavit nos.

Oratio. Deus Omnipotens, cujus continuo filii efficimur, dum tinctione salutaris aquae purgamur; fac nos ita benedictionis tuae percipere donum, ut merito supernae civitatis Hierusalem filii appellemur: ut, qui Gentibus es manifestatus in sidere, credentibus appareas in salutem; et, qui nos renovasti benedictionis aqua per lavacrum, renoves in futuro per indultae gratiae repromissum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad aliud Canticum. Antiphona. Adest lumen tuum Hierusalem, et majestas Domini in te videbitur.

Canticum Esaiae (Cap. LX).

Surge, illuminare Hierusalem: * [[Breviarium (PL 086)/| quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.

(0183C)Quia ecce tenebrae operient terram, * [[Breviarium (PL 086)/| et caligo populos:

Super te autem orietur Dominus, * [[Breviarium (PL 086)/| et gloria ejus in te videbitur.

Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, * [[Breviarium (PL 086)/| et reges in splendore ortus tui.

Leva in circumitu oculos tuos, et vide: * [[Breviarium (PL 086)/| omnes isti congregati sunt, venerunt tibi:

Filii tui de longe venient, * [[Breviarium (PL 086)/| et filiae tuae de latere surgent.

Tunc videbis, et afflues, * [[Breviarium (PL 086)/| et mirabitur et dilatabitur cor tuum,

Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, * [[Breviarium (PL 086)/| fortitudo Gentium venerit tibi.

Adest lumen tuum, Hierusalem, * [[Breviarium (PL 086)/| et majestas Domini (0183D)in te videbitur.

Reiteretur Antiphona. Adest lumen tuum.

Oratio. Christe, Filius Dei, qui praecessione radiantis stellae teipsum in praesepio positum Magis te quaerentibus voluisti ostendere; praecedente nos, vel subsequente gratia tua aeternum nobis sidus refulgeat, quo te quotidie inveniamus edendum, qui cibus factus es redemptorum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo, honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es, Domine. fol. 6.

Sono. Ego sum Alpha, et Omega, principium, et finis, dicit Dominus Deus. Alleluia. V\. Alleluia. Ego sum (0184A)primus, et novissimus: ego sum radix, et origo David: ego sum stella splendida, et matutina. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de Coelis. Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Alleluia, alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XLV).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul (0184B)abierunt in confusionem fabricatores errorum. Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundamini, et non erubescetis in saeculum saeculi. Quia haec dicit Dominus creans coelos, ipse Dominus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam: ego Dominus, et non est alius. Non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso: non dixi semini Jacob: Frustra quaerite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nesciebant qui levabant sculpturas suas simul, et rogant Deum non salvantem. Annuntiate, et venite, et consolamini simul: quis auditum fecit hoc, ex tunc praedixit illud? nunquid non ego Dominus, (0184C)et non est ultra Deus absque me? Deus justus, et salvans non est praeter me. Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terrae. R\. Amen.

Hymnus.

Hostis Herodes impie, Christum venire quid times? Non arripit mortalia, Qui regna dat coelestia.


Ibant Magi, quam viderant, Stellam, sequentes praeviam: 91 Lumen requirunt lumine: Deum fatentur munere.


Lavacra puri gurgitis Coelestis Agnus attigit: Peccata, quae non detulit, (0184D)Nos abluendo sustulit.


Novum genus potentiae: Aquae rubescunt hydriae, Vinumque jussa fundere Mutavit unda originem.


Quarto die jam foetidus Vitam recepit Lazarus, Mortisque liber vinculis, Factus superstes est sibi.


Rivos cruoris horridi Contacta vestis obstruit: Fletu rigante supplicis Arent fluenta sanguinis.


Solutus omni corpore (0185A)Jussus repente surgere, Suis vicissim gressibus Aeger vehebat lectulum.


Tunc ille Judas carnifex Ausus Magistrum tradere Pacem ferebat osculo, Quam non gerebat pectore.


Verax datur fallacibus: Pium flagellat impius: Crucique fixus innocens Conjungitur Latronibus.


Aromata post Sabbatum Quaedam vehebant corpori, Quas alloquuntur Angeli, Vivum sepulcro non tegi.


(0185B)Hymnis venite dulcibus, Omnes canamus subditum. Christi triumpho tartarum, Qui nos redemit venditus.


Zelum Draconis invidi, Et os Leonis pessimi Calcavit Unicus Dei, Seseque coelis reddidit.


Gloria tibi Domine, Qui apparuisti hodie, Cum Patre, Sancto Spiritu In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus auctorem lucis. fol. 83. Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

(0185C)Capitula. Gloriose, sancte, omnipotens Deus, qui varios humani generis miseratus semper errores, propterea sine dubio etiam Magis, in tenebrosa superstitione, sive caligine constitutis, praevium sideris lumen usque ad tua sancta cunabula ministrasti: ut omnibus generaliter, in suo errore degentibus, desiderium tuae agnitionis accenderes; accende nos etiam, precamur, salutifero tui amoris ardore: ut, qui te jam dono tuae illuminationis agnovimus, tuae quoque dilectionis ardore flagrantes, tibi adhaerere in perpetuum mereamur.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Misit me sanare. Benedictio. Benedicat vobis Alpha, et Omega. fol. 86.

(0185D)In nomine Domini.

Octava Epiphaniae, omnia dicantur ut in die fol. 85.

IN PRIMO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE DOMINI. Ad Vesperos. Lauda. Elevatio manuum mearum sacrificium. P. Vespertinum. V\. Dirigatur, Domine, oratio mea in conspectu tuo sicut incensum. P. Vespertinum.

Oratio. Deus, cujus nomen a solis ortu usque ad occasum laudabile est: sicut incensum in conspectu tuo nostra dirigatur oratio; tibique elevatio manuum nostrarum, sacrificium vespertinum, impleat solemnitatem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0186A)Sono. Alleluia. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia. Alleluia. V\. Alleluia. Convertisti, Domine, planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia. Alleluia. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Qui est iste, cujus stellae splendiderunt in custodiis suis, et laetatae sunt, cum vocaret eas? reluxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas. V\. Fecit lunam in tempora: sol agnovit occasum suum. P. Et laetatae sunt. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et laetatae sunt. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Alleluia. Confitebor tibi Domine in directione cordis mei. Alleluia. P. In eo quod didici judicia justitiae tuae. Alleluia. V\. In tuis justificationibus meditabor: non obliviscar sermones tuos. (0186B)P. In eo quod. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. In eo quod.

Hymnus.

Inventor rutilis dux bone luminis, Qui certis vicibus tempora dividis, Merso sole chaos ingruit horridum, Lucem Christe tuis redde fidelibus.


92 Splendent perspicuo lumine ardua, Flammis mobilibus scilicet atria: Absentemque diem lux agit aemula, Noctem inluminans fulgore praevio.


Nos festis trahimus per pia gaudia Noctem conciliis, votaque prospera Concentu parili, suavi sonantibus Hymnorum modulis ora resolvimus.


(0186C)O res digna Deus, quam tibi residuae Noctis principio Grex tuus offeret: Luce, quam tribuis, nihil pretiosius, Luce, qua reliqua praemia cernimus.


Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus Intus, tu speculum, fons: lumen Quod delibat plebs tua, suscipe, Tinctum pacifici chrismatis unguine.


Per Christum Genitum summe Pater tuum, In quo visibilis stat tibi gloria, Qui noster Dominus, qui tuus Unicus Spirat de patrio corde Paraclitum:


Per quem splendor, honor, laus, sapientia, Majestas, bonitas, et pietas: Tu Regnum contines Nomine triplici, (0186D)Texens perpetuis saecula saeculis. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 66.

Capitula. Dirigatur oratio nostra Domine, sicut incensum in conspectu tuo: ut non patiaris in nobis demorari vespertinum fletum; sed laetitia tranquilla in matutinis sacrificiis tribuatur, suscipiantur orationes nostrae per Angelum tuum, sicut Tobiae et Sarae desideria exaudire dignatus es: cura nos ab infirmitatibus nostris, et sana omnes languores nostros; ut quemadmodum credimus diem hanc oblatam, noctis advenientis caligo diem vitae retributionis inveniat per eum, qui nos docuit orare.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

(0187A)Benedictio. Flammam benedictionis coelorum super vos Dominus benignus infundat, et Trinitas inseparabilis a vobis nunquam recedat. R\. Amen. Bella adversariorum vestrorum adterat, et acies eorum ignis coelestis consumat. R\. Amen. Dominetur in vobis charitas individua, et conservet vos sempiterna majestas. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Deus: Alleluia. P. Quia mandatis tuis credidi. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. P. Quia mandatis. V\. Gloria, et honor, etc. P. Quia mandatis.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te. (0187B)Require in Matutinis istius Dominici. fol. 3.

In principio Matutini dicimus per dies Dominicos, scilicet: Hymnus. Aeterne rerum Conditor.

Oratio. Aeternum te auctorem. Quaere fol. 3.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? Tu autem, Domine, susceptor meus es. Psalmus III.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea: et a peccato meo munda me, Domine. Psalmus

Antiphona 3. In te confidit anima mea, libera me, Domine. Psalmus LVI.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? Tu autem, Domine, susceptor meus es. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea: et a peccato (0187C)meo munda me, Domine. V\. Sicut erat in principio, et nunc, et semper.

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me, Domine. P. Et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes. Quaere fol. 3.

Antiphona. 1. Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam. P. Nequando irascatur Dominus, et pereatis a via justa. V\. Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? P. Nequando. V\. Gloria, et honor, etc. P. Nequando.

Oratio. Servientes tibi, Domine, in timore, disciplina tua nos erudiendo possideat; et exultantes cum tremore jocunditas modesta sustollat; nec nos efficiamur (0187D)a via justa recedendo perditi; sed in te confidendo mereamur esse beati. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. In tribulatione nostra, Deus, dilatasti nos. P. Miserere nobis, et exaudi orationem nostram. V\. Cum invocarem, exaudisti me Deus justitiae meae: in tribulatione mea dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. P. Miserere nobis, et exaudi. V\. Gloria, et honor, etc. P. Miserere nobis.

Oratio. Domine, qui semper invocantibus ades, et in tribulatione constitutis opem ferre 93 misericordiae delectaris: dona, ut odientes saeculi vanitatem refutantesque mendacium, Christum tuum, (0188A)(quem a te magnificatum agnoscimus) nostrum esse summum aeternumque praemium gaudeamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Convertere Domine, eripe animas nostras: salvos nos fac propter misericordiam tuam. P. Quia non est in morte qui memor sit tui. V\. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. P. Quia non est. V\. Gloria, et honor, etc. P. Quia non est.

Oratio. Domine neque in ira tua nos arguas; neque in tuo nos furore corripias: sed ab asperitate verberis unge nos clementia lenitatis: ut non perditionem poena; sed eruditionem nobis tua conferat disciplina. R\. Amen.

(0188B)Per misericordiam.

R\. Abundaverunt iniquitates nostrae super numerum arenae maris. P. Et nunc juste comprimimur ad nos erigendum caput nostrum: peccavimus, Domine, peccavimus. V\. Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitates fecimus. P. Et nunc juste. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et nunc.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Date magnitudinem Domino.

Canticum. Attende Coelum. Quaere fol. 4.

Oratio. Descendat, Domine, ut pluvia eloquium tuum; et sicut ros, verba tua super nos effundantur: ut, ubertim tua miseratione rigati, tibi magnitudinem demus, cujus opera bona esse cognoscimus: (0188C)omnes viae tuae, judicia; et iniquitas procul est a rectitudine tua: proinde nos, qui proclives ad malum sumus, a tua gubernatione, etiam cum tui obliviscimur, non defraudemur: ut et si serviliter facinore sciscitamur, lenitate paterna a te corrigi sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictus es Deus, et benedictum nomen gloriae tuae. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es Domine. Quaere fol. 6.

Oratio. Domine Deus patrum nostrorum; laudabilis enim et superexaltatus in saecula tu es: Recte ergo tuae gloriae nomen benedicetur in aeternum; et (0188D)vel in magnis vel in modicis tu creator, tu opifex sapientissimus declamaris: ideo quaesumus; ut qui te orando pro universitatis conditione Dominum benedicimus, benedictae sanctitatis illustratione laetemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Sono. Verba mea auribus percipe Domine. Alleluia. V\. Intellige clamorem meum rex meus, et Deus meus. Quoniam ad te orabo. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de Coelis: Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis, alleluia, alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. XXV).

R\. Deo gratias.

(0189A)Gloria Dei celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. Coelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnatorum ne steteris. Melius est enim ut dicat tibi: Ascende huc; quam ut humilieris coram principe. Quae viderint oculi tui, ne proferas in jurgium cito: ne postea emendare non poteris, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Inauris aurea, et margarita (0189B)fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, cum requiescere facit animam illius. R\. Amen.

Hymnus. Splendor paternae gloriae. Quaere fol. 67.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum. Quaere fol. 66.

Capitula. Exultantes gaudio magno pro redditu nobis hujus diei, lucem Dei Patris omnipotentis et misericordiam deprecemur, ut diem Dominicae Apparitionis solemniter celebrantibus pacem tranquillam, laetitiamque specialem praestare dignetur: ut a vigilia matutina usque ad noctem clementiae suae favore protecti, exultantes in Domino gaudeamus.

(0189C)94 Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Cantate Domino canticum novum. Alleluia, alleluia. V\. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. P. Alleluia, alleluia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Oratio. Tibi, Domine, in Ecclesia sanctorum cantamus: tibique gratiam praeconamus: tribue nobis, laudes tuas promere; in quo coaeternum nos credimus praemium obtinere. R\. Amen.

Per misericordiam.

Exeunte vespera Lauda. Usque ad vesperum quam magnificata sunt opera tua, Domine. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Cantet tibi gloria mea, et non compungar. P. Domine Deus meus in aeternum confitebor (0189D)tibi. V\. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi. P. Domine Deus meus. V\. Gloria, et honor. P. Domine Deus. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. V\. Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. P. Elevatio. V\. Gloria, et honor, etc. P. Elevatio. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. Alleluia. P. Sit nomen Domini benedictum. Alleluia, alleluia. V\. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. P. Sit nomen Domini. V\. Gloria, et honor, etc. P. Sit nomen.

Hymnus. (0190A)

Altissimi Verbum Patris, Alme Jesuque Virginis Bis nostro natus gaudio, Carnisque Factor et caro.


Decursa transit jam dies, Exaudi preces supplicum; Fovensque laetus vesperi Gloriosum lumen suscipe.


Hoc soli ad finem tibi Incensum sacrum damus: Coeleste ut nostris tuum Lumen tenebris fulgeat.


Mentemque fessam dum sopor Noctis paratam detinet, (0190B)Obscura cedant somnia, Pectusque purum luceat.


Quietem nullus corporis Rapiat dolus lasciviae; Sed te Deus mens sonet, Tecum cor altum vigilet.


Vocibus simul cum cordibus Christo, Patrique, Spiritui Hymnum sonantes in choro Melo canamus perpetim. Amen.

Supplicatio. Oremus pium et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nobis salutem animae et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere (0190C)dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Capitula. Omnipotens sempiterne Deus, cujus praecepto sol illustrat diem, luna clarificat noctem, vespertinis laudibus nos dignanter exaudi: ut et placidum supervenientis spatium peragere mereamur, et transacto tenebrarum cursu, matutinis nos iterum sacrificiis apta, ne ullam offensionum maculam dies repraesentet exoriens.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Benedicat omnipotens Dominus praesentem familiam, qui Crucis portavit injuriam. R\. Amen. Ipse nos perducat coeleste in regnum, qui pependit in ligno. R\. Amen. Ipse ad dexteram Patris (0190D)nos conlocet, qui causa nobis factus est pacis. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Cantabiles erant mihi, Domine. P. Justificationes tuae. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi. P. Justificationes. V\. Gloria, et honor, etc. P. Justificationes.

Oratio. Concede nobis, Domine, ob amorem. Quaere infra in istis Matutinis. In nomine Domini nostri.

Istis peractis, fiat Commemoratio de Devotatione Ecclesiae, et aliarum festivitatum, quarum devotionem habes.

FERIA SECUNDA. (0191A) Ad Matutinum. Antiphona. Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. Psalmus L. Reiteretur Antiphona. Miserere.

Oratio. Miserere nobis Domine secundum magnam misericordiam tuam: et unde nos erubescimus, tu indulgeas: et ea, quae egisse nos poenitet, tu clementer ignoscas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. 95 Psalmus I. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur Antiphona. Beatus vir, qui.

Oratio. Concede nobis, Domine, ob amorem beatitudinis (0191B)consilia declinare iniquitatis; cathedram itaque pestilentiae procul a nobis sepone, ut pestiferae doctrinae tabes non adhaereat conviventiae nostrae; sed voluntatem nostram a malitiae sessione tu remove: et meditatione legis tuae jugi nos tibi amore conjunge. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Nunc reges intelligite: erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in timore. Psalmus II. Reiteretur Antiphona. Nunc reges.

Oratio. Servientes tibi Domine in timore ob metum judicii, exultantes cum tremore ob fiduciam spei, doce nos apprehendere disciplinam, qua, judicantes (0191C)terram corporis nostri, veteris hominis figulum confringamus; et exterioris terrae purgamenta calcemus: ac secundum Coelestis imaginem Hominis reformati, in hereditatem tuam servitute humili, et in possessionem tuam cultu perpeti transferamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Psalmus IV.

Oratio. Domine, qui semper invocantibus ades, et in tribulatione constitutis opem ferre misericordiae delectaris: dona, ut odientes saeculi vanitatem, refutantesque mendacium, Christum tuum (quem a te magnificatum agnoscimus), nostrum esse summum aeternumque praemium gaudeamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0191D)R\. Ad te, Domine, levavi animam meam. P. In te confido Deus meus, non erubescam. V\. Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte mihi omnia peccata mea. P. In te confido. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Ad te Domine.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Benedicam enim vobis, et multiplicabo vos sicut stellas coeli, dicit Dominus.

Canticum Genesis (Cap. XII, XIII, XVII).

Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, * [[Breviarium (PL 086)/| et veni in terram quam monstravero tibi.

Faciamque te in gentem magnam, et benedicam (0192A)tibi, * [[Breviarium (PL 086)/| et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, * [[Breviarium (PL 086)/| atque in te benedicentur universae cognationes terrae.

Leva oculos tuos, et vide a loco, * [[Breviarium (PL 086)/| in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

Omnem terram, quam conspicis, * [[Breviarium (PL 086)/| tibi dabo et semini tuo in sempiternum.

Benedicam enim vobis, * [[Breviarium (PL 086)/| et multiplicabo vos sicut stellas coeli, et velut arenam, quae est in littore maris:

Possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et benedicentur in semine tuo omnes gentes (0192B)terrae.

Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldoeorum, ego Deus omnipotens: * [[Breviarium (PL 086)/| ambula coram me, et esto perfectus.

Ponamque foedus meum inter me et te, * [[Breviarium (PL 086)/| et multiplicabo te vehementer nimis. Ego sum, et pactum meum tecum,

Erisque pater multarum gentium. * [[Breviarium (PL 086)/| Et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: * [[Breviarium (PL 086)/| ut sim Dominus Deus tuus, et semini tuo post te.

Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, * [[Breviarium (PL 086)/| in possessionem aeternam, eroque Deus (0192C)eorum.

Matutinarium. Antiphona. Rex meus et Deus meus: ad te orabo, Domine. V\. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. P. Rex meus, et Deus meus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Rex meus.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: Alleluia, alleluia. Laudate eum in firmamento virtutis ejus. Alleluia, alleluia. Psalmus CL. P. Laudate Dominum in sanctis ejus. Alleluia, alleluia. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Laudate eum in firmamento virtutis ejus. V\. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. P. Alleluia, alleluia.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. III).

(0192D)R\. Deo gratias.

Fili, Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud 96 temetipsum: time Dominum, et recede a malo. R\. Amen.

Hymnus.

Fulgentis auctor aetheris, Qui lunae lumen noctibus, Solem dierum cursibus Certo fundasti tramite.


Nox atra jam repellitur, Mundi nitor renascitur, Novusque jam mentis vigor (0193A)Dulces in altum egerit.


Laudes sonare jam Dies relatus ammonet, Vultuque coeli blandior Nostra serenet pectora.


Vitemus omne lubricum, Declinet prava spiritus, Vita facta non inquinet, Linguam culpa non implicet.


Sed sol diem dum conficit, Fides profunda ferveat, Spes ad promissa provocet, Christo conjungat charitas. Deo Patri sit gloria.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum (0193B)nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut per gratiam ipsius, et per intercessionem Sanctae Mariae Virginis, et genitricis suae, et omnium Sanctorum suorum nobis salutem animae, et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur. R\. Praesta, aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Rex noster, et Deus noster depelle a cordibus nostris erroris, et ignorantiae noctem; ut renovando nos in novum hominem, mane nostras exaudiens voces, fac nos in bonis operibus tibi adstare diluculo; et ad contemplandum te, nobis Apparitionis tuae tribue sacramentum.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

(0193C)Lauda. A peccatis nostris munda nos, Domine. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Et ab alienis parce servo tuo. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Antiphona 2. Custodi nos Domine ab omni malo. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Sub umbra alarum tuarum protege nos. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Gloria, et honor. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Benedictio. Benedicat omnipotens Dominus. Quaere fol. 94.

Et sic finiuntur Matutini in Benedictionibus. Et statim fac Commemorationes Vocationis Ecclesiae, et alias quas volueris in quibus devotionem habueris. Postea Pater noster sub silentio; quo finito, fiat commemoratio.

(0193D)Lauda. Ad annuntiandum mane. Oratio. Mane, Domine, oratio. Quaere fol. 7. Lauda de fonte. Apud te est, Domine, fons vitae. Alleluia. V\. Et in lumine tuo videbimus lumen. P. Alleluia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia.

Ad Tertiam. Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. 7).

R\. Deo gratias.

Fili, Custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vives. R\. Amen.

Antiphona 1. Intellige clamorem meum, Domine. Intende voci orationis meae. Psalm. (0194A)Oratio. Deduc nos, Domine, in bonis; ac dirige in conspectu tuo viam nostram: ut fides nostra, salutaris tui vocatione, te, qui es Rex noster, et Deus noster, et vestigio comitetur innoxio, et cursu occupet expedito. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Ne in ira tua arguas me, Domine. Psalmus VI.

Oratio. Domine, ne in ira tua nos arguas; neque in tuo nos furore corripias: sed asperitatem verberis unge clementia lenitatis: ut non perditionem poena; sed eruditionem nobis tua conferat disciplina. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Justum adjutorium meum a Domino, (0194B)qui salvos facit rectos corde. Psalm. VII. Reiteretur Antiphona. Justum. Dominus sit semper. R\. Et cum.

R\. Averte faciem tuam a peccatis meis, Domine. P. Et omnes iniquitates meas dele. R\. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum. P. Et omnes iniquitates meas. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\.

Lauda. Alleluia, alleluia, alleluia. Gaudebunt labia mea dum cantavero tibi, Deus, laudem tuam. P. Alleluia, alleluia. V\. Et ego confitebor tibi in vasis Psalmorum, Deus, 97 psallam tibi. P. Alleluia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Preces: Alius non est, qui rogetur, pie Domine: (0194C)V\. Alleva jugum, colla prementum inclina. P. Pie, bella reprime, pacem concede. V\. Captivos eripe, demersos erige. P. Pie, bella. V\. Dona veniam, praesta gratiam, pie Domine. Reiteretur primus V\. Preces scilicet: Alius non est.

Capitula. Gloriose, potens, ac misericors Deus, erue nos ab insidiis inimici; et ne anima nostra rugientis leonis raptu rapido rapiatur, protectio dexterae tuae in nostri custodiam deputetur: nedum non est qui redimat, illae saevus occidat: aut, si non qui salvum faciat, ille subvertat. Sed tu Leo de tribu Juda in ira tua exurge; et severitate judicii insidiosi hostis catervas interime: nosque in praecepto, quod mandasti, credere et permanere concede.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

(0194D)Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum. Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos. Lauda. Tu illuminans lucernam meam, Domine. Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Quam admirabile est nomen tuum, Domine, in universa terra. Psalmus VIII.

Lauda. In lege Domini, Alleluia, meditabitur die, ac nocte. Alleluia. P. Et fructum suum dabit in tempore suo. Alleluia, alleluia. V\. Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. R\. Et fructum suum dabit. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et fructum.

Hymnus. (0195A)

Christe salvator omnium, Coelorum sublimis Deus, Tuam rogamus gloriam, Dum prona volvitur dies.


Jam sol, urgente vespere, Occasu suo graditur, Mundum concludens tenebris, Suum observans ordinem.


Sic nos, excelse Domine, Precantes tuos famulos Labore fessos diei Quieta nox suscipiet.


Ut non fuscatis mentibus, Dies abscedat luminis; (0195B)Sed tua protecti gratia Cernamus lucem prosperam. Deo Patri sit gloria.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 96. Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Illuminatio salusque nostra, Domine, amove a nobis moeroris, et ignorantiae noctem; tribue veritatis, et scientiae lumen, ut in te nostra spes fixa permaneat; et omnis conventus malignantium, qui nos oppugnare nititur, contabescat: Sit in petra exaltatio nostra; ut conroborati per Christum, in ipso efficiamur charitate sublimes, in quo aedificamur fide credentes.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

(0195C)Benedictio. Dignare, Domine, hanc familiam tuam placido vultu respicere, quam cernis solemnia tua cum gaudio celebrare. R\. Amen. Sanctam in se habeant devotionem, dignumque teneant in tua fide fervorem. R\. Amen. Ab omni adversitate dextera tua eos defende, et in tua Ecclesia jugiter immaculatos perseverare concede. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Super Sion alleluia montem sanctum ejus Alleluia P. Praedicans praeceptum Domini. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. P. Praedicans praeceptum Domini. V\. Gloria, et honor, etc. P. Praedicans praeceptum.

Oratio. Averte Domine inimicos nostros. Require (0195D)infra.

TERTIA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Secundum magnam misericordiam tuam dele Domine iniquitates meas. Psalmus

Oratio. Secundum multitudinem miserationum tuarum dele Domine iniquitates nostras: ut quia istae nos aggravant, illae nos erigant: Cor contritum et humiliatum ne spernas in nobis: sed per ineffabilem potentiam Trinitatis inhabitet in nobis Spiritus Sanctus; innovet spiritus rectus; confirmet spiritus principalis; atque unius testimonii sit virtus: ut confirmatos nos per Patrem, et innovatos per Filium, (0196A)custoditos nos esse gaudeamus per Spiritum Sanctum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Laetabor et exultabo in te: et 98 psallam nomini tuo Altissime. Psalmus IX.

Oratio. In toto corde nostro confitebimur nomini tuo Domine, quod inimicum nostrum retrorsum redire fecisti; dum eum potentialiter ignea catena vinxisti; et nos de portis mortis, passionis tuae victoria liberasti. Esto nunc, quaesumus, custos redemptorum, qui pretium factus es peccatorum: esto refugium pauperum, defensio viduarum, et protectio pupillorum: ut dum singulorum necessitatibus singulari favore subveneris, singulari fide a cunctis incessabiliter collauderis. R\. Amen.

(0196B)Per misericordiam tuam.

In Laudibus.

Antiphona 2. Tibi derelictus est pauper: pupillo tu eris adjutor. Psalmus IX. Divisio.

Oratio. Averte Domine inimicos nostros retrorsum; ut, dum aspicis, infirmentur; atque ipse adjutor in opportunitatibus in tribulatione, opportunitatum nobis gratiam praesta; et tribulationum pondus attenua: ut nec prosperitas nos revocet ad negligentiam, nec angustia pertrahat ad ruinam: sed miseratio tua nos perducat ad veniam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Desiderium pauperum exaudit Dominus. Psalmus IX. Divisio.

Oratio. Desiderium tuorum Domine pauperum sic (0196C)intende propitius, ut et donorum coelestium copiam nobis tribuas; et amorem praetereuntium rerum a nobis avertas: auris quoque tua nostram ita orationem intelligat, ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris; et pro humiliatione praesentium gaudia retribuas aeternorum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Auxiliator meus es tu, Domine, ne derelinquas me. P. Et ne despicias me, Deus Salvator meus. V\. Legem mihi constitue Domine in via tua, et dirige me in semita recta. P. Et ne despicias. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\.

Ad Canticum. Antiphona. Deus omnipotens nomen (0196D)est ei, benedicat nobis, et crescere nos faciat in turmas populorum.

Canticum Genesis (Cap. XXVII, XXVIII).

Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, * [[Breviarium (PL 086)/| cui benedixit Dominus.

Det tibi Dominus de rore coeli, et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti, vini, et olei, * [[Breviarium (PL 086)/| et adorent te tribus:

Esto Dominus fratrum tuorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et incurventur ante te filii matris tuae:

Deus autem omnipotens benedicat tibi, * [[Breviarium (PL 086)/| et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turmas populorum.

Et det tibi benedictiones Abraham, et semini tuo (0197A)post te: * [[Breviarium (PL 086)/| ut possideas terram peregrinationis tuae.

Antiphona. Deus omnipotens nomen est ei, benedicat nobis, et crescere nos faciat in turmas populorum.

Matutinarium. R\. Mane exaudies vocem meam, Domine. P. Mane adstabo tibi, et adorabo te. V\. Verba mea auribus percipe, Domine: intellige clamorem meum. P. Mane adstabo. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\. Mane exaudies.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum. Alleluia, alleluia: in firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Alleluia, alleluia. Ps. CL.

Prophetia. Fili, Habe fiduciam in Domino. Quaere fol. 95.

Hymnus. (0197B)

Deus aeterni luminis Candor inenarrabilis, Venturus diei judex, Qui mentis occulta vides.


Tu regnum coelorum tenes, Et totus in verbo tu es, Per Filium cuncta regis Sancto Spiritui fons es.


Trinum nomen alta vides, Unum per omnia potes, Mirumque per signum Crucis Tu rector immensae lucis.


Tu mundi constitutor es, Tu sempiterno throno sedes (0197C)Judex, ex alto Humilis Venisti pati pro nobis.


Tu Sabaoth omnipotens, Tu Hosanna summi culminis, Tibi laus est mirabilis, Tu es prima Anastasis.


Tu fidei auditor es, Et humiles tu respicis, Tibi altum vides thronum, Tibi divinus est honor.


Christoque, aeterno Deo Patri, cum Sancto Spiritu, In te solvamus munera A saeculis in saecula. Amen.

(0197D)99 Supplicatio. Oremus redemptorem mundi. Require, fol. 96.

Capitula. Auribus tuis, omnipotens Deus, percipe verba oris nostri; et tuorum diluculo clamorem pie scrutator intellige: ac tuae voluntatis scuto ita nos praemuniri concede, ut vitiosa suggestio mentis nostrae non valeat inrepere: sit quoque orandi ad te jugis ac fida devotio, ut contemplatio tua nobis tribuatur in matutino.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. Confortentur manus Domini in Sanctis ejus. Alleluia. P. Et ossa eorum velut herba germinabunt. Alleluia, alleluia. V\. Plantati in Domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Et ossa eorum. R\. Gloria, (0198A)et honor, etc. P. Et ossa eorum. Dominus sit semper. R\. Et cum.

Alia Lauda. Clamor noster ad te perveniat, Deus. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Deus, exaudi orationem nostram. P. Clamor noster. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Benedictio. Dignare, Domine, hanc. Quaere fol. 97. Et statim fac commemorationes, quas consuevisti facere, scilicet. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, etc.

Oratio. Mane, Domine, oratio nostra. Quaere fol. 7.

Lauda de fonte. Fons iste vitae nobis es. Alleluia. P. Quia Sanctis tuis circumdatus es. Alleluia. V\. Rigans montes de superioribus tuis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. P. Quia Sanctis tuis. V\. Gloria, (0198B)et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, Custodi sermones. Quaere fol. 96,

Antiphona 1. Justus Dominus et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. Psalmus X.

Oratio. Justus es, Domine, et justitiam diligis, atque aspicis aequitatem: dona nobis ante oculos tuos tibi placita et placitura perficere; et semper digna tuae justitiae atque aequitatis opera consummare. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Tu, Domine, servabis nos: et custodies nos a generatione in progenie. Psalmus XI.

Oratio. Custodi nos, Domine, in generatione, et progenie; nec cum praesenti volvamur saeculo, qui tuo jam inbaesimus fundamento: sed miseriarum (0198C)nostrarum consolator exurge, et proventu laetitiae moerores nostros absterge. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Cantabo Domino Deo meo, qui bona tribuit mihi: Deus meus, tibi psallam. Psalmus XII.

Reiteretur Antiphona.

R\. Absconde me in tabernaculo tuo, Deus. P. In die malorum meorum libera me. V\. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me. P. In die malorum. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur. R\.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Alleluia, alleluia. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: P. Alleluia. V\. Et sapientiae ejus non est numerus. P. Alleluia, alleluia. V\. Gloria, (0198D)et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Preces. Exaudi nos, Deus. P. Exaudi. V\. Ad te clamantes, Deus. P. Exaudi. V\. Bone Redemptor Deus. P. Exaudi. V\. Contritos corde, Deus. P. Exaudi. V\. De tuis coelis, Deus. P. Exaudi.

Capitula. Respice, et exaudi nos, Domine Deus noster; et ad placandum tibi conatus nostros adjuva, quos ipse tribuisti: da finem operis, qui dedisti principium voluntatis: da, ut possimus implere, quae dedisti, ut velimus incipere.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum. Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos. (0199A) Lauda. Illuminatio mea, et salus mea est Dominus. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. In advertendo Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exultet Israel. Psalmus XIII. Dominus sit semper vobiscum. V\. Et cum.

Lauda. Irascimini, et nolite peccare. Alleluia. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Sacrificate sacrificium justitiae, sperate in Domino: multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? P. Alleluia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

100 Hymnus.

Christe lumen perpetuum, Astrorum fulgor siderum (0199B)Noctem nostram illumina, Conserva pura pectora.


Nullis incedat laqueis, Nullis gravetur hostibus; Nec maculentur corpora Lascivia per soporem.


Custodi corda omnium, Fideliumque maxima Protectione, propria Tua, Christe, potentia.


Ut gratuletur anima, Vidisse lucem prosperam Implesse vota debita, Reddenda tibi, Trinitas.


Deo Patri sit gloria, (0199C)Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 96.

Capitula. Omnipotens Deus, tuam indigni quaesumus gloriam, ac petimus, ut ad sedem tuae pietatis nostras preces admittas, auxilium petentibus tribuas, nostrerum omnium peccaminum maculam abstergas, flagellum removeas, languentibus medelam apponas, inimicorum impetum frangas; pacem, securitatem, et quietem temporum largiaris, et quidquid sua illecebratione vicerat inimicus, misericordia consueta reparare digneris in melius.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

(0199D)Benedictio. Dominus nos sua benedictione locupletet, et regnorum coelestium faciat coheredes. R\. Amen. Det nobis praesenti vitae spatium, et propitius attribuat consortium electorum. R\. Amen. Atque nos ita eripiat semper a malo, ut custodiat, et conservet clementer in bono. R\. Amen. Per misericordiam.

Lauda. Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, Domine, Alleluia. P. In aeternum, et exultabunt. Alleluia. P. Et inhabitabis in eis. Alleluia, alleluia, alelluia. V\. Et laetentur in te omnes, qui sperant in te. P. In aeternum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et inhabitabis.

Oratio. Notas fac, Domine, vias vitae; atque imple nos delectatione dexterae tuae: et jugum, quod suave (0200A)est, ipsa super nos manus tuae moderatione constitue. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

In nomine Domini.

Commemoratio, ut dictum est in secunda Feria.

QUARTA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Dele, Domine, inquitates meas: et a peccatis meis munda me. Psalmus

Oratio. Miserere nobis, Domine, miserere: ut qui nostram agnoscimus miseriam, tua nos praeveniat misericordia: Sit igitur vox confessionis prompta, venia proxima; atque de tua propitiatione sit exauditio cito; ut nostra deleas universa peccata; et tribuas virtutem, per quam tua faciamus praecepta. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0200B)Antiphona 1. Adimple nos laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. Psalmus XV.

Oratio. Notas fac nobis, Domine. Require supra.

Antiphona 2. Ego clamavi, quia exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi me. Psalmus XVI. usque A resistentibus dexterae.

Oratio. Exaudi nos Deus clamantes ad te Domine; gressus nostros in tuis semitis perfice: ut dum legis tuae angustam gradimur viam, charitatis latitudine portam introire mereamur justitiae. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. 3. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum custodi me, Domine. Psalmus XVI.

(0200C)Oratio. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi, ne innocentiae nostrae lumina carnalis concupiscentiae turbo corrumpat: protege nos sub umbra alarum tuarum, ne insidiantium capiamur illecebris voluptatum: ut qui adjuti gratia durante subsistimus, satiari nos cum apparuerit tua gloria mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Adjutor, et liberator noster es. P. Tu, Domine. R\. Deus in adjutorium nostrum intende: ad adjuvandum nos festina. P. Tu, Domine. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\. Adjutor.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Domine, qui dixisti mihi: Revertere 101 in terram tuam, et in locum nativitatis (0200D)tuae.

Canticum Genesis (Cap. XXXII).

Deus patris nostri Abraham, et Deus patris nostri Isaac: * [[Breviarium (PL 086)/| Domine, qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi:

Memor sum cunctis miserationibus, * [[Breviarium (PL 086)/| et veritati quam explesti servo tuo.

In baculo meo transivi Jordanem istum: * [[Breviarium (PL 086)/| et nunc cum duabus turmis regredior.

Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: * [[Breviarium (PL 086)/| ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

Tu enim locutus es ut bene mihi facere, * [[Breviarium (PL 086)/| et dilatares (0201A)semen meum sicut arenam, quae prae multitudine numerari non potest.

Gloria, et honor Patri, etc.

Ad Matutinarium. Antiphona. Praeceptum Domini lucidum, P. Illuminans oculos. V\. Timor Domini sanctus, permanet in saeculum saeculi. P. Illuminans oculos. V\. Gloria, et honor. P. Illuminans oculos.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum: Alleluia, alleluia. P. In firmamento virtutis ejus. Alleluia. Psalmus CL.

Prophetia. Fili, Habe fiduciam. fol. 95.

Hymnus.

Deus Pater ingenite (0201B)Et Fili unigenite, Quos Trinitatis unitas Sancto connectit Spiritui.


Te frustra nullus invocat, Nec cassis umquam vocibus Amator tui luminis Ad coelum vultus erigit.


Et tu suspirantem, Deus, Vel vota supplicantium, Vel corda confitentium, Semper benignus aspice.


Nos lucis ortus admonet, Grates deferre debitas; Tibique laudes dicere, Quod nox obscura praeterit.


(0201C)Diem precamur bonum; Ut nostros, Salvator, actus Sinceritate perpeti Pius benigne instruas, Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 96.

Capitula. Lex tua indeficiens ac irreprehensibilis convertat animas nostras: et testimonium tuum fidele praestet parvulis sapientiam: tuae quoque justitiae corda nostra laetificent, nec contristent: tuumque praeceptum oculos mentium nostrarum illuminet.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Lauda. Odor Sanctorum tuorum. P. Sicut odor (0201D)Libani. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Sicut odor. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Alia Lauda. Sanctus es, Domine, et in Sanctis habitas. Alleluia. P. Et cum Sanctis tibi semper laus. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis. P. Et cum Sanctis. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Benedictio. Dominus nos sua benedictione. Quaere fol. 100.

Lauda ad fontem. Rigans montes de superioribus tuis. Alleluia. P. De fructu tuo replebitur terra. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Quoniam percussit petram, (0202A)et fluxerunt aquae. P. De fructu. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Hic faciat Commemorationes, ut in fol. 94.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, Custodi sermones meos. Quaere fol. 96.

Antiphona 1. Virtus mea, Domine, diligam te firmamentum meum. Psalmus XVII, usque Et retribuit mihi Dominus.

Oratio. Refugium nostrum, Domine, in tuum semper collocemus arbitrium: ut nec scopulis alidamur, nec tumentium mundanorum fluctibus; sed in cunctis adversis, dexterae tuae fortitudine protegi mereamur; (0202B)disciplina tua doceamur; doctrina tua dirigamur; et incrementis spiritualibus dilatemur: Famulatum fidei tibi Domino impendamus: ut a te gloriae coronam in remuneratione percipere mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. Psalmus XVII. Et retribuit, usque Deus, qui praecinxit.

Oratio. Domine, firmamentum nostrum et refugium nostrum, de tentatione nos eripe: da protectionem salutis tuae; et dextera tua 102 nos suscipe, et disciplina tua nos edoce, et immaculatam viam nostram, vitamque constitue: et quia tu Sanctus in Sanctis es; nos quoque tibi collatione sanctitatis associa. (0202C)Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Quis Deus praeter Deum nostrum? aut quis Deus praeter Dominum? Psalm. XVII. Reiteretur Antiphona. Quis Deus.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

R\. Audiam, Domine, vocem laudis tuae.

P. Et enarrem universa mirabilia tua. V\. Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. P. Et enarrem. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\.

Lauda. Alleluia, alleluia. Salvos nos fac Domine Deus noster. Alleluia, alleluia. V\. Et congrega nos de gentibus. P. Alleluia, alleluia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

(0202D)Preces. Averte iram tuam a nobis. P. Et miserere. V\. Adsit potentia tua, Domine. P. Et miserere. V\. Benedic hereditati tuae, Domine. P. Et miserere. V\. Concede pacem Ecclesiae tuae. P. Et miserere. V\. Delicta dele, veniam concede Domine. P. Et miserere. Reiteretur. Averte Domine.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 96. Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Fortitudo nostra Domine dona nobis, dilectionem tui nominis perpetim possidere: dignare esse nostra contra adversantes virtus; firmamentum contra impugnantes; liberator contra captivantes: ut tuis ex toto defensaculis circumcincti, sic adversa mundi mens nostra non metuat, ut et blanda non (0203A)requirat: tuaque semper gratia contenta, muneribus gaudeat.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dicitur per totum annum. Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos. Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus Domine.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 1. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Psalmus XIV.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

(0203B)Antiphona 2. Justus Dominus. Alleluia. P. Justitiam dilexit. Alleluia, alleluia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Hymnus.

Adesto nostris precibus, Adesto jam propitius O Christe! mundi gloria Fuso lumine irrigua.


Te vespertina oratio. Te matutina concinit, Tibi indefesse personet Hymnus cum dulci carmine. Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 96.

(0203C)Capitula. Ad vespertinum, Domine, venientes occasum, te Dominum postulamus aeternum; ut tenebrosi operis culpas a nobis jubeas ablui: iniquitatem non meditemur in sensibus nostris, neque mentes nostrae enerventur inlusae; sed cingulo castitatis constrictae matutino in tempore corde et corpore puro mereamur servire.

Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Benedictio. Concodat nobis Dominus praemium sincerissimae charitatis; ut cum omnibus semper in pace vivamus. R\. Amen. Inimicorum omnium superemus insidias, et praesentem vitam sine crimine peragamus. R\. Amen. Simus et a reatu conscientiae liberi; ut nihil metuamus judici post futuro. R\. Amen.

(0203D)Per misericordiam ipsius.

Lauda. Confitebor Domino, Alleluia. Secundum justitiam ejus. Alleluia. P. Et psallam. Alleluia. V\. Laetabor et exultabo in te: et psallam nomini tuo Altissime. P. Et psallam. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et psallam. Oratio. Imple omnes petitiones nostras. Quaere infra in Matutinis de feria quinta sequenti. Commemorationes ut supra in secunda feria. Quaere fol. 94.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. R\. Deo gratias. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Iniquitates meas tu dele, Deus meus. Psalmus

(0204A)Oratio. Agnoscentibus nobis iniquitates nostras: et propria tibi Domino pandentes piacula, ejulantes lachrymis, pectore verberato supplices oramus: ut avertas a nostris sceleribus faciem tuam; et deleas, quae gessimus, 103 cuncta peccata: Crea itaque Deus in corde nostro, quod ames; et propitiatione solita dimitte, quod odis: ac si te crebro ad irascendum nostra iniqua exasperant vitia; tua te nobis placabilem reddat indulgentia copiosa. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 1. Delicta qui solus intelligis; a peccatis nostris munda nos, Domine. Psalmus XVIII.

Oratio. Ab occultis nostris munda nos Domine purgando conscientiam, quae internis ac propriis inficitur maculis: ab alienis quoque parce servis (0204B)tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus: ut qui te proprium agnoscimus Dominum, nequaquam peccatorum sentiamus ulterius dominatum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Exaudi nos in die, qua invocamus te, Domine Deus noster. Psalmus XIX.

Oratio. Imple Domine omnes petitiones nostras; ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, sed etiam oratione atque afflictione dicamus: ut nos tibi humiles semper facias, et contritos attendas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0204C)Antiphona 3. Cantabimus et psallemus virtutes tuas, Domine. Psalmus XX.

Oratio. Domine, qui nos praevenire dignatus es gratia redemptionis, praeveni item in benedictione dulcedinis: et qui vitam temporalem cunctis mortalibus tribuis, vitam penitus aeternam nobis omnibus largiaris. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Adjutorium nostrum. P. In nomine Domini. V\. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. P. In nomine Domini. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\. Adjutorium.

Ad Canticum. Antiphona. Ne extermines plebem tuam Domine et hereditatem, quam liberasti.

Canticum Deuteronomii (Cap. IX).

(0204D)Domine Domine rex deorum coelorum, * [[Breviarium (PL 086)/| ne extermines populum tuum,

Et hereditatem tuam, quam liberasti de terra Aegypti, * [[Breviarium (PL 086)/| in virtute tua magna, et brachio tuo excelso.

Commemorare Abraham, Isaac, et Jacob famulorum tuorum, * [[Breviarium (PL 086)/| quibus jurasti per temetipsum:

Ne respicias duritiam populi hujus, * [[Breviarium (PL 086)/| et impietates et peccata eorum:

Ne dicant in cordibus suis inhabitantes terram, * [[Breviarium (PL 086)/| unde nos eduxisti,

Dicentes: Eo quod non potuit introducere illos Deus in terram, * [[Breviarium (PL 086)/| quam dixerat eis; et cum odisset, necare ejecit eos in eremo:

(0205A)Et hic populus tuus, et operatio tua, * [[Breviarium (PL 086)/| quos eduxisti de terra Aegypti in virtute tua magna, et brachio tuo extento.

Gloria, et honor Patri, etc.

Ad Matutinarium. Antiphona. In tuo Deus lumine. P. Videbimus lumen. V\. Ostende misericordiam tuam scientibus te; et justitiam tuam iis, qui recto sunt corde. P. Videbimus lumen. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. Reiteretur Antiphona. In tuo Deus.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus, Alleluia, alleluia, alleluia: laudate eum in firmamento virtutis ejus. Alleluia. Psalm. CL.

Prophetia. Fili, Habe fiduciam. Require fol. 95.

Hymnus.

In matutinis surgimus (0205B)Reddentes laudes debitas. Deo, Jesuque Domino In unitatem gloriae.


Sanctorum choro psallimus. Cervices nostras flectimus, Et genua prosternimus. Peccata nostra pandimus


Oremus Deum jugiter, Vincamus in bono malum Cum fructu poenitentiae. Votum perenne reddere.


Christum rogemus, et Patrem, Christi Patrisque Spiritum; Ut det nobis auxilium, Et repellat hostem invidum. (0205C)Deo Patri sit gloria, etc.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 96.

Capitula. Deus, cujus arbitrio condita sunt omnia, veritate subsistunt manentia, coelum continetur et terra; misericordiam tuam rogamus, coram oculis nostris praetende, ne a summo bono tumore dejiciamur superbiae: semper humilitatis gradu ad coelum mereamur conscendere: et quia tu fons es vitae fluens, ex te hauriamus quod fide sitimus, 104 et in tuo lumine lumine scientiae luceamus, ac justitiae fructum sempiterna in exaltatione metamus.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. In Sanctis tuis, Domine, omnes dicamus: (0205D)Gloria, et honor. P. Ubi sunt repositae Sanctorum reliquiae. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Exultabunt in gloria: et laetabuntur in cubilibus suis. P. Ubi sunt repositae. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ubi sunt repositae.

Alia Lauda. Vox laetitiae, et salutis. Alleluia. P. In tabernaculis justorum. Alleluia, alleluia. V\. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. P. In tabernaculis. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. In tabernaculis.

Benedictio. Concedat nobis Dominus. Require fol. 102.

In nomine Domini.

Lauda de Fonte. Magnus est Dominus super omnes gentes. Alleluia. P. Sitienti populo demonstravit (0206A)fontes. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt: P. Sitienti populo. V\. Gloria, et honor, etc. P. Sitienti populo.

Prophetia. Fili, Custodi sermones meos. Require fol. 96.

Antiphona 1. Deus Deus noster respice nos: non nos derelinquas sperantes in te. Psalmus XXI usque Tu autem Domine, ne elongaberis.

Oratio. Christe, qui de patibulo ad Patrem, ut quid te dereliquerit, adclamasti; qui Cruce tua hominem peccato perditum redemisti; illumque peccati auctorem aeternis arsurum ignibus tradidisti: postulamus sanctam clementiam tuam, ut nos, qui in te credimus, numquam derelinquas; nec confidentiam (0206B)nostram a tua Deitate repellas: sed per diem clamorem nostrum suscipe, et in nocte placito tibi famulatu servire concode: semperque corda nostra in amorem tui flagrantia spirituali succende; et gratiam tuam, quam peccando amisimus, convertendo restitue. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Ad defensionem nostram Deus noster respice. Psalmus XXI.

Oratio. Respice in nos Domine Deus noster; nec avertendo faciem tuam a nobis, nos aliquatenus derelinquas: vere enim salvi erimus, si vultus tui in nos aspectum converteris, et hilariter nostris te animabus conjunxeris: ut quia in te speraverunt patres nostri, et salvi facti sunt, nos hereditariae (0206C)fac eorum spei succedere; et parilitate horum, aeternaque cum eis exultatione gaudere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. In medio Ecclesiae laudabo te, Domine. Psalmus XXI. Et reiteretur.

R\. Adjuva me, Domine Deus meus: P. Et salvum me fac in tua misericordia. V\. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eripias me. P. Et salvum me fac. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\.

Lauda. Alleluia, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. P. Cantabo Domino in vita mea Alelluia, alleluia: V\. Psallam Deo meo quamdiu ero. P. Alleluia, alleluia, alleluia. V\ Gloria, et honor Patri, etc. P. Cantabo Domino.

(0206D)Preces. Domine Jesu Christe, exaudi nos Domine. V\. Bellis imminentibus eripe nos Domine. V\. Custodiis Angelicis defende nos Domine. V\. Delictorum vinculis absolve nos Domine. Reiteretur Domine Jesu Christe, exaudi nos Domine.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Ad defensionem nostram Domine Deus noster, dignanter respice; eripe a framea animas nostras: et ne doctrina pascamur letali, nos tutamine rege; simulque de ore leonis, rapere nos cupientis, libera: et ab oblatrantis perfidia canis, pervigili contuitu, sollicita nos protege cura.

Pater noster.

Ad Sextam, omnia dicantur ut in Sexta, quae dici tur per totum annum. Ad Nonam, ut supra.

Ad Vesperos de Infirmis. (0207A) Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo?

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Sono. Sana Domine omnes languores nostros, Alleluia. Redime de interitu vitam nostram, Alleluia, alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Christe Domine, qui es medicus salutaris, P. Tribue languidis subsidium medicinae coelestis. V\. O Domine, salvos nos fac! O Domine! bene prosperare. P. Tribue languidis. V\. Gloria, et honor, etc. P. Tribue.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Lauda 1. Salvos nos faciat dextera tua. Alleluia. (0207B)205 P. Exaudi nos Domine Deus noster. Alleluia, alleluia. V\. Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. P. Exaudi nos. V\. Gloria, et honor, etc. P. Exaudi nos.

Alia Lauda. Salvos nos fac Domine Deus noster: Alleluia. P. Et congrega nos de nationibus. Alleluia, alleluia. V\. Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. P. Et congrega. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia.

Hymnus.

Christe coelestis medicina Patris, Verus humanae medicus salutis Providae plebis precibus potenter Pande favorem.


En ob infirmos tibi supplicamus, (0207C)Quos nocens pestis valitudo cassat; Ut pius morbum releves jacentum, Quo quatiuntur.


Qui potestate manifestus extans, Mox Petri socrum febribus jacentem, Reguli prolem, puerumque salvans Centurionis.


Ferto languenti populo vigorem; Efflue largam populis salutem; Pristinis more solito reformans Viribus aegros.


Corporum morbos animaeque sana; Vulnerum causis adhibe medelam: Ne sine fructu cruciatus urat Corpora nostra.


(0207D)Omnis impulsus penitus recedat; Omnis incursus crucians liquescat; Viror optatae foveat salutis Membra dolentis.


Jam Deus nostri miserere fletus, Pro quibus te nunc petimus mederi; Ut tuam omnis recubans medelam Sentiat aeger;


Quo per illata mala dum teruntur, Eruditorum numero decori Compotes intrent, sociante fructu, Regna polorum.


Gloriam psallat chorus, et resultet, Gloriam dicat, canat, et revolvat; (0208A)Nomini Trino, Deitati soli Sidera clament. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus, ut vulnera famulorum suorum omnium fidelium infirmorum propitius curare dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus. Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Precamur Domine, ut nos in ira tua non arguas; et furorem tuum in nos desaevire non sinas: sed placidus corrector tolle peccandi usum; ne nos arguendo durius, propellat ad nihilum. Miserere ergo infirmitati nostrae: et famulorum tuorum omnium fidelium infirmorum tuam imperti medelam: et quos (0208B)cernis proprio turbari peccato, quietos deputa, misericorditer indulgendo.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio. Omnipotens Dominus, qui fidelissimos famulos suos omnes fideles infirmos corporali corripit vulnere, ipse illos, et nos a corporis mentisque aegritudinibus expiet. R\. Amen. Quique nostram in se suscepit infirmitatem, ipse nobis, et illis tribuat tolerantiae sine fine mercedem. R\. Amen. Sic omnes in communi ejus pietas foveat; ut nec corrupta nostra salus desaeviat, nec desperationi infirmitas illata succumbat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Salvos nos fac Domine Deus noster: Alleluia. R\. Ut confiteamur nomini sancto tuo. Alleluia. (0208C)P. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo. P. Ut confiteamur. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ut confiteamur.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus. Quaere infra.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona. Ne projicias nos Domine a facie tua: et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a nobis. Psalmus L.

Oratio. Ne projicias nos Domine a facie tua; nec auferas misericordiam tuam a nobis: ut quos reatus facinoris tenet obnoxios, miserationis tuae clementia faciat absolutos. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0208D)Antiphona 1. Salvator noster salva nos in dilectione tua, P. Et indulgentia tua libera nos. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Et indulgentia. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et indulgentia.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulis tuis omnibus fidelibus infirmis adversa corporis valetudine laborantibus coelestis 106 gratiae medicinam concede. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Ostende nobis Domine misericordiam tuam: P. Et salutare tuum da nobis. V\. Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. (0209A)P. Et satutare. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et salutare.

Oratio. Deus, qui confitentium tibi corda purificas, et accusantem conscientiam ab omni vinculo iniquitatis absolvis: da indulgentiam famulis, et coelestis gratiae sinceram medicinam eorum tribue corporibus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Convertere, Domine, et eripe animas nostras: P. Et salvos nos fac propter misericordiam tuam. Quia non est in morte, qui memor sit tui. V\. Domine, ne in furore tuo arguas nos, neque in ira tua corripias nos. P. Et salvos. V\. Gloria, et honor, etc. Et salvos nos.

Oratio. Adesto, quaesumus, Domine supplicibus (0209B)nostris: et quibus austeritatem justae correctionis infligis, propitius adhibe auxilium misericordissimae consolationis. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Virtus nostra, Domine, esto firmamentum infirmis. P. Esto refugium, et liberator oppressis. V\. Esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. P. Esto refugium. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\.

Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo.

Canticum Deuteronomii (Cap. XXXII).

Vidit enim eos fatigatos, * [[Breviarium (PL 086)/| et defectos in obductione, et dissolutos.

(0209C)Et dixit: Ubi sunt dii tui Israel, * [[Breviarium (PL 086)/| in quibus confidebas in ipsis?

De quorum adipe sacrificiorum edebatis, * [[Breviarium (PL 086)/| et bibebatis vinum libationum eorum:

Exurgant nunc, et adjuvent vos, * [[Breviarium (PL 086)/| et fiant vobis protectores.

Videte, videte quoniam ego sum Dominus, * [[Breviarium (PL 086)/| et non est alius praeter me:

Ego sum, qui occidam, et vivere faciam: * [[Breviarium (PL 086)/| percutiam, et ego sanabo.

Gloria, et honor Patri, etc.

Reiteretur Antiphona.

Matutinarium. Antiphona. Illumina, Domine, vultum tuum super nos, et miserere nobis. P. Ut cognoscamus in terra viam tuam. V\. Deus misereatur (0209D)nostri, et benedicat nos. P. Ut cognoscamus. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ut cognoscamus.

Lauda. Laudate Dominum omnes Gentes: Alleluia, alleluia. P. Et collaudate eum omnes populi. V\. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet in aeternum. P. Et collaudate eum. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et collaudate eum.

Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. XXIX).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis fidem, (0210A)salutem, et patientiam. Et invocabitis me, et timebitis: orabitis me, et ego exaudiam vos. Quaeretis me, et invenietis: cum quaesieritis me in toto corde vestro. Et inveniar a vobis, ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Hymnus. Christe coelestis. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 108.

Capitula. Respice Domine super famulos tuos omnes fideles aegrotos tui nominis invocatione gaudentes: tribue eis medicinam coelestem; tutelam mentis infunde, et ab omni infirmitate, et languore eos liberare dignare.

Pater noster. A malo nos libera. Require fol. 10.

Lauda. Salvos nos fac. Benedictio. Omnipotens Dominus. Require fol. 105.

(0210B)Per Horas diei, ut in alio tempore; excepto quod ad Tertiam dicantur haec omnia, quae sequuntur.

Prophetia. Fili, Custodi sermones meos. Require fol. 96.

Antiphona 1. Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Psalmus XXIII.

Oratio. Domine fortis et potens, Domine virtutum, ipse es rex gloriae: ab omni peccato cor nostrum munda, et manus nostras innoxias serva; et animas nostras a vanitate dissocia: ut in loco sancto tuo stare, et a te Domino Deo nostro benedictionem mereamur percipere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0210C)107 Antiphona. 2. Ad te Domine levavi animam meam, Deus meus. Psalmus XXIV.

Oratio. Ad te Domine formam animae nostrae, spei adminiculo erigentes, precamur; sic eam desideriis spiritualibus imbuas, ut carnaliter conversari desistat: ne inimici derideant promittendo terrena, sed specialis gratia pertrahat ad superna. Tu itaque Deus omnipotens id sapere concede, ut veritati potius quam mendatio ambiat inhaerere; sic libeat humilitati insistere, ut per id et morbum superbiae caveat, et tuorum praemia bonorum cum Sanctis participare suescat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Vide humilitatem meam, Domine, vide laborem meum: et dimitte peccata mea. (0210D)Psalmus XXIV.

R\. Ad adjuvandum nos festina, Domine: ad liberandum nos. P. Ne tardaveris. V\. Deus in nomine tuo salvos nos fac: et in virtute tua libera nos. P. Ne tardaveris. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur. R\.

Lauda. Alleluia, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. Laus tibi, laus tibi, laus tibi, laus tibi, Jesu Christe. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio cum Sancto Spiritu per cuncta saecula. Amen. P. Alleluia, alleluia.

Preces. Non est alius. P. Nisi tu Deus. V\. Qui orari poscit. P. Nisi tu Deus. V\. Qui misereri poscit. P. Nisi. V\. Qui contritos sanet. P. Nisi. V\. Qui infirmos visitet. P. Nisi. V\. Qui captivos liberet P. Nisi. Reiteretur Non est alius.

(0211A)Capitula. Ad te Domine levantes animas nostras precamur, ut eas spirituali sustollas desiderio, quae carnali saepius demerguntur voto, dona humilitatem, quam ipse videas, et perfice fructuosum laborem, ut peccata dimittas: simplicitas et aequitas nostris inhaereant animis; dolus et injustitia procul recedant a nobis.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Sextam, omnia dicantur, ut in Sexta, quae dicitur per totum annum. Ad Nonam ut supra.

SABBATO SANCTAE MARIAE. Sciendum est, quod omnibus Sabbatis per totum annum (praeter si non occurrerit festum novem lectionum) semper facimus officium B. M. V. modo sequenti: Incipiendum est.

Ad Vesperos (0211B) Lauda. Virgo Israel, ornare tympanis tuis, P. Et egredere in choro psallentium. V\. Beata es regina, quae prospicis quasi lumen. P. Et egredere in choro.

Oratio. Virgo Israel, quae utique mater Videntis intelligeris: adorna tympana tua, id est, membra Ecclesiae tuae; ut te habeamus patronam in saeculo, quam beatam reginam credimus permanere in futuro: ut prospicientes te lumen credulitatis nostrae sine dubio esse, te interpellante, favorem beatitudinis mereamur firmissimae obtinere. R\. Amen.

Per misericordiam.

Sono. Dominus Deus coeli benedicat tibi, honorem regni dabit in manu tua. P. Et adorabunt coram te (0211C)filii multarum Gentium. Alleluia. V\. Audi, filia, quia exaltata es, et facies fulget in templo Dei: sol justitiae in ingressu tuo orietur. P. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Benedicta tu a Deo Altissimo, prae omnibus mulieribus. P. Propter hoc non discedet laus tua ab ore hominum usque in saeculum. V\. Beatam me dicent omnes generationes. Quia ancillam humilem respexit me Deus. P. Propter hoc. V\. Gloria, et honor, etc. P. Propter.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Alleluia. Gaude, filia Sion: laetare, et exulta in omni corde, filia Hierusalem. P. Quoniam abstulit inimicos tuos rex Israel Dominus. Alleluia. V\. Lauda Hierusalem Dominum: et collauda Deum (0211D)tuum Sion. P. Quoniam abstulit. V\. Gloria, et honor, etc. P. Quoniam.

Hymnus.

O decus sacrum Virginum, Quem Virgo vehit Unicum, Et virgines Almificum Sequuntur sanctae Dominae.


Qui plaustrum domicilium Faxisti jam virgineum, Quo cum cuneis, virginum Cluit caput praecipuum.


Hoc templum jam terrigenum Numen cudit coelicolum, A quo redemptum saeculum Extat, et omnis tartarus.


(0212A)Qui sic suscepit Virginem, Poli terraeque Reginam; Et Angelorum compotem Fecit in arcem sublimem.


Illic Virgo sanctissima, Nostra defer precamina, 108 Quo tu tranasti gloria Commemorationis inclyta.


Per tuum Unigenitum, Quem genuisti Dominum, Coeli petamus gremium Diu per omne saeculum. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem (0212B)Sanctae Mariae Virginis genitricis suae nobis salutem animae, et corporis propitius tribuere dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Virgo Christi genitrix, et humani generis reparatrix, implorantium preces auribus offer divinis: ut tuo gaudeamus munere digni, intercessu tuo peccaminum apud Deum obtinere remissionem, cujus sexus absque pudoris corruptione omnium genuit Salvatorem.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui olim ex Virgine dignatus est nasci, suae nos Genitricis intercessione sanctificet. R\. Amen. Quique matrem servavit a corruptelae contagio, sinum nostri cordis emaculet a (0212C)delicto. R\. Amen. Et qui eam fecit Virginem manere post partum, coelum nobis tribuat possidere post transitum. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.

Lauda. Rami mei, rami honoris, et gratiae. Alleluia. P. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Domini, sperabo; et in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi. P. Ego quasi vitis. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ego quasi vitis.

Oratio. Mira satis, Domine, radix Ecclesiae tuae, quae proficit, et crescit usque ad perfectum diem, cujus rami Martyres, cujus praependicula effecti sunt (0212D)Confessores, inter quos Beatissima Virgo Maria Genitrix tua, quasi vitis vera fructificans, dum odorem gratiae fidelibus propinat in saeculo, aeterno promeretur consolari de praemio: quaesumus ergo, ut suffragiis ejus odore virtutum odores criminum fugiamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

In nomine Domini.

Ad Matutinum. Antiphona. Labia mea, Domine, aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam. Psalmus

Oratio. Exultent in te, Domine, labia nostra praeconio veritatis ad collaudandam veram commemorationem illibatae Mariae genitricis: et quae de terris potentialiter meruit supernis sedibus divinitus attolli, (0213A)mereamur ob ejus favorem ab omnibus hic peccatis erui, et illic beatorum fulgentibus choris misericorditer induci. R\: Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 1. Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum. P. Beata tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. R\. Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum. P. Beata tu inter mulieres. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Beata tu inter mulieres.

Oratio. Gratiam plenam habere te credimus, o Virgo Christi genitrix, et humani generis reparatrix gloriosa Maria; quae tanta nobis gaudia pariendo contulisti, ut fructus ventris tui, qui est Christus filius Dei a dominio in nos saevientis eriperet inimici, et (0213B)in regno aeterno consortes faceret sibi metipsi: proinde te quaesumus, teque rogamus; ut adsis patrona nobis, ut et merito tuo nos Filius tuus a delicto exules reddat, et post in regno suo perenniter habitaturos introducat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 2. Magnum miraculum jam vidimus in Virginis Conceptione; ut nec virginitatem amitteret, nec genitricis pondera didicisset. V\. Sola meruit Deum ferre post coelos; sola meruit Virgo venire post partum. V\. Domini est terra, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. P. Sola meruit Deum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. (0213C)P. Sola meruit.

Oratio. Magnum valde miraculum vidimus in Virginis Conceptione; ut nec decore pudoris careret, nec genitricum onera sustineret: nec enim fas erat, ut illa haberet suspiria, quae omnium gaudia pariebat: aut origo laetitiae nosceret, vim doloris: sic etenim sola meruit virgo venire post partum, 109 quia in ipsa verbum est caro factum: ob hoc te precamur, Jesu bone, quod sicut Genitrici tuae contulisti hoc praemium, ita nobis miseris adsis concedendo remedium. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 3. Magnificat anima mea Dominum: et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. P. (0213D)Quoniam respexit humilitatem ancillae suae. V\. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. P. Quoniam respexit. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quoniam respexit.

Oratio. Quanta tibi Sanctissima Virgo Dei, et Mater, divina pietas, magna et ampliora distribuit! ut cum esses Virgo terrigena, facta es Altissimi Mater et vernula: ut qui sanctum ipsius nomen in omni generatione, et prosapia nuntiasti, nobis infirmis succurrat detersa male rancoris suggestione: Et qui tibi affluit optimus habitator, in nobis praeesse dignetur mitissimus retributor; ut per unum Deum in Trinitate perfectum, et credulitatis merita vigeant, et distributionis gaudia coalescant: Et immeriti hoc deposcimus te, regina et Mater Creatoris (0214A)omnium saeculorum; ut per te fruamur paradisi florea voluptate, quae integra permansisti Virgo Deifica. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Placuit Deo castitas, et Immaculata virginitas. P. Propter hoc in utero ejus ingressa est sancta pietas de verbo; et partum ostendit admirabile: Genuisse virginem Deum et hominem. V\. Annuntiaverunt coeli justitiam Dei: et viderunt omnes populi gloriam ejus. P. Propter hoc. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\. Placuit Deo.

Oratio. O sacratissima Verbi ancilla, et mater, quam ostendit generatio Virginem, et virginitas comprobat Genitricem; patulo pietatis sinu concurrentem ad te populum suscipe; tu profusis pietatis (0214B)tuae visceribus pascito gregem, quem suo Filius ex te progrediens mercatus est sanguine: simus tuo praemuniti praesidio, qui suavi servitutis tuae delectamur perfrui jugo; ut hic nos tu multiplici affectu tuearis in saeculo, et post ex te Genitus regnaturos possideat in aeternum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus in omni progenie et generatione.

Canticum. Magnificat anima mea Dominum. Require fol. 50.

P. Fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et misericordia (0214C)ejus in omni progenie et generatione.

Ad Benedictus. Antiphona. Filia Sion benedic Domino Deo excelso in omni benedictione et laude.

Canticum. Benedictus es Domine. Require fol. 6.

Sono. Dominus Deus coeli benedicat. Quaere fol. 107.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII. Lectio libri Cantici Canticorum Salomonis (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

Hortus conclusus soror mea, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus (Cap. VI). Una est columba mea, et perfecta mea, una est matris (0214D)suae, electa genitricis suae. Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam. Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cap. VIII.) Quae est ista, quae ascendit de deserto, delitiis affluens, innixa super dilectum suum? Pone me ut signaculum super brachium tuum, ut signaculum super cor tuum: et vera Dei permanet dilectio. R\. Amen.

Hymnus. O decus sacrum Virginum. fol. 107. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 108.

Capitula. Matutinis precibus te, Domine, exoramus piissimum; ut sicut illustris gloriosissima Virgo Maria in coelis est coronata, ita per meritum ejus (0215A)acceptabilissimi favoris apud te conlaetari mereamur in coelestibus regnis.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Lauda. Rami mei. Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui olim. Quaere fol. 108.

In nomine Domini.

IN SECUNDO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE. Ad Vesperos. Lauda. Die mandavit Dominus misericordiam suam, 110 et nocte declaravit. V\. Apud me oratio Deo vitae meae, dicam Deo: Susceptor meus es. P. Et nocte declaravit.

Oratio. Deus, qui tuam in die mandas misericordiam, et in nocte declaras: quaesumus, ut in die nos (0215B)protegas ad salutem; et in nocte defendas ad requiem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Te decet hymnus in Sion: et tibi reddetur votum. P. In Hierusalem. Alleluia. V\. Exaudi, Domine, orationem nostram: ad te omnis caro veniet. P. In Hierusalem. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Alleluia. Deus sapiens corde, et fortis robore. Qui commovet terram de loco suo. Qui prohibet soli, et non orietur: et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris. P. Qui facit magna, et mirabilia, quorum non est numerus. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae (0215C)ejus non est numerus. P. Qui facit. V\. Gloria, et honor, etc. P. Qui facit.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. In toto corde meo exquisivi te: Alleluia. P. Ne repellas me a mandatis tuis. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Da mihi intellectum, et praescrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo. P. Ne repellas me. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ne repellas me.

Hymnus.

Christe lux mundi, salus, et potestas, Qui diem solis radiis adimples, Noctem et fulvam faciens corusco Sidere pingis.


(0215D)Certis ut totum moribus peractum Temperes mundum vicibus recursis, Atque resolvat omnium labores Sorte quietis.


Ecce vergentem rotat hora solem Vesperis rursum remeantis ortum, Hinc et astrorum chorus omnis alto Surgit Olympo.


Nos pio cultu tibi praecinentes, Vocibus sacris modulamus Hymnis, Sensibus totis simul excitamur, Pangere laudes.


Tura libamus tibi, magne rector, Lumen et sacrum Domino exhibemus, Fervidum guttans, madidumque summo (0216A)Vertice nectar.


Praestet ut votum; ferat ut medelam; Donet ut nostris veniam delictis; Firmet ut sensus; placida quiete Mulceat artus.


Et licet noctis subeant profunda Horridis mundi tenebris operta; Mens tamen nostra fidei supernae Splendeat ortu.


Desinant culpae, vigilet vicissim Noster inlabens animus; nec ulla Sensus involvat gravior vagantum Spirituum turma.


Cor enim nostrum vigilet sopore, Somniet Christum, Dominumque semper (0216B)Insonet Psalmis, meditetur Hymnis Nocte dieque.


Gloria summo celebret Parenti Gloria Christo, pariterque Sancto; Praedicet Trinum pia voce nomen Omne per aevum. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere fol. 108.

Capitula. Laus tibi omnipotens Deus, quoniam jam dies tetris molitur horis: jam occasus metitur in vesperum: jam soporifera quies fessos reficit artus: jam Olympi tramitem fere curricula laxant: jam vespertina polifera visibilia lustrat, pervigilesque mentes sobrietatis cantica psallant; ut reciproco (0216C)lucis obortu sospitates pudicitiaeque flagrent protinus: rursusque nos aurea crepuscula lustrent; ut, noctis expoliati velamine, dies nos alterna reposcat.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Benedictio.

Aeternus Dominus, qui humilitate potius quam sacrificio placatur: ipse vobis peccata dimittat, et clementiae suae miseratio semper subveniat. R\. Amen. Vestra vota, desideriaque Christus Dominus in bono adimpleat, et salutis copiam animabus vestris concedat. R\. Amen. Qui larga miseratione peccatoribus veniam donat, ipse vobis misericordiae (0216D)suae dona attribuat. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei.

Lauda. Tu mandasti mandata tua. Alleluia. P. Custodiri nimis. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. P. Custodiri nimis. V\. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

111 Oratio. Desiderium tuorum Domine. Require infra in Matutinis istis.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Aeternum te Dominum, rerumque. Require fol. 14.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt, qui (0217A)tribulant me? tu autem Domine susceptor meus es. Psalmus III.

Antiphona. Dele, Domine, iniquitates meas. Psalmus L.

Antiphona. In te confidit anima mea. Psalmus LVI.

Oratio. Domine Deus, apud quem confitentes medelam salutis inveniunt: dele piaculorum vulnera de cordibus hominum: et ostende super nos clementiae tuae clarissimum vultum; tuumque clamoribus supplicum inclina sanctum auditum: Effunde mentibus nostris tuae gratiae donum: et concede postulantibus remedium quaesitum: ac cui ad impendendum debitum nostrae servitutis consurgimus; effunde benedictionis et salutis abundantiam super (0217B)populum tuum: ac dele misericors scelus contractum: et fac nos esse liberos a reatu facinorum: audi gemitus poenitentium: largire indulgentiae fructum; et clamoribus pulsantum fidelium concede singulis suffragium postulatum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationes cordis eorum exaudiet auris tua. Judicare pupillo et humili. P. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. V\. Exurge Domine, non praevaleat homo: judicentur gentes in conspectu tuo. P. Ut non apponat. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ut non apponat.

Oratio. Desiderium tuorum Domine pauperum sic intende propitius, ut et donorum coelestium nobis (0217C)copiam tribuas; et tumorem praetereuntium rerum a nobis avertas: Auris quoque tua nostram ita orationem intendat, ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris; et pro humiliatione praesentium gaudia retribuas aeternorum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Propter miserias inopum, et gemitum pauperum. P. Nunc exurgam, dicit Dominus. V\. Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum. P. Nunc exurgam. V\. Gloria, et honor, etc. P. Nunc exurgam.

Oratio. Deus, qui superbis resistis, et linguam (0217D)magniloquam labiaque dolosa disperdis; fac nos casta eloquia tua, quae velut argentum igne probatum sunt examinata, percipere: ut, omni arrogantiae tumore dejecto, expositoque corruptionis nostrae contagio, geminae dignitatis splendorem sicut a te inditum in nostra conditione suscepimus, ita per te renovatum per omnia retineamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Usquequo, Domine, oblivisceris nos in finem? quousque avertis faciem tuam a nobis? P. Respice, et exaudi nos Domine Deus noster. V\. Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? P. Respice. V\. Gloria, et honor, etc. P. Respice.

(0218A)Oratio. Respice et exaudi nos Domine Deus noster: ad placandum timidos conatus nostros adjuva: da finem operis, qui dedisti principium voluntatis: da, ut possimus implere, qui dedisti, ut velimus incipere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Habeant, Domine, finem peccata nostra: deleatur iniquitas, et induamur justitia sancta tua. P. Ut laetetur iterum Hierusalem. V\. Tu exurgens misereberis Sion: quia venit tempus miserendi. P. Ut laetetur. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Deus, vera sunt opera tua, et omnes viae tuae judicia.

(0218B)Canticum. Attende coelum. Require fol. 4.

Oratio. Descendat Domine, ut pluvia. Require fol. 93.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictum nomen gloriae tuae sanctum in omnia saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. Require fol. 6.

Oratio. Domine Deus, qui super Cherubim sedens, laude magnificaris creaturae subjectae: ut dum magna condideris, incomparabiliter tu magnificentissimus aestimeris: tibi ad nutum obtemperant cuncta, quae te auctore subsistunt; et hoc illis est in honore, 112 quod sunt a te condita, et sunt subjecta: Proinde ita proficere praesta, ut dum labia in tuis benedictionibus pandimus, benedictionem coelestis (0218C)gratiae impetremus. R\. Amen.

Sono. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam. Alleluia. V\. Judica me Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Ecclesiastes Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fili, homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et intelligentiam, et laetitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed hoc vanitas et cassa solicitudo mentis. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub sole. Tempus nascendi, et tempus moriendi. (0218D)Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Tempus occidendi, et tempus sanandi. Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus. Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi. Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis. Quid habet amplius homo de labore suo? Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Cuncta fecit bona in tempore (0219A)suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Et cognovi quod non esset melius nisi laetare, et facere bonum in vita sua. R\. Amen.

Hymnus. Splendor paternae gloriae. Require fol. 67.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 66.

Capitula. Decantet tibi Ecclesia tua, Domine, novum canticum in choro fideliter; teque crebra meditatione in tympanis concinat confidenter. Tu itaque clemens tribue, ut sic tibi beneplaceat in populis, quemadmodum gloriose jocundaris in Angelis: et quomodo te in Matutinis diversitas redemptorum (0219B)concelebrat, sic tibi in lumine placitum famulatum sui officii repraesentet. Da igitur populo tuo, omnipotens Deus, tibi affatim complacere: laudemque tuam plena sanctitate proferre: Sicque nos facias hujus diei momenta transcurrere, ne gressus ad te properantium adversarius suus valeat in compede praepedire: ut quos mercatus es sanguine, salvastique per crucem, et sublevasti per fidem; resuscites in virtute; et ad coelum provehas inenarrabili majestate: Quique te nunc moesto lumine suspectant e terris, et gemebundis cordibus prosequuntur ab imis; dextera tua adtrahantur in supernis: et gloriae amicti stolis, te in Hymno novo glorificent perenni jocunditate cum Sanctis.

Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

(0219C)Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia. P. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia, alleluia. V\. Laetetur Israel in eo, qui fecit ipsum: et filiae Sion exultent super regem suum. P. Laus ejus. V\. Gloria et honor, etc. P. Laus ejus.

Benedictio. Aeternus Dominus. Quaere fol. 110.

In nomine Domini.

Commemorationes. Quaere fol. 94.

Exeunte Vespera Lauda. Illumina oculos meos, Domine, ne umquam obdormiam. P. In morte. V\. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus: ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. P. In morte.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0219D)Sono. Deus, in te speravi Domine, non confundar in aeternum: in tua justitia libera me. Alleluia. V\. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias, Deus. Quia firmamentum meum, et refugium meum es tu. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona. Non est alius Deus praeter me: ego fundavi terram, et hominem super eam: P. Ego firmavi coelos, et omnes stellas, lucem mandavi. V\. Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus. P. Ego firmavi coelos. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ego firmavi coelos.

(0220A)Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. In corde meo abscondi eloquia tua: Alleluia. P. Ut non peccem tibi. Alleluia. V\. Benedictus es Domine: doce me justificationes tuas. P. Ut non peccem. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ut non peccem.

113 Hymnus.

O Lux beata Trinitas: Et principalis Unitas: Jam sol recedit igneus, Infunde lumen cordibus.


Jam noctis tempus advenit: Quietem nobis tribue, Diluculo nos respice (0220B)De coelo clementissime.


Tu Christe solve vincula, Absterge nostra vitia, Relaxa prius crimina, Et indulge facinora.


Oramus, ut exaudias: Precamur, ut subvenias, Christe Jesu omnipotens, Tu nos a malo libera.


Te mane laudum carmine, Te praedicamus vespere; Te nostra supplex gloria Per cuncta laudet saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require (0220C)fol. 66.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Illuminatio salusque nostra. Et Benedictio. Dignare, Domine, hanc familiam tuam. Require fol. 97.

Per misericordiam tuam.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Cantabiles erant mihi, Domine, P. Justificationes tuae. Alleluia, alleluia. V\. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi. P. Justificationes tuae. V\. Gloria, et honor, etc. P. Justificationes.

Oratio. Desiderium tuorum Domine. Require retro (0220D)fol. 111. Commemorationes fol. 94.

IN TERTIO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE. Sabbato ad Vesperum. Lauda. Illumina oculos meos, Domine, ne umquam obdormiam. P. In morte. V\. Respice, et exaudi me Domine Deus meus: nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. P. In morte.

Oratio. Illumina oculos nostros Domine: ut in te fidei nostrae defixo obtutu, et consilium anima nostra amoris tui dulcedine capiat, et dolorem in corde nostro timoris tui recordatione concludat. R\. Amen. Per misericordiam.

(0221A)Sono, et Antiphona, Lauda, Hymnus dicantur, ut in Exeunte de secundo Dominico praeterito fol. 110.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 66.

Capitula. Deus, qui vicissitudinem diei, et noctis esse jussisti, ut fatigata mundi actibus membra, spatio interveniente, requiescerent: praesta nobis noctem quietam, ut ad confessionem nominis tui sine ullo peccato diluculo consurgamus: et auxilium virtutum tuarum, tuam clementiam deprecemur, ut confirmes nos in praeceptis tuis, et sapientiae tuae splendore semper illumines; nec ulla vitiorum caligine, mentes nostras enervare permittas.

Pater noster. Et ne. Liberati a malo, etc. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

(0221B)Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Christus Dominus qui erraticam ovem humeris suis in coelum reduxit, ipse vos a sordibus peccatorum expurget. R\. Amen. Qui latroni affixo peccata donavit; eumque paradiso restituit, ipse vos a cunctis peccatis emundet, et praesentia suae claritatis illustret. R\. Amen. Abstergat a vobis omne scelus peccaminum, et in caetu conlocet omnium Beatorum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Concupivit anima mea desiderare judicia tua. P. In omni tempore: Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. P. In omni tempore. V\. Gloria, et honor. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

(0221C)Oratio. Ab occultis nostris. Require infra.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Te omnipotentem Dominum, omniumque rerum Dominatorem: te humani generis Redemptorem, cuncta ubique diffusa confitetur Ecclesia, firmissime supra petram fundata: in qua te precantes exaudis, et flentium culpas abluis, luctumque moerentium in gaudium vertis: sic gallo canente spem tribuis cunctis: sic valetudine peccatorum detemptos, facis fiducialiter convalescere aegros: proinde rogamus, ut respectu pietatis tuae, errantes a fide placatus corrigas, ac cunctis tuis supplicibus indulgentiam culparum concedas: et ut vox nostra te (0221D)primum, semperque excelsum personet matutinis officiis, te verum Deum praedicando, et laudando, pervigilet. R\. Amen.

Per misericordiam.

114 Antiphona. Multi dicunt animae meae: non est salus ipsi in Deo ejus. Psalmus III.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea Deus meus: et a peccato meo munda cor meum. Psalmus

Antiphona. Exaltare super coelos Deus: et super omnem terram gloria tua. Psalmus LVI.

Oratio. Clementissime Domine, qui es animarum, etc. Quaere fol. 14.

Antiphona 1. Delicta nostra tu solus intelligis: a peccatis nostris munda nos Domine. P. Et ab alienis parce servis tuis, Domine. V\. Coeli enarrant gloriam (0222A)Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. P. Et ab alienis. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et ab alienis.

Oratio. Ab occultis nostris munda nos Domine purgando conscientiam, quam internis ac propriis inficimus maculis: ab alienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus: ut qui te proprium agnoscimus Dominum, peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona 2. Mitte nobis Domine auxilium de sancto: P. Et de Sion tuere nos Domine. V\. Exaudiat (0222B)te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob. P. Et de Sion. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et de Sion.

Oratio. Imple Domine omnes petitiones nostras ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, sed etiam oratione, atque afflictione dicamus: ut nos tibi humiles semper facias, et contritos adtendas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Desiderium animae nostrae dona nobis Domine. P. Praeveni nos in benedictione dulcedinis. V\. Vitam petiit: et dedisti ei in longitudine dierum in aeternum, et in saeculum saeculi. P. Praeveni nos. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Praeveni (0222C)nos in.

Oratio. Domine, qui nos praevenire dignatus es gratia redemptionis, praeveni item in benedictione dulcedinis: et qui vitam temporalem cunctis mortalibus tribuis, vitam petentibus aeternam nobis omnibus largiaris. R\. Amen.

Per misericordiam

V\. Bonus est Dominus sustinentibus eum: animae quae inquirit eum. Bonum est confidere et sperare in salutare Domini. Bonum est viro, P. Cum tulerit jugum grave a juventute sua. V\. Beatus vir, qui confidet in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. P. Cum tulerit. V\. Gloria, etc. Reiteretur R\.

In Laudibus.

(0222D)Ad Canticum. Antiphona. Deus fidelis, in quo non est iniquitas: justus et sanctus Dominus Deus.

Canticum. Attende Coelum. fol. 4.

Oratio. Deus fidelis, in quo nulla est iniquitas: tu justus et sanctus, et Dominus: qui et si nostris operibus provide irritaris; non tamen, ut peccavimus, vindictam exerces; nec condigna retributione praevaricantes corripis: admones terrore; et adloqueris pietate: ut et justitiam teneas, et misericordiam non omittas: Porta ergo nos alis tuis, ut pupillos; et protege ac filios tuos: quo nos, et in fortitudinem terrae deducas; et plenitudine virtutum ac frugum enutrias. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0223A)Ad Benedictus. Antiphona. Supra thronum regni in firmamento coeli, benedictus Dominus.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. fol. 6.

Oratio. Domine Deus patrum nostrorum. fol. 93.

Sono. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. P. Sitivit anima mea. Alleluia, alleluia. V\. In matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus, Domine. Et in velamento alarum tuarum sperabo. P. Alleluia, alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de Coelis: Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Ecclesiastes Salomonis (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

Fili, sunt justi ac sapientes, et opera eorum in (0223B)manu Dei: et tamen nescit homo, utrum amore an odio dignus sit: sed omnia in futurum reservantur incerta, eo quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti: sicut bonus, sic et peccator: ut perjurus, ita et ille, qui verum dixerat. Hoc est pessimum inter omnia, quae fiunt sub sole, quia eadem cunctis eveniunt: unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur. Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat 115 fiduciam: melius est canis vivens leone mortuo. Viventes enim sciunt se morituros. Mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem: quia oblivioni tradita est memoria eorum. (0223C)Amor quoque, et odium, et invidia simul perierunt, nec habent partem in hoc saeculo, et in opere quod sub sole geritur. Vade ergo et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum: quia Deo placent opera tua. R\. Amen.

Hymnus. Splendor paternae. fol. 67.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 66.

Capitula. Quantam tibi, Domine, creatura tua offerat laudem? numquid humanis laudibus aliquid proficis, aut eges quidpiam, ut terrenorum laudibus delecteris? qui tam laudabilis laudabiliter conlaudaris in sanctis; tantisque acclamaris praeconiis legis? Sed ideo partem laudis delectaris accipere, quia plenam laudationem etiam laudatoribus nosti conferre. Da (0223D)ergo Domine dignum in nobis, quod digne conlauderis a nobis: Te potentatus coelestis militiae indesinenter conlaudet: et magnitudinem tuam confessionis magnitudo concelebret: Te in tubis praeconia jubilent Prophetarum, et psalmorum cantica citharae depromat dulcedo: Te in tympanis personet perfectio sanctitatis: Teque virginum vasa sacra circumdent in thronis: Te omnium corda crebra meditatione permulceant: et in specialibus organis dulci fragore perstridant. Ut cuncta creatura tua, in cymbalis labiorum fide tinniens, jugi motu clamitet: teque omnis spiritus debita laudatione persultet: et in te omnis creatura redempta, beatitudine perfecta tripudiet.

(0224A)Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo, etc. Quaere fol. 2.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia, alleluia. V\. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia.

Benedictio. Christus Dominus, qui erraticam ovem. Quaere fol. 113.

In nomine Domini, etc.

Commemorationes dicantur, ut in fol. 94. Item in exeunte Vespera, omnia dicantur, ut in exeunte Vepera de primo Dominico post Octavam Epiphaniae, fol. 94. exceptis Epistola, et Benedictione, quae sequuntur.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

(0224B)Capitula. Omnipotens Deus tuam indigni.

Benedictio. Dominus nos sua benedictione. fol. 100. Omnia alia ut supra fol. 94.

IN QUARTO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE. Sabbato ad Vesperum. Lauda. In noctibus extollite manus vestras in sancta, P. Et benedicite Dominum. V\. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Et benedicite.

Oratio. In noctibus manus nostras ad te extollimus Domine, ut nos in Ecclesia tua fixos statuas; ac dum mundialibus imprimimur sarcinis, nostra laudare te actione concedas. R\. Amen. Per misericordiam.

(0224C)Sono. Refugium meum: Deus meus sperabo in eum. Quoniam ipse P. Liberavit me de muscipula venantium, et a verbo aspero. Alleluia. V\. Qui habitat in adjutorium Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Dicit Deo: Susceptor meus es tu Deus meus. P. Liberavit.

Dominus sit. R\. Et cum

Antiphona. Ecce clamat custos: Veni mane, et nocte. P. Si quaeritis, quaerite. Convertimini, venite. V\. Venite, exultemus in Domino: jubilemus Deo salutari nostro. P. Si quaeritis. V\. Gloria, etc. P. Si quaeritis.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Adhaesit pavimento anima mea, Domine: P. Vivifica me secundum verbum tuum. Alleluia, (0224D)alleluia, alleluia. V\. Vias meas annuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas. P. Vivifica me. V\. Gloria, etc. P. Vivifica me.

Hymnus. Inventor rutilis dux boni. fol. 91. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere fol. 66.

Capitula. Deus auctor luminis, conditor claritatis, qui submovisti omnia opera tenebrarum; ut in nobis lucis tuae plenitudo regnaret: respice, quaesumus, super hoc lumen accensum, et hanc gratiam benedictionis, a nobis omnibus exoratus, infunde: ut sicut haec flamma ad altaris tui obsequium constituta vincit tenebras, ac repellit: ita illuminatio tua a sensibus nostris superet omnem fomitem vitiorum.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

(0225A)Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et cum.

Benedictio. Christus Dominus nos custodiat propitius, et benedicat placatus. R\. Amen. 116 Clementia sua nos protegat, et a cunctis malis incessanter defendat. R\. Amen. Ejus vos gaudeatis munere digni, qui peccatorum veniam concedit benignus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Tu mandasti mandata tua. Alleluia P. Custodire nimis. Alleluia, alleluia. V\. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore. P. Custodire nimis. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Custodire.

Oratio. Deus virtus, et refugium. Require in Matutinis (0225B)sequentibus.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Quaere fol. 3.

Oratio. Deus, qui provida majestate, creaturae totius gubernationem impendis, et diurnis curis quietem nocturnam opponis: tu ne mens prolixitate tenebrarum exaestuet, gallo nos consolaris canente, ut dum praeco diei sonat, diurni operis meditatio reviviscat: respice nos jugiter clementi intuitu, et instiga, ne profundae noctis rore persuasi, diei obliviscamur perennis; sed labentes in tenebris erige, et videndo nos corrige: ut cum Petro resipiscamus errata, et paribus lachrymis crimina defleamus commissa. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0225C)Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Antiphona. Tibi soli peccavi, miserere mei Deus. Psalmus

Antiphona. Mitte de Coelo, et libera me Domine: da obprobrium conculcantes me. Psalmus LVI.

Oratio. Omnipotens Domine, cui in coelestibus rite offertur summa ab Angelis gloria; tribue, ut in te sit gloriatio nostra; perveniatque ad te humilis confessio populorum: et de quibus te, peccando offendimus, ad fructum indulgentiae te propitio redeamus: ut miserando errata ignoscas, et ad promerendum te inclyta virtute subvenias. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0225D)Antiphona 1. Deus nostrum refugium, et virtus. P. Adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. V\. Propterea non timebimus dum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. P. Adjutor. V\. Gloria, et honor. P. Adjutor.

Oratio. Deus, virtus, et refugium nostrum, esto nobis adjutor in tribulationibus; ut in nullo nostra metuat conscientia, cum te judicante, conturbata fuerit terra: fluminis tui impetus, tanquam in Sanctis tuis habitans, laetificat civitatem: atque in ea sumat ex vultu tuo adjutorium, cum Sancti Spiritus te largiente perceperit donum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Converte nos Deus Salvator noster: (0226A)et averte iram tuam a nobis. P. Ne in aeternum irascaris nobis. V\. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. P. Ne in aeternum. V\. Gloria, et honor. P. Ne in aeternum.

Oratio. Converte nos Deus salutaris noster; et averte iram tuam a nobis: ac super populum tuum praesta pacem, quam loqueris; ut plebs tua laetetur in te; ac salutare tuum custodia salutis intelligens, vel misericordiam tuam temporum prosperitate cognoscat, vel benignitatem tuam fructuum foecunditate suscipiat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Deus Deus noster, respice. P. Nos sperantes in te, non nos derelinquas. V\. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et (0226B)non sunt confusi. P. Nos sperantes. V\. Gloria, et honor. P. Nos sperantes.

Oratio. Respice in nos Domine Deus noster; ne avertendo faciem tuam a nobis, nos aliquatenus derelinquas: vere enim salvi erimus, si vultus tui in nos aspectum converteris, et hilariter nostris te animabus conjunxeris: ut quia in te speraverunt patres nostri, et salvi facti sunt, nos hereditariae fac eorum spei succedere; et parilitate horum, aeterna cum eis exultatione gaudere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

R\. Domine, ne despicias cor contritum, et humiliatum ne spernas. P. Intende Domine, placare nobis: fac Domine, noli tardare. V\. Convertere Domine aliquantulum: et delectare super servos tuos. (0226C)P. Intende Domine. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Deus scientiarum Dominus est; ipse mortificat, et vivificat, ducit ad inferos et reducit.

117 Canticum. Confirmatum est cor meum. Quaere fol. 55.

P. Deus scientiarum Dominus est: ipse mortificat, et vivificat, ducit ad inferos et reducit.

Oratio. Domine Deus scientiarum ac sapientiae immensae: tu praeparas adinventiones tuas, ut infirmes arcus potentium; et infirmos ardore succingas: dum in se fidentes dejicis; et in te sperantes attollis: dum plenos attenuas panibus; et esurientes sufficientia reples: qui scientia tumentes excludis; et (0226D)humiliter sapientes nec magniloquio fidere, nec superbe de tuis muneribus gloriari jubes: sed ita esse studiosos doctrina, ut tibi demus gloriam: nobis autem reservemus obedientiam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Ad Benedictus. Antiphona. Noctes, et dies, lux, et tenebrae Dominum Deum nostrum benedicite.

Canticum. Benedictus es Domine Deus Patrum nostrorum. fol. 6. Oratio. Domine Deus, qui super, Quaere fol. 111.

Sono. Alleluia. In matutinis meditabor in te Domine: quia factus es adjutor meus. Alleluia, alleluia. V\. Deus Deus meus, ad te de luce consurgo Sitit te anima mea.

(0227A)Lauda. Laudate Dominum de Coelis: Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

Reges populi, diligite justitiam, ut in perpetuum regnetis: quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam: et non abscondam a vobis sacramentum Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in luce scientiam illius, et non praeteribo veritatem: neque cum invidia tabescente iterabo: quoniam talis homo non erit particeps sapientiae. Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens populi stabilimentum est. Ergo accipite disciplinam per sermones meos, (0227B)et proderit vobis. (Cap. VII.) Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreno illius, qui prius factus est, et in ventre matris figuratus sum caro, novem mensium tempore coagulatus in sanguine, et semine hominis, et delectamento homini conveniente. Et ego natus accepi communem aerem, et similiter in factam decidi terram, primam vocem similem omnibus emisi plorans. In volumentis nutritus sum, et in cunis vagiens. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus ergo omnibus est introitus ad vitam, et similis exitus. Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. R\. Amen.

Hymnus. Splendor paternae gloriae. fol. 67.

(0227C)Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 66.

Capitula. Emitte Domine lucem tuam et veritatem tuam in reditu dierum, et in corda credentium; in ordine temporum, et in devotione populorum; in munere gratiae, et in ministerio creaturae: ut lux tua aperiat aspectum, et veritas intellectum: ut lux tua illuminet, et veritas informet: ut lux tua discutiat tenebras, et veritas errorem: ac per utriusque rei efficientiam, nec interior homo noster vacillet lubrico fluctuandi; nec exterior sordeat contagione peccati; sed sint opera in nos lucis, atque opera veritatis: Ut lux tua procuret in tempore, et veritas confirmet in munere.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

(0227D)Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia, alleluia. R\. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia.

Oratio. Tibi Domine in Ecclesia Sanctorum cantamus; tibique gratiam praeconamus: tribue nobis, laudes tuas promere; in quo coaeternum nos credimus praemium obtinere. R\. Amen.

Per misericordiam.

In nomine Domini, etc.

Commemorationes dicantur, ut in fol. 94. Item in exeunte Vespera, omnia dicantur, ut in exeunte Vespera de primo Dominico post Octavam Epiphaniae fol. 94. excepto, quod dicantur Capitula, et Benedictio subsequentes.

(0228A)Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Vespertinis precibus te Dominum deprecamur perpetuum; ut mala facinora nostra omittas, criminibus parcas, flammam malae concupiscentiae benignus extinguas: et illum ignem Spiritus tui Sancti, in nobis accendas, quo tua possimus mandata servare. Mortem effuga, vitam dona, virtutem insinua, et clemens vitia reseca: orationes suscipe, et miserationes concede; 118 ut noctis hujus caliginem superemus: et pervenientes ad diem in lumine ambulemus, ne a via veritatis erremus. In te quaesumus piissime Pater surgamus, et tuo Sancto Spiritu animemur; atque in Christo filio tuo, aeternis splendoribus fulgeamus.

(0228B)Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo, etc. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Ad Dominum ascendat orationum vestrarum fusa petitio. R\. Amen. Quicquid ab eo poscitis, Clementissimus Pastor adtribuat. R\. Amen. Regat mentes vestras consilio salutaris, et animas vestras in tentationem non patiatur induci. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda dicatur ut in Exeunte de primo Dominico. post Octavam Epiphaniae; et similiter Oratio fol. 94.

IN QUINTO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE. (0228C) Sabbato ad Vesperum. Lauda. Ad Vesperum demorabitur fletus; P. Et ad Matutinum laetitia. V\. Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia. P. Et ad Matutinum laetitia.

Oratio. Sana nos, Domine, dum clamamus ad te: et ut fletus nostros vespertinos in gaudium vertas, matutina laetitia nobis, te opitulante, citius occurrat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Sono. Intrate portas Domini in confessione: atria ejus in hymnis confessionum. Alleluia. V\. Laudate nomen ejus, quoniam suave est: in aeternum misericordia (0228D)ejus, et usque in saeculum saeculi veritas ejus. Alleluia.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Benedicam te Domine Deus meus: P. Et laudabo nomen tuum quia tu es, qui facis mirabilia. V\. Exaltabo te Domine Deus meus, et rex meus: et benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi. P. Et laudabo. V\. Gloria, et honor. P. Et laudabo.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Alleluia. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Deus: Alleluia. P. Quia mandatis tuis credidi. Alleluia, alleluia, alleluia. V\ Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum (0229A)verbum tuum. P. Quia mandatis. V\. Gloria, et honor, etc. P. Quia mandatis.

Hymnus. Christe lux mundi. Quaere fol. 110. Supplicatio. Oremus. Quaere fol. 66.

Capitula. Deus omnipotens, qui sine exceptione horae alicujus, ac temporis spem nobis invocandi te, tribuis: convenientes nunc nos ad vespertina solemnia, et agentes divini munus Officii, propitius exaudire digneris, et praesta: ut hujus diei acti, nullius peccaminis rei, nullius criminis teneamur obnoxii, et siquid illud est, quod fragilitatis nostrae error admisit, tuae miserationis clementia tergatur.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et cum, etc.

(0229B)Benedictio. Repleat vos Dominus donis spiritualibus, et participes faciat regni coelorum. R\. Amen. Carnem vestram mortificet fine vitiorum, et animas vivificet inchoatione virtutum. R\. Amen. Atque ita vos plenitudine gratiae suae locupletet, ut in vestris semper delectetur cordibus habitare. R\. Amen.

Per.

Lauda. Bonum mihi est Alleluia. P. Lex oris tui. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Bonitatem, et disciplinam et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. P. Lex oris tui. V\. Gloria, et honor, etc. P. Lex oris tui.

Oratio. Fiat misericordia tua Domine super nos. In eodem fol. Commemorationes, ut supra fol. 94.

Ad Matutinum. (0229C) Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Deus, quem totius Opificem operis laudando, concelebrat condita magnitudo, cujusque potentiam intelligibilis creatura miratur: tibi supplices honorem deferimus, te cordis vocibus invocamus; ut qui nos ad Matutinum Officium, gallo praeconante, exuscitas, placita tibi nostri famulatus vota efficias, ut tuo fulti praesidio, quod delinquendo sorduimus abluas; et jugiter prece justificationis tuae gratiam nobis impertias. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona. Salus tua Domine super populum tuum; et benedictio. Psalmus III.

Antiphona. Dele Domine iniquitates meas. Psalmus (0229D)L.

Antiphona. Clamabo ad Deum altissimum: Deum conditorem omnium, qui benefecit mihi. Psalmus LVI.

119 Oratio. Domine Deus, cui ad impendendum debitum nostrae servitutis consurgimus; effunde benedictionis et salutis abundantiam super populum tuum: dele misericors scelus contractum; et fac nos esse liberos a reatu facinorum: Audi gemitus poenitentium; et largire indulgentiae fructum: et clamoribus pulsatus fidelium, concede singulis remedium postulatum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus, etc.

Antiphona 1. Avertisti Domine faciem tuam a nobis, (0230A)et facti sumus turbati. Ad te Domine clamamus. et te Deum nostrum deprecamur. P. Ut exaudias nos, et miserearis nobis. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Ut exaudias nos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Ut exaudias nos.

Oratio. Exaltamus te Domine, magnificantes nomen tuum; ut non avertas faciem tuam a nobis; et ne conturbes nos in ira tua; quia ad te Deum nostrum clamamus, et te deprecamur, ut nos exaudias, et ut nostri miserearis: converte cor nostrum ad te in bonitate; ut laudemus nomen tuum; et enarremus instanter mirabilia tua. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona. Ecce oculi Domini super timentes eum; et in eos, qui sperant in misericordia ejus. P. Ut (0230B)eripiat a morte animas eorum. V\. Anima autem nostra patiens est Domino, quoniam adjutor, et protector noster. P. Ut eripiat. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Ut eripiat a morte.

Oratio. Fiat misericordia tua Domine super nos: ut qui singillatim corda hominum fingis; specialius ea sanctifices: et quia sunt oculi tui super eos, qui te metuunt; timoris tui da nobis plenitudinem: ut agnitionis tuae nobis conferas largitatem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Juxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde: et humiles salvabit. P. Nec derelinquet omnes, qui sperant in eum. V\. Multae tribulationes justorum: et de his omnibus liberabit eos Dominus. P. Nec derelinquet. V\. Gloria. P. Nec derelinquet.

(0230C)Oratio. Inquirentes te, Domine, dignanter exaudi; atque ut in te gaudeat anima nostra propitius indultor imperti: et qui juxta es his, qui tribulato sunt corde, aurem tuam ad contritionem nostri spiritus pande: et ad pacem tuam, quae exuberat omnem sensum, corpora nostra et corda converte. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Domine, omnis conscientia nostra rea est ante: P. Sed tu Deus potens es mundare nos a peccatis nostris; quia delicta nostra a te non sunt abscondita. V\. Peccavimus cum Patribus nostris, injuste egimus, iniquitates fecimus. P. Sed tu Deus. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

In Laudibus.

(0230D)Ad Canticum. Antiphona. Dominus humilem facit, et exaltat. Suscitat a terra inopem, et a stercore erigit pauperem: et sedere facit eum cum potentibus populi.

Canticum. Confirmatum est cor meum. Quaere fol. 55. Oratio. Domine Deus scientiarum. Quaere fol. 117.

Ad Benedictus. Antiphona. Maria et flumina benedicite Dominum: Benedicite fontes Dominum.

Canticum. Benedictus es Domine Deus Patrum nostrorum. Require fol. 6. In primo Dominico de Adventu. Oratio. Domine Deus Patrum. Quaere fol. 93.

Sono. Exitus matutini et vespere delectaberis, Deus. Alleluia, alleluia. V\. Visitasti terram: multiplicasti locupletare eam, Deus. Alleluia, alleluia.

(0231A)Lauda. Laudate Dominum de Coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis, Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Fili, omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum. Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumerabit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei omnia praecedentem quis investigavit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Radix sapientiae cui revelata est et manifestata est? Et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? Unus est Altissimus Creator omnipotens, (0231B)Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum, et Dominus Deus. Ipse creavit illum Spiritu Sancto. R\. Amen.

120 Hymnus. Splendor paternae, etc. Quaere fol. 67. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 66.

Capitula. Dies Dominicus, fratres charissimi, a nobis pia devotione colendus est: illuxit dies Resurrectionis, et pacis: dies verae lucis, et vitae: in qua Christus credentium vita resurrexit a mortuis, uberes Deo gratias, laudesque referamus; ut diem Dominicae Resurrectionis solemniter celebrantibus, pacem tranquillam, laetitiam specialem nobis dignetur offerre; ut a vigilia matutina usque ad noctem, misericordiae suae favore protecti, Redemptoris nostri munere gaudeamus.

(0231C)Pater noster. Et ne nos. A malo nos libera, etc. Quaere fol. 10.

Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia, alleluia. V\. Laus ejus in Ecclesia Sanctorum. Alleluia.

Oratio. Tibi Domine in Ecclesia. Require fol. 117. Commemorationes ut supra fol. 94.

Item exeunte Vespera omnia dicantur, ut in primo Dominico, ut supra fol. 94, excepto quod dicantur Capitula, et Benedictio subsequentes.

Kyrie, eleison. R\. Christe eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Jam nos, Domine, nocturnae caligini propinquatos, nihil verius, nec eligere plus est melius, nisi tibi omnipotens veniam petere delictorum, quem (0231D)nostrum cognoscimus factorem te, Domine: adesto Domine, in orationibus populi tui, et largiter omnium peccata dimitte: non memores, initio peccasse hominem, cum tibi in divinitate similem nostrum conspicis Redemptorem: tu nosti quantum nobis insidiet inimicus: quaesumus, ut nullum de nobis inveniat, quem lucretur, quibus tua gloriosa Trinitas adoranda assidue in Catholica Ecclesia praedicatur.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo, etc. fol. 2.

Benedictio. Omnipotens Dominus, in quo est pietatis immensitas, omni vos benedictione repleat, et propitius a malo defendat. R\. Amen. Omnibus peccatis vestris Dominus clementer ignoscat, et sibi vos in aeternum placituros efficiat. R\. Amen. Atque (0232A)ipsius sitis protectione securi, cujus estis gratiae dignatione redempti. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

IN SEXTO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE. Sabbato ad Vesperum. In nomine Domini nostri Jesu Christi, lumen cum pace. R\. Deo gratias.

Lauda. Apud te est Domine fons vitae: et in lumine tuo. P. Videbimus lumen. V\. Filii hominum, in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab uberibus domus tuae: et torrente voluptatis tuae potum dabis eis. P. Videbimus lumen.

Oratio. Domine, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine aspicimus lumen; enutri in nos tuae (0232B)scientiae splendorem: ut sitientibus nobis vitalem impertias potum; et caligantium animarum superno lumini restituas intellectum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dominus sit. R\. Et cum.

Sono. Tenebrae non obscurabuntur a te. P. Et nox sicut dies illuminabitur: Alleluia. V\. Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur. Alleluia. P. Et nox sicut.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Benedicite Dominum in omnibus operibus suis. Date nomini ejus magnificentiam. P. Et confitemini in voce laudis, et in canticis labiorum. V\. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. (0232C)P. Et confitemini. V\. Gloria, et honor. P. Et confitemini.

Dominus sit semper. R\. Et cum spiritu.

Lauda. Veniant mihi miserationes tuae, ut vivam: Alleluia. P. Quia lex tua meditatio mea est. Alleluia, alleluia. V\. Fiat nunc misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum cum servo tuo. P. Quia lex. V\. Gloria, et honor. P. Quia lex.

Hymnus. O lux beata Trinitas. Require fol. 113. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere fol. 66.

Capitula. Defensio nostra, Domine, et illuminatio copiosa, illumina cordis nostri obscura, quae sordis facinus, et crassum Chaos obnubilat: illumina arcana pectoris, ut contemplare possimus clementiam Redemptoris: suscipe vota fidelium, et poenitentiae (0232D)dona remedium: suscipe sacrificium vespertinum cum officio laudis, et restitue 121 beneficium matutinum cum dono aeternitatis, ac presta: ut, qui te hic Omnipotentem credimus, in Resurrectione omnium, bona tua copiosius hauriamus.

Pater noster. Et ne. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Benedicat vobis omnipotens Dominus, qui vos dignatus est plasmare de nihilo. R\. Amen. Ipse sanet languores vestros, qui solus est omnium Dominus et Redemptor. R\. Amen. Atque ipsi Domino nostro sit semper cura de vobis, in quo est plenitudo vestrae salutis. R\. Amen. Per misericordiam.

Lauda. Secundum misericordiam tuam, Domine, vivifica me. P. Ut custodiam testimonia oris tui. Alleluia, (0233A)alleluia. V\. In aeternum Domine, permanet verbum tuum in coelo. P. Ut custodiam. V\. Gloria. P. Ut.

Oratio. Ostende nobis Domine misericordiam tuam. Quaere infra. Commemorationes, ut supra fol. 94.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum. Quaere fol. 3.

Oratio. Deus, qui omnem mundum complexum tenebris, splendoris tui radio illuminas, praesentemque diem Apparitionis tuae miraculo in usibus nostris exuscitas: praesta aeterne Deus, ut a nostris lapsibus resurgentes, discusso infidelitatis sopore, pervigili cura in laudibus tuis toto excitemur affectu: ut exuti operibus tenebrarum, sequamur te verum principem lucis, ut sicut nocturnae caliginis densitatem, claritas (0233B)diei infusa dispergit, ita aegrotis medicinae opus infundas, anxiis consolationem concedas; errantibus viam salutis ostendas; poenitentibus donum indulgentiae tribuas; quaerentibusque, mitis clara luce appareas; ut, splendore tuae gloriae in nobis refulgente, cuncta tua Ecclesia spe, fide, et charitate resplendeat. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus, et gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Antiphona. Secundum magnam misericordiam tuam, dele Domine iniquitates meas. Psalmus

Antiphona. Mitte de coelo, et libera me Domine: da in obprobrium conculcantes me. Psalmus LVI.

(0233C)Oratio. Susceptor noster Domine exalta caput nostrum in gloria, et locupleta nos in tua misericordia: lava intima cordis nostri ab injustitia; et a peccati inquinamentis purifica: mitte de coelo, et erue nos a conculcantis obprobrio: ut alacres ad hoc tuum recurramus altarium; et matutinum sacrificium tibi offeramus in templo. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, etc.

Dominus sit semper. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 1. In te speraverunt patres nostri Domine: P. Speraverunt, et liberasti eos. V\. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. P. Speraverunt. V\. Gloria, et honor. P. Speraverunt.

(0233D)Oratio. Respice in nos Domine Deus noster; ne avertendo faciem tuam a nobis, nos aliquatenus derelinquas: vere enim salvi erimus, si vultus tui in nos aspectum converteris, et hilariter nostris te animabus conjunxeris: ut quia in te speraverunt patres nostri, et salvi facti sunt, nos hereditariae fac eorum spei succedere; et parilitate horum, aeterna cum eis exultatione gaudere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 2. Misericordia tua Domine subsequatur nos. P. Omnibus diebus vitae nostrae. V\. Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis. P. Omnibus diebus vitae nostrae. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Omnibus diebus vitae nostrae.

(0234A)Oratio. Ostende nobis Domino misericordiam, teque populum praestolantem reple laetitia: quo et plebis tuae iniquitatem remittas, et peccata nostra ab ira mitigatus, operias. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3. Revertatur impius a via sua mala; et iniquus cesset delinquere. P. Et veniam ad vos in jocunditate, dicit Dominus. V\. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere. P. Et veniam ad vos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et veniam ad vos.

Oratio. Effundentibus nobis coram te corda in oratione, tu Domine, qui spes omnium es, exaudi et miserere; tibique nos servituros subde; et subditis peccato propitia benignitate occurre: fac nos iniquitatis (0234B)rapina 122 carere; et divitiarum tuarum ornamenta conquirere: atque te concupiscere, te nosse, teque omni vitae nostrae tempore Deum mereamur habere. P. Amen.

Per misericordiam.

P. Domine inique egimus: omnis aetas ream habet conscientiam: peccavimus tibi Domine. P. Convertere ad misericordiam. V\. Peccavimus: impie gessimus, et recessimus, et declinavimus a mandatis tuis. P. Convertere. V\. Gloria, et honor. Reiteretur P.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Non infernus confitebitur tibi Deus, nec mors laudabit te. Vivens vivens confitebitur (0234C)tibi; et notam faciet misericordiam tuam.

Canticum Ezechiae (Esaiae XXXVIII).

Ego dixi: In dimidio dierum meorum * [[Breviarium (PL 086)/| vadam ad portas inferi.

Quaesivi residuum annorum meorum: * [[Breviarium (PL 086)/| dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium.

Non aspiciam hominem ultra, * [[Breviarium (PL 086)/| et habitatorem quietis.

Generatio mea ablata est a me, convoluta est, * [[Breviarium (PL 086)/| quasi tabernaculum pastorum.

Praecisa est velut a texente telam vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: * [[Breviarium (PL 086)/| de mane usque ad vesperum finies me.

Sperabam usque ad mane, * [[Breviarium (PL 086)/| sicut leo sic contrivit omnia ossa mea:

(0234D)De mane usque ad vesperum finies me: * [[Breviarium (PL 086)/| sicut pullus hirundinis sic clamabam, meditabar ut columba.

Attenuati sunt oculi mei, * [[Breviarium (PL 086)/| suspicientes in excelso.

Domine vim patior, responde pro me. * [[Breviarium (PL 086)/| Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim?

Recogitabo omnes annos meos * [[Breviarium (PL 086)/| in amaritudine animae meae.

Domine si sic vivitur, et in talibus est vita spiritus mei, * [[Breviarium (PL 086)/| corripies me, et vivificabis me.

Ecce in pace amaritudo mea amarissima: * [[Breviarium (PL 086)/| tu autem eripuisti animam meam ut non perirem, et projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: * [[Breviarium (PL 086)/| non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam.

(0235A)Vivens vivens confitebitur tibi, sicut et ego hodie: * [[Breviarium (PL 086)/| pater filiis notam faciet veritatem tuam.

Domine salvos nos fac, * [[Breviarium (PL 086)/| et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.

V\. Gloria, et honor.

P. Non infernus confitebitur tibi, nec mors P. Laudabit te. Vivens vivens confitebitur tibi; et notam faciet misericordiam tuam.

Oratio. Eripe Domine animas nostras, ut non pereamus in interitu: nostrorum omnium facinora peccatorum pone post tergum tuum; ut non dejiciamur perditi in infernum; sed a te vivificati, hic fateamur, et veritatem tuam expectantes, psalmos nostros in domum tuam jugiter decantemus. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0235B)Ad Benedictus. Antiphona. Filii hominum benedicite Dominum Israel; et omnes sacerdotes servi Dei, benedicite Dominum.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. fol. 6.

Sono. Deus misereatur nobis, P. Benedicat nos, Alleluia. V\. Illuminet Dominus vultum suum super nos, P. Et benedicat.

Lauda. Laudate Dominum de Coelis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. VI, VII).

R\. Deo gratias.

Fili, cogitatum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor; concupiscentia sapientiae dabitur tibi. Noli facere (0235C)mala, et non te apprehendent. Discede ab iniquo, et deficient mala abs te. Non semines mala in sulcis justitiae, et non metes ea in septuplum. Noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute inrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et pones scandalum in agilitate tua. Non pecces in multitudine civitatis, neque mittas te in populo, neque diliges duplicia peccata: nec enim immunis eris in uno. Noli esse pusillanimis in anima tua: exorare, et facere eleemosynam ne despicias. Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me, Altissimus suscipiet munera (0235D)mea. Non irrideas hominem in amaritudine animae suae: est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. R\. Amen.

Hymnus. Splendor paternae. fol. 67. 123 Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere fol. 66.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Jam fulget oriens, jam properat dies, jam fugatis tenebris, aurora rubescit in luce purissima: coelum, et sol refulgens, radios suos infert mundo: cuncta properant, cuncta festinant, optant Dominum habere propitium, quem suum auctorem semper agnoscunt, pariter et defensorem.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo, etc.

Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia, (0236A)alleluia. V\. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia.

Oratio. Tibi Domine in Ecclesia sanctorum cantamus; tibique gratiam praeconamus: tribue nobis, laudes tuas promere; in quo coaeternum nos credimus praemium obtinere. R\. Amen.

Per.

In nomine.

Commemorationes dicuntur ut fol. 94.

Item in exeunte Vespera omnia dicantur, ut in exeunte de primo Dominico fol. 94. exceptis Capitula, et Benedictione, quae dicantur, ut subsequentur.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Ad Vespertinum Domine.

Benedictio. Concedat nobis Dominus. fol. 102.

IN SEPTIMO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE. (0236B) Sabbato ad Vesperum. Lauda. Die mandavit Dominus. Oratio. Deus qui tuam. Quaere fol. 110.

Sono. Alleluia. Ad vesperum demorabitur fletus; et ad matutinum laetitia. Alleluia. V\. Alleluia. Convertisti, Domine, planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia, Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona. Tuum Domine regnum: tu es super omnes principes. P. In manu tua fortitudo, et potentia: in manu tua virtus, et imperium. V\. Domine (0236C)Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus. P. In manu tua. V\. Gloria, et honor Patri. P. In manu tua fortitudo

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Fundasti terram, et permanet: Alleluia. P. Ordinatione tua perseverat dies: Alleluia, alleluia, alleluia. V\. In aeternum Domine permanet verbum tuum in Coelo. P. Ordinatione. V\. Gloria. P. Ordinatione.

Hymnus. Inventor rutilis. fol. 91. Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 66.

Capitula. Si quantam ab originis reatu nostrorum poenam meremur consequi delictorum: olim humanum genus ad terram proclivum pervenisset; (0236D)nisi nos pretio sanguinis sui a tali vinculo resolutos, tibi Domino reformasset: nunc vero, quid tibi populus tuus pro tantis beneficiis proclamet in laudibus? qualia tibi disponat exhiberi munera, quae ab illis minime fuerint largita? Sed nunc Domine, te exposcimus, ut hoc vespertinum, quod tibi lumen incendit, sit oculis tuis acceptum, sit placidum, sit velut ille ignis inextinguibilis, qui populum tuum in columna ignis nocte praecessit in eremo: sit velut ille, qui Eliam rapuit ab hoc mundo, igneoque curru coelitus provexit: quem Eliseus propriis cernendo oculis aspexit: et dum patrem relinquere noluit, currus Israel, et auriga ejus, vivida voce clamavit: quem Moyses videre promeruit, et cum Domino se locutum, populo nunciavit.

(0237A)Pater noster. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Benedictio. Devotionem vestram Dominus dignanter intendat, et remedia vobis opportuna restituat. R\. Amen. Tranquillam vobis conferat vitam, et bonis omnibus abundare vos faciat. R\. Amen. Talique vos subsidio pietatis regat in saeculo, ut beatitudinis merito sustollat in coelum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Quomodo dilexi regem tuam Domine? Alleluia. P. Tota die meditatio mea est. Alleluia, alleluia. V\. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! P. Tota die. V\. Gloria, et honor. P. Tota die.

Oratio. Clamantes ad te Domine. Require fol. 124.

Commemorationes, ut in Vesperis de primo Dominico (0237B)de Adventu Domini.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Domine Deus, Pater omnipotens, inspirator. Quaere fol. 26.

Antiphona. Gloria mea Deus meus, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Antiphona. Tibi soli peccavi; miserere mei Deus. Psalmus

124 Antiphona. Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Psalmus LVI.

Oratio. Ad te Domine clamorem nostrae vocis emittimus; tibique, ut nos de monte sancto tuo exaudias, supplicamus: et quia tu nosti subjectionis (0237C)nostrae infirmam virtutem, nos dextera tua corrobora: dele mala nocentia; et ad sequendum te corda excita nostra: nam quia salvari per se non confidit humana fragilitas; eripiat animas nostras emissa de coelo misericordia tua. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 1. Benedic Domine haereditatem tuam: P. Et rege eam, et extolle usque in saeculum. V\. Quia tu Domine suavis, ac mitis es, et multum misericors invocantibus te. P. Et rege eam. V\. Gloria, et honor. P. Et rege eam.

Oratio. Clamantes ad te Domine, precamur: ut in consolatione nostra non sileas; nec nos secundum desideria cordis nostri relinquendo, simul cum (0237D)peccatoribus tradas; salva plebem tuam, quam tu ipse creasti: et benedic hereditatem tuam, quam pretioso sanguine redemisti. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Da virtutem Domine, populo tuo: P. Et benedic in pace plebem tuam: V\. Et rege eam, et extolle usque in saeculum. P. Et benedic. V\. Gloria, et honor. P. Et benedic.

Oratio. Da Domine virtutem populo tuo contra adversitatum omnium mala; plebemque tuam pacis conlatione locupleta: ut pro abundantia quietis, omnes in templo tuo tibi gloriam concinant; laudemque pariter et honorem, malis vitae hujus obliti, tuae semper deferant majestati. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

(0238A)Antiphona 3. Esto nobis Domine in Deum protectorem. P. Et in locum munitum, ut salvos nos facias. V\. Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te! et perfecisti sperantibus in te, in conspectu filiorum hominum. P. Et in locum. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et in locum munitum.

Oratio. Esto Domine in Deum protectorem; ne incolis obsidentibus, nostrarum integritas mentium feriatur: pro loco autem munito tuum habere mereamur auxilium: Nam te nobis obumbrante, nulla virtute valebit inrumpere: nec recessus tentationum penetrabit nostros, si tu intra extraque adfueris, et firmamentum refugiumque nostrum tuam dexteram dederis. R\. Amen.

(0238B)Per misericordiam tuam.

R\. Domine virtutum, cum tranquillitate judicas peccatores, et cum reverentia corrigis errantes. P. Tu das peccanti locum poenitentiae: tu dona tempus, et moram, per quod possimus mundari a malitia. V\. Et Domine Deus virtutum, suavis, ac mitis es, patiens, et cum misericordia disponis nos. P. Tu das peccanti. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur R\.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. De nocte vigilat spiritus meus ad te Deus: quia lux praecepta tua sunt super terram. P. Justitiam discite.

Canticum. De nocte vigilat. Require fol. 64.

Oratio. De nocte vigilantem ad te spiritum nostrum, (0238C)luce Deus decora praeceptorum tuorum illustra: et in tempestate requirentium vigil, ut lux adesto meridiana: Nullae nos tenebrae te sequentes impediant; nec injustitiae amor nostra a te vestigia retrahat: sed valeamus justitiam discere, te auctorem justitiae proficienti postulamus aviditate: ac dum visu perpeti amplecti concupiscimus, tuae quoque sapientiae amplexibus perenniter haereamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. Sacerdotes servi Dei excelsi, Dominum nostrum benedicite.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum (0238D)nostrorum. Quaere in primo Dominico de Adventu Domini fol. 6. Oratio. Domine Deus patrum. fol. 93.

Sono. Illuminans tu mirabilis. Alleluia. P. A montibus aeternis. Alleluia. V\. Cogitatio hominis confitebitur, Deus: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. P. A montibus.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Sapientiae Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXXII, XXXIII).

R\. Deo gratias.

Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poeniteberis. In viam ruinae 125 non eas, et non offendes in lapide: nec reddas te viae laboriosae, (0239A)nec ponas animae tuae scandalum: et a viis tuis cave, et a domesticis tuis attende. In omni opere crede ex fide animae tuae: est enim conservatio mandatorum. Qui credit Deo, et ejus attendit mandatis: et qui confidunt in illo, non minorabuntur. Timenti Dominum non occurrunt mala, sed in tentatione Deus illum conservat, et liberat a malo. R\. Amen.

Hymnus. Splendor paternae. fol. 67. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 66.

Capitula. Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: ecce jam tetrae noctis sidereo splendore caligo respergitur, et incipientis diei aureum luminis decus ingreditur: ecce jam noctis peracto cursu, lux de candido coeli fastigio (0239B)promicat, et toto orbe terrarum, claritatis tuae splendore, et fulgore coruscat: ecce jam post gallorum concentum, passerum garrulae voces diverso modulationis resonant cantu, diversaque volucrum genera, remigio alarum aures ad astra petunt: unde largam tuae pietatis, Pater omnipotens, indefesse poscimus clementiam, ut hunc diem nos sine peccato transire permittas: ut sicuti omnibus omnipotentiae tuae claritatem dispensas, ita parvae scintillae tuae divinitatis cordibus nostris fulgorem immittas.

Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo, etc. Quaere fol. 2.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia, (0239C)alleluia. V\. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia.

Oratio. Tibi Domine in Ecclesia sanctorum. fol. 117. Commemorationes ut in fol. 94.

Item exeunte Vespera, omnia dicantur ut in exeunte Vespera de primo Dominico post Epiphaniam fol. 94, exceptis Capitula, et Benedictione, quae sequuntur.

Capitula. Deus, qui illuminasti primum tenebras, et fundasti ex instabili creatura substantiam visibilem; aspice nos vultu mitissimo, et nostras preces pro sacrificio accipe vespertino, ut nullis in hac nocte terrorum vitiis capiamur; sed praesta nobis cor castum, et animum ab omnibus criminibus alienum, ut nullum in nobis inimicus nocendi inveniat locum.

(0239D)Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Ostede Domine, misericordiam tuam super hos famulos tuos, et sancto Angelo tuo excubante, custodi. R\. Amen. Veniat in his Domine, assidua laetitia; et gaudium sempiternum. R\. Amen. Perseveret in eis coeleste signaculum, quod in illis conferre dignatus es per Spiritum Sanctum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Cantabiles mihi erant. Quaere fol. 94. Oratio. Clamantes ad te Domine. Quaere fol. 124.

IN OCTAVO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIAE. Sabbato ad Vesperum. Lauda. Illumina oculos meos. Oratio. Illumina (0240A)oculos nostros, Domine. Require fol. 113.

Sono. Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum. P. In Hieruusalem. Alleluia V\. Exaudi Deus orationem nostram: ad te omnis caro veniet. P. In.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit coelos prudentia. P. Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. V\. Fecit lunam in tempore: sol agnovit occasum suum. P. Sapientia illius. V\. Gloria, et honor Patri. P. Sapientia.

Dominus sit semper vobiscum.--Et cum spiritu tuo.

Lauda. Ab omni via mala prohibe pedes meos (0240B)Domine: P. Ut custodiam mandata tua. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. A praeceptis tuis intellexi: propterea odio habui omnem viam iniquitatis. P. Ut custodiam. V\. Gloria, et honor. P. Ut custodiam.

Hymnus. Christe lux mundi. Quaere fol. 110. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere fol. 66.

Capitula. Illumina nos, Domine, requiescentes in hac nocte; ut manibus nostris coram te exhibeamus precibus crucem, ut non timeamus tentatorem ambulantem in tenebris, habentes nobiscum revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel: tunc enim recedit inimicus, si tu dignatus fueris esse propitius: tunc a furoris sui gladio convertetur, si ad nos tua misericordia revertatur. Noli nos Domine abdicare faucibus luporum, nec dentibus damnare (0240C)leonum; sed in congregatione Sanctorum tuorum, tuas portas mereamur 126 intrare in confessione spiritualium gaudiorum.

Pater noster. Liberati a malo.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Clementissimus Dominus, in cujus manu est universa prosperitas, benedictionis semper et pacis vobis tribuat incrementum. R\. Amen. In bonis actibus sitis semper unanimes, atque participes; ut a mandatis Domini nullatenus devietis. R\. Amen. Omnibus peccatis vestris Dominus clementer ignoscat, et perducat vos propitius ad gloriam sempiternam. R\. Amen. Per misericordiam ipsius, etc.

(0240D)Lauda. Voluntaria oris mei comproba Domine: Alleluia. P. tua doce me. Alleluia. V\. Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine, et lumen semitis meis. P. Et judicia. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et judicia.

Oratio. Ad te, Domine, oculos nostros. Quaere in sequenti Matutino.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Quaere fol. 3.

Oratio. Post gallorum canorum concentus, noctisque quietem exclusam, tibi, Domine, matura nox parturit diem, et galli concrepantibus alis, ore praeconio matutinum jubilant hymnum: tibi, Domine, aves coeli laudes emittunt: tuo jussu discussis tenebris, (0241A)sol radios infert mundo: tua sunt ista miracula omnipotens Pater: nos tantummodo vota portamus, offerentes sancto nomini tuo haec sacrificia matutina: ut a peccatis praeteritis absoluti, de praesenti tribulatione mereamur absolvi. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 1. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus III.

Antiphona. Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Psalmus

Antiphona. In umbra alarum tuarum speramus Deus, dum transit iniquitas. Psalmus LVI.

Oratio. Verbum ante saecula ineffabiliter. Quaere fol. 33.

Antiphona 1. Exaudi de coelo Domine. P. Et dimitte (0241B)peccata servis tuis, et populo tuo. V\. Quia tu Domine, suavis, ac mitis es; et multum misericors invocantibus te. P. Et dimitte peccata. V\. Gloria, et honor. P. Et dimitte peccata servis tuis.

Oratio. Ad te, Domine, oculos nostros erigimus; quem in coelestibus habitare, et terrae machinam virtute continere fatemur: Miserere igitur nostri Domine, miserere; et peccatis nostris, pro quibus te metuimus, parce: ut contemptum nostrum pietate clementi respicias; et a delicti obprobrio dextera nos tuae virtutis eripias. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Deus, ut liberes nos, venias. P. Ut auxilieris nobis festina. V\. Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes (0241C)super Cherubim appare. P. Ut auxilie is. V\. Gloria, et. P. Ut auxilieris.

Oratio. Qui regis Israel, intende per misericordiam tuam Domine: qui deducis velut ovem Joseph, pastoris gubernacula, et protectoris impende remedia: converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus; dum excelsus humilia respicis, et orantium preces propitiatus exaudis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 3. Domine Deus noster. P. Exaudi nos: propitius esto, et salva nos. V\. Cito nos praeveniat misericordia tua, Domine: quia pauperes facti sumus nimis. P. Exaudi nos. V\. Gloria, et honor. P. Exaudi.

(0241D)Oratio. Propitius esto peccatis nostris Domine; et propter honorem nominis tui perfecta nos recrea libertate: ne, dum nostro peccatorum elogio adterimur, in obprobrio gentium redigamur. Ergo ut nos severitate non punias poenae, causam nobis scelerum ablue: atque in conspectu tuo gemitus compeditorum introeat; ut de occulto tuo in manifesto nostro gratia indulta praecedat. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Deus, qui das locum poenitentiae, tu dona veniam peccatis nostris: Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? Aut quis stabit contra judicium tuum? Non est enim alius Deus praeter te. P. Cui est cura de omnibus. V\. Miserere, Deus, omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter (0242A)poenitentiam. P. Cui est cura. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Aliud Responsorium. Dominus omnipotens audivit vocem Publicani, et peccatoris. P. Verus Deus misericors indulgentiam tribuit 127 fideli confitenti. V\. Publicanus stans a longe, et non audebat oculos suos levare ad coelos: sed percutiebat pectus suum, dicens: Propitius esto mihi peccatori. P. Verus Deus. V\. Gloria, et honor, etc. Reiteretur Responsorium.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Lux praecepta tua sunt, Domine, super terram. Justitiam discite habitatores terrae.

Canticum. De nocte vigilat. Quaere fol. 64.

Oratio. De nocte vigilantem. Quaere fol. 124.

(0242B)Ad Benedictus. Antiphona. Benedictus es Deus, et benedictum nomen gloriae tuae. Benedicite Dominum omnes electi ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum. Quaere fol. 6. Oratio. Domine Deus, qui super Cherubim. Quaere fol. 111.

Sono. Alleluia. Auditam fac mihi mane potentiam tuam, Domine: quia te confido. P. Ostende mihi. Alleluia. V\. Alleluia. Memor fui dierum antiquorum tuorum, Domine, et in opus manuum tuarum meditabor. P. Ostende mihi.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

(0242C)Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXXIV).

R\. Deo gratias.

Fili, qui timet Dominum, nihil trepidabit: quoniam ipse est spes ejus. Timenti Dominum beata est anima. Ad quem respiciet, quae est fortitudo ejus? Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani, et precatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. Immolantis ex iniquo oblatio maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum. Dominus solus sustinentibus es in via veritatis, et justitia. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec oblationes (0242D)iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum propitiatur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenariis, fratres sunt. Unus aedificans, alius destruens: quid prodest illis nisi labor? Unus orans, et alius maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? Qui baptizatur a mortuo, et illerum tangit illum, quid proficit lavatio illius? sic qui jejunat in peccatis suis; et iterum eadem faciens, quid prosit, humiliando se? orationem illius quis exaudiet? (Cap. XXXV.) Qui conservat legem, multiplicat orationem. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. Et deprecatio (0243A)pro peccatis, discedere ab injustitia. Non appatebis vacuus ante conspectum Domini. Haec enim propter mandatum Domini figunt. Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. R\. Amen.

Egmnus. Splendor paternae. fol. 67.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 57.

Capitula. In matutinis temporibus invocatus, adesto Lucifer verus; et qui coelos tuos in splendore respergis, pectora nostra, et corda laetifica: ut fidei illuminatione animati, te semper ducem, et principem luminis adoremus.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Cantate Domino canticum novum: Alleluia, (0243B)alleluia. V\. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia.

Oratio. Tibi Domine. fol. 117. Commemorationes id supra fol. 94.

Item exeunte Vespera, omnia dicantur, ut in primo Exeunte de primo Dominico post Octavam Epiphaniae fol. 94, exceptis Epistola, et Benedictione, quae sequuntur.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Deus cujus nunquam fulgor extinguitur, nunquam claritas terminatur, quaesumus te, ut dum dies quotidiana, noctis successione finitur, tuum lumen sensibus nostris semper oriatur, et interior homo noster visitationis tuae fulgore vegetetur: ut nullis peccatorum tenebris obruamur.

(0243C)Pater noster. Liberati. fol. 2.

Benedictio. Preces vestras Dominus, cui supplicatis, exandiat, et omnia vobis piacula, solita miseratione dimittat. R\. Amen. Benedictionis suae super vos Dominus dona transmittat, et misericordiarum largitor imbres 128 benignus infundat. R\. Amen. Ipsi in hac vita locum per bona opera vestris in cordibus praeparetis: ut justificati in aeternum cum Christo regnetis. R\. Amen.

Per misericordiam.

IN DOMINICO ANTE DIEM CINERUM. Sabbato ad Vesperos. Lauda. In noctibus extollite manus vestras in sancta, P. Et benedicite Dominum. V\. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Et (0243D)benedicite.

Dominus sit. R\. Et.

Sono. Intrate portas Domini in confessione, atria ejus. P. In Hymnis confessionum. Alleluia. V\. Laudate nomen ejus: quoniam suave est, in aeternum misericordia ejus, et usque in saeculum saeculi veritas ejus. Alleluia. P. In.

Dominus sit. Et cum.

Antiphona. Ecce clamat custos: Venit mane. P. Et nox. Quaeritis, quaerite: convertimini: venite. V\. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. P. Et nox. V\. Gloria. P. Et nox.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Ne memor fueris Deus iniquitates nostras (0244A)antiquas, Alleluia, alleluia, cito nos praeveniat misericordia tua, Domine. P. Iniquitates. V\. Gloria, et honor. P. Iniquitates.

Hymnus. Inventor rutilis. Quaere fol. 92. Supplicatio. Oremus. Redemptorem. fol. 66. Capitula. Defensio nostra, et Benedictio. Benedicat vobis. Lauda. Secundum misericordiam. fol. 121.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum. Oratio. Aeternum te, fol. 3.

Antiphona. Salus tua Domine: super populum tuum benedictio tua. Psalmus III.

Antiphona. Dele, Domine, iniquitates meas, et miserere mei. Psalmus

Antiphona. Clamo ad Deum altissimum; ad Dominum (0244B)qui benefecit mihi. Psalmus LVI.

Antiphona 1. Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nohis. P. Ne in aeternum irascaris nobis? V\. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. P. Ne in aeternum. V\. Gloria, et honor. P. Ne in.

Oratio. Converte nos Deus salutaris noster; et averte iram tuam a nobis: ac super populum tuum pacem praesta, quam loqueris; ut plebs tua laetetur in te; ac salutare tuum custodia salutis intelligens, vel misericordiam tuam prosperitate cognoscat, vel benignitatem tuam fructu foecunditatis suscipiat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Miserator, et misericors Dominus: (0244C)longanimis et multum misericors. P. Non in finem irascetur: neque in aeternum indignabitur. V\. Non secundum peccata nostra facias nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. P. Non in finem irascetur. V\. Gloria, et honor Patri. P. Non in finem.

Oratio. Miserator Domine, et misericors non irascaris nobis in finem; sed quantum distat Oriens ab Occasu iniquitatem omnem a nobis elonga, et juxta altitudinem coeli a terra tuam in nobis misericordiam dilata. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Miserere, Deus, omnium, quoniam omnia potes, P. Et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. V\. Ad te levamus oculos nostros, (0244D)qui habitas in coelis. P. Et dissimulas. V\. Gloria, et honor. P. Et dissimulas.

Oratio. Deus, misericordiarum Domine, cujus potestatis hoc est velle, quod proficere: largam in nobis tuam bonitatem ostende, et ab altitudine viae pessimae, nostra vestigia amove: et artus sanos per semitas ad te venire concede. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

R\. In te confidunt omnes animae dicentes: Cito Deus miserebitur nobis, quia Dominus locutus est dicens: Gaudebo super unum poenitentem, P. Quam super nonaginta novem justos non indigentes poenitentia. V\. Gaudium erit in coelo coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, P. (0245A)Quam super nonaginta. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Tu Domine propter peccatores misericors vocatus es: si enim nostri misertus fueris, misericors vocaberis.

Canticum Esdrae (Lib. IV, cap. VIII).

Domine, qui habitas in aeternum, * [[Breviarium (PL 086)/| cujus oculi elati et superiora in aera:

Cujus est thronus inaestimabilis, * [[Breviarium (PL 086)/| et gloria incomprehensibilis:

Cui adstat omnis exercitus Angelorum cum tremore, * [[Breviarium (PL 086)/| quorum observatio in vento et igni convertentur.

(0245B)Cujus verbum firmum, et dicta perseverantia. * [[Breviarium (PL 086)/| 129 Cujus dispositio fortis, et jussio terribilis:

Cujus aspectus arefacit abyssos, * [[Breviarium (PL 086)/| et indignatio tabescit montes, et veritas testificatur:

Exaudi Domine orationem servi tui, * [[Breviarium (PL 086)/| auribus percipe precem figmenti tui.

Intende in verba mea, dum enim vivo, loquar: * [[Breviarium (PL 086)/| et dum sapio, respondebo:

Nec respicias Domine populi tui delicta; * [[Breviarium (PL 086)/| ipsi qui tibi serviunt in veritate.

Neque attendas impie agentium studia, * [[Breviarium (PL 086)/| sed qui tua testamenta cum doloribus custodierunt.

Neque cogites perdere qui in conspectu tuo false conversati sunt, * [[Breviarium (PL 086)/| sed memento qui ex voluntate nomen tuum cum timore cognoverunt.

(0245C)Neque volueris perdere, qui pecudum mores habuerunt: * [[Breviarium (PL 086)/| sed respicias super eos, qui legem splendide docuerunt.

Neque indigneris eis qui bestiis pejus sunt judicati: * [[Breviarium (PL 086)/| sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.

Quoniam nos, et patres nostri talibus moribus egimus: * [[Breviarium (PL 086)/| tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es.

Si enim desideraveris, ut nostri miserearis, * [[Breviarium (PL 086)/| tunc misericors vocaberis:

Nobis enim non habentibus opera justitiae. Justis autem, quibus sunt opera multa reposita, * [[Breviarium (PL 086)/| apud te Domine ex propriis operibus percipient mercedem suam.

(0245D)Quid est nomo, ut ei indigneris: * [[Breviarium (PL 086)/| aut genus corruptibile, ut ita exacerberis de ipso.

In veritate enim, nemo de genitis est, qui non impie gessit; * [[Breviarium (PL 086)/| aut de confitentibus, qui tibi non deliquit.

In hoc enim annuntiabitur bonitas tua, et justitia tua Domine, * [[Breviarium (PL 086)/| cum misertus fueris his qui non habent substantiam operum bonorum.

Ad Benedictus. Antiphona. Filii hominum benedicite Dominum Israel; et omnes Sacerdotes servi Dei benedicite Dominum.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Quaere fol. 6.

Sono. Deus misereatur nobis, et benedicat nos: (0246A)Alleluia. V\. Illuminet Dominus vultum suum super nos. P. Et benedicat nos. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Sapientiae Ecclesiastici Salomonis (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Metuentes Dominum sustinent misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illum: et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Respicite filii nationum hominum: et scitote, quis speravit in Domino, et confusus est: permansit in mandatis (0246B)ejus, et derelictus est? et quis invocavit eum, et despexit illum? Quoniam pius et misericors Deus, et dimittit in tempore tribulationis peccata: omnibus exquirentibus se in veritate. Vae duplici corde, et labiis sceleratis, et peccatori terram ingredienti duabus viis. Vae dissolutis corde, qui non credent Deo: ideo non proteguntur ab eo. Vae, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Et quid facietis, cum aspicere coeperit Dominus? Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo ejus: et qui diligunt illum. conservabunt viam illius. Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Qui timent Dominum, parabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt (0246C)animas suas. R\. Amen.

Hymnus. Splendor paternae. fol. 67. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 66. Capitula. Deus auctor luminis. Quaere f. 115.

Lauda. Irascimini, et nolite peccare: Alleluia. Dicite in cordibus vestris. P. Et in cubilibus vestris compungimini. Alleluia, alleluia. V\. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? P. Et in cubilibus. V\. Gloria. P. Et in.

Oratio. Tibi, Domine, in. Quaere fol. 117. Commemorationes, ut supra fol. 94.

FERIA QUARTA. IN CAPITE JEJUNII. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es, (0246D)gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine plurima malignantium multitudo abneget, salutem nostram esse in te Domino Deo nostro: nobis tamen 130 ob hoc robur spei multum augetur, quia tu susceptor noster esse dignatus es: Obstruatur itaque os loquentium iniqua; cum sperantes in te misericordia circumdat assidua. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Venite ado emus, et prosternamus ante Deum: et ploremus coram Domino, qui fecit nos. V\. Praeoccupemus faciem Dei in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Psalmus XCIV.

Oratio. Praeoccupantes faciem tuam, Domine, in (0247A)confessione, et in psalmis tibi debita modulatione jubilantes, adoramus ac procidimus ante te, ploratu interno et gemitu deprecantes: ut quia tu fecisti nos, et tu es Deus noster; nos populum tuum pius Dominus protegas, et oves pascuae tuae pastor solicitus attendas: tribuasque his gratiam, pro quibus animam posuisti. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. 2. Misericors, et miserator, et justus Dominus. V\. Benignus vir, qui miseretur. Psalmus CII.

Oratio. Misericors Domine et juste, fac nos semper esse misericordes; et commoditati alternae tota adesse facilitate: nec ab auditu malo nos, dum judicaveris, terreas; sed tuam ad dexteram glorificandos (0247B)statuas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Quaerite Dominum, et confortamini: quaerite faciem ejus semper. Psalmus CIV.

Oratio. Quaerentibus te, Domine, tribue fortitudinem; et quaerendi te jugiter infunde sanctum amorem: ut qui tuam desiderant cernere faciem, perniciosam mundi non appetant voluptatem: eosque saeculi blandimenta non detineant usquequaque captivos; ut lux vultus tui clarificet jam beatos. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

R\. Propitiare, Domine, populo tuo, quia peccavit tibi; et omnes iniquitates eorum ne memineris; sed (0247C)fac cum eis misericordiam. P. Et exaudi illos, pro quibus invocaverunt te Domine. V\. Convertere, Domine, aliquantulum, et delectare super servos tuos. P. Et exaudi illos. V\. Gloria, et. Reiteretur R\.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam a peccatis nostris Domine; et omnes iniquitates nostras dele: remove ab oculis tuis malarum nostrarum facinus voluptatum; nostraeque confessioni clementer tuum adpone auditum: Miserere, quaesumus, rogantibus nobis, qui propitius respicis in adversis, et qui desperatis cor poenitens tribuis ad confessionem gloriae tuae. Sed quia Publicanus a longe stans et percutiens pectus (0247D)suum, sola confessione purgatus est; similiter et nos peccatores exaudi: ut sicut illi meritos petitionis suae fructus donasti; ita et nobis supplicantibus indignis servis tuis veniam digneris impendere peccatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Ne extermines populum tuum, Domine; et hereditatem tuam, quam liberasti.

Canticum. Domine, Domine, rex deorum coelorum. Quaere fol. 103.

Matutinarium. Antiphona. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: P. Illuminet vultum suum super nos. V\. Ut cognoscamus in terra viam tuam: in (0248A)omnibus gentibus; salutare tuum. P. Illuminet. V\. Gloria, et honor, etc. P. Illuminet.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum. Alleluia, alleluia. In firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Alleluia, alleluia. Psalmus CL.

Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. XII).

R\. Deo gratias.

Deus, qui das locum poenitentiae, tu dona veniam peccatis nostris. Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si nationes perierunt, quas fecisti? Nec enim alius est Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicasti. Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent (0248B)de his quos perdidisti. Cum sis ergo justus, juste omnia disponis: ipsum quoque puniri qui debet, condemnas, et exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua justitiae initium est: ob hoc quod noster Dominus es, omnibus te parcere facis. Virtutem enim ostendis, qui non credideris esse in virtute consummatus; sed hos, qui sciunt, audaciam traducis. Tu autem Dominator Domine virtutis, 131 cum tranquillitate judicas peccatores, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum velles, posse. Docuisti enim populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse humanum, et bona spe fecisti filios tuos: quoniam das locum in peccatis poenitentiae. Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, (0248C)et liberasti dans tempus, et locum, per quem possunt mundari a malitia; cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventionem suarum dedisti promissionum? Cum ergo nobis disciplinam das, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus, judicantes: et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons Deus, etc. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere fol. 69.

Capitula. Erubescimus, Domine, te patrem vocibus appellare, qui filiorum amissimus dignitatem: sed quia paterno affectu nos salvas, cum de propriis delictis nos judicas; adeo, et si indigni filii, (0248D)paternae tamen precem fundimus pietati, petentes, ut in hoc nostrae afflictionis tempore, nostrum jubeas peccatum dimittere: quo, et si meritis nequimus, saltim affectu cordis, te patrem invocemus, atque dicamus:

Pater noster. Et ne nos. A malo nos libera, etc. Quaere fol. 10.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Irascimini, et nolite peccare: Alleluia. Dicite in cordibus vestris, Alleluia. P. Et in cubilibus vestris compungimini. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Sacrificate sacrificium justitiae, sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? P. Et in.

Benedictio. Omnipotens Deus, qui ob indictum hoc (0249A)jejunium nostra pandimus crimina, ab omni nos delicto immunes efficiat. R\. Amen. Suscipiens vestrae abstinentiae precem nunquam vos patiatur a suo dividi corpore. R\. Amen. Ut sicut admonitio ejus vos praevenit, qua divinae animadversionis evasistis sententiam: ita miseratio subsequatur, qua perducamini ad coronam. R\. Amen.

Per.

Commemorationes dicantur ut in fol. 94.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, custodi sermones. fol. 96.

Lectio libri Exodi (Cap. XIX, XX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Vocavit Dominus Moysem de monte, et ait: Haec dices domui Jacob, et adnuntiabis (0249B)filiis Israel: Vos ipsi audistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: meus est enim orbis terrae. Et vos eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta: haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel. Venit Moyses: et vocavit majores natu populi, et posuit omnes hos sermones quos mandaverat Dominus. Responditque universus populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caliginem nubis, ut audiat me populus loquentem, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad (0249C)Dominum. Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium: die autem tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. Constituesque terminum populi per circuitum, dicens: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur via, ut confodiatur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cumque coeperit clangere buccina, tunc ascendunt in montem. Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Qui cum lavassent vestimenta sua, ait ad eos: Estote parati in diem tertium, nec appropinquetis (0249D)uxoribus vestris. Jam advenerat dies tertius, et mane inclaruerat: et coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: timuitque populus qui erat in castris. Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radicem montis. Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascendit fumus ex eo quasi de fornace: eratque mons terribilis. Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, 132 et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, dixit ad eum: Descende, (0250A)et contestare populum: ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus jurasti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendensque tu etiam, et Aaron tecum: Sacerdotes quoque, et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. Descendit Moyses ad populum, et omnia narravit eis. Locutusque est Dominus cunctos sermones hos: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deo alieno: coram (0250B)me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me: et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. Non assumas nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quoniam Dominus Deus tuus dabit tibi. Non occides. Non moechaberis. Non facies furtum. (0250C)Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. Cunctus autem populus audiebat voces, et lampadas, et sonitum buccinae, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiamus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Et ait Moyses ad populum Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. R\. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae. (Cap. LVIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Clama, ne cesses, quasi tuba (0250D)exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Juda peccata eorum. Me enim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non derelinquerit: rogant me judicia justitiae: appropinquare Deo volunt. Quare jejunavimus, et non aspexisti: humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluptas, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites, et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud (0251A)vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes; dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dices: Ecce adsum: si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae (0251B)tuae erunt sicut meridies. Et requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa vestra liberabit, et eris quasi hortus inriguus, et sicut fons aquarum, cui non deficiunt aquae R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Colossenses (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Fratres: Sicut accepistis Christum Jesum, in ipso ambulate, radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in gratiarum actione. Vide e ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat (0251C)omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo et 133 circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliationem corporis carnis, in circumcisionem Christi: et sepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et qui cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit vos cum illo, donans vobis omnia delicta. R\. Amen.

Antiphona 1. Servite Domino in timore: et exaltate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. V\. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. (0251D)Psalmus II.

Oratio. Disciplina tua, Domine, nos tibi et sancto timori conjungat, et ad exultationem tuam timore nos attrahat: ac ne a via justa recedamus, nos contine: et ut in te fidere possimus, beatos esse concede. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus, etc.

Antiphona 2. In tribulatione nostra Deus, dilatasti nos. Miserere nobis, et exaudi orationem nostram. V\. Cum invocarem te, exaudisti me Deus justitiae meae: in tribulatione mea dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Psalmus IV.

Oratio. Dum te, omnipotens Deus, nostrae delinquentiae reddunt adversum, tua inspiratione, quaesumus, nostra te invocatio propitium, et confessio faciat esse placatum: ut, te miserante, nec tribulatio (0252A)saecularis nostram mentem dejiciat, nec persuasio nociva possideat, nec infidelitas tenebrosa concludat: sed vultus tui super nos signato lumine fulgeamus; semperque in eodem splendore stabilitate verae fidei gradiamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3. Convertere Domine, et eripe animas nostras: salvos nos fac propter misericordiam tuam. Quia non est in morte, qui memor sit tui. V\. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Psalmus VI.

R\. Exurge Domine miserere nobis, quia venit tempus miserendi. Timebunt Gentes nomen tuum, et omnes reges terrae gloriam tuam. P. Respice in orationes pauperum: et ne spernas preces eorum. V\. (0252B)Posuisti iniquitates nostras in conspectu: omnes dies nostri defecerunt: et nos in ira tua defecimus. Domine refugium esto nobis a diebus malis. P. Respice in orationes pauperum. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Respice in orationes pauperum.

Preces. Indulgentiam postulamus, Christe, exaudi. P. Placare, et miserere. V\. Jesu unigenite Dei Patris Filius, qui es immensae bonitatis, Domine. P. Placare, et miserere. V\. Cuncti de gemitibus exorantes poscimus; cunctique simul deprecantes quaesumus. P. Placare, et miserere. V\. Tua jam clementia mala nostra superet: tuo jam sereno vultu in nos respice. P. Placare, et miserere. V\. Remissionem omnium peccatorum, quaesumus: indulge (0252C)clemens mala, quae commisimus. P. Placare, et miserere.

Capitula. Miserere nobis, Domine, miserere; ne nobis peccatorum infirmitas afferat mortem: Sana nos Domine, ut anima turbata per culpam, sit tranquilla per gratiam: infunde medicinam aegrotis, veniam praestando delictis. R\. Amen.

Pater noster. Et ne nos.

Ad Sextam. Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. 18). R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum rectum: (0252D)et quare moriemini domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus, revertimini, et vivete. (Cap. XX.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego, dicit Dominus, quia non respondebo vobis. Si judicas eos, si judicas fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis. In justitia mea ambulate, et judicia mea custodite, et facite ea: ut sit signum inter me, et vos, et sciatur, quia ego sum Dominus Deus vester. R\. Amen.

Antiphona 1. Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationem cordis eorum exaudiet auris tua. Judicare pupillo et humili, P. Ut non apponat (0253A)ultra magnificare se homo super terram. V\. Exurge Domine Deus meus, et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperem in finem. P. Ut non apponat. V\. Gloria, et honor. P. Ut non apponat ultra. Psalmus IX.

134 Oratio. Desiderium tuorum Domine pauperum sic intende propitius, ut et donorum coelestium nobis copiam tribuas; et tu amorem praetereuntium rerum a nobis avertas: Auris quoque tua nostram ita orationem intendat, ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris; et pro humiliatione praesentium gaudia retribuas aeternorum. R\. Amen. Per misericordiam tuam Deus, etc.

Antiphona 2. Propter miserias inopum, et gemitum pauperum. P. Nunc exurgam dicit Dominus. V\. Eloquia (0253B)Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum terrae, purgatum septuptum. P. Nunc exurgam. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Nunc exurgam. Psalmus XI.

Oratio. Deus, qui superbis resistis, et linguam magniloquam labiaque dolosa disperdis; fac nos casta eloquia tua, quae velut argentum igne probatum sunt examinata, percipere: ut omni arrogantiae tumore dejecto, expositoque conditionis nostrae contagio, genimine dignitatis splendorem, sanctitate inditum, in nostra conditione suscipiamus; itaque per te renovatum per omnia retineamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3. Usquequo Domine oblivisceris nos in finem? quousque avertis faciem tuam a nobis? P. (0253C)Respice, et exaudi nos Domine Deus noster. V\. Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? P. Respice, et exaudi nos. V\. Gloria, et honor, etc. P. Respice. Psalmus XII.

R\. Gemitus populi tui, Deus Domine, exaudi, et angustias quas patimur, vide. P. Et velociter miserere. V\. Tu Domine pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum. Quare errare fecisti nos de viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus te? convertere, Domine, super servos tuos, tribus heredita is tuae. P. Et velociter. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\.

Preces. Exaudi nos, Domine, exaudi. P. Et miseratus, (0253D)dona nobis veniam. V\. Altissime factor coeli, et terrae, peccatum nostrum dimitte. P. Et miseratus. V\. Vide Domine plebis tuae lamenta: effunde pluviam largam. P. Et miseratus. V\. Dimitte, quae gementes fatemur; et praesta, quae postulamus. P. Et miseratus. V\. Succurre jam poenitentibus Christe; ac preces omnium munda. P. Et miseratus.

Capitula. Respice, et exaudi nos, fol. 99.

Prophetia. Fili, Habe fiduciam in Domino. fol. 95.

Lectio libri Exodi (Cap. XXIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum (0254A)quem praeparavi tibi. Observa eum, et audi vocem ejus; nec contemnendum eum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. Praecedetque te Angelus meus, et introducet ad Amorrhaeum, et Cethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Jebusaeum, quos ego contrivero. Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicat panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. Non erit infoecunda, nec sterilis terra tua: numerum dierum tuorum implebo. Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, (0254B)ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum terga vertam, antequam introeas. Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudine redigatur, et crescant contra te bestiae. Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. R\. Amen.

Lectio libri Jeremiae prophetae (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. Lugebit terra, et moerebunt coeli desuper: eo quod locutus sum, cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo. A voce equitis et mittentis sagittam, fugit omnis civitas: ingressa sunt ardua, et ascenderunt (0254C)rupes: universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. Tu autem vastata quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris annulo aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerunt. Vocem enim quasi parturientis audivi, 135 angustias ut puerperae: vox filiae Sion inter morientis, expandentisque manus suas: vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos (Cap. V). Circuite vias Hierusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ei. R\. Amen.

(0254D)Sequentia Epistolae beati Pauli Apostoli ad Colossenses (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fratres, cum Christus apparuerit, vita vestra; tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus: propter quod venit ira Dei super filios incredulitatis: in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore nolite emittere. Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit eum: ubi (0255A)non est Gentilis et Judaeus, masculus et femina, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber. R\. Amen

Antiphona 1. Delicta nostra, Domine, tu solus intelligis: a peccatis nostris munda nos. P. Et ab alienis parce servis tuis, Domine. V\. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. P. Et ab alienis. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et ab alienis. Psalmus XVIII.

Oratio. Ab occultis nostris munda nos. Quaere fol. LXVIII.

Antiphona 2. Mitte nobis auxilium de sancto: P. Et de Sion tuere nos, Domine. V\. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob. P. Et de Sion. V\. Gloria, et honor. P. Et de (0255B)Sion. Psalmus. XIX.

Oratio. Imple Domine petitiones nostras; ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, atque afflictione dicamus: ut nos tibi humiles semper facias et contritos attendas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Desiderium animae nostrae dona nobis, Domine: P. Praeveni nos in benedictione dulcedinis. V\. Domine in virtute tua laetabitur rex: et super salutare tuum exultabit vehementer. P. Praeveni nos. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Praeveni nos. Psalmus XX.

Preces. Miserere, et parce, clementissime Domine, populo tuo, P. Quia peccavimus tibi. V\. Prostrati (0255C)lachrymas producimus, pandentes tibi occulta, quae admisimus: a te Deus exposcimus. P. Quia peccavimus. V\. Orationes Sacerdotum accipe: et qui veniam postulant, affluenter tribue; ac tuae plebi miserere, Domine. P. Quia peccavimus tibi. V\. Furorem tuum adduxisti super nos, nostra delicta dira turbaverunt nos: et absque ulla spe defecimus. P. Quia peccavimus tibi. V\. Remissionem peccatorum tribue: et largitatem dona nobis pluviae: te invocamus, tu adesto. P. Quia peccavimus tibi.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Virtus immensa, Domine, tibi subdatur anima, et caro nostra: tibique sincerissime deserviat vita nostra: desiderium animae, quo ad te perveniat, supple: et labiorum deprecationem, ne nullis formis (0255D)ille adversarius subripiat, suscipe: occultum hostem devince virtute tua, nosque praeveni in benedictione, et per viam vitae perduc ad gaudia sempiterna.

Pater noster. Et ne. A malo nos libera, etc. fol. 10.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Sermo beatissimi Patris nostri Isidori Episcopi ad Carnes tollendas.

Fratres charis imi: Rogo vos, et admoneo vos, ut in isto legitimo, ac sacratissimo die, exceptis Dominicis diebus, nullus prandere praesumat, nisi forte ille, quem jejunare infirmitas non permittit: quia aliis diebus jejunare, aut remedium, aut praemium est: in Quadragesima non jejunare, peccatum est; (0256A)alio tempore qui jejunat, accipit indulgentiam: in Quadragesima, qui potest, et non jejunat, sentiet poenam. Et ipse tamen, qui jejunare praevalet, sed rectius sibi soli, aut sive alius infirmus cum ipso sibi in domo sua praeparet, quod accipiat. Et illos, qui jejunare praevalent, ad prandium non invitent: quia si hoc fecerint, non solum Deus, sed etiam homines possunt illos intelligere, non pro infirmitate non posse, sed pro gula jejunare non valere. Sufficiat illi quod ipse jejunare non praevalet. Et magis cum gemitu, et suspirio, et animi dolore adlucet, 136 pro eo quod, aliis jejunantibus, ille abstinere non potest. Et quod opus est, unicuique infirmo secrete, aut sibi soli, aut cum alio similiter infirmo faciat praeparari: quia non ei oportet aliquem sanum, (0256B)ut roget ad prandium, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum. Pro eo tamen quod non potest jejunare, amplius debet erogare pauperibus: ut peccata, quae non potest jejunando curare, possit eleemosynas dando, redimere. Bonum est jejunare, fratres, sed melius est eleemosynas dare. Si aliquis utrumque potest, duo sunt bona: si vero non potest, melius est eleemosyna. Si possibilitas non est jejunandi, eleemosyna sufficit sine jejunando; jejunium vero sine eleemosyna omnino non sufficit. Ergo si aliquis non potest jejunare, eleemosynam faciat. Eleemosyna sine jejunio bona est. Si ergo praevalet jejunium cum eleemosyna, duplex bonum est; jejunium vero sine eleemosyna nullum bonum est, nisi forte si ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino quid tribuat. His (0256C)vero, qui non habuerint, unde tribuant, sufficit voluntas bona, secundum illud, quod scriptum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Sed quis erit, qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus esse promiserit? et quare frigidae dixit? ne forte se possit aliquis pauper de lignorum penuria excusare; aut certe dicere se vasculum, ubi aquam calefaceret, non habere. Denique et per beatum Prophetam, fratres charissimi, Dominus ita hortatur, et admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit, qui se valeat excusare, sic enim ait: Hoc est jejunium, quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dicit, ut integrum daret, ne (0256D)forte pauper ille alium non haberet: sed frange, inquit: hoc est dicere: Etiam si tanta sit tibi paupertas, ut non habeas nisi unum panem; ex ipso tamen frange, et pauperi tribue: et egenum, ac sine tecto induc in domum tuam. Si aliquis ita pauper est, ut non habeat cibum, vel in uno angulo domus suae praeparet peregrino lectulum; quid nos dicturi sumus fratres? qualem excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes, vix aliquando dignamur accipere peregrinum? ignorantibus, imo non credentibus, quod in omni peregrino Christus excipitur, sicut et ipse dixit: Hospes fui et non suscepistis me: et, quandiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis. Laboriosum, et fastidiosum nobis est, in pauperibus excipere Christum (0257A)in patriam nostram! Timeo, ne nobis ille dicat: Ite, et non nos recipiat in beatitudine sua. Contemnimus illum in mundo: timeo, ne nos contemnat in coelo, secundum quod ipse dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; et, quandiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis; et quod post sequitur. Fratres, avertat hoc Deus a nobis; hoc enim postea addit dicens: Discedite a me, maledicti: ite in ignem aeternum. Ego in hanc sententiam neminem judico: Unusquisque attendat sententiam suam; nec tamen arguo et reprehendo: quia forte aliquoties venit per negligentiam, ut vestimenta, quae debuerunt accipere pauperes, deformentur a tineis; et timeo, ne ipsi panni ad testimonium proferantur in die judicii, secundum quod Jacobus dicit: Agite nunc divites, plorate (0257B)ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt. Et omnia sicut dixit, fratres charissimi, qui per Apostolum suum comminatur Christus, licet non nimium terreant; non tamen de Dei misericordia desperandum est. Aut ego, et mei si negligenter, cum Dei adjutorio cum possumus, nos emendare volumus; eleemosynas, quas hucusque parcius fecimus, largius erogemus; et quae pro peccatis praeteritis, cum dolore, et gemitu, et spe repausationis Dominica misericordia docemur. Ergo sicut supra suggessimus, fratres charissimi, jejunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet. Quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo est lucerna. Nam si lucerna, quae sine oleo accenditur, fumare potest, lucere non potest: ita jejunium (0257C)sine eleemosyna carnem quidem cruciat; sed charitas lumine animam non illustrat. Interim vel quod ad praesens agitur, fratres, sic jejunemus, ut prandia nostra pauperibus erogemus, ut quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus; quia manus pauperis gazophylacium Christi est: quidquid accipit, ne inter pereat, in Coelo reponit: quia quamvis, quod pauper accipit consumatur; merces tamen boni operis in Coelo reconditur. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicatis ferculis expendere studemus ad coenam: sicut corpori nostro delitiae non solum non subtrahuntur, sed etiam duplicantur: ac si corpori vestro 137 nihil minuitur; sic animae nihil augetur. Hoc, fratres, timens magis quam de vobis (0257D)aliquid sinistrum credens, admoneo. Scio enim ex vobis plures, Deo propitio, et peregrinos assidue accipere, et pauperibus frequenter dare. Et ideo quod suggero, ad hoc proficiat. Qui vero non facit, aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi, et omnino placitam operationem in consuetudinem trahat. Et licet credam quod, Deo inspirante, semper supervenientibus festivitatibus, castitatem, et charitatem ante plures dies, etiam cum propriis uxoribus custodiat Charitas vestra; tamen (licet et superfluo etiam, quod vos facere credo) charitatem contemplationis commoneo; ut per totam Quadragesimam, et usque ad finem Paschae castitatem, et charitatem, Deo auxiliante, servetis, ut in illa sacrosancta solemnitate, (0258A)paschali, charitatis lucerna vestiri, eleemosynis dealbari, orationibus, vigiliis, et jejuniis, vel aliquibus coelestibus et spiritalibus margaritis ornari possitis, non solum cum amicis sed etiam cum inimicis; ut pacifici libera, et secura conscientia ad altare Domini accedentes, corpus, ac sanguinem ejus, non ad judicium, sed ad remedium possitis accipere. Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. Omnia enim complere quisquam poterit, cum fecit, quod potuit: quia voluntas perfecta faciendi, reputatur pro opere facti. Sed hoc ille implet, qui hominem pauperem, quasi se ipsum considerare voluerit, et sic pauperi tribuat, quomodo si ipse in tali necessitate esset, se fieri cupiebat: et qui fecerit sic, et novi, et veteris Testamenti praecepta (0258B)complevit, implens illud evangelium: Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Etenim lex, et Propheta sic impletur ad gloriam, ad quam verae et perfectae charitatis legem, pius vobis Dominus sua protectione perducat. Amen. Praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, et imperium sine fine in saecula saeculorum. R\. Amen.

In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. R\. Deo gratias.

Dominus sit semper. R\. Et cum, etc.

IN PRIMO DOMINICO QUADRAGESIMAE Ad Vesperos. Lauda. Qui fecit luminaria magna solus: P. Quoniam in saeculum misericordia ejus. V\. Solem in potestatem (0258C)diei: Lunam, et stellas in potestatem noctis. P. Quoniam in.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Sono. Averte Domine faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Alleluia. V\. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitates meas. Usquequaque lava me ab injustitia mea: et a peccato meo munda me. Alleluia. V\. Iniquitatem meam ego cognosco, Domine: et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi: et malum coram te feci. Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. Alleluia.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0258D)Antiphona. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si vero confiteamur delicta nostra: P. Fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate. V\. Venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos. P. Fidelis. V\. Gloria, et.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Dirigam vias tuas, Alleluia. P. In jocunditate exeas, et cum laetitia discedas. Montes, et colles exultabunt expectantes te cum gloria Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. P. In jocunditate. V\. Gloria, et honor Patri, etc.

Hymnus. (0259A)

Alleluia piis edite laudibus, Cives aetherei, psallite unanimiter Alleluia perenne.


Hinc vos perpetui luminis accolae Ad summum resonate hymniferis choris Alleluia perenne.


Vos Urbs eximia suscipiet Dei, Quae laetis resonans cantibus, excitat Alleluia perenne.


Felici reditu gaudia sumite, Reddentes Domino glorificum melos, Alleluia perenne.


Almum sidereae jam Patriae decus Victores capite, quo canere possitis (0259B)Alleluia perenne.


Illic Regis honor vocibus inclytis Jocundum reboat carmine perpetim Alleluia perenne.


Hoc fessis requies, hoc cibus, hoc potus Oblectans reduces, haustibus affluens Alleluia perenne.


Te suavisonis conditor affatim 138 Rerum carminibus, laudeque pangimus Alleluia perenne.


Te Christe celebrat gloria vocibus Nostris omnipotens, ac tibi dicimus: Alleluia perenne. Alleluia perenne. (0259C)Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem Sanctae Mariae Virginis, et genitricis suae ut sancto tempore Quadragesimae nobis remissionem peccatorum, et pacem nobis donare dignetur.

Capitula. Alleluia in coelo, et in terra: in coelo perpetuatur, et in terra cantatur. Ibi sonat jugiter: hic fideliter. Illic perenniter, hic suaviter. Illic feliciter, hic concorditer. Illic ineffabiliter: hic instanter. Illic sine syllabis: hic modulis. Illic ab Angelis: hic a Populis. Quam Christo Domino nascente in laude et confessione nimis ejus, non solum in coelo, (0259D)sed et in terra Coelicolae cecinerunt: dum gloriam in excelsis Deo, et pacem in terra bonae voluntatis hominibus nuntiaverunt. Quaesumus ergo, Domine, ut quorum ministeria nitimur imitari laudando, eorum mereamur consortium beatae vitae vivendo.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Alleluia, quae ineffabiliter concinnitur in Coelis, efficatius declaretur in laudibus vestris. R\. Amen. Et quae illic sine intermissione decantatur ab Angelis, hic per momenta affectius concinnatur a Populis universis. R\. Amen: Ut haec ipsa, quae laus dicitur Dei, in eaque nunc laude initiari populos facit, aeternae vos adscribat socios mansioni. R\. Amen.

Lauda. Ibis, Alleluia. Prosperum iter habebis, Alleluia. P. Et iterum cum gaudio revertaris ad nos. (0260A)Alleluia. V\. In manibus enim suis portabunt te: ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. P. Et iterum. V\. Gloria, et honor, Psalmus XC.

Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster.

Preces. Domine misericordiarum obliviscere peccata nostra. In principio creasti coelum, et terram, P. Obliviscere peccata, V\. Qui fecisti hominem ad imaginem, et similitudinem tuam, P. Obliviscere. V\. In omnibus gentibus ex Abraham multiplicasti populos, P. Obliviscere.

Oratio. Exaudi orationem nostram Domine; gemitusque nostros auribus percipe: nos enim iniquitates nostras agnoscimus; et delicta nostra coram te pandimus: tibi Deus peccavimus; tibique confitentes (0260B)veniam exposcimus. Et quia recessimus a mandatis tuis; et legi tuae minime paruimus; convertere Domine super servos tuos, quos redemisti sanguine tuo. Indulge, quaesumus, nobis; et peccatis nostris veniam tribue: tuaeque pietatis misericordiam in nobis largiri dignare. R\. Amen.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. fol. 2.

Oratio. Omnipotens, aeterne, et misericors Deus, qui temporum das tempora; qui singulis temporibus das gratiam, quam administrent: tu veniens prolixitatem tenebrarum exaestuas, et gallo nos consolaris canente: ut dum praeco diei sonat, diurni operis meditatio reviviscat: respice ergo nos jugiter, et instiga, ne profundae noctis errore persuasi, obliviscamur (0260C)perennis; sed labentes in tenebris erige, et vivendo nos corrige: ut cum Petro resipiscamus errata, et paribus lachrymis crimina defleamus commissa. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Salus tua Domine super populum tuum, et benedictio tua. Psalmus III.

Alia Antiphona. Dele Domine iniquitates meas. Psalmus

Antiphona. Clamabo ad Dominum: Deum altissimum qui benefecit mihi. Psalmus LVI.

Oratio. Discute a nobis Unigenite ingeniti Patris somnum corporis; et clemens placitus nostris parce piaculis: ut modo redemptorum copia piis frequentet vigiliis, tuisque digna habeatur obtutibus sacris: (0260D)et quod nunc serit ignobilis carnis fragilitas; divinitatis tuae dono surgat in gloria: Tu igitur Domine cunctis in te confidentibus juvamen largius impende; et ad supernam patriam alarum tuarum obumbratione nos attrahe. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Filii hominum: simul in unum dives et pauper. P. Inclinemus Deo corda nostra, ut non timeamus in die mala. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, 139 qui habitatis orbem. P. Inclinemus. V\. Gloria, et honor Patri. P. Inclinemus.

Oratio. Audiant te, Domine, omnes gentes; et dives simul ac pauper aurem tibi cordis accommodent: neque timeamus in die mala; neque fidei honore (0261A)relicto jumentis insipientibus comparemur: ut te solum intelligentia nostra adsequens ambiat, quem aeterno in gaudio cum Sanctis omnibus laudans, praemia sempiterna suscipiat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Sperate in Deum omne consilium populorum. P. Effundite coram illo corda vestra: quoniam ipse adjutor noster est. V\. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si fluant, nolite corda apponere. P. Effundite coram. V\. Gloria, et honor Patri. P. Effundite coram.

Oratio. Effundentibus nobis coram te corda nostra in oratione, tu, Domine, qui spes omnium es, exaudi, et miserere; tibique nos servituros, subde; et subditis peccato propitia benignitate occurre: fac nos (0261B)iniquitatis rapina carere; et divitiarum tuarum ornamenta conquirere: atque te nosse, vel concupiscere, neque omnibus diebus, vitaeque nostrae et tempore Deum mereamur habere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Converte nos Deus salutaris noster: P. Et averte iram tuam a nobis: ac super populum tuum pacem. Ne in aeternum irascaris nobis. V\. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. P. Et averte iram. V\. Gloria, et. P. Et averte.

Oratio. Converte nos, Deus salutaris noster; et averte iram tuam a nobis: ac super populum tuum pacem praesta, quam loqueris; ut plebs tua laetetur in te; ac salutare tuum custodia salutis intelligens, (0261C)vel misericordiam tuam temporum prosperitate cognoscat, vel benignitate tua fructum foecunditatis suscipiat. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Ecce venient dies Domini magni eleemosynae et jejunii: estote parati benefacere oppressis, viduis, et orphanis. P. Ut recipiatis mercedem in novissimis temporibus, dicit Dominus. V\. Quiescite agere perverse, discite benefacere: quaerite judicium, subvenite oppresso. P. Ut recipiatis. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Ut recipiatis.

Oratio. Deus, qui eleemosynam nos facere praecipis, ut quod gurges humanae prolapsionis pedorum squalore sordificat, hoc velut porrectum operiat; fac nos dignas nobis ipsis primum eleemosynas erogare; (0261D)et sic indigentibus compatientes existere, ut primum vitae nostrae parcamus, piamque nobis bonorum operum substantiam ministremus, dum mores nostros a male actis corrigimus: et sic de bono conscientiae digniores effecti, proximorum corda, et instructione illustremus doctrinae, et inopiam reficiamus subsidio gratiae. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. In mente habete dies saeculi, intelligite annos nationis nationum: interroga patrem tuum, dicet tibi; seniores tuos, et annuntiabunt tibi.

Canticum. Attende Coelum. fol. 4.

(0262A)Oratio. Montes, cantate nobis, et terra audiat; sicut Moysi famulo tuo in confessione mirabilium, et praeceptorum tuorum: descendat super nos, Domine, gratia misericordiae Domini nostri Jesu Christi filii tui, sicut ros super terram, et sicut imber super gramen, et sicut nix supra foenum: quae nos insensibili arte, impietatis emundet illic, ubi peccatorum nostrorum numerositas nulla possit satisfactione pensari. Tu autem Domine, qui es coecorum lumen, errantium via, resurrectio mortuorum, respectu clementiae tuae, conscientiae nostrae tenebras inlumina; peccantes ad poenitentiam revoca; poenitentibus veniam, promptamque in te semper miserationem largire. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0262B)Ad Benedictus. Antiphona. Filii hominum benedicite Dominum Israel: et omnes Sacerdotes servi Dei benedicite Dominum.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum. fol. 6.

Sono. Ne obliviscaris Deus vocem deprecantium te, Alleluia. V\. Memento congregationis tuae, quam creasti ab initio virgam hereditatis tuae.

Lauda. Alleluia. Laudate Dominum de Coelis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

140 Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Filii hominum convertimini ad correptionem meam, (0262C)et proferam vobis Spiritum meum, et ostendam verba mea. Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis, advenerit. Cum irruerit repen ina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio, et angustia: Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me eo quod exosam habuerunt disciplinam, et timorem Domini non susceperunt, nec adquieverunt consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae. Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. (0262D)Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos: Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato. (Cap. II.) Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te, ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendum prudentiam. Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effuderis illam: tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies: quia Dominus dat sapientiam: et ex ore ejus scientia, et prudentia procedet. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, servans semitas justitiae, et viam sanctorum custodiens. Tunc (0263A)intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. R\. Amen.

Hymnus. Alleluia piis. Quaere fol. 137.

Capitula. Alleluia nomen, quod interpretationem tui laudem resonans Dei, esto consumatrix matutini officii; praebe quoque tu Deus nobis hanc tibi, dum vivimus, diffuso ore concinere; hanc etiam tibi post transitum, peracto mundi termino decantare: ut, in cujus hic renovationem dulcessimus, in ejus te concentu post nostrum obitum copiosius amplectamur.

Pater noster. Et ne.

Lauda. Ibis, Alleluia, prosperum iter. Quaere fol. 138. Benedictio. Alleluia, quae ineffabiliter. fol. 138.

(0263B)Exeunte Vespera. In nectibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. V\. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Oratio. In noctibus manus nostras ad te extollimus, Domine, ut nos in Ecclesia tua fixos statuas; ac dum mundialibus imprimimur sarcinis, nostra laudare te actione concedas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Antiphona. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. P. Benedicat vos Dominus, qui fecit coelum et terram. V\. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, P. Benedicat vos. V\. Gloria, et honor. P. Benedicat.

Lauda. Mane apud nos hodie, et crastina proficisceris, Alleluia. P. Et dum orta fuerit dies, ambulabis (0263C)via tua. Alleluia, alleluia. V\. Dominus custodiat te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus. P. Et dum orta fuerit. V\. Gloria, et honor. P. Et dum orta.

Hymnus. Alleluia piis. Quaere fol. 137.

Capitula. Ecce laus tua, Deus, quae est Alleluia, et coelos implet, et terram: cum supernarum ineffabili concentu exprimitur, et terrenarum officiis declaratur: quaesumus ergo, Deus, ut cum te in illa die viderint oculi nostri in gloria, laetetur cor nostrum super Alleluia: ut per laudis hujus exhibitionem devotam, hic promereamur criminum veniam, et post, aeternam perducamur ad gloriam, cum manifestata fuerit nobis facies tua.

Pater noster.

(0263D)Benedictio. Alleluia, nomen pium, atque jocundum, dilatetur ad laudem Dei in ora omnium populorum: R\. Amen. Sit in vicibus credentium clara, quae in Angelorum ostenditur concentibus gloriosa. R\. Amen. Et, quae in aeternis civibus sine sonorum strepitu enitet, in vestris cordibus affectu pleniore fructificet. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Angelus Domini bonus comitetur tecum, Alleluia: et omnia bona praeparet itineri tuo. P. Et iterum cum gaudio revertaris ad nos, Alleluia. V\. Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te. P. Et iterum. V\. Gloria, et honor. P. Et iterum. Hic clauditur Alleluia.

(0264A)Psalmus. Miserere mei, Deus totus cum Gloriae. Postea Kyrie, eleison: Christe, eleison: 141 Kyrie, eleison. Pater noster. sub silentio.

Preces. Averte, Domine, iram tuam a nobis. Adsit nobis potentia tua. P. Averte, Domine, iram. V\. Benedic, Domine, hereditatem tuam. P. Averte Domine. V\. Concede pacem Ecclesiae tuae. P. Averte, Domine, iram tuam a nobis.

Oratio. Exaudi orationem nostram, Domine. fol. 138.

FERIA SECUNDA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem; Domine, susceptor meus. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine plurima malignantium (0264B)multitudo abneget, salutem nostram esse in te: nobis tamen robur spei multum augetur, quia tu susceptor noster esse dignatus es. Obstruitur itaque os loquentium iniqua; cum sperantes in te misericordia circumdat assidua. R\. Amen.

Per.

Antiphona 1. In lege Domini sit voluntas nostra, et in lege ejus meditemur die ac nocte. Psalmus I.

Oratio. Domine, apud quem est salus plena justitiae, et perfectio beatitudinis incorruptae; da nobis, ut in legis tuae meditatione die ac nocte tempora transeamus, et ab impiorum consilio, atque a peccatorum via, vel a pestilentiae Cathedra declinemus: quo, velut lignum fructiferum, aquarum decursibus enutritum, et fructibus repleamur, et gratia decoremur. (0264C)R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Nunc, reges, intelligite: erudimini omnes qui judicatis terram. Servite Domino in timore. Psalmus II.

Oratio. Disciplina tua, Domine, nos tibi et sancto timori conjungat, et ad exultationem tuam timore nos attrahat: ac ne a via justa recedamus, nos contine: ut beati esse possimus in te fidere concede. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Psalmus IV.

Oratio. Singulariter in spe tua constitue: ut, qui hic per fidem ambulamus et non per speciem, spes (0264D)ipsa nos ad rem promissionis adducat: quae desiderium nostrum tolerantiae expectatione sustentet, et charitate consummet. R\. Amen.

Per.

R\. Aperi, Domine, oculos tuos, et vide miseriam nostram: inclina aurem tuam, et exaudi nos servos tuos, ut non pereat vinea tua. P. Quam plantare dignatus es. V\. Domine Deus virtutum, convertere: nunc respice de coelo, et vide, et visita vineam tuam. P. Quam. V\. Gloria. Reiteretur. R\.

In Laudibus.

Antiphona. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Psalmus

Oratio. Miserere Domine miseris: et quia nostram (0265A)agnoscimus miseriam, tuam praeveniamus misericordiam. Sit igitur vox confessionis prompta, venia proxima; atque de tua propitiatione sit exauditio a te; ut nostra deleas universa peccata; et tribuas virtutem, per quam tua faciamus praecepta. R\. Amen.

Per.

Antiphona. Benedicam enim vobis, et multiplicabo vos, sicut stellas coeli, dicit Dominus Deus.

Canticum. Egredere de terra tua. fol. 95.

Antiphona. Benedicam. Gloria, et honor Patri.

Oratio. Te Domine inspirante atque vocante, terrenum conversationis deserentes abjiciamus: ut spretis carnalibus vitiis, mundanisque affectibus ac voluptatibus abdicatis ad promissa coelestia festinemus; (0265B)et policitam hereditatem a te supernae patriae capiamus. R\. Amen.

Per.

Ad Benedictus. Antiphona. Mane exaudies vocem meam Domine. Mane adstabo tibi, et adorabo te. V\. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo, Domine.

Canticum. Benedictus es Dominus. fol. 6.

Lauda. Secundum multitudinem magnitudinis ejus laudate Dominum in sanctis ejus. Laudate Dominum de coelis. Psalmus CL.

Lectio libri Sapientiae Salomonis. R\. Deo gratias. Fili, Habe fiduciam in Domino, etc. Require fol. 95.

(0265C)Lectio libri Genesis (Cap. II).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum. Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo, ab universo opere quod patrarat. Et benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat 142 ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creatae sunt, in die quo fecit Deus coelum et terram: et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus desuper terram, et homo non erat qui operaretur terram: (0265D)Sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae. Formavit Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat. Produxitque Dominus Deus de homo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Evilath, ubi nascitur aurum: et aurum terrae illius optimum est: ibique invenitur bdellium, et lapis onychinus. Et nomen fluvii secundi (0266A)Geon; ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae. Nomen vero fluvii tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. Tulit ergo Dominus hominem, et posuit cum in paradisum voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: Praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede: De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quacumque enim die comederis ex eo, morte morieris. Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum, hominem esse solum: faciamus illi adjutorium simile sibi. Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocaret Adam animae viventi, ipsum est nomen ejus. Appellavitque (0266B)Adam cuncta animantia nominibus suis, et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adjutorium simile ejus. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur virago, quoniam de viro assumpta est. Quamobrem derelinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. (Cap. III.) Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae (0266C)fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Dominus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescemur: De fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem: nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. Et aperti (0266D)sunt oculi amborum: cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et mulier ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Adam, Ubi es? Qui ait: Vocem tuam, Domine, audivi in paradiso: et timui eo quod nudus essem, et abscondi me. Cui dixit: Quis enim indicavit tibi, quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam ne comederes, comedisti? Dixit Adam: Mulier, quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. Dixitque Dominus Deus ad mulierem: quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi. Et ait Dominus (0267A)Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen ejus: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios: et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, 143 maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae: in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in (0267B)terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Hevam: eo quod mater esset cunctorum viventium. Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: et ait: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Emisit eum Dominus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est. Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae. R\. Amen.

(0267C)Hymnus. Fulgentis auctor aetheris, etc. Quaere fol. 96. Preces. Oremus, ut nos sacrosancto jejunio tempore Quadragesimae. Require in primis Vesperis de Dominico primo Quadragesimae.

Capitula. Rex noster et Deus noster depelle a cordibus nostris erroris et ignorantiae noctem: ut renovando nos in novum hominem, mane nostras exaudias voces: fac nos in bonis operibus tibi adstare diluculo; et ad contemplandum te nobis resurrectionis tuae tribue sacramentum.

Pater noster. Et.

Lauda. Initium sapientiae timor Domini. P. Intellectus bonus facientibus eum: V\. Laudatio ejus manet in saeculum saeculi. P. Intellectus bonus. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Intellectus bonus.

(0267D)Oratio. Misericors Domine, tu principium es timoris et sapientiae, in isto nos ergo instrue, et in illo statue: a timore nos inchoa, et sapientiae perfectione consumma. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Alia Lauda. Utinam, Domine, dirigantur P. Viae nostrae ad custodiendas justificationes tuas. V\. Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. P. Viae nostrae. V\. Gloria, et honor. P. Viae nostrae.

Oratio. Dirigantur viae nostrae, Domine, ad custodiendas justificationes tuas: et, qui legis tuae nitimur perscrutari secreta, tua quoque perducamur ad praemia. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Tertiam. (0268A) Prophetia. Fili, Ne obliviscaris legis meae. Quaere fol. 40.

Lectio libri Genesis (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Adam cognovit Hevam uxorem suam: quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Dominum. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor, et Cain agricola. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit (0268B)vultus ejus. Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, recipies: si autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum: et interfecit eum. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: Numquid custos fratris mei sum ego? Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit fructus suos. Vagus et profugus eris super terram (0268C)omnibus diebus vitae tuae. Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Ecce ejicies me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Dixitque ei Deus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus in Cain signum, ut non interficeret cum omnis qui invenisset eum. Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch: et aedificavit civitatem, et vocavit nomen ejus ex nomine filii sui Henoch. Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, (0268D)et Maviael genuit Mathusael, et 144 Mathusael genuit Lamech. Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies. Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen (0269A)ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini. R\. Amen.

Antiphona. 1. Desiderium pauperum exaudit Dominus. Psalmus IX.

Oratio. Exalta nos Domine de portis mortis, ut laudes tuas in portis filiae Sion adnuntiare possimus: Illuc nos pertrahe; et inde nos remove: ut ad supernam voluntatem, mentis nostrae se tendat erectio, et tenebrarum opera, conversionis nostrae relinquat intentio. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Justus Dominus et justitiam dilexit: aequitatem videt vultus ejus. Psalm. X.

(0269B)Oratio. Justus es Domine, et justitiam di igis, atque aspicis aequitatem: da nobis ante oculos tibi placita et placitura perficere; et semper digna tuae justitiae atque aequitatis opera consummare. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Tu Domine servabis nos: et custodies nos a generatione, in progenie. Psalmus XI.

R\. Convertamur ad Dominum Deum nostrum. P. Quoniam benignus ac mitis est ad ignoscendum. V\. Venite exultemus in Domino: jubilemus Deo salutari nostro. P. Quoniam benignus. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\.

Preces. Ad te clamamus, Domine. P. Miserere, et (0269C)parce populo tuo. V\. Sacerdotes, orate, et flectentes genua, dicite: P. Miserere, et parce. V\. Nos tibi soli peccavimus, et malum coram te fecimus. P. Miserere.

V\. Agnosce mala, quae gessimus: esto nobis propitius. P. Miserere. V\. Arentem terram jam respice; et imbrem gratiae tribue. P. Miserere, et parce populo tuo.

Hymnus dicendus per omnes dies Quadragesimae ad Tertiam, vel Sextam, vel Nonam infra hebdomadam.

FERIA SECUNDA. Hymnus.

O Nazarene, lux Bethlehem, Verbum Patris. Quem partus alvi Virginalis protulit, (0269D)Adesto castis, Christe, parsimoniis, Festumque nostrum rex serenus adspice, Jejuniorum dum litamus victimam.


Nil hoc profecto purius mysterio, Quo fibra cordis expiatur vividi, Intemperata quo domantur viscera, Arvina putrem ne resudans crapulam Obstrangulatae mentis ingenium premat.


Hinc subjugatur luxus, et turpis gula, Vini atque somni degener socordia, Libido sordens, inverecundus lepos, Variaeque pestes languidorum sensuum Parcam subactae disciplinam sentiunt.


Nam si licenter diffluens potu et cibo, Jejuna rite membra non coerceant: (0270A)Sequitur, frequenti marcida oblectamine, Scintilla mentis ut tepescat nobilis, Animusque pigris stertat ut praecordiis. Amen. Honor, potestas, etc.

FERIA TERTIA. Ad Tertiam. Hymnus.

Frenentur ergo corporum cupidines, Detersa et intus emicet prudentia: Sic excitato perspicax acumine, Liberque flatu laxiore spiritus Rerum Parentem rectius precabitur.


Elias tali crevit observantia Vetus Sacerdos, ruris hospes aridi: Fragore ab omni quem remotum et segregem (0270B)Sprevisse tradunt criminum frequentiam, Casto fruentem Syrtium silentio. Honor, potestas.

FERIA QUARTA. Ad Tertiam. Hymnus.

Sed mox in auras igneis jugalibus, Cursuque raptus evolavit praepeti, Ne de propinquo sordium contagio Dirus quietum mundus afflaret virum 145 Olim probatis inclytum jejuniis.


Non ante coeli principem septemplicis Moyses tremendi fidus interpres throni Potuit videre, quam decem recursibus Quater volutis sol peragrans sidera (0270C)Omni carentem cerneret substantia.


Victus precantis solum in lacrymis fuit: Nam flendo pernox irrigatum pulverem. Humi madentis ore pressit cernuo: Donec loquentis voce perstrictus Dei, Expavit ignem non ferendum visibus. Honor, potestas.

FERIA QUINTA. Ad Tertiam. Hymnus.

Joannes hujus artis haud minus potens, Dei perennis praecucurrit Filium: Curvos viarum qui retorsit tramites, Et flexuosa corrigens dispendia, (0270D)Dedit sequendam calle recto lineam.


Hanc obsequelam praeparabat nuncius, Mox adfuturo construens iter Deo, Clivosa planis, confragosa ut lenibus Converterentur, neve quidquam devium Inlapsa Terris inveniret veritas. Honor, potestas, etc.

FERIA SEXTA Ad Tertiam. Hymnus.

Non usitatis ortus hic natalibus, Oblita lactis jam vieto in pectore Matris tetendit serus Infans ubera. Nec ante partum de senili effusus est, Quam praedicaret Virginem plenam Deo.


(0271A)Post in patentes ille solitudines, Amictus hirtis bestiarum pellibus, Setisve tectus, hispida et lanugine, Secessit, horrens inquinari et pollui Contaminatis oppidorum moribus.


Illic dicata parcus abstinentia, Potum cibumque Vir severae industriae In usque serum respuebat vesperum, Parum locustis, et favorum agrestium Liquore pastum corpori suetus dare. Honor, potestas, etc.

SABBATO. Ad Tertiam. Hymnus.

Hortator ille primus et doctor novae (0271B)Fuit salutis: nam sacrato in flumine Veterum pietas lavit errorum notas: Sed, tincta postquam membra defaecaverat, Coelo refulgens influebat Spiritus.


Hoc ex lavacro labe dempta criminum Ibant renati non secus quam si rudis Auri recocta vena pulchrum splendeat: Micet metalli sive lux argentei Sudum polito praenitens purgamine. Honor, potestas.

Ad Sextam. Hymnus.

Referre prisci stemma nunc jejunii Libet, fideli proditum volumine, (0271C)Ut diruendae Civitatis incolis Fulmen benigni mansuefactum Patris Pie repressis ignibus pepercerit.


Gens insolenti praepotens jactantia Pollebat olim, quam fluentem nequiter Corrupta vulgo solverat lascivia: Et inde bruto contumax fastidio, Cultum superni negligebat Numinis.


Offensa tandem jugis indulgentiae Censura, justis excitatur motibus, Dextram perarmat rhomphaeali incendio; Nimbos crepantes et fragosos turbines Vibrans, tonantum nube flammarum quatit.


Sed poenitendi dum datur diecula, Si forte vellent improbam libidinem, (0271D)Veteresque nugas, condomare ac frangere, Suspendit ictum terror exorabilis, Paulumque dicta substitit sententia. Honor, potestas, etc.

FERIA TERTIA. Ad Sextam. Hymnus.

Jonam Prophetam mitis ultor excitat, Poenae imminentis iret ut praenuncius: Sed nosset ille cum minacem judicem Servare malle, quam ferire, ac plectere, Tectam latenter vertit in Tharsos fugam.


Celsam paratis pontibus scandit ratem, Udo revincta fune puppis solvitur; Itur per altum: fit procelosum mare: (0272A)Tunc causa tanti quaeritur periculi: Sors in fugacem missa vatem decidit.


Jussus perire solus e cunctis reus, Cujus voluta crimen urna expresserat, Praeceps rotatur, et profundo immergitur; Exceptus inde belluinis faucibus, Alvi capacis vivus hauritur specu. Honor, potestas.

146 FERIA QUARTA. Ad Sextam. Hymnus.

Transmissa raptim praeda cassos dentium Eludit ictus, incruentam transvolans Impune linguam, ne retentam mordicus Offam molares dissecarent vividi: (0272B)Os omne transit, et palatum praeterit.


Ternis dierum, ac noctium processibus Mansit ferino devoratus gutture, Errabat illic per latebras viscerum: Ventris recessus circumibat tortiles Anhelus, extis intus aestuantibus.


Intactus exin tertiae noctis vice, Monstri vomentis pellitur singultibus, Qua murmuranti fine, fluctus frangitur Salsosque candens spuma tundit pumices: Ructatus exit, seque servatum stupet. Honor, potestas.

FERIA QUINTA. Ad Sextam. Hymnus.

(0272C)In Ninivitas se coactus percito Gressu reflectit: quos ut increpaverat, Pudenda Censor imputans obprobria: Impendit, inquit, ira summi vindicis! Urbemque flamma mox cremabit, credite!


Apicem deinceps ardui montis petit, Visurus inde conglobatum turbidae Fumum ruinae, cladis et dirae struem, Tectus flagellis multimodi germinis, Hic et repente perfruens umbraculo.


Sed moesta postquam civitas vulnus novi Auxit doloris heu supremum, palpitat! Cursant per ampla congregatim moenia Plebs, et Senatus, omnis aetas Civium, Pallens Juventus, ejulantes feminae. (0272D)Honor, potestas.

FERIA SEXTA. Ad Sextam. Hymnus.

Placet, frementem publicis jejuniis Placare Christum: mos edendi spernitur. Glaucos amictus induit monilibus Matrona demptis, proque gemma et serico, Crinem fluentem sordibus spargit cinis.


Squallent recincta veste pullati Patres: Setasque plangens Turba sumit textiles, Impexa villis Virgo bestialibus Nigrante vultum contegit velamine, Jacens arenis et puer provolvitur.


(0273A)Rex ipse, Choos aestuantem murices Laenam, revulsa dissipabat fibula Gemmas virentes, et lapillos sutiles, Insigne frontis exuebat vinculum, Turpi capillos impeditos pulvere. Honor.

SABBATO. Ad Sextam. Hymnus.

Nullus bibendi, nemo vescendi memor, Jejuna mensas pubes omnis liquerat: Quin et negato lacte vagientium Fletu madescunt parvulorum cunulae, Succum papillae parca nutrix denegat.


Greges et ipsos claudit armentalium (0273B)Solers virorum cura, ne vagum pecus Contingat ore rorulenta gramina, Potum strepentis neve fontis hauriat, Vacuis querelae personant praesepibus.


Mollitus his, et talibus, brevem Deus Iram refraenat, temperans oraculum, Propere sinistrum: prona nam clementia Haud difficulter supplicem mortalium Solvit reatum, fitque fautrix flentium. Honor, potestas.

FERIA SECUNDA. Ad Nonam. Hymnus.

Sed cur vetustae gentis exemplum loquor? (0273C)Pridem caducis cum gravatus artubus Jesus, dicato corde jejunaverit; Praenuncupatus ore qui prophetico. Emmanuel est, sive nobiscum Deus?


Qui corpus istud molle naturaliter, Captumque laxo sub voluptatum jugo, Virtutis arcta lege fecit liberum, Emancipator servientis plasmatis, Regnantis ante victor et cupidinis.


Inhospitali namque secretus loco, Quinis diebus octies labentibus, Nullam ciborum vendicavit gratiam, Firmans salubri, scilicet, jejunio Vas appetendis imbecillum gaudiis. Honor, potestas.

FERIA TERTIA. Ad Nonam. Hymnus. (0273D)

Miratur hostis posse limum tabidum Tantum laboris sustinere, ac perpeti. 147 Explorat arte sciscitator callida, Deus ne membris sit receptus terreis: Sed, increpata fraude, post tergum ruit.


Hoc nos sequamur, quisque nunc pro viribus, Quod consecrati tu Magister Dogmatis Tuis dedisti, Christe, sectatoribus: Ut, cum vorandi vicerit libidinem, Late triumphet Imperator spiritus.


Hoc est, quod atri livor hostis invidet Mundi, Polique quod gubernator probat, (0274A)Altaris aram quod facit placabilem, Quod dormientis excitat cordis fidem, Quod limat aegram corporis libidinem. Honor, potestas, etc.

FERIA QUINTA. Ad Nonam. Hymnus.

Perfusa non sic amne flamma extinguitur Nec sic calente Sole tabescunt nives; Ut turbidarum scabra culparum seges Vanescit alvo trita sub jejunio, Si blanda semper misceatur largitas.


Est quippe et illud grande virtutis genus: Operire nudos: indigentes pascere: Opem benignam ferre supplicantibus: (0274B)Unam, paremque sortis humanae vicem Inter potentes, atque egenos ducere:


Satis beatus quisque dextram porrigit, Laudis rapacem, prodigam pecuniae, Cujus sinistra dulce factum nesciat: Illum perennes protinus complent opes; Ditatque fructus foenerantem centuplex.


Honor, potestas, plenitudo gratiae Deo perenni, Trinitati simplici, Aeterna, cujus est beata gloria, Replet globi, rerumque cuncta machina, Tenetque regnum perpetim per saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus, ut nos sancto jejunio Quadragesimae. fol. 143.

(0274C)Capitula. Custodi nos, Domine a generatione in progeniem: nec cum praesenti volvamur saeculo, qui tuo jam inhaesimus fundamento. Sed miseriarum nostrarum consolator exurge; et proventu laetitiae moerores nostros absterge.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10. Benedictio. Quaere in Nona, quae dicitur per totum annum in diebus feriis.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audite, audite verbum Domini Principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei vestri, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem (0274D)victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui. Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbata, et festivitates alias non feram, iniqui sunt coetus vestri: calendas vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non audiam: manus vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, (0275A)discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra, ut coccinum, quasi nix, dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis, ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Antiphona 1. In avertendo Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exultet Israel. Psalmus XIII.

Oratio. Nomen tuum Domine credere semper et invocare nos, facito: ne cum corde insipientium sentiamus, qui infideli voce adelamant: Non est Deus. Corruptionem mentis eorum ad veritatem converte fidelium: ut fideles, eorum pravitas non (0275B)subvertat; sed fideles, illos doctrina pietatis adquirant: ut infideles sectam abominabilem respuant; et cum fidelibus, Trinitatis essentiam corde integro fateantur et credant; ut cum justis generationibus deputentur, et cum Sanctis ejus beatitudinis gloriam potiantur. R\. Amen.

Antiphona 2. Adimple nos laetitia cum vultu tuo Domine. Psalmus XV.

148 Oratio. Pars hereditatis nostrae, Domine Deus, in tua consistit aeternitate: Unde precamur te Domine, pietate solita hereditatem tuam conserva; et calicem passionis, quem potasti pro ea, semper ei pro remedio praesta: ut sicut redemptionis praeclara sunt munera, ita redemptorum sit adquisitio copiosa: quique redempti sumus cruce tua, simus (0275C)perpetim hereditas tua: ut nec in infernum animam nostram relinquas; sed incorrupte tecum semper victuram attollas. R\. Amen.

Antiphona 3. Virtus mea. Psalmus XVII.

R\. Habete fiduciam coram Domino, et multiplicentur corda vestra, P. In sanctificatione. V\. Perfecti estote: exhortamini: idem sapite: pacem habete, et Deus pacis erit vobiscum. P. In sanctificatione. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. Reiteretur R\.

Preces. Ad te clamamus Domine. P. Precamur, ut exaudias. V\. Audi vocem supplicum, et da vitae remedium. P. Precamur, ut exaudias. V\. Causas peccati amove, et da locum veniae. P. Precamur, ut (0275D)exaudias. V\. Da nobis auxilium, quod superet periculum. P. Precamur, ut exaudias. V\. Audi, Deus, viduas et orphanorum lachrymas. P. Precamur, ut exaudias.

Hymnus. O Nazarene, lux Bethlehem, etc. Quaere fol. 144. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 138.

Capitula. Refugium nostrum, Domine, in tuum semper conlocemus arbitrium: ut nec scopulis elidamur, nec tumentium mundanorum fluctuum tempestatibus obruamur; sed in cunctis adversis, dexterae tuae fortitudine protegi mereamur; disciplina tua doceamur; doctrina dirigamur, et incrementis spiritualibus dilatemur: Famulatum fidei (0276A)tibi Domino impendamus: ut a te gloriae coronam in remuneratione percipere mereamur.

Pater noster. Et ne nos.

Ad Nonam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. XVII).

R\. Deo gratias.

Fili, Deus creavit hominem de terra, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. Numerum dierum, et tempus dedit illi; potestatem eorum, quae sunt super terram. Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum volatilium. Creavit ex ipso adjutorium simile ipsi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: (0276B)et disciplina, et intellectu replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor eorum, et mala et bona ostendit illis. Posuit oculum eorum super corda eorum, ostendere illis magnalia operum suorum, ut nomen sanctificationis conlaudent; et gloriari in mirabilibus illius, et magnalia enarrare operum ejus. Addidit illis disciplinam, et legem vitae hereditavit illis. Testamentum aeternum constituit cum illis, et judicia sua ostendit illis. R\. Amen.

Ad Nonam. Lectio libri Genesis (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. (0276C)Masculum, et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die qua creati sunt. Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit filium ad imaginem, et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. Et factum est omne tempus quod vixit Adam, nongenti triginta anni, et mortuus est. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. Vixit quoque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit (0276D)filios et filias. Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. Et vixit Malaleel postquam genuit Jared, octingentis triginta annis: et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. Vixit quoque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. Et vixit Jared postquam genuit 149 Henoch, octingentis (0277A)annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalem, et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit Henoch postquam genuit Mathusalem, trecentis annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit illum Deus. Vixit quoque Mathusalem centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusalem postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. Et facti sunt omnes dies Mathusalem nongenti septuaginta novem anni, et mortuus est. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit (0277B)filium: vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus, et laboribus manuum nostrarum, in terra cui maledixit Dominus. R\. Amen.

Antiphona. 1. Ad defensionem nostram Deus noster respice. Psalmus XXI.

Oratio. Ad defensionem nostram Domine Deus noster dignanter respice; eripe a framea animas nostras: et ne doctrina pascamur lethali, tuo nos tutamine rege; simulque de ore leonis, rapere nos cupientis, libera: et oblatrantis perfidiam canis pervigili contuitu, solicita nos protege cura. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Delicta qui solus intelligis, a peccatis nostris munda nos, Domine. Psalmus. XVIII.

(0277C)Oratio. Ab occultis nostris munda nos, Domine, purgando conscientiam, quae internis ac propriis inficitur maculis: ab alienis quoque parce servis tuis; ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus: ut, qui te proprium agnoscimus Dominum, peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. Exaudi nos in die, qua invocaverimus te, Domine Deus noster. Psalmus XIX.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Imple Domine omnes petitiones nostras; ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, sed etiam oratione atque afflictione dicamus; ut nos (0277D)tibi humiles semper facias, et contritos attendas.

Pater noster. Et ne nos.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu.

Ad Vesperum. Lauda. Tu illuminans lucernam meam, Domine.

Antiphona Salva plebem tuam Domine, et benedic hereditatem tuam. Psalmus XXVII.

Lauda. Dirigantur viae nostrae, Domine. P. Ad custodiendas justificationes tuas. V\. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. Gloria, et honor Patri. P. Ad custodiendas justificationes.

Hymnus. Christe Salvator omnium Coelorum, etc. Quaere fol. 97. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Quaere fol. 138.

(0278A)Capitula. Sit festum jejunium nostrum apud te, Domine, qui iniquitates deles, et peccata dimittis: vide gemitus confitentium tibi, et preces omnium libenter exaudi; ut, qui tibi in veritate serviunt, adversitate nulla turbentur, auferens omnem malitiam de cordibus nostris, ut tuis inhaerendo praeceptis, tua nos pace laetifices.

Pater noster.

Benedictio. Jesus Salvator ac Deus noster emundet vos per abstinentiae puritatem ab omni delicti contagione. R\. Amen. Quique vestrarum est redemptio animarum, sit remunerator vestrorum jejuniorum. R\. Amen. Ut ab eo donetur vobis aeterna gloria, a quo sanctificari vos vultis per abstinentiam. R\. Amen.

(0278B)Per.

Lauda. Initium sapientiae timor. fol. 143.

FERIA TERTIA. Ad Matutinum. Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. Psalmus III.

Oratio. Ad te, Domine, propriae vocis clamore directo, non verba ingenti sono perstringimus: sed te ad propitiandum toto cordis affectu deposcimus; exaudi nos quaesumus de monte sancto tuo Jesu Christo Domino nostro: cujus nos altitudo erigit: cujus dilatat fortitudo: cujusque amplitudo confirmat. R\. Amen.

Per.

Antiphona 1. Dominus virtutem populo suo dabit: (0278C)et benedicet in pace plebem suam. Psalmus XXVIII.

150 Oratio. Da Domine virtutem populo tuo contra adversitatum omnium mala; plebemque tuam pacis collatione locupleta: ut pro abundantia quietis omnes in templo tuo tibi gloriam concinant; laudemque pariter et honorem, malis vitae hujus oblitis, tuae semper delerant majestati. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. 2. Sperantes in Domino misericordia circumdabit. Psalmus. XXXI.

Oratio. Remitte Domine impietatem cordis nostri, pro qua te omnis Sanctus in tempore opportuno exorat; atque intellectum tribue nobis per orationis suffragium, quod precamur: et instrue nos in hujus (0278D)vitae via, qua gradimur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 3. Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi. Psalmus CXXXII.

Oratio. Gaudium justorum, quod est in te, Domine, famulorum tuorum infunde visceribus; ut conlaudatio tua, quae rectos decet, omnem a sensibus nostris pravitatem expurget. R\. Amen.

Per misericordiam.

Responsorium. Convertamur ad Dominum Deum nostrum. P. Quoniam benignus ac mitis est ad ignoscendum; dimittit in tempore tribulationis peccata nostra. V\. Venite, adoremus, et procidamus ante Deum: et ploremus coram Domino, qui fecit nos. P. (0279A)Quoniam benignus. V\. Gloria etc. Reiteretur Responsorium.

In Laudibus.

Antiphona. Secundum magnam misericordiam tuam dele, Domine, iniquitates meas. Psalmus

Oratio. Secundum multitudinem miserationum tuarum Domine, dele iniquitates nostras: ut, quia istae nos aggravant, illae nos erigant. Cor contritum et humiliatum ne spernas in nobis, sed per ineffabilem potentiam Trinitatis inhabitet in nobis Spiritus Sanctus, innovet spiritus rectus, confirmet spiritus principalis, atque unius testimonii sit virtus, ut confirmatos nos per Patrem, editos esse gaudeamus per Spiritum Sanctum. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0279B)Ad Canticum. Antiphona. Levemus corda nostra cum lachrymis ad Dominum in coelis.

Canticum Threnorum III.

Quid murmuravit homo vivens, * [[Breviarium (PL 086)/| vir pro peccatis suis?

Scrutemur vias nostras, et quaeramus, * [[Breviarium (PL 086)/| et revertamur ad Dominum:

Levemus corda nostra cum manibus * [[Breviarium (PL 086)/| ad Dominum in coelis.

Nos inique egimus, et ad iracundiam te provocavimus: * [[Breviarium (PL 086)/| idcirco tu inexorabilis es.

Operuisti in furore, et percussisti: * [[Breviarium (PL 086)/| occidisti, nec pepercisti.

Opposuisti nubem tibi, * [[Breviarium (PL 086)/| ne transeat oratio.

Gloria, et honor Patri.

(0279C)Ad Benedictus. Antiphona. In tuo, Deus, lumine videbimus lumen. V\. Ostende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam iis, qui recto sunt corde.

Canticum. Benedictus. fol. 6.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum: in firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Psalmus CL.

Lectio libri Genesis (Cap. XI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Erat terra labii unius, sermonumque eorumdem. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus. Habueruntque (0279D)lateres pro saxis, et bitumen pro caemento: et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat usque ad coelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. Descendit autem Dominus ut videret civitatem, quam aedificabant filii Adam, et dixit: Ecce unus est populus, et unum est labium omnibus: coeperunt hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguas eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae - et inde dispersit eos Dominus (0280A)super faciem cunctarum regionum. Hae sunt generationes Sem: Sem centum annorum erat, quando genuit Arphaxat, biennio post diluvium. Vixitque Sem postquam genuit Arphaxat, quingentos annos: et genuit filios et filias. Porro Arphaxat 151 vixit triginta quinque annis, et genuit Salech. Vixitque Arphaxat postquam genuit Salech, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. Salech quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Vixitque Salech, postquam genuit Heber, quatuorcentis tribus annis. Vixit autem Heber triginta et quatuor annis, et genuit Phalech. Et vixit Heber, postquam genuit Phalech, quatuorcentis triginta annis: et genuit filios et filias. Vixit autem Phalech triginta annis, et genuit Rhem. Vixitque Phalech, postquam genuit Rheu, (0280B)ducentis novem annis: et genuit filios et filias. Vixit autem Rheu triginta quinque annis, et genuit Saruch. Vixit quoque Rheu, postquam genuit Saruch, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. Vixit vero Saruch triginta annis, et genuit Nachor. Vixitque Saruch, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. Vixit autem Nachor viginti et novem annis, et genuit Thare. Vixit autem Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aram genuit Loth. Mortuusque est Aram ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen (0280C)uxoris Nachor, Melcha, filia Aram, patris Melchae, et patris Jeschae. Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Loth filium Aram, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Aram, et habitaverunt ibi. Et facti sunt omnes dies Thare ducentorum et quinque annorum, et mortuus in Aram (Cap. XII). Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi. Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te (0280D)benedicentur universae cognationes terrae. Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Loth: septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Aran. Tulitque Sarai uxorem suam, et Loth filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Aran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananeus autem tunc erat in terra. Apparuitque Deus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuit ei. Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi (0281A)tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, ab oriente Hai: aedificavit quoque altare Domino, invocavitque nomen ejus. R\. Amen.

Hymnus. Deus aeterni luminis, candor inenarrabilis. Quaere fol. 98.

Preces. Oremus, ut nos sacrosancto jejunio tempore Quadragesimae, ut supra.

Capitula. Domine, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine aspicimus lumen enutri in nos tuae scientiae splendorem: ut sitientibus nobis vitalem impertias potum; et caligantibus animabus superni luminis restituas intellectum.

Pater noster.

Lauda. Gloriemur, Domine P. In laude tua. V\. Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in (0281B)laude tua. V\. Gloria, et honor. P. In laude tua.

Oratio. Salvos nos fac, Domine Deus noster, et in salute tua visita: nec iniquitatis nostrae poena, sed timoris tui nos humiliet disciplina; ut tua gloriemur in laude, et confiteamur in nomine: nos quoque ad videndum laetitiam electorum tuorum excitet bonitas; et ad laudandum regni tui adsciscat hereditas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Fili, bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni participes (0281C)tui. Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae: cerva charissima, et gratissisimus hinnulus: ubera ejus inebrient te omni tempore, et in amore ejus delectare jugiter. Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris sinu alterius? Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus illius considerat. Iniquitates suae capiunt impium, et funibus 152 peccatorum suorum constringitur. Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et multitudine stultitiae suae decipitur. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, inlaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Caput XII.)

(0281D)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Facta est fames in terra: descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra. Cumque prope esset ut ingrederetur in Aegyptum dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier: et quod cum te viderint Aegyptii, dicturi sunt, quod uxor maa sis, et interficient me, et te reservabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivet anima mea ob gratiam tui. Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis. Et nunciaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. Abram (0282A)vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves, et boves et asini, et servi et familiae, et asinae, et cameli. Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. Praecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat. (Cap. XIII.) Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Loth cum eo, ad australem plagam. Erat autem dives valde in possessione argenti et auri. Reversusque est pariter, (0282B)quo venerat, a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai: in locum altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini. Sed et Loth qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. Unde facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. Dixit ergo Abram ad Loth: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si tu ad sinistram ieris, ego ad dexteram tenebo: si tu ad dexteram elegeris, (0282C)ego ad sinistram pergam. Elevatis itaque Loth oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa inrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor. Elegitque sibi Loth regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alteruter a fratre suo. Abram habitavit in terra Chanaan: Loth vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Loth ab eo: Leva oculos tuos directum, et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem. Omnem terram quam conspicis, (0282D)tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. Surge ergo, perambula terram in longitudine, et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. Movens igitur Abram tabernaculum suum, venit et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron: aedificavitque ibi altare Domino. R\. Amen.

Antiphona 1. Anima nostra patiens est Domino: quoniam adjutor et protector noster est. Psalmus XXXII.

Oratio. Tibi Domino patiens est anima nostra; a (0283A)quo et virtutem tolerantiae, et praemium concupiscit accipere: tua ergo super nos misericordia, sicut speravimus, fiat: tuaque nos gratia consueta praeveniat. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona 2. Magnificate Dominum mecum; et exaltemus nomen ejus in unum. Psalmus XXXIII.

Oratio. Inquirentes te, Domine, dignanter exaudi; atque ut in te laudetur anima nostra, propitius indultor imperti: et, qui juxta es his, qui tribulato sunt corde, aurem tuam 153 ad contritionem nostri spiritus pande: et ad pacem tuam, quae exuperat omnem sensum, corpora nostra et corda converte. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0283B)Antiphona 3. Filii hominum in protectione alarum sperant, Domine. Psalmus XXXV.

R\. Benefaciat nobis Deus, et liberet nos ab omnibus malis. P. Et donet pacem in diebus nostris. V\. Illuminet vultum suum super nos. P. Et donet. V\. Gloria. Reiteretur R\.

Preces. Averte, Domine, iram furoris tui: P. Et miseratus parce populo tuo. V\. Omnium precibus pium auditum praebe: et quae rogamus sancte, cito concede. V\. Christe, flebiles gemitus intuere: vincula mortis solve, et vitam largire. P. Et miseratus. V\. Jam vide lachrymas: intellige lugentes; tandem delicta nostra clemens ignosce. P. Et miseratus. V\. Nullus ex nobis est, quem audias libenter; tu propter temetipsum, Christe, succurre. P. Et miseratus.

(0283C)Hymnus. Referre prisci. fol. 145.

Capitula. In protectione alarum tuarum Domine filios hominum sperantes, nequaquam detegas; sed tamquam pullos, quo possimus supernis volatilibus praeparari, fovendo enutrias: neque deripi nos laceratione insidiantium sinas; nec a nido Ecclesiae tuae avolare permittas; sed, dum nos tegmine regis paterno, ad ubertatem domus tuae adjuti tuo veniamus auxilio.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum (0283D)loci: nunquid habitabitis soli vos in medio terrae? In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum: Nisi domus multae desertae fuerint, grandes, et pulchrae, absque habitatore. Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis faciunt modios tres. Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum, ut vino aestuetis. Cithara, et lira, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Propterea dilatavit infernus animam (0284A)suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes, gloriosique ejus ad eum. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. R\. Amen.

Antiphona 1. Exurge Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum. Psalmus XLIII.

Oratio. Exurge Domine, adjuva nos contra omnem malitiam persequentium: et libera nos propter nomen tuum a contractu spirituum immundorum: ut, qui nos in loco humiliasti afflictionis, exaltes iterum in remuneratione virtutis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Memores sumus nominis tui, Deus, (0284B)in omni progenie et generatione. Psalmus XLIV.

Oratio. Fac nos Domine diligere justitiam et odire iniquitatem: ac per speciem, tuam pulchritudinem quaerentes, deducat nos mirabiliter dextera tua: et, mortificato in nobis incentivo fornicationis, accinge lumbos nostros gladio castitatis. R\. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Deus nostrum refugium, et virtus; adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Psalmus XLV.

R\. Averte, Domine, iram tuam a nobis. R\. Ne in aeternum irascaris nobis. V\. Mitiga, Domine, omnem iram tuam: et averte ab ira indignationis tuae. P. Ne in aeternum. V\. Gloria. P. Ne in aeternum.

Preces. Ad te clamamus, Domine. P. Precamur, (0284C)ut exaudias. V\. Christe Redemptor omnium, exaudi preces supplicum. P. Precamur. V\. Concede nobis donum gratiae, et fructum poenitentiae. P. Precamur. V\. Remove a nobis gladium, famem, et pestilentiam. P. Precamur. V\. Solve delicti periculum, et dona indulgentiam. P. Precamur.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Deus noster esto nobis in adversis refugium; et in certaminibus hujus mundi virtutis tuae praebe solatium: et dum te adventante moerens turbata fuerit terra, tibi adjungantur in gaudio, qui ob metum judicii 154 admissa deflent in saeculo: ut tu, virtutum Dominus, sis nobiscum; quem et timemus judicem; et cognoscimus redemptorem.

Pater noster.

Ad Nonam. (0284D) Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Fili, Accedens ad servitutem Domini, sta in justitia, et timore, et praepara animam tuam ad tentationem: Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et excipe verba intellectus: et ne festines in tempus obductionis. Sustine sustentationes Dei, et conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. XV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Factus est sermo Domini ad Abram per visionem, dicens: Noli timere Abram, ego protector (0285A)tuus sum, et merces tua magna nimis. Dixit que Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis: et filius procuratoris domus meae, iste Damascus Eliezer. Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen; et ecce vernaculus meus, heres meus erit. Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic heres tuus: sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem. Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice coelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam. At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sum eam? Et (0285B)respondit Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit: aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Cumque Sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Dictumque est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post egredientur cum magna substantia. Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Generatione autem (0285C)quarta revertentur huc: necdum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus. Cum ergo occubuisset Sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus, dicens: Semini tuo dabo terram a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten, Cinaeos, et Cenezaeos, Cethmonaeos, et Ethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque, et Amorrhaeos, Evaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos. (Cap. XVI.) Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat sibi liberos: sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus, ne parerem: ingredere ad ancillam (0285D)meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, tulit Agar Aegyptiam ancillam suam, post annos decem quam-habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. Cui respondit Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. Cumque invenisset eam Angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, quae est in via Sur in deserto, dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? quae respondit: (0286A)A facie Sarai dominae meae ego fugio. Dixitque ei Angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humilia te sub manu illius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. Vocavit autem Agar nomen Domini qui loquebatur ad eam. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. 155 Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit nomen ejus Ismael. (0286B)Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem. (Cap. XVII.) Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Deus dicens, dixitque ad eum: Ego Dominus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. Cecidit Abram pronus in faciem. Dixitque ei Deus: Ego sum, et ponam pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno: ut sim (0286C)Deus tuus, et semini tuo post te. Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum. Dixit iterumque Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculum: et circumcidetis carnem praeputii vestri, et sit in signum foederis inter me et vos. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quaecumque non fuerint de stirpe vestra: eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. (0286D)Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo, dicens: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? Dixitque ad Dominum: Utinam Ismael vivat coram te. Et ait Dominus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum. Super Ismael quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo et multiplicabo (0287A)eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum crescere in gentem magnam. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. R\. Amen.

Antiphona 1. Simul in unum dives et pauper: auribus percipite; qui habitatis orbem. Psalmus XLVIII.

Oratio. Audiant simul te Domine omnes gentes; dives ac pauper aurem tibi cordis accommodent: ibique omnium ad fidem praeparetur auditio, quo salvandis promittitur gratiae plenitudo. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 2. Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae. Psalmus LXIV.

Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster; ac nos tua virtute praecinge: dumque fidei optamus soliditatem, (0287B)spei mereamur quietem, et charitate perveniamus ad requiem. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua! in multitudinem virtutis tuae. Psalmus LXV.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Dona nobis Domine, ut nos, qui te credendo, domum tuam in holocaustis ingredimur, dicatis tibi operibus, ac mortificato corpore serviamus: sicque non amoveas orationem nostram et misericordiam tuam a nobis; dum ea inspicis petere, quae nobis prospicis convenire.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Vesperum. Lauda. Illuminatio mea, et salus mea Dominus.

(0287C)Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Salvos nos faciat dextera tua, et exaudi nos. Deus locutus est in sancto suo. Psalmus LIX.

Lauda. Tu mandasti, mandata tua P. Custodire nimis, Deus meus V\. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. P. Custodire. V\. Gloria, et honor Patri. P. Custodire.

Hymnus.

Christe lumen perpetuum Astrorum, fulgor siderum, Noctem nostram illumina, Conserva pura pectora.


Nullis incedat laqueis. 156 Nullis gravetur hostibus, Nec maculetur corpus (0287D)Lascivia per soporem.


Custodi corda omnium Fideliumque maxima Protectione propria Tua, Christe, potentia.


Ut gratuletur anima Vidisse lucem prosperam, Implesse vota debita Reddenda tibi, Trinitas.


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio Cum Spiritu Paraclito In sempiterna saecula. Amen.

(0288A)Supplicatio. Oremus, ut nos sacrosancto jejunio tempore Quadragesimae. Capitula. Omnipotens sempiterne Deus. f. 94.

Benedictio. Benedicat omnipotens Dominus praesentem familiam, qui crucis portavit injuriam. R\. Amen. Ipse vos perducat coeleste in regnum, qui pependit in ligno. R\. Amen. Ipse ad dexteram Patris vos collocet, qui causa nobis factus est pacis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Gloriemur, Domine. Oratio. Salvos nos fac. fol. 151.

FERIA QUARTA. Ad Matutinum. Antiphona. Gloria mea exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte (0288B)sancto suo. Psalmus III.

Oratio. Gloria nostra, Deus noster, da nobis, ut in te sine fine gloriemur: quosque fecisti de capitis exultatione sublimes, quaesumus, ut efficias de totius corporis consummata salute securos. Elevet abjectionem nostram tua magna celsitudo: ut, qui humilitate tua a terrenis erigimur, exaltatione quoque tua ad coelestia pervehi mereamur. R\. Amen.

Per.

Antiphona 1. Conserva nos Domine, quoniam in te speramus. Tu enim, Domine, pars hereditatis nostrae. Psalmus XV.

Oratio. Conserva nos Domine in timore, quo diligis; et a peccati contagione nos separa: ut, quia bonorum nostrorum non indiges, tuorum nos donorum (0288C)adsocies. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Psalmus LXVIII.

Oratio. Quaerentibus te, Domine, vitam animae nostrae temetipsum imperti; exaudi pauperes tuos, qui nihil prae sua justitia, sed tuo replentur munere; tua aluntur substantia, tua gratia protegantur. Nec despicias vinctos, quorum te suspirant Desideria; quorum tibi aderunt animae; tuorumque studia jugiter prosequuntur. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. In adjutorium nostrum intende, Domine: ad adjuvandum me festina. Psalmus LXIX.

(0288D)Oratio. Intende in adjutorium nostrum Domine, et ut nos adjuves festinus aggredere: tribue vires explendi quae novimus; et perfectum deputa quod optamus: ut, dum opere tuo tua in nobis praecepta perfeceris, tibi laudem deputes: de effectu tuo nos exaltemur in praemio: te nostri magnificet operis rectitudo: nos tua attollat remuneratio. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse: discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppressis, judicate pupillo, defendite viduam. P. Si volueritis, et audieritis, bona terrae comedetis, dicit Dominus. V\. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix, dealbabuntur: et si fuerint rubra (0289A)quasi vermiculus, velut lana erunt. P. Si volueritis. V\. Gloria. Reiteretur R\. Lavamini.

In Laudibus.

Antiphona. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum dele, Domine, iniquitates meas. Psalmus

Oratio. Miserere, Domine. fol. 141.

Ad Canticum. Antiphona. Ne despicias partem tuam Domine, quam redemisti ex Aegypto.

Canticum Esther XIII,

Domine Deus rex omnipotens, * [[Breviarium (PL 086)/| in ditione tua cuncta sunt reposita,

Et non est, qui possit tuae resistere voluntati, * [[Breviarium (PL 086)/| si decreveris salvare Israel.

(0289B)Tu fecisti coelum et terram, * [[Breviarium (PL 086)/| et quidquid coeli ambitu continetur.

Dominus enim omnium es, * [[Breviarium (PL 086)/| nec est qui resistat majestati tuae.

Et nunc Domine Deus Abraham, miserere populo tuo, * [[Breviarium (PL 086)/| et ne despicias partem tuam, 157 quam redemisti ex Aegypto.

Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti tuae et funiculo tuo, * [[Breviarium (PL 086)/| et converte luctum nostrum in gaudium.

Ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, * [[Breviarium (PL 086)/| et non claudas ora canentium te.

Gloria, etc. Reiteretur Antiphona. Ne despicias.

Ad Benedictus. Antiphona. Deus misereatur nobis, et benedicat nos: illuminet Dominus vultum suum (0289C)super nos. V\. Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.

Canticum. Benedictus es.

Lauda. Montes, et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri, laudate Dominum. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Genesis. (Cap. XVIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Apparuit Deus Abrahae in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui, et adoravit in terra. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: sed afferam pauxillum aquae, et laventur pedes vestri, et (0289D)requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortetur cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac, ut locutus es. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et (0290A)habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. Erant ambo senes, provectaeque aetatis; et desierant Sarae fieri muliebria. Quae risit occulte, dicens: Postquam senui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara uxor tua, dicens: Num vere paritura sum anus? Nunquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. Negavit Sara, dicens: Non risi: timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos suos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham, quae gesturus (0290B)sum: cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et BENEDICENDAE sint in eo omnes nationes terrae? Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum. Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam. Converterunt se inde, et abierunt Sodomam. Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Et appropinquans ait: Nunquid perdes justum cum impio? Si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul? et non parces loco illi propter (0290C)quinquaginta justos, si fuerint in eo? Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies hoc judicium. Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. Respondens Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, et cinis. Quid si minus quinquaginta justis, quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. Rursusque locutus est ad eum: Si autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. Nec, inquit, indigneris, Domine, si loquar: (0290D)Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. Quia semel, ait, coepi, loquar ad Dominum meum: Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi 158 decem? Dixit: Non delebo propter decem. Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. R\. Amen.

Hymnus. Deus Pater ingenite. Quaere f. 101. Supplicatio. Oremus, ut nos sacrosancto jejunio tempore Quadragesimae. Capitula. Illumina, Domine, vultum tuum. fol. 26. Pater noster. A malo nos libera, etc. fol. 10.

Lauda. A peccatis nostris. P. Munda nos Domine:

(0291A)V\. Et ab alienis parce servis tuis. P. Munda nos.

V\. Gloria, et honor, etc. P. Munda nos.

Oratio. Ab occultis nostris munda nos Domine purgando conscientiam quae internis ac propriis inficitur maculis: ab alienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus: ut, qui te proprium agnoscimus Dominum, peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. X).

R\. Deo gratias.

Filius sapiens laetificat patrem: filius vero stultus (0291B)moestitia est matris suae. Nil proderunt thesauri impietatis: justitia vero liberabit a morte. Non affliget Dominus animam justi fame, et insidias impiorum subvertet. Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes. Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate filius confusionis. Benedictio Domini super caput justi: os autem impiorum operit iniquitatem. Memoria justi cum laudibus: et nomen impiorum putrescet. Sapiens corde praecepta suscipiet: et stultus caeditur labiis. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur. Vena (0291C)vitae, os justi: et os impiorum operit iniquitatem. Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. XIX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Venerunt duo Angeli Sodomam vespere, sedente Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terra, et dixit: Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, coxit azyma: et comederunt. Prius autem quam irent cubitum, (0291D)viri civitatis devellaverunt domum illius a puero usque ad senem, omnis populus simul. Vocaveruntque Loth, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos, ut cognoscamus eos. Egressus ad illos Loth, post tergum occludens ostium, ait: Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere. Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus. Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Loth vehementissime: jamque prope erant (0292A)ut effringerent fores. Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Loth, clauserunt ostium. Et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Dixerunt ergo ad Loth: Habes hic tuorum quempiam? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. Egressus itaque Loth, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias suas, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. Cumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu (0292B)pariter pereas in scelere civitatis. Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. Dixitque Loth ad eos: Quaeso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti 159 gloriam et misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? Dixitque ad (0292C)eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. Sol egressus est super terram, et Loth ingressus est Segor. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo: et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. Cum enim subverteret (0292D)Deus civitates regionis illius, recordatus est Abrahae, et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat. R\. Amen.

Antiphona. 1. Salvos nos fac dextera tua, et exaudi nos. Deus locutus est in sancto suo. Psalmus LIX.

Oratio. Auxiliare nobis Domine in tribulatione; et exaudi nos ad salutem: ut dilecti tui ipsa, qua formati manu sunt, reformentur: ut, quo sunt contriti brachio, eodem rursum favente, cupitum perveniant ad remedium. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Parce pauperi et inopi: animas pauperum salvas fac, Domine. Psalmus LXXI.

(0293A)Oratio. Parce Domine pauperibus, et animas inopum sana: ut, qui viribus nostris non fidimus, et spe a te misericordiam postulamus, per spiritus paupertatem, supernae benedictionis impetremus plenitudinem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde! Psalmus LXXII.

R\. Filia Sion facta est ut tugurium in vinea, et quasi casa custodiaria in agro; sed jam revertere poenitere, quia pius est Deus super unam ovem errantem, P. Quam super justos non egentes poenitentia. V\. Gaudium erit in coelo coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. P. Quam super. V\. Gloria, et honor Patri. P. Quam. Reiteretur (0293B)R\.

Preces. Clamamus ad te, Domine: tu miserere nobis. P. Et dona indulgentiam. V\. Rex altissime, et perennis Domine, precem, quam effundimus, accipe. P. Et dona indulgentiam. V\. Aegros visita, et captivos revoca: pupillos et viduas adjuva. P. Et dona indulgentiam. V\. Nos peccavimus, et a te recessimus, tu Redemptor omnium salva nos. P. Et dona. V\. Poenitentibus miserere Domine; et peccati maculam ablue. P. Et dona indulgentiam.

Hymnus. O Nazarene. Quaere fol. 144.

Capitula. Tibi adhaerere bonum est Domine; et a te recedere, noxium: a te elongari, perditio; et tibi conjungi, vitae est plenitudo: Dona itaque nobis, ut, qui spem nostram in te ponimus, perfectam vitae (0293C)beatitudinem consequamur; tuasque laudes in portis filiae Sion, dum ad tuum regnum ingredimur, decantemus.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus: et appropiet, et veniet consilium sancti Israel, et sciemus illud. Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras in lucem, et lucem in tenebras: ponentes amarum (0293D)dulce, et dulce in amarum. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Vae qui potentes estis ab bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor Domini in populis, extendit manum suam super eos, et percussit eos: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. 160 In omnibus non est aversus furor Domini, sed adhuc manus ejus extenta. Et elevabit (0294A)signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae: et ecce festinus velociter veniet. Non est deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur calceamenti corrigia ejus. R\. Amen.

Antiphona 1. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis: miserere nobis, Domine. Psalmus CXXII.

Oratio. Ad te, Domine, oculos nostros erigimus; quem in coelestibus terrae machinam virtute continere fatemur. Miserere igitur nostri, Domine, miserere; et peccatis nostris, pro quibus te metuimus, parce: ut contemptum nostrum pietate clementi respicias; et a delicti opprobrio dextera nos tuae virtutis eripias. R\. Amen.

(0294B)Per.

Antiphona 2. Benedictio Domini super vos: benedicimus vos in nomine Domini. Psalmus CXXVIII.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui pro nostrae salutis remedio impiorum sustinuisti convitia; auxilii tui ope nos protege adversus impugnantium mala: ac, ne dorsum nostrum delicti comprimat sarcina; impone humeris nostris praeceptis evangelicis onera suavia: per quae peccati fabricam destruas; et compaginibus sacris nos virtutum meritis construas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Apud Dominum est misericordia: et copiosa apud eum redemptio. Psalmus CXXIX.

(0294C)R\. Exurge, Domine, miserere nobis. P. Quia venit tempus miserendi. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Quia venit. V\ Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Clamemus omnes una voce: P. Domine, miserere. V\. Amara nobis est vita nostra. P. Domine. V\. Delicta dele: pacem concede. P. Domine. V\. Inclina aurem tuam ad precem nostram. P. Domine. V\. Parce delictis, et subveni de coelis. P. Domine.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Pateant aures tuae, Domine, orationibus nostris; quibus a nobis congrui clamoris supplicatio dirigatur, qua et dignanter audiant, et in rebus petitis clementer respondeant. Et quia apud te multae (0294D)sunt miserationes, rogamus te Deus; ne nos juxta multitudinem iniquitatum nostrarum condemnes; sed confitentes, ac revertentes ad te, copiosa miseratione vivifices: ut clamorem nostrum ad te de profundis accipias, et exemptos nos a mundanis, in atriis tuis in gaudio perpetuae delectationis adsumas.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Nonam omnia dicantur, ut in Nona de tertia feria praeterita.

Ad Vesperos. Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus Domine.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Benedicat nos Dominus Deus noster, (0295A)benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae. Psalmus LXVI.

Lauda. Veniat super nos misericordia tua: P. Et salutare tuum secundum eloquium tuum. V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. P. Et salutare. V\. Gloria P. Et salutare.

Hymnus.

Adesto nostris precibus, Adesto jam propitius, O Christe mundi gloria! Fessumque lumen inriga.


Te vespertina oratio, Te matutina concinat: Tibi indefesse personet (0295B)Hymnum cum dulci carmine.


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus. fol. 138. Capitula. Sit festum jejunium. fol. 149. Lauda. A peccatis nostris, Et Oratio. Ab occultis nostris. Quaere f. 158.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es. Psalmus. III. Oratio. Quamvis, Domine. Quaere fol. 129.

Antiphona 1. Memento congregationis tuae Domine, (0295C)quam creasti ab initio.

Oratio. Memento congregationis tuae Domine, quam creasti ab initio: tuaeque non obliviscaris Ecclesiae, quam a saeculo praedestinasti in Christo; atque ad testamentum tuum, memor tuae misericordiae respice: et promissa nos jugiter libertate complectere. 161 R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum, Domine. Psalmus LXXIV.

Oratio. Confitentes tibi Domine placabilis intuere: et quos contritos efficit timor poenae: et amor indulgentiae laetificet, et plenitudo remissionis indeptae. R\. Amen.

(0295D)Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Cito nos praeveniat misericordia tua, Domine. Psalmus LXXVIII.

Oratio. Cito anticipet nos misericordia tua, Domine; quos nec consolatio spei, nec fiducia meriti, nec opitulatio sustentat auxilii; sed vitae reatus, vexatioque jactatos arguit, vel conscientia facinorum, vel ultio peccatorum: Libera nos propter gloriam nominis tui; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum: ut, cum utramque rem propter te feceris, et solita populum tuum pietate respexeris; gloria tibi detur ex liberatione, et propitiatio nobis tuo accedat ex nomine. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0296A)R\. Custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam verbum absconsum non celabitur: os autem, quod mentitur, occidit animam. V\. Non mentiemini invicem, nec decipiat unusquisque proximum suum. P. Quoniam. V\. Gloria, etc. Reiteretur R\.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam a peccatis nostris Domine; et omnes iniquitates nostras dele: remove ab oculis tuis malarum nostrarum facinus voluptatum: nostraeque confessioni clementer tuum appone auditum. Miserere, quaesumus, rogantibus nobis; qui propitius respicis in adversis, et qui desperatis cor (0296B)poenitens tribuis, ac confessionibus nostris gratiam tuam. Sed, quia publicanus a longe stans et percutiens pectus suum, sola confessione purgatus est; similiter et nos peccatores exaudi: ut, sicut illi merito petitionis suae fructum donasti: ita et nobis supplicantibus indignis servis tuis veniam digneris impendere peccatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Deus omnipotens benedicat nobis, et crescere nos faciat in turmas populorum.

Canticum Genesis XXVII.

Ecce odor filii mei * [[Breviarium (PL 086)/| sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae, (0296C)abundantiam frumenti, vini, et olei: * [[Breviarium (PL 086)/| et serviant tibi populi, et adorent te tribus:

Esto dominus fratrum tuorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et incurventur ante te filii matris tuae:

Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: * [[Breviarium (PL 086)/| ut sis in turmas populorum.

Et det tibi benedictiones Abraham, et semini tuo post te: * [[Breviarium (PL 086)/| ut possideas terram peregrinationis tuae.

Oratio. Tuam Deus omnipotens clementiam deprecamur: ut membris Christi tui Domini nostri dono tui muneris copulati, ejusque bonus odor effecti, tuis benedictionibus ditemur ut filii; in ejus semper maneamus regno a Domino subjugati. R\. Amen.

(0296D)Per.

Ad Benedictus. Antiphona. Rex meus et Deus meus, ad te orabo, Domine, mane. V\. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae.

Canticum. Benedictus.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento virtutis ejus. Psalmus CL.

Lectio libri Genesis (Cap. XX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Profectus Abraham in terram Australem, habitavit inter Cades et Sur: peregrinatus est in Geraris. Dixitque de Sara ux re: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit (0297A)eam. Venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis, et ait ei: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? Nonne ipse ait: Soror mea est? in simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non admisi ut tangeres eam. Nunc 162 igitur redde uxorem viro suo, quia propheta est: orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt. Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, (0297B)timueruntque omnes viri valde. Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis. Rursusque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. Postquam eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque (0297C)illi Saram uxorem suam, et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum, et ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: memento te deprehensam. Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, et ancillas ejus, et pepererunt: concluserat enim Deus omnem vulvam Abimelech propter Saram uxorem Abrahae. (Cap. 21.) Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat: et implevit quae locutus est. Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: et circumcidit eum octavo (0297D)die, sicut praeeperat ei Deus, cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac. Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. Rursusque ait: Quis auditurum crederet Abraham, quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio ejus, dixit ad Abraham: Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac. Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae tibi dixerit Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. (0298A)Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborem, quae ibi erat. Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere; dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Domini Agar de coelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Surge, et tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. Aperuitque (0298B)oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. Habitabitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis. Jura ergo per Dominum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae; sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena. Dixitque Abraham: Ego jurabo. Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi ejus. Respondit Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter (0298C)hodie. Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusserutque ambo foedus. Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae is ae, quas stare fecisti deorsum? At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. Et inierunt foedus pro puteo juramenti. Surrexit autem Abimelech, 163 et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Dei aeterni. R\. Amen.

Hymnus. In matutinis surgimus. Quaere folio 103.

(0298D)Supplicatio. Oremus, ut nos sacrosancto jejunio tempore quadragesimae.

Capitula. Deduc nos Domine in bonis; ac dirige in conspectu tuo viam nostram: ut fides nostra salutaris nostri vocatione, ad te, qui rex noster es, et vestigio committetur innoxio, et cursu occupet expedito.

Pater noster. Et ne nos. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Lauda. Adjuva nos P. Deus salutaris noster, V\. Et propter honorem nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris; propter nomen tuum. P. Deus salutaris. V\. Gloria. P. Deus.

Oratio. Propitius esto peccatis nostris Domine; et propter honorem nominis tui perfecta nos recrea (0299A)libertate: ne, dum nostro pectorum elogio adterimur, in opprobrium gentium redigamur. Ergo ut nos severitate non punias poenae; causam nobis scelerum ablue: atque in conspectu tuo gemitus compeditorum introeat; et de occulto tuo in manifesto nostro gratia indulta procedat. R\. Amen.

Per.

Ordo ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XIX).

R\. Deo gratias.

Fili, Testis falsus non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit, non effugiet. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici ejus procul recesserunt ab eo. Qui tantum (0299B)verba sectatur, nihil habebit: qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. Testis falsus non erit impunitus: et qui loquitur mendacium, peribit. Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus. Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria ejus est iniqua praetergredi. Sicut fremitus leonis, ita regis ira: et sicut ros super herbam, ita hilaritas ejus. Dolor patris, filius stultus: et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. Domus, et divitiae dantur a patribus: a Domino autem uxor prudens. Pigredo immittet soporem, et anima dissoluta esuriet. Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit vias suas, mortificabitur. Foeneratur Domino qui miseretur pauperi: et vicissitudinem (0299C)suam reddet ei. Erudi filium tuum, ne desperes, ad interfectionem ejus ne ponas animam tuam. Qui impatiens est, sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. Multae cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. XXIV)

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per (0299D)Dominum meum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito: sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac. Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium ad locum, de quo tu egressus es? Dixit Abraham: Cave ne quando reducas filium meum illuc. Dominus Deus coeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet Angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo: sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis juramento: filium tantum meum ne reducas illuc. Posuit ergo servus manum sub femore (0300A)Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. Tu itque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, oravit Dominum, dicens: Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Igitur puella, cui ego dixero: Inclina 164 hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est, quam praeparasti servo (0300B)tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo Abraham. Nec dum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquae mihi ad sorbendum praebe de hydria tua. Quae respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam, donec cuncti bibant. Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam (0300C)omnibus camelis dedit. Ille autem contemplabatur eam tacite, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Deus, an non. Protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi: est in domo patris tui locus ad manendum? Quae respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Et addidit, dicens: Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei. Cucurrit itaque puella, et nunciavit in domum (0300D)matris suae omnia quae audierat. Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis: Haec locutus est mihi homo: venit ad virum, qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae: dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? praeparavi domum, et locum camelis tuis. Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandum pedes camelorum, et virorum qui venerant cum eo. Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit (0301A)ei: Loquere. At ille: Servus, inquit, Abraham sum: et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatus est: dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat. Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies filio meo uxorem de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito: sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo: ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? Ait, Dominus, in cujus conspectu ambulo, mittet Angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea de domo patris mei. Innocens eris a (0301B)maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. Veni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, ecce sto juxta fontem aquae; et virgo, quae egreditur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquae ad bibendum de hydria tua: et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei. Dumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et ajo ad eam: Da mihi paululum bibere. Quae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. (0301C)Bibi, et adaquabit camelos. Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quae respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino meo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram, sive sinistram. Responderunt Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quicquam aliud loqui tecum. En Rebecca coram te 165 est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii (0301D)domini tui, sicut locutus est Dominus. Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terra Dominum. Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere; fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum. Responderuntque frater ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. Et dixerunt: Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem. Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire (0302A)cum homine isto? Quae ait: Vadam. Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abrahae, et comites ejus, imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. Igitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad. Puteum, cujus nomen est Viventis et Videntis: habitabat enim in terra australi: et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, et ait ad puerum: Quis est homo ille qui venit per agrum in (0302B)occursum nobis? Dixitque ei: I se est dominus meus. At illa tollens cito pallium suum, operuit se. Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit domino suo Isaac. Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris, et accepit uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, temperaret. R\. Amen.

Antiphona 1. Inclinate aurem vestram in verba oris mei, popule meus: attende legem meam. Psalmus LXXVII.

Oratio. Omnipotens immense et misericors Domine: qui non totiens peccantes disperdis, quotiens te delinquendo exasperant peccatores; oppone irae tuae misericordiam: et quotiens te provocamus ut ferias; totiens tibi tua pietas interveniat ut ignoscas. Sacia (0302C)nos itaque pane Angelorum; ut, ejus percepta fortitudine, et maligni callidam versutiam devincamus; et, patefactis coeli januis, ad numerum civium, te adjuvante, introeamus. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Panem coeli dona nobis, Domine. Psalmus LXXVII.

Oratio. Deus, qui panem coeli filiis hominum tribuis, terrenumque animal Angelorum adipe pascis; frumenti verbi tui abundantiam tribue: eoque nos spirituali refice cibo, quo patres nostros aluisti in eremo. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Dominus adjutor noster, et Deus excelsus liberator noster. Psalmus LXXVII.

(0302D)R\. Converte nos, Deus, et ad te convertamur. P. Renova dies nostros, sicut antea. V\. Ut quid in contentione oblivisceris nostri, derelinquis nos in longitudine dierum? P. Renova. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Clamamus ad te Deus, exaudi nos. P. Et a flagello irae tuae libera. V\. Contritos fove, et humiliatos tuere: elisos erige, et peccantibus miserere. P. Et a flagello. V\. Deus excelse, clamorem nostrum attende; peccata dimitte, et pluviam cito largire. P. Et a flagello. V\. Exaudi flentes, et consolare lugentes: gaudium captivis, et patriam redde peregrinis. P. Et a flagello.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

(0303A)Oratio. Excelse Domine esto adjutor noster: ut de abundantia tuae virtutis repleamur solatio fortitudinis; et ex redundantibus gratiae tuae donis ditemur muneribus libertatis.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10

Ad Sextam. Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. XXXI).

R\. Deo gratias.

Ecce dies venient, dicit Dominus et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum: non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti; pactum, quod irritum fecerunt, ut ego minatus sum eis, dicit Dominus. Sed hoc est pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, (0303B)dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in cordibus eorum adscribam eam: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi 166 in populum. Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognoscite Dominum: omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum eorum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non ero memor amplius. R\. Amen.

Antiphona 1. Exaltate Deo adjutori nostro: Jubilate Deo Jacob. Psalmus LXXX.

Oratio. Tibi adjutori nostro Domino exultatione fidei et spei plaudentes oramus, ut petitio nostra in tribulatione diffusa, tuis auribus adpropinquet; et necessitatum nostrarum causas insinuet: tua quippe (0303C)bonitate singulorum precibus semper adsis, ut liberes: et ereptis nobis tribue desiderii ardorem ad te pertendere, et unitatem trinae Majesta is devote concorditer clami are: ut tuis semper laudibus dediti, tuarum justificationum tramitem adsecuti, in te, quaesumus exultationis ornamenta, et spei remedia, et fidei adquiramus coronam. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Cognoscant gentes quoniam nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram. Psalmus LXXXII.

Oratio. Cognoscant gentes, Christe, quod nomen tibi sit Dominus, pro quibus es patibulo crucis adpensus: quosque ignaviae ignorantia dedit, scientia (0303D)restituat conditori: ut fide convertatur conscientia; et spe laetentur in gloria. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Protector noster adspice Deus: et respice faciem Christi tui. Psalmus LXXXIII.

R\. Clamor noster ad te perveniat, Deus. P. Parce, et miserere, quia peccavimus ante te. V\. Inter vestibulum et altare plorabant sacerdotes ministri Domini, dicentes: P. Parce. V\. Gloria, et honor Patri.

Preces. Clamamus ad te: Deus, exaudi. P. Et a flagello irae tuae libera. V\. Protector noster aspice sancte et piissime Pater: flagitia reprime, et praesidium concede. P. Et a flagello. V\. Miserere clemens, et indulge placatus, et parce, quos tuo redemisti (0304A)sanguine sacro. P. Et a flagello. V\. Subveni, et audi aure placida cito, et gemitum attende creaturae totius tuae. P. Et a flagello.

Hymnus. O Nazarene. Quaere fol. 144.

Oratio. Deus virtutum, cujus amabilia tabernacula, et speciosa sunt atria; in quorum ambitu et graditur sanctitas, et congaudet divinitas; da animabus nostris illa attentius concupiscere, in quibus dies una melior super millia noscitur praefulgere: Et illic quaesumus, introducamur vel abjecti, dummodo non simus penitus exteri: ut innovato corpore, sincera corda in te Deum vivum exultatione perpetua gaudeant; et laudem tuam dulci modulatione, ac pio famulatu per succedentia saecula jocundantes persolvant.

(0304B)Pater noster.

Ad Nonam. Lectio libri Proverbiorum (Cap. XXII).

R\. Deo gratias.

Fili, Vir qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem adquiret qui dat munera: animam autem aufert accipientiam. Ejice derisorem, exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae. Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Oculi Domini custodiunt scientiam: et supplantantur verba iniqui. Dicet piger: Leo est foris, in medio platearum occidendus sum. Fovea profunda os alienae: cui iratus est Dominus, incidet in ea. Stultitia conligata (0304C)est in corde pueri, et virga disciplinae effugabit eam. Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias, dabit ipse ditiori, et egebit. Fili mi, inclina aurem tuam, et audi verba sapientiae: appone autem cor ad doctrinam meam: quae pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre, et redundabit in labiis tuis: ut sit in Domino fiducia tua. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. XXV).

R\. Deo gratias.

Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: (0304D)qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque Rebecca, ut consuleret Dominum. Qui respondens, ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. Jam tempus pariendi 167 advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. Qui primus egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli. Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, homo agricola: Jacob autem vir (0305A)simplex habitabat in tabernaculis. Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau, et vendidit primogenita. Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset (Cap. XXVI). Orta autem fame super terram, post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. Apparuit (0305B)ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra, quam dixero tibi. Et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. Et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli: daboque posteris tuis universas regiones has: et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caerimonias legesque servaverit. Mansit itaque Isaac in Geraris. Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (0305C)Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens: Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Deus. Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque subcrescens, donec magnus vehementer effectus est: habuitque possessiones ovium et armentorum, (0305D)et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini, omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae. habitaretque ibi: rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philistiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua: quamobrem nomen putei, ex eo quod acciderat, (0306A)vocavit Calumniam. Foderunt autem et alium: et pro alio quoque rixati sunt, appellavitque eum, Inimicitias. Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. Ascendit autem Isaac ex illo loco in Bersabec, ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui, noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. Itaque aedificavit ibi altare Domino et invocavit ibi nomen Domini. R\. Amen.

Antiphona 1. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. Psalmus LXXXIV.

Oratio. Converte nos Deus salutaris noster; et (0306B)averte iram tuam a nobis: ac super populum tuum pacem praesta, quam loqueris; ut plebs tua laetetur in te; ac salutare tuum custodia salutis intelligens, vel misericordiam tuam temporum prosperitate cognoscat, vel benignitatem tuam fructu foecunditatis suscipiat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Quia tu Domine suavis, ac mitis es, et multum misericors invocantibus te. Psalmus LXXXV.

168 Oratio.

Deus suavis ac mitis, multumque invocantibus te misericors; orationem nostram auribus percipe; ac de multitudine misericordiae tuae nostra errata remove: ut ne humo proni reptemus, ad te visendum (0306C)nos ereptos statue. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Domine, refugium factus es nobis, a generatione in progenie. Psalm. LXXXIX. Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Esto refugium nostrum Domine; plebemque tuam patrio gubernaculo rege: ac sicut saecula patrum tua senserunt remedia; ita nostra in se tua intelligant beneficia.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Vesperos. Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo?

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Psalmus. CXIII.

(0306D)Lauda. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? P. Tota die meditatio mea est. V\. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. V\. Gloria, et honor. P. Tota die.

Hymnus.

Christe, qui regis omnia Verbo, alisque carnem nostram, Cruce inluminans eam, Perducis ad Deum Patrem,


Exemplum dans Apostolis Redemptionem corporis Crucis ornatu floruit, Laetemur in te, Domine.


Deo Patri sit gloria (0307A)Ejusque soli Filio, Sancto simul Paraclito In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus, ut nos sacrosancto jejunio tempore quadragesimae.

Capitula. Servis tuis haec est, Domine, vita, sub spe vitae in hoc saeculo laborare, et per illuminationem gratiae tuae jugiter ad te jejuniis et orationibus vigilare. Consecra ergo, quaesumus, jejunium nostrum, et repelle ab animis nostris nostrorum sarcinam delictorum: quatenus hic superato diabolo, mereamur cum omnibus Sanctis tuis congaudere in regno perpetuo.

Pater noster.

(0307B)Benedictio. Omnipotentis Dei vos gratia protegat, fomemque vestram spirituali cibo reficiat. R\. Amen. Sitim quoque vestram justitiae fluminibus irriget, atque novum dulcedinis suae animis vestris infundat saporem. R\. Amen. Ut tam carne contriti quam spiritu sanctificati ab eo mereamini coelesti dono beatificari. R\. Amen.

Per.

Lauda. Adjuva nos. Oratio. Propitius esto. fol. 126.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona. Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. Psalmus III.

(0307C)Oratio. Ad te, Domine. fol. 149.

Antiphona 1. Si vere utique justitiam loquimini: recte judicate hominum. Psalm. LVII.

Oratio. Domine, qui nos justitiam loqui, et, quae recta sunt praecipis judicare; tribue nobis, ut nec iniquitas in ore, nec pravitas reperiatur in mente: ut puro corde puriorque sermo consentiat: praecedat in operibus justitia, nec inveniatur dolus in lingua. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Non repellet Dominus plebem suam; et hereditatem suam non derelinquet. Psalmus XCIII.

Oratio. Non repellas, Domine, plebem, quam mercatus es; nec derelinquas hereditatem, pro qua cruce adpensus es: sed quousque justitia, nunc (0307D)occulta, manifesto clareat in judicio, pietate porrecta nos rege: et secundum multitudinem dolorum nostrorum tua nos laetifica exhortatione: ut, qui dolorem nunc in praecepto fingis, futuro requiem nobis concedas in saeculo. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Praeoccupemus faciem Dei in confessione: et in psalmis jubilemus ei. Psalmus XCIV.

Oratio. Praeoccupantes faciem tuam, Domine, in confessione, et in psalmis tibi debita modulatione modulantes, adoramus ac procidimus ante te, ploratu interno et gemitu deprecantes: ut quia tu fecisti nos, et tu es Deus noster; nos populum tuum pius Dominus protegas, et oves pascuae tuae pastor (0308A)solicitus attendas: tribuasque his gratiam, pro quibus animam posuisti. R\. Amen.

Per misericordiam.

169 R\. Convertimini ad me, omnis congregatio filiorum Israel: ecce, ego confirmabo super vos faciem meam, dicit Dominus. P. Quia misericors sum ego, ut non in aeternum irascar vobis. V\. Attendite ad me, populus meus; et tribus, me audite. P. Quia misericors. V\. Gloria, et honor. P. Quia.

In Laudibus.

Antiphona. Secundum multitudinem miserationum tuarum dele, Domine, iniquitates meas. Psalmus

Oratio. Secundum multitudinem. fol. 150.

Antiphona. Constitue populum tuum Domine, in loco sancto tuo. Canticum. Domine Deus omnium. (0308B)fol. 17.

Ad Benedictus. Antiphona. Illumina, Domine, vultum tuum super nos, et miserere nobis. P. Ut agnoscamus in terra viam tuam. V\. Deus misereatur nobis, et benedicat nos: illuminet Dominus vultum suum super nos, et misereatur nobis.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Lauda. Seniores cum junioribus laudent nomen Domini. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Genesis (Cap. XXVII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum senuisset Isaac, et caligaverint oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. Cui pater: Vides, inquit, (0308C)quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. Sume arma tua, et pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret, dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, dicentem ei: Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. Nunc ergo fili mi, acquiesce consiliis meis: et perges ad gregem, afferque mihi duos hoedos optimos, ut faciam ex eis cibos patri tuo, quibus ille vescetur: quos cum intuleris, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur. (0308D)Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis: si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo putet sibi voluisse me illudere, et inducat super me maledictionem pro benedictione. Ad quem mater: In me sit ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer ut dixi. Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle patrem illius noverat. Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: pelliculasque hoedorum circumdedit manibus, et colii nuda protexit. Dedit pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. Quibus inlatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu fili mi? Dixitque ei Jacob: Ego sum Esau primogenitus (0309A)tuus: feci tibi sicut praecepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam. Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. Accessit ille ad patrem, et palpato eo dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. At ille: Offer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei et (0309B)vinum: quo hausto, dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti et vini, et olei. Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto Dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae: qui maledixerit tibi, sit maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Vix Isaac sermonem impleverat: et egresso Jacob foras, venit Esau, coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut (0309C)benedicat mihi anima tua. Dixitque Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum primogenitus tuus Esau. Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis ille igitur est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus. Auditis 170 Esau sermonibus patris, inrugiit clamore magno: et consternatus in terra, ait: Benedic etiam mihi, pater mi. Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. Subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo subripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Nunquid non servasti, ait, et mihi benedictionem? (0309D)Respondit Isaac: si dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi: frumento et vino stabilivi eum, tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? Cui dixit Esau: Num unam inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper, erit benedictio tua. Vives gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Veniat dies luctus patris mei, ut occidam Jacob fratrem meum. Nunciata sunt haec Rebeccae, quae mittens, et vocans Jacob filium suum, dixit ad (0310A)eum. Ecce, Esau frater tuus minatur ut occidat te. Nunc audi ergo, fili, vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Aran: habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, et cessabit indignatio ejus, obliviscatur eorum quae fecisti in eum: postea mittam, et adducam inde huc: cur utroque orbabor filio in una die? Dixit quoque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere. (Cap. XXVIII.) Vocavit autem Isaac Jacob, et benedixit ei, praecepitque ei, dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae in domum Bathuel patris matrisque tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. Deus (0310B)autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turmas populorum. Et det tibi benedictiones Abraham, et semini tuo post: ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo. R\. Amen.

Hymnus.

Aeterne lucis Conditor, Lux ipse totus, et dies, Noctem nec ullam sentiens, Natura locis perpetim:


Jam cedat pallens proximo Diei nox adventui Obtendens Lumen siderum Adest et clarus lucifer.


Jam strato laeti surgimus (0310C)Grates canentes et tuas, Quod caecam noctem vicerit, Revertat rursus Sol diem.


Te nunc, ne carnis gaudia Blandis subrepant testibus, Dolis ne cedat saeculi Mens nostra, Sancte, quaesumus.


Ira ne rixas provocet, Gulave ventrem incitet, Opus pervertat ne fames, Turpis ne fluxus occupet;


Sed firmamento sobrii, Casto manentes corpore, Toto fideli spiritu, (0310D)Christe, ducamus hunc diem


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 138.

Capitula. Illumina, Domine. fol. 26.

Lauda. Miserere nobis, Domine: miserere nobis. P. Ecce, tempus est, ut miserearis nobis. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Ecce, tempus. V\. Gloria, et honor. P. Ecce.

Oratio. Sicut servorum in manibus dominorum suorum sunt oculi; ita nostri ad te, Domine: quousque et peccantibus noxam dimittas, et vapulantium (0311A)plagas minuas; impertiasque alimenta et egenis; et medelam tribue vulneratis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Lectio libri Sapientiae. Fili, Custodi. fol. 96.

Proverbiorum Salomonis (Cap. XI).

R\. Deo gratias.

Fili, Justitia simplicis diriget viam ejus: et impietate sua corruet impius. Justitia rectorum liberabit eos: et insidiis suis capientur iniqui. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit. Justus de angustiis liberatus est: et tradetur impius pro eo. Simulator ore decipit amicum suum: justi autem liberabuntur scientia. In bonis justorum exultabit civitas: 171 et in perditione (0311B)impiorum erit laudatio. Benedictione justorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur. Qui decipit amicum suum, sitiens corde est: vir autem prudens tacebit. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat commissum. Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit. Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias. Benefacit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, propinquos abjicit. Impius facit mercedes instabiles: seminanti autem justitia opus fidele. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. XXIX).

(0311C)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Profectus Jacob venit ad terram orientalem. Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. Mosque erat, ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursus super os putei ponerent. Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Aran. Quos interrogans, Nunquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. Sanusne est? inquit: Valet, inquiunt: ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic ad pastum (0311D)eas reducite. Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebant. Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur. Et adaquato grege, osculatus est eam: elevataque voce, flevit, et indicavit ei quod frater esset patris ejus, et filius Rebeccae: at illa fe tinans nunciavit patri suo. Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies (0312A)mensis unius, dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipies. Habebat vero Laban duas filias, nomen majoris Liam: minor appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. Respondit Laban: Melius est ut tibi illam demus quam alteri viro, mane apud me. Servivit igitur Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam. Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. Et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum, dans ancillam (0312B)filiae Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum hujus copulae: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem.

Antiphona 1. In aeternum misericordia Domini, et usque in saeculum veritas ejus. Psalmus XCIX.

Oratio. Laudemus Domine nomen tuum; quoniam suavis es: et, ut os nostrum tuis impleatur affatibus, cor nostrumque instiges: tua proinde nos (0312C)protegat misericordia; qua prolaetetur nos in aeternum veritas manifesta. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Bene nunciate de die in diem salutare Domini. Psalmus XCV.

Oratio. Te Deum psallendo benedicimus, ac precamur, ut nullo obstaculo a tuo prohibeamur officio: quique vero te Dominum confitemur, ditari tuo munere indulgentiae sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Liberet nos Domine dextera tua, et brachium sanctum tuum. Psalmus XCVII.

R\. Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Derelinquat omnis impius (0312D)viam suam, et vir iniquus cogitationes suas. P. Et revertatur unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. P. Et revertatur. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

172 Preces. Dicamus omnes: Et preces nostras, Domine, placatus attende. P. Et in misericordia furorem remove. V\. Benignus, ea quae rogaberis, concede, et postulationem nostram. P. Et in misericordia. V\. Deus noster, aperi oculos tuos, et vide mala, quae nos comprimunt. P. Et in misericordia. V\. Indulgentiam peccatorum nostrorum concede, et lachrymas poenitentum. P. Et in misericordia.

Hymnus. O Nazarene, lux. Require fol. 144.

Oratio. Liberet nos, Domine, dextera tua: imperioque tuo flecte arrogantium corda: ut gentes veritatis (0313A)adventu declarescant, et ostensam salutem cordis humilitate suscipiant.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. 33).

R\. Deo gratias.

Domine miserere nostri: te enim expectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. A voce Angeli fugerunt populi, et ab expectatione tua dispersae sunt gentes. Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo. Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion judicio et justitia. Et erit fides in temporibus suis: divitiae salutis sapientiae et scientiae: (0313B)timor Domini ipse thesaurus est. Ecce videntes clamabunt foris, et Angeli pacis amare flebunt. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus. Nunc exurgam dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor. R\. Amen.

Antiphona 1. Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas servorum suorum, de manu peccatoris liberavit eos. Psalmus XCVI.

Oratio. Deus, cujus in regno credentium terra exultat; cujus justitiam coeli annuntiant; cujus dominationem Angelorum legiones adorant: custodi (0313C)servorum tuorum animas; ac ne peccati auctorem sequentes intereamus, tu libera; tu protege; tu conserva: ut, cum faciem tuam ignis comburens praeierit, non nos meritorum poena exurendos accipiat; sed clementia creatoris, ut vivamus, eripiat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Beati omnes, qui timent Dominum, et qui ambulant in viis ejus. Psalmus CXXVII.

Oratio. Deus, qui timentes te, beatos prophetali voce pronuntias; da in nobis tui amoris obsequia beneplacita; ut ex hoc in viis tuis ambulare nos facias. Sitque, te gubernante, labor noster tuis oculis placitus; cujus fructus tempore remunerationis efficiatur suavissimus: ac sic labor ipse de (0313D)charitate studeatur, ut apud te fruges ei in beatitudine recondantur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. Psalmus CXXX.

R\. Deprecemur Dominum, et placabilis erit nobis. P. Et exaudiet nos, et miserebitur nobis. V\. Venite, exultemus Domino: jubilemus Deo salutari nostro. P. Et exaudi. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Dicamus omnes: Parce, Domine, et miserere. P. Quia pius es. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Quia pius es. V\. Salvum fac, Domine, populum tuum, et benedic hereditatem tuam. P. Quia. V\. Avertatur furor tuus (0314A)a civitate ista et populo tuo. P. Quia pius es. V\. Averte faciem tuam a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras dele. P. Quia.

Hymnus O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Exalta cornu nostrum, Domine, fidei catholicae merito; et ne maculetur mens superbiae morbo, gressus nostros super mundi hujus latitudine tribue ambulare: ne noxii incedamus in compedes; sed humiliter sentiendo ad plenitudinem spei nobis condones properare.

Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua.

Ad Vesperos. Lauda. Sol agnovit occasum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

(0314B)Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Reple, Deus, gaudio os nostrum: et lingua nostra in exultatione. Psalmus CXXV.

Dominus sit. R\. Et Cum.

Lauda. Quam dulcia faucibus meis P. Eloquia tua, 173 super mel et favum ori meo. V\. Ab omni via mala prohibe pedes meos: ut custodiam verba tua. P. Eloquia. V\. Gloria, et honor Patri. P. Eloquia.

Hymnus.

Christe, precamur, annue; Mistasque voces fletibus Semper benignus et pius Venturam in noctem suscipe.


Te corda nostra somnient: (0314C)Te per soporem sentiant: Tuamque semper gloriam Vicina luce concinant.


Vitam salubrem tribue: Nostrum calorem refice: Tetram noctis caliginem Claritas tua inluminet.


Hymnis vota persolvimus, Vesperque sacrum poscimus, Nostrum delens chirographum, Tuumque praestans editum.


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Sancto simul Paraclito In sempiterna saecula. (0314D)Amen.

Supplicatio. Oremus. Quaere fol. 138.

Capitula. Nonarum horarum spatiis hujus diei jam peractis, tibi, Omnipotens Deus, sacrificium reddimus laudis, ut hoc jejunium festum tuorum sit gaudium servulorum: ut, qui tibi submittentes colla servimus, a cunctis diabolicis fraudibus eruamur. Dona itaque servis tuis praesidium indefessum, ut tuis inhaerendo mandatis, non conturbemur ab insidiatore, sed te mereamur habere in omnibus protectorem.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui per eleemosynam et jejunium extingui dixit peccata, super vos benedictionis suae concedat gratiam. R\. Amen (0315A)Ut per jejunii castigationem diaboli calcetis superbiam, et humilitatis Christi apprehendatis itinera. R\. Amen. Ac praestet Dominus, ut per distributionis eleemosynam praesentis vitae remedia et dona consequamini aeterna. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Miserere nobis. Oratio. Sicut servorum in manibus. fol. 170.

SABBATO. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine. Oratio. Quamvis, Domine. fol. 141.

Antiphona 1. Timebunt gentes nomen tuum, Domine. Psalmus CI.

Oratio. Exurge Deus, et miserere Sion; quia tempus (0315B)miserendi nobis advenit: respice ad nostrae paupertatis orationem, tuorumque humilium amplectere precem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Propitius esto iniquitatibus nostris: et sana, Domine, languores nostros. Psalmus CII.

Oratio. Benedicat te, Domine, anima nostra; et omnia interiora ejus in tuis laudibus conclament: ut ad sanandos languores nostros audita oratione concurras; et vitam nostram de interitu redimas; in bonis desiderium nostrum saties; et votum perfectione corones. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Misericordia Domini a saeculo, et usque in saeculum super timentes eum. Psalmus CII.

(0315C)Oratio. Miserator Domine, et misericors, ne irascaris nobis in finem: sed quantum distat oriens ab occasu, iniquitatem a nobis omnem elonga; et juxta altitudinem coeli a terra tuam in nobis misericordiam dilata. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Deprecemur Dominum, dicentes: Peccavimus tibi, Deus: P. Patientiam habe in nobis, et propitiare in malis, quae quotidie adcrescunt super nos. V\. Defecimus in ira tua, et in furore tuo conturbati sumus. P. Patientiam. R\. Gloria, et honor.

In Laudibus.

Antiphona. Cor contritum et humiliatum, Deus, ne despicias. Psalmus

Oratio. Hunc psalmum, medicaminibus poenitentiae (0315D)plenum, vocibus tibi Domine lingua nostra persolvimus: postulamusque, ut sicuti David post Uriae Cethaei sanguinem fusum, per cor contritum et humiliatum diluisti commissa; ita quoque nostra Domine simili satisfactione dignare amputare peccata. R\. Amen.

Per misericordiam

Antiphona. Ne extermines plebem tuam, Domine, et hereditatem tuam, quam liberasti.

Canticum. Domine, Domine rex deorum. Require fol. 103.

174 Oratio. Universae carnis spiritui fortissime ac misericors Deus, propitiare, quaesumus; universitati Ecclesiae tuae dimitte peccata omnium; aufer, (0316A)quaesumus, a nobis iniquitates et scelera nostra; tuaeque nos benedictionis et pacis infusione locupleta. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam: P. Ipsa me deduxerunt, et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum.

Canticum. Benedictus. fol. 6. Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum.

Lectio libri Genesis (Cap. XXXII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Misit Jacob nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terra Seir, in regione Edom: praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo (0316B)Esau: Haec dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. Reversique sunt nuncii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tuum cum quadringentis viris. Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves, et camelos, in duas turmas, dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur. Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis (0316C)tuae, et benefaciam tibi: minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest. Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo, capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem. Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, (0316D)dixitque pueris suis: Antecedite me: et sit spatium inter gregem et gregem. Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau: et interrogaverit te, Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quae sequeris? respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino suo Esau: ipse quoque post nos venit. Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum. Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi. Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (0317A)Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas, cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboch. Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod est nomen tibi? Respondit: Jacob. At ille, Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Et benedixit (0317B)ei in eodem loco. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ortusque est ei statim sol, postquam trangressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Jacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. (Cap. XXXIII) Levans autem Jacob oculos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum: et posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. Et ipse progrediens, 175 adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret (0317C)frater ejus. Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans, flevit. Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertineant? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo. Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt. Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. At ille illi ait: Habeo plurima frater mi, sint tua tibi. Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe (0317D)munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens, ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. Dixitque Jacob: Nosti domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas, mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. Praecedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant vitae tuae. Non est, inquit, necesse: hoc unum tantum indigeo, ut inveniam (0318A)gratiam in conspectu tuo, domine mi. Reversus est itaque illo die Esau itinere, quo venerat in Seir. Et Jacob venit in Socoth: ubi aedificata domo et fixis tentoriis, appellavitque nomen loci illius, Socoth, id est, tabernacula. Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae: et habitavit juxta oppidum. Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula a filiis Hemor patris Sichem, centum agnis. Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel. R\. Amen.

Hymnus.

Deus creator omnium, Lucis auctor et diei, (0318B)Perlustra corda omnium, Jesu bone, fidelium.


Lucescat habitaculum Tuum, Christe, hospitium, Nostraeque tectum animae Figmentum tuae dexterae.


Tuo cruore proprio, Quo ipse commercatus es, Lucratus Deo animas Tua morte ultronea.


Laetetur caro fragilis, Simulque et homo interior, Vicisse noctis tenebras Perennis lucis lumine.


Diei hujus gratia (0318C)Concede, sine crimine Custodia perpetua Fruamur tua, Domine.


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Sancto simul Paraclito, In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus.

Capitula. Emitte lucem tuam et veritatem tuam, Domine Deus noster: ut splendor divinitatis tuae caliginem mentis nostrae enubilet; et vera humanitatis assumptio, humani generis sit manifesta redemptio, ut, dum verus Deus verusque homo in nobis ac pro nobis ostenderis, opus tuum omnipotentia eripiat ab hoste (0318D)captivos; et enutriat misericordia jam redemptos.

Pater noster.

Lauda. Miserere nobis, Domine. P. Miserere nobis. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Miserere. V\. Gloria, et honor. P. Miserere.

Oratio. Ad te Domine, oculos nostros erigimus, quem in coelestibus terrae machinam virtute continere fatemur. Miserere igitur nostri Domine, miserere, et peccatis nostris, pro quibus te metuimus, parce: ut contemptum nostrum pietate clementi respicias; et a delicti obprobrio dextera nos tuae virtutis eripias. R\. Amen.

Per misericordiam

Ad Tertiam. (0319A) Proverbiorum (Cap. XV).

R\. Deo gratias.

Fili, Cor sapientis quaerit doctrinam: et os stultorum pascitur imperitia. Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi juge convivium. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni insatiabiles. Melius est vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, 176 mitigat extentas. Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via justorum absque offendiculo. Filius sapiens laetificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam. Stultitia gaudium stulto: et vir prudens diriget gressus suos. Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi (0319B)vero plures sunt consiliarii, confirmantur. Laetatur homo in sententia oris sui: et sermo opportunus est optimus. Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. Domum superborum demolietur Dominus: et firmos faciet terminos viduae. Abominatio Domini cogitationes malae: et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. Conturbat domum suam qui sequitur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. Meus justi meditabitur obedientiam: os impiorum redundat a malis. Longe est Dominus ab impiis: et orationes justorum exaudiet. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. 37).

Deo gratias.

(0319C)In illis diebus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum Patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecit ei tunicam polymitam. Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit. Dixitque ad eos: Audite somnium quod vidi: Putabam ligare nos manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum (0319D)meum. Responderunt fratres ejus: Nunquid Rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim, adorare me. Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: (0320A)veni, mittam te ad eos. Quo respondente, Praestosum, ait: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem: invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret. At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges. Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothaim. Perrexit itaque Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothaim. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque, Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi (0320B)prosint somnia sua. Audiens autem haec Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: Non interficiamus animam ejus, nec effundamus sanguinem: sed projicite eum in cisternam veterem, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam. Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum, portantes aromata, et resinam, et sacten, in Aegyptum. Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem (0320C)ipsius? Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis: qui duxerunt eum in Aegyptum. Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguinem hoedi, quem occiderant, tinxerunt: mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. Quam cum cognovisset 177 pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Scissisque vestibus, (0320D)indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis magistro militum. R\. Amen.

Antiphona 1. Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium Dominum. Psalmus CIV.

Oratio. Narrantes mirabilia tua, Domine, sancto tuo laetemur in nomine: da nobis te quaerendi solertiam; et inveniendi tribue efficaciam: ut te mereamur aspicere, et vultus tui semper ostensione gaudere. R\. Amen.

(0321A)Per misericordiam.

Antiphona 2. Memento nostri Domine in beneplacito populi tui. Psalmus CV.

Oratio. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, et in tuo nos visita salutari: ut qui nostris cum patribus coram te inique gessimus; a damnationis origine et actualis peccati contagione, tua reduce gratia liberemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Visita nos, Domine, in salutari tuo. Psalmus CV.

R\. Deus misereatur nobis, et parcat peccatis nostris: P. Et avertat iram suam a nobis. V\. Inluminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. P. Et avertat. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

(0321B)Preces. Dicamus omnes: Misericors P. Domine, miserere. V\. Qui es unius potentiae, ejusdemque cum Genitore substantiae. P. Domine. V\. Qui princeps sacerdotum es, regum rector, populorum Dominus. P. Domine. V\. Qui captivis reddis patriam, infirmis opem, consolationem moerentibus. P. Domine. V\. Indulgentiam postulamus, concede: poenitentibus salutem tribue. P. Domine.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Salva nos, Domine, qui auctor es nostrae salutis: et congrega nos de nationibus, qui redemptis libertas, et redemptio factus es libertatis. Concede itaque nobis, ut qui nunc malorum permixtione gemimus, te protegente ac secernente, in tranquillitate, qua Sanctos suscipis, gaudeamus.

(0321C)Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. LXV).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres: qui habitabant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum. Qui dicunt, Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus, qui sacrificaverunt (0321D)super montes, et super colles exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu. Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos: hereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. R\. Amen.

Antiphona 1. De necessitatibus nostris libera nos, Domine. Psalmus CVI.

Oratio. De necessitatibus nostris libera nos Domine: et animarum nostrarum inediam verbi tui adipe pasce; sedentesque in tenebris et umbra mortis, lucis tuae lustra serenitate. R\. Amen.

(0322A)Per misericordiam.

Antiphona 2. Misericors Dominus, et justus, et Deus noster miseretur. Psalmus CXIV.

Oratio. Misericors Domine et juste, libera animas nostras de morte; oculos nostros a lacrymis; pedes nostros a lapsu, atque utriusque rei in nos serva clementiam: et, si justitia tua corripimur, misericordia tua protegamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Psalmus CXXIII.

R\. Propitius esto peccatis nostris, P. Domine. V\. Non secundum peccata nostra facias nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. A. Domine. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

(0322B)Preces. Verbum Patris altissimi, Redemptor, P. Peccantibus miserere. V\. Ad te levamus 178 oculos, exaudi propitius. V\. Bonitatem tuam poscimus, indulge propitius. P. Redemptor, peccantibus miserere. V\. Curvatos diro crimine misericors erige. P. Redemptor, peccantibus V\. Dominator sanctissime placabilis aspice. P. Redemptor, peccantibus miserere. V\. Extende tuam dexteram, et nos omnes libera. P. Redemptor, peccantibus. V\. Fac nobiscum misericordiam, et de peccatis veniam. P. Redemptor. V\. Gloriose potentissime quod poscimus, tribue. P. Redemptor, peccantibus. V\. Hanc plebem protege placiturus, et pacem misericors. P. Redemptor, peccantibus. V\. Agnosce nostra facinora, et da indulgentiam. P. Redemptor, peccantibus.

(0322C)Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Esto in nobis, Domine Deus Israel: et malorum infestationem, ne deglutiamur, a nobis repelle; nocivamque iracundiam, ne obsorbeamur, comprime: sicque in nobis torrens tuae voluptatis redundet, ut vitiorum torrentem anima nostra se sine discrimine pertransisse exultet: neque inimicorum dentibus laniemur; sed ereptos nos de venantium laqueis gratulemur: et tu adjutor noster heredita nos in possessione aeterna; qui, cooperante Verbo tuo Sanctoque Spiritu fecisti coelum et terram.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

IN SECUNDO DOMINICO QUADRAGESIMAE. Ad Vesperum. (0322D)In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. R\. Deo gratias.

Dominus sit. R\. Et.

Lauda. Fecit lunam in tempore: P. Sol cognovit occasum suum. V\. Exiet homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperum. P. Sol.

Dominus sit. R\. Et.

Antiphona. Deus deorum, et Dominus dominorum rex magnus et fortis, et terribilis est, qui personam non accipit, nec munera; facit judicium pupillo et viduae, amat peregrinos, P. Et dat illis victum, atque vestitum: vos autem amate peregrinos. V\. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit. P. Et dat. V\. Gloria, etc.

(0323A)Dominus sit. R\. Et.

Lauda. Appropinquet oratio mea in conspectu tuo Domine. P. Intret postulatio mea coram te: secundum verbum tuum vivifica me. V\. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. P. Intret. V\. Gloria, etc. P. Intret.

Hymnus.

Auctor luminis, Filius Virginis, Paterque Matris, Filiusque Patris, Qui coeco sedenti stipem petenti Lumen dedisti.


Sedensque caecus tenebris oppressus, Quem voluerat sic nasceretur coecus, In quem virtus sua omnibus credentibus (0323B)Comprobaretur.


Gaudetque coecus, lumine recepto, Quem visitabat Medicus excelsus, A Patre dilectus, ut ablueretur Mundi delictum.


Plebs Hebraeorum simulque dixerunt: Parentes ejus veniant, per quos quaesierunt: Qui coecus est natus, a cujus virtute est Inluminatus.


Parentes autem Hebraeorum fatentur: Ex utero matris coecus fuit natus: Aetatem habet, ipsum interrogate; Dicat veritatem


Confitetur coecus, qui fuerat sanatus: (0323C)Ad me accessit Propheta magnus, Cujus virtute, oculo, et corde sum Illuminatus.


Fecit qui lutum de sancto sputo, Tegmen oculorum linuit ac luto, Jussit lavari Siloe, piscina me Clarificavit.


Gloria Patri, Trino sempiterna Gloria, Christo, Spirituique sancto: Praedicet Trinum pia voce nomen Omne per aevum. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem

Capitula. Christe Deus, luminis perenne principium, qui septimum diei curriculum sanctificatione (0323D)potius, quam operatione voluisti esse confitentium, quaerimus ecce faciem tuam, sed impedimur conscientiae nostrae tenebra consueta: conamur adsurgere, sed relabimur in moerorem; non ergo abjicias te quaerentes, qui non quaerentibus apparere dignatus es. Ecce dierum nostrorum decimas sancto tuo nomini annuis recursibus persolventes, septimum nunc ex ipsis decimis peregimus diem; da ergo nobis adjutorium in hujus laboriosi itineris via quo inlibata tibi nostra dedicentur obsequia: ut labores nostros amoris tui desiderio releves, et socordiam sensus nostri fervida dilectionis tuae ubertate exuscites; ut in te vita nostra non 179 habeat casum sed fides inveniat praemium.

(0324A)Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Benedictio. Omnipotens Deus per observantiam horum dierum purificet corda vestra ab omni contagione peccaminum. R\. Amen. Sic nos in servitute sua timoris sui lege constringat, ut amoris praemio foveat. R\. Amen. Quo desiderio aeternitatis labores vestros copiose reficiens, regni sui nos efficiat coheredes. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Utinam, Domine, dirigantur viae nostrae, P. Ad custodiendas justificationes tuas. V\. Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. P. Ad custodiendas. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ad (0324B)custodiendas.

Oratio. Dirigantur viae nostrae, Domine, ad custodiendas justificationes tuas: et qui legis tuae nitimur perscrutari secreta, tua quoque perducamur ad praemia. R\. Amen.

Lauda. In toto corde meo Deus exquisivi te: P. Ne repellas me a mandatis tuis. V\. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. P. Ne repellas. V\. Gloria, et honor, etc. P. Ne repellas.

Oratio. In via testimoniorum tuorum, Domine, quasi in omnibus divitiis delectamur; neque enim quicquam nobis deesse credimus, cum te propitium adesse cognoscimus. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0324C)Psalmus L. Totus cum Gloria, et honor, etc.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Sub silentio; Postea Preces.

Preces. Domine misericordiarum, P. Obliviscere peccata nostra. R\. Qui pertingens a fine in finem fortiter, disponis omnia suaviter, P. Obliviscere. V\ Qui in finem temporis commemoratus nostri, ad redimendos nos descendisti, P. Obliviscere. V\. Qui ex Mariae Virginis utero per mysterium nobis es genitus, P. Obliviscere.

Oratio. Exaudi orationem nostram. fol. 138.

Hymnus. Aeterne rerum Conditor. fol. 3.

Oratio. Domine Deus Pater omnipotens inspirator precum, teque invocantium velox auditor; voci (0324D)nostrae, oramus, clementiae tuae aurem appone; et nostrorum vincula peccaminum potenti miseratione dissolve: ac sicut nos gallorum canoribus ad matutinam gratiam provocas consurgere, et prophetali vaticinio in lucem gentium unicae Redemptionis te praenuntias; ita nunc, initiantibus nobis, intuitu superno adsiste: sic quaesumus famulatus nostri vota suscipias, ut ad lucem lucis abundanti nos misericordia sublevando perducas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? Tu autem Domine susceptor meus. Psalmus III.

Antiphona 2. Lava me ab injustitia mea: et a peccato meo munda me, Domine. Psalmus

(0325A)Antiphona 3. In te confidit anima mea: libera me, Domine. Psalmus LVI.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te redimendo suscipis, et exaltando glorificas, plebem tuam ab injustitia, et a peccatorum vinculo libera: veritatis et sapientiae tuae munere corda eorum locupleta, mentesque sanctifica, ut sicut in coelo cum Sanctis regnat gloria, sic et in omnibus maneat salus, et benedictio tua. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Judicate pupillo, et egeno: P. Justificate viduam, et humilem. Eripite pauperem, et egenum. V\. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit. P. Justificate. V\. Gloria, et honor Patri, etc.

(0325B)Oratio. Christe Deus fac nos semper in egenum et pauperem promptiores existere, et legem tuam custodire: ut misericordiae operibus affluentes, aeternorum civium mereamur esse consortes. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Quaerite Dominum, et confortamini: P. Quaerite faciem ejus semper. Mementote mirabilium ejus quae fecit. V\. Semen Abraham, servi ejus: filii Jacob, electi ejus. P. Quaerite. V\. Gloria, et honor, etc.

Oratio. Quaerentibus te, Domine, tribue fortitudinem; et quaerendi te jugiter infunde amorem: ut qui tuam desiderant cernere faciem, perniciosam mundi non appetant voluptatem: eosque saeculi blandimenta non detineant usquequaque captivos; (0325C)ut lux vultus tui clarificet jam beatos. R\. Amen.

Antiphona 3. Miserator, et misericors Dominus: et longanimis, et multum misericors. 180 Non in finem irascetur: P. Neque in aeternum indignabitur. V\. Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. P. Neque. V\. Gloria, et honor, etc.

Oratio. Miserator Domine, et misericors non irascaris nobis in finem; sed quantum distat Oriens ab Occasu, iniquitatem omnem a nobis elonga, et juxta altitudinem coeli a terra tuam in nobis misericordiam dilata. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Haec dicit Dominus: Afflixi populum meum (0325D)nimis: a viis suis non sunt reversi: multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arena maris. P. Propter hoc si egerint poenitentiam a malo suo, habitabunt in terram absque pavore in sempiternum. V\. Omnes vias meas intelligere noluerunt, ut pervenire facerent ad me clamorem egeni, et audire vocem pauperis. P. Propter. V\. Gloria, et honor, etc.

Oratio. Protector noster Domine, converte nos a viis nostris pravis, et habitare nos fac absque pavore in terra hereditatis nostrae: ac sic nos liberatos fidei moderamine contine, ut nec prosperitate saeculi extollamur, nec invidi hostis adversitate turbemur, vel facinorum nubilo obumbremur; sed sperantes in te, quaesumus, ut nos in tua justitia liberes, nec condigna pro admissis juste repenses: inlumina (0326A)itaque faciem tuam super hereditatem tuam, et salva nos propter misericordiam tuam. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. In tribulatione nostra memores simus tui, Deus: in tribulatione modica, eruditio tua facta est nobis.

Canticum. De nocte vigilat. fol. 64. Reiteretur Antiphona. In tribulatione.

Oratio. De nocte vigilantem ad te spiritum nostrum luce Deus decora praeceptorum tuorum: et in tempestate requirentium te vigila; ut lux adesto meridiana: nullae nos tenebrae te sequentes impediant; ne injustitiae amor nostra a te vestigia retrahat: sed valeamus justitia dicere, te auctorem justitiae proficienti postulemus aviditate: ac dum te perpetim (0326B)amplectere concupiscimus, tuae quoque sapientiae amplexibus haereamus. R\. Amen.

Ad Benedictus. Antiphona. A vigilia matutina usque ad noctem: a custodia matutina speret Israel in Domino. V\. Quia apud Dominum est misericordia: et copiosa apud eum redemptio.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: P. Laudate eum in excelsis. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Genesis (Cap. XXXIX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus sui, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. Fuitque Dominus cum eo, (0326C)et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo Domini sui, qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia quae gereret, ab eo dirigi in manu illius. Invenitque Joseph gratiam coram Domino suo, et ministrabat ei, a quo praepositus omnibus, gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant: benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam: nec quicquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulcher facie, et decorus aspectu. Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: (0326D)Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quicquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Dominum meum? Hujuscemodi verbis per singulos dies loquebantur, et mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat stuprum. Accidit autem quadam die, ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: et illa apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio, fugit, et egressus est foras. Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet (0327A)nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: dumque ego succlamassem, et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, et ait: Ingressus est ad me servus Hebraeus quem adduxisti ut illuderet mihi: 181 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus est illius, et dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quicquid fiebat, sub ipso erat. Nec noverat (0327B)aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. (Cap. XL.) His itaque gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo. Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus) misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis. Aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. Videruntque ambo somnium nocte una juxta interpretationem congruam sibi: ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, sciscitatus est eos dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? Qui responderunt: Somnium (0327C)vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Nunquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium: Videbam coram me vitem, in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies sunt: post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facies mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni, (0327D)et educat me de isto carcere: quia furtim sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum. Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium, quod haberem tria canistra farinae super caput meum: et in uno canistro quod excelsius, portare me putabam omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: Tria canistra, tres adhuc dies sunt: post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. Et exinde tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. Restituitque alterum in (0328A)locum suum ut porrigeret regi poculum: alterum suspendit in patibulum, ut conjectoris veritas probaretur. R\. Amen.

Hymnus. Auctor luminis. fol. 178.

Supplicatio. Oremus.

Capitula. Expectatio salutis nostrae Domine, verba, supplicum precibus ad te directa sacris auribus percipe: et occultum cordis clamorem occultorum scrutator intellige: ut ea, quae non timemus admittere, et erubescimus pandere, tu rex noster miseratus dimittas, et placatus indulgeas: ut oratio confitentium mane ad te perveniat, et tuae clementia pietatis a te donata succurrat.

Pater noster.

Lauda 1. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. P. (0328B)Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum. V\. Cantate Domino canticum novum: laus ejus in Ecclesia sanctorum. P. Laetetur. V\. Gloria, et honor etc.

Oratio. Laus tua, Domine, in Ecclesiis sanctorum personet: et fidelium pectora in te semper exultent: merito sanctorum laetentur in gaudio fideles populi: quique vero laudem in tuo honore depromimus, cum sanctis tuis omnibus promissa gaudia impetremus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda 2. Laudent nomen Domini in choro: in tympano. P. In Psalterio psallant ei. V\. Quia beneplacitum est Domino in populo suo. et exultabit mansuetos in salutem. V\. Gloria, et honor, etc.

Oratio. Deus, qui ineffabilibus Angelorum studiis (0328C)celebrandus humanis etiam cultibus delectaris: non quod nostri in aliquo indigeas: sed ut locum in nobis exercendae bonitatis invenias: qui usum tuae laudis fructum vis esse laudationis; exaudi preces nostras; et praesta, ut sit tuba tua fidei nostrae clara confessio; sint cymbala tua, labia nostra, et consona interioris atque exterioris officia: sint citharae tuae animae nostrae: ac misericordiae tuae laudem largata modulatione 182 permulceant. R\. Amen.

Per misericordiam.

In secundis Vesperis.

Lauda. Usque ad vesperum quam magnificata sunt opera tua, Domine.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0328D)Antiphona. Domine Deus patris nostri Abraham, et Deus Isaac, qui dixisti, P. Ut benefaceres nobis: erue nos de manu iniquitatis nostrae. V\. Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis. P. Ut benefaceres. V\. Gloria, et honor, etc.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam. P. Deprecatus sum faciem tuam de toto corde meo. V\. Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. P. Et deprecatus. V\. Gloria, etc.

Hymnus.

Deus, qui certis legibus Noctem discernis, ac diem; Ut fessa cures corpora, (0329A)Somnus relaxet etium.


Te noctis inter horridae Tempus precamur, ut sopor Mentem dum fessam detinet. Fidei lux inluminet.


Hostis ne fallax incitet Lascivis curam gaudiis Secretam noctis advocans Blandus in aestus corporis.


Subropat nullus sensui Horror timoris anxii, Inludat nulla mentem Fallax imago visus.


Sed cum profunda vexerit Somnus, curarum nescius, (0329B)Fides nequaquam dormiat, Vigilque sensus somniet.


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Sancto simul Paraclito, In sempiterna saecula. Amen

Supplicatio. Oremus.

Capitula. Jesu praeceptor occurre nobis ambulantibus viam, cupientibus pervenire ad patriam; ut praecedente luce tua, ambulemus in viam rectam, nec oberremus in tenebram istius noctis horrendam, te in nobis lucente, qui es via, veritas et vita; da igitur nobis ut sicut caecus ille confessione verae credulitatis obtinuit donum indultae salutis: ita nos (0329C)adipiscamur in istis verbis effectum piae petitionis cum ea quae nos docuisti, proclamaverimus e terris:

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Benedictio. Omnipotens Jesus Christus, qui virtute potentiae suae caecis oculis praestitit medicinam, ipse oculos vestros ab omni vanitate avertat. R\. Amen. Et qui illi praestitit se in veritate cognoscere, ipse corda vestra in sui nimis dilectione confirmet. R\. Amen. Quique se per hoc miraculum ostendit admirabilem populis, ita nos dono impleat sanctae virtutis, qualiter ad aeternam vitam sine macula pervenire possitis. R\. Amen.

(0329D)Per misericordiam.

Lauda. Ab omni via mala prohibe pedes meos, Domine: P. Ut custodiam verbum tuum, Deus meus. V\. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est. P. Ut. V\ Gloria, et honor Patri, etc.

Oratio. Ab omni via mala prohibe pedes meos, Domine: verbumque tuum tota servemus attentione; atque a malo recedere, et tibi nos perpetim facias complacere. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda 2. Ne auferas de ore meo verbum veritatis, Domine: P. Quia in judiciis tuis speravi. V\. Et veniat super nos misericordia tua Domine: (0330A)salutare tuum, et eloquium tuum. P. Quia. V\. Gloria, et honor, etc.

Oratio. Tua super nos misericordia, Domine, dum rogamus, adveniat: tuumque salutare cor nostrum eloquatur, et eruditio mentes nostras enutriat: ut qui in tuis speramus sermonibus, tuis per omnia consolemur virtutibus: ac dum spes nostra in te dirigitur, spei ipsius a te nobis petitio concedatur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda 3. Veniat super nos, Domine, misericordia tua: P. Salutare tuum, et eloquium tuum. V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. V\. Gloria, et honor, etc.

Oratio. Veniat super nos, Domine, salutare tuum: (0330B)ut ex ore nostro veritatis numquam decidat verbum; nec confundamur eloquii testimonio tui; sed libere fateamur tuae legis insignia. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda 4. Averte oculos meos, ne videant 183 vanitatem: P. Et in via tua vivifica me, Domine. V\. Legem pone mihi Domine viam justificationum tuarum: et exquiram eam semper. P. Et in via. V\. Gloria, et honor, etc.

Oratio. Averte oculos nostros, Domine, ne videant vanitatem; et in via tua vivifica nos: fac nos odire saeculum, et diligere Christum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Psalmus L totus cum Gloria Patri, etc.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. (0330C)Pater noster.

Preces. Averte, Domine. P. Iram tuam a nobis. V\. Adsit nobis potentia tua, Domine. P. Iram. V\. Benedic, Domine hereditatem tuam. P. Iram. V\. Concede pacem Ecclesiae tuae, Domine. P. Averte.

Oratio. Averte, Domine, faciem tuam a peccatis nostris; et omnem iram ac furorem tuum a nobis remove: Ecclesiae tuae pacem concede; et omnes iniquitates nostras clemens dele: remove ab oculis tuis nostrarum facinus voluptatum, nostraeque confessioni tuum clementer appone auditum; et veniae da remedium. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

FERIA SECUNDA. Ad Matutinum. (0330D) Tu autem Domine. Psalmus 3. Oratio. Quamvis, Domine. fol. 141.

Antiphona 1. Lignum vitae planta, Domine, in cordibus nostris; ut det fructum in tempore suo. Psalmus I.

Oratio. Concede nobis, Domine, ob amorem beatitudinis consilia declinare iniquitatis; cathedram itaque pestilentiae procul a nobis sepone: ut pestiferae doctrinae tabes non adhaereat conniventiae nostrae; sed voluntatem nostram a malitiae assensione tu remove; et meditatione legis tuae jugi nos tibi amore conjunge. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0331A)Antiphona 2. Servite Domino in timore. Psalmus 2.

Oratio. Servientes tibi Domine in timore ob metum judicii, exultantes cum tremore ob fiduciam spei, doce nos apprehendere disciplinam, qua judicantes terram corporis nostri veteris hominis figulum confringamus, et exterioris terrae purgamenta calcemus; ac secundum coelestis imaginem hominis reformati, in hereditatem tuam servitute humili, et in possessionem tuam cultu perpetim transferamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Tibi derelictus est pauper: pupillo tu eris adjutor. Psalmus IX.

Oratio. Deus, cui humanae fragilitatis cura relicta (0331B)est; tu pauperum in tribulatione praestas: tu egenis adesto suffragium pius; ut brachia malignantium, qui nos evertere nituntur, fortitudine tua prosternantur: ne dum voluntatis suae proterviam implent, magnificare se de hereditate tua jactanter aggrediantur: sic clemens clientes erudi et protege, qualiter praesentis vitae solatium foveas, et post ad aeterna praemia introducas. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Audite me rectores filiorum Israel, dicit Dominus: nolite timere, neque conturbemini, quia ego multiplicabo vos; et non eritis pauci numero: P. Sed absque pavore habitabitis in terram vestram. V\. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris; et non erit vobis rapina iniquitatis. (0331C)P. Sed absque. V\. Gloria, et honor, etc.

In Laudibus.

Antiphona. Miserere. Psalmus L. Oratio. Miserere, Domine, miseris. Quaere fol. 141.

Ad Canticum. Antiphona. Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo.

Canticum. Attende coelum. Quaere fol. 4.

Oratio. Montes, cantate nobis, et terra. Quaere fol. 139.

Ad Benedictus. Antiphona. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. V\. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea in terra deserta, invia, et inaquosa.

Canticum. Benedictus es Domine. Quaere fol. 6.

Lauda. In potentatibus ejus laudate Dominum: (0331D)secundum multitudinem magnitudinis ejus laudate eum. Psalmus CXLIX.

Lectio libri Genesis (Cap. XLI).

R\. Deo gratias.

In diebus illis: Triginta annorum erat Joseph quando stetit in conspectu regis Pharaonis, et circumivit omnes regiones Aegypti. Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti. Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est: 184 tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. Natique sunt Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putipharis sacerdotis Heliopoleos. Vocavitque nomen primogeniti. (0332A)Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. Igitur transactis septem annis ubertatis, qui fuerunt in Aegypto: coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph: et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta etiam terra Aegypti fames erat: qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quicquid ipse vobis dixerit, facite. Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis: nam et illos oppresserat fames. Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae (0332B)temperarent. (Cap. XLII.) Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare neglexistis? audivi quod triticum venundetur in Aegypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quicquam patiatur mali: ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. Et Joseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? (0332C)Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae, venistis. Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quicquam famuli tui machinantur mali. Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis. Et illi: Duodecim, inquiunt, fratres servi tui sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre versatur, alius non est super. Hoc est, ait, quod locutus sum: Exploratores estis. Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non (0332D)egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis. Deum enim timeo. Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis in domos vestras, et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustias (0333A)animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. E quibus unus Ruben, ait: Nunquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. Nesciebant enim quod intelligeret Joseph: eo quod per interpretem loqueretur ad eos. Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. At illi portantes frumenta in asinis, profecti sunt. Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, dixit fratribus suis: Reddita est mihi (0333B)pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes: Locutus est nobis Dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae. Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: Fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, fratremque vestrum minimum adducite ad me, 185 ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere (0333C)possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam. His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias: exterritisque simul omnibus, dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis, Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Benjamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt. Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversitatis acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. (Cap. XLIII.) Interim fames omnem terram vehementer premebat. Consumptisque (0333D)cibis quos ex Aegypto detulerant, dixit Jacob filiis suis: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria: Sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei, et alium habere vos fratrem. At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: (0334A)et nos respondimus ei consequenter juxta illud quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum? Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos, et parvuli nostri. Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. Si non intercessisset dilatio, jam vice altera venissemus. Igitur Israel pater eorum dixit eis: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. Pecuniamque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam (0334B)invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit: sed fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. Deus autem omnipotens faciat eum vobis placabilem. R\. Amen.

Hymnus. Fulgentis auctor. fol. 96.

Capitula. In Matutinis meditamur te Domine; quia te inluminante, susceptor es nostrum: quod pro nobis natus es, confitemur; et in velamento alarum tuarum cruce tua protecti laudamus: dona igitur nobis, ut qui munera tua in sacro mysterio praedicamus. te in summo munere perfruamur.

Pater noster.

Lauda. Confirma super nos, Deus, misericordiam tuam. V\. Laudate Dominum omnes gentes: et conlaudate eum omnes populi. Gloria, et honor Patri, et (0334C)Filio, etc.

Oratio. Confirma super nos misericordiam tuam Domine: ut cum omnibus gentibus te praesenti laudemus in saeculo; tuaque veritate salvati, tecum semper maneamus in regnum aeternum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap XXIII).

R\. Deo gratias.

Fili, audi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt: quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum (0334D)senuerit mater tua. Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. Exultat gaudio pater justi: qui sapientem genuit, laetabitur in eo. Gaudeat pater, et mater tua, et exultet, qui genuit te. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. XLIII).

R\. Deo gratias.

In diebus illis: Descenderunt filii Israel in Aegyptum, et steterunt coram Joseph. Quos cum ille vidisset, et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam hodie mecum sunt comesturi meridie. Fecit ille sicut fuerat imperatum, et introduxit viros in domum. Ibique exter (0335A)riti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti, 186 et nos, et asinos nostros. Quamobrem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem locuti sunt: Oramus, Domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus. Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, (0335B)quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon, et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem. Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram. At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Sanusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis (0335C)mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. Festinavitque in domum, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lachrymae: et introiens cubiculum, flevit. Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes. Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium) sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. (0335D)(Cap. XLIV.) Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Fa tumque est ita. Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph, accersito dispensatore domus, ait: Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. Fecit ille ut jusserat. Et apprehensis per ordinem locutus est. Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi sui tantum (0336A)flagitii commiserint? Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante (0336B)eum pariter in terram corruerunt. Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro Domine, audi me: ut loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem, aut fratrem? et nos respondimus (0336C)tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius datus est; cujus uterinus frater est mortuus: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos 187 super illum. Suggessimus tibi domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus. Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. Cui diximus: Non possumus ire: si frater noster (0336D)minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. At ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos. Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima dependeat) videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. Ego proprie servus tuus sum, qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem omni tempore. Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini (0337A)mei, et puer ascendat cum fratribus suis. Non enim possum redire ad patrem, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam. (Cap. XLV.) Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae. Elevavitque vocem cum fletu: quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis. Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro (0337B)salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. Biennium est enim quod coepit fames in terra esse: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti. Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei, Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti: descende ad me, ne moreris, et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae (0337C)possides. Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides. En oculi nostri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. Nunciate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto: festinate, et adducite eum ad me. Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. Osculatus est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum. Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. R\. Amen.

Antiphona 1. Desiderium pauperum nunc exaudiet, (0337D)dicit Dominus. Psalmus IX.

Oratio. Desiderium tuorum Domine pauperum sic intende propitius, ut et donorum coelestium nobis copiam tribuas; et tumorem praetereuntium rerum a nobis avertas: Auris quoque tua nostram ita orationem intendat, ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris; et pro humiliatione praesentium gaudia retribuas aeternorum. R\. Amen.

Antiphona 2. Justus Dominus et justitiam dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. Psalmus X.

Oratio. Justus es Domine, et justitiam diligis, atque aspicis aequitatem: da nobis ante oculos tibi placita et placitura perficere; et semper digna tuae justitiae atque aequitatis opera consummare. R\. Amen.

(0338A)Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Tu autem Domine serva nos: et custodies nos a generatione. P. Salvum me fac, Domine. Psalmus XI.

R\. Convertamur ad Dominum. Quaere f. 144.

Preces. Christe Redemptor pius animarum exaudi gemitus flentium, P. Et miserere V\. Ne derelinquas plebem supplicantem, exaudi 188 precem, et respice: quae postulamus attribue. P. Et miserere. V\. Parce, rogamus: parce tandem fessis: moerores nostros laetifica; diffusam vitam jam revoca. P. Et miserere. V\. Salvator noster intuere terram, coelestem largire pluviam, et victum nobis parturiat gratia tua. P. Et miserere. V\. Indulge nostrum facinus horrendum, quo te offenso defecimus, dimitte nobis (0338B)hoc debitum. P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Custodi nos, Domine. fol. 147.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. LXV).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaesierunt me: dixi: Ecce ego, ecce ego ad gentem, quae nesciebat me, et quae non invocabat nomen meum. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres: qui habitant in sepulcris, et in delubris (0338C)idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum. Qui dicunt, Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes (0338D)meos - et hereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. R\. Amen.

Antiphona 1. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Psalmus CXXII.

Oratio. Ad te, Domine, oculos nostros erigimus; quem in coelestibus habitare, et terrae machinam virtute continere fatemur. Miserere igitur nostri Domine, miserere; et peccatis nostris, pro quibus te metuimus, parce: ut contemptum nostrum pietate clementi respicias; et a delicti obprobrio dextera nos tuae virtutis eripias. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Psalmus CXXIII.

Oratio. Adjutorium nostrum in nomine tuo est, (0339A)Domine: da nobis odire mundi inlecebram; et venantium voluptatum praecavere muscipulam: ut ipse insidiantem perimas; ipse confidentem munias atque defendas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Benefac Domine bonis, et rectis corde. Psalmus CXXIV.

R\. Placabilis esto, Domine, et ostende te nobis P. In tempore tribulationis, et angustiae nostrae V\. Deus in nomine tuo salvos nos fac: et in virtute tua libera nos. P. In tempore. V\. Gloria, et honor Patri etc. Reiteretur R\.

Preces. Dicamus omnes, Domine: Miserere nobis, P. Et esto propitius. V\. Pie, precantes supplices exaudi, Christe. P. Et esto propitius. V\. Nostra relaxa (0339B)crimina, dele peccata. P. Et esto. V\. In omnes gentes, Domine, pacem concede. P. Et esto V\. Remissionem omnium concede, Deus. P. Et esto. V\. O Deus potentissime clemens succurre. P. Et esto.

Hymnus. O Nazarene, lux. Require fol. 144.

Oratio. Benefac, Domine, bonis et rectis corde: regimen salutaris impende; atque in tuae plebis custodia semper vigila; et malignantium rabiem tua dextera frena.

Pater noster.

Ad Nonam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XXIII).

R\. Deo gratias.

Fili, Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad verba scientiae. Noli subtrahere a puero disciplinam: (0339C)si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum: et animam ejus de inferno liberabis. Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint recta labia mea. Non aemuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die: quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur. R\. Amen.

189 Lectio libri Genesis (Cap. XLV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, (0339D)et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. Nec dimittatis quicquam de supellectili vestra: quia omnes opes Aegypti vestrae erunt. Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium: et cibaria in itinere. Singulisque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: tantundem pecuniarum, et vestium mittens patri suo, addens eis asinos decem, (0340A)qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti: et totidem asinas, triticum in itinere panesque portantes. Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. Nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus, et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit, vadam, et videbo eum antequam moriar. (Cap. XLVI.) Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, audivit (0340B)eum per visionem nocte vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, qui respondit: Ecce adsum. Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos. Surrexit Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis, et uxoribus in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem, et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum omni semine suo, filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies. R\. Amen.

Antiphona 1. Deus Deus noster respice: non nos derelinquas sperantes in te. Psalmus XXI.

(0340C)Oratio. Respice in nos Domine Deus noster; ne avertendo faciem tuam a nobis, nos aliquatenus derelinquas: vere enim salvi erimus, si vultus tui in nos aspectum converteris, et hilariter nostris te animabus conjunxeris: ut quia in te speraverunt patres nostri, et salvi facti sunt, nos hereditariae fac eorum spei succedere; et parilitatem horum, aeterna cum eis exultatione gaudere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Ad defensionem nostram, Deus noster, respice. Psalmus XXI.

Oratio. Ad defensionem nostram. Quaere fol. 149.

Antiphona 3. Salva plebem tuam Domine, et benedic hereditatem tuam: et rege eos et extolle eos usque in aeternum. Psalmus XXVII.

(0340D)Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Adjutor et Redemptor noster Domine adjuva nos; et refloreat caro nostra vel virore pudicitiae, vel sanctimoniae novitate: et quia tu fortitudo plebis tuae es, populum tuum salva, et hereditatem tuam copia tuae benedictionis exalta

Pater noster.

Ad Vesperos. Lauda. Tu illuminas lucernam meam, Domine.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Confitebimur tibi Deus: confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum, Domine. Psalmus LXXIV.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

(0341A)Lauda. Adhaesi testimoniis tuis: P. Domine, noli me confundere. V\. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor nostrum. P. Domine. V\. Gloria, et honor Patri, etc.

Hymnus. Christe Salvator omnium. Quaere fol. 97.

Capitula. Servis tuis haec est gloria, Domine, sub spe vitae beatae in hoc saeculo laborare, et per illuminationem gratiae tuae jugiter ad te jejuniis, et orationibus vigilare: consecra ergo quaesumus jejunium nostrum, et repelle 190 ab animis nostris nostrorum sarcinam delictorum. Quatenus hic superato Diabolo, mereamur cum omnibus sanctis tuis congaudere in regno perpetuo.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

(0341B)Dominus sit. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Omnipotentis Domini vos gratia protegat, famemque vestram spirituali cibo reficiat. R\. Amen. Sitim quoque vestram justitiae fluminibus inriget, atque novum dulcedinis suae animis nostris infundat saporem. R\. Amen. Ut tam carne contriti, quam spiritu vivificati ab eo mereamini coelesti dono beatificari.

R\. Per misericordiam.

Lauda. Confirma super nos. Quaere retro in fine Laudibus de secunda Feria secundae hebdomadae Quadragesimae.

FERIA TERTIA. Ad Matutinum. Antiphona. Voce mea ad Dominum clamavi, et (0341C)exaudivit me de monte sancto suo. Psalmus III.

Oratio. Multiplicati sunt, Domine, qui tribulant nos: sed tu multus es in misericordia, qui eruas nos: in nullo formidabimus ab imminenti pressura, si tantum tua muniamur, Omnipotens, gratia. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Anima nostra patiens est, Domine: quoniam adjutor et protector noster es. Psalmus XXXII.

Oratio. Tibi Domino. fol. 152.

Antiphona 2. Fiat, Domine, misericordia tua super nos: sicut speravimus in te. Psalmus XXXII.

Oratio. Fiat misericordia tua Domine super nos: ut qui singillatim corda hominum fingis; speciatim (0341D)ea sanctifices: et quia oculi tui super eos sunt, qui te metuunt; timoris tui da nobis plenitudinem: ut et agnitionis tuae nobis conferas largitatem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Psalmus XXXIII.

Oratio. Benedicat te Domine in omni tempore anima nostra: quia et in flagellis nostris semper adest misericordia tua: dum nos et disciplina corrigis, et indulgentia foves: dum percutiendo sanas, et sanando corroboras: dona igitur nobis, ut qui tuam in fide gustavimus suavitatem, plenissimam percipiamus in retributione dulcedinem. R\. Amen.

(0342A)Per misericordiam.

R\. Convertimini ad me, dicit Dominus: et convertar ad vos. P. Ecce venient dies nostri, quando quaeritis me. V\. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: vocavi enim vos, et renuistis. P. Ecce venient. V\. Gloria, et honor, etc.

In Laudibus.

Antiphona. Secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates nostras. Psalmus

Oratio. Secundum multitudinem. fol. 150.

Antiphona. Deus patris nostri erit adjutor noster, et omnipotens benedicet nobis.

Canticum. Vocavit Jacob. fol. 49.

(0342B)Reiteretur Antiphona Deus patris.

Oratio. Appareat, quaesumus, Domine mentibus nostris agnitio tuae divinitatis; quae benedictionis habere gratiam praebeat nobis: ut proficiamus et crescamus jugiter in bonis multiplicibus incrementis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. Illuminans tu mirabilis a montibus aeternis. V\. Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus.

Canticum. Benedictus. fol. 6.

Lauda. In psalterio, et cithara hymnum dicamus: in choro laus resonet Domino in chordis, et organo. P. Laudate.

Lectio libri Genesis (Cap. XLVI).

(0342C)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Misit Jacob Judam ante se ad Joseph in Aegyptum, ut nuntiaret ei, et ille occurreret in Gessen. Quo cum pervenisset, juncto Joseph curru suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, inruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. Dixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. Et ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere (0342D)191 potuerunt, adduxerunt secum. Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. (Cap. XLVII.) Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres mei, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege: quos ille interrogavit: Quid habetis operis: Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est (0343A)herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan, petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres venerunt ad te. Terra Aegypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac habitare eos, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue eos magistros pecorum meorum. Post haec introduxit Joseph patrem suum ad Regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae? Respondit: Dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. Et benedicto rege, egressus est foras. Joseph vero patri et fratribus (0343B)suis dedit possessionem in Aegypto optimo loco terrae, Ramesses, ut praeceperat Pharao. Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis. R\. Amen.

Hymnus. Deus aeterni luminis. fol. 98. Capitula. Domine apud quem. fol. 151.

Lauda. Ne auferas de ore meo verbum veritatis, Domine: P. Quia in judiciis tuis speravi. V\. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum, et eloquium tuum: P. Quia in judiciis. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quia in.

Oratio. Tua super nos, Domine, misericordia, te dum rogamus, adveniat: tuumque salutare cor nostrum erudiat; eloquii eruditio mentem nostram enutriat: ut qui in tuis speramus sermonibus, tuis per (0343C)omnia consolemur virtutibus: ac dum spes nostra in te dirigitur, spei ipsius a te nobis petitio concedatur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Proverbiorum Salomonis (Cap. XI).

R\. Deo gratias.

Fili, desiderium justorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Anima, quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populo: benedictio autem super caput vendentium. Bene consurgit diluculo qui quaerit bona: qui autem investigator malorum (0343D)est, opprimetur ab eis. Qui confidit in divitiis suis, corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. Qui conturbat domum suam, possidet ventos: et qui stultus est, serviet sapienti. Fructus justorum lignum vitae: et qui suscipit animam, sapiens est. Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? (Cap. XII.) Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. Qui bonus est, hauriet sibi gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit. Non roborabitur homo ex impietate: et radix justorum non commovebitur. R\. Amen.

Lectio libri Genesis (Cap. XLVII).

R\. Deo gratias.

(0344A)In illis diebus: Venit cuncta Aegyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia? Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. Veneruntque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus domino nostro quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, absque pecoribus et terra nihil habeamus. Cur ergo morimur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, (0344B)vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, et cunctos populos ejus, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus, praeter terram sacerdotum, quibus statuta cibaria ex horreis publicis provehebantur, quae a rege tradita fuerant eis, 192 et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. Dixitque Joseph ad populum: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum famulis et liberis vestris. Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantumdem dominus (0344C)noster et laeti serviemus regi. Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra Aegypti, regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit. R\. Amen.

Antiphona 1. Populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Psalmus XLIV.

Oratio. Fac nos Domine diligere justitiam et odire iniquitatem: ac per te, speciemque tuam et pulchritudinem currentes, deducat nos mirabiliter dextera tua: et mortificata in nobis incentiva fornicationis libidine, accinge lumbos nostros gladio castitatis R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Dominus virtutum nobiscum: susceptor (0344D)noster Deus Jacob. Psalmus XLV.

Oratio. Deus, virtus et refugium nostrum, osto nobis adjutor in tribulatione: ut nullo modo nostra metuat conscientia, cum te judicante conturbata fuerit terra: fluminis tui impetus, tamquam in sanctis tuis habitans, laetificat Civitatem: atque in ea sumat ex vultu tuo adjutorium; cum Sancti Spiritus, te largiente, perceperit donum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Deus in nomine tuo salvos nos fac, et in virtute tua libera nos. Deus exaudi orationem nostram. Psalmus LIII.

R\. Domine, mirerere nobis: te enim expectavimus tota die: esto brachium nostrum in fortitudine, et salus nostra. P. In tempore tribulationis. V\. Domine, (0345A)exaudi orationem nostram, et clamor noster ad te perveniat. P. In tempore. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\.

Preces. Dicamus omnes: Miserere, Domine, et exaudi nos. P. Quia pius es. V\. Ex toto corde, et ex tota mente orantes ad te exaudi, Domine, P. Quia pius es. R\. Qui habitas in coelis, et humilia respicis: poenitentibus dona indulgentiam, P. Quia pius. R\. Civitatem hanc, et omnes habitantes in ea protege, Christe, dextera virtutis tuae, P. Quia. R\. Remissionem peccatorum, et emendationem morum concede, Domine. P. Dicamus. Totum.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Salva nos Domine in tuo nomine; et libera in virtute: educ de tribulatione; et reple jocunditate: (0345B)ne a salute nostra praesidium retrahas; et quominus liberemur, virtutem impendas: ut dum nobis salus tuo praestatur ex munere, tibi gloria rependatur in laudem, et nobis libertas contingat in requiem.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. LXIII).

R\. Deo gratias.

Attende, Domine, de coelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae: ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum? super me continuerunt se. Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu Domine pater noster, et redemptor (0345C)noster, a saeculo nomen tuum. Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus te? convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. (Cap. LXIV.) Utinam disrumperes coelos, et descenderes: a facie tua montes defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt: oculus non vidit. Deus absque te, (0345D)quae praeparasti expectantibus te. Occurristi laetanti, et facienti justitiam: in viis tuis recordabuntur tui: ecce tu iratus es, et nos peccavimus: in ipsis fuimus semper, et salvabimur. Et facti sumus ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae terrae: et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. Non est qui invocet nomen tuum: qui consurgat, et te neat te: abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. 193 Et nunc Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris Domine satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae. R\. Amen.

(0346A)Antiphona 1. Recte judicate filii hominum. Psalmus LVII.

Oratio. Deus, cujus sunt eloquia casta, et judicia recta; tribue nobis, casto ore verba tua depromere; et corde purissimo judiciorum tuorum mandata servare: extende itaque arcum tuum ob defensionem nostram; et ad infirmanda inimicorum consilia, spiritualia dirige tela; molasque confringe leonum, quae tuum demoliri nituntur sceptrum: ut in te laetetur copia redemptorum, qui es corona justorum; tibique decantemus psalmum laetitiae; cujus munere pervenitur ad fructum justitiae. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 2. Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Psalmus CXXV.

(0346B)Oratio. Convertere Domine, captivitatem nostram ab inlecebrosis inimici seductionibus redimendo: et reple consolatione indulgentiae, quos desolatos prospicis ob admissionem nequitiae: da nobis, quaesumus, contriti cordis humilitatem quaerere, et inquinamenta, quae nos polluunt, fluentis lachrymarum abluere; sic etiam confessionis remedia seramus in lachrymis, ut indulgentiae fructus metamus in gaudiis. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Psalmus CXXIII.

R\. Qui sedes super thronum, et judicas aequitatem. P. Esto refugium pauperum in tribulatione, quia tu solus laborem, et dolorem consideras. V\. (0346C)Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super Cherubim. P. Esto, V\. Gloria, etc. Reiteretur R\.

Preces. Dicamus omnes: Propitiare populo tuo, Christe. P. Et miserere. V\. Intende nostris tandem precibus: intende jam propitius. P. Et miserere. V\. Nos peccavimus, nos inique egimus. P. Et miserere. V\. Averte iram tuam, et dona indulgentiam. P. Et miserere. V\. A peccatis ac delictis nostris purifica nos, Domine. P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Adjutorium nostrum in nomine tuo est, Domine: da nobis odire mundi inlecebras; et venantium voluptatum praecavere muscipulam: ut ipse (0346D)insidiantem perimas, ipse confidentem munias atque defendas.

Pater noster.

Ad Nonam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XXIII).

R\. Deo gratias.

Fili, Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua. Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. Exultet gaudio pater justi: qui sapientiam genuit, laetabitur in eo. Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet qui genuit te. R\. Amen.

Lectio libri Genesis. (Cap. XLVII.)

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Habitavit Israel in Aegypto, id est (0347A)in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. Et vixit in eadem decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum. Cumque appropinquare cerneret diem mortis, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto: sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israel Dominum, conversus ad lectuli caput. (Cap. XLVIII.) His itaque transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater (0347B)ejus: qui, assumptis duobus filiis suis Manasse et Ephraim, perrexit. Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan: benedixitque mihi, et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te, in possessionem sempiternam. Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim, et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et ex nomine 194 fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua (0347C)est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem. Videns autem filios ejus, dixit ad eum: Qui sunt isti? Respondit: Filii mei sunt, quos dedit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. Oculi autem Israel caligaverant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicatisque ad se, deosculatus est, et circumplexus, dixit ad filium: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Dominus semen tuum. Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram: et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet (0347D)patris, applicavitque ambos ad eum. Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim junioris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. Benedixitque Jacob filios Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem: Angelus, qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris istis: et invocetur super hos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare (0348A)conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram super caput ejus. Qui renuens, ait: Scio fili mi, scio: et iste erit quidem in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus junior, major illo erit: et semen illius crescet in gentes. Benedixitque eis in ipso tempore dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo. R\. Amen.

(0348B)Antiphona 1. Da nobis auxilium, Deus, in tribulatione. Psalmus LIX.

Oratio. Da nobis Domine auxilium in tribulatione; quia vana est salus ab homine: in te enim faciemus virtutem, qui et confortas famulos, et ad nihilum redigis inimicos. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Omnis terra adoret te Domine; et tibi psallat vitae participio incorruptae: ut sicut sunt omnia tuo formata opificio, ita cuncta tuo pariter subdantur imperio. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. In adjutorium nostrum intende Domine: ad adjuvandum nos festina. Psalmus LXIX.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

(0348C)Capitula. In adjutorium nostrum intende Domine; nosque ad adjuvandum festina: nihil enim in bonis operibus conatus nostri te desistente proficiunt; a quo gressus omnes diriguntur: tu es enim, per quem nostra roboratur fragilitas.

Pater noster.

Ad Vesperum. Illuminatio mea, et salus mea Dominus.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Benedictio Domini super vos: benedicimus in nomine Domini. Psalm. CXXVIII.

Lauda. Averte oculos meos ne videant vanitatem: P. Et in via tua vivifica me, Domine. V\. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. P. Et in. V\. Gloria, etc. P. Et in.

(0348D)Hymnus. Christe lucem perpetuum. fol. 155. Capitula. Servis tuis fol. 189. Lauda. Ne auferas de ore. fol. 191.

QUARTA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Gloria mea. fol. 156. Psalm. III. Oratio. Gloria nostra Deus noster. fol. 156.

Antiphona 1. Cantemus Domino de canticis Sion; ut recordetur nostri, et liberet nos. Psalmus CXXXVI.

Oratio. Peregrinantis Ecclesiae tuae, Domine, memor esto: ac dum super flumina Babylonis deflentes sedimus, praetereuntis saeculi impetu non trahamur: sed a praesentis vitae liberati contagio, ad Hierusalem supernam nostra erigatur intentio. R\. Amen.

(0349A)Per misericordiam.

195 Antiphona 2. Nobis adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino spem nostram. Psalmus LXXII.

Oratio. Nobis adhaerere Deo bonum est, tibi Domino bonum est: sed tu desiderium boni sic in nobis accumula; ut spes, quae nos tibi associat, nulla fidei titubatione vacillet; sed charitatis stabilitate perduret. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Memento. Oratio. Memento nostri, Domine. fol. 177. Psalmus CV.

R\. Facti sumus, Domine, tamquam alieni a te. Vae nobis quia peccavimus: inimici tui polluerunt sancta tua. P. Utinam disrumperes coelos, et descenderes: (0349B)et innotesceres nomen tuum: et in ira tua gentes conturbarentur. V\. Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. P. Utinam. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Utinam.

In Laudibus.

Antiphona. Secundum multitudinem miserationum tuarum lava me ab injustitia mea: mala mea dimitte, et omnes iniquitates meas dele. Psalmus

Oratio. Miserator Domine, secundum magnam misericordiam tuam nobis propitius miserere: ut quorum te non latent occulta, his de te confidentibus donetur misericordia manifesta: quique pro admissis interno rugitu gemimus, et pro remissione peccatorum nostrorum criminum suspiramus; non nos a (0349C)facie tua projicias: sed tibi soli debita pietate ad indulgentiae portum adducas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Quasi inundantes aquae, sic rugitus noster ante te Domine Deus noster.

Canticum Job (Cap. III).

Pereat dies in qua natus sum, * [[Breviarium (PL 086)/| et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.

Dies illa vertatur in tenebras, * [[Breviarium (PL 086)/| non requiret eam Deus desuper, et non illustretur lumine.

Obscurent eam tenebrae, et umbrae mortis, * [[Breviarium (PL 086)/| occupet eam caligo, involvatur amaritudine.

Noctem illam tenebrosus turbo possideat, * [[Breviarium (PL 086)/| non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.

(0349D)Sit nox illa solitaria, nec laude digna: * [[Breviarium (PL 086)/| Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan:

Obtenebrentur stellae caligine ejus: * [[Breviarium (PL 086)/| spectet lucem et non videat, nec ortum surgentis aurorae:

Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.

Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?

Quare exceptus genibus? * [[Breviarium (PL 086)/| cur lactatus uberibus?

Nunc enim dormiens silerem, * [[Breviarium (PL 086)/| et somno meo requiescerem:

Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines:

(0350A)Aut cum principibus, qui possident aurum, * [[Breviarium (PL 086)/| et replent domos suas argento:

Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, * [[Breviarium (PL 086)/| vel qui concepti non viderunt lucem.

Ibi impii cessaverunt a tumultu, * [[Breviarium (PL 086)/| et ibi requieverunt fessi robore.

Et quondam vincti pariter sine molestia, * [[Breviarium (PL 086)/| non exaudierunt vocem exactoris.

Parvus et magnus ibi sunt, * [[Breviarium (PL 086)/| et servus et liber a domino suo.

Quare data est misero lux, * [[Breviarium (PL 086)/| vita his, qui in amaritudine animae sunt?

Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesauros: * [[Breviarium (PL 086)/| gaudent vehementer cum invenerunt sepulchrum:

(0350B)Viro cujus abscondita est via, * [[Breviarium (PL 086)/| et circumdedit eum Deus tenebris?

Antequam comedam suspiro: * [[Breviarium (PL 086)/| et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus:

Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar accidit.

Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? * [[Breviarium (PL 086)/| et venit super me indignatio.

Reiteretur Antiphona. Quasi inundantes.

Oratio. Quamdiu sumus Domine in hujus vitae exilio, nec aut malitiae nequitia vigeat, nec nostrae virtutis robur enervet, aut praecipitatae irae turbulenta commotio tranquillitatem nostrae mentis obscuret, aut candorem munditiae carnalium voluptatum delectatio coenosa commaculet; sed futuri judicii praestolatio (0350C)ab omnibus inquinamentis ac sordibus nos emundet. R\. Amen.

Per misericordiam.

Matutinarium. Ad Benedictus. Antiphona. Illumina, Domine, vultum tuum super nos, et miserere nobis. Ut cognoscamus in terra viam tuam. V\. Deus misereatur 196 nobis, et benedicat nos: illuminet Dominus vultum suum super nos.

Canticum. Benedictus es Domine Deus.

Lauda. Laudate nomen Domini montes et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Genesis (Cap. XLIX).

(0350D)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Benedixit Jacob filiis suis, benedictionibus propriis. Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei, contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri. Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et abiit: appositusque est ad populum suum. (Cap. L.) Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris flens et osculans eum. Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent (0351A)patrem. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: ipse quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis, dicens: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: eo quod pater meus adjuraverit mihi, dicens: En morior, in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. Dixitque ei Pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu omnis terrae Aegypti: domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis, quae dereliquerunt in (0351B)terra Gessen. Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. Veneruntque ad aream Atad, quae sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies. Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius, Planctus Aegypti. Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis: et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo contra faciem Mambre. Reversus est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. Quo mortuo, timentes fratres et conloquentes: Ne forte memor sit (0351C)injuriae quam passus est, et reddat nobis malum omne quod fecimus, mandaverunt ei dicentes: Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur, ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris scelerum fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis, flevit Joseph. Veneruntque ad eum fratres sui: et proni in terram dixerunt: Servi tui sumus. Quibus ille respondit: Nolite metuere: num Dei possumus renuere voluntatem? Vos cogitastis de me malum: et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret populos multos. Nolite metuere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et (0351D)blande ac leniter est locutus. Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse, nati sunt in genibus Joseph. Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac, et Jacob. Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos: asportate vobiscum ossa mea de loco isto: mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto. R\. Amen.

(0352A)Hymnus. Deus Pater ingenite. fol. 101. Capitula. Illumina, Domine. fol. 26.

Lauda. Excipe servum tuum in bono: P. Ut non calumnientur mihi superbi. V\. Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium justitiae tuae. P. Ut non. V\. Gloria. P. Ut non.

Oratio. Judicium et justitiam doce nos facere, Domine; qualiter valeamus superborum calumnias conculcare: excipe servos tuos in bonum, qui sperant in salutare tuum: quorumque interiores oculi Christi tui expectant regnum, hos partem habere facito in consortio electorum. R\. Amen.

Per misericordiam.

197 Ad Tertiam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. X).

(0352B)R\. Deo gratias.

Fili, Secundum Judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis est rector civitatis, tales et habitantes. Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium. In manu Dei potestas terrae: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. In manu Dei potestas hominis, et super faciem scribae ponent honorem suum. Omnis injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriae. Odibilis coram Deo est omnis superbia: et execrabilis omnis iniquitas gentium. Regnum a gente in gentem transferetur propter injustitiam, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbis terra et cinis? Nihil iniquius habens quam (0352C)amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem facit: quoniam in vita sua projecit intima sua. Timor Domini est, non despicere justum pauperem, et non magnificare virum peccatorem divitem. Sapientia humilis exaltabit caput suum, et in medio magnatorum consedere illum faciet in terra. R\. Amen.

Principium libri Exodi (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Aegyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon et Benjamin, Dan, et Nephtalim, Gad, et Aser. Erant igitur omnes animae eorum qui ingressi sunt in Aegyptum de femore Jacob, septuaginta: Joseph (0352D)autem in Aegypto erat. Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, Filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac robusti nimis, impleveruntque terram. Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Joseph: et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicentur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur virtus inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur a terra. Praeposuit itaque eis magistros operum, qui affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phitom et Ramesses. Quantoque opprimebant eos, tanto magis (0353A)multiplicabantur, et crescebant: oderantque filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis, et invidentes: atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, praecipiens eis: Quum obstetricaveritis Hebraeas, et partus tempus advenerit; si masculus fuerit, interficite illum; si femina, reservate. Timuerant autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. Quibus accersitis ad se, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? Quae responderunt: Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi (0353B)habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis. Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos. Praecepit autem Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumine projicite: quidquid feminei, reservate. (Cap. II.) Egressus est post haec vir de domo Levi: accepta uxore stirpis suae: quae concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linuit eam bitumine, ac pice: posuitque intus infantulum, et posuit eum in carecto ripae fluminis, stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei. Ecce autem descendebat filia Pharaonis (0353C)ut lavaretur in flumine: et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam aperiens, cernens in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebraeorum est: Cui soror pueri ait: Vis, ut vadam, et vocem tibi Hebraeam mulierem, quae nutrire possit infantulum? Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem ejus. Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego tibi dabo mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiae Pharaonis. Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum. R\. Amen.

Antiphona 1. Qui confidunt in Domino, sicut mons (0353D)Sion: non commovebuntur in aeternum. Psalmus CXXIV.

198 Oratio. Benefac, Domine, bonis, et rectis corde: regimen salutaris impende; atque in tuae plebis semper custodia vigila; et malignantium rabiem tua dextera fraena. R\. Amen.

Per misericordiam,

Antiphona 2. Surge Deus, judica terram, qui dominaris in omnibus gentibus. Psalmus LXXXI.

Oratio. Exurge Domine, qui judicas terram: et qui fidem omnium gentium pius possessor inhabitas, ne patiaris nos in tenebris remanere; sed fac nos lumen tuae veritatis aspicere: ut fundamenta fidei nostrae non super arenam, quam turbo dejiciat, aedificemus, (0354A)sed supra petram, cujus tu es firmitas, collocemur. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Deus, quis similis tibi? ne taceas, neque compescaris Deus. Psalmus LXXXII.

R\. Attendite, et auscultabitis, dicit Dominus: nemo quod bonum est loquitur, P. Nullus est, qui agat poenitentiam super peccato suo. V\. Quare adversus est populus iste in Hierusalem adversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. P. Nullus. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Tu misericors Domine eripe nos a flagello irae tuae: propitiare. P. Et miserere nobis. V\. Ecclesiam, quam praeelegisti, defende: sacerdotum (0354B)vota suscipe libenter: exaudi precem. P. Et miserere. V\. Omnipotens, Aeterne rector coelorum, Summe Deus, cerne gemitum, ac fletum: praebe auditum. P. Et miserere. V\. Seniores, juvenes, atque lactentes dira morte perimuntur in dolore: Redemptor parce. P. Et miserere. V\. Peccavimus, iniquitates nostras commisimus: tu Redemptor ablue omne delictum: solve reatum. P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Exurge, ne taceas, neque compescaris Deus; sed quia odientes te, extulerunt caput; imple facies eorum ignominia; ut nomen tuum cognita confusione perquirant: et populum tuum salva; ut testimonium tuae virtutis intelligant: esto propitius super hereditatem tuam; qui solus es altissimus super (0354C)omnem terram.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XVIII).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me, dicens; quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium Israel. Ecce omnes animae, meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, (0354D)in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: et hominem non contristaverit: pignus debitorum reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, judicium verum fecerit inter virum et virum: in praeceptis meis ambulaverit, judicia mea custodierit ut faciat veritatem: hic justus est, vita vivet, et non morietur: ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Antiphona 1. Sumite psalmum, et date tympanum: (0355A)psalterium jocundum cum cithara. Psalmus LXXX.

Oratio. Exultemus tibi Domine, quem adjutorem nostrum cognoscimus et fatemur: propter quod etiam tibi jubila in desideriis sumimus, in doctrina psalmum, in mortificatione reddimus tympanum: te enim laudando festa peragimus, tuorumque recordatione mirabilium jocundamur: Concede itaque nobis Domine, ut quia tua recolimus beneficia, tua percipiamus et praemia. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Apud Dominum est misericordia: et copiosa apud eum redemptio. Psalmus CXXIX.

Oratio. Pateant aures tuae. fol. 160.

Antiphona 3. Speret Israel in Domino, ex hoc (0355B)nunc et usque in saeculum. Psalmus CXXX.

R\. Circundederunt nos mala nostra, quorum non est numerus: comprehenderunt nos iniquitates nostrae, et peccata nostra adversantur nobis. P. Parce, Domine, quia dolor noster amarus est nimis. V\. Peccata nostra redundaverunt super caput nostrum: et iniquitates nostrae 199 pervenerunt usque ad Coelos. P. Parce Domine. Non dicatur Gloria. Reiteretur R\.

Preces. Dicamus omnes. P. Miserere Domine. V\. Iniquitates multae sunt, Miserere. Charitas refrigescit. P. Miserere Domine. V\. Tibi soli peccavimus. P. Miserere Domine. V\. Veniam postulamus. P. Miserere. V\. Christe Redemptor mundi. P. Miserere Domine.

(0355C)Hymnus. O Nazarene. fol. 144. Capitula. Exalta cornu nostrum. fol. 172.

Ad Vesperos. Lauda. Vespere, et mane, et meridie te laudamus Domine.

Antiphona. Disrumpe, Deus, vincula peccatorum: ut sacrificemus tibi hostiam laudis. Psalmus CXV.

Lauda. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, P. Da mihi intellectum, Domine. V\. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verbo tuo speravi. P. Da. V\. Gloria. P. Da mihi.

Hymnus. Adesto nostris precibus. fol. 160.

Capitula. Sit festum jejunium. fol, 149. Lauda. Excipe servum. fol. 196.

(0355D)Oratio. Jud cium, et justitiam. fol. 196.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine. Psalmus III. Oratio. Quamvis Domine. fol. 141.

Antiphona 1. Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime. Psalmus XCI.

Oratio. Bonum est nos tibi Domino confiteri tuoque altissimo nomini psallere: ut nos et confessio a periculis eruat; et psallendi industria coram te gratiores exhibeat. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Non repellet Dominus plebem suam: et hereditatem suam non derelinquet. Psalmus XCXIII.

(0356A)Oratio. Non repellet. fol. 168. Antiphona 3. Praeoccupemus. Psalmus XCXIV.

Oratio. Praeoccupantes. fol. 168.

R\. Miserere Domine contritis corde: et restitue captivos in terram suam. P. Praebe Agnum placabilem, et diem redemptionis: et consolare omnes plangentes. V\. Convertere, Domine, aliquantulum: et delectare super servos tuos. P. Praebe.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis nostris: munda nos, Domine. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam a peccatis nostris Domine; et omnes iniquitates nostras delens, remove ab oculis tuis malarum nostrarum facinus voluptatum: nostraeque confessioni clementer tuum appone (0356B)auditum: Miserere, quaesumus, rogantibus nobis, qui propitius respicis in adversis: et qui desperatis cor poenitens tribuis, a confessionibus nostris nullatenus avertatur gratia tua. Sed quia Publicanus a longe stans, et percutiens pectus suum, sola confessione purgatus est; similiter et nos peccatores exaudi: ut sicut illi merito petitionis suae fructum donasti; ita et nobis supplicantibus indignis servis tuis veniam digneris impendi peccatis. Ergo quia cordis contriti placaris sacrificio, tribue nobis hoc tibi offerri, quod praecipis: et promereri indulgentiam, quam promittis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Matutinarium. Non est Deus sicut homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut mutetur.

(0356C)Canticum. De Aram adduxit me Balac. Quaere fol. 53. Oratio. Tu es Domine stella veritatis. Quaere fol. 89.

Matutinarium.

Ad Benedictus. Antiphona. Psallam, et intelligam in matutinis, quando venies ad me. V\. Misericordiam, et judicium cantabo tibi Domine.

Canticum. Benedictus es Domine.

Lauda. In tympano, et choro laudate Dominum: in chordis, et organo laudate eum.

Lectio libri Exodi (Cap. III).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Dixit Dominus ad Moysem: Vade, congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, (0356D)et Deus Isaac, et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto, vidi: Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti, ad terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem Aegypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: et ibimus viam trium dierum per solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis, 200 nisi per manum validam. Extendamque manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus, quae facturus sum in medio eorum: post haec dimittet vos. Daboque (0357A)gratiam populo huic coram Aegyptiis: et cum egrediemini, non exhibitis vacui: sed postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita vasa aurea et argentea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum. (Cap. IV.) Respondit Moyses, et ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Dixitque Dominus: Projice eam in terra. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. Dixitque Deus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Dixitque (0357B)Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Retrahe, ait, manum in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quicquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri et nudius tertius: ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum. Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, et videntem et coecum? nonne ego? (0357C)Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde. Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis: ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris in his quae ad Deum pertinent. Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro cognatum suum, dixitque ei: Vadam, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: (0357D)Vade in pace. Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madiam: Vade, et revertere in Aegyptum: Mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam. Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua. Dixitque Dominus Moysi revertenti in Aegyptum: Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum, Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus (0358A)est eum. Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini pro quibus miserat eum, et signa quae mandaverat. Veneruntque simul, et congregaverunt omnes seniores filiorum Israel. Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo, et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum: et proni adoraverunt. (Cap. V.) Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam. Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem: (0358B)et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis, aut gladius. Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? Praecepit ergo Pharao in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens: Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. Et mensuram laterum quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quicquam: 201 vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. Igitur (0358C)egressi praefecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao; Non do vobis paleas: ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetis quicquam de operibus vestris. Dispersus est populus in omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae. Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? Veneruntque praepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem, dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? Paleae non dantur nobis, et lateres similiter (0358D)imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum. Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. Ite ergo, et operamini: paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. Videbantque praepositi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies. Occurreruntque Moyses et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientes a Pharaone: et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos. Reversusque Moyses ad Dominum, ait: Domine, cur afflixisti populum tuum? quare misisti me? Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer (0359A)ex nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos. (Cap. VI.) Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quid facturus sum Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. R\. Amen.

Hymnus. In matutinis surgimus. Quaere folio 103.

Capitula. Misericordiam et judicium cantantes tibi Domine, oramus et psallimus; ut in via immaculata intelligibiliter ambulemus: quo et misericordiae instinctu intendamus recta; et in judicii metu corrigamus errata.

Pater noster. Et.

Lauda. Averte oculos meos, ne videant vanitatem: P. Et in via tua vivifica me Domine. V\. Legem pone mihi Domine viam justificationum tuarum: (0359B)et exquiram eam semper. P. Et in via. R\. Gloria, et honor Patri. P. Et in via.

Oratio. Averte oculos nostros, Domine, ne videant vanitatem; et in via tua vivifica nos: fac nos odire soeculum, et diligere Christum. R\. Amen.

Per.

Ad Tertiam. Sapientia Salomonis (Cap. X).

R\. Deo gratias.

Fili, Sapientiam enim praetereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed insipientiae suae relinquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent. Sapientia autem eos, qui se observant, a doloribus liberavit. Et populum justum, et semen sine querela liberavit (0359C)a nationibus, quae illum deprimebant. Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et in signis. Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit eos in via mirabili: et fuit illis velamento diei, et in luce stellarum nocte: transtulit illos mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit eos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter. R\. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem (0359D)Aegypti, omnia quae ego loquor tibi. Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao? (Cap. VII.) Dixitque Dominus ad eum: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. Tu loqueris omnia quae mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti, et non audiet vos: immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra Aegypti per judicia maxima. Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum extenderim manum meam super Aegyptum, 202 et eduxerim filios (0360A)Israel de medio eorum. Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: ita egerunt. Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertatur in colubrum. Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum. Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam et ipsi per incantationes Aegyptiacas et arcana quaedam similiter. Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas (0360B)eorum. Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis, et non vult dimittere populum meum. Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripam fluminis: et virgam, quae conversa est in draconem, tolles in manu tua. Et dices ad eum: Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad praesens audire noluisti. Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes (0360C)aquas fluminis. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquam Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, et vertantur in sanguinem: et sit cruor in universa terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. Fecerunt itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus: et elevans virgam, percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus: quae versa est in sanguinem. Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Aegypti. Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum per incantationes suas; et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat (0360D)Dominus. Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. Foderunt autem Aegyptii per circuitum fluminis puteos, ut biberent aquas: non enim poterant bibere de aqua fluminis. Impleti sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. (Cap. VIII.) Dixitque Dominus ad Moysen; Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi: si autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. Et ebulliet fluvius ranas: quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et in cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et ad populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum (0361A)tuorum: et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos, intrabunt ranae. Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvium et super rivos ac paludes, et educ ranas super terram Aegypti. Extendit Aaron manum super aquam Aegypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram Aegypti. Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Aegypti. Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate ad Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo: et dimittam populum ut sacrificet Domino. Dixitque Moyses Pharaoni: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur a te ranae, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in (0361B)flumine remaneant. Qui respondit: Cras. Et Moyses: Juxta verbum, inquit, tuum, faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: tantum in flumine remanebunt. Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris. Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae: et (0361C)sint cinifes in universa terra Aegypti. Feceruntque ita. Extendit Aaron manum, 203 virgam tenens: et percussit pulverem terrae, et facti sunt cinifes in hominibus, et jumentis: omnis pulvis terrae versus est in cinifes per totam terram Aegypti. Feceruntque similiter malefici per incantationes suas, ut educerent cinifes, et non potuerunt: erantque cinifes tam in hominibus quam in jumentis. Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic: induratumque est cor Pharaonis, et non audivit sicut praeceperat Dominus. Dixitque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quod si non dimiseris eum, ecce ego mittam in te, (0361D)et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis, et in universa terra in qua fuerint. Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae: et scies quia ego Dominus in medio terrae. Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud. Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domo Pharaonis et in domo servorum ejus, et in omnem terram Aegypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. Vocavit Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite, sacrificate Domino vestro in terra. Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim (0362A)Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus nos obruent. Viam trium diorum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis. Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me: Et ait Moyses: Egressus a te, rogabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. Qui fecit juxta verba illius. R\. Amen.

Antiphona 1. Clamor noster ad te perveniat: et ne avertas faciem tuam a nobis. Psalm. CI.

(0362B)Oratio. Exaudi Deus orationem nostram; et clamor noster ad te remoto impedimento perveniat: quacumque autem die te invocaverimus, velociter tibi nostra patescat oratio: nec avertas faciem tuam a gemitibus; nec gubernationem tuam a nostris coliibeas moribus: ut gratulemur adipisci postulata; dum ad te nostra pervenerunt desideria. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Timebunt gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Psalmus CI. Et timebunt.

Oratio. Exurge Deus, et miserere Sion; quia tempus miserendi nobis advenit: respice ad nostrae paupertatis orationem, tuorumque humilium amplectere precem. R\. Amen.

(0362C)Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 3. Sicut pater miseretur filiis, ita misertus est Deus timentibus eum. Psalmus CII.

R\. Exclamemus omnes ad Dominum ex toto corde, et convertatur unusquisque a peccatis suis, P. Et Deus coeli revertetur ab ira furoris sui; quia misericors est. V\. Convertimini, et recedite ab omnibus iniquitatibus vestris: et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. P. Et Deus coeli revertetur. V\. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R\.

Preces. Fac nobiscum, Domine, misericordiam, da veniam, dona indulgentiam. P. Et miserere placatus. V\. Omnipotens Ingenite, Unigeniti Genitor sanctissime, precem nostram suscipe. P. Et miserere. V\. Parce, rogamus, omnibus, parce rogantibus, (0362D)assiste lugentibus, indulge poenitentibus. P. Et miserere. V\. Animas quiescentium, sancte Domine, ab inferno erue: paradiso restitue. P. Et miserere. V\. Christe, qui Coelos possides, Mundum redimens: tu Deus clementissime, peccata nostra ablue. P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Benedicat te, Domine, anima nostra; et omnia interiora ejus in tuis laudibus clament: ut ad sanandos languores nostros audita oratione concurras; et vitam nostram de interitu redimas; in bonis desiderium nostrum saties; et votum perfectione corones.

Pater noster.

Ad Sextam. (0363A) Lectio libri Jeremiae Prophetae (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Convertimini filii revertentes, et sanabo adversiones vestras. 204 Ecce enim venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. Vere mendaces erant colles, multitudo montium: vere in Domino Deo nostro est salus Israel. Confusio comedit labores patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum, filios Israel, et filias eorum. Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad hanc diem: et non audivimus vocem Dei nostri (Cap. IV). Si reverteris (0363B)ad me Israel, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Et juraveris: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. R\. Amen.

Antiphona 1. Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis. Psalmus CXIII.

Oratio. Memor esto nobis, Domine, et benedic nos; qui ne obliviosa mente avertamur a te, tuam nos reduc in recordationem: ac sicut Israel ex Aegypto liberasti per aenigmata; ita nos a mundana digneris segregare contagione. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona 2. Reple Deus gaudio os nostrum: et lingua nostra exultatione. Psalmus CXXV.

(0363C)Oratio. Reple, Domine, gaudio es nostrum; et linguam nostram exultatione locupleta: ut, qui in lachrymis seminamus verbum vitae, metamus in gaudio fructum justitiae. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Beati omnes, qui timent Dominum, et qui ambulant in viis ejus. Psalmus CXXVIII.

R\. Pande manum tuam super servos tuos, Domine, et libera nos P. De tribulatione, V\. Deus in nomine tuo salvos nos fac, et in virtute tua libera nos P. De tribulatione. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\.

Preces. Exaudi, Domine, preces nostras. P. Et miserere nobis. V\. Attende, Domine, de sanctuario tuo. P. Et miserere nobis. V\. Dona confitentibus (0363D)de commissis malis veniam. P. Et miserere nobis. V\. Ecclesiam Catholicam in bonis semper renova. P. Et miserere nobis. V\. Indulge lapsis, et parce nostris peccatis. P. Et miserere nobis.

Hymnus. O Nazarene, lux. Quaere fol. 144.

Oratio. Deus, qui timentes te, beatos prophetali voce pronuntias; da in nobis tui timoris obsequia beneplacita; ut ex hoc in viis tuis ambulare nos facias: Sitque, te gubernante, labor noster tuis oculis placitus; cujus fructus tempore remunerationis efficiatur suavissimus: ac sic noster labor ipse de charitate studeatur, ut apud te fruges ejus in beatitudine recondantur.

Pater noster.

Ad Nonam. (0364A) Sapientia Salomonis (Cap. XI).

R\. Deo gratias.

Fili, cum abundarent filii Israel, laetati sunt; per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. Hos quidem tanquam (0364B)pater monens probasti: illos autem tanquam durus rex interrogans condemnasti. Absentes enim et praesentes similiter torquebantur. Duplex enim illos acceperat taedium, et gemitus cum memoria praeteritorum. Cum autem audirent per sua tormenta bene cum illis agi, commemorati sunt Deum, admirantes in finem exitus. Quem enim in expositione probra projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt. Non similiter justis faciens. Quoniam sicut momentum staterae, sic ante te est orbis terrarum. Tu enim misereris omnium, et omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. R\. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Dixit Dominus ad Moysen: Ingredere (0364C)ad Pharaonem, et loquere ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quod si adhuc renuis, et retines eos: ecce manus mea erit super agros tuos: et super equos, et camelos, et oves, et boves, pestis valde gravis. Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel, et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israel. Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra Aegypti. 205 Fecit ergo Dominus verbum hoc in altera die: mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam (0364D)mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in coelum coram Pharaone. Sitque pulvis super omnem terram Aegypti: erunt enim in hominibus, et jumentis vulnera, et vesicae turgentes, in universa terra Aegypti. Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in coelum: factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis: nec poterant malefici stare coram Moyse propter vulnera quae in illis erant, et in omni terra Aegypti. Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat eis Dominus. Dixitque Dominus ad (0365A)Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: scias quod non sit similis mei in omni terra. Nunc enim extendens manum, percutiam te et populum tuum peste, peribitisque de terra. Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen tuum in omni terra. Adhuc retines populum meum: et non vis eum dimittere? En pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto, a die qua fundata est, usque in praesens tempus. Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia (0365B)quae habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos, et jumenta in domos: qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos, et jumenta in agris. Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in coelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti, super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. Extendensque Moyses virgam in coelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram Aegypti: et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta antea numquam apparuit in (0365C)universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est. Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctam herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non accessit. Misit quoque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Deus justus: ego et populus meus, impii. Orate Dominum, et desinant tonitrua Dei, et grando: et dimittam vos, et nequaquam ultra hic maneatis. Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra. Novi autem, (0365D)quod et tu, et servi tui, nondum timeatis Dominum Deum. Linum enim et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, linum jam folliculos germinaret: triticum autem, et far non sunt laesa, quia serotina erant. Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, extendit manus suas ad Dominum, et cessaverunt tonitrua et grando. R\. Amen.

Antiphona 1. Laudate Dominum, quia benignus Dominus: psallite nomini ejus quoniam suave est. Psalmus CXXXIV.

Oratio. Laudemus te Domine, quia benignus ac suavis es: praesta itaque, ut dum in tua laudatione insistimus, a mundi illecebris advoces, vel perfectorum societati adglomeres R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

(0366A)Antiphona 2. Super flumina Babilonis, illic sedimus et flevimus: dum recordaremur tui Sion. Psalmus CXXXVI.

Oratio. Peregrinanti. Quaere fol. 194.

Antiphona 3. Prope esto Domine invocantibus, et exaudi orationem nostram. Psalmus CXLIV.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Prope esto Domine invocantibus te; ac voluntatem timentium imple: erige, quique coruunt; et elisos sustenta: ut, qui praecipites in mortem cadimus; sospites, te erigente, surgimus.

Pater noster.

Ad Vesperos. Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, 206 quem timebo?

(0366B)Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. In adjutorium nostrum intende: Domine ad adjuvandum nos festina. Psalmus LXIX.

Lauda. Averte oculos meos ne videant vanitatem: P. Et in via tua vivifica me. V\. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. P. Et in via. V\. Gloria, et honor. P. Et in.

Hymnus. Christe, qui regis. Et Capitula. Servis tuis. Quaere fol. 168. Lauda. Averte oculos meos. Et Oratio. Averte. Quaere fol. 201.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona. Voce mea ad Dominum. Psalmus III.

Oratio. Multiplicati sunt, Domine, qui. fol. 190.

Antiphona 1. Miserator, et misericors Dominus: (0366C)non in finem irascetur: neque in aeternum indignabitur. Psalmus CII.

Oratio. Miserator Domine, et misericors, non irascaris nobis in finem: sed quantum distat oriens ab occasu, iniquitatem omnem a nobis elonga; et juxta altitudinem coeli a terra tuam in nobis misericordiam dilata. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Quaerite Dominum, et confortamini: quaerite faciem ejus semper. Psalmus CIV.

Oratio. Quaerentibus te, Domine, tribue fortitudinem; et quaerendi te jugiter infunde sanctum amorem: ut qui tuam desiderant cernere faciem, perniciosam mundi non appetant voluptatem: eosque (0366D)saeculi blandimenta non detineant usquequaque captivos; ut lux vultus tui clarificet jam beatos. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Auge, Domine, populum tuum nimis: confirma eum super inimicos ejus. Psalmus CIV.

Oratio. Auge, Domine, populum tuum nimis; eumque vel meritis vel rebus exalta: ut qui invidorum dentibus mordemur, feliciores semper te propiciante constemus. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Iniquitates nostrae, et peccata nostra multae sunt, Domine, et in ipsis tabescimus. P. Quomodo vivere poterimus? sed tu dixisti: Nolo mortem (0367A)morientis, donec revertatur, et vivat. V\. Peccavimus enim, inique egimus recedentes a te, et praecepta tua non observavimus, nec fecimus. P. Quomodo. Non dicatur Gloria; sed reiteretur R\.

In Laudibus.

Antiphona. Secundum multitudinem, Domine, miserationum tuarum, dele omnes iniquitates nostras: et munda nos ab injustitia nostra. Psalmus

Oratio. Secundum multitudinem miserationum tuarum. fol. 150.

Ad Canticum. Antiphona. Tu Domine in aeternum permanes, et sedes tua in saeculum saeculi.

Canticum Jeremiae (Cap. V Threnorum).

Memento Domine, quid factum sit nobis: * [[Breviarium (PL 086)/| aspice, et vide opprobrium nostrum.

(0367B)Hereditas nostra conversa est alienis, * [[Breviarium (PL 086)/| domus nostra peregrinis.

Pupilli facti sumus velut non habentes patrem, * [[Breviarium (PL 086)/| matres nostrae quasi viduae.

Aquas nostras pecunia bibimus: * [[Breviarium (PL 086)/| et ligna nostra pretio comparavimus.

Cervicibus minabamur, lapsis * [[Breviarium (PL 086)/| non dabatur requies.

Aegypto dedimus manum, * [[Breviarium (PL 086)/| et Assyriis ut satiemur pane.

Patres nostri peccaverunt, et non sunt: * [[Breviarium (PL 086)/| nos autem iniquitates eorum exolvimus.

Servi dominati sunt nobis: * [[Breviarium (PL 086)/| nec est qui redimat nos de manibus eorum.

In manibus nostris acquisivimus panem nostrum, (0367C)* [[Breviarium (PL 086)/| a facie gladii, et solitudinis.

Pellis nostra, ut clibanus livida facta est * [[Breviarium (PL 086)/| a facie plagarum et fame.

Mulieres in Sion humiliatae sunt, * [[Breviarium (PL 086)/| et virgines in civitatibus Juda.

Principes in manibus suis suspensi sunt: * [[Breviarium (PL 086)/| et facies senum non glorificaverunt.

Electi moles volvebant, * [[Breviarium (PL 086)/| et juvenes in ligno confixi sunt.

Senes ad portam defecerunt, * [[Breviarium (PL 086)/| et electi a psalmis cessaverunt.

Dissolutum est gaudium cordis nostri: * [[Breviarium (PL 086)/| versus est in luctum chorus noster.

Cecidit corona capitis nostri: * [[Breviarium (PL 086)/| vae nunc nobis, quoniam peccavimus.

(0367D)Propter hoc factum est in dolore cor nostrum, et obscurati sunt oculi nostri, * [[Breviarium (PL 086)/| ne videant super montem Sion quoniam exterminatus est, vulpes transierunt per eum.

Tu autem Domine in aeternum permanes, * [[Breviarium (PL 086)/| et sedes tua in saeculum saeculi.

207 Et quid in contentione oblivisceris nostri? * [[Breviarium (PL 086)/| derelinquis nos in longitudinem dierum?

Converte nos Deus ad te, et convertamur: * [[Breviarium (PL 086)/| renova dies nostros, sicut antea.

Quia repellens repulisti nos, * [[Breviarium (PL 086)/| iratus es contra nos nimis valde.

Matutinarium.

Ad Benedictus. Antiphona. Vigilabant ante lucem, (0368A)et veniebant ad eum: et memorati sunt, quoniam Dominus adjutor eorum est. V\. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum. fol. 6.

Lauda. Coeli coelorum, et aquae, quae supra coelos sunt, laudent nomen Domini. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Exodi (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Videns Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum: et ingravatum est cor Pharaonis, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi. (Cap. X.) Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: (0368B)ego enim induravi cor ejus, et servorum illius: ut faciam signa mea haec in eo, et narres in auribus filiorum tuorum, et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios, et signa mea quae fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus. Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Sin autem non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, et cooperient faciem terrae, ne quidquam ejus virens appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris. Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum: quantam non viderunt patres tui, a die, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et (0368C)egressus est a Pharaone. Dixeruntque servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum: dimitte populum, ut sacrificent Domino Deo suo: nonne vides quod perierit Aegyptus? Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt? Ait Moyses: Cum parvulis nostris et senibus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri. Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros: cui dubium est quod pessime cogitetis? Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt a conspectu Pharaonis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam (0368D)super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini. Extendit Moyses virgam suam super terram Aegypti: et Dominus induxit ventum arentem tota die illa ac nocte: et mane facto, ventus levavit locustas. Quae ascenderunt super omnem terram Aegypti: et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerunt, nec postea futurae erant. Operueruntque universa super faciem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat: nihilque virens omnino relictum est in lignis, et in herbis terrae, in cuncta Aegypto. Quamobrem festinans Pharao, (0369A)vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et orate ad Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. Egressus Moyses de conspectu Pharaonis, oravit ad Dominum. Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum. R\. Amen.

Hymnus. Aeterne lucis Conditor. Quaere folio. 170.

Capitula. Deus, qui panem coeli filiis omnium hominum tribuis, terrenumque animal Angelorum adipe pascis; frumentationem verbi tui nobis in abundantia tribue: eoque nos spiritali refice cibo, quo patres nostros allevasti in eremo.

Pater noster.

(0369B)Lauda. In toto corde meo, Deus, exquisivi te: P. Ne repellas me a mandatis tuis. V\. In toto corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. P. Ne repellas me. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ne repellas me.

Oratio. In via testimoniorum tuorum, Domine, quasi in omnibus divitiis delectamur, 208 neque enim quidquam nobis deesse credimus, cum te propitium adesse cognoscimus. R\. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Ad Tertiam. Sapientia Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fili, sapientiam enim, et disciplinam qui abjicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine (0369C)fructu, et inutilia opera eorum sunt. Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii illorum. Maledicta creatura illorum, quoniam felix sterilis incoinquinata, quae nescit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum: et spado, qui non operatus est per manus suas malum, nec cogitavit adversus Dominum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non excidet radix sapientiae. Filii autem adulterorum in consummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Et siquidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus eorum. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in (0369D)die magnitudinis allocutionem. (Cap. IV.) Melior est enim generatio cum claritate: immortalis enim est memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines, et in perpetuum coronata triumphat. R\. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap. X).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in coelum: et sint tenebrae super terram Aegypti, tam densae ut palpari queant. Extendit Moyses manum in coelum: et factae sunt tenebrae terribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. Nec frater vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, (0370A)lux erat. Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro. Cunctique greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula, quae necessaria sunt in cultum Domini nostri: praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. Dixitque Pharao ad eum: Recede a me, cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morte morieris. Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es, non videbo ultra faciem tuam. (Cap. XI.) Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una (0370B)plaga tantum feriam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet. Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. Dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharaonis et omni populo. Et ait Moyses: Haec dicit Dominus: Media nocte ingrediar in Aegyptum: et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec antea fuit, nec postea futurus est. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque (0370C)ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat inter Aegyptios et Israel. Descendentque omnes servi tui ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post haec egrediemur. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti. Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua (Cap. XII). Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio ejus, usque ac primogenitum jumentorum. Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus: et (0370D)ortus est clamor magnus in Aegypto: neque erat domus in qua non jaceret mortuus. Vocatisque Moyse et Aaron, ait: Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii vestri: ite, immolate Domino sicut dicitis. Oves vestras, et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicito mihi. Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. Tulit igitur populus consparsam farinam antequam fermentaretur: et ligans 209 in palliis, potuit super humeros suos. Fecerunt filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi: et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. Dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Aegyptios. (0371A)Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. Coxeruntque farinam, quam dudum consparsam de Aegypto tulerunt: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quicquam occurrerat praeparasse. Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. R\. Amen.

Antiphona 1. Adjuva nos Deus salutaris noster: (0371B)propter gloriam nominis tui Domine. Psalmus LXXVIII.

Oratio. Propitius esto peccatis nostris Domine; et propter honorem nominis tui perfecta nos recrea libertate: nec, dum nostro peccatorum elogio adterimur, in opprobrium gentium redigamur: Ergo ut nos severitate non punias poenae; causam nobis scelerum ablue: atque in conspectu tuo gemitus compeditorum introeat; ut de occulto tuo in manifesto nostro gratia indulta procedat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Libera nos Domine propter nomen tuum: et notam fac nobis potentiam tuam. Psalmus CV

Oratio. Salva nos, Domine, qui auctor es nostrae salutis: et congrega nos de nationibus; qui redemptis (0371C)libertas, et redemptio factus es liberatis: Concede itaque nobis, ut qui nunc malorum permixtione gemimus, te protegente ac decernente, in tranquillitate, qua Sanctos suscipis, gaudeamus. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Visita nos, Domine, in salute tua. Psalmus CV.

R\. Miserere, et parce nobis, Domine, qui pietatem plus diligis, quam judicium requiris; et ideo dissimulas peccata; P. Ut habeas quibus miserearis. V\. Confusio, et opprobrium facti sumus omnibus, qui colebant te: ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum neque auferas misericordiam tuam. P. Ut habeas. Reiteretur R\.

(0371D)Preces. Dicamus omnes: Miserere nobis, Deus, P. Miserere nobis. V\. Mundi rector et redemptor Jesu Christe, rerum actor, P. Miserere nobis. V\. Qui exaudis obsecrantes, et gementes intueris. P. Miserere nobis. V\. Parce nostris jam delictis, favens vultum pietatis. P. Miserere nobis. V\. Hujus urbis, atque plebis conservator esto vigil. P. Miserere nobis. V\. Peccavimus tibi, Deus: indulgentiam postulamus. P. Miserere nobis.

Hymnus. O Nazarene, lux Bethlehem. Quaere fol. 144.

Capitula. Salvos noc fac, Domine Deus noster, et in salute tua visita: nec iniquitatis nostrae poena, sed timoris tui nos humiliet disciplina; ut tua gloriemur (0372A)in laude, et confiteamur in nomine: nos quoque ad videndum, electorum tuorum excitet bonitas; et ad laudandum, regni tui acciscat hereditas.

Pater noster.

Ad Sextam. Prophetia. Quaere fol. 133.

Antiphona 1. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. Psalmus CXXII.

Oratio. Sicut servorum in manibus Dominorum suorum sunt oculi; ita nostri ad te, Domine: quousque et peccantibus noxam dimittas, et vapulantium plagas eminuas; impertias alimenta egenis; et medelam tribuas vulneratis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Converte Domine captivitatem nostram, (0372B)sicut torrens in austro. Psalmus CXXV.

Oratio. Convertere Domine captivitatem nostram ab inlecebrosis inimici seductionibus redimendo: et reple consolatione indulgentiae, quos desolatos prospicis ob admissionem nequitiae: da nobis, quaesumus, contriti cordis humilitatem quaerere; et inquinamenta quae nos polluunt, fluentis lachrymarum abluere: sic etiam confessionis remedia seramus in lachrymis, ut indulgentiae fructus metamus in gaudiis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Benedictio Domini super vos: benedicamus vos in nomine Domini. Psalmus CXXVIII.

210 V\. Peccata nostra dominantur nobis, et in tribulatione magna sumus. P. Placare jam, Domine, et libera nos. V\. Peccavimus cum patribus nostris: (0372C)injuste egimus, iniquitatem fecimus. P. Placare. Reiteretur R\.

Preces. Exaudi nos, Domine, exaudi: P. Et miseratus dona nobis veniam. V\. Altissime factor coeli et terrae, peccatum nostrum dimitte. P. Et miseratus. V\. Vide Domine plebis tuae lamenta: effunde pluviam largam. P. Et miseratus. V\. Dimitte, quae gementes fatemur, et presta, quae postulamus. P. Et miseratus. V\. Succurre jam poenitentibus, Christe, ac preces omnium audi. P. Et miseratus.

Hymnus. O Nazarene, lux. Quaere fol. 144. Capitula. Domine Jesu Christe, qui pro nostrae. fol. 160.

Ad Vesperum. (0372D)Lauda. Sol agnovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Antiphona. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. Psalmus LXXXIV.

Lauda. Veniat super nos, Domine, misericordia tua: P. Salutare tuum, et eloquium tuum. V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. P. Salutare tuum. V\. Gloria, et honor. P. Salutare.

Hymnus. Christe precamur. Et Capitula. Nonarum Horarum spatiis. folio 173. Lauda. In toto corde meo Deus. fol. 207.

SABBATO. (0373A) Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine. Psalmus III. Oratio. Quamvis Domine. Quaere fol. 141.

Antiphona 1. Confiteamur Domino misericordias ejus: et mirabilia filiis hominum. Psalmus CVI.

Oratio. Confiteamur tibi, Domine, misericordias tuas; quibus nos de interitu redimis; et de regionibus congregatos errorum, compage charitatis, fidei assensione conjungis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. De necessitatibus nostris libera nos, Domine. Psalmus CVI.

Oratio. De necessitatibus nostris libera nos Domine: et animarum nostrarum inediam verbi tui (0373B)adipe pasce; sedentesque in tenebris et umbra mortis, lucis tuae inlustra serenitate. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Antiphona 3. Mitte verbum tuum, et sana nos Domine. Psalmus CVI.

Oratio. Mitte verbum tuum Domine ad sanandum nos: et de interitu, quo nostro pondere procellimur, erue: ut quia nos, meminimus, Verbi tui formatos opificio; ejus rursum reformemur imperio. Tu nos, dum tribulamur, clamantes exaudi; ac de infestis necessitatibus tribue libertatem: ut ad te de confessione nostra laudatio procedat; et coram filiis hominum pronuntiata nos gratificent mirabilia tua. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

(0373C)R\. Quaerite me in angustia vestra, dicit Dominus. P. Exurgentes ante lucem convertimini: et dicite: Revertamur ad Deum nostrum. V\. Quaerite Dominum dum inveniri potest: invocate eum dum prope est. P. Exurgentes ante.

In Laudibus.

Antiphona. Cor contritum et humiliatum Deus ne despicias. Psalmus

Oratio. Cordis nostri secreta, quae quotidie curis carnalibus sordidantur, hyssopi verbi tui, omnipotens Deus, adsparsione mundentur: recedat a nobis callidus seminator: ut Christus in nobis maneat consolator. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Tua est Domine magnificentia, et potentia, (0373D)et gloria: et tibi laus.

Canticum (Paralipomenon I, cap. XXIX).

Benedictus es Domine Deus Israel patris nostri * [[Breviarium (PL 086)/| ab aeterno in aeternum.

Tua est enim Domine magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: * [[Breviarium (PL 086)/| et tibi laus:

Cuncta enim quae in coelo sunt, et quae in terra sunt: * [[Breviarium (PL 086)/| tuum Domine regnum, et tu es super omnes principes.

Tuae sunt divitiae, et tua est gloria: * [[Breviarium (PL 086)/| in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium hominum.

Nunc igitur confitebimur tibi, * [[Breviarium (PL 086)/| et laudabimus nomen tuum inclytum.

(0374A)Ego autem quis, * [[Breviarium (PL 086)/| et populus meus quis, ut passimus haec tibi universa promittere?

Tua sunt omnia: * [[Breviarium (PL 086)/| et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Peregrini enim sumus coram te, * [[Breviarium (PL 086)/| et advenae, sicut omnes patres nostri.

211 Dies nostri quasi umbra super terram, * [[Breviarium (PL 086)/| et nulla est mora.

Domine Deus meus, omnis haec copia, quam comparavi ut aedificetur domus nomini sancto tuo, * [[Breviarium (PL 086)/| de manu tua est.

Scio Deus meus quod probas corda, * [[Breviarium (PL 086)/| et simplicitatem diligis.

Unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: * [[Breviarium (PL 086)/| et populum tuum, qui hic repertus (0374B)est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

Domine Deus Abraham, Isaac, et Israel, patrum nostrorum, * [[Breviarium (PL 086)/| custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in veneratione tua mens ista permaneat.

Oratio. Te amplissimae largitatis Dominum deprecamur, ut donorum coelestium copiam de manu tua accipiamus, quam tibi ob constituendam domum tuam in nostris cordibus praeparemus: tibique votis simplicibus, quae tua sunt offeramus; ac nomen tuum inclytum multimoda confessione laudemus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Ad Benedictus. Antiphona. Sit splendor Domini (0374C)Dei nostri super nos. P. Opera manuum nostrarum dirige super nos. V\. Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. P. Et opera manuum nostrarum.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum. P. Laudate.

Lectio libri Exodi (Cap. XVII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. Qui jurgati sunt contra Moysen, et dixerunt: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? Sitivit ergo populus (0374D)Ibi pro aquae penuria, et murmuravit contra Moysen: Cur nos exire fecisti de Aegypto, ut occideres nos, et filios nostros, ac jumenta siti? Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc pusillum, et lapidabunt me. Ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. Ecce ego stabo coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel: et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Deum, dicentes: Estne Deus in nobis, an non? Venit autem Amalec, et pugnabat (0375A)contra filios Israel in Raphidim. Dixitque Moyses ad Josue: Llige viros: et egressus, pugna contra Amalec cras: et ego stabo in verticem collis, habens virgam Dei in manu mea. Fecit Josue ut locutus fuerat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. Cumque elevasset Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus ejus non lassarentur usque ad occasum solis. Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc in monumentum (0375B)in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub coelo. Aedificavitque Moyses altare Domino: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea.

Hymnus. Deus creator omnium. fol. 175.

Capitula. Sit splendor tuus, Domine, super nos: et nostrarum opera manuum tu dirige, tu concede: atque in servos tuos propitius respice: et luce tua bonorum in nos operum germina dirige.

Pater noster. Et ne.

Lauda. Retribue servo tuo, vivam: P. Et custodiam, Domine, sermones tuos. V\. Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. P. Et custodiam. V\. Gloria. P. Et.

Oratio. Concupiscat anima nostra, Domine, desiderare (0375C)judicia tua in omni tempore: et hoc nobis solum vigeat in amore, quod aeterno tuo praeparetur in munere. R\. Amen. Per misericordiam.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XXVII). R\. Deo gratias.

Fili, sicut avis transmigrans de loco suo, sic vir qui derelinquit locum suum. Unguento et variis odoribus delectatur cor: et bonis amici consiliis anima dulcoratur. Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris 212 in die afflictionis tuae: et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus juxta, quam frater procul. Stude sapientiam, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis (0375D)exprobranti respondere sermonem. Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinebunt dispendia. Tolle vestimentum ejus, qui fidem facit pro extraneo: et pro alienis, aufer ei pignus. Qui benedixit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. Ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui. Infernus et perditio numquam replentur: similiter et oculi hominum numquam satiantur. Cor iniqui exquirit mala, cor autem rectum exquirit scientiam. R\. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap. XVIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum audisset Jethro sacerdos Madian, cognatus Moysi omnia quae fecerat Deus Moysi, (0376A)et Israeli populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto: tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat: et duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena. Alter vero Eliezer: Dominus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de manu Pharaonis. Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et uxor ejus, et filii ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. Et mandavit Moysi, dicens: Ego cognatus tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea. Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrassent tabernaculum; narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni, (0376B)et Aegyptiis propter Israel; universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, quo liberaverat eos Dominus. Laetatusque est Jethro super omnibus, quae fecerat Deus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum, et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit nos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Aegypti. Nunc cognovi, quia magnus est Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra eos. Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes senes Israel, et comederunt panem cum eo coram Domino. Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperum. Quod cum vidisset cognatus Moysi, omnia scilicet quae (0376C)agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque in vesperum? Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et legem ejus. Et ille: Non bonam, inquit, rem facis: stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere. Sed audi verba mea atque consilium, et erit Dominus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum: ostendasque populo cerimonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus (0376D)quod facere debeant. Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderunt avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore: quicquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios honore. Si hoc feceris, implebis imperium Domini, et praecepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua. Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggessit. Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes super Israel, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Qui judicabant plebem Domini omni tempore: quicquid autem gravius erat, (0377A)referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in domum suam. R\. Amen.

Antiphona 1. Misericors, et miserator, et justus Dominus. Benignus homo, qui miseretur. Psalmus CXI.

Oratio. Misericors Domine et juste, fac nos semper esse misericordes; et commoditati alternae tota adesse facilitate: nec obauditu malo nos, dum judicaveris, terreas; sed tuam ad dexteram glorificandos statuas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Ego cognovi, quam magnus est 213 Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Psalmus CXXXIV.

(0377B)Oratio. Domine, qui educens nubes ab extremo terrae, orbem universum sanctis replesti doctoribus; fulgura in pluviam converte misericors: ut praeceptis tuis, quibus famulos tuos, ut corrigas, terres: benedicendo reficias: tuaque repletos gratia uberius benedicas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 3. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus. Psalmus CXXXVI.

R\. Peccavimus tibi Deus; fac misericordiam. P. Et antequam pereamus liberet nos manus tua. V\. Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinquis nos in longitudinem dierum. P. Et antequam.

Preces. Indulgentiam postulamus, Christe, exaudi. P. Placare, et miserere. V\. Jesu unigenite Dei Patris (0377C)Filius; qui es immensae bonitatis, Domine. P. Placare. V\. Cuncti te gemitibus exorantes, poscimus; cunctique simul deprecantes, quaesumus. P. Placare. V\. Tua jam clementia mala nostra superet: tuo jam sereno vultu in nos respice. P. Placare. V\. Remissionem omnium peccatorum quaesumus; indulge, quaesumus, clemens, mala quae commisimus. P. Placare, et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. Quaere fol. 144.

Capitula. Tibi, Domine, confitemur, qui coelos intellectu fecisti; et eruditos sublimas sapientia: qui fundasti terram super aquam; et supra saeculum labile erexisti Ecclesiam tuam; fac, ut nos fluida mundi delectamenta non obruant, sed virtutes acceptae ad superna sustollant.

(0377D)Pater noster. Et ne nos.

Ad Sextam. Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXXIII).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis dic ad domum Israel: sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus: nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini domus Israel? Tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et impietas (0378A)impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab iniquitate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. Etiam si dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem: omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quicquam injustum: vita vivet, et non morietur. Ait Dominus Deus omnipotens. R\. Amen.

Antiphona 1. Qui erigit elisos: Dominus solvet compeditos. Dominus illuminat coecos, Dominus diligit (0378B)justos. Psalmus CXLV.

Oratio. Domine, qui erigis elisos, et solvis compeditos, atque illuminas coecos: nos quoque erige cum lapsus inclinant; et solve, cum peccata circumligant; atque illumina, cum nos ignorantiae caligo circumdat: ut anima nostra te semper laudet; et vita nostra fideli devotione sit humilis: et quia tui muneris est quod sumus, tibi serviat omne quod vivimus. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Magnus Dominus, et magna virtus ejus. Psalmus CXLVI.

Oratio. Deus, qui sanas contritos corde; plagae nostrae medelam impende: et qui stellarum numeras (0378C)multitudinem; nos ad vitam praedestinatis adjunge: ut beneplacitum tibi sit in nobis; et in salute nos aeterna jubeas exaltari. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Psalmus CXXII.

R\. Miserere, quia Deus es. P. Misericors miserere, quia peccavimus tibi. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Misericors miserere.

Preces. Subveniat nobis, Domine, misericordia tua. P. Velociter. V\. Inclyte Deus, patiens clamorem nostrum intellige. P. Velociter. V\. Nostris adesto precibus, et dona nobis, quae petimus. P. Velociter. V\. Tua nos, Pater, dextera a malis omnibus libera. P. Velociter. V\. Humilium preces, Domine, (0378D)214 benignis auribus percipe. P. Velociter. V\. Absterge a nostris sensibus zelum peccati, et odii. P. Velociter. V\. Remitte omnia discrimina, nosque placatus justifica. P. Velociter. V\. Intende benignus, supplices gemitus omnium suscipe. P. Velociter. V\. Cum veneris judex omnium, redemptis esto suffragium. P. Velociter.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Sicut oculi servorum in manibus Dominorum suorum sunt; ita nostri ad te, Domine: quous que et peccantibus noxam dimittas, et vapulantium plagas eminuas; impertias alimenta egenis; et medelam tribuas vulneratis.

Pater noster.

IN TERTIO DOMINICO QUADRAGESIMAE. (0379A) Ad Vesperum. Lauda. Sacrificate sacrificium vespertinum, P. Et sperate filii hominum in Domino. V\. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. P. Et sperate.

Dominus sit. R\ Et cum.

Antiphona. Perscrutemur vias Domini, et interrogemus corda nostra, si non sunt duplicia. P. Et sic stemus ante faciem Dei mundo corde, et non bilingues. V\. Quia non repellet Dominus plebem suam; et hereditatem suam non derelinquet. P. Et sic stemus.

Dominus sit. R\ Et cum.

Lauda. Bonum mihi est quod humiliasti me, Deus, ut discam justificationes tuas. P. Bonum mihi lex (0379B)oris tui, super millia auri et argenti. V\. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine: secundum verbum tuum. P. Bonum.

Hymnus.

Christe immense, Dominator sancte, Custodi plebem, quam tu redemisti Sanguine sacro tuo pretioso; Ipse salvasti.


Claritas fulget, Dominusque fecit, In Bethania ad Lazarum venit, Quem suscitavit, et gloriam suam Manifestavit.


Maria autem domi retenta, Quem expectabat; pietas immensa Illi occurrit, et annuntiavit (0379C)Sororque Martha.


Magister adest. Occurrunt sorores, Et lachrymantes, Christum confitentes Sic meruerunt, ut viderent fratrem Suum resurgentem.


Ad monumentum exlamabat Jesus: Lazare veni, Dominusque tecum. Ille surrexit, et omnis caterva Ibi convertitur.


In Samaria ut homo sitivit, Et mulieri peccata dimisit, Coecus enim natus lumen magnum Vidit in Siloe.


In Samaria fecit confitentes, In Bethania Lazarum surgentem, (0379D)Surdos audientes, et mutos loquentes, Quos visitavit.


Gloria Patri, Trino Sempiterno Gloria Christo, Spirituique Sancto: Praedicet Trinum pia voce nomen Omne per aevum.

R\ Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi, etc.

Capitula. Quarti nunc et decimi diei de nostrorum dierum decimis curriculo jam peracto, ad te levamus oculos nostros, Domine, qui habitas in coelis; imponde jam et misericordiam miseris et medelam porrige vulneratis, Tu nobis adgressum iter placidum effice: tu cor nostrum in mandatorum tuorum semitis (0380A)dirige: per te lucis inveniamus viam: per te luminosa amoris tui capiamus incendia: tu laboribus requiem, tu laborantibus tribue mansionem; ut horum dierum observatione tibi placentes, gloriae tuae mereamur esse participes.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Christus Dei filius labores vestros propitiatus aspiciat, et cordis vestri tenebras illuminando submoveat. R\. Amen. In mandatis quoque illius ita viae vestrae feliciter dirigantur, ut justificationum ejus mereantur semper obtinere proventum. R\. Amen. Quo et cursum vestri laboris propitius adjuvet, et coecitatis vestrae tenebras miseratus illustret. (0380B)R\. Amen.

Per.

Dominus sit. R\ Et cum spiritu tuo.

Lauda. Defecit in salutari tuo anima mea: P. Et in verbo tuo speravi, Domine. V\. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes; Quando consolaberis me? P. Et in verbo. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et in verbo.

Oratio. Defecit in salutari tuo anima nostra, Domine: desiderio indefesso proficiat 215 exuberantis gratiae dono, perceptura consolationem in praemio. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Lauda 2. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine; P. Secundum verbum tuum justifica me. V\. (0380C)Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine: quia mandatis tuis credidi. P. Secundum. V\. Gloria. P. Secundum.

Oratio. Bonitatem et disciplinam et scientiam doce nos Domine: ut nec malitia asperos; nec desidia remissos: nec stultitia reddat ignavos. R\. Amen.

Psalmus. Miserere mei Deus Totus cum Gloria. Et Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster. Et ne nos.

Preces. Domine misericordiarum, P. Obliviscere peccata nostra. V\. Qui vitam mortuis, coecis lumen, auditum surdis dedisti. P. Obliviscere. V\. Qui mutis eloquium, claudis gressum, leprosis sanitatem dedisti. P. Obliviscere. V\. Qui injurias carnis nostrae in tuo corpore pertulisti. P. Obliviscere.

(0380D)Oratio. Exaudi orationem nostram. fol. 138.

Ad Matutinum Hymnus. Aeterne rerum Conditor. fol. 3.

Oratio. Aeternum te Dominum, rerumque omnium conditorem, cunctorum vox canit fidelium, qui et certos limites figis, et metas, quibus nox secernatur et dies, aeterna lege constituis: abyssus etenim sapientiae tuae, ut mortalium allevaret fastidium, aliud labori concessit, aliud quieti servavit: Praesta, ergo, omnipotens Deus, ut mens aegra sopore, dum gallo canente, admonetur, alacriter currens, ad spem redeat lucis, et primitias diurni laboris in tuis semper impendat officiis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Domine quid multiplicati sunt, qui (0381A)tribulant me? Tu autem Domine susceptor meus es. Psalmus III.

Antiphona 2. Dele Domine iniquitates meas. Psalmus L. Antiphona 3. In te confidit anima mea. Psalmus LVI.

Oratio. Domine Deus, apud quem confitentes medelam salutis inveniunt; dele piaculorum vulnera de cordibus hominum; et ostende super nos clementiae tuae clarissimum vultum; tuumque clamoribus supplicum inclina sanctum auditum: Effunde mentibus nostris tuae gratiae donum: et concede postulantibus remedium quaesitum: ac quia ad impendendum debitum nostrae servitutis consurgimus; effunde benedictionis et salutis abundantiam super populum tuum: ac dele misericors scelus contractum; (0381B)et fac nos esse liberos a reatu facinorum: audi gemitus petentium; largire indulgentiae fructum; et clamoribus pulsantum fidelium concede singulis suffragium postulatum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. 1. Converte nos Deus salutaris noster: P. Et averte iram tuam a nobis. Ne in aeternum irascaris nobis. V\. Deus tu convertens vivificabis nos: et plebs tua laetabitur in te. P. Et averte. V\. Gloria, et honor.

Oratio. Converte nos Deus salutaris noster ad te, ut avertas iram tuam a nobis; quia aderit respiramen, si suspenderis furorem: sit clementia proxima, ut procul sit ira: converte nos, ut miserando vulnera nostra sanes: ne aversus juste pro peccato, (0381C)plagas potius multiplices. Ergo rogamus, ut praeveniat justitiam pietas, et praeoccupet poenam indulgentia; nos quoque ad te converte; ut tribuas salutem, et subtrahas ultionem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Judicate pupillo, et egeno: P. Humilem, et pauperem justificate. Eripite pauperem et egenum: de manu peccatoris liberate eum. P. Et pauperem. V\. Gloria, et honor.

Oratio. Exurge, Domine, qui judicas terram: et qui fidem omnium gentium pius possessor inhabitas, ne patiaris nos in tenebris remanere; sed fac nos lumen tuae veritatis aspicere: ut fundamenta fidei nostrae non super arenam, quam turbo dejiciat, edificemus; sed supra petram, cujus tu es firmitas, conlocemus. (0381D)R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Tu nobis es, Domine, refugium a pressura, quae circumdedit nos. P. Multa sunt enim flagella peccatorum nostrorum. V\. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. P. Multa. V\. Gloria, et honor.

Oratio. Da nobis Domine peccatorum remissionem, qui purgatis praestas beatitudinem: 216 esto refugium a pressura damnationis, qui indultor es libertatis: et quia multa flagella peccatorum in nobis plaga inruente sentimus, in te confidendo, circumdari nos tua misericordia sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0382A)R\. Quis te consolabitur virgo filia Sion, quia magna est sicut mare contritio tua? Effunde sicut aqua cor tuum. P. In conspectu Domini extolle ad eum manus tuas pro remedio peccatorum tuorum. V\. Deduc quasi torrentem lachrymas per diem, et noctem, et non taceant pupillae oculi tui. P. In conspectu. V\. Gloria, et honor.

Oratio. Consolare nos, Domine, in tribulatione nostra, qui quotidie peccatis contristamur, et compunge cor nostrum ad effundendas lachrymas, sicut aqua in conspectu tuo: ut extollentes ad te manus nostras, numquam humanis dejiciamur in laudibus; sed te, in quo summa est gloriatio, tui memores, delectemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0382B)In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Sicut parturiens proxima est partui, et in dolore suo clamat: ita facti sumus dilecto. Propter timorem tuum Domine, in utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis, quem fecisti super terram.

Canticum. De nocte vigilat. fol. 64.

Ad Benedictus. Antiphona. Mane astabo tibi, et videbo te: quoniam tu es Deus, nolens iniquitatem. V\. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo Domine.

Canticum. Benedictus es Domine. Quaere fol. 6.

Lauda. Laudate Dominum de coelis omnes stellae et lumen. Coeli coelorum, et aquae, quae sunt supra (0382C)coelos, P. Laudent nomen Domini. V\. Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes judices terrae. P. Laudent.

Lectio libri Numeri (Cap. XIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam datuurus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus. Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, mittens principes viros de deserto Pharan, quorum ista sunt nomina. De tribu Ruben, Semmua filium Zechur. De tribu Simeon, Saphat filium Huri. De tribu Juda, Caleb filium Jephone. De tribu Issachar, Igal filium Joseph. De tribu Ephraim, Osee filium Nun. De tribu Benjamin, (0382D)Phalti filium Raphu. De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. De tribu Aser, Sthur filium Michael. De tribu Nephtali, Nahabi filium Vapsi. De tribu Gad, Guel filium Maachi: haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Josue filium Nun: misit ergo eos ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: pauci numero an plures: ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratae an absque muris: humus, pinguis (0383A)an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae illius. Erat autem tempus quando jam praecoquae uvae vesci possunt. Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tolmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in virga duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: qui appellatus est locus ille Neheleschol, id est, Torrens botri, eo quod botrum inde portassent filii Israel. Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione (0383B)circumita, venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique sunt ad eos et omni multitudini ostenderunt fructus terrae: et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misistis nos, quae revera fluit lacte et melle, quod ex his fructibus cognosci potest: sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes, atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. Amalec habitat in meridie, et Hethaeus et Jebusaeus et Amorrhaeus in montanis: Chananaeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. Inter haec 217 Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: (0383C)Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. Detraxeruntque terram, quam inspexerant apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, procerae staturae est. Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo, quibus comparati, quasi locustae videbamur. (Cap. XIV.) Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, et murmurati sunt contra Moysen cuncti filii, dicentes: Utinam mortui essemus: et non in hac vasta solitudine! utinam pereamus: et non inducat nos Dominus ad terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum? Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur (0383D)in Aegyptum. Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram multitudine filiorum Israel. At vero Josue filius Nun, et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, scinderunt vestimenta sua, et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est: si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita et possumus eum devorare: recessit ab illis omne praesidium: Dominus vobiscum est, nolite timere. Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria (0384A)Domini super tectum foederis cunctis filiis Israel. Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahit mihi populus iste? Quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis? Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est. Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis, et facie ad faciem videaris, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: Non poterat introducere populum istum in terram, pro qua juraverat: idcirco (0384B)occidit eos in solitudine. Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitates et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filiis in tertiam et quartam generationem. Dimitte, obsecro, peccata populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti de egredientibus ex Aegypto usque ad locum istum. Dixitque Dominus: Dimisi secundum verbum tuum. Vivo ego, dixit Dominus: et impletur gloria Domini universa terra. Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, non videbunt Terram quam juravi patribus eorum, nec (0384C)quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. Servum autem meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in Terram hanc, quam circumivit: et semen ejus possidebit eam. R\. Amen.

Hymnus. Christe immense, dominator Sancte. fol. 214.

Capitula. Clamoris nostri intelligens orationem, clarifica lucis aeternae praesentia mane tibi adstantium vota: dieique perennis ita praecipe in nobis candorem effulgere, ut tetrae noctis crassitudo, et erroris amica caligo aufugiat; Sol quoque verus suo nos radio lustrando custodiat.

Pater noster.

Lauda. Laus ejus. Et Oratio. Laus tua. Require fol. 181.

(0384D)In secundis Vesperis.

Lauda. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. V\. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Oratio. In noctibus manus nostras ad te extollimus Domine, ut nos in Ecclesia tua fixos statuas; ac dum mundialibus imprimimur sarcinis, nostra laudari te actione concedas. R\. Amen.

Antiphona. Miserere nobis, Deus magne, terribilis, qui custodis pactum, et misericordiam invocantibus te, P. Et custodientibus mandata tua. V\. Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. P. Et custodientibus. 218 V\. Gloria, et honor. P. Et custodientibus.

(0385A)Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra. P. Ne abscondas a me mandata tua. V\ Retribue servo tuo, vivam: et custodiam sermones tuos. P. Ne abscondas. V\. Gloria, et honor.

Hymnus.

Quarto die jam foetidus Vitam recepit Lazarus, Mortisque liber vinculis Factus superstes est sibi.


Rivos cruoris torridi Contacta vestis obstruit, Fletu rigante supplicis Arent fluenta sanguinis.


(0385B)Solutum omni torpore Jussit repente surgere: Suis vicissim gressibus Aeger vehebat lectulum.


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, Nunc, et per omne saeculum. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem.

Capitula. O bone Jesu, amabilis, et admirabilis auctor, accipe sacrificium servorum tuorum: et qui praestitisti Lazaro, ut audiens vocem tuam surgeret ex sepulchro: praesta nobis, ut te auditu capientes interno, resurgamus, per gratiam a (0385C)proprio sceleris nostri profundo: quo vocem piae orationis, qua nos te exorare docuisti in terris, sicut eam nunc coram te fiducialiter prompserimus, ita quoque effectum ipsius petitionis a te percepisse nos gratulemur.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum spiritu tuo.

Benedictio. Jesus Christus filius Dei, qui mortuum Lazarum vitae reddidit pristinae: ipse nos novae vitae sanctificatione perlustret. R\. Amen. Et qui illum solutis manuum ac pedum nexibus abire praecepit: ipse, vestrorum compedum resoluto ligamine, rectis vos semper semitis faciat ambulare. R\. Amen. Quique per tantae rei miraculum, manifestam fecit populis (0385D)gloriam suam: ipse vos introducat ad gaudia sempiterna. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Mirabilia testimonia tua, Domine: P. Ideo scrutata est anima mea. V\. Declaratio sermonum tuorum illuminat me: et intellectum dat parvulis. P. Ideo scrutata. V\. Gloria, et honor.

Oratio. Scrutantes, Domine, testimoniorum tuorum mirabilia, inluminationis tuae intellectum declara: quique aperto ore vitalem spiritum traximus, et pinguedinem sancti Sacrificii saginati ructamus: in timore semper eloquiorum tuorum crescamus; (0386A)atque gloriam aspectus tui ostensione pacifica videamus. R\. Amen.

Alia Lauda 2. Ab omni via mala. P. Prohibe pedes meos, Domine: V\ Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. P. Prohibe.

Oratio. Ab omni via mala prohibe pedes nostros, Domine: Verbumque tuum tota servemus attentione; atque a malo recedere, et tibi nos perpetim facias complacere. R\. Amen.

Lauda 3. Fundasti terram, et permanet. Ordinatione tua perseverant dies: P. Quoniam omnia serviunt tibi. V\. In aeternum Domine permanet verbum tuum in coelo. P. Quoniam omnia.

Oratio. In aeternum Domine Verbum tuum, quod permanet in coelo, in Ecclesiae tuae semper inhabitet (0386B)templo: ut inhabitatoris praesentia habitaculis sit claritas indefessa. R\. Amen.

Lauda 4. Quomodo dilexi legem tuam Domine? P. Tota die meditatio mea est. V\. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. P. Tota die.

Oratio. Da nobis, Domine, sic diligere legem tuam; ut eam jugiter meditemur in corde, et accepto tibi perficiamur in opere. R\. Amen.

Alia Lauda 5. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: P. Da mihi intellectum. Domine, V\. Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verbo tuo speravi. P. Da mihi.

Oratio. Ad te Domine oculos nostros erigimus; quia manuum tuarum artificium sumus: da nobis (0386C)intellectum discendi mandata tua; et timentes te reple laetitia: veniat in consolationem nostri misericordia tua; 219 quae nos et a malis omnibus eruat, et operum dignitatem tibi placere edoceat. R\ Amen.

Lauda 6. Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: P. Quia in verbo tuo, Domine, ego speravi. V\. Cognovi Domine quia aequitas judicia tua: et in veritate tua humiliasti. P. Quia in verbo.

Oratio. Praesta nobis Domine intellectum discendi mandata tua; instrue nos meditatione assidua, ut ab omni officio nos non retrahat desidia; sed ad consolandum nos tua fiat misericordia. R\ Amen.

Per misericordiam.

(0386D)Preces. Averte, Domine, iram tuam a nobis. Et Oratio. Averte Domine faciem tuam. Quaere fol. 130.

FERIA SECUNDA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine. Psalmus III. Et Oratio. Quamvis Domine. fol. 141.

Antiphona. Delicta qui solus intelligis, a peccatis nostris munda nos, Domine. Psalmus XVIII.

Oratio. Ab occultis nostris munda nos Domine purgando conscientiam, quae internis ac propriis inficitur maculis: ab alienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quae vel malorum exemplis addiscimus, vel pravis inlecti persuasionibus perpetramus: ut qui te proprium agnoscimus Dominum, (0387A)peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum. V\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Exaudi nos in die, qua invocamus te, Domine, Deus noster. Psalmus XIX.

Oratio. Imple Dommine ones petitiones nostras; ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, sed etiam oratione atque afflictione dicamus: ut nos tibi humiles semper facias, et contritos adtendas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Ad defensionem nostram, Deus, respice. Psalmus XXI.

Oratio. Ad defensionem nostram Domine Deus (0387B)noster dignanter respice; eripe a framea animas nostras: et ne doctrina pascamur laetali, tuo nos tutamine rege; simulque de ore leonis, rapere nos cupientis, libera: et ob latrantis perfidiam canis, pervigili contuitu, solicita nos protege cura. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Si dixerimus quia peccatum non habemus; nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quia si confessi fuerimus delicta nostra; fidelis et pius est. P. Qui nobis peccata dimittat, et mundet nos ab omni iniquitate. V\. Haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum. P. Qui nobis.

(0387C)In Laudibus.

Antiphona. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Psalmus

Oratio. Miserere nobis Domine secundum magnam misericordiam tuam: ut unde nos erubescimus, tu indulgeas: et ea, quae egisse nos poenitet, tu clementer ignoscas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Cantabo Domino nunc dilecto canticum dilectae vineae meae. Vinea facta est dilecto in loco uberi.

Canticum Esaiae (Cap. V).

Cantabo nunc dilecto canticum * [[Breviarium (PL 086)/| dilectae vineae meae.

Vinea facta est dilecto in cornu, et in loco uberi. (0387D)* [[Breviarium (PL 086)/| Et macerit circumdedi, et circumfodi, et plantavi vineam Soreth.

Et aedificavi turrem in medio ejus, et torcular fodi in ea: * [[Breviarium (PL 086)/| et sustinui ut faceret uvas, fecit autem spinas.

Et nunc homo Juda, et qui habitatis Hierusalem, * [[Breviarium (PL 086)/| judicate inter me et vineam meam.

Quid faciam vineae meae, quod adhuc ei non fecerim? * [[Breviarium (PL 086)/| quam sustinui ut faceret uvas, fecit autem spinas.

Et nunc ecce ego annuncio vobis quae facturus sum vineae meae: * [[Breviarium (PL 086)/| auferam maceriam ejus, et erit in direptionem: et destruam parietes ejus, et erit in conculcationem.

(0388A)Et derelinquam vineam meam: et non putabitur, neque fodietur: * [[Breviarium (PL 086)/| et ascendent in eam sicut in agrum incultum spinae: et nubibus mandabo ne pluant super eam pluviam.

Vineae enim Domini Sabbaoth domus est Israel: * [[Breviarium (PL 086)/| et homo Juda, novellum dilectum:

Sustinui ut faceret judicium, * [[Breviarium (PL 086)/| fecit autem iniquitatem; et non justitiam, sed clamorem. R\. Amen.

Oratio. Domine, qui Israeliticam vineam pro fructibus repulisti spinarum; amplia 220 Ecclesiam tuam inlatione virtutum: ut maceria, qua illi detecti sunt, praeceptorum nos ambias: et turrim regni, torcularque altaris, quod illis imminuis, nobis impertias: ut, imbre nubium in pluviam rupta, flammarum debitas vepres non exhibeamus; sed fruges (0388B)coelestes benignus et in nobis nutrias, et ex nobis accipias. R\. Amen.

Ad Benedictus. Antiphona. Emitte lucem tuam Domine et veritatem tuam: V\. Ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Lauda. In cymbalis bene sonantibus, in cymbalis jubilationum: omnis spiritus laudet Dominum. Psalmus CL.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. XXXIV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Ascendit Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram (0388C)Galaad usque Dan, et universum Nephtalim, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram usque ad mare novissimum, et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. Mortuusque est Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in praesentem diem. Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius commoti sunt. Fleveruntque illum filii Israel in campestribus Moab viginti diebus: et completi (0388D)sunt dies planctus lugentium Moysen. Josuo vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praeceperat Dominus Moysi. Et non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in Aegypto Pharaoni, et omnibus servis, universaeque terrae illius, et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israel. R\. Amen.

Hymnus. Fulgentis auctor. fol. 96.

Capitula. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, Domine Deus noster, ut splendor divinitatis tuae caliginem (0389A)mentis nostrae enubilet, et vera humanitatis assumptio, humani generis sit manifesta redemptio: ut dum verus Deus, verusque homo in nobis, atque pro nobis ostenderis; opus tuum omnipotentia eripiat ab hoste captivos, et enutriat misericordia jam redemptos.

Pater noster.

Lauda. Mirabilia testimonia tua Domine: P. Ideo scrutata est anima mea. V\. Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis. P. Ideo. V\. Gloria, etc. P. Ideo.

Oratio. Scrutantes, Domine, testimoniorum tuorum mirabilia, illuminationis tuae intellectum declara: quique aperto ore vitalem spiritum traximus; et pinguedinem sancti Sacrificii saginati eructamus: (0389B)in timore semper eloquiorum tuorum crescamus; atque gloriam aspectus tui ostensione pacifica videamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Sapientiae Ecclesiastici Salomonis (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

Fili, secundum virtutem tuam cave te a proximo, et cum sapientibus, et prudentibus tracta: Viri justi sint tibi convivae, et in timore Domini sit tibi gloriatio tua, et in sensu sit tibi Dei cogitatus, et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi. In manu artificum opera laudabitur, et principes populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. Terribilis est in civitate sua homo (0389C)linguosus: et temerarius in lingua sua odibilis. (Cap. X.) Judex sapiens vindicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium. In manu Dei potestas terrae: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. R\. Amen.

Lectio libri Josue (Cap. I).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram, (0389D)quam ego dabo filiis Israel. Omnem locum, quem 221 calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. Nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum: non dimittam, nec derelinquam te. Confortare, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus: nec declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis. Non recedat volumen legis hujus de ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias, et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc (0390A)diriges viam tuam, et intelliges eam. Ecce praecipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris. Praecepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: Praeparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse ait: Mementote sermonem, quem locutus est vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. Uxores vestrae, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit nobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite (0390B)armati inter fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram possessionis vestrae, et habitabitis in terra, quam dedit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum. Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus: et quocumque, miseris, ibimus. Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tecum, sicut fuit cum Moyse. Qui contradixerit tibi, et non obedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei, moriatur: tantum confortare, et viriliter age. (Cap. II.) Misit ergo Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, (0390C)urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram. Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt. Tollensque mulier viros, abscondit, et ait. Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent: cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendite eos. Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae, operuitque eos lini stipula, (0390D)quae ibi erat. Hi autem qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est. Nec dum obdormierunt qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait: Novi quod tradiderit Dominus vobis terram: et irruerit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae. Audivimus quia siccavit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto: et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus vitae ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester, ipse est Dominus in coelo sursum, et in terra deorsum. Nunc ergo jurate mihi per (0391A)Dominum, ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi signum, et salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas, et omnia quae meorum sunt, et eruatis animas nostras de morte. Qui responderunt: Anima nostra sit pro vobis ad mortem, si non tamen prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus haerebat muro. Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate diebus tribus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos: si ingredientibus nobis terram, signum (0391B)fuerit funiculus iste coccineus; et ligaveris eum per fenestram, qua nos demisisti: et patrem tuum et 222 matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit super caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerat in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestram. Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quaerentes (0391C)per omnem viam, non repererunt eos. Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et Jordane transmisso, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque omnia quae acciderant sibi, atque dixerunt: Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus. (Cap. III) Igitur Josue de nocte consurgens praemovit castra: egredientesque ad Setim venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies. Quibus evolutis, transierunt praecones per castrorum medium, et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam: vos quoque consurgite, sequimini praecedentes: sitque inter vos, et arcam (0391D)spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam. Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. Respondeat chorus. Amen.

Antiphona 1. Deus Deus noster, respice nos: non nos derelinquas, sperantes in te. Psalmus XXI.

Oratio. Respice in nos, Domine Deus noster; ne avertendo faciem tuam a nobis, nos aliquatenus derelinquas: vere enim salvi erimus, si vultus tui in nos aspectum converteris, et hilariter nostris te animabus conjunxeris: ut quia in te speraverunt patres nostri, et salvi facti sunt, nos hereditariae fac eorum (0392A)spei succedere; et parilitate horum, aeterna cum eis exultatione gaudere. Respondeat chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 2. Sperantes in Domino misericordia circumdabit. Psalmus XXXI.

Oratio. Remitte Domine impietatem cordis nostri, pro qua te omnis Sanctus in tempore opportuno exorat; atque intellectum tribue nobis per operationis suffragium, quod precamur: et instrue nos in hujus vitae viam, qua gradiamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Fiat Domine misericordia tua super nos: sicut speravimus in te. Psalmus XXXII.

R\. Misericordia Domini facit, ut non deficiat; P. Quia non sunt consummatae miserationes ejus. V\. (0392B)Flagellabit nos ab iniquitatibus nostris, et omnium nostrorum miserebitur. P. Quia non. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\.

Preces. Miserere, et parce, clementissime Domine, populo tuo. P. Quia peccavimus tibi. V\. Prostrati omnes lachrymas producimus, pandentes tibi occulta, quae admisimus: a te, Deus exposcimus. P. Quia. V\. Orationes sacerdotum accipe, et quae postulant affluenter tribue: ac tuae plebi miserere, Domine. P. Quia. V\. Furorem tuum adduxisti super nos: delicta nostra curvaverunt nos, et absque ulla spe defecimus. P. Quia. V\. Remissionem peccatorum tribue, et largitatem dona nobis pluviae: te invocamus: tu adesto, Domine. P. Quia.

(0392C)Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Fiat misericordia tua Domine super nos: ut qui singillatim corda hominum fingis; speciatim ea sanctifices: et quia oculi tui super eos sunt, qui te metuimus · timoris tui da nobis confertam largitatem.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio Jeremiae Prophetae (Cap. XXXIII)

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Clama ad me, et exaudiam te: et annuntiabo tibi grandia, et firma quae nescis. Quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israel, et ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium venientium ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas (0392D)cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, 223 propter malitiam eorum omnem. Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos: et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. Et convertam conversionem Juda, et conversionem Hierusalem: et aedificabo eos sicut a principio. Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus derelinquerunt, et spreverunt me. Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis gentibus terrae, quae audierunt omnia bona, quae ego facturus sum eis: et pavebunt, et turbabuntur in universis (0393A)bonis, et in omni pace, quam faciam ego eis. Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto (quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et jumentum: in civitatibus Juda, et foris Hierusalem, quae desolatae sunt absque homine, et absque habitatare, et absque pecore), vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

R\. Amen.

Antiphona 1. Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite ei. Psalmus XXXII.

Oratio. Tibi Domino placens sit anima nostra; a quo et virtutem tolerantiae, et praemium concupiscit (0393B)accipere: tua ergo super nos misericordia, sicut speravimus, fiat: tuaque nos gratia consueta praeveniat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in unum. Psalm. XXXIII.

Oratio. Inquirentes te, Domine, dignanter exaudi; atque ut in te laetetur anima nostra propitius indultor imperti: et quia juxta es his, qui tribulato sunt corde, aurem tuam ad contritionem nostri spiritus pande: et ad pacem tuam, quae exuperat omnem sensum, corpora nostra et corda converte. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Filii hominum in protectione alarum (0393C)tuarum sperant, Domine. Psalmus XXXV.

R\. Si ambulaverimus in viis ejus: erit nobis consolator Dominus magnus, et aeternus. P. In die tribulationis nostrae. V\. Benedictus Dominus, qui magnus est in aeternum: quoniam in saecula regnum ipsius est: quia ipse flagellat, et iterum miseretur. P. In die. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Miserere, Domine, supplicantibus. P. Tu dona nobis veniam. V\. Rerum Creator omnium, ad te precem dirigimus. P. Tu dona. V\. Iram tuam remove, et quae rogamus tribue. P. Tu dona. V\. Concede nobis, Domine, copiam indulgentiae. P. Tu dona. V\. Cum misericordia tribue nobis pluviam. P. Tu dona.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

(0393D)Oratio. In protectione alarum tuarum Domine filios hominum sperantes, nequaquam detegas; sed tanquam pupillos, quo possimus supernis volatibus praeparari, fovendo enutrias: nec diripi nos laceratione insidiantium sinas; nec a nido Ecclesiae tuae avolare permittas: sed dum nos tegmine regis paterno, ad ubertatem domus tuae adjuti tuo veniamus auxilio.

Pater noster.

Ad Nonam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXVIII).

R\. Deo gratias.

Fili, susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos (0394A)commovit, et dispersit illos a gente in gentem: civitates muratas destruit, et domos magnorum effodit. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis: qui respicit illam, non habet requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat. Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuit ossa. Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quomodo qui ceciderunt per linguam suam. Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo fac retia et seras. Beatus qui tectus est a lingua sua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non traxit jugum ejus, et in vinculis illius non est ligatus. R\ Amen.

Lectio libri Josue (Cap. V).

(0394B)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? Solve, 224 inquit, calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum. (Cap. VI.) Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi. Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manus tuas Jericho, et regem ejus, omnesque (0394C)fortes viros. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. Cumque insonaverit vox longior atque concisior, et in auribus vestris concrepuerit, clamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus conruent civitatis, ingredienturque singuli per locum circa quem steterint. Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollent jubilaeorum buccinas septem, et incedant ante arcam Domini. Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini. Cumque Josue (0394D)verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini, omnisque Israel praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. Praeceperat autem Josue populo: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini. Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi. Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeis usus est: praecedebant arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, (0395A)vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. Die autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim Dominus vobis civitatem: sitque civitas haec anathema: et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. Vos autem cavete, ne de his, quae praecepta sunt, quidpiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel in peccato sint, atque turbentur. Quicquid autem auri et argenti (0395B)fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. Igitur omni vociferante populo, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat: ceperuntque civitatem, et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii occiderunt. Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quaecumque illi sunt, sicut illi juramento firmastis. Ingressique juvenes, eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et omnem supellectilem ac cognationem illius, et extra (0395C)castra Israel manere fecerunt. Urbem autem, et omnia quae in ea erant, succenderunt; absque argento et auro, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecraverunt. Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, atque omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens: Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit Jericho. In primogenito suo fundamenta ejus jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus in omni terra vulgatum est.

Antiphona 1. Confitemini Domino in cithara: (0395D)in psalterio decem chordarum psallite ei. Psalmus XXXII.

Oratio. Domine, qui justorum gaudium, tuum facis esse praeceptum; quorum tibi laudatio et obsequitur diligendo, et diligit conlaudando; qui tibi per Legis citharam novum canticum cantant: et per psalterium piis vocibus sacro fragore persultant: eorum nos Domine vestigiis inhaerere concede; et laudem tuam cum eisdem tribue conclamare: Et quia rectus est sermo tuus, tuaque fidelia opera; praesta, ut te corde fideli credamus, et misericordiam tuam impensius consequi 225 mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam

(0396A)Antiphona 2. Anima nostra patiens est Domino: quoniam adjutor, et protector noster est. Psalmus XXXII.

Oratio. Tibi, Domine. Quaere fol. 223.

Antiphona 3. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Psalmus XXXIII.

Oratio. Benedicat te Domine in omni tempore anima nostra: quia et in flagellis nostris semper adest misericordia tua: dum nos et disciplina corrigis, et indulgentia foves: dum percutiendo sanas, et sanando corroboras: Dona igitur nobis, ut qui tuam in fide gustavimus suavitatem, plenissimam percipiamus in retributione dulcedinem.

Pater noster, qui es.

Ad Vesperum in tertia feria. (0396B) Lauda. Tu illuminas lucernam meam, Domine.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum. Antiphona. Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo, Altissime. Psalmus LXV.

Hymnus. Christe salvator omnium. fol. 97. Capitula. Sit festum jejunium nostrum. f. 149. Lauda. Mirabilia testimonia tua, Domine, Et Oratio. Scrutantes Domine. fol. 220.

TERTIA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Vocem meam. Psalmus III. Oratio. Ad te, Domine, proprie. fol. 149.

Antiphona 1. Memores erunt nominis tui; et populi (0396C)tui confitebuntur tibi. Psalmus XLIV.

Oratio. Fac nos Domine diligere justitiam et odire iniquitatem: ac per te speciemque tuam pulchritudinem currentes, deducat nos mirabiliter dextera tua: et mortificata in nobis incentiva fornicationis libidine, accinge lumbos nostros gladio castitatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Deus noster refugium et virtus; adjutor in pressuris, quae invenerunt nos nimis. Psalmus XLV.

Oratio. Deus, refugium nostrum et virtus, tu in pressuris omnibus adsiste: ut omne gladium in sua vagina reductum, et omne cor pacis tranquillitate (0396D)ditatum, te videre ambiat: teque in tuis semper muneribus recognoscat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Exurge, Domine, adjuva nos: et libera nos propter nomen tuum. Psalm. XLIII.

Oratio. Exurge Domine, adjuva nos contra omnem malitiam persequentium; et libera nos propter nomen tuum a contrarietate spirituum immundorum: ut in loco afflictionis, ubi nos humiliasti, exaltes iterum in remuneratione virtutis. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Domine, indulge peccatis nostris: quia multa est iniquitas nostra. P. Parce nobis, Domine, et libera animas nostras ab omni angustia. V\. Patres nostri peccaverunt, et non sunt: nos autem iniquitates (0397A)eorum exolvimus. P. Parce nobis, Domine. V\. Gloria et honor Patri. P. Parce nobis.

In Laudibus.

Antiphona. Secundum magnam misericordiam tuam, dele Domine iniquitatem meam. Psalmus

Oratio. Secundum multitudinem miserationum tuarum. Quaere fol. 150.

Ad Canticum. Antiphona. Directa facta est via piorum, et praeparatum est iter sanctorum.

Canticum. Ecce civitas virtus. fol. 20.

Oratio. Urbs fortitudinis nostrae, salvationis tuae muro nos protege, nosque et intrinsecus ab hoste defende; et intra ex utraque tua protectione muniti, in tua pace, atque quiete mereamur jugiter permanere. R\. Amen.

(0397B)Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus Domine. V\. Deus Deus meus ad te de luce vigilo.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Lauda. In jubilatione laudate Dominum: omnis spiritus laudet nomen Domini. Psalmus CL.

Lectio libri Josue (Cap. VII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Fuit Dominus cum Josue, et nomen ejus in omni terra vulgatum est. Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda, tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israel. Cumque (0397C)mitteret Josue de Jericho viros contra Hay, quae est juxta Bethaven, ad orientalem plagam de oppidis Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Hay. Et reversi 226 dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexetur contra hostes paucissimos? Ascenderunt ergo tria millia pugnatores. Qui statim terga vertentes, percussi sunt a viris urbis Hay, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique eos de porta usque ad Sabbarum, ceciderunt per prona fugientes: protimuitque cor populi, et ad instar aquae liquefactum est. Josue vero filius Nun scidit vestimenta sua, et cecidit pronus in terram coram arcam (0397D)Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnis Israel: miseruntque pulverem super capita sua, et dixit Josue: Heu Domine Deus, quid voluisti transducere populum istum Jordanem fluvium istum, ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes? utinam ut coepimus, mansissemus trans Jordanem. Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israel hostibus suis terga vertentem? Audient Chananaei, et omnes habitatores terrae, ac pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies nomini tuo magno? Dixitque Dominus ad Josue: Surge, cur jaces pronus in terram? Peccavit Israel, et praevaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, (0398A)et absconderunt inter vasa sua. Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate: non ero vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. Sanctificamini in crastinum: haec enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui Israel: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. Accedetisque singuli mane per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburatur igni cum omni substantia sua: quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israel. Surgens itaque Josue mane, applicuit Israel per tribus suas, (0398B)et inventa est tribus Juda. Quae cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per viros offerens, reperit Zabdi: cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda. Et ait ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Respondit: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic et sic feci: vidi enim pallium inter spolia coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulam quoque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta (0398C)abscondita in eodem loco. Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israel, projeceruntque ante Dominum. Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filiosque ejus et filias, boves et asinos, oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israel cum eo) duxerunt eos ad vallem Achor, ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel: et cuncta quae illius erant igni combusta sunt. Congregaveruntque super eum acervum magnum, qui permanet usque in praesentem diem. R\. Amen.

Hymnus. Deus, aeterni luminis. Quaere folio 98.

(0398D)Capitula. Domine, ad quem vigilat de luce anima nostra; dona, ut semper a tenebris properemus ad lucem: caligo depereat mente, et plenitudo tua in nobis permaneat lucis.

Pater noster.

Lauda. Ab omni via mala. P. Prohibe pedes meos, Domine. V\. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. P. Prohibe. V\. Gloria, et honor Patri.

Oratio. Ab omni via mala prohibe pedes nostros, Domine: verbumque tuum tota servemus adtentione; atque a malo recedere, et tibi nos perpetim facias complacere. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. (0399A) Proverbiorum Salomonis (Cap. XVII).

R\. Deo gratias.

Fili, corona dignitatis senectus, in viis justitiae reperietur. Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Sortes mittuntur in signum, sed a Domino temperantur. Melior est 227 buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet. Sicut igne probatur argentum, et aurum in camino: ita corda probat Dominus. Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus: et qui laetatur in ruina alterius, non erit (0399B)impunitus. Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum. Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentientis. Gemma gratissima, expectatio praestolantis: quocumque se verterit prudenter intelligit. R\. Amen.

Lectio libri Josue (Cap. VIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Dixit Dominus ad Josue: Tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hay: ecce tradidi in manu tua regem ejus, et populum, urbemque ac terram. Faciesque urbi Hay, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi ejus: praedam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbis post eam. Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum (0399C)cum eo, ut ascenderent in Hay: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, praecepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem: nec longius recedatis: et eritis omnes parati: ego autem, et reliqua multitudo quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus: donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim fugere nos sicut prius. Nobis ergo fugientibus, et illis sequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. Cumque ceperitis, succendite eam: sic omnia facietis, ut jussi. Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum, sederuntque (0399D)inter Bethel et Hay, ad occidentalem plagam urbis Hay: Josue autem nocte illa in medio mansit populi, surgensque diluculo recensivit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. Cumque venissent omnes, et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat. Quinque millia autem viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethaven, et Hay, ex occidentali parte ejusdem civitatis: omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem direxerunt, ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. Quod cum vidisset rex Hay, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, (0400A)direxitque aciem contra desertum, ignorantes quod post tergum laterent insidiae. Josue vero, et omnis Israel recesserunt in loco, simulantes metum, et fugientes per viam solitudinis. At illi vociferantes, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, et nec unus in urbe Hay, et Bethel remansisset, qui non persequeretur Israel (sicut eruperat aperta oppida relinquentes), dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hay, quoniam tibi tradam eam. Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam. Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad coelum usque (0400B)conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: praesertim cum hi, qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. Vidensque Josue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hay. Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi contra suos, medium hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, regem quoque urbis Hay apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. Igitur omnibus interfectis, qui Israel ad deserta fugientem fuerant persecuti, in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem. Erant autem qui in eo die conciderant a (0400C)viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hay. Josue vero non retraxit manum, quam in sublime porrexit, tenens clypeum donec interficeret omnes habitatores Hay. Jumenta autem, et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Josue. Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum: regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et post solis occasum. Praecepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto 228 super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israel. R\. Amen.

(0400D)Antiphona 1. Simul in unum dives, et pauper. Auribus percipite, qui habitatis orbem. Psalmus XLVIII.

Oratio. Audiant simul te, Domine, omnes gentes; et dives ac pauper aurem tibi cordis accommodent: tibique omnium ad fidem praeparetur auditio, quo salvandis promittitur gratiae plenitudo. R\. Amen. Per misericordiam.

Antiphona 2. Recte judicate filii hominum. Psalmus LVII.

Oratio. Domine, qui nos justitiam loqui, et quae recta sunt praecipis judicare; tribue nobis, ut nec iniquitas in ore, nec pravitas reperiatur in mente: ut puro corde purior sermo consentiat: praecedat in (0401A)operibus justitia; nec inveniatur dolus in lingua. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. 3. Da nobis auxilium, Deus, in tribulatione. Psalmus LIX.

R\. Exacerbavimus nomen tuum, Domine, et iniquitates coram te fecimus: et nunc flectamus genua cordis nostri. P. Dimitte nobis peccata nostra. V\. Fac nobiscum, Domine, juxta mansuetudinem tuam: et secundum multitudinem misericordiae tuae. P. Dimitte. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Miserere, et parce, clementissime Domine, populo tuo. P. Quia peccavimus tibi. V\. Pro nostris malis flagellamur acrius, et pro delictis obcoecamur durius: defleamus mala quae commisimus. (0401B)P. Quia. V\. Remove famem, et da imbrem gratiae: frugumque largam praebe abundantiam, atque optatam peccatorum veniam. P. Quia. V\. Amove pestem, Redemptor altissime: repentina morte dum prosternimur, non detur poena; sed venia peccantibus. P. Quia. V\. Lachrymis nostra dignis reple pectora: effluat in nos charitatis spiritus, qua eruamur vitiorum lapsibus. P. Quia.

Hymnus. O Nazarene lux, fol. 144.

Oratio. Da nobis Domine auxilium in tribulatione, quia vana est salus ab homine: in te enim faciemus virtutem, qui et confortas famulos, et ad nihilum redigis inimicos.

Pater noster.

Ad Sextam. (0401C)Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XI).

R\. Deo gratias.

Factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Hierusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessione. Propterea haec dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem non modicam in terris, ad quas venerunt. Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo vos de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. Et dabo eis cor (0401D)novum, et spiritum rectum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. R\. Amen.

Antiphona 1. Populi confitebuntur tibi, in aeternum et in saeculum saeculi. Psalmus XLIV.

Oratio. Deus, cujus sedes manet in saeculum saeculi: fulgeat Ecclesia tua varietate virtutum, et sceptrum tuum perornetur disciplina officiorum; quosque ejus ornamentis afficis, separari ab ea nullatenus patiaris. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0402A)Antiphona 2. Dominus virtutum nobiscum susceptor Deus Jacob. Psalmus XLV.

Oratio. Domine refugium nostrum et virtus: tu in pressuris omnibus adsiste; ut omne gladium in sua vagina reductum, et omne cor pacis tranquillitate ditatum, te videre ambiat, teque in tuis semper muneribus recognoscat. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Deus in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua libera nos. Deus exaudi orationem nostram. Psalmus LIII.

R\. Lava a malitia cor tuum, Hierusalem. P. Ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes pessimae? V\. Excutere de pulvere, consurge, sede Hierusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. P. Ut salva. V\. Gloria, et honor. Reiteretur (0402B)R\.

229 Preces. Misericors Domine, exaudi supplices. P. Et miserere V\. Excelse perpetue, quae poscimus tribue. P. Et miserere. V\. Auditum piissimum inclina orantibus. P. Et miserere. V\. Virtutis praesidio, Redemptor, defende nos. P. Et miserere. V\. Superna potentia, peccatis da veniam. P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Concede Domine, ut tuo nostra salus perficiatur in nomine; nosque in virtute tua libera, quos propriis infirmitatibus praepeditos agnoscis: ut tuum sit omne quod sumus; qui fecisti ex nihilo ut essemus.

Pater noster.

Ad Nonam. (0402C) Proverbiorum Salomonis (Cap. XXI).

R\. Deo gratias.

Fili, Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo. Mulctato pestilente sapiens erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam. Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. Qui obdurat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinum indignationem maximam. Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur. Qui diligit epulas, in egestate erit: et qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur. Pro justo (0402D)dabitur impius: et pro rectis iniquus. Melius est habitare in deserto, quam cum muliere rixosa et iracunda. Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: imprudens homo dissipabit illud. Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam, et justitiam et gloriam. R\. Amen.

Lectio Libri Josue (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: cum audissent qui habitabant in Gabaon, cuncta, quae fecerat Josue Jericho et Hay, et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, calceamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti (0403A)veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti: perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque omni simul Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque filii Israel, atque dixerunt ad eos: Ne forsitan in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum. At illi ad Josue, Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue: Quinam, inquit, estis? et unde venistis? Responderunt: de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Dei tui. Audivimus enim famam potentiae ejus, et cuncta, quae fecit in Aegypto, et duobus Amorrhaeorum regibus trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, (0403B)qui erat in Astaroth: dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terrae: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus, foedus inite nobiscum. En, panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti: utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt, et solutae vestes, et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta. Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. Fecitque Josue cum eis pactum, et inito foedere policitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis (0403C)juraverunt eis. Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim. Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israel, idcirco non possumus eos contingere. Sed hoc faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si perjuraverimus: sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus: vocavit Gabaonitas (0403D)Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Domini Dei mei. 230 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manibus filiorum Israel, ut non occiderentur. Decrevitque illo die esse eos in ministerium (0404A)cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquam comportantes, usque in praesens tempus. R\. Amen.

Antiphona 1. Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae. Psalmus LXIV.

Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster; ac nos tua virtute praecinge: dumque fidei optamus soliditatem, spei promereamur quietem; et charitatis perveniamus ad requiem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua in multitudine virtutis tuae! Psalmus LXV.

Oratio. Da nobis, Domine, ut nos, qui in te credendo, domum tuam in holocaustis ingredimur, dicatis tibi operibus, ac mortificato corpore serviamus: sicque (0404B)non amoveas orationem nostram et misericordiam tuam a nobis; dum ea inspiras petere, quae nobis prospicis convenire. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Bene nunciate de die in diem salutare Domini. Psalmus XCV.

Hymnus. O Nazarene, lux. Require fol. 144.

Oratio. Te Deum psallendo benedicimus, ac precamur, ut nullo obstaculo a tuo prohibeamur officio: quique verum te Dominum confitemur, ditari tuo munere indulgentiae sentiamus.

Pater noster.

Ad Vesperos. Lauda. Illuminatio mea, et salus mea Dominus.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum spiritu (0404C)tuo.

Antiphona. In convertendo Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exultet Israel. Psalmus XIII.

Lauda. Tu mandasti mandata tua. P. Custodiri nimis, Deus meus. V\. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. P. Custodiri nimis. V\. Gloria, et honor.

Hymnus. Christe lumen perpetuum. fol. 155.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus.

Et Benedictio. Benedicat. fol. 94.

Lauda. Ab omni via mala.

Et Oratio. Ab omni via mala. fol. 226.

FERIA QUARTA. Ad Matutinum. (0404D) Antiphona. Gloria mea Dominus noster.

Et Oratio. Gloria nostra, Deus. fol. 156.

Antiphona 1. Desideramus te Dominum Deum nostrum; et timemus te: quoniam quis Deus similis tibi auferens iniquitates, et mundans peccata reliquiarum Israel. V\. Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Psalmus LXXXVIII.

Oratio. Christe Jesu, Dei Filius admirabilis, cui nullus inter filios Dei nec aequalis extat, nec similis; ad te Domine precem nostram dirigimus; ut misericordiam, quam pollicitus es servare sanctis, digneris prorogare conversis: ac sic, quaesumus, nos moderamine disciplinae corrigas, ut clementiam in ira non (0405A)auferas: nec prophanetur testamentum tuum ob admissa facinora; sed temperetur ultio miseratione superna: et ipse totum, quod displicet, abluas; qui peccatores ad te revertentes justificando glorificas: quique nos esse voluisti ex nihilo id quod sumus; ipse concede, ut coelestibus regnis apti, tecum sine fine vivamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Exaudi, Deus, orationem nostram: ad te omnis caro veniet. Verba iniquorum praevaluerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis. V\. Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in tabernaculis tuis. Psalmus LXIV.

Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster; ac nos tua virtute praecinge: dumque fidei optamus soliditatem, (0405B)spei mereamur quietem; et charitatis perveniamus ad requiem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Parce pauperi et inopi: et animas pauperum salvas fac, Domine. Psalmus LXXI.

231 Oratio. Parce Domine pauperibus, et animas inopum sana: ut qui viribus nostris non fidimus, et spe a te misericordiam postulamus; per spiritus paupertatem, supernae benedictionis impetremus plenitudinem. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Judicium rectum judicate, popule meus, dicit Dominus. P. Et misericordias facite: viduam et pupillum per potentiam nolite opprimere. Unusquisque (0405C)malitiam in corde suo adversus fratrem suum tenere non debet. V\. Nolite secundum faciem judicare; sed rectum judicium judicate. P. Et misericordias. V\. Gloria, et honor.

In Laudibus.

Antiphona. Adsparges nos Domine hyssopo verbi tui, et mundabimur: lavabis nos, et supra nivem dealbabimur. Psalmus LX.

Oratio. Deus, qui scelera nostra figmento operta denudas; qui incerta dubiis, et occulta consciis consueta pietate transducis; ut noxietate prodita adspargas nos rore misericordiae tuae; et velut nive dealbemur vitae correctione: averte, quaesumus, faciem tuam a peccatis nostris, et omnes iniquitates nostras delens, innova in visceribus nostris Spiritus tui (0405D)Sancti infusionem: quo tali inhabitatore gaudentes, aperiamus jugiter labia nostra ad annuntiandam laudem tuam. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Recordare, Domine, quid evenerit nobis: intuere et respice obprobrium nostrum.

Canticum. Memento Domine. fol. 206.

Ad Benedictus. Antiphona. Praeceptum Domini lucidum, inluminans oculos. V\. Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Lauda. Laudate Deum omnes virtutes ejus: militiae Angelorum Dominum laudate. P. Laudate.

(0406A)Lectio libri Josue. (Cap. X).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum audisset Adonisedec rex Hierusalem, quod scilicet cepisset Josue Hay, et subvertisset eam (sicut fecerat Jericho, et regi ejus, sic fecit Hay, et regi ejus) et quod transfugissent Gabaonitae ad Israel, et essent foederati eorum, timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una regalium civitatum, et major oppido Hay, omnesque bellatores ejus fortissimi. Misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Ohaam regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Jabis quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: Ascendite ad me, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, filios Israel. Congregati igitur (0406B)ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum, rex Hierusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, et rex Eglon, cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, ut oppugnarent eam. Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos: ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeoorum, qui habitant in montanis. Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, fortissimi. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi eos: nullusque tibi ex eis resistere potest. Inruit itaque Josue super eos repente, tota ascendens nocte de (0406C)Galgalis. Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est per viam ascensus Beth horon, et percussit usque ad Azeca, et Maceda. Cumque fugerent filios Israel, et essent in ascensu Beth horon, Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserunt filii Israel. Tunc locutus est Josue Domino in die, qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna contra vallem Haylon. Steteruntque Sol et Luna. donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque Sol in medio coeli, et non festinavit occumbere spatio (0406D)unius diei. Non fuit ante, et postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis expugnantis pro Israel. Reversusque est Josue cum omni Israel in castra Galgalae. Fugerunt enim quinque reges, et se absconderunt in spelunca urbis Maceda. Nuntia tum est Josue, quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda. Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os 232 speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant: vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare pras dia,, quos tradidit Deus in manus vestras. Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, (0407A)hi qui Israel fugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani, et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est. Praecepitque Josue, dicens: Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. Fecerunt ministri, ut sibi fuerat imperatum, et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Hierusalem, regem Hebron, regem Hierimoth, regem Lachis, regem Eglon. Cumque educti fuissent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus, qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum pedibus colla calcarent, rursum ait ad eos: Nolite (0407B)timere, nec paveatis, confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversus quos dimicatis. Percussitque Josue, et interfecit eos, suspendit super quinque stipites: fueruntque atque suspensi usque ad vesperum. Cumque occumberet Sol, praecepit sociis, ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super eos saxa ingentia, quae permanent usque in praesens. R\. Amen.

Hymnus. Deus Pater ingenite. fol. 101.

Capitula. Lex tua inreprehensibilis convertat animas nostras, et testimonium tuum fidele praestet parvulis sapientiam: te quoque justitia corda nostra laetificent; non contristent: tuumque praeceptum (0407C)oculos mentium nostrarum inluminet.

Pater noster.

Lauda. Fundasti terram, et permanet; et ordinatione tua perseverat: P. Quoniam omnia serviunt tibi. V\. Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forsitan periissem in humilitate mea. P. Quoniam omnia. V\. Gloria, et honor Patri.

Oratio. In aeternum Domine Verbum tuum, quod permanet in coelo, in Ecclesiae tuae semper inhabitet templo: ut inhabitatoris praesentia habitaculis sit claritas indefessa. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Ecclesiastes (Cap. ultimo).

(0407D)R\. Deo gratias.

Fili, cum esset sapiens Ecclesiastes, docuit populum, et narravit quae fecerat: et investigans composuit parabolas multas, quae sunt verba utilia, et sanctos scripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos. Verba sapientium ut stimuli, et quasi clavi in altum fixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. His amplius fili mi ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est. Hoc est enim omnis homo: et cuncta, quae fiunt, adducit Deus in judicium pro omni reatu, sive bonum, sive malum sit. Finem loquendi omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa. R\. Amen.

(0408A)Lectio libri Josue (Cap. XXIV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Congregavit Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, judices, et magistratus: steterunt in conspectu Domini: et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, et Nachor: servierunt diis alienis. Tulit ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus: et adduxit eum in terram Chanaan: multiplicavitque semen ejus, et dedit ei Isaac: illique rursum dedit montem Seir ad possidendum: Jacob vero, et filii ejus descenderunt in Aegyptum. Misitque Moysen et Aaron, et percussit Aegyptum multis (0408B)signis et portentis. Eduxitque patres vestros ex Aegypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos, et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit illos. Viderunt oculi nostri cuncta quae in Aegypto fecit, et habitastis in solitudine multo tempore: et introduxit in Amorrhaeum, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidit eos in manus vestras, et possidetis terram, atque interfecistis illos. Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit 233 contra filios Israel. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: et ego nolui (0408C)audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. Transistis Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorrhaeus, et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergesaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus: et tradidi illos in manus vestras. Misitque ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non gladio et arcu tuo. Deditque vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas et oliveta, quae non plantastis. Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. Sin autem malum vobis videtur ut non serviatis ei, (0408D)optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. Responderuntque populi, et dixerunt: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros, de terra Aegypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus. Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia est ipse Dominus (0409A)Deus noster. Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Dominus enim sanctus, et fortis et aemulator est, nec ignoscet sceleribus nostris atque peccatis. Si dimiseritis pro diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis praestiterit dona. Dixitque populus: Nequaquam ita ut loqueris, erit, sed Domino serviemus. Et Josue ad populum, Testes, inquit, vos estis, quia ipsi vobis elegeritis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestrum, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel. Dixitque populus ad Josue: Domino Deo serviemus obedientes praeceptis ejus. Percussit igitur Josue in die illo foedus, et posuit populo praecepta atque judicia in Sichem. Scripsitque (0409B)omnia verba haec in volumine legis Dei: et tulit lapidem grandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini: et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audieritis omnia verba Domini, quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. Dimisitque populum, singulos in possessiones suas. Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamaiath, quae sita est in monte Ephraim, ad septentrionalem partem montis Gaas. Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue. R\. Amen.

Antiphona 1. State super vias, et videte, et interrogate (0409C)itinera Domini aeterna, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis sanctificationem animabus vestris. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. Psalmus XLVIII.

Oratio. Audiant simul te Domine omnes gentes; et dives ac pauper aurem tibi cordis accommodent: ibique omnium ad fidem praeparetur auditio, quo salvandis promittitur gratiae plenitudo, R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Nobis adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino spem nostram. Psalmus LXXII.

Oratio. Nobis adhaerere tibi Domino, bonum est: sed tu desiderium boni sic in nobis accumula; ut (0409D)spes, quae nos tibi associat, nulla fidei titubatione vacillet: sed charitatis stabilitate perduret. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Memento congregationis tuae. Domine, quam creasti ab initio. Psalmus LXXIII.

R\. Miserator, et misericors Dominus. P. Patiens, et multum misericors, et obliviscens peccata hominum: non posuisti poenitentiam electis tuis. V\. Ecce sequimur in toto corde nostro: et timemus te, et quaerimus faciem tuam, ne confundas nos. P. Patiens, et multum. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Poenitentiam agimus pro malis nostris. P. Tu Christe, miserere: peccavimus. V\. Patris dextera, (0410A)virtus, sapientia, placatus da veniam. P. Tu Christe, miserere. V\. Gemitus 234 omnium attende, Domine: quae petimus tribue. P. Tu Christe, miserere. V\. Nos peccavimus, nos inique egimus, nos impie gessimus. P. Tu Christe, miserere. V\. Vitam, et veniam dona propitius: et parce poenitentibus. P. Tu Christe, miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. Require fol. CXLIV.

Oratio. Memento congregationis tuae Domine, quam creasti ab initio: tu Domine, qui non obliviscaris Ecclesiae, quam a saeculo praedestinasti in Christo: atque ad testamentum tuum, memor tuae misericordiae, respice: et promissa nos jugiter libertate complectere.

Pater noster.

Ad Sextam. (0410B) Lectio libri Danielis Prophetae (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula: quia justus es in omnibus quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera. Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum notrorum Hierusalem: quia in veritate, et judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus: et praecepta tua non audivimus, nec fecimus, sicut praeceperas (0410C)nobis ut bene nobis esset: omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti: et tradidisti nos in manu inimicorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram. Et nunc non possumus aperire os: confusio et obprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colebant te. Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum: neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum: quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris: quia Domine imminuti sumus plusquam omnes (0410D)gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Et non est in hoc tempore princeps, neque propheta, et dux, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam: sed in anima contrita, et spiritu humilitatis suscipiamur. Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, et perfice subsequentes te: quoniam non est confusio confideentibus in te. Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. Ne confundas nos. R\. Amen.

Antiphona 1. Confitebimur tibi Deus: confitebimur (0411A)tibi et invocabimus nomen tuum, Domine. Psalmus LXXIV.

Oratio. Confitentes tibi Domine placabilis intuere: et quos contritos efficit timor poenae: et amor indulgentiae laetificet, et plenitudo remissionis indeptae. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 2. Salvos fac Domine, quietos terrae. Psalmus LXXV.

Oratio. Tibi Domino Patri cogitatio confitetur Unigeniti tui: dum quod Adam per superbiam perdidit: hujus ad te humanitas humilitate reducit obedientiae: Ergo nostra stude pectora exercere; quo exercitio festa tibi haec celebremus solemnia. R\. Amen.

(0411B)Per misericordiam.

Antiphona 3. Quis Deus magnus, sicut Deus noster? tu es Deus qui facis mirabilia solus. Psalmus LXXVI.

R\. Propitius esto iniquitatibus nostris, Domine, et sana omnes languores nostros: P. Et redime de interitu animas nostras. V\. Non secundum peccata nostra facias nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. P. Et redime. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\.

Preces. Verus Deus misericors. P. Supplicanti populo, Christe, miserere. V\. Te, Pater, quaesumus, fletibus invocamus, adsiste oramus P. Supplicanti. V\. Exaudi, Domine, placare: intende clemens, et pius indulge. P. Supplicanti. V\. Cunctorum cordibus (0411C)largire studia pacis, et parce placatus. P. Supplicanti. V\. Fertilitatem pluviae, ac vitam dona, et veniam largam, P. Supplicanti.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. CXLIV.

235 Oratio. Precamur Domine, ut tua nos non repellas a propitiatione; sed obtinendae misericordiae tempus appone; ut dextera, quae fuit vindex in ultione facinorum; ipsa sit nobis contritis in remedium sempiternum.

Pater noster.

Ad Vesperum. Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus, Domine. Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Quam bonus Deus Israel eis qui recto corde! Psalmus LXXII.

(0411D)Lauda. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? P. Tota die meditatio mea est. V\. Retribue servo tuo, vivam: et custodiam sermones tuos. P. Tota. V\. Gloria, et honor. P. Tota.

Hymnus. Adesto nostris precibus. fol. 160.

Capitula. Sit festum jejunium. fol. 149.

Lauda. Fundasti terram. Et Oratio. In aeternum, Domine. Require fol. 232.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es. Psalmus III.

Oratio. Exurge Domine Deus noster in auxilium humilium, et in exterminium persequentium: contere (0412A)adversarios nostros, qui nos a tuo praecepto, dolosis promissionibus, et apertis terroribus avertere moliuntur: in nullo enim proficient eorum insidiae, si tuo muniamur semper adjutorio gratiae. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Popule meus adtende legem meam. Psalmus LXXVII.

Oratio. Ponentes spem nostram in te Domine, non obliviscimur operum tuorum; cum per justitiam atque clementiam mirabilis in Sanctis, et terribilis ostenderis in impiis; qui opportuna remedia justis, ac debita supplicia recompensas iniquis: quaesumus itaque piissime Deus; ut quos a tetris (0412B)hostibus eruis, praeceptorum luce clarifices; tentationum fluctus movens, iter salutiferum pandas: Christi tui corpore tanquam coelesti pane in hujus saeculi deserto reficias. R\. Amen.

Antiphona 2. Panem coeli dona nobis, Domine. Psalmus LXXVII.

Oratio. Deus, qui panem coeli filiis hominum tribuis, terrenumque animal Angelorum adipe pascis; frumentationem verbi tui nobis in abundantia tribue: eoque nos spirituali refice cibo, quo patres nostros allevasti in eremo. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Dominus adjutor noster: et Deus excelsus, liberator noster est. Psalmus LXXVII.

Oratio. Excelse Domine esto adjutor noster: ut (0412C)de abundantia tuae virtutis repleamur solatio fortitudinis; et ex redundantibus gratiae tuae donis ditemur muneribus libertatis. V\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Propter peccata nostra venerunt super nos omnia mala: peccavimus tibi, Domine. P. Recedentibus a te ne auferas misericordiam tuam a nobis. V\. Justus es, Domine Deus noster, in omnibus operibus tuis; et non audivimus vocem tuam: peccavimus enim, iniquitates fecimus. P. Recedentibus a te. V\. Gloria, et honor. P. Recedentibus.

In Laudibus.

Antiphona. A verte faciem tuam, Deus, a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras dele. Psalmus (0412D)L.

Oratio. Averte faciem tuam a peccatis nostris Domine; et omnes iniquitates nostras dele: remove ab oculis tuis malarum nostrarum facinus voluptatum; nostraeque confessioni clementer tuum appone auditum. Miserere, quaesumus, rogantibus nobis qui propitius respicis in adversis: et qui desperatis cor poenitens tribuis; a confessionibus nullatenus avertaris: Ergo qui a cordis contriti placaris sacrificiis, tribue nobis hoc tibi offerri, quod praecipis; et promereri indulgentiam, quam promittis gratiae tuae. Sed quia Publicanus a longe stans, et percutiens pectus suum, sola confessione purgatus est: similiter et nos peccatores exaudi: ut sicut illi merito petitionis suae fructum donasti; ita et nobis supplicantibus indignis (0413A)servis tuis veniam digneris impendi de peccatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelis.

Canticum. Quid murmuravit homo. fol. CL.

236 Matutinarium.

Ad Benedictus. Antiphona. Sit splendor Domini Dei nostri super nos. P. Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Lauda. Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento virtutis ejus. P. Laudate Dominum.

(0413B)Lectio libri Judicum (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Fecerunt filii Israel malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manu Madian septem annis, et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. Cumque sevisset Israel, ascendebat in Madian, et Amalec, et caeteris orientalium nationum: et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinas. Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum, (0413C)et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian. Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto, et eduxi de domo servitutis, et liberavi de manu Aegyptiorum, et omnium inimicorum, qui affligebant vos: ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum. Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis terram Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam. Venit autem Angelus Domini, sedit sub quercu, quae erat in Ephrai, et pertinebat ad Joas patrem familiae Ezri. Cumque Gedeon (0413D)filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian apparuit ei Angelus, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Dixitque ei Gedeon: Obsecro, Domine, si nobiscum est Dominus, cur adprehenderunt nos haec omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Aegypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos, et tradidit in manibus Madian. Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian: scito quod miserim te. Qui respondens ait: Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? ecce familia mea infirma est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. Dixitque ad eum Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum. Et ille: (0414A)Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me. Ne recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego praestolabor adventum tuum. Ingressus est itaque Gedeon et coxit haedum, et de farinae modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercum, et obtulit ei. Cui dixit Angelus Domini: Tolle panes azymos et carnes, et pone super petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita, extendit Angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes: ascenditque ignis de petra, et consumpsit: Angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. Vidensque Gedeon quod esset Angelus Domini, (0414B)ait: Heu Domine Deus: quia vidi Angelum Domini facie ad faciem. Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris. Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in praesentem diem. R\. Amen.

Hymnus. In Matutinis surgimus. fol. 103.

Capitula. Sit splendor tuus. fol. 211.

Lauda. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? Tota die meditatio mea est. V\. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.

Oratio. Da nobis, Domine, sic diligere legem tuam; ut eam jugiter meditemur in corde, et accepto tibi perficiamur in opere: R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. (0414C) Sapientia Salomonis (Cap. XVII).

V\. Deo gratias.

Fili, magna sunt judicia Domini, et inenarrabilia opera ejus: et propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae: vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae jacuerunt. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes 237 horrende, et cum admiratione nimia perturbati. Neque enim quae continebat illos spelunca, sine timore custodiebat (0414D)eos: cum sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant. Et ignis quidem nullum poterat illis lumen praebere, nec siderum limpdiae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam. Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius, quae non videbatur, faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur: et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae gloriae correptio cum contumelia. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebrae; sanctis autem tuis magna erat lux. R\. Amen.

Lectio libri Judicum (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

(0415A)In illis diebus: Omnis Madian, et Amalec, et orientales populi congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in vallem Jezrael. Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur eum. Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser, et Zabulon, et Nephtalim, qui occurrerunt ei. Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, ponam hoc vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel. Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere, concham complevit rore. Dixitque reversus ad Dominum: Ne irascatur (0415B)furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Cap. VII.) Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad: erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur Israel contra me, et dicat: Meis viribus liberatus sum. Loquere ad populum, et cunctis audientibus praedica: qui formidolosus est et timidus, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt ex populo (0415C)viginti millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est, duc eos ad aquas, et ibi probabo illos: et de quibus dixero tibi ut tecum vadant, ipsi pergant: quem reprobavero, revertatur. Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projicientes aquas lambuerunt, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. (0415D)Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle. Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua: sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse, et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum densitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut (0416A)arena, quae jacet in littore maris. Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subceniricius panis ex hordeo volvi, et in Madian castra descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israelitae: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israel, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, (0416B)lagenasque vacuas 238 ac lampades in medio lagenarum. Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero sectamini. Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per gyrum castrorum in circuitu clangite et conclamate, Domino et Gedeoni. Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis conclamare, complodere et inter se lagenas. Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistra lampades, et dextera sonantes tubas clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis: stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata (0416C)sunt, et vociferantes, ululantesque fugerunt: et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisit Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncaverunt, fugientes usque in Bethseca, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israel de Nephtali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian. Misitque nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque in Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas atque Jordanem usque in Bethbera. Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta (0416D)Jordanis. R\. Amen.

Antiphona 1. Cito nos praeveniat misericordia tua, Domine. Psalmus LXXVIII.

Oratio. Cito anticipet nos misericordia tua, Domine; quos nec consolatio spei, nec fiducia meriti, nec opitulatio sustentat auxilii; sed inter reatum, vexationesque jactatos urget vel conscientia facinorum, vel ultio peccatorum: libera nos propter gloriam nominis tui; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum: ut cum utramque rem propter te feceris, et solita populum tuum pietate respexeris; gloria tibi detur ex liberatione, et propitiatio nobis tuo accedat ex nomine. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0417A)Antiphona 2. Exultate Deo adjutori nostro: jubitate Deo Jacob. Psalmus LXXX.

Oratio. Exultemus tibi Domine, quem adjutorem nostrum cognoscimus, et fatemur: propter quod etiam tibi jubila in desideriis sumimus, in doctrina psalmum, in mortificatione reddimus tympanum: te enim laudando festa peragimus, tuorumque recordatione mirabilium jocundamur: Concede itaque nobis Domine, ut qui tua recolimus beneficia, tua percipiamus et praemia. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Surge Deus, judica terram: quoniam tu dominaris in omnibus gentibus. Psalmus LXXXI.

R\. Numquid in aeternum repellet Deus, aut non apponat, ut benefaciat adhuc; aut in finem misericordiam (0417B)suam abscidet? P. A progenie in progeniem. Aut numquid obliviscetur misereri Deus? V\. Converte nos Deus salutaris noster: et ne in aeternum irascaris nobis, neque extendas iram. P. A progenie. V\. Gloria, etc. Reiteretur R\.

Preces. Respice placabilis Domine salvator omnipotens. P. Miserere, et exaudi nos. V\. Extensis ad te manibus, Pater summe, confugimus: convertere ad nos pium intuitum. P. Miserere. V\. Effunde super faciem terrae largissimam pluviam, et praesta cunctis, quae postulant. P. Miserere. V\. Memento nostri Domine miserator, et patiens: qui ante saecula vivis perennis Rex. P. Miserere. V\. Peccata poenitentibus tu ignosce, et debita dimitte: jam nostra indulge crimina. P. Miserere.

(0417C)Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Exurge Domine, qui judicas terram: et qui fidem omnium gentium pius possessor inhabitas, ne patiaris nos in tenebris remanere; sed fac nos lumen tuae veritatis aspicere: ut fundamenta fidei nostrae non super arenam, quam turbo dejiciat, aedificemus; sed supra petram, cujus tu es firmitas conlocemur.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Danielis Prophetae (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit: non enim audivimus vocem ejus. Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum (0417D)de terra Aegypti in manu Moysi, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitates 239 fecimus, Domine in omnem justitiam tuam: avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua, Hierusalem, et a monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Hierusalem et populus tuus in obprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Nunc autem Dominus Deus noster exaudi orationem servi tui, et preces ejus: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum. Inclina Deus meus aurem tuam, et exaudi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen sanctum tuum: neque enim in (0418A)justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Exaudi Domine, placare Domine: attende Domine, et fac: ne moreris propter temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. R\. Amen.

Antiphona 1. Deus quis similis tibi? ne taceas, neque sileas. Deus. Psalmus LXXXII.

Oratio. Exurge, ne taceas, neque compescaris Deus; sed quia odientes te, extulerunt caput; imple facies eorum ignominia; ut nomen tuum cognita confusione perquirant; et populum tuum salva, ut testimonium tuae virtutis intelligant: esto propitius super hereditatem tuam; qui solus es Altissimus super omnem terram. P. Amen.

(0418B)Per misericordiam.

Antiphona 2. Cognoscant gentes, quoniam nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram. Psalmus LXXXII.

Oratio. Cognoscant gentes Christe, quod nomen tibi sit Dominus; pro quibus es patibulo crucis adpensus: quosque ignavia ignorantiae dedit, scientia restituat conditori: ut fide convertatur conscientia; et spe laetetur in gloria. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Quia tu Domine suavis ac mitis es et multum misericors invocantibus te. Psalmus LXXXV.

R\. Non secundum peccata nostra facias nobis, Deus: neque secundum iniquitates nostras reddas nobis. P. Memento, Domine, quod terra sumus. P. (0418C)Sicut miseretur pater filiis, ita miserere nobis: quia tu scis figmentum nostrum. P. Memento. P. Gloria, etc. Reiteretur R\.

Preces. Christe Redemptor pius animarum, exaudi gemitus flentium. P. Et miserere. P. Attende, Deus, Ecclesiam tuam: et cunctis dona indulgentiam, pro quibus pietatem postulamus. P. Et miserere. P. Memento nostri, quia pulvis sumus: iterum in terram redigimur; tu nos reforma in melius. P. Et miserere. V\. Ignosce vivis, ignosce defunctis, captivis restaura patriam, et cunctis dona, quae postulant. P. Et miserere. P. Dimitte noxam, dimitte peccata, dimitte cunctorum debita, omnibus tribue veniam. P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, IIIX. fol. 144.

(0418D)Capitula. Miserere Domine ad te tota die clamantibus; teque in tribulatione invocantibus existe propitius: ut in quibus majestatem tuam adorando laudamus, digne suscipias; et pro quibus te timemus, pius ignoscas. Timoris igitur tui obedientia corda nostra laetifica: et consolationis dulcedine dubietatem nostrae mentis conforta: sed quia tu suavis ac mitis es, suavitatem ex tua indulgentia hauriamus; et in retribuendo pium te mitemque sentiamus.

Pater noster.

Ad Nonam. Sapientiae Salomonis (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

Fili, melior est sapientia quam vires: et vir prudens (0419A)quam fortis. Audite ergo reges, et intelligite, et discite judices finium terrae. Praebete aures vos, qui continetis multitudinem, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur: quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis neque custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum in his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cujusque Deus, qui est omnium dominator, nec reverebitur magnitudinem cujusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, (0419B)et aequaliter cura est illi de omnibus. R\. Amen.

Lectio libri Judicum (Cap. VIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, 240 qui secum erant: et prae lassitudine, fugientes persequi non poterant. Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, populo qui mecum est, panes, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian. Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes? Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. Et inde (0419C)conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth. Dixit itaque eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc. Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserunt ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. Ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem plagam Nobe, et Jacbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum. Revertensque de bello ante solis ortum, apprehendit puerum (0419D)de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta et septem viros. Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt? et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes. Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis, atque comminuit viros Soccoth. Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis. Quibus ille ait: Fratres mei fuerunt, filii (0420A)matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem. Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat. Dixeruntque Zebee et Salmana. Tu surge, et irrue in nos: quia juxta aetatem robur est hominis. Surrexitque Gedeon, et interfecit Zebee et Selmana: et tulit ornamenta ac bullas, quibus colla regalium camelorum decorari solent. Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian. Quibus ille ait: Non dominabor vestri, neque dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus. Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: Date mihi inaures ex praeda vestra. Inaures enim aureas (0420B)Ismaelitae habere consueverant. Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de praeda: et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter torques aureas camelorum. Fecitque de eo Gedeon Ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec poterant ultra elevare cervicem: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus praefuit Gedeon. Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua: habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore (0420C)ejus: eo quod plures haberet uxores. Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech. Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui. R\. Amen.

Antiphona 1. Domine, refugium factus es nobis, a generatione in progenie. Psalm. LXXXIX.

Oratio. Esto refugium nostrum Domine; plebemque tuam patrio gubernaculo rege: ac sicut a saeculis patrum tua senserunt remedia; ita nostra in saecula tua intelligant beneficia. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo Altissime. Psalm. XCI.

Oratio. Bonum est nos tibi Domino confiteri, tuoque (0420D)altissimo nomini psallere: ut nos et confessio a periculis eruat; et psallendi industria coram te gratiores exhibeat. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Non repellet Dominus plebem suam: et hereditatem suam non derelinquet. Psalmus XCIII.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

241 Oratio. Non repellas, Domine, plebem, quam mercatus es; nec derelinquas hereditatem, pro qua in cruce appensus es: sed quousque justitia, nunc occulta, manifesto clareat in judicio pietate porrecta nos rege: et secundum multitudinem dolorum nostrorum tua nos laetifica exhortatione: ut qui dolorem nunc fingis in (0421A)praecepto, futuro requiem nobis concedas in saeculo.

Pater noster.

Ad Vesperum. Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo?

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Praeoccupemus faciem Dei in confessione: et in psalmis jubitemus ei. Psalmus XCIV.

Lauda. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine: P. Secundum verbum tuum vivifica me. V\. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. P. Secundum. V\. Gloria, et honor. P. Secundum.

Hymnus. Christe, qui regis omnia. fol. 168.

Capitula. Deus, qui in hac vespertini temporis successione (0421B)humanae fragilitati quietis dona concessisti: concede precamur, ut, dum his beneficiis utimur opportunis, beneficiorum quoque intelligamus auctorem.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et cum.

Benedictio. Benedicat vos de excelsis Omnipotens. R\. Amen. Laborem vestrum sereno vultu intendat, et petitiones vultu pio exaudiat. R\. Amen. Opus vestrum sibi placere instituat, et vitam vestram in sanctitate et pa e custodiat. R\. Amen.

Per.

Lauda. Quomodo dilexi. Oratio. Da nobis Domine. fol. 236.

SEXTA FERIA. Ad Matutinum. (0421C) Antiphona. Gloria mea, et exaltans. Psalmus III. Et oratio. Gloria nostra Deus noster. f. 156. Antiphona 1. Recte judicate filii hominum. Psalmus LVII.

Oratio. Deus, cujus sunt eloquia casta, et judicia recta; tribue nobis, casto ore verba tua depromere; et corde purissimo judiciorum tuorum mandata servare: Extende itaque arcum tuum ob defensionem nostram; et ad infirmanda inimicorum consilia; spiritualia dirige tela; molasque confringe leonum, qui tuum demolire nituntur sceptrum: in te laetetur copia redemptorum, qui es corona justorum: tibique decantemus psalmum laetitiae; cujus munere pervenitur ad fructum justitiae. R\. Amen.

(0421D)Per misericordiam.

Antiphona 2. Liberet nos Domine dextera tua, et brachium sanctum tuum. Psalmus XCVII.

Oratio. Liberet nos, Domine, dextera tua: imperioque tuo flecte arrogantium corda: ut Gentes veritatis adventu clarescant; et ostensam sibi salutem cordis humilitate suscipiant. V\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Clamor noster ad te perveniat. Et ne avertas faciem tuam a nobis. Psalmus CI.

Oratio. Exaudi Deus orationem nostram; et clamor noster ad te remoto impedimento perveniat: quacumque autem die te invocaverimus, velociter tibi nostra patescat oratio: nec avertas faciem tuam a gemitibus; nec gubernationem tuam a nostris cohibeas (0422A)moribus: ut gratulemur adipisci postulata; dum ad te nostra pervenerint desideria. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Vae nobis, quoniam peccavimus: P. Propter hoc factum est in dolore cor nostrum: et obscurati sunt oculi nostri super montem Sion, quoniam exterminatus est: vulpes transierunt per eam. V\. Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manu iniquitatis nostrae. P. Propter. V\. Gloria, et honor. P. Propter.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis nostris Domine: et omnes iniquitates nostras dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam. fol. 161.

Ad Canticum. Antiphona. Constitue populum tuum, (0422B)Domine, in loco sancto tuo.

Canticum. Domine Deus omnium. fol. 17.

Ad Benedictus. Antiphona. Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara: exurgam diluculo, et confitebor Domino. V\. Paratum cor nostrum, Deus, paratum cor nostrum: cantabo, et psallam in gloria mea.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Lauda. Laudate Dominum omnes Angeli ejus: 242 laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna. P. Laudate.

Lectio libri Judicum (Cap. XIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Erat vir quidam de Saraa, de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. Cui (0422C)apparuit Angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es, et absque liberis: sed concipies et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaraeus ab infantia sua, et ex matris utero, ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum. Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: Vir Dei venit ad me habens vultum Angelicum terribilis nimis. Quem cum interrogassem, quis esset, aut unde venisset aut quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus ab infantia sua, et ex utero matris usque ad diem mortis suae. Oravit itaque Manue ad Deum, et ait: Obsecro Domine, ut vir, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos, (0422D)quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. Exaudivitque Dominus precantem Manue, et apparuit rursum Angelus Domini uxori ejus sedenti in agro: Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quae cum vidisset Angelum festinavit, et cucurrit ad virum suum: dixitque ei: Ecce apparuit mihi, quem ante videram. Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut quod observare debeamus? Dixitque Angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se: et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram (0423A)non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei praecepi, impleat atque custodiat. Dixitque Manue ad Angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciemus tibi haedum de capris: cui respondit Angelus Domini: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Deo. Et nesciebat Manue quod Angelus Domini esset. Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honorificemus te? Cui ille respondit: Nomen meum est mirabile. Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui fecit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. Cumque ascenderet flamma altaris in coelum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. (0423B)Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, et ultra non eis apparuit Angelus Domini. Statimque intellexit Manue Angelum esse Domini, et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset. Peperit itaque filium et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. Coepitque Spiritus Domini esse cum eo. R\. Amen.

Hymnus. Aeterne lucis conditor. fol. 170.

Capitula. Paratum cor nostrum, Domine, eo quod placeris munere, comple: ut te cognitione veri laudemus, et reformati in melius in tuo honore laetemur.

(0423C)Pater noster.

Lauda. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, P. Secundum verbum tuum vivifica me. V\. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. P. Secundum. V\. Gloria, et honor Patri. P. Secundum verbum.

Oratio. Bonitatem et disciplinam et scientiam doce nos Domine: ut nec malitia asperos; nec desidia remissos; nec stultitia reddat ignavos. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Ad Tertiam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXV).

R\. Deo gratias.

Fili, omnis plaga, tristitia cordis est: et omnis (0423D)malitia, nequitia mulieris. Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis: et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: et omnem obductum, et non obductum odientium: et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. Non est caput nequius super caput colubri: et non est ira super iram inimici. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcaecat vultum suum tanquam ursus: et quasi saccum ostendit. In medio proximorum 243 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam. Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata (0424A)homini quieto. Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Cor humile, et facies tristis, et plaga mortis, mulier nequam. Manus debiles, et genua dissoluta, mulier, quae non beatificat virum suum. A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. R\. Amen.

Lectio libri Judicum (Cap. XIV.)

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Descendit Samson in Thamnatha: vidensque illic mulierem de filiabus Philisthiim, ascendit, et nuntiavit patri suo, et matri, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem. Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non (0424B)est mulier de filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc accipe mihi: quia placuit oculis meis. Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasiones contra Philisthiim, qui dominabantur Israel. Descendit itaque Samson cum patre suo, et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus, rugiens, et occurrit ei. Irruit autem Spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu: et hoc patri noluit indicare. Descenditque, et locutus est mulieri, quae placuerat oculis ejus. Et post aliquos dies revertens ut acciperet (0424C)eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. Quem cum sumpsisset in manibus, comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim juvenes facere consueverant. Cum ergo cives loci vidissent illum, dederunt ei sodales, qui essent cum eo triginta. Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: sin autem vos non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, ejusdemque numeri (0424D)tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo: nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samsonis: Blandire viro tuo, et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendimus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis? Quae fundebat apud Samson lachrymas, et querebatur dicens: Odis me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero? Septem igitur diebus convivii flebat apud (0425A)eum: tandemque die septimo, cum ei molesta esset, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis. Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, aut quid leone fortius? Qui ait ad eos: Si non arassetis cum vitula mea, non invenissetis propositionem meam. Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui: uxor autem ejus accepit maritum de amicis ejus et pronubis. (Cap. XV.) Post aliquantum autem temporis, cum dies tritici messis instarent, venit Samson, visere volens uxorem suam, et attulit ei hoedum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens: Putavi quod odisses eam, (0425B)et ideo tradidi illam amico suo: sed habet sororem, quae junior et pulchrior illa est, sit tibi pro ea uxor. Cui respondit Samson: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthaeos: faciam enim vobis mala. Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio: quas igne succendens, dimisit, ut huc illucque discurrerent. Quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatae jam fruges, adhuc stantes in stipula, concrematae sunt, in tantum, ut vineas quoque, et oliveta flamma consumeret. Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: 244 Samson gener Thamnathaei: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, haec operatus est. Ascenderuntque Philisthiim: (0425C)et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. Quibus ait Samson: Licet haec feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam. Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendit, et habitavit in spelunca petrae Etham. Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum est fusus exercitus. Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson, venimus, et reddamus ei quae in nos operatus est. Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda, ad speluncam silicis Etham, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille (0425D)ait: Sicut fecerunt mihi, feci eis. Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manu Philisthinorum. Jurate ergo, inquit, mihi quod non me occidatis. Dixerunt: Non te occidemus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etham. Qui cum venisset ad locum Maxillae, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit Spiritus Domini in eum: et sicut solent ad ardorem ignis ligna consumi, ita vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta. Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quae jacebat, arripiens, interfecit in ea mille viros; et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros. Cumque haec canens verba complesset, projecit (0426A)mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur elevatio maxillae. Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait. Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: et en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum. Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxillam asini, et exierunt ex eo aquae. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco vocatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in praesentem diem.

Lectio libri Osee Prophetae (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

Audite verbum Domini filii Israel, quia judicium Domini cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia (0426B)Dei in terra. Maledictum, et mendacium, homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre coeli: sed et pisces maris congregabuntur. Verumtamen unusquisque non judicet: et non arguatur vir: populus enim tuus, sicut hi qui contradicunt sacerdoti. Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et quia oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Peccata populi (0426C)mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Fornicatio enim, et vinum, et ebrietas aufert cor. Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei: spiritus enim fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama; subter quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus: ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. Non visitabo (0426D)super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus versabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. Si fornicaveris tu Israel, non derelinquam saltem Juda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus. Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in solitudine.

Antiphona 1. Elevavi faciem meam ad Dominum Deum, ut invenirem orationem, et misericordiam. In jejunio oravi Dominum Deum, et dixi: Tu es Dominus Deus magnus, et misericors, qui custodis testamentum diligentibus legem tuam. V\. Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, (0427A)et veritas tua in circuitu tuo. Psalmus LXXXVIII.

245 Oratio. Christe Jesu, Dei filius admirabilis, cui nullus inter filios Dei nec aequalis extat, nec similis; ad te Domine precem nostram dirigimus, ut misericordiam, quam pollicitus es servare Sanctis, digneris prorogare conversis: ac sic, quaesumus, nos moderamine disciplinae corrigas, ut clementiam in ira non auferas: nec prophanetur testamentum tuum ob admissa facinora; sed temperetur ultio miseratione superna: et ipse totum, quod displicet, abluas; qui peccatores ad te revertentes justificando glorificas: quique nos esse voluisti ex nihilo id quod sumus; ipse concede, ut coelestibus regnis apti, tecum sine fine vivamus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

(0427B)Antiphona 2. Laudamini in nomine sancto ejus: laetetur cor quaerentium Dominum. Psalmus CIV.

Oratio. Narrantes mirabilia tua, Domine, sancto tuo laetemur in nomine: da nobis te quaerendi solertiam; et inveniendi tribue efficaciam: ut te mereamur aspicere, et vultus tui semper ostensione gaudere. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Quaerite Dominum, et confortamini: quaerite faciem ejus semper. Psalmus CIV.

R\. Numquid in aeternum continebis te, Domine? tacebis et affliges nos nimis? P. Utinam disrumperes coelos, et descenderes ad liberandum nos. V\. Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri: neque invocaretur nomen tuum super nos. (0427C)P. Utinam disrumperes. V\. Gloria, et honor Patri. P. Utinam.

Preces. Rogamus te, Rex saeculorum, Deus sancte. P. Jam miserere; peccavimus tibi. V\. Audi clamantes. Pater altissime, et quae precamur, clemens attribue, exaudi nos Domine. P. Jam miserere V\. Indulge lapsis, indulge perditis, dimitte noxam, ablue crimina, acclives tu subleva. P. Jam miserere. V\ Ne recorderis nostra facinora; sed indulgendo nos omnes adjuva: prostratos tu releva. P. Jam miserere. V\. Omnes in unum, te, Sancte, poscimus, quae postulamus, tu dona largius: exaudi propitius. P. Jam miserere; peccavimus tibi.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Quaerentibus te, Domine, tribue fortitudinem; (0427D)et quaerendi te jugiter infunde sanctum amorem: ut qui tuam desiderant cernere faciem, perniciosam mundi non appetant voluptatem: eosque saeculi blandimenta non detineant usquequaque captivos; ut lux vultus tui clarificet jam beatos.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Michaeae Prophetae (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Audite principes Jacob, et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum: qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum? Qui comederunt carnem (0428A)populi mei, et pelles eorum desuper expoliaverunt: et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium. Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione: et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini: et operient vultus suos omnes, quia non est responsum Dei in eis. Verumtamen (0428B)ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et veritate. R\. Amen.

Antiphona 1. Memor esto nostri Domine in beneplacito populi tui. Psalmus CV.

Oratio. Benedic, Domine Deus, Israel a saeculo et usque in saeculum; quem multiplex creatura multiplici naturarum varietate conlaudant: memor esto testamenti sancti tui; et poeniteat te secundum multitudinem misericordiae tuae: ut iniquitatem, quam fecimus, et peccatum, quod cum patribus traduce peccati contraximus, te donante, lachrymarum fluminibus cordisque gemitibus abluamus. Libera igitur nos, Domine, de manu spirituum odientium; et redime de insidiis inimicorum: quique verbo tuo credimus, credulitatis ipsius fortitudine muniamur; (0428C)246 ac sic confessio humilium, coelorum alta conscendat, ut a Verbo tuo salvatio nobis profusa subveniat. R\. Amen.

Per misericordiam

Antiphona 2. Visita nos Domine in salute tua. Psalmus CV.

Oratio. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, et in tuo nos visita salutari: ut qui nostris cum patribus coram te inique gessimus; a damnationis origine et actualis peccati contagione, tua reduce gratia liberemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Libera nos, Domine, propter nomen tuum: et notam fac nobis potentiam tuam. Psalmus CV.

R\. Numquid non valet manus Domini salvos nos (0428D)facere: aut grababit aurem, P. Ut non exaudiat? Sed peccata nostra inter nos, et Deum separant. V\. Numquid abbreviata, et parvula facta est manus Domini, ut salvare nequeat: aut tales sunt cogitationes ejus. P. Ut non exaudiat? Sed peccata nostra inter nos, et Deum separant. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.

Preces. Servi tui, Domine, acclives orant. P. Cum misericordia V\. Amove nostrum facinus: et pelle quae pavescimus. P. Cum. V\. Da veniam peccantibus, et fructum poenitentibus. P. Cum. V\. Mortem, famem, vel gladium a nobis procul effuga. P. Cum. V\. Regem nostrum cum plebibus solve a criminibus. P. Cum.

(0429A)Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Salvos nos fac, Domine Deus noster, et in salute tua visita: nec iniquitatis nostrae poena, sed timoris tui nos humiliet disciplina; ut tua gloriemur in laude, et confiteamur in nomine: nos quoque ad videndum laetitiam electorum tuorum excitet bonitas; et ad laudandum regni tui adsistat hereditas.

Pater noster.

Ad Vesperas. Lauda. Sol agnovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Bene nunciate de die in diem salutare Domini. Psalmus XCV.

Lauda. Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: (0429B)P. Quia in verbo tuo, Domine, ego speravi. V\. Veniant mihi miserationes tuae, ut vivam: quia lex tua meditatio mea est. P. Quia. V\. Gloria. P. Quia.

Hymnus. Christe precamur. Capitula. Nonarum horarum. fol. 173. Lauda. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine. Oratio. Bonitatem. fol. 242.

SABBATO. Ad Matutinum. Tu autem, Domine. Psalmus III. Oratio. Quamvis, Domine. fol. 141.

Antiphona. Misericors Dominus, et justus, et Deus noster miseretur. Psalmus CXXXIV.

Oratio. Misericors, et juste Domine, libera animas nostras de morte; oculos nostros a lachrymis; et pedes nostros a lapsu, atque utriusque rei in nos serva clementiam: et si justitia tua corripimur, misericordia (0429C)tua protegamur. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Ego cognovi, quoniam magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Psalmus LV,

Oratio. Domine, qui educens nubes ab extremo terrae, orbem universum sanctis replesti doctoribus; fulgura in pluviam converte misericors: et praeceptis tuis, quibus famulos tuos, ut corrigas, terres; benedicendo reficias: tuaque repletos gratia uberius benedicas. R\. Amen.

Per.

Antiphona. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus. Psalmus CXXXV.

(0429D)Oratio. Tibi, Domine, confitemur, qui coelos intellectu fecisti; et eruditos sublimas sapientia: qui fundasti terram super aquam; et supra saeculum labile erexisti Ecclesiam tuam; fac, ut nos fluida mundi delectamenta non obruant, sed virtutes acceptae ad superna sustollant. R\. Amen.

Per.

R\. Vocem audivi flentis, vocem turbinis, et tribulantis, vocem flentis, et lugentis, vocem dicentis: P. Parce, Domine, quoniam peccavimus tibi. V\. Inter vestibulum, et altare plorabant sacerdotes ministri Domini, dicentes: P. Parce Domine.

In Laudibus.

Antiphona. Cor contritum et humiliatum Deus ne despicias. Psalmus

(0430A)Oratio. Cordis nostri secreta. fol. 210.

Ad Canticum. Antiphona. Ne despicias partem tuam, Domine, quam redemisti ex Aegypto.

247 Canticum. Domine Deus rex omnipotens. folio 210.

Ad Benedictus. Antiphona. Psallam, et intelligam in matutinis: quando venies ad me? V\. Misericordiam, et judicium cantabo tibi, Domine.

Canticum. Benedictus es, Domine. fol. 6.

Lauda. In sanctis laudate Dominum: in firmamento virtutis ejus. Psalmus CL., fol. 3.

Lectio libri Judicum (Cap. XIX)

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de (0430B)Bethlehem Juda: quae reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eam quatuor mensibus. Secutusque est eam vir suus, volens ei reconciliari, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum, et duos asinos: quae suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei laetus, et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo, et bibens familiariter. Die autem quarto consurgens de nocte, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait: Gusta prius pusillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris. Sederuntque simul, et comederunt ac biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: Quaeso te ut hodie hic maneas, pariterque (0430C)laetemur. Et ille consurgens, coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere. Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui rursum socer: Obsecro, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul. Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua, et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et declinet ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam. Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: Sed statim surrexit et venit contra Jebus, quae altero nomine vocatur Hierusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam. Jamque (0430D)aderant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem: dixitque puer ad Dominum suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Jebusaeorum, et manea nus in ea. Cui respondit Dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa: et cum illuc venero, maneamus in ea, aut certe in urbe Rama. Transierunt igitur Jebus, et coeptum pergebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quae est in tribu Benjamin: Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse erat de monte Ephraim, et peregrinus habitabat in (0431A)Gabaa. Homines autem regionis illius erant filii Jemini. Levatisque oculis, senex vidit sedentem hominem cum sarcinulis in platea civitatis: et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis? Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus Bethlehem: et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque nos sub tectum suum vult recipere, habentes paleas, et foenum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio. Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego praebebo omnia, quae necessaria sunt: tantum vos quaeso, ne in platea maneatis. Introduxitque eum in domo sua, et pabulum asinis praebuit: ac (0431B)postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. Illis epulantibus, ac post laborem itineris cibo, et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare coeperunt, clamantes ad dominum domus, atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo. Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc: quia ingressus est domum hospitii mei, et cessate ab hac stultitia: habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam, educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis: tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum. Nolebant audire sermonibus ejus. Quod cernens homo, (0431C)educit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat Dominus suus, et ibi corruit. Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam: et 248 ecce concubina ejus jacebat ante ostium expansis in limine manibus. Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam. Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes, ac frusta concidens, misit in omnes terminos Israel. Quod cum vidissent singuli, clamabant: Numquam res talis facta (0431D)est in Israel, ex ea die qua ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite, quid facto opus sit. (Cap. XX.) Egressi sunt itaque omnes filii Israel, et pariter conglobati sunt, quasi vir unus de Dan usque Bersabee, et terra Galaad ad Dominum in Maspha: omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israel in Ecclesiam populi Dei convenerunt quadraginta millia peditum pugnatorum. (Nec latuit filios Benjamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha.) Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae, quomodo tantum scelus perpetratum esset, respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti: et ecce homines civitatis illius circumdederunt (0432A)nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes, denique mortua est. Quam arreptam, in frusta concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestrae: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum factum est in Israel. Adestis omnes filii Israel, decernite quid facere debeatis. Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondebant: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisque intrabit domum: sed hoc contra Gabaa in commune faciemus. Decem viri eligantur de centum ex omnibus tribubus Israel, et centum de mille, et mille de decem millibus, et comportent exercitui cibaria, ut possimus pugnantes contra Gabaa Benjamin, reddere ei pro scelere, (0432B)quod meretur. Convenitque omnis Israel ad civitatem, quasi unus homo, eadem mente, unoque consilio: et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est? Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum: sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israel dimicarent. Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra, ut dextra praeliantes: et sic fundis ad certum jactantes lapides, ut capillum quoque (0432C)possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. Virorum autem Israel absque filiis Benjamin inventa sunt quadraginta millia educentium gladios, et paratorum ad pugnam. Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est in Silo: consulueruntque Dominum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. Statimque filii Israel surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa: et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare coeperunt. Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum. Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco, in quo prius certaverunt, (0432D)aciem direxerunt: ita tamen ut prius ascenderent, et flerent coram Domino usque ad noctem: consulueruntque Deum, et dixerunt: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eum, et inite certamen. Cumque filii Israel altera die processissent ad praelium contra Benjamin de portis Gabaa: occurrerunt eos, tantaque in eis caede bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent. Quamobrem omnes filii Israel venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperum, et obtulerunt ei holocausta, et pacificas victimas. R\. Amen.

(0433A)Hymnus. Deus creator omnium. fol. 175.

Capitula. Misericordiam et judicium Redemptori tibi Domino cantemus et Judici; illa nos quidem suscipis, hoc deterres: illic est lux miserationis; hic modus examinis: tribue igitur Domine supplicibus tuis, ut cor pravum nobis non adhaereat; et res mala ante oculos nostros inlecebram non praetendat: sed innocentiae simplicitate gradientes, 249 miserator et pius porrigas; et judex verus absolvas.

Pater noster.

Lauda. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: P. Da mihi intellectum Domine, ut discam mandata tua. V\. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verbo tuo speravi. P. Da mihi. V\. Gloria. P. Da mihi.

(0433B)Oratio. Ad te Domine oculos nostros erigimus; quia manuum tuarum artificium sumus: da nobis intellectum discendi mandata tua; et timentes te reple laetitia: Veniat in consolationem nostri misericordia tua; quae nos et a malis omnibus eruat, et operum dignitatem tibi placitam edoceat. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Tertiam. Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. XXIV).

R\. Deo gratias.

Fili, Sapientia aedificavit sibi domum, et prudentia roborabitur. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus. Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi (0433C)multa consilia sunt. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur. Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor. Si desperaveris lassus in die angustiae: imminuetur fortitudo tua. Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Si dixeris, Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. Septies enim in die cadit justus, et resurgit: impii autem corruent in malum. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, in ruina ejus ne exultet cor tuum: ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat, ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris (0433D)impios: quoniam non habent spem futurorum mali, et lucerna impiorum extinguetur: quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit? Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam in labiis tuis. Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam: et reddam unicuique secundum opus suum. R\. Amen.

Lectio libri Judicum (Cap. XX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Consuluerunt filii Israel Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnandum contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras. Posueruntque filii Israel insidias (0434A)per circuitum urbis Gabaa: et tertia vice sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt. Sed et filii Benjamin audaciter erumperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die, et caederent per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebatur in Bethel, et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros: putaverunt enim solito eos more caedere. Qui fugam arte simulantes, inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocabatur Baalthamar. Insidiae quoque, quae circa urbem erant, paulatim se aperire coeperunt, et ad occidentalem urbis (0434B)partem procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israel, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis staret interitus. Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex illis illo die viginti quinque millia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. Filii autem Benjamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad praeparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant. Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga caedentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii. Signum autem dederunt filii Israel his (0434C)quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, igne accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. Quod cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi, (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius sequebantur, caesis de exercitu eorum triginta viris): Israel vero retro aspiciens, cum captam cernerent civitatem, et flammas in sublime ferri: qui prius simulaverant fugam, 250 versa facie fortiter resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt, et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus: sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis. Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat ulla morientium requies. Ceciderunt, (0434D)atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa. Fuerunt autem qui in eo loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores. Quod cum vidissent qui remanserunt de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis, essent viginti quinque millia, pugnatores ad bella promptissimi. Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere potuerant, et fugere in solitudine, sexcenti viri; sederuntque (0435A)in petra Remmon mensibus quatuor. Regressi autem filii Israel omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit. (Cap. XXI.) Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes: Quare Domine Deus Israel, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? Altera autem die diluculo consurgentes, extruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt: Quis non ascendit in exercitum Domini de (0435B)universis tribubus Israel? Grandi enim juramento se constrinxerunt, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. Ductique poenitentia filii Israel super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere. Ablata est una tribus de Israel, unde uxores accipient? omnes enim in communi juravimus, non daturos nos his filias nostras. Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt viri Jabis Galaad in illo exercitu non fuisse. (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus est ex eis ibi repertus.) Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabis Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. Et hoc erit quod observare debetis: Omne generis (0435C)masculini, et mulieres quae cognoverunt viros, interficite, virgines autem reservate. Inventaeque sunt de Jabis Galaad quadringentae virgines, quae nesciebant viri thorum, adduxeruntque eas ad castra in Silo, in terra Chanaan. Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eos in pace susciperent. Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Jabis Galaad: alias autem non repererunt quas simili modo traderent. Universusque Israel valde doluit, et egit poenitentiam super interfectionem unius tribus ex Israel Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes de Benjamin feminae conciderunt, et (0435D)magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel. Filias eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione, qua diximus: Maledictus qui dederit de filiaabus suis uxorem Benjamin. Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionalem urbis Bethel, et ad orientalem partem viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona. Praeceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite et latitate in vineis. Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, ite repente de vineis, et rapite eas, singuli uxores singulas, et pergite in terra Benjamin. Cumque venerint patres earum, aut fratres, et adversum vos queri coeperint, (0436A)atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium, atque victorum, sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. Feceruntque filii Benjamin, ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam, aedificantes urbes, et habitantes in eis. Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel: sed unusquisque, quod 251 sibi rectum videbatur, hoc faciebat. R\. Amen.

Antiphona 1. Laudate Dominum, quia benignus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave est. Psalmus CXXXIV.

(0436B)Oratio. Laudemus te Domine, quia benignus ac suavis es: praesta itaque, ut dum in tua laudatione insistimus, a mundi nos inlecebris advoces, vel perfectorum societati adglomeres. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus: dum recordaremur tui Sion. Psalmus CXXXVI.

Oratio. Redemptor noster, Domine, amove captivitatem nostram, ad quam nos adversarius sibi male consentientes addixit: et qui super confusionis flumina flendo humiliati consedimus, te a tentationibus eripiente, surgamus: nec nos labilis voluptas trahat in praecipitium; sed lachrymarum humilitas deducat ad coelum. R\. Amen.

(0436C)Per misericordiam tuam Deus, etc.

Antiphona 3. Prope esto Domine, invocantibus te: et exaudi orationem nostram. Psalmus CXLIV.

R\. Ut quid, Domine, repulisti nos? Deus in finem iratus es, furor tuus super oves gregis tui. Memento congregationis tuae, Domine, quam creasti ab initio. V\. Salva plebem tuam, Domine, et benedic hereditatem tuam. P. Quam creasti.

Preces. Verus Deus Filius Dei Christe, P. Exaudi, et populo tuo supplicanti miserere. V\. Propter temetipsum, Deus, inclina aurem tuam ad orationem. Misericors, P. Exaudi. V\. Precibus adesto nostris; et cuncta, quae rogaris, dona affluenter nobis placabilis, P. Exaudi, et populo V\. Parce jam, summe Redemptor: indulge exoratus, et petitiones supple propitius. (0436D)P. Exaudi, et populo tuo supplicanti miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Prope esto Domine, invocantibus te; ac voluntatem timentium imple: erige quique corruunt, et elisos sustenta: ut, qui praecipites in mortem cadimus; sospites te erigente surgamus.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio Osee Prophetae (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor. Et victimas declinastis (0437A)in profundum: et ego eruditor omnium eorum. Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel. Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus: et Israel, et Ephraim ruerunt iniquitate sua, ruet etiam Judas cum eis. In gregibus suis, et armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: quia ablatus est ab eis. In Domino praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: et nunc devorabit eos messis cum parentibus suis. Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Benjamin. Ephraim in dessolatione (0437B)erit in die corruptionis: in tribubus Israel ostendi fidem. Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam. Calumniam patiens, et quasi putredo domui Juda. Et vidit Ephraim languorem suum, et Judas vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda: ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat. Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et quaeratis meam faciem. In tribulatione sua mane consurgunt ad me: Venite, revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos. R\. Amen.

(0437C)Antiphona 1. Qui erigit elisos, et solvet compeditos; viam peccatorum exterminet. Psalmus CXLV.

Oratio. Domine, qui solvis verbi potentia compeditos; et per madidum humi collyrium sacro sputamine circumlitum illuminas coecos: solve rogamus nostrorum vincula peccaminum; et oppositum nobis disrumpe interitum: elisos alleva; et coecitatem mentium nostrarum legis tuae doctrina perlustra; ac, sicut in te justum dirigis; et miserando ad veniam suscipis, et pupillum viduamque pius protector intendis; ita nosmet in hac peregrinatione custodias: ut ad aeternitatis dulcedinem post concessa crimina 252 intromittas. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0437D)Antiphona 2. Qui sanas contritos corde: et alligas contritiones eorum. Psalmus CXLVI.

Oratio. Deus, qui sanas contritos corde; plagae nostrae medelam impende: et qui stellarum numeras multitudinem; nos ad vitam praedestinatis adjunge; ut beneplacitum tibi sit in nobis; et in salute nos aeterna jubeas exaltari. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Pone Domine finibus nostris pacem: et adipe frumenti satia nos. Psalmus CXLVII.

R\. Si oblitus fuero tui Hierusalem, obliviscatur me dextera tua. P. Adhaereat lingua mea faucibus meis, si tui non meminero. V\. Si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae. P. Adhaereat.

Preces. Ad te clamantes, P. Deus exaudi. V\. Afflictos (0438A)corde, P. Deus exaudi. V\. Bellis attritos, P. Deus exaudi. V\. Confractis malis, P. Deus exaudi. V\. De tuis coelis, P. Deus exaudi. V\. Flentium voces. P. Deus exaudi. V\. Gementium corda, P. Deus exaudi. V\. Onere pressos, P. Deus exaudi. V\. In te sperantes, P. Deus exaudi. V\. Lugentes mala, P. Deus exaudi. V\. Mala paventes, P. Deus exaudi. V\. Noxam deflentes, P. Deus exaudi. V\. Optantes pacem, P. Deus. V\. Pulsantium voces, P. Deus. V\. Qui solus vivis, P. Deus. V\. Rex omnis terrae, P. Deus. V\. Simul rogamus, P. Deus. V\. Te deprecamur, P. Deus. V\. Voce, et corde. P. Deus.

Hymnus. O. Nazarene, lux, fol. 144.

Oratio. Domine, qui posuisti Hierusalem terminum pacis; credenti populo pacis tuae tribue plenitudinem: (0438B)ipsa nos immortalitate regat; ipsa in aeterna vita possideat: Satiaturus itaque nos Domine ex adipe frumenti, tribue, ut cum hoc, quod nunc cernimus in aenigmate, in omni te perfruamur perspicua veritate.

Pater noster.

IN QUARTO DOMINICO QUADRAGESIMAE. Ad Vesperum. Fecit lunam. V\. Exiit homo. fol. 178.

Antiphona. Israel me non cognovit: populus meus me non intellexit. P. Vae genti peccatrici, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel. V\. Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi. P. Vae genti.

(0438C)Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Multiplicata est super me iniquitas superborum: P. Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum: V\. Ego vero legem tuam meditatus sum, Deus meus. P. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum. P. Ego autem.

Hymnus.

Verbum Patris, quod prodiit factum caro; Agnus Dei peccata mundi auferens: Ad te venimus cernui, ut inclytum Bibamus almae passionis sanguinem.


Ostende vulnerum sacrorum stigmata: Exurgat insignis Crucis fortissimum (0438D)Signum, quod in vigore perpetim Manens, credentibus salvationem conferat.


Arundo, clavi, sputa, potus myrrheus, Corona spinarum, flagella, lancea, Impressa sunt damnationis verbera: Iam nostra pro his cuncta dele crimina.


Fons vulneris Sacri riget praecordia, Lavet cruor, malitiaeque contagia: Sit vita praesens absque omni crimine; Futura detur in beato munere.


Ut, cum resurgendi dies effulserit, Orbique regni claritas inluxerit, Sequamur aetheris viam, quae nos trahat In se receptos jam perennes incolas.


Honor sit Aeterno Deo, sit gloria (0439A)Uni Patri, ejusque soli Filio Cum Spiritu; quae Trinitas perenniter Vivit potens in saeculorum saeculis. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos per stigmata passionis suae propitius justificare dignetur. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Passionis tuae festum, Christe Dei Filius devotis cordium officiis recursu temporis inchoantes, quo pro nobis et linguas fuisti persequentium passus, et tradentium te vulneribus crucifixus; rogamus atque exposcimus, ne te elonges a nobis: ut, quia proximante tribulatione, non est qui adjuvet; (0439B)tu solus passionis tuae nos subleves ope; ne tradas ergo nos inimicis nostris in malum; sed 253 excipe servos tuos in bonum: ut nos calumniantes superbi, inimici scilicet animarum nostrarum, virtutis tuae potentia propellantur: Tu es enim divina lucerna per humanitatem super candelabrum Crucis imposita: ideo te rogamus, ut nos accendas, ne veniamus in poenam. Quos ergo perspicis initiatum passionis tuae festum devotis cordibus excepisse, facito eos passionis tuae communicare: ut tenebrarum nostrarum errore discusso, lucis tuae muniamur praesidio.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Benedictio. Christus Dominus, cujus passionis vulnera (0439C)gratissima devotione praecinenda suscipitis, liberos vos efficiat a passionibus vestris; R\. Amen. Et qui per assumptam carnem voluit crucifigi, per Divinitatis suae potentiam participes vos efficiat regni sui: R\. Amen. Ut in cujus passione amarescitis, in ejus resurrectione plenissime gaudeatis R\. Amen.

Per.

Lauda. Sederunt principes, et adversum me detrahebant: servus autem tuus P. Exercebatur in tuis justificationibus. V\. Retribue servo tuo, vivam: et custodiam sermones tuos. P. Exercebatur in tuis justificationibus.

Oratio. Nominis tui, Deus, magnitudinem dona nobis oculorum revelatione considerare: atque incolatus (0439D)nostri humilitatem alleva mandatorum erectione; et concupiscentiam animae commutatione desideriorum spiritualium in ea perficere: aufer a nobis contemptum, et obprobrium: tuorumque corda fidelium renova operatione virtutum. R\. Amen.

Per.

Alia Lauda. Adhaesi testimoniis tuis, Domine: P. Noli me confundere. V\. Viam mandatorum cucurri, cum dilatares cor meum. P. Noli me confundere.

Oratio. Ab iniquitatis via remove, Domine, gressus nostros; et itinere mandatorum tuorum statue cursum nostrum: Animam igitur pavimento inhaerentem (0440A)remedio salutifero subleva: tuisque justificationibus edoctam potentia verbi tui vivifica. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. P. Haec me consolata est in humilitate mea. V\. Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.

P. Haec.

Oratio. Spem, quam dedisti nobis, Domine, ipsa sit in humilitate nostra consolatio, quae nobis erit in exultatione gloriae plenitudo. R\. Amen.

Per.

Alia Lauda. Memor fui judiciorum tuorum Domine a saeculo: P. Et consolatus sum. V\. Defectio (0440B)tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. P. Et consolatus.

Oratio. Memores tui in nocte, Domine, legem tribue custodire: et qui de te nec in tribulationibus silent, nunquam a tuis sermonibus claudicent, sed fixa in te stabilitate perdurent. R\. Amen.

Alia Lauda. Confundantur superbi, qui iniquitatem fecerunt in me: P. Ego autem exercebor in mandatis tuis. V\. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. P. Ego.

Oratio. Fiat cor nostrum, Domine, in tuis justificationibus immaculatum: ut nec intelligentia prava nos polluat, nec dispositio sinistra confundat. R\. Amen.

(0440C)Psalmus. Miserere mei Deus. Totum.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster.

Preces. Domine misericordiarum. P. Obliviscere peccata nostra. V\. Qui injurias carnis nostrae in tuo corpore pertulisti, P. Obliviscere. V\. Qui vitam mortalibus, coecis lumen, auditum surdis dedisti, P. Obliviscere. V\. Qui vulneratus es, ut vulnera nostra curares, P. Obliviscere. V\. Qui perditum hominem nunc crucis tuae passione redimis, P. Obliviscere. V\. Qui mori dignatus es, ut immortalitatem mortalibus condonares, P. Obliviscere. V\. Qui peccantes non judicas; sed ad poenitentiam provocans, expectas.

(0440D)Oratio. Exaudi orationem nostram. fol. 138.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum. fol. 3.

Oratio. Aeternum te Dominum rerum. fol. 215.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Psalmus III.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea Deus: et a peccato meo munda me. Psalmus

Antiphona. Paratum cor meum. Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam. Psalmus LVI.

254 Oratio. Omnipotens Domine, cui in coelestibus rite offertur summa ab Angelis gloria: tribue, ut in te sit gloriatio nostra: perveniat ad te (0441A)humilis confessio populorum, et de quibus te peccando offendimus, ad fructum indulgentiae te propitio redeamus: ut miserando errata ignoscas, et ad promerendum te, inclyta virtute subvenias. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? P. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. V\. Disrumpamus vincula eorum: et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Oratio. Christe, Dei Patris ineffabile Verbum, contra quem et reges terrae attrociter fremuerunt, et populi inania meditati sunt; da Ecclesiae tuae (0441B)membris optabilem de adversis potestatibus efferre triumphum: quo et persequentium mucro, obsistente sibi vanitate, vanescat, et credentium te fides super inimicos invicta praepolleat. R\. Amen.

Antiphona 2. Dominus orationem meam suscepit. P. Erubescant, et conturbentur omnes inimici mei. V\. Domine, ne in ira arguas me, neque in furore tuo corripias me.

Oratio. Erubescant, et confundantur omnes inimici mei, Domine, et qui inrisores sunt crucis tuae, et captores orationis nostrae: Suscipe ergo orationem fidelium, et castra abjice exterorum: ut dum oratio Ecclesiae ad te dirigitur, omnis per te infidelitas confundatur. R\. Amen.

(0441C)Antiphona 3. Domine Deus meus in te speravi: P. Libera me ab omnibus persequentibus me, et eripe me. V\. Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. P. Libera.

Oratio. Domine Deus, sperantem in te Ecclesiam tuam a persequentibus hominibus libera: ut potentia passionis tuae, qua eam primum liberasti a captivitate diaboli, liberes etiam ab ardoribus supplicii sempiterni. R\. Amen.

R\. Facta est Sion sicut avis volans, de cujus loco ablatus est nidus: et tu filia Hierusalem cogita facere tibi tegumentum luctus in tenebris meridianis: quia salvator tuus comprehendetur, et Dominus universae terrae morte condemnabitur. P. Sed (0441D)exurgens, sedebit in throno, ut judicet adversarios suos. V\. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est pro peccatis nostris. P. Sed.

Oratio. Christe Dei Filius, cujus locus in Sion magnus est; converte ad te corda nostra; ut in speculatione eius constituti, te pro nobis flagellis alapisque caesum, morti quoque adjudicatum fideliter fateamur: ut qui secundum tempus es passus pro impiis; perenniter a fidelibus conlauderis. R\. Amen.

Ad Canticum. Antiphona. Videte, quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me: ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui eripiat de manibus meis. Quia (0442A)vivo ego in aeternum. V\. Vidit enim eos fatigatos.

Canticum. Attende coelum. fol. 4.

Oratio. Tu es, Domine Deus; et non est alius praeter te: qui percutis; et sanas, et sanando consolidas: fac nos in aeternum tecum sine fine vivere: ut de manu tua non pereamus, cum ad judicium veneris gloriosus. R\. Amen.

Ad Benedictus. Antiphona. Quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Emitte lucem tuam et veritatem tuam. V\. Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso libera me.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

(0442B)Lauda. In excelsis laudate Dominum de coelis. V\. Sol et luna: omnes stellae, et lumen. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Ruth (Cap. I).

R\. Deo gratias.

In diebus unius judicis, quando judices praeerant: facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis: ipse vocabatur Elimelech, et uxor eius Noemi: et duo filii, unus vocabatur Mahalon, et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. Et mortuus est Elimelech maritus Noemi: remansitque ipsa cum filiis. Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, (0442C)alteraque Ruth. Manseruntque ibi decem annis, et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet, 255 et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. Surrexit ut in patriam pergeret, cum utraque nuru sua, de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru sua: et jam in via posita revertendi in terram Juda, dixit ad eas: Ite in domum patris vestri, faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum. Det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae levata voce flere coeperunt, et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. Quibus illa respondit: Revertimini (0442D)filiae mi, cur venitis mecum? num ultra habebo filios in utero meo, ut viros ex me possetis sperare? Revertimini filiae mi, et abite: jam enim in senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiam si possem hac nocte concipere, et parere filios, si eos expectare velitis, donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae mi, facere hoc: quia vestra angustia me magis pressit, et egressa est manus Domini contra me. Elevata igitur voce, iterum flere coeperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa: Ruth adhaesit socrui suae: cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. Quae respondit: Ne adverseris (0443A)mihi ut relinquam te, et abeam: quocumque perrexeris, pergam: et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus et Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturae. Haec milii faciat Deus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit. Videns ergo Noemi, quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ultra ad suos reditum persuadere: profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebuit: dicebantque mulieres: Haec est illa Noemi. Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram) sed vocate me Mara (id est, amaram) quia valde amaritudine replevit me (0443B)Omnipotens. Egressa sum plena, et vacuam reducit me Dominus. Cur igitur vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens? Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur. (Cap. II.) Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum facultatum, nomine Booz. Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas, quae metentium fugerint manus, ubicumque clementis patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade filia mi. Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet Dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. Et ecce, ipse veniebat (0443C)de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. Dixitque Booz juveni, qui messoribus praeerat: Cujus est haec puella? Cui respondit: Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi, de regione Moabitide, et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Et ait Booz ad Ruth: Audi filia, ne vadas ad colligendum in alterum agrum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo tibi molestus sit: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri mei bibunt. Quae cadens in faciem suam et adorans ait: Unde (0443D)mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? Cui ille respondit: Nuntiata mihi sunt omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui: et quod dereliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas. Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem accipies a Domino meo Deo Israel, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. Quae ait: Inveni gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum. Dixit ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et tinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque (0444A)ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque, et saturata est, et tulit reliquias. Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiam si vobiscum metere 256 voluerit, ne prohibeatis eam: et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. Collegit ergo in agro usque ad vesperum: et quae colligerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios: quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae: insuper protulit,et dedit ei reliquias cibi sui, quo saturata fuerat. Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque (0444B)ei apud quem esset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam, quam praebuerat vivis, servavit et mortuis. Rursusque: Propinquus noster est homo. Et Ruth hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. Cui dixit socrus: Melius est, filia mi, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alio agro quispiam resistat tibi. Juncta est igitur puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur. (Cap. III.) Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi, quaeram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus (0444C)noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, ac descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque, et discooperies pallium, quo operietur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet tibi quid agere debeas. Quae respondit: Quicquid praeceperis mihi faciam. Descenditque in aream, et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus fuisset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto a pedibus ejus pallio, se projecit. Et ecce, jam noctis media expavit homo, et conturbatus est: viditque (0444D)mulierem jacentem ad pedes suos, et ait illi: Quae es? Illa respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium super famulam tuam, quia propinquus es. Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non es secuta juvenes, sive pauperes sive divites. Noli ergo metuere, sed quid dixeris mihi, faciam tibi. Scit autem omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus: dormi usque mane. Dormivit (0445A)itaque ad pedes ejus usque noctis abscessum. Surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. Et rursum, Expande, inquit, pallium tuum quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem, et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque omnia, quae sibi fecisset homo. Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad domum tuam. Dixitque Noemi: Expecta filia donec videamus quem exitum habeat. Neque enim cessabit homo nisi compleverit quod locutus est. (Cap. IV.) Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum (0445B)praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic, vocato eo nomine suo. Qui divertit, et sedit. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. Quibus resedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide: quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es; et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque (0445C)Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui. Qui respondit: Cedo jure propinquitatis: neque enim posteritatem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. Hic autem erat mos antiquitatis in Israel inter propinquos, si 257 quando alter alteri suo jure cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium concessionis in Israe. Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calciamentum. Quod statim solvit de pede suo. At ille majoribus natu, et universo populo ait: Testes, inquit, vos estis hodie, quod possederim omnia quae fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noemi: et Ruth Moabitidem, (0445D)uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephrata, et habeat celebre nomen in Bethlehem: fiatque domus tua, sicut domus Phares quem Thamar peperit Judae, de semine quod dederit tibi Dominus ex hac puella. Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressus est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet, et pareret filium. Dixeruntque (0446A)mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel. Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriet senectutem: de nuru enim tua natus est, qui te diliget: et multo tibi est melior, quam si septem haberes filios. Susceptum Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae officio fungebatur. Vicinae autem mulieres congratulantes ei, ac dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. Haec sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Isai, Isai genuit David regem. (0446B)R\. Amen.

Hymnus.

Noctis tempus jam praeterit, Jam gallus canit, vivis Gallo canente spes reddit; Aegris salus refunditur.


Somno gravati surgite, Cordis reatum paudite, Jesuque laudem dicite, Qui nos redemit sanguine.


Non ut fallax discipulus, Qui pacem ferens osculo; Et dolum tenens pectore, Turbis Magistrum tradidit.


Jesus captus ab impiis: (0446C)Disperguntur discipuli: Locutus est ut Dominus Nocte ferens scandalum.


Jesus suis discipulis, Dum crucem suam praedicat, Negari sese praemonet; Petrus facturus abnegat.


Petrus fervens spiritu Sequitur in praetorio; Sed agnitus discipulus, Negavit Christum Dominum.


Petrus jurabat omnibus: Se non novisse hominem: Vox namque galli resonat, Et Petrus culpam meminit.


(0446D)Jesus, dum Petrum respicit, Fidem Petri dum suscipit, Petrusque, flendo, recipit, Quod ante paulo amiserat.


Et nos precamur, Domine, Fidem Petri recipere, Fidemque Apostolicam, Flentes pro nostro crimine.


Gallo canente venimus; Laudes Deo persolvimus: Confessionis propriae Dantes ei veram fidem.


Abscede princeps doemonum Cum noxiis phantasmatum: (0447A)Jam nos piavit veritas; Jam probra tersit charitas.


Hinc te, Deus, deposcimus, Ut pervagantes doemonas Signo salutis destruas; Nos a pavore libera.


Hac noctis hora praescius David futurae gloriae Deo preces multiplicat, In matutinis excubans.


Hac nos oportet surgere Illo vigore corporis, Illoque voto spiritus, Quo expiemur sordibus.


Exurge, nobiscum Deus, (0447B)Laudes tuorum suscipe, Lustrando corda lubrica Lucis novellae gratia.


Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, 258 Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne saeculum. Amen.

Supplicatio. Oremus. fol. 138.

Capitula. Deus, Dei Filius, qui voluntarie decipulam venantium passus, voluntarie utique crederis crucifixus; concede nobis et passionis tuae exceptione singulariter jocundari, et resurrectionis tuae gaudio fideliter attolli: ut qui passionis tuae solemnia devoti praecinenda canticis inchoamus, respectu lucis tuae (0447C)copiosius inlustremur.

Pater noster.

Lauda. Laus ejus in choro. Oratio. Laus tua Domine. Alia Lauda. Laudent nomen Dei in choro. Oratio. Deus qui ineffabilibus. fol. 181.

Lauda. Usque ad vesperum quam magnificata sunt opera tua, Domine!

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Ne tradas me, Domine, desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversum me; P. Ne derelinquas, ne unquam exaltentur. V\. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo et doloso libera me. P. Ne derelinquas.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0447D)Lauda. Eripe me, Domine, a calumniis hominum: quia servavi mandata tua. Faciem tuam illumina super servum tuum: P. Et doce me justificationes tuas, Domine. V\. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est anima mea. P. Et doce. V\. Gloria, etc. P. Et doce.

Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula. Novimus, Domine, quod traditoris tui perpessus injuriam, usque ad mortem non dereliqueris patientiam: et cum ille insatiabilis homicida te Magistrum tradiderit occidendum; tu tamen ne ipsum quidem volueris moriturum: da ergo, quaesumus, nobis, ut patiendi malos habeamus constantiam, et patientiae teneamus exempla: non nos vorago irae praecipitet, nec per noctem hujus saeculi (0448A)tentator malignus, quasi fur in hora quacumque contaminet: quo passionis tuae stigmata sint nobis ad custodiam indefessam.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et.

Benedictio. Christus, Dei Filius, qui olim, mediante hujus diei festi tempore, detrahentium se pertulit linguas, nostrorum omnium faciat esse dissertas; R\. Amen. Et qui pro impiis passus est innocens, vos sibi faciat sine fine consortes: R\. Amen. Ut, cujus nunc passionem moestificati excipitis, ad resurrectionis ejus gaudium laetificatis cordibus accedatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0448B)Lauda. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, P. Et lumen semitis meis, Deus meus. V\. Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae.

Oratio. Lumen tuum, Domine, legis tuae nobis agnitione ostende: ut a lubricis casibus tuo juvamine erigamur, et alacres in tuo lumine ad destinata aeternitatis tuae gaudia festinemus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Posuerunt peccatores laqueos mihi: P. Et a mandatis tuis. Domine, non declinavi. V\. Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt.

Oratio. Tribue nobis, Domine, adjutorium declinandi odia iniquorum, et fallacia superare praevaricatorum: Esto protector sperantium in verbo tuo; (0448C)et suscipe humiles juxta eloquium tuum: quatenus possimus tua mandata servare, et judicia tua metuere, et de admissis indulgentiam promereri. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Iniquos odio habui, et abominatus sum: P. Legem autem tuam dilexi, Deus meus. V\. Adjutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum speravi.

Oratio. Auxiliare nobis Domine, et salvi erimus: te enim desistente, perditio, et te praeservante vitalis est plenitudo. R\. Amen.

Per misericordiam.

Preces. Averte, Domine, iram tuam a nobis. Cum (0448D)sua oratione, fol. 183.

SECUNDA FERIA POST MEDIANTE DIE FESTO. Ad Matutinum. Exurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Psalmus III.

Oratio. Exurge Domine Deus noster in auxilium humilium, et in exterminium persequentium nos: contere adversarios nostros, qui nos a praeceptis tuis, dolosis promissionibus, et apertis terroribus avertere moliuntur: in nullo enim proficient eorum insidiae, 259 si tuo muniamur semper adjutorio gratiae. R\. Amen.

Per.

Antiphona 1. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus (0449A)Christum ejus. P. Qui habitat in coelis, irridebit eos: et Dominus subsannabit eos: et in furore suo conturbabit eos. V\. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? P. Qui. V\. Gloria. P. Qui.

Oratio. Deus Pater Unigeniti filii tui, qui habitas in coelis, qui irridendos atque subsannandos omnes reges terrae et principes, adversum Christum tuum convenientes, ostendis; da nobis speciale munus hoc gratiae tuae, ut adversis nesciamus ullo modo cedere: quo sic in furore tuo infidelitas conturbetur, ut ex tuo adjutorio nostra credulitas coronetur. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Odisti Domine omnes qui operantur (0449B)iniquitatem: P. Perdes eos qui loquuntur mendacium, V\. Judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis.

Oratio. Deus, qui odio habes omnes, qui operantur iniquitatem, charitatis munimine nos reple: ut aliquando ad te conversi, doloris sui sentiant cumulum, qui contra te loquuntur mendacium. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Quia non est in ore inimicorum veritas: cor eorum vanum est. Sepulchrum patens est guttur eorum, P. Linguis suis dolose agebant, judica illos Deus. V\. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.

(0449C)Oratio. In ore inimicorum tuorum, Domine, veritas non est: quia dum a te in intimis avertuntur, cor eorum vanitate destruitur. Da ergo nobis, ut sic lingua nostra cum puritate conscientiae acceptum tibi deferat hymnum, ut patens malignitatis non efficiantur sepulchrum. R\. Amen.

Per.

R\. Miseriis afflictus sum, et turbatus sum: tota die contristatus ingrediebar: quoniam anima mea completa est inlusionibus, P. Et non est sanitas in carne mea. V\. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam. P. Et non est.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui traditurum te morti, ante mortem praescius praedixisti; et illic ubi (0449D)constituta est domus omnis viventis, ad inferna utique, moriens descendisti; da nobis, ut cum tempus vocationis nostrae advenerit, illic non deveniamus retenturi in poenam: quo tu moriens liberator accesisti per veniam: sed emittens manum tuam de profundo inferni manifesta potentia libera; qui solus pro impiis tuam ponere dignatus es animam. R\. Amen.

Per.

In Laudibus.

Antiphona. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, Domine: ab ipsa munda me. Deprecor, miserere mei, miserere. Psalmus

Oratio. Agnoscentibus nobis iniquitates nostras, (0450A)et propria tibi Domino pandentes piacula, ejulantes lachrymis, pectore verberato supplices oramus: ut avertas a nostris sceleribus faciem; et deleas, quae gessimus, cuncta peccata. Crea itaque Deus in cordibus nostris, quod ames; et propitiatione solita dimitte, quod odis: ac si te crebro ad irascendum nostra exasperant vitia; tua te nobis placabilem reddat indulgentia. R\. Amen.

Per.

Ad Canticum. Antiphona. Confundantur omnes qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego.

Canticum Hieremiae (Cap. XVII).

Sana me Domine, et sanabor: * [[Breviarium (PL 086)/| salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea, et virtus mea tu es.

(0450B)Ecce ipsi dicunt mihi: Ubi est verbum Domini? * [[Breviarium (PL 086)/| veniat. Et ego non sum turbatus, te pastorem sequens.

Et diem hominis non desideravi, tu scis. * [[Breviarium (PL 086)/| Quod egressum de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.

Non sis mihi formidini, * [[Breviarium (PL 086)/| spes mea tu in die afflictionis meae.

Confundantur omnes qui me persequuntur, et non confundar ego: * [[Breviarium (PL 086)/| paveant illi, et non paveam ego.

Induc super eos diem afflictionis, * [[Breviarium (PL 086)/| et duplici contritione contere eos.

Oratio. Confundantur omnes Domine, qui persequuntur in nos sanctum nomen tuum, et non confundamur nos, qui veneramur et credimus, et passionis tuae injuriam, et resurrectionis tuae potentiam: (0450C)praevaleat ergo virtus gloriae tuae, quae et persequentes te a pravitate deterreat, et credentes in aeternum tibi laetabundos conjungat. R\. Amen.

Per. etc.

260 Ad Benedictus. Antiphona. Ego ad te, Domine, clamavi et mane oratio mea praeveniet te. V\. Domine Deus salutis meae, die clamavi, et nocte coram te.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum: in psalterio, et cithara laudate eum. Psalmus CL.

Lectio libri Samuelis (Primi Regum cap. I).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel; eo quod a Domino postulasset eum. Ascendit autem vir Elcana, et omnis (0450D)domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum, et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non ascendam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat in conspectu Dei, et maneat ibi jugiter. Et ait Elcana vir suus: Fac quod tibi bonum videtur, et mane donec ablactes eum. Mansit ergo mulier, et lactabat filium suum, donec amoveret eum a lacte. Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum in domum Domini in Silo. Puer autem erat infantulus: et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli, Annaque ait: Obsecro mi Domine, vivat anima tua: ego sum illa mulier, quae steti coram (0451A)te hic orans Dominum. Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. Idcirco commodavi eum Domino, cunctis diebus quibus fuerit accomodatus Domino. Et adoravit ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait: Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cor meum in Deo salutari meo. (Cap. II.) Et abiit Elcana in Ramatha, urbem suam: puer autem Samuel erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive (0451B)cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic quoque faciebat universo Israeli venientium in Silo. Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem; ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. Dicebat quoque immolans: Accendatur primum juxta morem adeps, et tolle tibi quantum desiderat anima tua. Qui respondens ajebat ei: Nequaquam: sic enim dabis, alioquin tollam vi. Erat autem peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. Samuel autem ministrabat in conspectu Domini, puer autem accinctus ephod lineo. Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam offerebat ei statutis diebus, (0451C)ascendens cum viro suo, ut immolarent hostiam solemnem. Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus Annae: dixitque: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Deum. Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli: et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi: et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni Israel? Nolite filii mi: non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. Si peccaverit vir in virum, placare eis poterit Dominus: (0451D)si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus jam praeterit. fol. 257.

Capitula. Libera nos Domine a labiis iniquis, et a lingua magniloqua, qui in Crucis appensus est statera: et praesta, ut nec accusatori accusandi aditus pateat, nec plebs tua ejus decipulis acquiescat, nec iram tuam suggestio fallax commoveat. Sed tu Domine ipsum humani generis callidum insidiatorem framea divina concide: et pro miseriis pauperum inclyta bonitate exurge.

(0452A)Pater noster. A malo nos libera, etc.

Lauda. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. V\. Et lumen semitis meis, Deus meus. P. Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae.

Oratio. Lumen tuum, Domine, legis tuae nobis agnitione ostende: ut a lubricis casibus tuo juvamine erigamur; ut alacres in tuo 261 lumine ad destinata aeternitatis tuae gaudia festinemus. R\. Amen.

Per.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XXVIII).

R\. Deo gratias.

Fili, qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Cum surrexerint (0452B)impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur justi. (Cap. XXIX.) Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus super eum veniet interitus: et eum sanitas non sequetur. In multiplicatione justorum laetabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemit populus. Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum: qui autem nutrit scortum, perdet substantiam. Rex justus erigit terram, vir avarus destruit eam. Homo blandus, qui sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus ejus. Peccantem virum iniquum involvit laqueus: et justus laudabit, atque gaudebit. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. II).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Venit vir Dei ad Heli, et ait ad (0452C)eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis? Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque honorificaverit me, glorificabo (0452D)eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam ex te penitus virum ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint. Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est: duo filii tui, Ophni et Phinees in die una morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et aedificabo illi domum fidelem, et ambulabit coram Christo (0453A)meo cunctis diebus. Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem, ut comedam bucellam panis. (Cap. III.) Puer autem Samuel ministrabat coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus; in diebus illis non erat visio manifesta. Factum est autem in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam extingueretur, Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondit: Ecce ego. Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quem vocasti me. Qui dixit: Non vocavi te fili: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. Et adjecit (0453B)Dominus vocare rursum, Samuel. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere, dormi. Porro Samuel nec dum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. Et adjecit Dominus, et vocavit Samuel rursum tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, et ait: Ecce ego: quem vocasti me. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuel: Vade, dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit igitur Samuel, et dormivit in loco suo. Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo, et tertio, Samuel. Et ait Samuel: Loquere Domine, quia audit servus tuus. Et dixit Dominus ad Samuel: Ecce ego facio verbum in Israel: (0453C)quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. In die illo suscitabo adversus Heli omnia quae locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in aeternum, propter iniquitatem filiorum ejus, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit eos. Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in sempiternum. Dormivit autem Samuel usque mane, apperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat 262 indicare visionem Heli. Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit ei: Fili mi Samuel? Qui respondens, ait: Presto sum. Et interrogavit eum: Quis est sermo Domini, quem locutus est ad te? Ne (0453D)celaveris mihi: haec faciat tibi Deus, et haec addat, si celaveris a me sermonem, ex omnibus quae dicta sunt tibi. Indicavit itaque Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo quicquam. Et ille respondens ait: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo. R\. Amen.

Antiphona 1. Sana me, Domine, turbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde: tu, Domine, convertere, et eripe animam meam. V\. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me.

Oratio. Christe, Dei Filius, cujus ossa et anima in passione turbata sunt, sana plagam cordis nostri: ut, confirmatis virtutum ossibus, sic passionis tuae (0454A)concinamus praeconia, ut resurrectionis conlaetemur impensius gloria post futura. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Caligavit prae amaritudine oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos. Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quia exaudivit Dominus vocem meam. V\. Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lachrymis stratum meum rigabo.

Oratio. Dei Patris Unigenite Fili Christe, cujus divinitatis oculos sic passionis injuria non turbat, ut tamen passione ipsa in solo homine assumpta, excipiat nos famulos tuos; in quorum via amaritudinis, et oculus calligavit, et vita inter inimicos posita veterascit, sic a nobis accessum exclude totius malitiae, (0454B)ut compotes habeamur felicitatis aeternae. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Domine Deus, salvum me fac secundum justitiam meam: et consumetur nequitia peccatoris, et dirige justum, scrutans corda et renes Deus. V\. Domine Deus meus in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et eripe me.

R\. Non erubescant in me, qui te expectant Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me qui requirunt te, Deus Israel. P. Quia propter te sustinui improperium. V\. Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me. P. Quia propter te.

Preces. Ad te clamamus, Domine, P. Miserere, et (0454C)parce populo tuo. V\. Esto pro nobis expostulans, qui matrem de cruce commendas. P. Miserere. V\. Qui Petri lachrymas accipis, post lapsum erige nos mitis. P. Miserere. V\. Ut qui te passum jam credimus, tecum sine fine vivamus. P. Miserere. Psalmus

Hymnus. O Nazarene, lux Bethlehem. folio 144.

Oratio. Domine Deus, salvum fac populum tuum secundum acceptum a te justitiae donum, in quo sanctae fidei nobis tribuisti mysterium: ut porrecto titulo Crucis, sic consumatur nequitia peccatoris, ut dirigatur justus per semitas aequitatis.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXXIV)

R\. Deo gratias.

(0454D)Factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis propheta de pastoribus Israel: propheta, et dices pastoribus: Haec dixit Dominus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non solidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabamini eis, et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: (0455A)et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret. Propterea pastores audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus: quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quaesierunt pastores gregem meum, semetipsos, et non greges meos pascebant. Propterea pastores audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam ut ultra non pascant gregem meum de ore eorum, et non erit 263 ultra eis in escam: ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Antiphona 1. Cum invocarem te, exaudisti me (0455B)Deus justitiae meae. V\. In tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

Oratio. Cum invocamus te, exaudi nos Christe, qui es justitia nostra: ut qui pro impiis tribulationum es perpessus injuriam, supplicantibus nobis dones indulgentiam. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lachrymis meis stratum meum rigabo. V\. Turbatus est prae ira oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.

Oratio. Te, Jesu, pro impiis laborasse in gemitu credimus passionis; ideo petimus, ut singulare exemplum patientiae tuae proficiat ad emolumentum animae nostrae: quo per singulas noctes sic lectum (0455C)stratumque nostrum rigemus in lachrymis, ut continua capiamus praesidia sanctitatis. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Exaudivit Dominus vocem fletus mei: exaudivit Dominus deprecationem meam. V\. Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

R\. Tota die contristatus ambulabam. P. Quoniam anima mea completa est inlusionibus: et non est sanitas in carne mea. V\. Incurvatus sum, et humiliatus sum valde: usquequaque rugiebam a gemitu cordis mei. P. Quoniam anima mea completa est inlusionibus: et non est sanitas in carne mea.

Preces. Verbum Patris Altissimi, P. Redemptor, peccantibus miserere. V\. Elide nostrum facinus, (0455D)qui pro nobis es traditus. P. Redemptor, peccantibus. V\. Purifica nos a vitiis, qui caesus es alapis. P. Redemptor, peccantibus. V\. Tu pro nobis potatus es felle; nos reple dulcedine. P. Redemptor, peccantibus. V\. Accende nos igne crucis tuae, quos redemisti sanguine. P. Redemptor, peccantibus.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Salva nos Domine propter misericordiam tuam, quos scis infirmari propter iniquitatem propriam: et quoniam turbata est anima nostra ob metum tuorum justorum judiciorum, requiescat, propter jocundissimum indulgentiae tuae donum; et eum percipiat ad sanitatis praemium, qui suorum confitetur vulnera peccatorum: ut purgatus per gratiam, (0456A)veniam suscipiat, et ad te sine confusione perveniat.

Pater noster.

Ad Nonam Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fili, quam magna potentia Dei solius, et ab omnibus honoratur. Altiora te ne praescrutaberis, et fortiora te ne quaesieris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus eius ne fueris curiosus. Non sunt enim tibi necessaria ea, quae abscondita sunt ab oculis tuis. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus. Plurima enim supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Multos enim supplantavit suspectio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. (0456B)Cor durum male habebit in novissimo: et qui amat periculum, in ipso peribit. Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravi cordis in illis scandalizabitur. Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. Cor sapiens intelligitur in sapientia, et auris bona audiet concupiscentiae sapientiam. Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna extinguit peccatum. Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccato et in operibus justitiae successus habebit. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. IV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Egressi sunt Israel obviam Philisthiim, et castrametatus est juxta Lapidem adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, et instruxerunt (0456C)aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel ante Philisthaeos: et caesa sunt illa die passim per agros, quasi quatuor millia virorum. Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu Israel: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? Afferamus ad nos arcam foederis Domini de Silo, et veniat in medio nostri, et salvet nos de manu inimicorum nostrorum. Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super Cherubim: erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini, Ophni, et Phinees. Cumque venisset area foederis Domini in castra, vociferatus est omnis populus 264 clamore grandi, et personuit terra. Et audierunt Philistim vocem clamoris, dixeruntque: Quaenam (0456D)haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod arca Domini esset in castris. Timueruntque Philistiim, dicentes: Venit Dominus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: Vae nobis: non enim fuit tanta exultatio heri, et nudiustertius: vae nobis. Quis nos servabit de manu Deorum istorum sublimium? hi sunt Dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga, in deserto. Confortamini, et estote viri Philistiim: ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt nobis: confortamini, bellate. Pugnaverunt ergo Philistiim et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernacula sua, et facta est plaga magna nimis: et ceciderunt de Israel triginta millia peditum. Et arca Dei capta ducta est; et duo (0457A)filii Ophni, et Phinees mortui sunt. Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam aspectans. Erat enim cor pavens pro arca Domini. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas. Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est sonitus hujus tumultus? At ille festinavit, et venit, et annuntiavit Heli: Heli autem erat nonaginta, et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. Et dixit ad Heli: Ego sum qui venio de praelio, et ego de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est fili mi? Respondens autem qui annuntiabat, fugit, inquit, Israel a facie Philisthiim, et ruina magna est in populo: (0457B)insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees: et arca Dei capta est. Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit Heli de sella retrorsum, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat, et grandaevus vir: et ipse judicavit Israel quadraginta annis. R\. Amen.

Antiphona 1. In Domino confidit anima mea: quia oculi ejus in pauperem respiciunt. V\. Quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

Oratio. Deus, cujus oculi in pauperem respiciunt, in te confidenti animae nostrae dona auxilium: ut qui sanari nos passionis tuae vulneribus imprecamur, te (0457C)auxiliante a nostris passionibus liberemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Pedes impiorum veloces ad effundendum sanguinem. Deum non invocaverunt sibi, timuerunt timore, ubi non erat timor. V\. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Non dicatur Gloria, et honor.

Oratio. Inimici tui, Domine, adversus te convenerunt, non ut compungerentur poenitentia salutari; sed (ut soliti) tentandum te adirent inrisione crudeli: qui ergo innocens perpessus es inimicorum et inrisiones et vulnera; nostra in his ablue propitiatus peccata. R\. Amen.

(0457D)Antiphona 3. Domine, salva me a contradictionibus populi: constitues me in caput gentium, et exaltetur Deus salutis meae. V\. Diligam te Domine virtus mea: Deus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Christe Deus noster, qui contumacis populi contradictionibus es contemptus, et ob hoc in capite gentium constitutus; nos, quibus per passionem et resurrectionem tuam caput fieri voluisti, non patiaris a te aliquando praecidi: ut te duce de adversis potestatibus triumphemus, quem pro nobis in Crucis patibulo exaltatum credimus.

Pater noster.

Ad Vesperos. (0458A) Lauda. Tu illuminas lucernam meam, Domine.

Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.

Antiphona. Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Psalmus CXX.

Lauda. Ab omnibus persequentibus me, P. Libera me, Domine. V\. Domine Deus, in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. P. Libera.

Hymnus. Verbum Patris fol. 252.

Capitula. Gloriose, potens, ac misericors Deus, erue nos ab insidiis inimici; et, ne anima nostra a rugientibus, leonis raptu rapido, rapiatur, protectio dexterae tuae in nostri custodiam deputetur: ne dum non est qui redimat, ille saevus occidat: aut, si non (0458B)est qui salvum faciat, ille subvertat. Sed tu Leo 265 de tribu Juda in ira tua exurge, et severitate judicii, insidiosi hostis catervas interime: nosque in praecepto, quod mandasti, credere et permanere concede.

Pater noster

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et.

Benedictio. Christus Dominus, qui morte sua quadriduanam humanitatis nostrae mortem devicit, victores vos efficiat criminis vestri. R\. Amen. Et qui tradi se permisit ab impiis, ab aeternorum vos suppliciorum eripiat poenis. R\. Amen. Ut cum eo sine fine vivatis, qui victor factus est mortis. R\. Amen.

(0458C)Per misericordiam ipsius, etc.

Lauda. Lucerna pedibus meis verbum. fol. 260.

FERIA TERTIA. Ad Matutinum. Antiphona. Exurge, Domine, salvum me fac. Psalmus III. Oratio. Exurge, Domine Deus noster, in auxilium humilium. fol. 258.

Antiphona 1. Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Vana locutus est unusquisque ad proximum suum: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

Oratio. Salvum fac populum tuum Domine, qui gloriosa passionis tuae exceptione laetamur: ut labia dolosa non habeamus in corde: sed ore simplici, et (0458D)vane loquentibus finem ponere, et in te credentium possimus accendere charitatem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Notas fac mihi vias vitae Domine, implebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. V\. Conserva me Domine, quoniam in te speravi. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges.

Oratio. Rogamus te, Domine Pater omnipotens Deus: ut quemadmodum nobis intellectum tribuere dignatus es; ita et aeternae vitae notas vias ostende. ut adimpleti laetitia cum vultu tuo, in regno tuo jocundemur a dextris. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0459A)Antiphona 3. Usquequo, Domine, exaltabitur inimicus meus super me? respice, et exaudi me Domine Deus meus: nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Ego autem in tua misericordia speravi. Exultavit cor meum in salutari meo.

Oratio. Usquequo, Domine, exaltabitur inimicus animae nostrae, qui nos quotidiana vitiorum abrodit rubigine? Respice jam, et exaudi nos: ac nequando inimicus noster adversum nos praevaluisse se jactet; victoria crucis tuae semper ad superna nos erige: et eum qui nos conatur rapere, sub nostris pedibus conterendum immerge. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Ne obduraveris aurem tuam ad orationem meam: in auxilium mihi accessisti, Domine: in die, (0459B)qua te invocavi, dixisti: P. Ne timeas. V\. Effunde framea, et conclude adversus eos, qui me persequuntur, et dic animae meae: P. Ne timeas.

Oratio. Ne obdures, Domine, aurem tuam ad orationem Ecclesiae tuae: in auxilium ejus accede: ut qui pro ea passus es passionum dura supplicia, invocantem eam tua Deitas non spernat: ut quae tuis passionibus conformatur, tuis quoque muneribus consoletur. R\. Amen.

Per.

In Laudibus.

Antiphona. Secundum magnam misericordiam tuam miserere mei Deus meus. Quoniam cor meum contritum est, deprecor: Miserere mei. Psalmus

Oratio. Miserere nobis Domine, secundum magnam (0459C)misericordiam tuam, et ab errore resipiscentibus clementiae tuae aperi januam. Tuarum itaque misericordiarum magnitudine non sinimur malorum nostrorum obrui depressione: nos enim iniqu tates nostras agnoscimus; et per moles criminum commissorum in nostris oculis punimur. Pro qua re, Domine: unde nos erubescimus, tu ignosce; et ea quae egisse nos poenitet, tu dele clementer. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto tribuat mihi Deus?

Canticum Job (Cap. VI).

Verba mea dolore sunt plena: * [[Breviarium (PL 086)/| quia sagittae Domini in me sunt.

(0459D)Quarum indignatio ebibit spiritum meum, * [[Breviarium (PL 086)/| et terrores Domini militant contra me.

Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? * [[Breviarium (PL 086)/| aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

266 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? * [[Breviarium (PL 086)/| aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?

Quae prius tangere nolebat anima mea, * [[Breviarium (PL 086)/| nunc prae angustia, cibi mei sunt.

Quis det ut veniat petitio mea: * [[Breviarium (PL 086)/| et quod expecto, tribuat mihi Deus?

Et qui coepit, ipse me conterat: * [[Breviarium (PL 086)/| solvat manum tuam, et succidat me?

Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, (0460A)non parcat, * [[Breviarium (PL 086)/| nec contradicam sermonibus sanctis.

Quae est enim fortitudo mea, ut mala sustineam? * [[Breviarium (PL 086)/| aut quis finis meus, ut patienter agam?

Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, * [[Breviarium (PL 086)/| nec caro mea aenea est.

Ecce, non est auxilium mihi in me, * [[Breviarium (PL 086)/| et necessarii quoque mei recesserunt a me. R\. Amen.

Oratio. Quis det, ut veniat petitio Ecclesiae tuae Christe; nisi tu, qui optimus liberator es? Praesta, ut qui pro ea egenus et pauper effectus es, donis coelestibus eam in futuro munifices. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. In matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus. Domine. V\. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo.

(0460B)Canticum Danielis III. Benedictus es Domine Deus. fol. 6.

Lauda. Secundum multitudinem magnitudini ejus: laudate Dominum in sanctis ejus. Psalmus CL.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. VII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus. Venerunt viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem ejus filium sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini in Cariathiarim. Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus) et requievit omnis domus Israel post Deum. Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in toto corde (0460C)vestro convertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim, et Astaroth: et praeparate corda vestra Domino: et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. Abstulerunt ergo filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli. Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis ad Dominum. Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et jejunaverunt in die illa, atque dixerunt: Tibi peccavimus Domine. Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath. Audieruntque Philisthiim quod congregati essent filii Israel in Masphath, et ascenderunt satrapes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum. Dixeruntque (0460D)filii Israel ad Samuel: Ne cesses clamare pro nobis ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. Tulit autem Samuel agnum lactantem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere praelium contra Israel: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt a filiis Israel. Egressique filii Israel de Masphath, persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos, usque ad locum Bethchar. Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath, et inter Sen: et vocavit nomen ejus, Lapis (0461A)adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra, ut venirent in terminos Israel. Facta est autem manus Domini super Philisthaeos, cunctis diebus Samuel. Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthiim Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberaverunt de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israel, et Amorrhaeum. Judicabatque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae. Et ibat per singulos annos circumiens Bethel, et in Galgala, et Masphath, et judicabat Israel in supradictis locis. Et revertebatur in Ramatha: ubi erat domus ejus, et ibi judicabat Israel: aedificavitque ibi altare Domino.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257. Capitula. Libera (0461B)nos, Domine. fol. 260.

Lauda. Posuerunt peccatores laqueos mihi: et a mandatis tuis, Domine, non declinavi. V\. Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt.

Oratio. Tribue nobis, Domine, adjutorium: declina odia iniquorum, et fallaciam superare praevaricatorum: Esto protector sperantium in verbo tuo; et suscipe humiles 267 juxta eloquium tuum: quatenus possimus tua mandata servare, et judicia tua metuere, et ab admissis indulgentiam promereri. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Ecclesiastes Salomonis (Cap. VIII).

(0461C)R\. Deo gratias.

Fili, non est in hominis conditione prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in multis operibus, quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. Vidi impios sepultos: qui etiam dum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum: sed et hoc vanitas est. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Attamen quod peccator centies fecit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. Non (0461D)sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei. Amor quoque, et odium simul pereunt, nec habent partem in saeculo, et in opere quod sub sole geritur. Vade ergo et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum: quia Deo placent opera tua. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. VIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. Et non ambulaverunt filii ejus in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque (0462A)munera, et perverterunt judicium. Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuel in Ramatha. Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universae habent nationes. Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. Dixit autem Dominus ad Samuel: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die quo eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic facient etiam tibi. Nunc ergo audi vocem eorum: verumtamen contestare eos, et praedic (0462B)eis jus regis, qui regnaturus est super eos. Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum, et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Servos quoque vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges vestros addecimabit, (0462C)vosque eritis ei servi. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Rex enim erit super nos, et erimus quoque nos, sicut et omnes gentes: et judicabit nos rex, et pugnabit bella nostra pro nobis. Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. Dixit autem Dominus ad Samuel: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. R\. Amen.

Antiphona 1. Vana locutus est unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. P. Disperdat Dominus universa labia dolosa. V\. Salvum me fac Domine, quoniam (0462D)defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. P. Disperdat.

Oratio. Vana satis, Domine, de te loquuntur, qui te Dei Filium confiteri nefariis vocibus dedignantur: disperde ergo labia dolosa a coetu Ecclesiae tuae, ut destructa vanitate superbiae, candor in nos rutilet humilis disciplinae. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Susceperunt me, sicut leo paratus ad praedam. Exurge Domine, praeveni eos, et subverte illos: eripe animam meam de manibus inimicorum meorum. V\. Exaudi, Deus, justitiam meam: intende deprecationem meam. 268 Auribus percipe orationem meam, et non in labiis dolosis.

(0463A)Oratio. Auxiliare Domine, et adjuva Ecclesiam tuam, quam adversarius noster nititur suscipere devorandam, sicut leo paratus ad praedam: Exurge jam Domine, et nostros praeveni inimicos, subvertens eos et passionis gloria et resurrectionis tuae porentia: ut conversis illis, et passio tua victoriae nobis in commune praeparet titulum; et resurrectio praemium conferat sempiternum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Fructum inimicorum, Domine, de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum. P. Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia, quae non potuerunt stabilite. V\. Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. P. Quoniam.

(0463B)R\. Quot sunt dies servi tui? P. Domine quando facies de persequentibus me judicium? V\. Posuerunt peccatores laqueos mihi: et a mandatis tuis non erravi. P. Domine.

Preces. Dicamus omnes: Miserere nobis, Deus. P. Miserere nobis. V\. Tu Redemptor Jesu Christe salva mundum tua morte. P. Miserere nobis. V\. Qui pro nobis es percussus, et inique judicatus. P. Miserere nobis. V\. Qui ligatus crucem portas, et in cruce Patrem vocas. P. Miserere. V\. Cujus latus perfoditur, et humilitas irridetur. P. Miserere nobis.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Fructum inimicorum, Domine, de terra disperde, et semen eorum a filiis hominum, qui te (0463C)unum Christum Dei, et hominis Filium confiteri refugiunt: ut Crux tua, quae Judaeis est scandalum, Gentilibus autem stultitia, utrosque populos ad fidei regulam dirigat; tibique conectendos, ac coronandos sine fine conjungat.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXVIII).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem: et prophetabis de ea, et dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego ad te Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea. Et mittam ei pestilentiam, et (0463D)sanguinem in plateis ejus. et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum: et scient quia ego Dominus. Et non erit ultra domus Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis: et scient quia ego sum Dominus Deus. Quando congrega vero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terram suam, quam dedi servo meo Jacob. Et habitabunt in ea securi: et aedificabunt domos, plantabuntque vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum. R\. Amen.

(0464A)Antiphona 1. Discedite a me maligni. P. Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, et orationem meam suscepit. V\. Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lachrymis stratum meum rigabo. P. Quoniam.

Oratio. Discedant a te Domine omnes maligni quos utique infidelitatis suae vorago a te discedere fecit: non quo ipsi poenali ultione a te perituri recedant; sed ut infidelitatis eorum discedente protervia, mitissima levi jugo tuo sua colla submittant. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Domine Deus meus, in te speravi: P. Salva me: ab omnibus, qui me persequuntur, libera me. V\. Nequando rapiat ut leo animam meam, (0464B)dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. P. Salva.

Oratio. Domine Deus sperantem in te tuam Ecclesiam salva; quae per te, qui pro ea passus es; et ab omnibus persequentibus liberetur, et cum omnibus qui te diligunt perpetim jocundetur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Liberator meus Deus de gentibus iracundis. P. Et ab insurgentibus in me libera me, Domine. V\. Diligam te, Domine virtus mea: Dominus firmamentum meum, et liberator meus. P. Et ab insurgentibus.

R\. Humilia us sum et curvatus sum usquequaque: P. Tota die contristatus ambulabam. V\. Quoniam anima mea completa est illusionibus: et non est sanitas (0464C)in carne mea. P. Tota die.

Preces. Servi tui, Domine, acclives. P. Misericordia. V\. Da veniam delictis, qui es illusus 269 ab impiis. P. Misericordia. R\. Quos liberasti cruce, non patiaris venire in mortem. P. Misericordia. V\. Effusio tui sanguinis valeat ad liberationem redemptis. P. Misericordia.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Liberator noster et Domine, da nobis amorem diligendi te; ut laudantes invocemus te: et tu mittas sagittas tuas, et dissipes inimicos nostros; et eripias nos ab his qui oderunt nos: sicque et illi confundantur dum conteruntur; et nos jocundemur et cum tua protectione salvemur.

Pater noster.

Ad Nonam. (0464D) Ecclesiastes (Cap. X)

R\. Deo gratias.

Fili, Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis praecipitabunt eum. Initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. Stultus verba multiplicat. Ignorat homo, quid ante fuerit: et quid post futurum est: quis illi poterit indicare? Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Vae tibi terra, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt. Beata terra, cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non est ad luxuriam. In pigritia humiliabitur contignatio, et infirmitatate (0465A)manuum praestillabit domus. In risu faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniae obediunt omnia. In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia aves coeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. Mitte panem tuum super transeuntes aquas: quia post multa tempora invenies eum R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg., cap. IX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seor, filii Bechoreth, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. Erat ei filius vocabulo Saul, electus, et bonus: et non erat de filiis Israel melior illo: ab humero et sursum eminebat super (0465B)omnem populum. Peregre ierant autem asinae Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quaere asinas. Cumque transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et non invenissent; transierunt etiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jemini, et minime repererunt. Cum autem venissent in terram Suph, et non invenissent, dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et solicitus sit pro nobis. Qui ait: Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus, si forte indicet nobis de re nostra, propter quam venimus. Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid (0465C)feremus ad virum? panis defecit in sitarciis nostris: et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quicquam aliud. Rursum puer respondit Saul, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. (Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Dominum: Venite, et eamus ad Videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns.) Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei. Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est Videns? Quae respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie (0465D)enim venit in civitatem, quia sacrificium est populo in excelso. Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat in excelsum ad vescendum: neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicet hostiae, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret ad Saul, dicens: Hac ipsa, quae nunc est, hora, cras mittam ad te virum de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum: et salvabit populum meum de manu (0466A)Philisthinorum: quia respexi populum meum, venit ergo clamor eorum coram me. Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo. Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus Videntis. Et respondit Samuel dicens: 270 Ego sum Videns: ascende ad me in excelsum, ut comedas mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quae sunt in corde tuo, indicabo tibi. Et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne solicitus sis, quia inventae sunt. Et cujus erunt optima quaeque Israel? nonne tibi, et omni domui patris tui? Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum, de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes cognationes de (0466B)tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum? Assumens itaque Samuel Saulem, et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. Dixitque Samuel eoquo: Da partem, quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te. Levavit autem coquus armum, et posuit ante Saul. Dixitque ei Samuel: Ecce quod remansit, pone apud te, et comede: quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. Et descenderunt de excelso in oppidum. R\. Amen.

Antiphona 1. Erubescant impii, et deducantur in infernum: muta efficiantur labia iniqua. Quae loquuntur (0466C)adversus justum iniquitatem. V\. In te Domine speravi, non confundar in aeternum: in tua justitia libera me, et eripe me. Psalmus XXX.

Oratio. Erubescant, Domine, impii, et deducantur in infernum, qui te Christum Dei Filium negaverunt: ut ora te loquentium, alto praedicationis culmine polleant, dum adversus justum iniquitatem loquentium destruxeris labia. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Judica Domine nocentes me, et expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum: et exurge in adjutorium mihi. V\. Effunde framea, et conclude adversus eos, qui me persequuntur: dic animae meae: Salus tua ego sum. Psalmus XXXIV.

(0466D)Oratio. Judica Domine nocentes nos; et impugnantes nos ipse expugna: ut qui primum es impugnatus in corpore nostro; nunc nos inexpugnabiles reddas, permanentes in corpore tuo. R\. Amen.

Antiphona 3. Stridebant in me dentibus suis: Domine quando respiciens, restitues animam meam? V\. Non insultent in me qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuebant oculis. Psalmus XXXIV.

Hymnus. O Nazarene, lux. Quaere fol. 144.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui stridentium inimicorum dentibus non es commotus, sed singulari patientia, et effrenis stridoribus spicula, et humanis languoribus porrigis medicinam: restitue tibi per veram poenitentiam animas nostras: ut a te respecti, (0467A)non feramur praecipiti in ira damnabiles; sed exemplo tuae passionis reddamur ad omnia mites.

Pater noster.

Ad Vesperos. Lauda. Illuminatio mea, et salus mea Dominus.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Intende animae meae, Domine, et libera eam. Psalmus LXVIII.

Lauda. In toto corde meo, Deus, exquisivi te: P. Ne repellas me a mandatis tuis. V\. In toto corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. P. Ne repellas.

Hymno. Verbum Patris quod prodiit. fol. 252.

Capitula. Bellantium mucrones, quaesumus, Domine, victricis semper potestatis tuae virtute retunde; (0467B)et contra sortem tuam meditantes inania, veritatis tuae corrige disciplina: quique adversus Christum tuum blasphemant declamantes, ad praedicationem verae fidei sua corda convertant: ut et vincula peccatorum, quibus vincti detinentur, miseratus disrumpas; et cunctos justificatos digiti tui calamo in libro vitae conscribas.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit. R\. Et cum.

Benedictio. Benedicat vos Pater, qui in principio per Verbum cuncta creavit. R\. Amen. Benedicat vos Filius, qui a Paterna sede pro nostra salute descendit. R\. Amen. Benedicat vos Spiritus Sanctus, (0467C)qui super Christum in Jordane flumine ut columba requievit. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Posuerunt peccatores. Et Oratio. Tribue nobis, Domine fol. 226.

FERIA QUARTA. Ad Matutinum. Antiphona. Gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. Psalmus III.

271 Oratio. Gloria nostra Deus noster, da nobis, ut in te sine fine gloriemur: quosque fecisti de capitis exultatione sublimes, quaesumus, ut efficias de totius corporis consummata salute securos: Elevet abjectionem nostram tua celsitudo: ut qui humilitate (0467D)tua a terrenis erigimur; exaltatione quoque tua provehi mereamur. R\. Amen.

Antiphona 1. Da mihi, Domine, clypeum salutis tuae: et dextera tua conforta me, Accinge me fortitudinem ad praelium: incurva super me resistentes mihi et odientes me disperde. V\. Diligam te Domine virtus mea: Dominus firmamentum meum, et liberator meus.

Oratio. Da nobis, Domine, clypeum salutis tuae: et dextera tua nos ad alta semper provehendo confortet, quo accincti fortitudine tua ad praelium per insigne Crucis tuae trophaeum dejiciamus adversantem nobis humani generis inimicum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. In tribulatione mea invocavi Dominum; (0468A)et ab inimicis meis salvus ero. P. Quia custodivi vias ejus; et non egi impie a Deo meo. V\. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu ejus, et introivit in aures ejus.

Oratio. In tribulatione sua te Deum liberatorem suum invocat Ecclesia tua: petimus proinde, ut eam salves ab inimicis; qui eam redemisti pretio tui cruoris: quo ita vias tuas in hac peregrinatione custodiat, ut ovans ad tua mereatur pervenire promissa. R\. Amen.

Per misericordiam

Antiphona 3. Deus meus salva me de inimicis meis: et a resistentibus mihi erue me. P. Et confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. V\. Eripe (0468B)me de contradictionibus populi: constitues me in caput gentium.

Oratio. Deus noster, salva nos ab insurgentibus inimicis; et a resistentibus victoriae Crucis, libera nos potentia Deitatis: ut nomini tuo cantantes, te semper gloriosum confiteamur in gentibus, cujus sanguine redemptus est mundus. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Cogitaverunt iniqui dicentes: Venite disperdamus eum de gente, P. Et non memorabitur nomen ejus amplius. Sed tu Domine Deus Israel a te confundantur inimici mei. V\. Dixerunt: Venite mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. P. Et non. Non dicatur Gloria.

Oratio. Deus, quis similis tibi tam in bonitate, (0468C)quam in virtute? qui Sanctos tuos et bonitate erudis et virtute defendis: inimicorum ora frementia comprimis, et tuorum obsecrationem agnoscis: Da nobis de tua bonitate confidentibus operum bonorum particulam, quae nos et ab inimicis consilio tutos efficiat, et mundatos a crimine tibi placere ostendat: ut tu nos ad gloriam perducas aeternam, qui solus es Altissimus super omnem terram. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Antiphona. Ego in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis peperit me mater mea. Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. Psalmus L.

(0468D)Oratio. Averte faciem tuam. fol. 161.

Ad Canticum. Antiphona. Non sis mihi formidini spes mea; in die afflictionis meae succurre mihi.

Canticum. Sana me, Domine. fol. 259.

Oratio. Adesto nobis Domine, quasi bellator fortis: ut te in nobis pugnante, omnis vigor nos impugnantis adversae corruat fortitudinis: et in sopore suae confessionis nostris labentibus inimicis, ereptos nos sibi vendicet tuae vis potentiae majestatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. Mane astabo tibi et videbo te, Domine: quoniam tu es qui non vis iniquitatem. V\. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, (0469A)rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo, Domine.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Lauda. Montes et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri laudate Dominum. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. IX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Vocavit Samuel Saul in solario domus, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: et egressi sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, 272 et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. (Cap. X.) Tulit autem Samuel lenticulam olei, et fudit super caput (0469B)ejus, et osculatus est eum, et ait: Ecce, unxit te Dominus super hereditatem suam in principe. Cumque abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachelis in finibus Benjamin, meridie, dicentque tibi: Inventae sunt asinae, quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, solicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? Cumque abieris inde, et ultra transieris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Dominum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini. Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manibus eorum. Post haec venies in collem Domini, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris urbem, obviam habebis gregem (0469C)prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. Et descendes ante me in Galgala, et ego quippe descendam ad te, ut offeras victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias. Itaque cum avertisset humerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa. Veneruntque ad praedictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum Spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. Videntes (0469D)autem qui noverant eum ab heri, et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas? Responditque alter ad alterum dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum. Dixit autem pater Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quaerere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem. Et dixit ei pater suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. Et ait Saul ad patrem suum: Indicavit nobis quia inventae sunt asinae. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel. Et convocavit Samuel (0470A)populum ad Dominum in Masphat: et ait ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto, et erui vos de manu Aegyptiorum, et de manu omnium regum, qui affligebant vos. Vos autem hodie projecistis Dominum Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis, et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue nobis. Nunc autem state coram Domino per tribus vestras, et familias. Et applicavit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribui Benjamin. Et applicavit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit in cognatione viri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. Et consulerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus (0470B)est domi. Miserunt itaque, et tulerunt eum inde: et stetit in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum. Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat Rex. Locutus est Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus jam praeterit. Quaere fol. 257.

Capitula. Domine, qui olim in corpore nostro pati dignatus es: quando ad nos respicies, et ad solitudinem, atque implorationem nostram? Quando propitius convertes obtutum? Nec moreris, nec tardes: jam intende, jam convertere, jam respice: ut orationis (0470C)nostrae, quae nunc in sinum nostrum pro secretorum suorum compunctione convertitur, ante conspectum tuum purgato corde, gemitus dirigantur.

Pater noster.

Lauda. Iniquos odio habui, et abominatus sum: P. Legem autem tuam dilexi, Deus meus. V\. Adjutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum speravi. P. Legem autem.

Oratio. Auxiliare nobis, Domine, et salvi erimus: te enim desistente, perditio, et te praesente vitalis est plenitudo. R\. Amen.

273 Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XIV).

R\. Deo gratias.

Fili, qui despicit proximum suum, peccat: qui (0470D)autem miseretur pauperi, beatus erit. Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparant bona. In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, frequenter egestas. Corona sapientiae, divitiae eorum: fatuitas stultorum, impietas. Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis. In timore Domini fiducia fortitudinis; et filiis ejus erit spes. Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis. Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens, exaltat stultitiam suam. Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori (0471A)ejus: honorat autem eum, qui miseretur pauperis. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire. Ascendit autem Naas Ammonites, et pugnare coepit adversus Jabes Galaad. Dixeruntque universi viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrorum oculos dextros, ponamque vos obprobrium (0471B)in universo Israel. Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israel: et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te. Venerunt autem nuntii in Gabaa ad Saul: et locuti sunt verba, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam et flevit. Et ecce Saul: veniebat, sequens boves de agro, et audiens quod populus plorat. Et narraverunt ei verba virorum Jabes. Et insiluit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis. Assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, secutusque fuerit Saulem, et Samuelem, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo populum timor Domini, et egressi sunt (0471C)quasi vir unus in Bezech: fueruntque filii Israel trecenta millia: virorum autem Juda triginta millia. Et dixerunt nuntiis, qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras enim erit nobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, annuntiaverunt viris Jabes: qui laetati sunt; atque dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne, quod placuerit vobis. Et factum est, cum venisset dies crastina, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum inclaresceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non derelinquerentur in eis duo pariter. Et ait populus ad Samuel: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit (0471D)super nos? Date viros, et interficiemus eos. Et ait Saul: Non occidetur quisque in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel. Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus ibi Saul, et cuncti viri Israel. R\. Amen.

Antiphona 1. Exaudi Domine de templo sancto tuo vocem meam. Quia circumdederunt me gemitus mortis. P. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. R\. Diligam te Domine virtus mea: Dominus firmamentum meum, et liberator meus. P. Et torrentes. Non dicatur Gloria.

(0472A)Oratio. Exaudi Domine de templo sancto tuo vocem Ecclesiae tuae: ut qui in passione positus, rivulos sanguinis patiendo tolerasti, nos mortis gemitibus circumdatos solaturus aspicias; ut torrentes iniquitatis in nullo nos noceant: cum imperturbatos nos reddiderit adjutrix gratia tua. R\. Amen.

Antiphona 2. In pulverem mortis deduxerunt me, Domine. Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas, et pedes: dinumeraverunt omnia ossa mea. V\. Tu autem Domine ne longe facias auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. Non dicatur Gloria.

Oratio. Tu Deus noster et fortitudo nostra, qui pro nobis crucis sustinuisti injuriam, 274 ne repellas (0472B)Ecclesiam tuam: ut quae constricta formidine, affligente inimico incedit, te sibi parcente, gratuletur se in persecutionibus dilatari. R\. Amen.

Antiphona 3. Infirmatus est in paupertate vigor meus: et ossa mea conturbata sunt. Factus sum obprobrium vicinis meis, et timor notis meis. V\. In te Domine speravi non confundar in aeternum: in tua justitia libera me et eripe me.

R\. Omnes amici mei illuserunt mihi. Praevaluerunt adversum me viri pacis meae et qui edebat mecum, P. Posuit adversum me supplantationem. V\. Verbum iniquum disposuerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Etenim homo pacis meae, in quem ego sperabam. P. Posuit. Non dicatur Gloria.

(0472C)Preces. Clamamus ad te, Deus, exaudi nos, P. Et a flagello irae tuae libera. V\. Tu traditus es ad mortem, Redemptor Sancte, sanctifica gregem, quem tuo redemisti cruore. P. Et. V\. Qui portas spineam in caput tuum coronam: nos membra tua ab spinis criminum purga. P. Et. V\. Vox tua Patrem pro nobis nunc interpellet, qui clamavit in cruce: ut ignorantibus subveniret. P. Et.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Domine Jesu Christe, non infirmetur, quaesumus, in peregrinatione hujus paupertatis vigor Ecclesiae tuae: ac si contigerit in nobis virtutum ossa pro tempore conturbari; exemplo passionis tuae erecti, non incidamus usquequaque in laqueos (0472D)inimici.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXIX).

R\. Deo gratias.

Factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti; et prophetabis de eo, et de Aegypto universa: Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dixisti: Meus est fluvius, et ego feci me ipsum. Et ponam frenum in maxillis tuis: et adglutinabo pisces fluminum tuorum. Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminum tuorum: super (0473A)faciem terrae cades, non colligeris, neque congregaberis: hestiis terrae, et volatilibus coeli, dedi te ad devorandum: Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus: pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel. Quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te, comminutus es, dissolvisti omnes renes eorum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem, et jumentum. Et erit terra Aegypti in desertum, et solitudinem: et scient quia ego Dominus. R\. Amen.

Antiphona 1. Respice in me, Deus, et miserere mei. P. Deus, Deus meus, ne derelinquas me. V\. Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte (0473B)mihi omnia peccata mea. P. Deus, Deus meus.

Oratio. Respice in nos Domine, et miserere nostri; teque in tribulatione invocantibus assiste propitius: ut in quibus majestatem tuam adorando laudamus, digne suscipias; et pro quibus te timemus, pius ignoscas. Timoris igitur tui obedientia corda nostra laetifica; et consolationis dulcedine dubietatem nostrae mentis conforta: et quia tu suavis, ac mitis es; suavitatem ex tua indulgentia hauriamus: et in retribuendo pium te, mitemque sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Circumdederunt me, Domine, vituli multi: tauri pingues obsederunt me. V\. Aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens, et rugiens.

(0473C)Oratio. Christe Dei Filius, quem hominem purum, non Deum credentes, vitulorum multitudo circumdat, et taurorum pinguium persequens crassitudo: dilaniat: da nobis invicto Crucis tuae signaculo frui; ut omnis per hoc a nobis congregatio dispereat inimici. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3. Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Domino, et confitere illi. V\. Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam ingrediar in locum tabernaculi mirabilis, usque ad domum Dei: in voce exultationis, et confessionis: sonus epulantis.

R\. Cogitaverunt adversum me: ne derelinquas (0473D)me, Domine Deus meus. P. Ne discedas a me. V\. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. P. Ne discedas a me. Non dicatur Gloria.

275 Preces. Quos redemisti sanguine, P. Tua salva potentia, Christe misericors. V\. Pro quibus flagellis caesus adductus es, P. Tua salva potentia, Christe. V\. Pro quorum crimine Piissime cruci affixus es, P. Tua. V\. Pro quibus verberatus es, capite et percussus es, P. Tua. V\. Qui tibi flentes mala nostra pandimus, P. Tua.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Dirige nos in via tua; et sitientibus nobis sapientiae fontem benignus ostende: ut nimia tristitia careamus, et aeternae vitae dulcedinem hauriamus.

Pater noster

Ad Vesperum. (0474A) Lauda. Vespere, et mane, et meridie te laudamus, Domine.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discedas a me. Psalmus XXXVII.

Lauda. Qui das salutem regibus, P. Et liberasti David servum tuum: libera me de gladio maligno. V\. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. P. Et liberasti.

Hymnus. Verbum Patris, quod prodiit. fol. 252.

Capitula. Sit festum jejunium nostrum apud te Domine qui iniquitates deles, et peccata dimittis: vide gemitus confitentium tibi, et preces omnium (0474B)libenter exaudi; ut qui tibi in veritate serviunt, adversitate nulla turbentur: aufer omnem malitiam de cordibus nostris, ut tuis inhaerendo praeceptis, tua nos pace laetifices.

Pater noster.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Benedictio. Jesus Salvator, ac Deus noster emundet vos per abstinentiae puritatem ab omni delicti contagione. R\. Amen. Quique vestrarum est redemptio animarum, sit remunerator vestrorum jejuniorum. R\. Amen. Ut ab eo donetur vobis aeterna gloria, a quo sanctificari vultis per abstinentiam. R\. Amen.

Lauda. Iniquos odio. Et Oratio. Auxiliare nobis. fol. 272.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. (0474C) Antiphona. Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. Psalmus III.

Oratio. Exaudi nos Domine de monte sancto tuo clamantes ad te de peccati profundo: ut qui in mundo citra opera carnis prodiendo mons factus es magnus, praebe solido nobis tuo haerere fundamento: a quo et instantium nos non convellat genus tempestatum; et insurgentium feritas te erga nostrum quiescat perseverante praesidium. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Qui oderunt me gratis, annuebant oculis. Mihi quidem pacifice loquebantur: P. Et (0474D)super iram dolose cogitabant: Deus meus, et Dominus meus in causam meam respice. V\. Vidisti Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me.

Oratio. Christe, Salvator noster et Domine, quem inimici tui gratis oderunt; cuique te annuentes oculis pacifice loquebantur: da nobis, ut et amicos in te, inimicosque propter te veraciter diligere valeamus: ut cum tu Dominus fueris solus in causa nostra, simplex ad omnes procedat nostra conscientia. R\. Amen.

Antiphona 2. Verba, inimicus, et dolos, iniquitatemque meditatus est in cubili suo: ostende mihi Domine misericordiam tuam. V\. Dixit injustus ut non derelinquat sibi: non est timor Dei ante oculos ejus.

(0475A)Oratio. Non veniat nobis, Domine, pes superbiae, nec manus peccatorum peccato praevalente nos moveat: sed sperantes in protectione alarum tuarum, circumvolantium insidiarum rapinis erepti, ab ubertate domus tuae sancto eloquio repleamur; et torrente deliciarum tuarum, distributa per Spiritum exundantis gratiae varietate, potemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt. Et proximi mei a longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam. V\. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Non dicatur Gloria.

Oratio. Deus, ante cujus conspectum nullius desideria vel gemitus abscondita sunt; intende in (0475B)adjutorium nostrum, et amove a nobis furorem indignationis tuae: ut qui in te confidimus, non decidamus in laqueos inimici. R\. Amen.

R\. Adtende, Domine, ad me. P. Et audi 276 verba adversariorum meorum. Foderunt foveam, ut caperent me: ne propitiatus fueris iniquitati eorum. V\. Tu autem Domine, Deus exercituum omnium regum terrae, qui sedes super Cherubim, aperi oculos tuos, et vide inclina aurem tuam. P. Et audi. Non dicatur Gloria.

Oratio. Tu, Domine, in cithara, et cantico inimicorum dignatus es verti, dum linguas tibi derogantium pertulisti: te utique infideles in fabula obtrectaverunt, a quo recedentes abominati sunt, et in cujus faciem expuere non pepercerunt; tu salus (0475C)proinde nostra, atque salvator, salvandis nobis inlabere: ut qui persequentium te fuisti doloribus cruciatus, credentium te et confessionibus placeris et actibus. R\. Amen.

In Laudibus.

Antiphona. Tibi soli peccavi Domine, et malum coram te feci; miserere mei. Psalmus

Oratio. Tibi soli peccavimus Domine; et malum coram te fecimus: cui quidem non celantur abscondita nostra, quae cordis retinent claustra: et tamen erubescimus pandere, quod non timemus perpetrare. Sed tu Domine, qui non despicis poenitentes, suscipe preces humilium; et veniam tribue peccatorum: ac per potentiam Trinitatis, rectitudinem, qua gradiamur, (0475D)doceat nos Spiritus Sanctus; et ad sanctitatis gloriam pertrahat spiritus rectus, atque ad justificationem principalis deducat spiritus: ut unicae virtutis immensa potestas, et Pater regat quos condidit; et Filius custodiat quos redemit; et Spiritus Sanctus repleat quos creavit. R\. Amen.

Ad Canticum. Antiphona. Domine, qui me persequuntur, corruant, et infirmi fiant.

Canticum. Hieremiae (Cap. XX).

Seduxisti me Domine, et seductus sum: * [[Breviarium (PL 086)/| fortior me fuisti, et invaluisti:

Factus sum in derisum tota die, * [[Breviarium (PL 086)/| omnes subsannabant me.

Quia jam olim loquar, vociferans iniquitatem, * [[Breviarium (PL 086)/| et vastitatem clamito.

(0476A)Et factus est mihi sermo Domini in obprobrium, * [[Breviarium (PL 086)/| et in derisum tota die.

Et dixi: Non recordabor ejus, * [[Breviarium (PL 086)/| neque loquar ultra in nomine illius.

Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, * [[Breviarium (PL 086)/| et defeci, ferre non sustinens.

Audivi enim contumelias multorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et terrores in circuitu.

Persequimini, et persequamur eum: * [[Breviarium (PL 086)/| ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum:

Si quo modo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, * [[Breviarium (PL 086)/| et consequamur ultionem ex illo.

Dominus autem mecum est quasi bellator fortis: * [[Breviarium (PL 086)/| (0476B)idcirco qui persequuntur, cadent, et infirmi erunt.

Confundantur vehementer, quia non intellexerunt obprobrium sempiternum, * [[Breviarium (PL 086)/| quod nunquam delebitur.

Et. tu Domine exercituum probator justi, * [[Breviarium (PL 086)/| qui probas corda et renes:

Videam quaeso ultionem ex eis: * [[Breviarium (PL 086)/| tibi enim revelavi causam meam.

Oratio. Deus, cujus animam leonum voracitas nequivit absumere in eo, quod justitia in te inventa eorum videbatur rabiem effugare: emitte Angelum tuum qui os leonis illis, qui per mundum rugiens currit, quaerens quem devoret, concludat: atque animas nostras de ejus persuasione, atque dominatu eripiat. R\. Amen.

(0476C)Ad Benedictus. Antiphona. Psallam, et intelligam in matutinis, quando venies ad me? V\. Misericordiam, et judicium cantabo tibi Domine. P. Psallam.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Samuelis (Primi. Reg. XIV, XV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Pugnavit Saul contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthaeos. et quocumque se verterat, superabat. Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israel de manu. vastatorum ejus. Fuerunt autem filii Saul Jonathas, et Jessui, et Melchisua: nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitae Merob, et nomen minoris (0476D)Michol. Et nomen uxoris Saul, Achinoam filia Achimaas: et nomina principum militiae ejus Abner, filius Ner, patruelis Saul. Porro Cis fuerat pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel. Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos 277 omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad praelium, sociabat eum sibi. Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum ejus Israel: nunc ergo audi vocem Domini: Haec dicit Dominus exercituum: Recensivi quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via cum ascenderent de Aegypto. Nunc igitur vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactantem, bovem et (0477A)ovem, camelum atque asinum. Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. Dixitque Saul Cinaeo: Abite, et recedite, atque discedite ab Amalec: ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto. Et recessit Cinaeus de medio Amalec. Percussitque Saul Amalec, ab Hevila, donec venit ad Sur, quae est regionis Aegypti. Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii. Et pepercit Saul, et omnis populus, Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis quae pulchra erant, nec voluerunt (0477B)disperdere ea: quidquid vero vile fuit, et reprobum, hoc demoliti sunt. Factum est verbum Domini ad Samuel, dicens: Poenitet me quod constituissem Saulem regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte illa. Cumque surrexisset Samuel de nocte, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli, eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samue ad Saul, et dixit Samuel: Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus, et armentis, ut immolarentur Domino Deo (0477C)tuo; reliqua vero occidimus. Dixit autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? unxitque te Dominus in regem super Israel, et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum. Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini? Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias (0477D)eorum quae caesa sunt, ut immolarent Domino Deo suo in Galgalis. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Capitula. Educ, Domine, de tribulatione animam nostram: qui sputa pro nobis perpessus es, et flagella: ut, mundi hujus educti de carcere, triumphos Crucis tuae debita post nostrum obitum praecinamus cum laude.

Pater noster.

Lauda. Adhaesi testimoniis tuis P. Domine: noli me confundere. V\. Adhaesit, pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. P. Adhaesi.

Oratio. Ab iniquitatis via remove Domine gressus nostros: et in itinere mendatorum tuorum statue cursum nostrum. Animam igitur pavimento inhaerentem, (0478A)remedio salutifero subleva; tuisque justificationibus edoctam, potentia verbi tui vivifica. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XIII).

R\. Deo gratias.

Fili, de fructu oris homo saturabitur bonus: anima autem praevaricatorum iniqua. Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Verbum mendax justus detestabitur: impius confunditur, justitia custodit innocentiam: impietas vero peccatorem supplantat. Est quasi dives, cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum multis divitiis sit. (0478B)Redemptio animae viri divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. Lux justorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguitur. Inter superbos jurgia semper sunt: qui autem agunt cuncta 278 consilio, reguntur sapientia. Qui detrahit alicui rei, ipse in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XVII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Congregaverunt Philisthiim agmina sua in praelium, conveneruntque in Socho Judae: et castrametati sunt inter Socho, et Azeca in finibus Domim. Porro Saul, et viri Israel congregati venerunt in valle terebinthi, et direxerunt acies ad bellandum contra Philisthiim. Et Philisthii stabant super (0478C)montem ex altera parte, et Israel stabant super montem ex altera parte: vallisque erat inter eos. Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum, nomen Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum, et palmi: et cassis aerea super caput ejus, et lorica armata induebatur: porro pondus loricae ejus quinque millia siclorum aeris: et ocreas aereas habebat in cruribus suis: et clypeus aereus tegebat humeros ejus: hastile autem hastae ejus, erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastae ejus, sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum. Stansque clamabat adversus phalanges Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex (0478D)vobis virum, et descendat ad singulare certamen: si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. Et ajebat Philisthaeus: Ego exprobrabo agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. Audiens autem Saul, et omnes viri Israelitae sermones Philisthaei hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros. Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in praelium: et nomina trium filiorum ejus, qui perrexerunt ad bellandum, Eliab primogenitus, et secundus (0479A)Abinadab, tertiusque Samma. David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, abiit David, et reversus est a Saule, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agunt: et cum quibus ordinati sunt, disce. Saul autem, et omnes filii Israel, in valle terebinthi pugnabant adversus Philisthiim. Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodibus: et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthiim ex adverso (0479B)fuerant praeparati. Derelinquens ergo David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogavit si omnia recte agerentur erga fratres suos. Cumque ille adhuc loqueretur, apparuit eis ille spurius, Philisthaeus, Goliath nomine, ascendens de Geth, ex castris Philithinorum: et loquente eo haec eadem verba audivit David. Omnes Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde. Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidisti virum hunc qui ascendit? Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet in Israel absque tributo. Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit (0479C)opprobrium? quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit aciem Dei viventis? Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Haec dabuntur viro, qui percusserit eum. Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare derelinquisti paucas oves in deserto? ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres praelium, descendisti. Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut et prius. Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saulis. Ad quem cum fuisset adductus, (0479D)locutus est ei David: Non concidat cor cujusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum. Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti; nec pugnare adversus eum: quia puer es, 279 hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. Dixitque David ad Saul: Pascebam servus tuus patris mei gregem, et veniebat leo, vel ursus, tollebantque arietem de medio gregis: et sequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me: et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthaeus incircumcisus, quasi unus ex eis: qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis? Et ait: Dominus qui eripuit me de (0480A)manu leonis, et de manu ursi, liberabit me de manu Philisthaei hujus. R\. Amen.

Antiphona 1. Anima mea completa est illusionibus: P. Et non est sanitas in carne mea. Ne derelinquas me, Domine. V\. Incurvatus sum, humiliatus sum: usquequaque rugiebam a gemitu cordis mei. P. Et.

Oratio. Christe Deus noster, qui in corpore tuo et inludi et verberari te passus es; tu animam nostram inlusionibus repletam ab omni pollutionum sorde depurga: ut, vera sanitate habitante in carne nostra, ad coronam mereamur pertingere destinatam. R\. Amen.

Antiphona 2. Multiplicati sunt super capillos capitis mei inimici mei. Complacuit Domino, ut eriperet me: P. Domine in auxilium meum respice. V\. (0480B)Tu autem Domine ne longe facias auxilium tuum a me: ad defensionem meam respice. P. Domine in auxilium.

Oratio. Deus Dei Filius Christe, qui tempore passionis tuae, dum multiplicantur super capillos capitis tui qui oderunt te gratis, exsolvis ea quae non rapuisse probaris; tu nos a numerositate peccaminum libera, quo et super numerum capillorum nostrorum copia virtutum excrescat, et debita nobis poenalis ex solutio impensione tuae miserationis effugiat. R\. Amen.

Antiphona 3. Juda, quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate? P. Tota die injustitiam cogitabat lingua tua: sicut rasorium acutum fecisti dolum. V\. Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem (0480C)magis quam loqui aequitatem. P. Tota. Non dicatur Gloria.

R\. Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est: habitavi cum habitantibus Cedar: multum peregrinata est anima mea. Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, debellabant me. P. Sine causa. V\. Exurgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me; retribuebant mihi mala pro bonis. P. Sine causa. Non dicatur Gloria.

Preces. Indulgentiam postulamus, Christe, exaudi. P. Placare, et miserere. V\. Redemptorum pretium, Redemptor sanctifica: in Cruce tua dele nostra crimina. P. Placare, et miserere. V\. Qui humana sustines judicia, innocens tua nos exalta judicii gloria. P. Placare V\. Qui de Cruce inspicis Matrem, et (0480D)Discipulum, tu nos de coelo clementer jam respice. P. Placare.

Hymnus. O Nazarene, lux. Quaere folio 144.

Oratio. Ingeniti Patris unigenitum Verbum, qui gloriantem contra te in malitia populum sustines superborum; confitentem tibi gregem salva fidelium: ut dum turba malorum tota die in lingua sua injustitias cogitat, plebs nomini tuo credula, cantica tibi deferat sine fine accepta.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Verterunt ad me tergum filii (0481A)Israel, et non faciem, et in tempore afflictionis suae dicent: Surge, et libera nos. Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda. Quid vultis mecum judicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: devoravit gladius vester prophetas vestros, quasi leo vastator generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te? Numquid obliviscetur mulier ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? populus autem meus oblitus est mei diebus innumeris. Quid niteris bonam ostendere (0481B)viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas, et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi. Et dixisti: 280 Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me. Et ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum. Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum: numquid revertetur ad eam ulterius? numquid non polluta et contaminata (0481C)erit mulier illa? tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus. R\. Amen.

Antiphona 1. Observabit peccator justum: et quaeret perdere eum: P. Dominus autem non dereliquit illum. V\. Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi. Et respexit me, et exaudivit deprecationem meam. P. Dominus.

Oratio. Observat, Domine, peccator justum, insidians fidelissimum gregem tuum ad perdendum eum viventem ex fide, et de tua misericordia praesumentem. Non ergo nos perituros derelinquas in manibus ejus; qui propter nos ligno Crucis affixus es. R\. Amen.

(0481D)Antiphona 2. Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate? P. Tota die injustitiam cogitabat lingua tua. V\. Dilexisti injustitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem. P. Tota.

Oratio. Deus, qui gloriantem contra te in malitia discipulum pateris; da nobis sublimiter gloriari passionibus tuis: ut quem malitia porrecti arcum doloris emisit; sic spiculum vulneris in eo credulitas defigat voluntaria sua confessione. R\. Amen.

Antiphona 3. Inruerunt in me fortes, occupaverunt animam meam. P. Exurge mihi in occursum, Domine Deus meus. V\. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. P. Exurge.

R\. Deus meus, ne elongeris a me, P. Quoniam (0482A)tribulatio proxima est: et non est qui adjuvet. V\. Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium a me: ad defensionem meam respice. P. Quoniam. Non dicatur Gloria.

Preces. Clamemus omnes una voce: Domine, miserere. V\. Qui ductus ut ovis, crucifigeris. P. Domine. V\. Qui sanguine fuso das salutem mundo. P. Domine. V\. Qui spiritum tuum Patri commendas. P. Domine. V\. Fac nos per crucem tuam mereri veniam. P. Domine.

Hymnus. O Nazarene. fol. 114.

Oratio. Inruentes in me fortes, Christe Domine, virtutis tuae valore compesce: quique tuam in passione animam occupaverunt, jugo servitutis tuae, eorum genimina occupentur: ut tu solus Dominus (0482B)Redemptor saeculi agnoscaris: cum in occursum Ecclesiae tuae surrexeris.

Pater noster.

Ad Nonam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XII).

R\. Deo gratias.

Fili, fructus justi lignum vitae: et qui suscipit animas, sapiens est. Si justus in terra recipit, quanto magis peccator, et impius? Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. Qui bonus est, haurit a Domino gratiam: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit. Non roborabitur homo ex impietate: et radix justorum non commovebitur. Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo ossibus ejus, quae confusione (0482C)res dignas gerit. Cogitationes justorum judicia: et consilia impiorum fraudulenta. Verba impiorum insidiantur sanguini: os justorum liberabit eos. Verte impios, et non erunt: domus autem justorum permanebit. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XVII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Ait David: Dominus qui eruit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei hujus. Et dixit Saul ad David: Vade, et Dominus tecum. Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput ejus, et vestivit eum lorica. Accinctus ergo David gladio ejus super veste sua, coepit tentare si armatus (0482D)posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia nec usum habeo. Et deposuit ea, et tulit baculum quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam in manu tulit: et processit adversus Philisthaeum. Ibat autem Philisthaeus incedens, 281 et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. Et dixit Philisthaeus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venisti ad me cum baculo? Et maledixit Philisthaeus David in diis suis: Dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas (0483A)volatilibus coeli et bestiis terrae. Dixit autem David ad Philisthaeum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthinorum hodie volatilibus coeli et bestiis terrae: ut sciat omnis terra, quia est Deus in Israel. Et noverit universa haec, quia non in gladio, nec in hasta salvavit Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David, et occurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei. Et misit manum suam in peram, tulitque lapidem unum, et (0483B)funda jecit, et percussit Philisthaeum in fronte: et infixus est lapis in fronte, et cecidit in faciem suam super terram. Praevaluitque David adversus Philisthaeum, et interfecit. Cumque gladium non haberet in manu sua David, cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium ejus, eduxit de vagina sua: et interfecit eum, praeciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim, quod mortuus esset fortissimus eorum, fugierunt. Et consurgentes viri Israel, et Juda vociferati sunt, et persecuti Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron, cecideruntque vulnerati Philisthiim in viam Saraim, usque ad Geth, et usque ad Accaron. Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum. Assumens (0483C)autem David caput Philisthaei, attulit illud in Hierusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. R\. Amen.

Antiphona 1. Humiliavi in jejunio animam meam: et factum est mihi in obprobrium. P. Adversum me exercebantur qui sedebant in porta. V\. Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti. Deus. P. Adversum me.

Oratio. Christe, Dei Filius, aspice humilitatem nostram in jejuniis; qui deceptoris discipuli fraude innocens traderis ad supplicium Crucis, et super quem innocentem munera accepta sunt captionis; da nobis, ut nec jurando decipere proximos, nec noxiis moribus studeamus perdere nosmetipsos: quin potius patientiae tuae doctrinam sequentes, internos, (0483D)externosque valeamus evincere hostes. R\ Amen.

Antiphona 2. Deus meus, eripe me de manu peccatoris, de manu contra legem agentis et iniqui. P. Quoniam tu es patientia mea. V\. Deus, in te speravi: Domine, non confundar in aeternum. P. Quoniam.

Oratio. Deus noster eripe nos de manu peccatoris; qui pro nobis poenam perferre dignatus es Crucis: ut tu solus sis patientia nostra; qui pro nobis passus es sepulturam. R\. Amen.

Antiphona 3. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: longe fecerunt injustitiam suam. P. Dominus justus concidet cervices peccatorum. V\. Saepe expugnaverunt me a juventu e mea, dicat nunc Israel. P. Dominus.

(0484A)Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Ecce, Domine, supra Ecclesiae tuae dorsum iniquitas onerosa peccantium fabricata est superborum; cum incorrigibiles moribus, membra tua atrociter premunt. Da ergo, quaesumus, nobis, ita tolerantiae virtute fulciri, ut eos, quos in dorsum animae nostrae sanandos portamus, salubriter nobiscum ad coeleste stabulum reportemus: quo, uno ac singulari denario cum illis accepto, et nos de praedicatione mereamur percipere lucrum, et ipsi de obedientia capiant nobiscum praemium sempiternum.

Pater noster.

Ad Vesperos. Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo?

(0484B)Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Judica Domine nocentes me, et expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum: et exurge, Deus, in adjutorium mihi. Psalmus XXXIV.

Lauda. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. P. Haec me consolata est in humilitate mea: V\. Quia eloquium tuum vivificavit me. P. Haec.

282 Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula. Deus qui in hac. fol. 241.

Lauda. Adhaesi testimoniis.

Et Oratio. Ab iniquitatis. fol. 277.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. (0484C)Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Psalmus III.

Oratio. Multiplicati sunt, Domine, qui tribulant nos: sed tu multus es in misericordia qua eruas nos: in nullo enim formidabimus ab imminenti pressura, si tantum tua muniamur, Omnipotens, gratia. R\. Amen.

Antiphona 1. Tu mihi es refugium a pressura, quae circumdedit me, Domine: P. Exultatio mea redime me a circumdantibus me. V\. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via, qua egredieris: Domine, firmabo super te oculos meos. P. Exultatio mea.

Oratio. Tu nobis es Domine refugium a pressura, quae circumdedit nos: et ideo, qui patiendo pro (0484D)nobis, exaltatio facta es nostra, redime nos a circumdantium inimicorum muscipula. R\ Amen.

Antiphona 2. Cum mihi molesti essent, P. Induebam me cilicio. Et humiliabam in jejunio animam meam. V\. Judica Domine nocentes me, et expugna impugnantes me. P. Induebam me.

Oratio. Da nobis Domine, ut mortificationem tuam circumferamus in corpore nostro; qui nos vivificasti in corpore tuo: ut cum molesti nobis fuerint inimici, non eamus contra illos reddituri vindictam; sed induti cilicio, nostramque humiliantes in jejunio animam, tibi Domino in sinu nostro effusam orationem deferamus acceptam. R\. Amen.

Antiphona 3. Exurge Domine, et intende in judicium (0485A)meum; Deus meus, et Dominus meus in causam meam. P. Non supergaudeant de me inimici mei, neque dicant in corde suo: Devorabimus eum. V\. Confundantur et revereantur omnes simul, qui quaerunt animam meam. P. Non supergaudeant.

Oratio. Deus noster et Domine Jesu Christe, tu semper adesto in causa Ecclesiae tuae; per quam eam patienter discernas a caeteris; qui solus pro ea pertulisti vulnera passionis. R\. Amen.

R\. Contumelias, et improperium passus sum ab eis: et proximi mei, qui custodiebant latus meum, dicebant: Decipiamus eum, et praevaleamus ei. Sed tu, Domine, mecum es quasi bellator fortis: cadant in obprobrium sempiternum: P. Et videam vindictam in eis: quia tibi revelavi causam meam. V\. (0485B)Da filios eorum in fame, et deduc eos in manu gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduae: et viri eorum interficiantur morte. P. Et videam. Non dicatur Gloria.

Oratio. Quid tibi, Domine, a te formata creatura restituat, pro qua exprobrantium obprobria sustinens, solus sedens comminatione repletus es? Pro quibus ergo tanta passionum vulnera sustulisti, quaesumus, ut eos, nec carnis passionibus dejici, nec Inferni patiaris barathro dimergi. R\. Amen.

In Laudibus.

Antiphona. In iniquitatibus ego conceptus sum: et in peccatis peperit me mater mea. Tibi soli peccavi, Domine, et malum coram te feci: miserere mei. (0485C)Psalmus

Oratio. Agnoscentibus nobis iniquitates nostras, et propria tibi Domine pandentes piacula, ejulantes lachrymis, pectore verberato supplices oramus: ut avertas a nostris sceleribus faciem tuam; et deleas, quae gessimus cuncta peccata: Crea itaque, Deus, in corde nostro, quod ames; et propitiatione solita dimitte, quod odis: ac si te crebro ad irascendum nostra iniqua exasperant vitia; tua te nobis placabilem reddat indulgentia copiosa. R\. Amen.

Antiphona. Ecce in coelis est judex meus, et conscius meus in excelsis.

Canticum Job (Cap. XVI).

Nunc ecce oppressit me dolor meus, * [[Breviarium (PL 086)/| et in nihilum (0485D)redacti sunt omnes artus mei.

Rugientes testimonium dicunt contra me, * [[Breviarium (PL 086)/| et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.

Collegit furorem suum in me, et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis: * [[Breviarium (PL 086)/| hostis nimis terribilibus oculis me intuitus est.

Aperuerunt super me ora sua, * [[Breviarium (PL 086)/| exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis.

Conclusit me Deus apud iniquum, * [[Breviarium (PL 086)/| et in manus impiorum me tradidit.

283 Ego ille quondam opulentus, * [[Breviarium (PL 086)/| contritus sum:

Tenuit cervicem meam, et confregit me, * [[Breviarium (PL 086)/| et quasi jugum posuit sibi

Circumdedit me lanceis suis, convulneravit me: * [[Breviarium (PL 086)/| (0486A)lumbis meis non pepercit, et effudit in terra viscera mea.

Concidit in me vulnera, et super vulnus irruit in me quasi gigans. * [[Breviarium (PL 086)/| Saccum meum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.

Facies mea intumuit a fletu, * [[Breviarium (PL 086)/| et palpebrae meae caligaverunt.

Haec passus sum absque iniquitate manus meae, * [[Breviarium (PL 086)/| cum exhiberem mundas ad Deum preces.

Terra ne operiat sanguinem meum, * [[Breviarium (PL 086)/| neque inveniat in te locum latendi clamor meus.

Ecce enim in coelo testis meus, * [[Breviarium (PL 086)/| et conscius meus in excelsis.

Oratio. Jesu Domine, qui dolorem Ecclesiae tuae, quod ad nihilum redacta sunt ossa ejus, pius gubernator (0486B)intelligis; dum alios extra eam tentationum foeditas necat: concede nobis; ut, quia tu solus pro nobis tentatus es, passus es; tu nos a tentationibus et a passionibus nostris solus ipse eripias: quo testimonium nostrum intra tuam Ecclesiam ita sit utile, ut mereamur tibi sine fine placere. R\. Amen.

Ad Matutinum. Antiphona. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea! V\. Sic in sancto apparui tibi, Deus, ut videam voluntatem tuam, et gloriam tuam.

Lauda. Cum senioribus juniores laudent nomen Domini. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XVII).

R\. Deo gratias.

Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem (0486C)contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens? dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, si novi. Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer. Cumque regressus esset David, percusso Phisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Rege Saul, caput Philisthaei habentem in manu sua. Et ait Saul ad David: De qua progenie es tu, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum. (Cap. XVIII.) Et factum est cum complesset loqui ad Saul: anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. Nam expoliavit se Jonathas tunica, qua erat vestitus, et dedit eam David, et reliqua (0486D)vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus est in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, egressae sunt mulieres de universis urbibus, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris. Et praecinebant mulieres laudantes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste sermo: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi dederunt mille: quid ei superest nisi solum regnum? Non rectis ergo (0487A)oculis Saul aspiciebat David ex die illa, et deinceps. Post diem autem alterum, invasit spiritus Domini malus Saul, et prophetabat in medio domus suae: David autem psallebat in manu sua, sicut per singulos dies: tenebatque Saul lanceam, et misit eam, putans quod configere posset David in pariete: et declinavit David a facie ejus secundo. Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo, et a se recessisset. Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. In omnibus quoque viis suis David prudenter se agebat, et Dominus erat cum eo. Vidit itaque Saul David quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum. Omnis autem Israel, et Juda diligebat David: ipse enim egrediebatur, et (0487B)ingrediebatur ante eos. Dixit autem Saul ad David: Ecce filia mea major Merob, ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit super illum manus mea, sed Philisthinorum. Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quae est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitae uxor. Dilexit autem Michol filiam Saul alteram David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei. Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. 284 Dixit ergo Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris (0487C)hodie. Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te. Nunc ergo esto gener regis. Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec. Et ait David: Num parum vobis videtur, generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis. Et renuntiaverunt servi Saul, dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum. Cumque renuntiassent servi ejus David, verba quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. Et post dies paucos surgens David, (0487D)abiit cum viris, qui sub eo erant. Et percussit Philisthiim ducentis viris, et attulit praeputia eorum, et annumeravit ea regi, ut esset gener regis. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. Et Saul magis timere coepit David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. Et egressi sunt principes Philisthinorum: a principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes viri Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. Quaere fol. 257.

Capitula. In die tribulationis nostrae, Domine, precem, quam effundimus, suscipe: et extensis in nocte manibus, quae desideramus intellige; occurre (0488A)animabus nostris optimus Consolator, et indulgentiali favore existe Redemptor: et, qui nos acquisisti passione voluntaria, erue nos de laqueo venantis invicta potentia.

Pater noster.

Lauda. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Haec me consolata est in humilitate mea. V\. Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.

Oratio. Spem quam dedisti nobis Domine, ipsa sit in humilitate nostra consolatio; quae nobis erit in exultatione gloriae plenitudo. R\. Amen.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XXV).

R\. Deo gratias.

(0488B)Fili, nubes, et caligo, et ventus, et pluviae, non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens. Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringit duritiam. Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus tui oderit te. Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Dens putridus, et pes lapsus, qui sperat super infidele in die angustiae, et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, da ei aquam bibere: prunas enim congregabis super caput ejus, (0488C)et Dominus reddet tibi. Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. Fons turbatus pede, et vena corrupta, justus cadens coram impio. Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. Sic et doctrina animae tuae: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

(0488D)R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XIX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde, et indicavit Jonathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quaeso, mane, et manebis clam, et absconderis. Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum, in agro ubicumque fuerit: et ego loquar de te bona ad patrem meum: et quodcumque videro, nuntiabo tibi. Locutusque est Jonathas de David bona ad patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, 285 (0489A)285 et opera ejus bona tibi sunt valde. Et posuit animam suam in manu tua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba haec: et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversus Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugierunt a facie ejus. Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat (0489B)in manu sua. Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem,et David fugit, et salvatus est nocte illa. Misit autem Saul satellites suos nocte in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: et deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit, et fugit, et salvatus est. Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis. Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod aegrotaret. Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: Afferte (0489C)eum ad me in lecto, ut occidatur. Cumque venissent nuntii, inventum est simulachrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. Dixitque Saul ad Michol: Quare sic inlusisti me, et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. David autem fugiens, salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et renuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth. Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Ramatha. Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuel stantem super eos, factus est etiam Spiritus (0489D)Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi. Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Naioth sunt in Ramatha. Et abiit in Naioth in Ramatha, et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha. Et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis, et prophetavit cum caeteris coram Samuel, et cecinit nudus tota die, et nocte. Unde et exivit proverbium: (0490A)Num et Saul inter prophetas? (Cap. XX.) Fugit autem David de Naioth, quae erat in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha: Quid feci? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit pater meus sermonem me tantummodo? nequaquam erit istud. Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicit: Nesciat hoc Jonathas, ne forte contristetur. Quinimo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu, ego morsque dividimur. Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima (0490B)tua, faciam tibi. Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperum diei te tii. Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam: quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus ejus. Si dixerit, Bene: pax erit servo tuo: si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. Fac ergo misericordiam in servum tuum: quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti. R\. Amen.

Antiphona 1. Deus vitam meam annuntiavi tibi: posuisti lachrymas meas in conspectu tuo, Domine. Sicut in repromissione tua, Deus Deus meus: convertantur (0490C)inimici mei retro. V\. Miserere mihi Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me.

286 Oratio. Deus vitam nostram annuntiamus tibi, quoniam inferna moriendo vicisti: tu enim firma, quae nostra agnoscis; qui solus inspector es cordis: Pone quaesumus in conspectu tuo lachrymas nostras: ut repromissionis percipiant donum: dum per eam sanctum paraverimus indulgentiae fructum. R\. Amen.

Antiphona 2. Non erubescant in me qui expectant te Domine, Deus virtutum. Quoniam propter te portavi obprobrium: operuit confusio faciem meam. Accede nunc, Domine, ad animam meam, et redime (0490D)eam: propter inimicos meos libera me. V\. Quoniam zelus domus tuae comedit me: et obprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me.

Oratio. Non erubescant in nobis Domine Deus virtutum, qui te expectant de humanis actibus judicium esse facturum: ut Crucis tuae potentia et placitos nos tibi operarios salutis exhibeat, et coelestis militiae curiam de nostris actibus contristari non sinat. R\. Amen.

Antiphona 3. Lingua mea meditabitur justitiam tuam, Domine: tota die laudem tuam: dum confusi et reveriti fuerint omnes qui quaerunt mala mihi. V\. Deus in te speravi, Domine, non confundatur in aeternum, qui habitat in Hierusalem.

R\. Posuerunt me inimici mei in angustia: et (0491A)amaritudini tradidit me, quem diligebam. P. Sine causa vulneravit me: tu Domine libera me. V\. Etenim homo pacis meae, in quem ego sperabam: qui edebat panes meos. P. Sine.

Preces. Rogamus te, Rex saeculorum Deus sancte, P. Jam miserere: peccavimus tibi. V\. Jesu Redemptor, qui solus victima factus es mundo, Patri gratissima, nos clemens tu libera. P. Jam. V\ Quo moriente, terra contremuit, e monumentis sepultos pariens ad fidem credentium. P. Jam. V\. Qui in sepulchro quiescis positus, tua quiete mortuos refoves, inferna percutiens. P. Jam. V\. Qui sepulchrali lapide clauderis, et resurgis custodibus nesciis, purga nos a vitiis. P. Jam.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

(0491B)Oratio. Lingua nostra, Domine, meditetur justitias tuas: ut laus tua tota die ex ore nostro procedat in eo, quod passionis tuae a nobis praedicata fuerit gloria: ut in ea justitia, qua ex fide vivimus, et nunc et semper sine fine laudemus.

Pater noster.

Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXXV).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manu gladii in tempore iniquitatis extremae. (0491C)Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis persequetur te: et dabo montem Seir desolatum et desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem. Et implebo montes ejus occisorum suorum: et in collibus suis, atque in vallibus suis, et in torrentibus interfecti gladio cadent. In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non inhabitabuntur: et scies quia ego Dominus. R\. Amen.

Antiphona. Ecce enim Deus adjuvat me: et Dominus susceptor meus est animae meae, reddens mala inimicis meis. V\. Deus in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua libera me.

Oratio. Adjuva nos, Deus salutaris noster, qui susceptor es animarum nostrarum; ut in nomine (0491D)sancto tuo laetemur: et qui censemur vocabulo Christi, mereamur ejus participio perfrui: sicque aeterna consequamur gaudia, et praesentia superemus adversa; ut per omnia te laudemus; et te in nobis esse gaudeamus. R\. Amen.

Antiphona 2. Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine. P. Expectabam Dominum, qui salvaret me a pusillo animo, et tempestate. V\. Praecipita Domine, et divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super viros ejus.

Oratio. Ecce, Domine, positi in perturbatione mundana, quietem solitudinis eligentes, elongari fugiendo a terrenis actibus cupimus; ut a pusillo animo, (0492A)et tempestate salvemur: Qui ergo nunc locorum praeparatam requiem expectamus; praebe nobis, ut exempto humano strepitu, in sola dulcedinis tuae contemplatione laetemur. R\. Amen.

287 Antiphona 3. Protege me, Domine, a conventu malignantium: et a multitudine operantium iniquitatem libera me. V\. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo et doloso libera me.

R\. Quare tristis es anima mea: et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam P. Confitebor illi. V\. Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis: usque ad domum Dei. In voce exultationis, et confessionis confitebor illi.

Preces. Miserere mei Domine, P. Qui potens es in misericordia. V\. Morte tua nos libera. P. Qui. (0492B)V\. Salva nos tuo vulnere. P. Qui. V\. Crux tua nos vivificet. P. Qui. V\. Te moriente, vivamus. P. Qui.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Protege nos, Domine, a conventu malignantium inimicorum; qui Crucis pertulisti obprobrium: ut qui contra te linguas suas exacuerunt ut gladium; saluberrimo tuae gratiae dono conquisisti, devorentur Ecclesiae morsu.

Pater noster.

Ad Vesperos. Lauda. Sol agnovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

Antiphona. Misericordia mea Deus et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus. Psalmus CXLIII.

Lauda. Pauper sum ego, et dolens: et salus vultus (0492C)tui Deus suscepit me. V\. Laudabo nomen Dei mei cum cantico: magnificabo eum in laude.

Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula. Nonarum horarum. fol. 173.

Lauda. Memento verbi tui servo tuo. folio 281.

SABBATO. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine. fol 141.

Antiphona 1. Deus contere dentes inimicorum: molas leonum confringe. Ut ad nihilum deveniant, velut aqua decurrens. Ut laetetur justus cum viderit vindictam impiorum. V\. Vere utique justitiam loquimini: recte judicate, filii hominum.

Oratio. Deus, qui admirabili responsionis objectu (0492D)dentes conteris inimicorum; molasque frangis leonum: dum et interrogationibus eorum inexpugnabile praeparas telum; et eorum clamoribus insultans, viventem te ostendis post vulnera crucifixum: frange nunc, quaesumus, sequentium contra te inimicorum audaciam: ut ad nihilum, velut decurrens aqua, deveniant, qui malitiae suae gestiunt intra tuam Ecclesiam spargere documenta. R\. Amen.

Antiphona 2. Occupaverunt animam meam inimici mei, Domine: inruerunt in me fortes. Ecce ipsi loquuntur adversum me: et gladius in labiis eorum. Disperge illos in virtute tua: et destrue eos protector meus. V\. Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.

(0493A)Oratio. Occupantes animam tuam, Christe Domine, fortes, super te acriter inruerunt; cum tempore passionis cuneus super te inruit superborum: et ideo quaesumus, ad precem Ecclesiae tuae jam respice et cruentum hostis de manu gladium tolle: ut mucrone suo decisum sentiat; cum per eos, quos tenuerat: fidei tuae cognoverit praedicari doctrinam. R\. Amen.

Antiphona 3. Deus in adjutorium meum intende: Domine ad adjuvandum me festina. Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam: V\. Avertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant mihi mala.

Oratio. Deus, in adjutorium nostrum intende: ut qui passionibus tuis communicare votis sincerissimis (0493B)anhelamus, adjutorem te nostrum in ipsis nostris conatibus sentiamus. R\. Amen.

R\. In via, quam ambulabam, absconderunt mihi muscipulam. Considerabam in dexteram, et videbam: nec erat qui me cognosceret. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. V\. Ut quid, Domine, in oratione mea avertis faciem tuam a me?

Oratio. Effundentibus nobis in conspectu tuo orationem nostram, Domine, misericors adjutor assiste: esto nostra protectio, qui es nostra redemptio: Sensus nostros sub tua benignitate dirige; et semitas nostras placida directione cognosce: ut inter absconditos in hac via tua, qua gradimur, laqueos, ita tui desiderio percurramus; ut in placitam tibi partem fidei vestigio occurramus. R\. Amen.

(0493C)Antiphona. Tibi soli peccavi Domine, malum coram te feci: miserere mei. Psalm. 288 Oratio. Tibi soli peccavimus. fol. 276.

Antiphona. Factus sum in derisum tota die: et omnes subsannant me.

Canticum. Seduxisti me. fol. 276.

Ad Matutinum. Antiphona. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. V\. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea. In terra deserta, invia et inaquosa.

Lauda. Omnis spiritus laudet nomen Domini. Psalmus CL.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XXI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Venit David in Nobe ad Achimelech (0493D)sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, et ait: Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cujusmodi tibi praecepta dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum. Nunc igitur si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quicquid inveneris. Et respondens sacerdos ad David, ait ei: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri, et nulliustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa (0494A)puerorum sancta: porro via haec pollata est, sed ea ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. Erat autem ibi vir de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doeg Idumaeus, potentissimus pastor Saul; hic pascebat mulas Saul. Dixit autem David ad Achimelech: Si habes huc ad manum gladium, aut hastam? da mihi, quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Vallem terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim est hic alius (0494B)absque eo. Et ait David: Si non est hic alius absque eo, da mihi eum. Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth: dixeruntque servi Achis, cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. Et mutavit os suum coram Achis, et conlabebatur inter manus eorum, et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae ejus in barbam. Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? An desunt nobis furiosi, quia introduxistis istum, ut fureret me praesente? dimittite illum: hinc ne ingrediatur domum (0494C)meam? (Cap. XXII.) Abiit ergo inde David, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, descenderunt ad eum illuc. Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi a rege alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus David, (0494D)et venit in saltum Hareth. Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, ait ad servos qui assistebant ei: Audite filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones: quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai: Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie. Respodens autem Doeg Idumaeus, qui ei assistebat, et erat primus inter servos Saul. Vidi, (0495A)inquit, filium Isai in Nobe, apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi. Misit ergo rex ad accersendum Achimelech filium Achitob, 289 sacerdotem, et omnem domum patris ejus, sacerdotum, qui erant in Nobe, qui venerunt universi ad regem. Et ait Saul ad eos: Audi fili Architob. Qui respondit. Praesto sum domine. Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai; et dedisti eis panes et gladium, et consuluisti eis Dominum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? Responditque Achimelech regi, et ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo (0495B)tua? Num hodie coepi consulere pro eo Dominum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotium vel modicum vel grande. Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu, et omnis domus patris tui. Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. Et ait ad Doeg Idumaeum: Convertere tu, et inrue in sacerdotes Domini. Conversusque Doeg Idumaeus, inruit in sacerdotes Domini, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (0495C)Nobe autem civitatis sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum, et ovem in ore gladii. Evadens autem unus filius Achimelech, filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doeg Idumaeus, proculdubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui. Mane mecum, si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis. (Cap. XXIII.) Et nuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam, et diripiunt areas. Consuluit igitur David Dominum, dicens: Nunc vadam, et percutiam Philisthaeos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, (0495D)et percuties Philisthaeos, et salvabis Ceilam. Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Juda consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum? Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait: Surge, et vade in Ceila: ego enim tradam Philisthaeos in manu tua. Abiit ergo David, et viri ejus in Ceila, et pugnavit adversum Philisthaeos, et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat. Nuntiatumque est Sauli quod venisset David in Coila: et ait Saul: Tradidit cum Dominus in manus meas, (0496A)conclususque est, introgressus urbem, in qua portae et serae sunt. Et praecepit Saul omni populo, ut ad pugnam descenderet in Ceilam: et obsideret David et viros ejus. Quod cum rescisset David, quia praepararet ei Saul clam manum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ad me ephod. Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: Si tradent me viri Ceilae in manu ejus? et si descendet Saul sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet. Dixitque David: Si tradent viri Ceilae me, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus: Tradent. Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc (0496B)vagabantur incerti: nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila. Quamobrem dissimulabat exire. Morabatur autem David in deserto in locis fortissimis, mansitque in montem solitudinis Ziph: quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Deus in manus ejus. Et vidit David quod egressus est Saul ut quaereret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. Et surrexit Jonathas filius Saul in sylvam, et confortavit manus ejus in Domino, dixitque ei: Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc. Percusserunt igitur uterque foedus eoram Domino: mansitque David in silva: Jonathas autem reversus est in domum suam.

(0496C)R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Capitula. Multis te pro nobis vulneribus, bone Christe, confossum credimus, et fatemur, cum exceptis suppliciis carnis, et loquens, 290 et tacens dolores sustines passionis: te etenim loquente blasphemasse declamant; qui converti debuerant: et te tacente, in furoris copiam exardescunt; qui humilitatis tuae mansuetudinem non verentur: da ergo nobis, ut, qui passionis tuae dolores concinimus, a nostris doloribus liberemur: ut magno discretionis articulo praediti, et loquentes de te, et praedicantes, quae vera sunt; et tacere nostrum sit utile, et loqui aeternam nobis proficiat ad mercedem.

Pater noster.

(0496D)Lauda. Memor fui judiciorum tuorum, Domine a saeculo: et consolatus sum. V\. Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

Oratio. Memores tui in nocte Domine, legem tribue custodire: et qui de te nec in tribulationibus silent, numquam a tuis sermonibus claudicent; sed fixa stabilitate perdurent. R\. Amen.

Ad Tertiam. Lectio libri Proverbiorum (Cap. XXII).

R\. Deo gratias.

Fili, Melius est nomen bonum, quam divitiae multae: super aurum et argentum, gratia bona. Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. Callidus videt malum, et abscondet se (0497A)innocens pertransiit, et afflictus est damno. Finis modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. Arma et gladii in via perversi: custos animae suae longe recedit ab eis. Proverbium est: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Dives pauperibus imperat: et qui accipit mutuum, servus est foenerantis. Qui seminat iniquitatem, metet et mala, et virgam irae suae consummabit. Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XXIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Ascenderunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Hachila, qui est ad (0497B)dexteram deserti? Nunc ergo, sicut deliberavit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manu regis. Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, qui doluistis vicem meam. Abite, oro, et diligentius properate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei. Considerate et videte omnia latibula ejus, in quibus abscinditur: et revertimini ad me ad rem certam, et vadam vobiscum: quod si etiam in terram se obstruxerit, praescrutabor eum in multis millibus Juda. At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus, ad dexteram Lesimuth. (0497C)Abiit ergo Saul et socii ejus ad quaerendum: et nuntiatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. Et ibat Saul in latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saulis: itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David et viros ejus, ut caperent eos. Et nuntius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram. Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem. Ascendit ergo David inde: et abiit in locis (0497D)tulissimis Engaddi. Cumque reversus esset Saul cum tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt. Venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, in quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiori parte speluncae latebant. Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter. Post haec percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, nec faciam hunc rem (0498A)Domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. Et confregit David viros sermonibus, et non permisit eos, ut consurgerent in Saul: porro Saul exurgens de spelunca, pergebat coepto itinere. Resurrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saulis, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: 291 et inclinans se David pronus in terra, adoravit, dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quaerit malum adversum te? Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradidit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in domino meo, quia christus Domini est. Quin potius (0498B)pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea: quomodo cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te. Animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam. Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. Quem sequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum. Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. Cum autem complesset David loqui sermones (0498C)hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox tua haec est, fili mi, David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: dixitque ad David: Justior es tu quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala. Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me. Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel: jura ergo mihi in Dominum, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et (0498D)David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca deserti. R\. Amen.

Antiphona 1. Ad defensionem meam attende. Domine. Eripe a framea animam meam: et de manu canis unicam meam. Salva me, rex meus, et Deus meus. V\. Ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est: et non est qui adjuvet.

Oratio. Ad defensionem Ecclesiae respice pastor animarum, Domine Jesu Christe, liberans misericorditer animas nostras de ore leonis: cujus anima a framea et manu liberata est canis. R\. Amen.

Antiphona 2. Firmamentum meum, et refugium es tu, Deus meus. Eripe me de manu contra legem agentis, et in qui: V\. Quoniam tu es patientia mea Domine: spes mea a juventute mea.

(0499A)Oratio. Firmamentum nostrum atque refugium, te Dominum poscimus crucifixum: ut de manu peccatoris nos liberans, in locum munitum coronandos statuas. R\. Amen.

Antiphona 3. Quare, Domine, abjicis animam meam, avertis faciem tuam a me? Pauper sum ego, et aerumnosus ab adolescentia. Longe fecisti a me amicum, et sodalem, notum meum abstulisti. V\. In me pertransierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me.

R\. Deus meus salva me de manu impii: de manu iniqui, et nocentis: quia tu es expectatio mea Deus. Domine, fiducia mea ab adolescentia mea. V\. Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo libera me.

(0499B)Preces. Miserere, Domine, supplicantibus; P. Et dona nobis veniam. V\. Quem passum, Christe Domine, pro nobis esse credimus. P. Tu. V\. Quem verberatum alapis fatemur, et suppliciis. P. Et. V\. Quem terra tremuit mortuum; quo resurgente laetatur. P. Tu. V\. Jam morte tua liberi capiamus regnum coeli. P. Et dona.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Indigentiae nostrae, inopiam bone Christe considera: ne, quando avertis a nobis faciem tuam, abjicias animam nostram: ut, qui pauperes, et aerumnosi ab adolescentia sumus; deliciis aliquando recreati coelestibus, aeterna nos vestitos immortalitate laetemur.

(0499C)Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audi popule, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis. Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non dolebitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit: et commovebuntur, et non potuerunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illuc: 292 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierunt. Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam (0499D)temporaneam et serotinam in tempore suo; plenitudinem annuae messis custodientem nobis. Iniquitates vestrae declinaverunt ab eo: et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis: qui inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: quia magnificati sunt et ditati. Incrassati sunt et impinguati: et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. Numquid super his visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant (0500A)manibus suis: et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo ejus? Confortamini filii Benjamin in medio Hierusalem. R\. Amen.

Antiphona 1. Ne simul tradas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me, Domine: V\. Da illis, Domine, secundum opera eorum, et secundum nequitiam studiorum ipsorum.

Oratio. Christe Deus noster, qui inter peccatores, cum latronibus scilicet, Crucis supplicio traditus, perpessus es: quaesumus, ne nos simul cum peccatoribus tradas; neque cum operantibus iniquitatem pariter punias: ut, quos passione tua a diaboli potesta e liberare dignatus es, et hic et in aeternum ab infernali peccatorum sorte dissocies. R\. Amen.

Antiphona 2. Domine exaudi orationem meam: (0500B)et clamor meus ad te perveniat. In quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. V\. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

Oratio. Domine, exaudi orationem meam; et clamor noster ad te placida benignitatis tuae aure perveniat: ne revoces nos in dimidio dierum nostrorum: sed ad certam stationem tendentes, fac nos cursum consummare virtutis; ac per studium sanctificationis acquirere aeternum Gloriae regnum, in hac dierum praesentium paucitate. R\. Amen.

Antiphona 3. Eripe me Domine ab homine malo: et a viro iniquo, et a lingua dolosa. V\. Custodi me Domine de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis libera me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos.

(0500C)R\. Eripe me de inimicis meis, Domine. P. Quia tu es Deus meus. V\. Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum libera me. P. Quia.

Preces. Ad te clamamus omnes, Domine, P. Miserere. V\. Exaudi Deus tuam plebem, et nos ab hoste deiende. P. Miserere. V\. Exaudi Deus Pontificem, ejusque Sacerdotem. P. Miserere. V\. Exaudi Deus miseros, et revoca captivos, P. Miserere. V\. Exaudi Deus viduas, et orphanorum lachrymas, P. Miserere. V\. Exaudi Deus caecos, et redde illis lumen in aeternum: tecum sine fine vivamus, P. Miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Eripe me, Domine, ab homine malo, qui traditus es pro scelere alieno: ut passio tua a futuris (0500D)nos eripiat tormentis; quae in derisum facta est ab impiis.

Pater noster.

IN QUINTO DOMINICO QUADRAGESIMAE. Ad Vesperum. Lauda. Sacrificate sacrificium. fol. 214.

Oratio. Deus justitiae nostrae, invocantibus te nobis propitius appare; ut et sacrificium vespertinum sacrificemus; et ad praemia coelestia, te auxiliante, perveniamus. R\. Amen.

Antiphona. Dixit Moyses ad populum: Quarta decima die mensis nonarum celebrabitis Pascha. V\. Canite in initio mensis tuba in signis solemnitatis nostrae

(0501A)Lauda. Taedium tenuit me, pro derelinquentibus legem tuam. Cantabiles erant mihi justificationes tuae, in loco peregrinationis meae. V\. Memento verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

Hymnus. Verbum Patris. Quaere fol. 252.

Capitula. Christe Deus noster, qui pro nobis omnibus passionis sustulisti injuriam; eum inter odientes pacem pacificus inveniris; et innocens a nocentibus crucifigeris: sicque mortem humani generis morte tua transfigis: da nobis, ut multiplicata super nos superborum 293 iniquitas non praevaleat; atque meditatio legis tuae cordis nostri studium non recedat: aut, quia tu solus pro nobis omnibus et mortem passus es et sepulchrum; credentibus tibi et lumen aeternae vitae dones, et praemium.

(0501B)Pater noster.

Benedictio. Christus Dominus, qui morte sua humanitatis nostrae mortem devicit, victores vos efficiat criminis vestri. R. Amen. Et qui tradi se permisit ab impiis, ab aeternorum vos suppliciorum eripiat poenis. R\. Amen. Et cum eo sine fine vivatis, qui victor factus est mortis. R\. Amen.

Lauda. Multi persequentes me, tribulant me, Domine: a lege autem tua non declinavi, Deus meus. V\. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.

Oratio. Miserationes tuae multae, Domine, omnes iniquitates nostras deleant; et ad indulgentiam tuam nos emundandos perducant. R\. Amen.

Lauda 2. Exclamavi in toto corde meo, exaudi (0501C)me, Domine. V\. Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam testimonia tua.

Oratio. Exclamamus ad te, Domine, ut nos exaudias, et oculos humo acclives ad te admittas: ut, tua nos inlustrante serenitate, semper maneamus in lumine. R\. Amen.

Lauda 3. Vide humilitatem meam, et eripe me, Domine: quia legem tuam non sum oblitus. V\. Judica causam meam, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

Oratio. Vide humilitatem nostram, Domine; et eripe nos: te enim respiciente, etsi dejicimur, sublevamur: quo sustentante, ne corruamus, excipimur. R\. Amen.

(0501D)Preces. Domine misericordiarum, P. Obliviscere peccata nostra. V\. Qui resurgens a mortuis sedes ad dexteram Dei Patris, P. Obliviscere. V\. Qui promittis justis praemia; et iniquis minaris supplicia, P. Obliviscere. V\. Qui peccantem non judicas; sed ad poenitentiam provocans expectas, P. Obliviscere. V\. Qui justos vocas ad tolerantiam; et post tentationem provocas ad coronam, P. Obliviscere.

Oratio. Exaudi orationem. fol. 138.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Require fol. 3.

Oratio. Deus, quem totius opificem operis laudando concelebrat condita magnitudo: cujusque potentiam intelligibilis creatura miratur: tibi supplices honorem deferimus, te cordis vocibus provocamus: (0502A)ut, qui nos ad matutinum officium, gallo praeconante, exsuscitas; placida tibi nostri famulatus vota efficias, et tuo miti praesidio, quod delinquendo sorduimus, abluas: et jugi te prece rogamus, ut justificationis tuae gratiam nobis impertias R\. Amen.

Antiphona. Gloria mea Deus, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Antiphona. Tibi soli peccavi: miserere mei, Deus. Psalmus

Oratio. Susceptor noster Domine exalta caput nostrum in gloria, et locupleta nos in misericordia tua: lava intima cordis nostri ab intima cordis nostri injustitia; et a peccati inquinamentis purifica: mitte de coelo, et erue nos a conculcantis obprobrio: (0502B)ut alacres ad hoc tuum recurramus altarium; et matutinum sacrificium tibi offeramus in templo. R\. Amen.

Antiphona. Psallam nomini tuo, Altissime. In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur et perient a facie tua. V\. Quoniam fecisti judicium meum et causam meam: sedisti super thronum qui judicas aequitatem.

Oratio. Psallat semper Ecclesia tua nomini tuo, Altissime Deus; qui per passionis tuae triumphum convertisti inimicum animae nostrae retrorsum: quaesumus proinde, ut eodem cum suis satellitibus infirmatis et perditis, affatim tua nos semper protegat passio gloriosa. R\. Amen.

Antiphona 2. Peccatores tetenderunt arcum, paraverunt (0502C)sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Quem tu perfecisti, ipsi destruxerunt: justus autem quid fecit? V\. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus.

Oratio. Adversus te, Christe Domine, peccatores malignitatis praetendentes arcum, dolositatis suae nihilominus sagittis transfixi sunt: Quia igitur te in obscuro nequitiae in jaculis linguae suae, ut conati sunt, transfigere 294 nequierunt; nos, quaesumus, ab eorum dentibus tuae passionis munimine extrahamur: ut te, quem rectum corde persecuti sunt impie, sentiant nostrum in omnibus protectorem. R\. Amen.

Antiphona 3. Disperdat Dominus universa labia (0502D)iniqua, et linguam magniloquam. Qui dicunt: Labia nostra nobiscum sunt, quis noster est Deus? Ponam in salutari meo: fidenter agam in eo. V\. Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.

Oratio. Disperde Domine universa labia dolosa et linguam magniloquam; ut qui in salutare tuum fidenter agere nolunt, labiorum suorum malitia confundantur: sicque illis in Christo Domino nostro vocatis per poenitentiam, unaque nobiscum fidei lingua effectis; ut labia dolosa utcumque a nobis usquequaque dispereant. R\. Amen.

R\. Viri iniqui dixerunt: Opprimamus virum justum injuste, et deglutiamus eum tanquam infernus vivum: auferamus memoriam illius de terra; P. Et (0503A)de spoliis ejus sortem mittamus inter nos: ipsi autem homicidae thesaurizaverunt sibi mala. Insipientes, et maligni odeo ut sapientiam, et rei facti sunt in cogitationibus. V\. Dixerunt: Venite, percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. P. Et de spoliis.

Oratio. Christe Dei Filius, cujus vitam viri impii et opprimendam diffiniunt, et deglutiendam, ut inferi statuerunt, nitentes memoriam tuam auferre de terra, qui creaveras coelos et terram; te petimus, et rogamus, ut, qui in spoliis vestis tuae missam sortem patienter perferre dignatus es, lapsus fragilitatis nostrae benignissime toleres, ac a cunctorum nos elogio criminum expiatos conserves: quatenus, dum nos malae consuetudinis ligamine reddideris (0503B)absolutos, Sanctorum catervis in futuro consocies laureandos. R\. Amen.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Facta est pars Domini, plebs Jacob: funiculum hereditatis ejus Israel. Sufficientiam eis in terra deserta, in siti caloris, ubi non erit aqua.

Canticum. Attende coelum. fol. 4.

Oratio. Fac nos, Domine Deus noster, portionem esse funiculo hereditatis tuae: ut sufficientia ignis caloris tui in terra sitienti corporis tui, a te, qui es spes, et satietas nostra, refici mereamur. R\. Amen.

Ad Benedictus. Antiphona. Emitte lucem tuam, Domine: quia tu es Deus meus, et fortitudo mea. (0503C)V\. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo.

Canticum. Benedictus es Domine. Quaere fol. 6.

Lauda. Laudate Dominum de terra: montes et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri: quia exaltatum est nomen ejus solius. P. Et exaltavit cornu populi sui. V\. Laus ejus in omnibus sanctis ejus. P. Et exaltavit.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XXV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Erat vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnanimis: erantque ei oves tria millia, et millae caprae: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo. Nomen autem viri illius Nabal: et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima et speciosa: (0503D)porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb. Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum, misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice. Et sic dicetis: Sit fratribus meis, et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus, quaecumque habes, sit pax. Ex multis annis salvos faciens tuos, et omnia tua, audivi, quod tonderent pastores tui greges tuos, qui erant in deserto nobiscum: nunquam istis molesti fuimus, nec aliquando defuit quicquam eis de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo. Interroga pueros tuos, et indicibunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri mei gratiam (0504A)in oculis tuis: in die enim bona venimus ad te quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David: et siluerunt. Respondens autem Nabal pueris David, et ait: Quis est David? aut quis est filius Isai? Hodie increverunt servi qui fugiunt Dominos suos. Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, quae occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? Regressi sunt itaque pueri ad David per 295 viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat Nabal. Tunc ait David viris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est (0504B)David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas. Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris, dicens: Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent Domino nostro: et adversatus est eos: homines isti, satis boni fuerunt nobis, et non molesti: nec quicquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto: pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges. Quamobrem considera, et cogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius tuus Belial, ita ut nemo possit ei loqui. Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes (0504C)coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos: dixitque pueris suis: Praecedite me: et ecce, ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit. Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radicem montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit. Et ait David: Vere frustra servavi omnia quae hujus erant in deserto, et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono. Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane, mingentem ad parietem. Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et corruit coram David super faciem suam, (0504D)et adoravit super terram, et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, haec iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis: et audi verba famulae tuae. Non ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mihi rex, quos misisti. Nunc ergo domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut ut Nabal inimici tui, et qui quaerunt Domino meo malum. Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo: et da pueris qui sequuntur (0505A)te dominum meum. Aufer iniquitatem famulae tuae: faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem, quia praelia Domini, domine mi, tu praeliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, vel quaerens animam tuam, et erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum tuum: porro animae inimicorum tuorum rotabuntur quasi impetu et circulo fundae. Cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel, et non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effunderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis (0505B)ancillae tuae, et tu benefacies ei. Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea. Alioquin vivit Dominus Deus Israel, qui prohibuit me, ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, nec mingens ad parietem. Suscepit ergo David de manu ejus omnia quae attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus, quasi convivium regis, et cor Nabal jocundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei (0505C)verbum pusillum aut grande usque mane. Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba haec, et mortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Capitula. Unigenite Dei Filius, qui passiones mortalitatis nostrae in te suscipiens, passionis tuae 296 nos voluisti esse participes; effice nos et sectatores lucis, et operarios veritatis: ut, mortis nostrae naufragia (0505D)evadentes, quadrifluo Evangeliorum tuorum amne uberius inlustrati, passionis tuae exemplo mereamur esse idonei.

Pater noster.

In secundis Vesperis

Lauda. Usque ad vesperum quam magnificata sunt opera tua Domine!

Antiphona. Animas nostras humiliemus in jejunio: quia Pascha Domini proxima est, et eripiet nos Dominus de domo servitutis. V\. Deus misereatur nobis, et benedicat nos: illuminet Dominus vultum suum super nos, et misereatur nobis.

Lauda. Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia autem tua non intellexerunt. . In aeternum Domine, permanet verbum tuum in coelo.

(0506A)Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula. Humiliantes animas nostras in jejunio, Domine Deus educ eas ab inferis; et a descendentibus in lacum nos erue: et qui virtute inenarrabili mundum redempturus, descendens a supernis, inferi confregisti recessus, ne peccato duce illuc deducamur, custodi propitius: et praesia, ut cum his, qui ad vitam aeternam conscripti sunt, tibi modulo pietatis psallamus: atque in dilectionibus tuis consortia beatitudinis mereamur.

Pater noster.

Benedictio. Unigenitus Dei Filius, qui assumptum hominem passus est appendi in ligno, Crucis suae nos dignetur salvare mysterio. Amen. R\. Ut, qui persequentium vulneratus est linguis, os nostrum (0506B)removeat ab omni casu tentationis. R\. Amen. Quique singulari morte sua quadriduanum morsum nostrae mortis devicit, a cruciatu nos eripiat aeterni supplicii. R\. Amen.

Lauda. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. V\. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.

Oratio. In dilectione tua, Deus, sit pax diligentibus te: et quia laetaris in pacis bonitate, pacis tuae nos refice dono; ac per charitatis praemium remove a nobis scandalum: ut de tua pace superemus odium; et de charitate nostrorum cooperiamur multitudinem (0506C)peccatorum: sicque mandata tua servemus, ut ad conspectus tui gloriam, charitatis dulcedine perducamur. R\. Amen.

Antiphona 2. Vide humilitatem meam, et eripe me, Domine. R\. Judica causam meam, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

Oratio. Vide humilitatem nostram, Domine; et eripe nos: te enim respiciente, etsi dejicimur, sublevamur: quo sustentante, ne corruamus, excipimur. R\. Amen.

Lauda 3. Exclamavi in toto corde meo, exaudi me Domine. R\. Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam testimonia tua.

Oratio. Exclamamus ad te, Domine, ut nos exaudias; et oculos humo acclives ad te admittas: ut tua (0506D)nos inlustrante serenitate, semper maneamus in lumine. R\. Amen.

Lauda 4. Feci judicium et justitiam Domine: ne tradas me persequentibus me. R\. Suscipe servum tuum in bono: ut non calumnientur mihi superbi.

Oratio. Judicium et justitiam doce nos facere Domine; qualiter valeamus superborum calumnias conculcare: excipe servos tuos in bono, qui sperant in salutare tuum: quorumque interiores oculi Christi tui expectant regnum, hos partem habere facito Electorum. R\. Amen.

Preces, et Oratio. Averte Domine iram tuam. fol. 183.

FERIA SECUNDA. (0507A) Ad Matutinum. POST OVILE OVIUM.

Antiphona. Gloria mea exaltans. fol. 156.

Psalmus III. Oratio. Gloria nostra Deus. fol. 156.

Antiphona. Miserere mihi, Domine; et vide humilitatem meam de inimicis meis. Qui exaltas me de portis mortis, V\. Ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Et exultabo in salutari tuo.

Oratio. Miserere nostri Domine, et vide humilitatem nostram de inimicis nostris: ut qui nullis teneri potuisti dolorum infernalium vinculis, nos a portis mortis potentialiter exaltare digneris. R\. Amen.

Antiphona 2. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles 297 facti (0507B)sunt in voluntatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. V\. Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Oratio. Jesu, Dei Patris ineffabile Verbum, quem insipientium corda ideo verum Deum esse non credunt, quia in ipso corde suo corrupti et abominabiles facti sunt; te petimus et rogamus, ut cognoscant te et ipsi, sicut et nos cognovimus: ut sic fidelibus hi per veram fidei cognitionem laetabundi jungantur, qualiter plenissime gaudeant se ipsos additos ad numerum redemptorum. R\. Amen.

Antiphona 3. Inimici mei animam meam circumdederunt, adipe suo concluserunt: os eorum locutum est superbiam. Eripe ab impiis animam meam, (0507C)Domine. V\. Exaudi Deus justitiam meam: intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, et non in labiis dolosis.

Oratio. Christe Dei Filius, cujus animam circumdantes insatiabiles inimici adipe suae malitiae obcoecati, loquebantur superbiam; eripe ab impiis animam nostram: et sic passio tua passiones nostras extinguat, ut nunquam oculos nostros statuamus declinare in terram. R\. Amen.

R\. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, P. Qui me oderunt gratis. Confortati sunt inimici mei, qui me persequebantur injuste: quae non rapui, tunc revertebam. Deus tu nosti imprudentiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita. V\. Effunde, Domine, super inimicos meos iram tuam: et indignatio (0507D)irae tuae apprehendat eos, qui me oderunt.

Oratio. Domine Deus, apud quem delicta nostra non sunt abscondita; cujus oculi non solum exteriora prospiciunt, sed et cordis intima insensibili intuitu penetrant: da nobis poenitentiae remedium pro cilicio indumentum: da confessionis praeconium pro veniae lucro; da, ut effluant oculi pro admissis flumina lachrymarum; da voci nostrae gemitibus expetere suffragia precum: Et tu Domine exaudi orationem nostram; quia benigna est misericordia tua: et ne nos inferi profundum absorbeat, aut lutulenta facinora subruant, multitudo nos tuarum miserationum respiciat. R\. Amen.

Antiphona. Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: (0508A)lavabis me, et supra nivem dealbabor. Psalmus

Oratio. Deus, qui scelera nostra figmento operta denudas; qui incerta dubiis, et occulta consciis, consueta pietate transducis: ut noxietate prodita adspargas nos rore misericordiae tuae; et velut nive dealbemur vitae correctione: averte quaesumus faciem tuam a peccatis nostris; et omnes iniquitates nostras delens, innova in visceribus nostris Spiritus tui Sancti infusionem: quo tali inhabitatore gaudentes, aperiamus jugiter labia nostra, ad annuntiandam laudem tuam. R\. Amen.

Canticum. Sana me Domine. fol. 259

Oratio. Sana nos, Domine, et sanabimur: confundantur omnes, qui persequuntur in nos nomen sanctum tuum; et non confundamur nos, qui veneramur (0508B)et credimus passionis tuae potentiam: Praevaleat ergo virtus gloriae tuae; ut credentes in aeternum tibi laetabundos conjungat. R\. Amen.

Matutinarium. Ego ad te Domine clamavi: et mane oratio mea. V\. Domine Deus salutis meae, in die clamavi, et nocte coram te.

Lauda. In psalterio, et cithara hymnum dicamus. In choro laus resonet Domino, in chordis, et organo. Psalmus. CL.

Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XXVIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Samuel mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos, et hariolos de terra, et interfecit eos, qui pythones habebant in (0508C)ventre. Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe. Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis, Consuluitque Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. Dixitque Saul servis suis: Quaerite mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier habens pythonem in Endor. Mutavit ergo habitum suum: vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, 298 veneruntque ad mulierem nocte: et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi, quem dixero tibi. Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo (0508D)eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaveris animae meae, ut occidar? Et juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quicquam mali propter rem hanc. Dixit mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita. Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul. Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra. Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit autem Saul, quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. Dixit autem Samuel ad Saul: Quare (0509A)inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transiret ad aemulum tuum? Faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David: quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthiim. Statimque Saul cecidit (0509B)porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa. Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (et conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu tua: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter facere. Qui renuit, et ait: Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum resurrexit de terra, et sedit super lectum. Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, et posuit ante Saul et ante (0509C)servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257. Capitula. Libera nos Domine. fol. 260.

Lauda. Exclamavi in toto corde meo, exaudi me Domine. V\. Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua.

Oratio. Exclamamus ad te, Domine, ut nos evaudias; et oculos humo acclives ad te admittas: ut tua nos inlustrante serenitate, semper maneamus in lumine. Amen.

Ad Tertiam. Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. XIX).

R\. Deo gratias.

Fili, Cum obsecrationibus loquitur pauper: et dives (0509D)effabitur rigidus. Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater. Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam torquens labia insipiens. Ubi non est scientia animi, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet. Stultitia hominis supplantat gressus ejus: et contra Deum fervet animo suo. Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur. Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. R\. Amen.

(0510A)Lectio libri Samuelis (Primi Reg. cap. XXIX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Congregata sunt Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Jezrahel. Et satrapae quidem Philisthiim incedebant in centuriis, et millibus: David autem, et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis. Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebraei isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, et annis, et non inveni in eo quicquam, ex die qua transfugit ad me, usque 299 ad diem hanc? Irati sunt autem adversus cum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur (0510B)vir, et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in praelium, ne fiat nobis adversarius, cum praeliari coeperimus: quomodo enim aliter placare poterit Dominum suum: nisi in capitibus nostris? Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis? Vocavit ergo Achis David, et dixit ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quicquam mali, ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non places. Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim. Dixitque David ad Achis: Quid (0510C)enim feci? aut quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam, et pugnem contra inimicos domini mei regis? Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut Angelus Domini: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendat nobiscum in praelium. Igitur consurge mane tu, et servi domini tui, qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et coeperit illucescere, pergite. Surrexit itaque David de nocte, ipse et viri ejus, ut profiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel. (Cap. XXX.) Cumque venissen. David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerunt ex parte australi in Siceleg, et (0510D)percusserunt Siceleg, et succenderunt eam igni. Et captivas duxerunt mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerunt quemquam, sed secum duxerunt, et pergebant itinere suo. Cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos, et filias ductas esse captivas, levavit David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lachrymae. Siquidem duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis, et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo. Et ait ad Abiathar sacerdotem (0511A)filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David, et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties praedam. Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt, Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri cum eo: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non potuerant torrentem Besor. Et invenerunt virum Aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam, sed et fragmen massae caricarum, et duas ligaturas uvae passae. Qui cum comedisset, (0511B)reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus. Dixitque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait ei: Puer Aegyptius ego sum, servus viri Amalecitae: dereliquit me autem Dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg, succendimus igni. Dixit ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum, quod non occidas me, et non tradas me in manu Domini mei, et ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David. Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae, comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes (0511C)diem, pro cuncta praeda, et spoliis quae ceperant de terra Philisthiim, et de terra Juda. Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi tantum quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugierant. Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. Nec defuit quisquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et spoliis, et quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: Haec est praeda David. Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrentem (0511D)Besor: qui egressi sunt 300 obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. Respondensque unus vir pessimus et iniquus, de viris qui erant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quicquam de praeda, quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua, et filii: quos cum acceperint, recedant. Dixit autem David: Non sic facietis fratres mei de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos, et dedit latrunculos, qui erumperant adversum nos, in manus nostras: nec audiet vos quisquam sub sermone hoc: aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, (0512A)et quasi lex in Israel usque ad diem hanc.

Antiphona 1. Inveniatur manus tua, Domine, omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt. Pones eos ut clibanum ignis; in tempore vultus tui. V\. Domine in virtute tua laetabitur rex: et super salutare tuum vehementer exultabit.

Oratio. Inveniatur manus tua, Domine, omnibus inimicis tuis in vindictam; qui nolunt Cruci tuae sua subdere colla: inveniatur quoque et in eis, qui te oderunt, dextera tua parcens; cum eos dexterae tuae feceris esse participes: ut in tempore vultus tui, cum manifesta nobis fuerit facies tua, non ponantur ut clibanum ignis; sed transferantur nobiscum coronandi in coelestibus regnis. R\. Amen.

(0512B)Antiphona 2. Eripe, Deus, a framea animam meam: et de manu canis unicam meam. Libera me de ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.

Oratio. Eripe animam nostram a framea potentissimi inimici, Christe Fili Dei: ut noster sis liberator de ore leonis, qui animam tuam potenter eduxisti ab inferis. R\. Amen.

Antiphona 3. Inclina Domine aurem tuam ad me: accelera, ut eripias me. V\. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias.

R\. Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, (0512C)et sicut catulus leonis habitans in occultis. P. Exurge Domine, praeveni eos, et subverte illos: eripe animam meam ab eis. V\. Custodi me Domine, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me: Quia omnes inimici mei circumdederunt me. P. Exurge Domine.

Preces. Acclives te oramus, Christe, parce nobis. P. Et miserere. V\. Qui in forma servi apparens mundum salvare venisti, reforma quod perierat tuae Crucis potentia, P. Et miserere. V\. Qui mortem vincis moriens, et flagellaris innocens, nos ab aeterno erue suppliciorum dolore, P. Et miserere. V\. Qui confitenti Latroni das requiem paradisi, nobis da indulgentiam per Crucis tuae gloriam, P. Et miserere. (0512D)V\. Tu pro nobis vocem accipe hujus Latronis, Domine; memento nostri Domine, et parce, cum veneris, ut judices, P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Bellantium mucrones, quaesumus Domine, victricis semper potestatis tuae virtute retunde; et contra sortem tuam meditantes insaniam, veritatis tuae corrige disciplina: Quique adversus Christum tuum blasphemias declamant, ad praedicationem verae fidei sua corda convertant: ut et vincula peccatorum, quibus vincti detinentur, miseratione disrumpas; et cunctos justificatos digiti tui calamo in libro vitae conscribas.

Pater noster.

Ad Sextam. (0513A) Lectio libri Amos Prophetae (Cap. IX).

Deo gratias.

Vidi Dominum stantem super altare: et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capita hominum, et novissimum eorum in gladio interficiam: non erit fuga eis. Et qui fugerit ex eis, non salvabitur. Si descenderint usque in infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque ad coelos, inde detraham eos. Et si absconditi fuerint in verticem Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in profundum maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. Et si abierunt in captivitate coram inimicis suis, ibi mandabo gladium, et occidet eos: et (0513B)ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. Et Dominus qui tangit terram, et tabescit: lugebunt omnes inhabitantes in ea: et ascendet sicut amnis, et defluet sicut rivus Aegypti. Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum 301 super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi. R\. Amen.

Antiphona 1. Non veniat mihi Domine pes superbiae: et manus impiorum non moveant me. R\. Dixit injustus ut delinquat sibi: non est timor Dei ante oculos ejus.

Oratio. Non veniat nobis pes superbiae, neque manus peccatoris moveat nos; ut qui passionem (0513C)tuam veneranter accipimus; animam nostram non ad poenam, sed ad vitam facias pervenire perpetuam. R\. Amen.

Antiphona 2. Laetus erit justus, cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatorum. V\. Si vere utique justitiam loquimini: recte judicate filii hominum.

Oratio. Sperantes in te Domine non contristemur: ut nec animam nostram conturbes, nec a tuo grege separes: sed sperantes in te, tibi confiteamur, et tibi corde puro psallamus. R\. Amen.

Antiphona 3. Deus meus, adjutor meus, sperabo in eum: Protector meus, et cornu salutis meae, et Redemptor meus. V\. Liberator meus de inimicis meis iracundis: Et ab insurgentibus in me exaltabis (0513D)me: a viro iniquo eripies me.

R\. Domine, judica nocentes me, et expugna impugnantes me. Apprehende arma, et scutum: et exurge, Deus meus, in adjutorium mihi. R\. Exurge, Domine, et intende judicio meo; Deus meus, et Dominus meus auxiliare, et respice. P. In adjutorio.

Preces. Subveniat nobis Domine misericordia tua P. Velociter. V\. Sanguinis tui hostia nos a criminibus libera P. Velociter. V\. Crucem perpessus, Domine, a cruciatu nos libera P. Velociter. V\. Crucis tuae praesidio nos libera a supplicio P. Velociter. V\. Cum veneris judex omnium redemptorum, esto refugium P. Velociter.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

(0514A)Oratio. Gloriose, potens, ac misericors Deus, erue nos ab insidiis inimici; et, ne anima nostra a rugientis leonis raptu rapido rapiatur, protectio dexterae tuae in nostri custodiam deputetur: ne dum non est qui redimat, ille saevus occidat: aut, si non est qui salvum faciat, ille subvertat. Sed tu Leo de tribu Juda in ira tua exurge; et in severitate judicii insidiosi hostis catervas interime: nosque in praecepto, quod mandasti, credere et permanere concede.

Pater noster.

Ad Nonam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXII).

R\. Deo gratias.

Fili, supra mortuum plora, deficit enim lux ejus: (0514B)et supra fatuum plora, deficit enim sensus. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit. Nequissimi enim nequissima vita supra mortem fatui. Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum. Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis in peccato illius. Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non accidiaberis in stultitiam illius. Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? Arenam, et salem, et massam ferri facilius est portare, quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. Sicut loramentum ligneum conligatum in fundamentum aedificii non dissolvitur: sic et cor (0514C)confirmatum in cogitatione consilii. Domine pater, et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu impiorum. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium pravum aufer a me. Domine da ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis Primi (Reg. cap. XXXI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Philisthiim pugnabant adversus Israel: et fugierunt viri Israel ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in montes Gelboe. Irrueruntque Philisthiim in Saul, et filios ejus, et percusserunt Jonatham, et Abinadab, et Melchisue, filios Saul, totumque pondus praelii versum est in Saul: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus (0514D)est vehementer a sagittariis. Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, inludentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et inruit super eum. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, innuit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus 302 in die illa pariter. Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Jordanem, quod fugissent viri Israelitae, et quod mortuus esset Saul, et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugierunt: veneruntque Philisthium, et habitaverunt ibi. Facta autem die altera, (0515A)venerunt Philisthiim, ut expoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios ejus jacentes in montem Gelboe. Et praeciderunt caput Saul, et expoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum, et in populis. Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muros Bethsam. Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthiim Saul, surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan: veneruntque viri Jabes Galaad, et combusserunt ea igni. Et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus. (Cap. I.) Factum est autem, (0515B)postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg dies duos. In die autem tertia, apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi. Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus e praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul, et Jonathas filius ejus interierunt. Dixitque David ad adolescentem, qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? Ait adolescens, qui narrabat ei; Casu veni in montes Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et (0515C)equites appropinquabant, et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem, Adsum: dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites sum. Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima in me est. Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio ejus, et attuli ad te Dominum meum huc. Apprehendens autem David vestimenta sua, scidit, omnesque viri qui erant cum eo, et planxerunt, et fleverunt et jejuna verunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonatham filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio. Dixitque (0515D)David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum. Et ait ad eum David: Quare non timulsti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. Et ait David ad eum: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus (et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro Justorum). Et ait: Considera Israel, pro his qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati. Inclyti tui, Israel, super (0516A)montes tuos interfecti sunt; quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntiotis in conspectu Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthlim, et ne exultent filiae incircumcisorum. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Jonathas amabiles, et decori valde in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. Filii Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui nostro. Quomodo ceciderunt fortes in (0516B)praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus es? Doleo super te frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulieris. Sicut mater unicum amat filium, ita et ego te diligebam. Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? (Cap. II.) Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam, Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: sed et viros qui erant cum eo, duxit 303 David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum (0516C)Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam cum Domino vestro Saul, ut sepeliretis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem: et ego reddam gratiam, eo quod feceritis verbum istud. Confortentur manus vestrae, estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit Dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. R\. Amen.

Antiphona 1. Dic animae meae, Domine: Salus tua ego sum. Confundantur et revereantur omnes qui quaerunt animam meam: ut auferant eam. V\. Judica Domine nocentes me: et expugna impugnantes me.

Oratio. Dic animae nostrae Domine: Salus tua ego (0516D)sum: Inimici quoque tui, qui adversus te convenerunt, erubescant: et qui cogitant adversus fidem tuam, per poenitentiam corrigantur: Qui ergo innocens perpessus es inimicorum irrisiones et vulnera; nostra in his ablue propitiatus peccata. R\. Amen.

Antiphona 2. Ad defensionem meam respice. Eripe a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam. Salva me, Domine, de ore leonis. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.

Oratio. Ad defensionem familiae tuae attende Domine: et jam eripe animam ejus a framea persequentis, et de manu canis: qui solus animam tuam ponere dignatus es pro omnibus nobis. R\. Amen.

(0517A)Antiphona 3. Obprobrium insipientium dedisti me. Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti: amove a me flagella tua. V\. Dixi: Custodiam vias meas: et non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Christe Dei Filius, qui obprobrium insipientium factus es, amove a nobis flagella tua; et languoribus nostris porrige medicinam: ut a te respecti, non feramur praecipiti ira damnabiles; sed exemplo tuae passionis reddamur ad omnia mites.

Pater noster.

Ad Vesperum. Lauda. Tu illuminas lucernam meam Domine. V\. (0517B)Auxilium meum a Domino. Psalmus CXX.

Antiphona. Ab omnibus persequentibus. V\. Domine Deus meus in te speravi: salvum me lac ex omnibus persequentibus me, et eripe me.

Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula. Gloriose, potens. fol. 264.

Lauda. Exclamavi in toto. fol. 293.

FERIA TERTIA. Ad Matutinum. Antiphona. Voce mea ad. Psalmus III.

Et Oratio. Exaudi nos Domine. fol. 275.

Antiphona 1. Tanquam lugens, et contristatus humiliabar. Et adversum me laetati sunt, et convenerunt. Congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt: (0517C)V\. Tentaverunt me, et deriserunt derisu: stridebant in me dentibus suis.

Oratio. Libera nos Domine de contristatione et de flagellis peccatorum nostrorum: ut non humiliemur ab inimicis Ecclesiae tuae: sed praesta nobis, ut tecum post transitum infinito jubilo jocundemur. R\. Amen.

Antiphona. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. V\. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo.

Oratio. Qui tribulant nos, Domine, infirmentur et pereant; cognoscentes potentiam tuam retrorsum redeant: ut Ecclesia tua, quae est in omnibus terrae finibus dilatata, magnificet nomen tuum; cum manifestata (0517D)fuerit gloria tua. V\. Amen.

Antiphona 3. Ab homine iniquo et doloso libera me, Domine. Quia tu es Deus meus, et fortitudo mea. V\. Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso libera me.

Oratio. Tu Deus noster libera nos ab omnibus iniquis et dolosis: ut plena sanitate habitante in carne nostra, ad coronam mereamur pertingere destinatam. R\. Amen.

R\. Multi Domine gemitus mei, et cor meum moerens. 304 Quoniam adduxisti diem consolationis tuae super me. Audierunt inimici mei malum meum, P. Et congratulati sunt: vindemia eos, sicut vindemiasti me. Quia ingemisco, et non est qui me consoletur. (0518A)V\. Omnes, qui glorificabant me, inspreverunt me: viderunt enim in ignominiam meam, P. Et congratulati.

Oratio. Deus, qui in exercitatione nostra contristari nos inspicis; da nobis potentissimum auxilium in victoria sanctae Crucis: ut qui exemplo tuo mundum decertamus evincere, coelos mereamur et post transitum possidere. R\. Amen.

Antiphona. Auditui meo dona gaudium et laetitiam, Domine: ut exultent ossa humiliata. Psalmus

Oratio. Clamamus ad te, Domine; miserere nobis: sana animas nostras; quia peccavimus tibi: tuum est enim, nostri misereri, prorrogare misericordiam: tuum est, animae vulneribus impendere curam, et in patefactis sceleribus debitam non exserere (0518B)vindictam, nec condignam imposterum rependere poenam: da humilitatem, quam placatus inspicias, et accipe confessionem, ut peccata dimittas. R\. Amen.

Antiphona. Factus sum in derisum tota die, et omnes subsannant me.

Canticum. Seduxisti me Domine. fol. 276.

Oratio. Fac nos, Domine Deus noster, ut nec in derisu inimicorum nostrorum, nec subsanuatione adversantium nos fatigemur: sed tu, qui es defensio nostra, a contradictione improborum nos libera. R\. Amen.

Antiphona. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quoniam in te speravi Domine. P. Demonstra mihi viam, per quam ambulem: quia ad te, (0518C)Domine, levavi animam meam. V\. In tympano, et choro laudate Dominum: in chordis et organo laudate eum.

Lectio libri Samuelis (II Regum II.)

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Abner filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul et circumduxit eum per castra, regemque constituit super Galaad et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum. Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda, sequebatur David. Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron (0518D)super domum Juda septem annorum, et sex mensium. Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul de castris juxta piscinam Gabaon. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrari, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis in die illa: (0519A)fatigatusque est Abner, et viri Israel a pueris David. Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis. Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram omittens persequi Abner. Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tu ne es Asael? Et ille respondit: Ego sum. Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sini-tram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te cum terra, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. Qui audire contempsit, et noluit declinare: (0519B)percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnes igitur qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael, et mortuus fuerat, subsistebant. Persequentibus autem Joab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis, et itineris deserti in Gabaon. Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. Et clamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem 305 tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens (0519C)fratrem suum. Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth horon venerunt ad castra. Porro Joab reversus est, omisso Abner, congregavitque omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui mortui sunt. Tulerunt Asael, et sepelierunt in sepulchro patris sui in Bethlehem. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Capitula. Ad defensionem nostram, Domine, respice; et, ne doctrinae pateamus lethali, tuo nos tutamine (0519D)rege: simulque de ore leonis, rapere nos cupientis, libera: et ab oblatrantis perfidia canis solita nos protege cura.

Pater noster.

Lauda. Vide humilitatem meam, et eripe me, Domine: quia legem tuam non sum oblitus. V\. Judica causam meam, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

Oratio. Vide humilitatem nostram, Domine: et eripe nos: te enim respiciente, etsi dejicimur, sublevamur: quo sustentante, ne corruamus, excipimur. R\. Amen.

Ad Tertiam. Jesu filii Sirach (Ecclesiastici cap. VIII).

Fili, non judices contra judicem: quoniam secundum (0520A)quod justum est judicat. Cum audace ne eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum suam voluntatem vadit, et simul cum stultitia illius peribis. Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in deserto: quoniam tanquam nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. Cum fatuis ne consilium habeas: non enim poterunt diligere, nisi quae ipsis placent. Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariat. Non omni homini cor tuum manifestes: ne forte inferat tibi gratiam, et convitietur tibi. Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animam tuam, sapiens eris. Et si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.

(0520B)Lectio libri Samuelis (II Regum cap. III)

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Achia, ingressusque est ad eam Abner. Dixitque Isboseth ad Abner: Quare ingressus es ad concubinam patris mei. Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres tuos et super proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti me quod redargueres pro muliere hodie? Haec faciat Deus Abner, et haec addat (0520C)ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Judam, a Dan usque Bersabee. Et non potuit respondere ei quicquam, quia metuebat illum. Misit ergo Abner nuntios ad David in Hebron pro se dicentes: Cujus est terra? Et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel. Qui ait: Noli timere: Ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam, antequam adduxeris mihi Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me. Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, (0520D)quam despondi mihi centum praeputiis Philisthiim. Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel, filio Lais. Sequebatur eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est. Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos. Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus. Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron, omnia quae placuerant Israeli et universo Benjamin. Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et 306 viris ejus qui (0521A)viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium. Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te Dominum meum regem omnem Israel, et ineam tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille iret in pace, statim venerunt pueri David, et Joab caesis latronibus, cum praeda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. Et Joab, et omnis exercitus qui erant cum eo postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. Et ingressus est Joab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit (0521B)et recessit? Ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit, ut deciperet te, et sciret exitum tuum, et introitum tuum, et nosset omnia quae agis? Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum ad cisternam Sira, ignorante David. Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae, ut loqueretur ei in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris ejus. Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum, apud Deum, usque in sempiternum. R\. Amen.

Antiphona 1. Susurrabant adversum me omnes inimici mei: adversum me, cogitabant mala mihi. Verbum iniquum mandaverunt adversum me. V\. (0521C)Etenim homo pacis meae, in quo speravi: qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem.

Oratio. Christe Dei Fili, adversus quem et susurrantium inimicorum labia mota sunt, et contra quem verbum iniquum falsis fictionibus formaverunt; tu nos ab omni tentationum genere, protectionis tuae munimine tege: ut per te susurris non caedamus adversis; qui semper vincis in nos potentia Deitatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Ecce veteres posuisti dies meos, Domine: et substantia mea tamquam nihil ante te est. Opprobrium insipienti dedisti me. V\. Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. (0521D)Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me.

Oratio. Ecce, Domine, veteres sunt positi dies nostri; quia in vetere adhuc homine ambulamus, dum novitatem vitae usquequaque non capiamus: operum ergo dignorum exhibitione nos amplia; qui fidei tuae nobis contulisti vexilla: ut non veteres simus in actibus pravitatis, qui tuae nos credimus innovatos gloria passionis. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Dum consistit peccator adversum me, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus contra me est semper. V\. Concaluit cor meum contra me: et in meditatione mea (0522A)exardescet ignis. Locutus sum in lingua mea.

R\. Domine, qui consoletur me non est. Inimicus in ossibus meis manum suam extendit, P. Ut tribulet me. Vide ergo Domine afflictionem meam. V\. Audite, obsecro, omnes, et videte dolorem meum: quia erectus est inimicus, et convertit manum suam, P. Ut tribulet me.

Preces. Dicamus omnes: Misericors Domine, P. Miserere. V\. Qui salvare mundum veniens, in carne nostra poenam subis indebitam, P. Miserere. V\. Hujus morte terra tremuit, mundus expavit, infernus omnis exorruit, P. Miserere. V\. Cujus caput exaltatum in cruce, et effuso triumphavit sanguine, P. Miserere. V\. Tu nos cruci tuae applica; ut in cruce coronandos glorifices, P. Miserere.

(0522B)Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Educ, Domine, animam nostram ab inferis; et a descendentibus in lacum nos erue: et, qui virtute tua inenarrabili Mundum redempturus, descendens a supernis, inferni confregisti recessus; ne peccato duce, illuc deducamur, custodi propitius: et praesta, ut cum his, qui ad vitam aeternam praescripti sunt, tibi modulo pietatis psallamus; atque in delectationibus tuis consortium beatitudinis mereamur.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. II).

R\. Deo gratias.

(0522C)Haec dicit Dominus: Audite verbum Domini domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel: haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? Et non dixerunt: Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti: qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem 307 et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, et per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? Et induxi vos per terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus, et bona illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores (0522D)praevaricati sunt in me: et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo. Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi. Si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. Obstupescite coeli super hoc, et portae ejus desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Numquid servus est Israel, aut vernaculus? quare ergo factus est in praedam? (0523A)Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram ejus in solitudinem: civitates ejus exustae sunt, et non est qui habitet in eis. Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assiriorum, ut bibas aquam fluminis? Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te, dicit Dominus Deus exercituum. A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim (0523B)colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum. R\. Amen.

Antiphona 1. Non erubescant in me qui te expectant, Domine virtutum. Non revereantur super me, qui te requirunt, Deus Israel. V\. Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusione faciem meam.

Oratio. Non erube-cant in nobis Domine Deus virtutum, qui te expectant de humanis actibus judicium esse facturum: ut Crucis tuae potentia et placitos nos tibi operarios salutis exhibeat, et coelestis militiae curiam de nostris actibus contristari non sinat. R\. Amen.

Per.

(0523C)Antiphona 2. Miserere mihi Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me. V\. Conculcaverunt me inimici mei tota die: ab altitudine diei.

Oratio. Miserere nostri Domine: et ne conculcari nos ab inimico homine patiaris, qui redemisti nos pretio Crucis: ut infecto adversario nostro tu solus pro nobis obsistas, qui perstrepentis mundi devincis procellas. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Praevaricatione praevaricata est in me domus Juda, dicit Dominus. Negaverunt me, et dixerunt: Non est ipse. V\. Effundam in conspectu ejus orationem meam: tribulationem meam ante ipsum (0523D)pronuntiabo.

R\. Vindica causam meam Domine, defensor meus: tu nosti P. Cogitationes eorum adversum me: defende, et judica. V\. Sine iniquitate cucurri, et direxi. Exurge in occursum mihi, et vide. P. Cogitationes.

Preces. Misericors Domine, exaudi supplices, P. Et miserere. V\. Qui Crucis mysterio salvasti saeculum: qui sputa in faciem, et probra sustines, P. Et. V\. Qui lancea latere confossus es valide, P. Et. V\. Qui sepulchro cluderis, et post triduum surgis, P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Salva Domine de necessitatibus animas famulorum tuorum; et in tua justitia sperantes ne (0524A)concludas in manibus adversantis: sed respice humilitatem nostram, et in loco nos munito salvifica, qui moriens devicisti inferna: ut confusis consiliis persequentium, sine pavore in civitate sanctissima tua, feliciori proventu coelestem gloriam consequamur.

Pater noster.

Ad Nonam. Jesu filii Sirach (Ecclesiastici cap. X).

Omnis potentatus brevis vita. Languor prolixior gravat medicum. Brevem languorem praecidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes. Initium superbiae hominis, apostatare a Deo: quoniam ab eo, qui fecit illum, 308 (0524B)recessit cor ejus: quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. Propterea exhonoravit Dominus convenius malorum, et destruxit eos usque in finem. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque in fundamentum: arefecit Deus ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. Memoriam superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (II Regum cap. III).

R\. Deo gratias.

(0524C)In illis diebus, dixit David: Mundus ego sum, et regnum meum, apud Deum, usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner; et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon, in praelio. Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner: porro rex David sequebatur feretrum. Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super (0524D)tumulum Abner: flevit autem et omnis populus. Plangensque rex et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner. Manus tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum. Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam. Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu omnis populi. Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa, quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. Dixit quoque rex (0525A)ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps maximus cecidit hodie in Israel? Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. (Cap. IV.) Audivit autem Isboseth filius Saul, quod cecidisset Abner in Hebron: et di solutae sunt manus ejus, omnisque Israel perturbatus est. Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin: et fugerunt Berothitae in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuncius de Saul et Jonatha ex (0525B)Jezrael: tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth. Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus, et fugerunt. Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici (0525C)tui, qui quaerebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus. Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitae, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, quoniam eum, qui annunciaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nunciare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem me dare pro nuncio. Quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quaeram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? Praecepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: praecidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: (0525D)caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron. (Cap. V.) Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: 309 Ecce nos, os tuum, et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel. Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in Regem super Israel. Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Hierusalem (0526A)autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam. Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Hierusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. Cepit autem David arcem Sion, haec est civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David: idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum. R\. Amen.

Antiphona 1. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortioris ejus, et egenum et pauperem a diripientibus eum. V\. (0526B)Esurgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me.

Oratio. Domine Deus virtus salutis nostrae, obumbra caput nostrum in diebus belli: ne insidiis quatiamur inimici; nec latentia sub invidorum labiis hauriamus venena: et quia tu facis judicium inopis, et vindictam pauperis; contemptum nostrae abjectionis, bonitatis tuae compensa divitiis. R\. Amen.

Antiphona 2. Dicam Deo meo: Susceptor meus, quare mei oblitus es? Quare tristis es, anima mea? et quare me conturbas? V\. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus.

Oratio. Christe susceptor noster non obliviscaris nostri; neque in tristitia vertas animas nostras: et (0526C)qui conturbant nos, convertantur; et quaerant nomen sanctum tuum: ut cum in utrosque fueris glorificatus, demus gloriam nomini sancto tuo. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Eripe me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me. Domine. V\. Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum libera me.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Eripe nos Domine de inimicis nostris: et qui tuam pro nobis dignatus es ponere animam: nos ab insurgentibus in nos libera usquequaque.

Pater noster.

Ad Vesperum. (0526D)Lauda. Illuminatio mea et salus mea Dominus.

Antiphona. Praeoccupemus faciem Dei in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Psalmus XCIV.

Lauda. Ab omni via mala prohibe pedes meos, Domine. V\. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est.

Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Lauda. Vide humilitatem meam.

QUARTA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Multi insurgunt in me. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine susceptor meus es. Psalmus III

Oratio. Multiplicati sunt, Domine, qui tribulant (0527A)nos: sed tu multus es in misericordia qui eruas nos: in nullo enim formidabimus ab imminenti pressura, si tantum tua muniamur, Omnipotens, gratia. R\. Amen.

Per.

Antiphona 1. Domine Deus meus in te speravi: salva me: libera me ab omnibus persequentibus me. Ne quando rapiat ut leo animam meam. V\. Exurge Domine, non praevaleat homo: judicentur gentes in conspectu tuo.

Oratio. Domine contra multiplicationem tribulantium nos fortis propugnator occurre; et adversus multitudinem insurgentium in nos pius defensor assiste; sitque benedictio tua super populum tuum: ut qui salutem animae nostrae in te esse denegant, (0527B)te Salvatorem nostrum ipsi sibi suaa expugnatione cognoscant. R\. Amen.

Antiphona 2. Deus meus, pone inimicos meos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti. Ut sciant quoniam nomen tibi Dominus. V\. Ita persequeris eos in tempestate: et in ira tua conturbabis eos.

310 Oratio. Domine Deus sperantem in te tuam Ecclesiam a persequentibus omnibus salva; et de manu persequentium potentialiter libera: ac ne quando rapiat ut leo animam ejus, tuis semper inroretur virtutibus: ut cujus primum passionis completa est sanguine, ejus invicta liberetur a malis omnibus potestate. R\. Amen.

Antiphona 3. Deus, quis similis tibi? ne taceas: (0527C)neque compescaris Deus: quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et odientes te levaverunt caput. V\. Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum, Domine.

Oratio. Redemptor noster et Domine pone inimicos tuos ut rotam, quibus mysterium Crucis tuae est stultitia: ut illi sicut stipula ante faciem venti sint dispersi; et credentibus in te vel credituris donetur locus aeternae mansionis. R\. Amen.

R\. Tradiderunt me in manus impiorum, et inter iniquos projecerunt; et non pepercerunt animae meae. Confortati sunt adversum me fortes, et quasi gigantes steterunt super me. Fletum deduxerunt oculi mei: palpebram meam operuit umbra mortis, dum (0527D)iniquitas in manibus meis non esset. Oratio mea munda est ante te, Domine. V\. Aperuerunt super me inimici ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam. P. Et non pepercerunt.

Oratio. Ne tradideris, Domine, in persequentium manum animas tibi confitentium populorum: ut qui falsorum testium pertulisti mendacium, colentium te glorificeris vocibus redemptorum R\. Amen.

In Laudibus.

Antiphona. Redde mihi laetitiam salutaris tui, Domine: et spiritu principali confirma me. Psalmus L.

Oratio. Averte faciem tuam. fol. 161.

Ad Canticum. Antiphona. In carne mea videbo (0528A)Deum meum, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius.

Canticum Job (Cap. XIX).

Ecce clamo vim patiens, et nemo audit: * [[Breviarium (PL 086)/| vociferor, et non est qui judicet.

Semitam meam cicumsepsit, et transire non possum, * [[Breviarium (PL 086)/| et in calle meo tenebras posuit.

Spoliavit me gloria mea, * [[Breviarium (PL 086)/| et abstulit coronam decapite meo.

Dextruxit me undique, et pereo, * [[Breviarium (PL 086)/| et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.

Iratus est contra me furor ejus, * [[Breviarium (PL 086)/| et sic me habuit quasi hostem suum.

Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, * [[Breviarium (PL 086)/| et obsederunt in gyro tabernaculum (0528B)meum.

Fratres meos longe fecit a me, * [[Breviarium (PL 086)/| et noti mei, quasi alieni recesserunt a me.

Dereliquerunt me propinqui mei: * [[Breviarium (PL 086)/| et qui me noverant, obliti sunt mei.

Inquilini domus meae, et ancillae meae, sicut alienum habuerunt me, * [[Breviarium (PL 086)/| et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

Servum meum vocavi, et non respondit; * [[Breviarium (PL 086)/| ore proprio deprecabar illum.

Halitum meum exhorruit uxor mea, * [[Breviarium (PL 086)/| et orabam filios uteri mei.

Stulti quoque despiciebant me, * [[Breviarium (PL 086)/| et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

Abominati sunt me quondam consiliarii mei: * [[Breviarium (PL 086)/| et (0528C)quem maxime diligebam, adversatus est me.

Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, * [[Breviarium (PL 086)/| et derelicta suat tantummodo labia circa dentes meos.

Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, * [[Breviarium (PL 086)/| et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?

Scio enim quod Redemptor meus vivit, * [[Breviarium (PL 086)/| et in novissimo die de terra surrecturus sum:

Et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Dominum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: * [[Breviarium (PL 086)/| reposita est haec spes mea in sinu meo, et hereditas mea in Deo meo.

Oratio. Credimus Domine, in carne ista, qua tegimur, (0528D)te videre; et oculis nostris te conspicere in gloria, qua judicaturus es saeculum: Fac ergo nos oculos interiores habere apertos: ut cognoscamus te in gloria sempiterna. R\. Amen.

Matutinarium. Ad te de luce vigilo, Deus: sitivit in te anima mea. V\. Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.

Lauda. Laudate nomen Domini, montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.

Lectio libri Samuelis (II Regum cap. XI).

R\. Deo gratias.

Eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt 311 filios Ammon, et (0529A)obsederunt Rabba: David autem remansit in Hierusalem. Dum haec agerentur, accidit quadam die, ut surgeret David de strato suo post meridiem, et ambularet in solario domus regiae: viditque mulierem se lavantem, ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde. Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier. Nunciatum est ei, quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam, uxor Uriae Hethaei. Misit itaque David nuncios, et tulit eam: quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua: et reversa est domum suam concepto foetu. Mittensque nunciavit David, et ait: Concepi. Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David. Et venit Urias ad David. (0529B)Quaesivitque David quam recte ageret Joab, et populus, et quomodo administraretur bellum: et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regis. Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. Nunciatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendi ad domum tuam? Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israel et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terrae manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et (0529C)dormiam cum uxore mea? per salutem tuam, et per salutem animae tuae, quod non faciam rem hanc. Ait ergo David ad Uriam: Mane etiam hic hodie, et cras dimittam te. Mansit autem Urias in Hierusalem die illa et altera: et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriae, scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum praelium est: et derelinquite eum, ut percussus intereat. Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco in quo sciebat viros esse fortissimos. Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt (0529D)de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus. Misit itaque Joab, et nunciavit David omnia verba praelii: praecepitque nuncio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem, si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur? Quis percussit Abimelech filium Jeroboal? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit. Abiit ergo nuncius, et venit, et narravit David omnia quae praeceperat ei Joab. Et dixit nuncius ad David: praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agro: nos autem facto impetu persequuti (0530A)eos sumus usque ad portam civitatis. Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est. Et dixit David ad nunctum: Haec dices Joab: Non te frangat ista res: varius est enim eventus praelii; et nunc hunc, et nunc illum consumpsit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos. Audivit autem uxor Uriae, quod mortuus esset Urias vir suus, et plauxit eum. Transacto igitur luctu, misit David, et introduxit eam in domum, et facta est ei uxor peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc, quod fecerat David coram Domino. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Oratio. Domine, qui olim in corpore nostro pati (0530B)dignatus es; quando ad nos respicies? et ad solitudinem atque implorationem nostram quando propitius convertes obtutum? non moreris, nec tardes; jam intende; jam convertere; jam respice: ut, oratio nostra, quae nunc in sinum nostrum pro secretorum suorum compunctione convertitur; ante conspectum tuum purgato cordis sui gemitu dirigatur.

Pater noster.

Lauda. Vide humilitatem meam, et eripe, Domine. V\. Judica causam animae meae, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

Oratio. Vide humilitatem nostram, Domine; et eripe nos: te enim respiciente, etsi dejicimur, sublevamur: quo sustentante, ne corruamus, excipimur. R\. Amen.

312 Ad Tertiam. (0530C) Ecclesiastici Salomonis (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Fili, non sequaris concupiscentiam cordis: et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propiciato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. Et ne dicas: Misericordia Dei magna est, multitudinis peccatorum meorum miseretur. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: subito enim (0530D)veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas omni via: sic enim peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via Dei, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis, et justitiae. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (II Regum, cap. XII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Misit Dominus Nathan ad David: qui, cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. Dives habebat oves, et boves plurimos valde. Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et creverat apud (0531A)eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia. Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini qui venerat au se. Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc. Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercit. Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et erui te de manu Sau, et dedi tibi domum domini tui, et uxeres domini tui in sinu (0531B)tuo, dedique tibi domum Israel et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei, ut esset uxor tua. Itaque haec dicit Dominus: Ecce, suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis plebis hujus. Tu enim fecisti abscondite: ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, in conspectu solis. Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan (0531C)ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur. Et reversus est Nathan in domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est. Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunabat David jejunio, et ingressus seorsum, jacebat super terram. Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum, ut surgeret de terra: qui noluit, neque comedit cum eis cibum. Accidit autem, ut die septima moreretur infans: timueruntque servi David nunciare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce, cum parvulus adhuc viveret, (0531D)loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis, si dixerimus, mortuus est puer, se affliget? Cum ergo vidisset David servos suos musitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Numquid mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est. Surrexit igitur David: et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo, quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem. Qui ait: Propter infantem, cum adhuc viveret jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit, si forte donet eum mihi (0532A)Dominus, et vivat infans? Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? Numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis 313 ad eum: ille vero non revertetur ad me. Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam, dormivit cum ea: quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit illum. Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. R\. Amen.

Antiphona 1. Exurgentes in me testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me, reddentes mihi mala pro bonis. In simulatione verborum fictorum fremebant in me dentibus suis. V\. Judica, Domine, nocentes me, et expugna impugnantes me.

Oratio. Surgentes in te Domine testes iniqui, quae (0532B)ignorabas, interrogabant: quid enim ignorabas, qui eorum, qui te oderant, dolos ante perspexeras: et futurorum praescius omnia praesciebas? qui ergo interrogantium blasphemias alto pietatis mysterio te ignorasse designas: scire nos veraciter, et amplectere facito; et redemptionis nostrae mysteria plena fide cognoscere; et ea ipsa interrogantibus inimicis cognita declarare. R\. Amen.

Antiphona 2. Peccatores iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in coelo os suum: et lingua; eorum transivit super terram. Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. V\. Quia exacerbavit cor meum, et renes mei resoluti sunt: et ego ad nihilum reductus sum, et nescivi.

Oratio. In excelso Domine contra te peccatores (0532C)locuti sunt; cum latentem cordis sui superbiam altis vocibus clamaverunt: Qui ergo contra te in coelum sua nituntur ponere ora, redeant in terra conlisuri per poenitentiam: ut nobiscum te Dei Filium humiles agnoscentes, non superba sapiant; sed tuis semper monitis adquiescant. R\. Amen.

Antiphona 3. Peccatori, dicit Dominus Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam: et projecisti sermones meos post te. V\. Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.

R\. Ecce inimicus meus circumdedit me lanceis suis, et non pepercit mihi: effudit in terra viscera (0532D)mea, et inruit in me quasi gigas; facies autem mea P. Intumuit a fletu. Haec passus sum absque iniquitate manus meae, dum haberem mundas apud Dominum preces. V\. Complevit inimicus furorem suum in me, et comminans mihi infremuit contra me. P. Intumuit a fletu.

Preces. Christe redemptor pius animarum, exaudi gemitus flentium, P. Et miserere. V\. Qui caput tuum arundine caesum in cruce vis esse porrectum, ut Mundus per hoc salvaretur, P. Et miserere. V\. Qui sputa, probra, spinarum coronam, lanceam, et sepulturam sustinuisti nostri causa, P. Jam miserere. V\. Qui cruce tua Mundum redemisti; quique triumphator inferni victor factus es supplicii, P. Jam miserere. V\. Jam morte tua redemptis inspira, ut te (0533A)sequamur in hac vita, teque fruamur in gloria, P. Jam miserere.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Ad defendendam hereditatem tuam tui sanguinis pretio emptam, Domine Jesu Christe, apprehende arma victricia: et exsurgens in adjutorium nostrum, fidei nos munera scuto, ut mentem nostram non queant inimici jacula penetrare; sed ipsum inimicum tu Rex noster framea divina concide: Et, quia tu es animae nostrae salus; id nobis, petimus, tribuas munus, ut mentis vigilantia te sequamur; et onere peccati deposito, ad promissorum tuorum bona perveniamus.

Pater noster.

Ad Sextam. (0533B)Lectio libri Amos Prophetae (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum: eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum. Et mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Hierusalem. Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calciamentis. Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne (0533C)altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum: 314 cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. R\. Amen.

Antiphona 1. Circumdederunt me inimici mei, sicut apes favum; et exarserunt in me, sicut ignis in spinis: et in nomine Domini superavi eos. V\. Dominus mihi adjutor est: non timebo, quid mihi faciat homo.

Oratio. Circumdantes animam tuam, Christe Domine, inimici super te acriter, ut apes super favum, inruerunt; cum tempore passionis super te exarserunt, ut ignis in spinis: Et ideo quaesumus, ad precem Ecclesiae tuae jam respice: et cruentum saevientis (0533D)hostis de manu gladium tolle: ut mucrone tuo decisum sentiat; cum per eos, quos tenuerit, fidei tuae cognoverit praedicari doctrinam. R\. Amen.

Antiphona 2. Intende animae meae, Domine, et libera eam: propter inimicos meos eripe me, Domine. V\. Tu enim scis opprobrium meum, et confusionem meam, et verecundiam meam. In conspectu tuo omnes tribulantes me.

Oratio. Christe Deus, ingeniti Patris unigenite Fili, intende animae meae: et libera eam propter inimicos tuos, qui Ecclesiae tuae adversantur: ut quia tu es redemptio nostra, expectatum te in munere, capiamus in gloria sempiterna. R\. Amen.

Antiphona 3. Eripe me de inimicis meis, Deus (0534A)meus: et ab insurgentibus in me libera me Domine. V\. Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum libera me.

R\ Nunc venit in me dolor meus, P. Et ad nihilum reducti sunt artus mei: rugae meae testimonium dicunt contra me; libera me, Domine. V\. Defecerunt prae lachrymis oculi mei: conturbata sunt viscera mea. P. Et ad nihilum.

Preces. Ad te, Redemptor omnium, rex summe, oculos nostros sublevamus flentes: exaudi, Christe, supplicantium preces, P. Et miserere. V\. Dextra Patris, lapis angularis, via salutis, janua coelestis ablue nostri maculas delicti, P. Et miserere. V\. Rogamus, Deus, tuam majestatem: auribus sacris gemitus exaudi: crimina nostra placidus indulge, (0534B)P. Et. V\. Tibi fatemur crimina admissa, contrito corde pandimus occulta: tua, Redemptor, pietas ignoscat, P. Et miserere. V\. Innocens captus, nec repugnans ductus: testibus falsis pro impiis damnatus: Quos redemisti tu, conserva, Christe, P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Dic animae nostrae Domine, Salus tua ego sum: Ne deseras nostra intima, dum se iniquitas prodiderit violenta: sed nocentes nos, tu judica; tuaque pietate nos impugnantes expugna.

Pater noster.

Ad Vesperum. Lauda. Vespere, et mane, et meridie te laudamus, Domine.

Antiphona. Judica Domine nocentes me, et expugna (0534C)impugnantes me. Psalmus XXXIV.

Lauda. Respice inimicos meos, Domine: quoniam multiplicati sunt, et odio pessimo abominantur me, Domine. V\. Deus laudem meam ne tacueris: quoniam os peccatoris et dolosi super me apertum est.

Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula. Sit festum jejunium. fol. 149.

Lauda. Vide humilitatem meam. fol. 293.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem, Domine. Psalmus III. Oratio. Quamvis. fol. 141.

Antiphona 1. Quis consurget mihi adversus malignantes? (0534D)aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Nisi Dominus adjuvisset me: paulo minus habitaverat in inferno anima mea. V\. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

Oratio. Da nobis, Domine, possibilitatis optabilem facultatem; quo valeamus et adversus malignantes consurgere, et malignantium sermonibus contraire: ac sicut contra te operantibus iniquitatem parata est fovea; ita credentibus nobis praeparetur in coelestibus regnis mansio gloriosa. R\ Amen.

Per.

Antiphona 2. Zelus domus tuae comedit me: et opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me. (0535A)V\. Et humiliavi in jejunio animam meam: et facta est mihi in opprobrium.

Oratio. Jesu Deus noster, qui facto de resticulis flagello, vendentes et ementes ex tuo eximis templo; da nobis, in Ecclesia tua nec quaestu posse rerum temporalium capi; nec intra eam sordidis moribus conversari: 315 sed ita zelus domus tuae nos comedat; ut placita tibi fratribus de nobis praebeas exempla. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. A timore inimici libera animam meam; et protege me, Domine, a conventu malignantium. R\. Exaudi Deus orationem meam cum tribulor: a timore inimici libera animam meam.

Oratio. A timore inimici Domine libera animam (0535B)meam; et a conventu malignantium eripe eam: ut, quae vulnere passionis tuae educta est de lacu miseriae; in te credens perducatur ad libertatem aeternae gloriae. R\. Amen.

Per.

R\. Factus sum omni populo meo in derisum, et in opprobrium: repletus sum amaritudine, et inebriatus absynthio. Effusa sunt viscera mea: et dixi: Perii. Vide, Domine, et judica causam animae meae. P. Defensor vitae meae. R\. Disperde inimicos meos, qui tribulant animam meam. P. Defensor.

Oratio. Recordare Jesu absynthii et fellis, quibus pro impiis amaro poculo propinatus es: et ideo amaritudo tua sit, quaesumus, dulcedo nostra perpetua: (0535C)ut, in quo tu pro nobis amaricatus es volens, in eo nos et hic et in aeternum gratulemur felices. R\. Amen.

Per.

In Laudibus.

Antiphona. Auditui meo dona gaudium et laetitiam, Domine: ut exultent ossa humiliata. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas tu dele. Psalmus

Oratio. Hunc psalmum. fol. 173.

Antiphona. Quanta vovi, reddam tibi salvatori meo Domino.

Canticum Jonae (Cap. II).

Clamavi ad Dominum Deum meum in tribulatione mea: * [[Breviarium (PL 086)/| et exaudivit de ventre inferni clamorem (0535D)meum.

Vocem meam exaudisti: * [[Breviarium (PL 086)/| projecisti me in altitudine cordis maris, et flumina me circumdederunt:

Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. * [[Breviarium (PL 086)/| Et ego dixi: Expulsus sum ab oculis tuis: forsitan non adjiciam, ut respiciam ad templum sanctum tuum.

Perfusa est mihi aqua usque ad animam: * [[Breviarium (PL 086)/| abyssus circumdedit me,

Pelagus cooperuit caput meum. * [[Breviarium (PL 086)/| Novissime demersit caput meum in fixuras montium:

Descendi in terra, cujus serae sunt continentes aeternae: * [[Breviarium (PL 086)/| et ascendat de corruptione vita mea ad te Dominum Deum meum.

(0536A)In eo, dum deficeret anima mea, Domini Dei mei commemoratus sum:

Et veniet oratio mea * [[Breviarium (PL 086)/| ad templum sanctum tuum.

Custodientes vana et falsa, * [[Breviarium (PL 086)/| misericordiam tuam dereliquerunt.

Ego autem in voce laudis et confessionis sacrificabo tibi: * [[Breviarium (PL 086)/| reddam, quod vovi sacrificium salvatori meo Domino.

Oratio. Salvator noster et Domine, fac nos votum tibi ex corde puro vovere: ut infatigabili cursu tua servantes praecepta, patienter adversa cuncta toleremus praesentia. R\. Amen.

Per.

Matutinarium. Psallam, et intelligam in matutinis, quoniam venies ad me. R\ Misericordiam, et judicium (0536B)cantabo tibi, Domine.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum: in psalterio et cithara laudate eum. Psalm. CL.

Lectio libri Samuelis (II Regum cap. XV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros, qui praecederent eum. Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae in via, et omnem virum, qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens ajebat: Ex una tribu Israel ego sum servus tuus. Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te (0536C)audiat constitutus a rege: dicebatque Absalom Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium, et juste judicem? Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum. Faciebatque omni Israel venienti ad judicium, ut audiretur a rege, et solicitabat corda virorum Israel. Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron. Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Hierusalem, sacrificabo Domino. Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. Misit autem Absalom exploratores in universas tribus (0536D)Israe, dicens: Statim ut audieritis clangorem 316 buccinae, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. Venit igitur nuncius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom. Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Hierusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. Dixeruntque (0537A)servi regis ad eum: Omnia quaecumque praecepit Dominus noster rex, libenter exequimur servi tui. Egressus est ergo rex, et universa domus ejus, pedibus suis: et reliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. Egressus rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo, et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei pugnatores validi, sexcenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem. Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et (0537B)Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. Et respondit Ethai regi, dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex: quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et rex, et omnes viri, qui cum eo erant, et reliqua multitudo. Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex vero transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam olivae, quae respicit ad desertum. Venit autem Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei: et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de (0537C)civitate. Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum, faciat quod bonum est coram se. Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Hierusalem: et manserunt ibi. Porro David ascendebat clivum olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus, qui (0537D)erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. Nunciatum est autem David, quod Achitophel esset in conjuratione cum Absalom. Dixitque David: Infatua, quaeso, Domine consilium Achitophel. Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri, si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: patere me vivere: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris in domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. Sunt enim cum eis duo filii (0538A)eorum, Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. Veniente ergo Chusi amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Hierusalem, et Achitophel cum eo. (Cap. XVI.) Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae, et centum massis palatharum, et duobus utribus vini. Et dixit rex Sibae: Quid sibi volunt haec? Responditque Siba: Domine mi rex: Asini, domesticis regis ut sedeant: et panes et palathae, ad vescendum pueris tuis: vinum autem, ut bibat si quis defecerit in deserto. Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: (0538B)Remansit in Hierusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei. Et ait rex Sibae: Tua sint omnia quae fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro, ut 317 inveniam gratiam apud te domine mi rex. Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebatque egrediens, et maledicebat, mittebatque lapides contra David, et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi be latores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere vir sanguinum, et vir Belial. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus (0538C)regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: Quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. Et ait rex: Quid mihi et vobis est filii Sarviae? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam: quanto magis hic filius Jemini maledicet mihi? dimittite eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam: et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac (0538D)hodierna. Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem, per jugum montis ex latere, contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. Venit itaque rex David, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi. Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Hierusalem, sed et Achitophel cum eo. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Capitula. Intende et exaudi nos Domine; quos frendentis inimici adversitas conturbat; et contritio persequentis exagitat: ut, dum cernis mentes in nos desaevire rebelles, magnanimes nos efficias, et invicta virtute succingas.

Pater noster.

(0539A)Lauda. Feci judicium et justitiam, Domine: ne tradas me persequentibus me. V\. Excipe servum tuum in bono: ut non calumnientur me superbi.

Oratio. Judicium et justitiam doce nos facere Domine; qualiter valeamus superborum calumnias conculcare: excipe servos tuos in bono, quia sperant in salutare tuum: quorumque interiores oculi Christi tui expectant regnum, hos partem habere facito in consortio Electorum. R\. Amen. Per.

Ad Tertiam. Lectio libri Ecclesiastae Salomonis (Cap. VII).

R\. Deo gratias.

Fili, sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis. Non est enim homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Sed et (0539B)cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum: ne forte audias servum maledicentem tibi: scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. Melior est finis orationis, quam principium. Ne velox sis ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit. Ne dicas: Quid putas causae est, quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta est hujuscemodi interrogatio. Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. Sicut enim proteget sapientia, sic et pecunia. Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. In die bona fruere bonis. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (II Regum cap. XVI).

(0539C)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum venisset Chusi Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex. Ad quem Absalom, Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? Respondit itaque Chusi ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel, et cum eo manebo. Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi. Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quod agere debeamus. Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: (0539D)ut cum audierit omnis Israel, quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus eorum tecum. Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, 318 ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum: sic erat consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. (Cap. XVII.) Dixit igitur Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. Et inruens super eum (quippe qui lassus est, et resolutis manibus) percutiam eum: cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. Et reducam universum populum, quomodo unus reverti solet: unum enim (0540A)virum tu quaeris: et omnis populus erit in pace. Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israel. Ait autem Absalom: Vocate Chusi Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. Cumque venisset Chusi ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium? Et dixit Chusi ad Absalom. Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. Et rursum intulit Chusi: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit loco: et cum ceciderit unus quilibet (0540B)in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et fortissimus quisque cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: Congregetur ad te universus populus Israel, a Dan usque ad Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum. Et inruemur super eum in quocumque loco inventus fuerit: et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem. Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut (0540C)non reperiatur ne calculus quidem ex ea. Dixitque Absalom, et omnes viri Israel: Melius est consilium Chusi Arachitae consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. Et ait Chusi Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom, et senioribus Israel: et ego tale et tale dedi consilium. Nunc ergo mittite cito, et nunciate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nunciavit eis: et illi profecti sunt, ut (0540D)referrent ad regem David nuncium: non enim poterant videri, aut introire civitatem. Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res. Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant, cum non reperissent, reversi sunt in Hierusalem. Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nunciaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam (0541A)hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec illucesceret, antequam denudaretur verbum: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transiret fluvium. Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexit, et abiit in domum suam, et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. R\. Amen.

Antiphona 1. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et periet nomen ejus? Tu autem, Domine, miserere mei. V\. Simul in unum adversum me cogitabant mala mihi. Non dicatur Gloria.

Oratio. Inimici tui, Domine, cupientes de terra (0541B)perdere nomen tuum, mala de te locuti sunt, dicentes: Quando morietur? nomen videlicet volentes perdere Christianum: Sed tu Domine, cujus promissum fidele tenemus, quod permaneas nobiscum usque ad consummationem saeculi, 319 miserere nobis; et resuscita nos propter innocentiam fidei, qua in te credimus; ut non gaudeat de nobis insatiabilis inimicus. R\. Amen.

Antiphona 2. Zelus domus tuae, Domine, comedit me: et obprobria exprobrantium ceciderunt super me. Ego vero oratio mea ad te Domine. V\. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.

Oratio. Christe Dei Filius, quem zelus domus Dei Ecclesiae videlicet Patris tui, comedit; dum iniqua (0541C)gerentes, de ea funiculo audacter expellis: ab omnium nos iniquitatum funiculo absolve; atque in medio domus tuae digne habitare concede: quo et ipsi domus tibimet spiritualis effecti, a te mereamur caelitus laureari. R\. Amen.

Antiphona 3. Emitte manum tuam, Domine de alto, eripe me, et libera me de manu illiorum alienorum. V\. Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.

R\. Omnes amici mei obliti sunt me, et insidiantibus mihi tradidit me, quem diligebam: et terribilibus oculis, plaga crudeli percutiens, aceto potavit: jam, Deus, pone vulneri meo salutem, P. Et resuscita me. V\. Qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem: tu autem, Domine, miserere (0541D)mei, P. Et resuscita me.

Preces. Verus Deus misericors, P. Supplicanti pupillo miserere. V\. Qui mundum redimis effusione cruoris, et vulnere caedis, P. Supplicanti. V\. Per crucis sanguinem et mortem vulnere sacro tuo Mundum salvasti, P. Supplicanti. V\. Qui crucis gloria tartari dissolvis poenam, credentes tu salva, P. Supplicanti. V\. Crucis mysterium sit omnibus ad profectum, quos redemisti in Mundo, P. Supplicanti.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Miserere nobis Deus, miserere nobis, et in te confidentes exaudi: adversantium arma confringe; laqueos nobis destrue praeparatos: ut circumdati (0542A)claritate coelesti, non incidamus in foveam mortis; sed parato corde tuam in populis exaltemus misericordiam veritatis; qui pro nobis sustinuisti obprobrium crucis.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Amos (Cap. V)

R\. Deo gratias.

Quaerite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel. Qui convertitis in absynthium judicium, et justitiam in terra relinquitis. Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: Dominus (0542B)nomen est ejus. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. Odio habuerunt corripientem in porta: et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum. Quia cognovi multa scelera vetra, et fortia peccata vestra: hostes justi accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta: ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum. R\. Amen.

Antiphona 1. Adversum me exercebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant qui bibebant vinum. (0542C)Ego vero orabam ad te, Domine. V\. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus.

Oratio. Christe rex noster, qui dura pro impiis supportasti obprobria, dum adversus te vino malitiae crapulata turba omnis infidelium exerceretur in porta: tu nos miseratione assidua et ab omnium peccatorum contagione emunda; et piae actionis efficacia operando glorifica: quo in termino vitae nostrae non confundamur, inimicis nostris loqui in porta; sed sanctorum Angelorum occursione adtollamur laetitia sempiterna. R\. Amen.

Antiphona 2. In tua justitia libera me, Domine: inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eripias me. V\. In te Domine speravi, non confundar in aeternum: in tua justitia libera me, et eripe me.

(0542D)Oratio. Libera nos Domine in tua justitia; et ad precem nostram inclina aurem tuam: ut a malis erepti, et recreati coelestibus, 320 aeterna nos esse vestitos immortalitate laetemur. R\. Amen.

Antiphona 3. Exaudi vocem orationis meae, dum oro ad te, Domine: dum levavero manus meas ad templum sanctum tuum. V\. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

R\. Intende ad orationem meam, Domine; quia humiliatus sum nimis. V\. Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo; P. Quia humiliatus sum nimis.

Preces. Poenitentiam agimus pro malis nostris. P. (0543A)Tu, Christe, miserere: peccavimus. V\. Qui, ut ovis ad victimam, ductus es, Domine, clementer nos protege; P. Tu, Christe. V\. Qui crucem pateris, et sepulchro clauderis, salva nos a vitiis; P. Tu, Christe. V\. Qui in cruce, moriente te, terra contremuit, trementes nos respice; P. Tu, Christe. V\. Ut tua in morte consepulti, Domine, vivamus perenniter; P. Tu, Christe.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Salvum fac populum tuum Domine dextera tua: et, qui dedisti timentibus te Crucis significationem, da plenissimam fidei dignitatem: ut, quos peccantes repuleras, convertentes suscipias: et tu da in tribulatione auxilium necessarium, qui pro peccatoribus factus es pretium: et ipse tribulantem inimicum (0543B)ad nihilum redigas; ipse redemptos in civitate circumstantiae introducas. R\. Amen.

Ad Nonam. Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXXVIII).

R\. Deo gratias.

Fili, in mortuum produc lachrymas, et quasi dira passus, incipe plorare, et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. Propter delaturam autem amare fer luctum illius, uno die, et consolare propter tristitiam: et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus propter detractionem. A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. In abductione permanet tristitia: et substantia inopis secundum cor ejus. Non dederis in tristitia cor tuum, (0543C)sed repelle eam a te: et memento novissimorum, noli oblivisci: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et te ipsum pessimabis. Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. Deus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. R\. Amen.

Lectio libri Samuelis (II Regum cap. XVIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Considerato David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones, et dedit populi (0543D)tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviae fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth, dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum. Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugierimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive enim media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt: quia tu unus solus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio. Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas, centeni, et milleni. Et praecepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalon. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalon. (0544A)Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est praelium in saltu Ephraim. Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David, facta que est plaga magna in die illa, viginti millium. Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa. Accidit autem ut occurreret Absalon servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui: et illo suspenso inter coelum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit. Vidit autem hoc quispiam, et nunciavit Joab, dicens: Vidi Absalon pendere de quercu. Et ait Joab viro qui nunciaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra? et (0544B)ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam 321 in filium regis: audientibus enim nobis, praecepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalon. Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso. Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo Joab tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalon: cumque adhuc palpitaret haerens in quercu, cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum. Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini. Et tulerunt (0544C)Absalon, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. Porro Absalon erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalon, usque ad hanc diem. Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nunciabo regi, quia judicium fecerit ei Deus de manu inimicorum ejus. Ad quem Joab dixit: Non eris nuncius in hac die, sed nunciabis in alia: hodie nolo te nunciare, filius enim regis est mortuus. Et ait Joab Chusi: Vade, et nuncia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. Rursus autem Achimaas (0544D)filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curro post Chusi? Dixitque Joab: Quid vis currere, fili mi? veni huc: non eris boni nuncii bajulus. Qui respondit: Quid enim si cucurrero? et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi. David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum. Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuncius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius, vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuncius. (0545A)Speculator autem, Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est: et nuncium portans bonum, venit. Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem, coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. Et ait rex: Estne pax puero Absalon? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud. Ad quem rex, Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret, apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuncium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te. (0545B)Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalon? Cui respondens Chusi, Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum. Contristatus itaque rex, ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalon, Absalon fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalon fili mi, Fili mi Absalon? (Cap. XIX.) Nunciatum est autem Joab quod rex fleret, et lugeret filium suum: et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo. Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de praelio. Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalon, (0545C)Absalon fili mi. Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum, et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie, quia non curas de ducibus tuis, et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalon viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. Nunc ergo surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum, quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi, quam omnia mala quae venerunt super te, ab (0545D)adolescentia tua usque in praesens. Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nunciatum est quod rex sederet in porta: venitque universa multitudo coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua. R\. Amen.

Antiphona 1. Qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: 322 Deus derelinquit illum: persequimini, et comprehendite eum, quia non est, qui liberet eum. Deus meus, ne elonges a me: Deus meus, in adjutorium meum intende. V\. Deus, in te speravi: Domine non confundar in aeternum.

Oratio. Deus virtutum, qui cum esses Deus, spontanee te comprehendi voluisti tempore passionis; dum adversum te consilium facerent, dicentes: Liberet (0546A)eum, si vult: ne derelinquas nos in tribulatione nostra; et ne a te nos elonges: ut tu solus in adjutorium nostrum respicias, qui in Cruce tua potestates hujus Mundi triumphas. R\. Amen.

Antiphona 2. Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper isti errant corde. Quibus juravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam. V\. Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.

Oratio. Domine, qui populo tuo per quadragenarium numerum annorum proximus fuisti; praesta Ecclesiae tuae, quam acquisisti pretio sanguinis tui; ut corde non errent: sed infusione Sancti Spiritus illam reple; et eam tibi adsocia in aeterna beatitudine. R\. Amen.

(0546B)Antiphona 3. Inimici mei vivent, et confortati sunt super me: et multiplicati sunt super me: ne derelinquas me. R\. Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Oratio. Inimici tui, Domine, vivent in poenis; quos destruxisti potentia Crucis: Non ergo super Ecclesiam tuam ulterius confortentur, qui semel gloria tuae passionis evincti sunt: ut membra tua vexillo Crucis erepta, et de hoste victoriam capiant, et exoptata de spoliis hostium lucra conquirant.

Pater noster.

Ad Vesperos. Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo?

(0546C)Antiphona. Clamavi ad te Domine, et dixi: Tu spes mea es, portio mea in terra viventium. Educ de carcere. Psalmus CXLI.

Lauda. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. V\. Retribue servo tuo, vivam: et custodiam sermones.

Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula. Gloriose, potens. fol. 264

Lauda. Feci judicium. fol. 296.

FERIA SEXTA Ad Matutinum. Antiphona. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine susceptor meus es. Psalmus III.

(0546D)Oratio. Multiplicati sunt, Domine. fol. 170.

Antiphona 1. Placeat tibi, Domine, liberare me: Domine in auxilium meum respice: confundantur, et revereantur omnes inquirentes animam meam: avertantur retro, et erubescant, qui cogitant mihi mala. V\. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge. Non dicatur Gloria.

Oratio. Placeat tibi Domine liberare nos de manu hostium; et confundantur et revereantur quaerentes deglutire nos: In auxilium nobis occurre, qui factus es noster adjutor: ut non erubescamus in actibus pravitatis, qui tuae nos credimus innovatos gloria passionis. R\. Amen.

Antiphona 2. Locuti sunt adversum me inimici mei mala, et sermonibus odii circumdederunt me. (0547A)Pro eo, quod eos diligebam, adversabantur me: ego autem orabam pro eis. V\ Tu es, Domine, Deus: fac mecum misericordiam propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua.

Oratio. Locuti sunt adversum te Domine, inimici tui malum, tunc utique quando te magnum bonum captiosa adulatione laudabant. Qui ergo odiosis sermonibus eorum circumdari et expugnari te passus es, confessionis nostrae supplices jam quaesumus, suscipe preces. R\. Amen.

Antiphona 3. Concilium fecerunt in unum, dicentes: Persequimini, et comprehendite eum: quia non est, qui eripiat eum de manibus nostris. Ne elongeris a me: in adjutorium meum intende: V\. Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam (0547B)meam, ut auferant eam.

Oratio. Jesu Dei Fili, quem impia malignorum turba inaniter persequens, dum consilium contra te agit comprehensionis, fugat potius a se beneficium pietatis: dum nisa est, delendo vitam, comprehendere, quem utique nesciebant vitae esse auctorem; praebe nobis, ut te, quem illi maligna voluntate persecuti sunt, nos pia devotione in bonis actibus 323 assequamur: ut in quo inimicis erit perpetuus luctus; in eo sit nobis perpetuum gaudium. R\. Amen.

R\. Facta est lingua iniquorum fraudulenta in ore eorum, et loquebantur mendacium omnes: in sanguine insidiati sunt: virum justum venati sunt ad mortem; P. Ipse autem pacifica verba loquebatur ad (0547C)eos. V\. Congregati sunt adversus justum omnes principes Juda, et comprehenderunt eum dicentes: Morte moriatur homo iste. P. Ipse. Non dicatur Gloria.

Oratio Christe Dei Patris ineffabile Verbum, apud quem lingua iniquorum fraudulenta est; immane facinus perpetrantes, ut sanguinem innocentem effunderent: praebe Ecclesiae tuae pacificum verbum; ut qui exemplo tuo mundum decertamus evincere, coelos mereamur post transitum videre. R\. Amen.

In Laudibus.

Antiphona. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus ne spernas. Miserere mei Deus. Psalmus

Oratio. Quinquagesimum psalmum medicaminibus plenum poenitenti meditanti, tu Deus, qui cuncta (0547D)prospicis, et nostram linguam persolvas: ut sicut David post Uriae Cethaei sanguinem fusum per cor contritum et humiliatum diluisti peccata; ita et nostra satisfactione digneris abluere delicta. R\. Amen.

Antiphona. Tu scis Domine, recordare mei, tuere me ab his qui persequuntur me: scito quoniam sustinui obprobrium pro te.

Canticum Hieremiae (Cap. XV).

Tu scis Domine, recordare mei, et visita me, * [[Breviarium (PL 086)/| et tuere me ab his qui persequuntur me,

Noli in patientia tua suscipere me: * [[Breviarium (PL 086)/| scito quoniam sustinui obprobrium pro te.

Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et laetitiam cordis (0548A)mei: * [[Breviarium (PL 086)/| quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.

Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae: * [[Breviarium (PL 086)/| solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.

Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea insanabilis renuit curari? * [[Breviarium (PL 086)/| factum est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.

Propter hoc haec dicit Dominus: * [[Breviarium (PL 086)/| Si converteris, convertam te, et ante faciem nostram stabis.

Et, si separaveris pretiosum a vili, * [[Breviarium (PL 086)/| quasi os meum eris:

Convertentur ipsi ad te, * [[Breviarium (PL 086)/| et tu non converteris ad eos.

Et dabo te populo huic in murum aereum, fortem; (0548B)* [[Breviarium (PL 086)/| et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus.

Et liberabo te de manu pessimorum, * [[Breviarium (PL 086)/| et redimam te de manu fortiorum.

Oratio. Recordare nobis, Domine; et tuere nos ab his qui persequuntur nos, qui pro nobis sustinuisti obprobrium Crucis: ut, in quo tu pro nobis amaricatus es volens; in eo nos et hic et in aeternum gratulemur felices. R\. Amen.

Matutinarium. Mane exaudies vocem meam, Domine. Mane adstabo tibi et videbo. V\. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum

Lauda. Coeli coelorum, et aquae, quae supra coelos sunt, laudent nomen Domini. Ps. CXLVIII.

(0548C)Lectio libri Samuelis (II Regum cap. XIX).

In diebus illis: Rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo ejus.) Quia dixerat rex: Haec dicetis ad populum: Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? Et Amasae dicite: Nonne os meum es, et caro mea? Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab. Et inclinavit cor omnium virorum Juda, quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui. Et reversus est rex: et venit usque Jordanem, et omnis Juda venit usque (0548D)in Galgala, ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem. Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Jordanem, ante regem transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem, dixit 324 ad eum: Ne reputes mihi domine mi iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es domine mi de Hierusalem, neque pones rex in corde tuo. Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus (0549A)veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, qui maledixerit christo Domini? Et ait David: Quid mihi, et vobis fili Sarviae? cur efficimini mihi hodie in sathan? ergone hodie interficietur vir in Israel? an ignoro hodie me factum regem super Israel? Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus, et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. Cumque occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum, Miphiboseth? Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego (0549B)famulus tuus, ut sterneret mihi asinum, et descendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es, fac quod placitum est tibi. Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae: quid ergo habes justae querelae? aut quid possum ultra vociferari ad regem? Ait ergo ei rex; Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones. Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. Berzelai quoque Galaadites, senex valde, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, (0549C)paratus etiam ultra fluvium prosequi eum. Erat autem Berzelai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse praebuit alimenta regi, cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis. Dixit itaque rex ad Berzelai: Veni mecum, ut requiescas securus in Hierusalem. Et ait Berzelai ad regem: Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege in Hierusalem? Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus aut potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine, sed obsecro, ut revertar servus tuus, et (0549D)moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei, et matris meae. Est autem servus tuus Chamaam: ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quicquid bonum tibi videtur. Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me, impetrabis. Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, restitit, et osculatus est rex Berzelai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum. Transivit ergo rex ad Galgalam, et Chamaam cum eo: omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars affuerat de populo Israel. Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem, dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, (0550A)et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo? Et respondit omnis vir Juda ad viros Israel: quia mihi propior est rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? Et respondit vir Israel ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David, quam ad te: cur fecisti mihi injuriam et non mihi nunciatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israel. (Cap. XX.) Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri: vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israel. Et separatus est omnis Israel a (0550B)David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Juda adhaeserunt regi suo, a Jordane usque Hierusalem. Cumque venisset rex in domum suam in Hierusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis praebens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae in viduitate viventes. Dixit autem rex Amasae: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto praesens. Abiit ergo Amasa, ut convocaret Judam et moratus est extra placitum, quod ei constituerat rex. Ait autem David ad Abisai: 325 Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri, quam Absalom: tolle ergo servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, (0550C)et effugiat nos. Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium, quem habebat Joab, qui percussit eum in latere et effudit intestina ejus in terram, et mortuus est, nec secundum vulnus apposuit. (0550D)Joab autem et Abisai frater ejus persecuti sunt Seba filium Bochri. Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasae de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David. Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri. Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelam, et in Bethmacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela, et in Bethmacha, et circumdederunt munitionibus (0551A)civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba, quae erat cum Joab, moliebatur destruere muros. Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite, dici e Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit: Audio. Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant: Nonne ego sum quae respondeo ve itatem in Israel, et tu qua ris subvertere civitatem, et evertere matrem in Israel? Quare praecipitas hereditatem Domini? Respondens Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non praecipito, neque demolior: Non se sic habet res, sed homo de monte (0551B)Ephraim Seba, filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum. Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Sebae filii Bochri projecerunt ad Joab: et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Hierusalem ad regem. Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Joiadae super Cerethaeos et Phelethaeos. Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud a commentariis. Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. Hiram autem Hiraetes erat sacerdos David. (Cap. XXI.) Facta est quoque fames (0551C)in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos. (Porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel juraverunt eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda.) Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini? Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis? Qui dixerunt regi: Virum, qui attrivit nos, et oppressit (0551D)inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domino. Et ait rex: Ego dabo. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum, quod fuit inter David et Jonatham filium Saul. Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzelai, qui fuit de Molathi, et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primae, incipiente messione (0552A)hordei. 326 Tollens autem Respha filia Aliia cilicium, substravit ibi supra petram, ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de coelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. Et nunciata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia, concubina Saul. Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe: et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant, sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia, quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae (0552B)post haec. Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel. Secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sabochai de Husathi Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites (0552C)Goliath Gethaeum: cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor, et erat de origine Arapha. Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Jonathas filius Samaa fratris David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David, et servorum ejus. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257. Capitula. In die tribulationis. fol. 284.

Lauda. Feci judicium et justitiam, Domine: ne tradas me nocentibus me. V\. Excipe servum tuum in bono: ut non calumnientur mihi superbi.

Oratio. Judicium et justitiam doce nos facere Domine; (0552D)qualiter valeamus superborum calumnias conculcare: excipe servos tuos in bono, qui sperant in salutare tuum: quorumque interiores oculi Christi exspectant regnum, hos partem habere facito in consortio Electorum. R\. Amen.

Ad Tertiam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. XI).

R\. Deo gratias.

Fili, mirati sunt opera Altissimi solius, et gloriosa, abscondita, et invisa opera illius. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabiles portabunt diadema. Multi majores recesserunt valde, et gloriosi traditi sunt in manu alterius. (Cap. XXIV.) Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et hereditatem (0553A)domui Jacob, et Israel promissiones. Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem (Cap. XXXIX). Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. In medio magnatorum sedebit, in conspectu omnium judicabit. In terram alienarum gentium transibit: bona enim et mala in hominibus tentabit. Cor suum dabit ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Et Dominus spiritu intelligentiae replebit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse dirigit consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti (0553B)Domini gloriabitur. R\. Amen.

Principium libri Malachim (III Regum cap. I).

In illis diebus: Rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat. Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitem, et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei, rex vero non cognovit eam. Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent (0553C)ante eum. Nec corripuit eum pater suus aliquando, 327 dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalon. Et sermo ejus cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae. Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Joiadae, et Nathan propheta, et Semei, et Cerethaei, et Phelethaei, et omne robur exercitus David, non erat cum Adonia. Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus juxta lapidem Zohelech, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis. Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem (0553D)Salomonis: Num audisti, quod regnaaverit Adonias filius Haggith? et dominus noster David hoc ignorat? Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis. Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillae tuae, dicens: Quod Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias? Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei: inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex, Quid tibi, inquit, vis? Quae respondens, ait: (0554A)Domine mi rex, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis. Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae: Salomonem autem servum tuum non vocavit. Verumtamen domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus peccatores. Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. Et nunciaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et (0554B)adorasset eum pronus in terram, dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum? Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis, et principes, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias: Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Joiadae, et famulum tuum Salomonem non vocavit. Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo, quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, juravit rex, et ait: Vivit (0554C)Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie. Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat Dominus meus rex David in aeternum. Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege, dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon: et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon. Et ascendetis post eum, (0554D)et venietis in Hierusalem, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique praecipiam ut sit dux super Israel, et super Judam. Et respondit Banaias filius Joiadae, regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Joiadae, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex (0555A)Salomon. Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum. Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo, jamque convivium finitum erat: sed 328 et Joab, audita voce tubae, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? Adhuc eo loquente, Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. Responditque Jonathan Adoniae: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem: misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadae, et Cerethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis. Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et (0555B)Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas: haec est vox, quam audistis. Sed et Salomon sedet super solium regni. Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo: insuper et haec locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis. R\. Amen.

Antiphona 1. Effunde, Domine, super inimicos meos iram tuam: et indignatio irae tuae apprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta: et non intrent in tua justitia. V\. Deleantur de libro viventium: et cum justis non scribantur.

(0555C)Oratio. Effunde, Domine, super inimicos meos iram tuam; ut habitatione eorum permanente deserta, tandem aliquando agnoscant locum furoris, et injustitiae suae: ut conversionis illius ad te aditus pateat in Ecclesia, quia terrenae civitatis Hierusalem perdiderunt auxilia. R\. Amen.

Antiphona 2. Dum congregarentur omnes simul adversum me, ut acciperent animam meam, consiliati sunt. Ego vero in te speravi, Domine. V\ Illumina faciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericordia.

Oratio. Ineffabili Domine enituisti patientia; dum congregata omnis simul adversum te infidelium turba, ut acciperent animam tuam; nitebantur consiliis, (0555D)quod in verbis te caperent, quem utique Verbum Dei esse nescirent: et ideo, qui tam potentialiter vicisti in tuis; glorificare te dignare in confessionibus nostris. R\ Amen.

Antiphona 3. Domine retribue pro me: Domine misericordia tua in aeternum: opera manuum tuarum ne despicias. V\. Confiteantur tibi Domine omnes reges terrae: qui audierunt omnia verba oris tui.

R\. Ecce non est auxilium mihi, et dilecti mei recesserunt a me: suscitatus falsiloquus adversus faciem meam. P. Contradicens mihi frenduit in me dentibus suis. V\. Facta est hereditas mea mihi tamquam leo in silva: dedit contra me adversarius vocem suam. P. Contradicens mihi.

Preces. Miserere, et parce, clementi sime Domine, (0556A)populo tuo; P. Quia peccavimus tibi. V\. De Crucis throno aspice nos miseros, et passionum compeditos vinculis; nostris absolve, Redemptor, suppliciis; P. Quia. V\. Passus flagella, et Crucis injuriam, persequutorum sustinens convicia, dona delictis nostris poenitentiam; P. Quia. V\. Qui justus judex, male judicatus es, et poenas Crucis suscepisti innocens; tu nos a poenis nostris salva redimens; P. Quia. V\. Vox tua Patrem pro nobis expostulet, quae silens fuit olim ante judicem, ut te regnante perfruamur Domino; P. Quia.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Surge Deus, et judica terram: ut qui cunctis dominaris Gentibus, jam resurrexisse credaris, a quibus es crucifixus: quo sibi uterque populus (0556B)charitate consentiat; dum circumcisionem et praeputium nexu fidei christianae adglomeres.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino, dicens: Numquid vidisti quae fecerit adversatrix Israel? abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. Et dixi, cum fecisset haec omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, quia pro eo, quod moechata esset adversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit praevaricatrix Juda (0556C)soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa. Et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno. Et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. Et dixit Dominus 329 ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Juda. Vade, et clama sermones istos contra Aquilonem, et dices: Revertere aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis: quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es: et disperdisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, (0556D)et vocem meam non audisti, ait Dominus. Convertimini filii revertentes, dicit Dominus. R\. Amen.

Antiphona 1. Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me. Domine libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.

Oratio. Ad te Dominum, dum tribulamur clamamus: ut nos a labiis iniquis liberes, et a lingua dolosa tutes: nec blandientibus iniquitatem nos humilies; nec recessum a veritate suadentibus, adsensum nostrum incurves. R\. Amen.

Antiphona 2. Discerne causam meam Domine de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso libera me. V\. Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.

(0557A)Oratio. Dei Patris Unigenite Fili, qui passione tua discernis causam populi tui a grege insatiabilis inimici; discerne causam nostram a gente non sancta per passionis tuae potentiam: ut tu solus in causa Ecclesiae tuae agnoscaris; qui te voluisti fieri pretium nostrae redemptionis. R\. Amen.

Antiphona 3. In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Domino sperabo, non timebo quid mihi faciat homo. V\. Dominus mihi adjutor: et ego despiciam inimicos meos.

R\. Circumdederunt me inimici mei sicut apes ceram, et exarserunt in me sicut ignis in spinis. P. Tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem: et Dominus suscepit me. V\. Quasi rupto muro et aperta janua inruerunt super me: et ad meas (0557B)miserias evoluti sunt. P. Tamquam.

Preces. Exaudi, Domine, preces nostras, P. Et miserere nobis. V\. Cruci affixe, et morti adjudicate, P. Et. V\. Qui moriens redemisti saeculum, P. Et. V\. Ut salvati per Crucem transire possimus, P. Et. V\. Mors nobis tua vitam aeternam conferat, P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Respice Domine, populum tuum; et super odientes te exaltare magnificus: ac eos, qui adversum fideles tuos declinare festinant, in praecipitem verte ruinam: ut confusi et turbati, te solum altissimum in omni terra Dominum recognoscant.

Pater noster.

Ad Vesperum. (0557C)Lauda. Sol agnovit occasum suum. Posuit tenebras, et facta est nox.

Antiphona. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo libera me. Psalmus CXXXIX.

Lauda. Viderunt me, et moverunt capita sua: adjuva me, Domine Deus meus. V\. Domine Deus salutis meae, in die clamavi, et nocte coram te.

Hymnus. Verbum Patris. fol. 252.

Capitula.

Multae sunt, Domine, iniquitates nostrae; sed tu, Domine, qui es retributor justissimus, delicta nostra dele propitius: vide ejulantium lachrymas: captivis occurre restitutor egregius: et, qui in diebus istis ad te de transgressionibus veniam postulant, non te (0557D)severissimum reperiant judicem; sed mitem se gaudeant invenisse patrem et dominum.

Pater noster.

Benedictio. Deus, apud quem est misericordia copiosa, efficiat nos sibi per gemitum vasa mundissima. R\. Amen. Quique est indeficiens divinitatis natura, ipse spiritualibus deliciis reficiat infirmitatem nostram. R\. Amen. Ut corda nostra eum semper esuriant atque sitiant, ad quem vota nostrae abstinentiae clamant. R\. Amen.

Lauda. Feci judicium et justitiam. fol. 296.

SABBATO. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem, Domine. Psalmus 3. Oratio. Quamvis. fol. 141.

(0558A)Antiphona 1. Multum peregrinata est anima mea. Cum bis qui oderant pacem, eram pacificus: dum loquebar illis, impugnabant me gratis. V\. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Oratio. Multum peregrinantem animam nostram in tabernaculis Cedar, tu Christe, 330 lux vera justitiae, peccatorum nostrorum tenebras exue: et sanctae claritatis tuae lucem perfunde; ut in hoc mundo cum odientibus pacem pacifici, et in futuro saeculo cum filiis Hierusalem, sancta confoederante concordia, mereamur esse beati. R\. Amen.

Antiphona 2. Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso libera me. V\. Quia tu es Deus meus, et fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, (0558B)dum affligit me inimicus?

Oratio. Christe Dei Filius, discerne causam nostram de gente non sancta per passionem tuam: ut tu solus sis in causa nostra defensor; qui pro nobis passus es sepulturam. R\. Amen.

Antiphona 3. Adjutor et susceptor meus tu es, Deus: ne discedas a me. In adjutorium meum intende, Domine: ad adjuvandum me festina. V\. Confundantur, et revereantur inimici mei: qui quaerunt animam meam.

Oratio. Adjutor, et susceptor noster Domine, in adjutorium nostrum intende; ut qui passionibus tuis votis sincerissimis anhelamus, adjutorem te nostrum in ipsis nostris conatibus sentiamus. R\. Amen.

R\. Deus Israel, propter te sustinui improperium: (0558C)operui reverentia faciem meam. Extraneus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. P. Quoniam zelus domus tuae comedit me. V\. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. P. Quoniam.

Oratio. Christe Dei Fili, quem zelus domus Dei, Ecclesiae videlicet Patris tui, comedit; dum iniqua gerentes de ea funiculo audacter expellis; ab omnium nos funiculo iniquitatum absolve; atque in medio domus tuae digne habitare concede: quo et ipsi domus tibimet spiritualis effecti, a te mereamur coelitus laureari. R\. Amen.

In Laudibus.

Antiphona. Cor mundum crea in me Deus, et spiritum (0558D)rectum innova in visceribus meis. Psalmus

Oratio. Cordis nostri, fol. 210. Canticum. Sana me, Domine. fol. 259.

Matutinarium. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi, Domine. V\. Demonstra mihi viam, in qua ambulem; quia ad te, Domine, levavi animam meam.

Lauda. In sanctis ejus.

Lectio libri Malachim (Regum III cap. II).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Salomon sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. Et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei: Pacificusne est (0559A)ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus. Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille: Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei. Nunc ergo petitionem unam precor a te; ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum: Loquere. Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quicquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitem uxorem. Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi. Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravit eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit (0559B)ad dexteram ejus. Dixitque ei; Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam. Quae ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor. Responditque rex Salomon, et dixit matri suae: Quare postulas Abisag Sunamitem Adoniae? Postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me: et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae. Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. Et nunc vivit Dominus qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. (0559C)Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Joiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus. Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur. sermo 331 Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. Venit autem nuncius ad Salomonem, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem, non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini. et apprehendit cornu altaris. Nunciatumque est regi Salomoni, quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, (0559D)et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Joiadae, dicens: Vade, interfice eum. Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Haec dixit rex, egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renunciavit Banaias regi sermonem, dicens: Haec locutus est Joab, et haec locutus est mihi. Dixitque ei rex: Fac, sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei. Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israel, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda: et revertetur sanguis (0560A)illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino. Ascendit itaque Banaias filius Joiadae, et aggressus eum, interfecit sepultusque est in domo sua in deserto. Et constituit rex Banaiam filium Joiadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. Misit quoque rex, et vocavit Semei. Dixitque ei: Aedifica tibi domum in Hierusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc. Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum. Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Hierusalem (0560B)diebus multis. Factum est autem post annos tres, ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nunciatumque est Semei, quod servi ejus issent in Geth. Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. Nunciatum est autem regi Salomoni, quia isset Semei in Geth de Hierusalem, et rediisset. Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi: Quacumque die egressus fueris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi. Quare ergo non custodisti jusjurandum Domini; et praeceptum quod praeceperam tibi? Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum, quod (0560C)fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum. Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. Jussit itaque rex Banaiae filio Joiadae: qui aggressus, percussit eum, et mortuus est. (Regum III cap. III.). Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Aegypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam, et domum Domini, et murum Hierusalem per circuitum. Attamen populus immolabat in excelsis: non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui. R\. Amen.

(0560D)Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Capitula. Cognoscant gentes Christe, quod nomen sit tibi Dominus, pro quibus es patibulo crucis adpensus: quosque ignavia ignorantiae dedit, scientia restituat conditori: ut fidei convertantur constantia; et spe laetentur in gloria.

Pater noster.

Lauda. Feci judicium et justitiam. fol. 296.

Ad Tertiam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Fili, timor Domini gloria est, et gloriatio, et laetitia, et corona exultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium in longitudinem dierum (0561A)Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Dilectio Dei honorabilis sapientia. Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. Initium sapientiae, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur. Concupisce sapientiam, et Deus praebebit illam tibi: sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod bene placitum est illi, fides, et mansuetudo, adimplebit thesauros illius. Audi fili, 332 et suscipe verba intellectus, et ne abjicias consilium meum. Mitte pedem tuum in compedibus illius, et in torque ejus tuum collum. Qui audit illam, judicat populos: et qui intuetur illam permanebit confidenter. R\. Amen.

Lectio libri Malachim (III Regum cap. III).

(0561B)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi. Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum, sicut est hodie. Et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. Et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui enumerari, et supputari non potest prae multitudine. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere (0561C)inter bonum et malum: quis enim potest judicare populum istum, populum tuum hunc multum? Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset sominium: cumque venisset Hierusalem, stetit coram arca foederis Domini, (0561D)et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo, quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec: et eramus simul, nullusque nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. Mortuns est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum. Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, (0562A)apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram. Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex ait: Haec dicit, Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit. Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege: Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem: (commota quippe sunt viscera ejus super filio suo): (0562B)Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: haec est autem mater ejus. Audivit itaque omnis Israel judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. R\. Amen.

Antiphona 1. Deus meus ne elongeris a me: Deus meus in adjutorium meum intende. V\. Deus in te speravi, Domine non confundar in aeternum.

Oratio. Deus noster, ne elongeris qui longe factus es a persecutoribus tuis: ut tu solus in adjutorium nostrum respicias, qui in Cruce tua potestates hujus mundi triumphas. R\. Amen.

(0562C)Antiphona 2. Acuerunt linguas suas, sicut serpentes. venenum aspidum sub labiis eorum. V\. Qui cogitaverunt malitias in corde suo: tota die constituebant praelia.

Oratio. Eripe, Domine, gregem populi tui a laqueis viri iniqui: ut, passionis tuae circumfulti praesidio, nec hominem inimicum simplicitas Christiana incurrat; nec linguae dolosae in causis fidei, jacula pertimescat. R\. Amen.

333 Antiphona 3. Libera me, Domine, de ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te.

R\. O vos omnes, qui transitis per viam, aspicite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quia circumdederunt (0562D)me undique, et captivum duxerunt, P. Et non est qui consoletur, nisi tu, Deus. V\. Circumdederunt me inimici mei sicut apes ceram, et exarserunt sicut ignis in spinis; P. Et non est.

Preces. Verus Dei Filius Christe, P. Exaudi: populo supplicanti miserere. V\. Qui triumpho Crucis tuae salvasti solus orbem, tu cruoris tui poena nos libera, P. Et exaudi. V\. Qui moriens mortem damnas, resurgens vitam praestas, sustinens pro nobis poenam indebitam, P. Et exaudi. V\. Passionis tuae dies celebremus indemnes, ut per hoc dulcedo tua nos foveat, P. Et exaudi. V\. Pro quibus passus es crucem, non permittas perire; sed per crucem duo ad vitam perpetuam, P. Et exaudi.

(0563A)Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Exaltare, Domine, qui judicas terram: et, qui ultionem reddis superbis, pietatis medelam impertire redemptis: et ipse praeroga misericordiam reis, qui pro nobis es Cruci adjudicatus ab impiis.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio Ezechielis Prophetae (Cap. XXXVI).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et effundam super vos aquam mundam, et emundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et faciam vos, ut in praeceptis meis ambuletis, et (0563B)judicia mea custodiatis: ut sit signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. R\. Amen.

Antiphona 1. Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris. Et effundam super vos aquam mundam. V\. Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus sum ego.

Oratio. Effunde, Domine, super nos aquam mundam, qua in omne saeculum erexisti Ecclesiam tuam: ut, quos ex gentibus, videlicet de universis terris, in eam adglomeras, regnum eis tuum usquequaque concedas. R\. Amen.

Antiphona 2. Faciam vos ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis; ut non patiamini ultra opprobrium famis in gentibus. V\. Audite (0563C)haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem.

Oratio. Fac nos, Domine, in praeceptis ambulare, et judicia tua custodire: ut, qui malorum famelico ore saepe conlidimur, protectionis tuae dexterae conatu liberemur. R\. Amen.

Antiphona 3. Lex Domini immaculata, convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

Oratio. Lex tua inreprehensibilis convertat animas nostras: et testimonium tuum fidele praestet parvulis sapientiam: tuae quoque justitiae corda nostra laetificent, non contristent; tuumque praeceptum oculos mentium nostrarum illuminet. R\. Amen.

R\. Ecce per omnes semitas pascua eorum: non (0563D)esurient, neque sitient; P. Sed misericordiam suam exhibet eis Dominus Deus eorum. V\. Vide, Hierusalem, congregatos filios tuos, quia non percutientur ab aestu usque ad solem; P. Sed misericordiam.

Preces. Dicamus omnes: Miserere, Domine, et exaudi nos. P. Quia. V\. Jugum grave premit plebem; et non est, qui eruat nisi tu, Domine. P. Quia. V\. Peccata nostra nos incurvant, et flagellant; sed tu, Domine, libera. P. Quia. V\. Vastati sumus et turbati a gentibus; sed tu, Domine, defende nos. P. Quia. V\. Cor contritum et humiliatum ne spernas, sed laetum facias. P. Quia. V\. Dispersi sumus: ne a bestiis abigamur; sed jam redime, Domine. P. Quia. V\. Furorem tuum fac placatum (0564A)propter populum humiliatum. P. Quia. V\. Ululatum plebis audi clemens, et respice, Domine, quos redemisti sanguine. P. Quia.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Hymnum novum, et dulce caticum, ac tuae laudis praeconium, Domine, crebro nos tibi facito adclamare: ut in pascua vitae, id est, super aquam refectionis educando convertas: ut non esuriamus nec sitiamus in aeternum; dum pedes nostros in semitis tuis gratia tua feceris esse firmissimos.

Pater noster.

334 In Ramis palmarum ingrediente Vespera.

Lauda. Illumina, Domine, vultum tuum super nos servos tuos; P. Et doce eos justificationes tuas. V\. Declaratio sermonum tuorum illuminet eos, et (0564B)intellectum det parvulis. P. Et doce eos.

Oratio. Illumina Domine vultum tuum super nos, ut declaratio sermonum tuorum corda illuminet nostra; et intellectus pectora enutriat parvulorum: ut, dum mandata tua concupiscimus, sapientiae et intellectus spiritum corde patefacto sumanus. R\. Amen.

Antiphona. Benedicti Patris mei, venite: P. Percipite regnum, quod praeparatum est vobis ab initio saeculi. V\. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in unum.

Lauda. Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. V\. Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos.

Hymnus.

(0564C)Vocaris ad vitam, Sacrum Dei Genus, Creator asciscens, amat quae condidit: Redemptor attrahit benigno spiritu; Venite, dicit, vester unus sum Deus.


Damnationis vos jugum pressit grave; Collum dedistis ponderi nequitiae; Os tranquillavit guttur, et pernicies; Substate, quicquid affluit, totum ruit.


Prorsus relicto claritatis lumine Ingens chaos vos pessime concluserat: Locus Beatitudinis jam non erat; Cruenta terra qua re mors intraverat.


En, mitis adveni, creans, et recreans, Deus. Potens, infirmitatis particeps vestrae Valenter vos feram, concurrite; (0564D)Ut jam receptet vos ovile gaudii.


Signo crucis frons praenotetur indito: Aures, et os perfusa signet unctio: Praebete dictis cordis aurem: vividum Confessionis personate canticum.


Omnes novo estote laeti nomine: Omnes novae sortis fovet hereditas: Nullus manebit servus hosti subditus: Eritis unius Dei regnum manens.


Honor sit aeterno Deo, sit gloria Uni Patri, ejusque soli Filio, Cum Spiritu; quae Trinitas perenniter Vivit potens in saeculorum saecula. Amen.

(0565A)Capitula. Deus, qui ad judicium cum Sanctis omnibus venies, et tamen nunc in gremio matris Ecclesiae facis per fidem populos habitare unanimes, suscipe precem familiae tuae, et benedic hereditati tuae: injunge, ut et renatis jam nobis omnibus per aquam et Spiritum Sanctum sit remissio peccatorum; et his qui sacramentis fidei initiantur, perfectae credulitatis imprimatur mysterium: quo et in nobis et in illis ita verae fidei sacramenta fructificent, ut tu, solus sacramentorum ipsorum auctor, in nobis nunc et in aeternum solus exultes.

Pater noster.

Benedictio. Deus, qui Ecclesiam suam ditat multiplici foecunditate credentium, et regeneratis suam praebeat gratiam, et regeneraturis concedat, ut ad (0565B)sanctae fidei consummata perveniant mysteria. R\. Amen. Sit utrorumque plena salvatio, qui Christianorum est vera redemptio. R\. Amen. Ut in illo et credentes habeatis vitam, et cum credituris gaudia possideatis coelestia. R\. Amen.

Lauda. Pater, clarifica me claritate, quam habui apud te, priusquam mundus fieret. V\. Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.

Oratio. Declaratio sermonum tuorum illuminans, Domine, corda et intellectum, pectora enutriat parvula: ut, dum mandata tua concupiscimus, sapientiae et intellectus spiritum corde patefacto sumamus. R\. Amen.

(0565C)Lauda. Haec est generatio quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Jacob. V\. Domini est terra, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo.

Oratio. Aedifica Domine super aquam refectionis plebem, quam formasti per aquam baptismatis: ut legalibus inebriata doctrinis, illic nostrum inrapiat desiderium, ubi te dare aeternum promittis praemium Beatorum. R\. Amen.

Lauda. Inquirentes Dominum non deficient ab omni bono. Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos. V\. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in unum.

Oratio. Inquirentes te, Domine, dignanter exaudi, atque ut in te laudetur anima nostra 335 propitius (0565D)indulator imperti: et quia juxta es iis qui tribulato sunt corde, aurem tuam ad contritionem nostri spiritus pande; et ad pacem, quae exsuperat omnem sensum, corpora nostra et corda converte. R\. Amen.

DOMINICO IN RAMIS PALMARUM. Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum. fol. 3.

Oratio. Domine Deus Pater omnipotens, inspirator precum, teque invocantium velox auditor, voci nostrae, oramus, clementiae tuae aurem appone; et nostrorum vincula peccaminum potenti miseratione dissolve: ac, sicut nos gallorum canoribus ad matutini gratiam provocas consurgere, et prophetali vaticinio in lucem gentium unicae redemptionis praenuncias; ita (0566A)nunc navigantibus nobis intuitu superno adsiste. Sic, quaesumus, famulatus nostri vota suscipias: ut ad lucem lucis abundanti nos misericordia sublevando perducas. R\. Amen.

Antiphona. Super populum tuum, Deus salus tua et benedictio. Psalmus III.

Antiphona. Cor mundum crea in nos Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. Psalmus

Antiphona. In umbra alarum tuarum speramus, Deus, donec transeat a nobis iniquitas. Psalmus LVI.

Oratio. Domine Deus, apud quem confitentes medelam salutis inveniunt; dele piaculorum vulnera de cordibus hominum; et ostende super nos clementiae tuae clarissimum vultum; tuumque clamoribus supplicum (0566B)inclina sanctum auditum: Effunde mentibus nostris tuae gratiae donum; et concede postulantibus remedium quaesitum: ac qui ad impendendum debitum nostrae servitutis consurgimus; effunde benedictionis et salutis abundantiam super populum tuum: ac dele misericors scelus contractum; et fac nos esse liberos a reatu facinorum: audi gemitus poenitentium; largire indulgentiae fructum; et clamoribus pulsantium fidelium concede singulis suffragium postulatum. R\. Amen.

Antiphona 1. Annunciabitur Domino generatio ventura. P. Et annunciabunt justitiam ejus populo, qui nascetur, quem fecit Dominus. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.

(0566C)Oratio. Ecce, Domine, venturam, quam praedixit olim generationem Propheta; quae utique per fidem cucurrit, ut ad te veniat: Suscipe ergo eam: ut perfectione salutaris lavacri tincta, aeternae Hierusalem nobiscum possideat gaudia infinita. R\. Amen.

Antiphona 2. Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium. V\. Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: vivit cor eorum in saeculum saeculi.

Oratio. Christe, qui propter incredulitatem relinquens populum Synagogae, innumeram tibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliasti: imple quod prophetali vaticinio praedixisti; ut reminiscantur, et (0566D)convertantur ad te Deum universi fines terrae, adorentque te omnes patriae gentium, qui solus salvasti utique mundum: Suscita ergo tibi filios credulitatis, ex Circumcisione et Praeputio venientes: ut et quot veniunt, pervehantur ad fidei regnum; et quot venerunt vel venerint, nullis meritorum sordibus a tua hereditate priventur. R\. Amen.

Antiphona 3. Intrate portas Domini in confessione, P. Atria ejus in hymnis confessionum. V\. Jubilate Domino omnis terra, psalmum dicite nomini ejus.

Oratio. Servientes tibi, Domine, in timore, intremus portas tuas in confessione, et atria tua in hymnis confessionum: laudemus nomen tuum; quoniam suavis es: atque ut os nostrum dilatetur in tuis laudibus, (0567A)cor nostrum instiges; et in saeculum praecedet veritas infinita. R\. Amen.

R\. Boves meae et oves gregis mei vos estis;

P. Et ego Dominus vester, dicit Dominus,

V\. Dabo legem meam in visceribus vestris, et in cordibus vestris adscribam eam, et eritis mihi in populum; P. Et ego.

Oratio. Christe, Filius Dei Patris, qui ad oves, quae perierant domus Israel, te missum esse testaris; ut verus pastor super oves tuas invigila, et gubernacula in eis praetende pastoria: quo tuae custodiae defensione vallata, et credentes et credituri morsum evadant insatiabilis inimici. R\. Amen.

Ad Canticum. Antiphona. Attende coelum, et loquar, et 336 audiat terra verba ex ore meo: exspectetur (0567B)sicut pluvia eloquium meum. Quia nomen Domini invocavi.

Canticum. Attende coelum. fol. 4.

Matutinarium. Hierusalem vitae claritatem, quae tibi a Deo superveniet: ecce filii tui collecti ab oriente et occidente gaudentes in regno Dei. V\. Lauda Hierusalem Dominum: conlauda Deum tuum Sion.

Lauda. Seniores cum junioribus laudate Dominum; P. Et exaltate nomen ejus solius. V\. Confitemini Domino in coelo et in terra; P. Et exaltate. V\. Hymnum dicite Deo omnes servi ejus; P. Et exaltate.

Lectio libri Samuelis (I Regum cap. XVI).

R\. Deo gratias.

(0567C)In illis diebus: Dixit Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. Et ait Samuel: Quo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi. Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei. Dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus? Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni, sanctificamini, et venite mecum ut immolem. (0567D)Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. Cumque ingressi essent, vidit Heliab, et ait: Num coram Domino est Christus ejus? Dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus: quoniam abjeci eum, neque juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Et vocavit Isai Aminadab, et adduxit eum coram Samuel. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus. Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. Dixitque Samuel Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc (0568A)reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, et unge eum, ipse est enim. Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est Spiritus Domini a die illa in David. R\. Amen.

Hymnus. Vocaris ad vitam. fol. 334.

Capitula. Ne obliviscaris Domine vocem quaerentium te; et superbiam eorum, qui te oderunt, ascendentem in sempiternum: ut hi, qui per adnotationem officii in gremio Ecclesiae matris suscepti sunt; ad sacri Baptismatis gratiam accedere mereantur: quo et illi talia optantes perceptum inter nos lavacri (0568B)non denegatur mysterium; et ipsi nobiscum possideant gaudium infinitum.

Lauda. Pater, clarifica me. fol. 334.

Exeunte Vespera.

Lauda. In noctibus extollite. fol. 140.

Antiphona. Pater sancte, quos dedisti mihi, volo ut, ubi ego sum, et ipsi sint mecum. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.

Lauda. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit: sanctifica illos, ut sint et ipsi sancti in veritate. V\. Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.

Hymnus. Vocaris ad vitam. fol. 334.

Capitula. Haec est, Domine, novellae generationis (0568C)inclyta fides, quae te exquirit, ut videat; quae te concupiscit, ut in te feliciter vivat: Aperi ergo eis, quaesumus, sanctae fidei sacramentum: ut in qua nos perfectione conscendisse cognoscimus, in ea etiam et hos illustres existere gratulemur: ut et illi ad redemptionis perveniant gaudia, et nos perceptae redemptionis inlibata in nobis conservemus mysteria.

Pater noster.

Benedictio. Christus Dominus, qui salutis suae signo humano generi dat salutem, det nobis cum his, qui nunc ad ejus veniunt fidem, pervenire ad aeternam hereditatem. R\. Amen. Donet quoque vobis inlibatum redemptionis nostrae capere fructum, et illis feliciter ad salutaris lavacri pervenire mysterium. R\. Amen. Ut regeneratis et regeneraturis sic (0568D)divinae protectionis gratia faveat, ut nullum ex his ab aeterna possessione excludat. R\. Amen.

Lauda. Notum feci eis, Domine, nomen tuum, 337 et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. V\. Lex Domini immaculata convertens animas.

Oratio. Notam nobis fac, Domine, tuam justitiam; et ut eam exquiramus, cor nostrum ardore caritatis accende: da intellectum sensui nostro, quo valeamus tuae legis abdita prescrutari: da perfectionem fidei, ut possimus tuorum praeceptorum ordinem custodire; ut per haec et a peccato immunes, et beatae vitae efficiamur heredes. R\ Amen.

Lauda. Legem pone eis Domine viam justitiae: et (0569A)exquirant eam semper. R\. Da mihi intellectum, et perscrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde, Domine.

Oratio. Inclina cor nostrum, Domine, in testimonia tua; a quo intuitus vanitatis averte: ut ab amore terreno nos segreges: et supernae dilectioni consocies. R\. Amen.

Lauda. Da eis intellectum, Domine, ut discant mandata tua. R\. Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verbo tuo speravi.

Oratio. Aequitatem testimoniorum tuorum, Domine, da nobis avidiori sensu capere: ut, quod mortificat in nos stultitia vivificet a te sapientia destinata. R\. Amen.

SECUNDA FERIA POST RAMOS. Ad Matutinum. (0569B) Antiphona. Exsurge Domine: salvum me fac Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Psalmus III.

Oratio. Exsurge Domine, non a somno, non a loco, non e tempore, immense pervigil sempiterne: ut quia pusillum gregem tuum multi persequuntur, multi lacerant; tu propitiator atque defensor adesto spes a turbine, umbraculum ab aestu: et insurgentium feritatem, nos quaesumus, et consilia iniqua, despicias; et saevientium in nos dentes ac pedes conteras; et circumdantium nos millia collecta disperdas. R\. Amen.

Antiphona 1. Ne tradideris me, Domine, in manibus persequentium me: quoniam insurrexerunt in (0569C)me testes falsi, et mentiti sunt ipsi sibi. Adjutor meus es tu, Domine: ne derelinquas me. V\. Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo?

Oratio. Ne tradideris Domine Ecclesiam tuam in persequentium se manu cruenta: ut insurgentes in ea testes falsi, resileant; cum in ea Crucis vexilla fuerint elevata. R\. Amen.

Antiphona 2. Cum operantibus iniquitatem ne perdas me, Domine; cum his, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. R\. Secundum operationem manuum eorum retribue illis: redde retributionem eorum ipsis.

Oratio. Cum operantibus iniquitatem ne perdas (0569D)nos Domine: et quia passionis tempore loquentes foris pacem, mala autem in cordibus meditantes, singulari patientia perferre dignatus es: nos famulos tuos et a totius simultatis vitio liberes, et a talium conventu et hic et in aeternum reddas exsortes. R\. Amen.

Antiphona 3. Curcumdederunt me inimici mei, sicut apes ceram, et exarserunt, sicut ignis in spinis: et in nomine Domini superavi eos. V\. Tamquam cumulus arenae impulsus sum, ut caderem: et Dominus suscepit me.

Capitula. Circumdantes animam tuam, Christe Domine, inimici alacriter super te, ut apes super ceram, inruerunt; cum tempore passionis cuneus super te exarsit, sicut ignis in spinis. Et ideo quaesumus, (0570A)ad precem Ecclesiae tuae jam respice: et cruentum saevientis hostis de manu gladium tolle: ut mucronem suum decisum sentiat, cum per eos, quos tenurit, fidei tuae cognoverit praedicari doctrinam. R\. Amen.

R\. Congregati sunt adversus justum omnes principes Juda, et comprehenderunt eum dicentes Morte moriatur homo iste: et locutus est ad eos, dicens: P. Ecce ego in manibus vestris sum; operamini in me, sicut consiliamini in cordibus vestris: verumtamen, si morte condemnabitis, scitote, quia sanguinem innocentem contra vos traditis. V\. Omnes in sanguine insidiati sunt virum justum: venati sunt ad mortem; ipse autem pacifica verba loquebatur ad eos. P. Ecce. Non Gloria.

(0570B)Oratio. Jesu, Salvator noster et Domine, adversus quem omnes Juda principes congregati, immane facinus perpetrantes, sanguinem innocentem effundunt: quo et Mundus 338 veternosi criminis elogio emundatur, et cuncta, quae in terra sunt, unione pacis sociata noscuntur; nos ejusdem tui cruoris perceptione a cunctis sordibus delictorum emacula, et innocentiae bono exorna: quatenus vinculo alternae pacis innexi, tempore judicii tui tibi ut verae pacis filii praesentemur, et ex tuae visionis intuitu nullatenus confundamur. R\. Amen.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam. fol. 161.

(0570C)Ad Canticum. Antiphona. Factus sum in derisum tota die, et omnes subsannabant me.

Canticum. Seduxisti me, Domine. fol. 276.

Matutinarium. In matutinis meditabor in te: quia factus es susceptor meus, Domine. V\. Deus Deus meus ad te de luce vigilo.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis: Angeli ejus, laudate eum.

Lectio libri Malachim. (III Regum cap. XI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus cum esset Salomon senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed colebat Salomon Astherthen deam Sidoniorum, et Chamos (0570D)deum Moabitarum, et Moloch idolum Ammonitarum. Fecitque Solomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David pater ejus. Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab, in monte contra Hierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis. Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo, et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit quae mandavit ei Dominus. Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum (0571A)meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. Verumtamen in diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud, nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum, et Hierusalem quam elegi. Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni, Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom. Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculum in Idumaea (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israel, donec interimeret omne masculum in Idumaea), fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Aegyptum: (0571B)erat autem Adad puer parvulus. Cumque surrexissent de Madian, venere in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde intimam, ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. Genuitque ei soror Taphnes Genebath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. Cumque audisset Adad in Aegypto, dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam. Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quaeras (0571C)ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me. Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliadam, qui fugerat ad Adarezer regem Soba dominum suum: et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco, eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria. Hieroboam quoque filius Nabath Euphrataeus de Sareda servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua: levavit manum contra regem. Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris (0571D)sui. Erat autem Hieroboan vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph. Factum est igitur in tempore illo, ut Hieroboan egrederetur de Hierusalem, et inveniret eum. 339 Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro. Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes, et ait ad Hieroboan: Tolle tibi decem scissuras: haec enim dicit Dominus Deus Israel; Ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Porro una tribus remanebit ei, propter servum meum David, et Hierusalem civitatem, quam elegi (0572A)ex omnibus tribubus Israel: eo quod dereliquerit me, et adoravit Astherthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus. Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea. Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus: filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex (0572B)super Israel. Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum, et tradam tibi Israel: et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. Voluit ergo Salomon interficere Hieroboam: qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia, quae fecit, et sapientia ejus: ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis. Dies autem, quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. Dormivitque (0572C)Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius ejus pro eo. (Cap. XII.) Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis populus Israel ad constituendum eum regem. At vero Hieroboam filius Nabath, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Aegypto. Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Hieroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus, (0572D)iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre ejus, cum adhuc viveret, et ait eis: Quod datis consilium, ut respondeam populo? Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus: qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos? Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater (0573A)tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis; ego autem caedam vos scorpionibus. Et non acquievit rex populo: quoniam adversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Abiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath. Videns itaque populus, quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quae nobis pars in David? vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua Israel, nunc vide domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua. Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit (0573B)Roboam. Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Hierusalem: recessitque Israel, a domo David, usque in presentem diem. Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Hieroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel, nec 340 secutus est quispiam domum David praeter tribum Juda solam. Venit autem Roboam Hierusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin centum octoginta millia electorum virorum et bellatorum, ut pugnarent contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. Factus est autem sermo (0573C)Domini ad Semeiam virum Dei, dicens: Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens: Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus jam praeterit. f. 257.

Capitula. Exaudi Domine lamentabilem Ecclesiae tuae gemitum; qui pro ea sustulisti injuriam passionum: ignominiis careat, quae se salvatam tuis passionibus non ignorat: ut aeternitatis tuae judicio, (0573D)et pressurarum eam tribulationibus releves, et tibi coronandam sine fine associes.

Pater noster.

Lauda. Inquirentes Dominum non deficient ab omni bono. Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos. V\. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum.

Oratio. Inquirentes te Domine dignanter exaudi; atque ut in te laudetur anima nostra, propitius indultor imperti: et quia juxta es his qui tribulato sunt corde, aurem tuam ad contritionem nostri spiritus pande: et ad pacem, quae exsuperat omnem sensum, corpora nostra et corda converte. R\. Amen.

Ad Tertiam. (0574A) Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXXVII).

R\. Deo gratias.

Fili, omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? Sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur. O praesumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia, et dolositate illius? Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum. Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in operibus tuis. Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso. A consiliario serva animam tuam: prius scito quae sit illius necessitas: et quod ipse in (0574B)animo suo cogitabit: ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi: Bona est via tua; et stet e contrario videre quid tibi eveniat. Cum viro religioso tracta de sanctitate, et cum justo do justitia. R\. Amen.

Antiphona 1. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. V\. Disrumpamus vincula eorum: et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Oratio. Christe Deus, apud quem reges terrae astiterunt meditantes inania, et principes convenerunt; da nobis speciale munus hoc gratiae, ut adversis nesciamus ullo modo cedere: quo sic in furore tuo infidelitas conturbetur, ut ex tuo adjutorio nostra credulitas coronetur. R\. Amen.

(0574C)Antiphona 2. Genua mea infirmata sunt prae jejunio: et caro mea immutata est propter misericordiam. Et ego factus sum opprobrium illis. V\. Deus laudem meam ne tacueris: quoniam os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.

Oratio. Unigenite Fili Dei, cujus in jejunio infirmata sunt genua; cujusque caro immutata est propter oleum: fac nos post te efficaciter currere in odorem unguentorum; ut qui factus es in opprobrium inimicis nostris, efficiaris potentia salutaris. R\. Amen.

Antiphona 3. Ego, Domine, cum mihi molesti essent, iuduebam me cilicio. Et humiliabam in jejunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertebatur. (0574D)V\. Sicut proximum, et sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tamquam lugens contristatus, ita humiliabar. Non dicatur Gloria.

R\. Animam meam dilectam tradidi in manibus inimicorum meorum. Et facta est mihi hereditas mea tamquam leo in silva: dedit contra me vocem adversarius, dicens: Congregamini, et properate ad devorandum illum: posuerunt me in desertum solitudinis. P. Et luxit super me omnis terra, quia non est inventus, qui me cognosceret, nec faceret bene. V\. Posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis. P. Et luxit. Reiteretur R\

Preces. Precem populi tui, Domine, attende. P. Et parce peccatis nostris, quia pius es. 341 V\. Creator Mundi Domine, qui aequitatem judicas, tu (0575A)nos a malo libera dextera tua, P. Et parce. V\. Qui cruce tua Gentium adquiris tibi populum: dele peccata omnium placatus, Christe, P. Et. V\. Qui Patrem tuum invocas; et ut ignoscat, postulas: dimitte nobis debita, vincla relaxa, P. Et. V\. Qui paradisi requiem prius latroni confers, succurre poenitentibus vinctos, P. Et.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Deus Dei Fili, qui in suscepta veri hominis carne passionum injuriam pro nobis dignatus es tolerare; tu nos passionis tuae mysterio a morte perpetua liberos redde: ut, quos moriens et resurgens liberasti de tenebris, judicans et regnans eruas a tormentis.

Pater noster, etc.

Ad Sextam. (0575B) Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXV).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem: idcirco ecce ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac tuum. Daboque Rabbath in habitaculum Camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia (0575C)ego Dominus. Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel: Idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam te de terris, et conteram: et scietis quia ego sum Dominus Deus vester. R\. Amen.

Antiphona. 1. Custodi me, Domine, de manu peccatoris: ab hominibus iniquis libera me, Domine. V\. Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo et doloso libera me.

Oratio. Custodi nos, Domine, de manu peccatoris; et libera ab hominibus iniquis: ut, quia tu es protectio nostra; protectorem te in munere capiamus in gloriam sempiternam. R\. Amen.

(0575D)Antiphona 2. Dederunt fel in escam meam, et in siti mea potaverunt me aceto: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum. V\. Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva.

Oratio. Christe, Dei Fili, qui ultimo passionis exitu felle et aceto potatus es Judaeorum; praesta nobis, ut per hoc, quod tu amaritudinem propinatus es, amaritudinum tuarum nos potatione decbries: ut et amaritudo mortis tuae, dilectionis in nos augeat flammam; et resurrectionis potentia perfectam faciei tuae nobis repraesentet gloriam repromissam. R\. Amen.

Antiphona 3. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter (0576A)mortuos liber. V\. Domine Deus salutis meae, die clamavi, et nocte coram te.

R\. Unusquisque se a proximo suo custodiat; et in fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantavit, et omnis amicus fraudulenter incedit, P. Nec loquitur veritatem. V\. In labiis suis indulcat inimicus, ut subvertat amicum suum in foveam: ex multa enim loquela intentavit eum, et deridet. P. Nec loquitur.

Preces. Fac nobiscum, Domine, misericordiam: da veniam: dona indulgentiam; P. Et miserere placatus. V\. Qui Mundum salvare veniens, judicatus es; cum judex adveneris, non nos tradas cum impiis; P. Et miserere. V\. Qui crucis patibulo suspensus in ligno es, mortem nostri criminis tuis portas (0576B)in humeris; P. Et miserere. V\. Semel passus pro impiis, qui nunquam moreris, mortifica nos a vitiis, et cura vulnere crucis; P. Et miserere. V\. Ut tua nobis facies in judicium non praesentetur ad poenam; sed donet nobis veniam; P. Et miserere.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Deus Dei Fili, qui pro impiis passus es innocens; placita tibi nos innocentiae dignitate perlustra, et passionis tuae ignominiis salva: ut per indebita supplicia mortis tuae, nos debita evadamus tormenta iniquitatis nostrae. R\. Amen.

Pater noster. Et ne nos.

Ad Nonam. Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXVII).

R\. Deo gratias.

(0576C)Fili, dilige proximum, et conjungere fide cum illo. Quod si denudaveris 342 absconsa illius, non persequeris post eum. Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic qui reliquisti proximum tuum: et non eum capies: non illum sequaris, quoniam longe abest. Denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet: in conspectu oculorum tuorum conculcavit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa, dolosi dividet vulnera. Et qui foveam fodit, incidet in eam: et qui statuit lapidem (0576D)proximo suo, offendet in eo: et, qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniet illi. Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur. (Cap. XXVIII.) Relinque proximo tuo nocenti te: et tunc deprecanti tibi peccata solventur. R\. Amen.

Lectio libri Malachim (III Regum cap. XII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Hieroboam fecit solemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum. (Cap. XIII.) Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone (0577A)Domini in Bethel, Hieroboam stante super altare, et thus jaciente. Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum super te incendet. Deditque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum, quod locutus est Dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est. Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus, quam extenderat contra eum: nec valuit retrahere eam ad se. Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari juxta signum quod praedixerat vir (0577B)Dei in sermone Domini. Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat. Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera. Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum, neque comedam panem, neque bibam aquam in loco isto: sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti. Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel. Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel, ad quem venerunt (0577C)filii sui, et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei in illa die in Bethel; et verba quae locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit, et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum: et ait illi: Tu ne es vir Dei, qui venisti de Juda? Respondit ille: Ego sum. Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem. Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto: quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec (0577D)reverteris per viam qua ieris. Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et Angelus locutus est in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, et reduxit secum: comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum. Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens: Haec tibi dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in (0578A)sepulchrum patrum tuorum. Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetae, quem reduxerat. Qui cum abiisset, invenit eum leo 343 in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. Et ecce; viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitatem, in qua propheta ille senex habitabat. Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini, quod locutus est ei. Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum (0578B)in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec laesit asinum. Tulit quoque prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum, et posuit cadaver ejus in sepulcro suo: et planxerunt eum: Heu, heu, mi frater. Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est: juxta ossa ejus ponite ossa mea: R\. Amen.

Antiphona 1. Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea: in me pertransierunt irae tuae: circuierunt me sicut aqua, tota die: circumdederunt me simul. Elongasti a me amicum meum, et notos meos prae miseria. V\. Domine Deus salutis meae, (0578C)in die clamavi, et nocte coram te. Non dicatur Gloria.

Oratio. Egenti, et in laboribus consistenti Ecclesiae tuae, Christe, citius consolator occurre: ut tu, qui pro ea egens et pauper effectus es, donis coelestibus eam in futuro remuneres. R\. Amen.

Antiphona 2. Deus, injusti insurgunt super me, et sinagoga impiorum quaerit animam meam et non praeponent te ante se. V\. Et tu, Domine Deus, miserator, et misericors et verax. Non dicatur Gloria.

Oratio. Salvator et Domine, quem injusta super te insurgentium malitia perculit; et sinagoga impiorum linguis saeviens crucifixit; da nobis alto pietatis te semper mysterio sequi: ut in eo quod tu pro nobis et crucem passus es et sepulchrum, nos devicto saeculo (0578D)victores transeamus ad coelum. R\. Amen.

Antiphona 3. Conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates: et in ira molesti erant mihi. V\. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Contristamur ecce Domine a voce inimici, dum feralia super nos cadunt jacula odii: sed tu, qui pro nobis acerba sustulisti opprobria, nos famulos tuos et a tribulatione peccatoris elonga; et declinantes in nos iniquitates virtutis tuae disperde potentia.

Pater noster.

Ad Vesperum. (0579A) Lauda. Tu illuminas lucernam meam, Domine.

Antiphona. Exsurge, Domine, et intende judicio meo; Deus meus, et Dominus meus in causam meam. Psalmus XXXIV.

Lauda. Tu mandasti mandata tua custodire nimis. V\. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.

Hymnus. Vocaris ad vitam. fol. 334.

Capitula. Deus auctor luminis, conditor claritatis, qui summovisti omnia opera tenebrarum, ut in nobis lucis tuae plenitudo regnaret; respice, quaesumus; et per hoc lumen accensum hanc gratiam benedictionis a nobis omnibus exoratus infunde: ut, (0579B)sicut haec flamma in altaris tui obsequium constituta vincit tenebras ac repellit, ita inluminatio tua a sensibus nostris superet omnem fomitem vitiorum.

Pater noster

Benedictio. Christus Dominus vos custodiat propitius, et benedicat placatus. R\. Amen. Clementia sua vos protegat, et a cunctis malis incessanter defendat. R\. Amen. Ejus vos gaudeatis munere digni, qui peccatorum veniam concedit benignus. R\. Amen.

Lauda. Inquirentes Dominum. Quaere. f. 340.

TERTIA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Exsurge Domine, salva me Deus meus. (0579C)Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Psalmus III.

Oratio. Exsurge Domine Deus noster in auxilio. fol. 258.

Antiphona 1. Eripe a framea animam meam, 344 Domine, et de manu canis unicam meam. Libera me de ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te. Non dicatur Gloria.

Oratio. Christe Fili Dei eripe animam nostram a framea inimici potentissimi: ut tu noster sis semper liberator de ore leonis; qui animam tuam potenter eduxisti ab inferis. R\. Amen.

(0579D)Antiphona 2. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: debellabant me gratis. Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam. V\. Posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.

Oratio. Adversum te inimici tui, Domine, malum locuti sunt; tunc utique quando te Magistrum bonum captiosa adulatione laudabant. Qui ergo odiosis sermonibus eorum expugnari et circumdari te passus es; confessionis nostrae, supplices jam quaesumus, suscipe preces. R\. Amen.

Antiphona 3. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat vero Israel. Saepe a juventute mea: (0580A)etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: longe fecerunt injustitiam suam. V\. Confundantur et avertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.

Oratio. Ecce, Domine, supra Ecclesiae tuae dorsum iniquitas onerosa peccantium fabricata est superborum; cum incorrigibiles moribus, membra tua atrociter expugnant. Da ergo, quaesumus, nobis, ita tolerantiae virtute fulciri; ut eos, quos in dorso animae nostrae sanandos portamus, salubriter nobiscum ad coeleste stabulum reportemus: quo, uno ac singulari denario cum illis accepto, et nos de praedicatione mereamur percipere lucrum, et ipsi de obedientia capiant nobiscum praemium sempiternum. R\. Amen.

R\. Collocaverunt me, quasi signum ad lanceam, (0580B)inimici mei, et brachio suo comprehenderunt me. Cibaverunt me amaritudine, et ebriaverunt felle unicam meam. Percusserunt ad numerum dentes meos; P. Et consummaverunt in pace animam meam. V\. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. Lapsa est in lacu vita mea, et posuerunt lapidem super me; O. Et consummaverunt.

Oratio. Salvum fac populum tuum Domine dextera tua; et, qui dedisti timentibus te crucis significationem, da plenissimae fidei dignitatem: ut, quos peccantes repuleras, convertentes suscipias: et tu da in tribulatione auxilium necessarium, qui pro peccatoribus factus es pretium: et ipse tribulantem inimicum ad nihilum redigas; ipse redemptos in civitatem circumstantiae introducas. R\. Amen.

(0580C)In Laudibus.

Antiphona. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae: et exultabit lingua mea justitias tuas. Psalmus

Oratio. Christe Deus nostrae salutis, qui passionibus tuis nostrorum criminum passiones extinguis; libera nos de sanguinum viris, et ab omnibus corruptionibus nostris: ut facta carnis et sanguinis declinantes, non virorum sanguinum praecipitio interitus, sed placentium tibi mereamur numero aggregari. R\. Amen.

Ad Canticum. Antiphona. Domine, vim patior, responde pro me. Quid dicam, aut quid respondebo tibi, cum ipse fecerim?

(0580D)Canticum. Ego dixi: In dimidio dierum meorum, etc. fol. 122.

Oratio. Recordare Domine Jesu Christe, quoniam passus es in conspectu inimicorum tuorum; dum te innocentem invenissent in fictionibus eorum; sed quia nos ab inimicis nostris infestamur, praesta, ut responsio nostra apud te vera inveniatur. R\. Amen.

Matutinarium. Rex meus et Deus meus, ad te orabo: Domine mane exaudies vocem meam. V\. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo, Domine.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis. Laudate omnes Angeli ejus: laudate.

(0581A)Lectio libri Malachim (III Regum cap. XVII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus locutus est Dominus ad Heliam Thesbitem, dicens: Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et 345 ibi de torrente bibes: corvisque praecepi ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens: non enim pluerat super terram. Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens: Surge, et vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut (0581B)pascat te. Surrexit, et abiit in Sareptam Sidoniorum. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. Ad quam Helias ait: Noli timere, sed vade, et fac, sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. (0581C)Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque in diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae. Quae abiit, et fecit juxta verbum Heliae: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Heliae. Factum est autem post verba haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo balitus. Dixit ergo ad Heliam: Quid mihi et tibi vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Et ait ad eam Helias. Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, (0581D)et posuit super lectum suum. Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus? Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. Et exaudivit Dominus vocem Heliae: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Tulitque Helias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi: En vivit filius tuus. Dixitque mulier ad Heliam: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. R\. Amen.

(0582A)Hymnus. Noctis tempus jam. fol. 257.

Capitula. Deus Dei Fili, qui diligens oderis, et parcens occidendus impeteris, dum in persecutoribus tuis, et benignus ostenderis, et misericors inveniris; da nobis, ut per passionis tuae vulnera, nostra expientur delicta: ut, qui humilis pro nobis passus es mortem, gloriosus aeternam nobis tribuas claritatem.

Pater noster.

Lauda. Haec est generatio quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Jacob. V\. Domini est terra, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Oratio. Educa Domine super aquam refectionis plebem, quam formasti per aquam baptismatis: ut, (0582B)legalibus inebriata doctrinis, illuc nostrum rapiat desiderium, ubi te dare aeternum promittis praemium Beatorum. R\. Amen.

Ad Tertiam. Ecclesiastici Salomonis (Cap. XV).

R\. Deo gratias.

Fili, multa est sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. Attendite ab homine iniquo, et a proximo cave. (Cap. XVII.) Viae eorum coram ipso sunt semper, non sunt absconditae ab oculis ipsius. In unamquamque gentem praeposuit rectorem: et pars Dei Israel facta est manifesta. Et omnia opera eorum sicut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione (0582C)inspicientes in viis eorum. Non sunt abscondita testamenta per iniquitatem eorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. Eleemosyna viri quasi signaculum in ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput illorum, 346 et convertet inferiores partes terrae. Poenitentibus autem dedit viam justitiae, et corroboravit deficientes sustinere, et destinavit sortem veritatis. Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: et sta in sortem praepositionis et orationis altissimi Dei. R\. Amen.

Lectio Hieremiae Prophetae. Threnorum (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Ego vir videns paupertatem meam, et virga indignationis (0582D)ejus. Me minavit, et adduxit in tenebris, et non in lucem. Tantum in me vertit manum suam tota die. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea. Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore. In tenebrosis conlocavit me, quasi mortuos sempiternos. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum. Sed et cum clamavero, et oravero, exclusit orationem meam. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas subvertit. Ursus insidians factus est mihi, leo in abscondito. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam: misit in renibus meis filias pharetrae suae. Factus sum in derisum omni populo (0583A)meo, canticum eorum tota die. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Confregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. Inundaverunt aquae super caput meum: et dixi: Perii. Invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo gravissimo et clamoribus. Appropinquasti in die, qua te invocavi: dixisti: Ne timeas. Judicasti Domine causam animae meae, redemptor vitae meae. Vidisti Domine iniquitates eorum adversum me: judica judicium meum. Audisti obprobria eorum Domine, omnes cogitationes eorum adversum me; labia insurgentium mihi, et meditationes eorum (0583B)adversum me tota die. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. Redde eis vicem Domine juxta opera manuum suarum. Dabis eis scutum cordis laborem tuum. (Cap. IV.) Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. R\. Amen.

Antiphona 1. Libera me, Domine, de ore leonis: et de manu canis eripe animam meam. Ut narrem nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te, Domine Deus meus. V\. Eripe a framea animam meam: et de manu canis unicam meam.

(0583C)Oratio. Libera nos Domine de ore leonis; qui injuriam perpessus es crucis; ut in medio Ecclesiae te laudantes, narremus nomen tuum fratribus nostris: qui solus victor factus es mortis. R\. Amen.

Antiphona 2. Exurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Retribuebant mihi mala pro bonis. Ego autem induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam. V\. Sicut proximum, et sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tanquam lugens et contristatus ita humiliabar.

Oratio. Deus Dei Fili, adversus quem exurgentes iniqui, dum ignoranda interrogant, se ipsos ignorantia caecitatis jugulant reddentes tibi pro bonis mala: da nobis, sic in tuis passionibus conlaetari, ut in coelestis gloriae curia mereamur coronandi admitti. R\. (0583D)Amen.

Antiphona 3. Improperium, et miseriam expectavit anima mea. Et sustinui qui mecum contristaretur, et non fuit: consolantem me non inveni. V\. Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.

R\. Conclusit vias meas inimicus: insidiator factus est mihi, sicut leo in absconditis. Semitam meam subvertit, et confregit. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. Replevit, et inebriavit me amaritudine. Comprehenderunt me inimici mei sine causa quasi avem in muscipula. Deduxerunt in lacu mortis vitam meam, et posuerunt lapidem contra me. Vide Domine iniquitates eorum et judica causam animae meae, P. Defensor vitae meae. (0584A)V\. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. Redde eis vicem Domine, P. Defensor.

Preces. Parce, Jesu redemptor; subveni redemptis delens peccata nostra. P. Pretio sanguinis. V\. Sacratae manus illae, quae cruci sunt affixae, nos a delicto purgent P. Pretio. V\. Vox, quae oravit Patrem, ut hostibus 347 parceret, haec nos tibi commendet delens peccata nostra P. Pretio. V\. Omni nos reple bono; et fac carere malo, ut satiemur omnes P. Pretio. V\. Hodie finem nostris pone, Christe, delictis, ut cras reficiamur P. Pretio.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Christe Dei Fili, quem atrox persequentium turba caeco furore persequitur, et persequens (0584B)obcaecatur: dum Hominem in te passionibus punit, et, Deitatis in te substantiam non agnoscit; concede nobis, ut, te Deum verum, et Hominem, unum Christum esse fatentes, ab aeternis suppliciis haberi mereamur extorres.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Michaeae Prophetae (Cap. VII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur. Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est: et magnus locutus (0584C)est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. Qui optimus in eis est, quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. Nolite credere ab amico: et nolite confidere in duce: ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurget adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: et inimici hominis domestici ejus. Ego autem ad Dominum aspiciam, expectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus. Ne laetaris inimica mea super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum: educet me in lucem, (0584D)videbo justitiam ejus. Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcatione ut lutum platearum. Dies, ut aedificentur maceriae tuae: in die illa longe fiet lex. In die illa et usque ad te veniet Assur, et usque ad civitates munitas; et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae. R\. Amen.

Antiphona 1. Venantes captati sunt quasi avem inimici mei gratis. Morti tradiderunt animam meam (0585A)V\. Et tu Domine deridebis eos: pro nihilo habebis omnes gentes.

Oratio. Christe Dei Fili, qui sine causa delicti, et morti es traditus, et venantium laqueis inretitus; facito, ut per indebitam mortem tuam mors nobis debita devincatur: ut, qui pro nobis es traditus innocens, per bonum innocentiae ad te nos facias quandoque pervenire felices. R\. Amen.

Antiphona 2. Tota die exprobraverunt me inimici mei: et qui me laudabant adversum me jurabant; tu autem Domine miserere mei. V\. Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.

Oratio. Tota die exprobrabant te inimici tui injuste; cum te mundi Dominum non solum non agnoscerent; (0585B)sed et viri pacifici adversus te jurarent: Praesta ergo nobis, ut qui passionem tuam recte credimus; in resurrectione aeterna tecum pariter sine fine vivamus. R\. Amen.

Antiphona 3. Dominus mihi adjutor est: non timebo, quid mihi faciat homo. Dominus mihi adjutor est: et ego videbo inimicos meos. V\. Tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.

R\. Subito vulneravit me invidus diabolus, et ad nihilum redacta sunt ossa mea. Fratres mei testimonium dicunt contra me: P. Libera me, Domine. V\. Custodi me Domine de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis P. Libera me, Domine.

Preces. Parce, Jesu redemptor, et subveni redemptis (0585C)delens peccata nostra P. Pretio sanguinis tui. V\. Corpus nostrum, quod cruci affigi voluisti, te judicante, salva P. Pretio. V\. Non judices in ira, pro quibus judicatus es, alapis es caesus delens peccata nostra P. Pretio. V\. Quorum peccata tuis in humeris portasti; hos, ne ruant, custodi P. Pretio. V\. Hodie in nobis purgationem foetoris sentiant, et cras reple delens peccata nostra. P. Pretio.

Hymnus. O Nazarene, lux, fol. 144.

348 Oratio. Christe Deus, qui injuriam mortis et crucis pro nobis sustulisti; da nobis, ut per te victores efficiamur nostri piaculi: ut in eo, quod tu post mortem resurgis in gloriam, nos a morte vitiorum, numquam ulterius casuri resurgamus per gratiam.

(0585D)Pater noster.

Ad Nonam. Sapientiae Salomonis (Cap. XVI).

R\. Deo gratias.

Fili, Deus sermone suo omnia sanat. Ipse enim vitae et mortis habet potestatem, et deducit ad portas mortis, et reducit: homo autem occidit per malitiam animam suam, et cum exibit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam, quae recepta est: sed tuam, Domine, effugere manum impossibile est. Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus persecutionem passi, per ignem consummati. Quod enim mirabile in aqua erat, quod omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex enim est orbis justorum: (0586A)sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis ardebat, ut iniquae terram nativitatis exterminaret. Pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum, et paratum panem de coelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te credunt, conservat. Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: ut notum omnibus esset, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem, et ad orientem lucis te Dominum adorare. R\. Amen.

Lectio libri Malachim (III Regum cap. XVIII).

(0586B)R\. Deo gratias.

In diebus illis: Factus est sermo Domini ad Heliam Thesbitem, dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae. Ivit ergo Helias ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria. Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae: Abdias autem timebat Dominum Deum valde. Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos, et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant. Diviseruntque sibi regiones, ut circumirent (0586C)eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. Cumque esset Abdias in via, Helias occurrit ei: qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait: Num tu es domine mi, Helias? Cui ille respondit: Ego. Et dixit: Vade, et dic domino tuo: Adest Helias. Et ille, Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, in quo non miserit dominus meus, te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. Et nunc dicis mihi: Vade, et dic domino tuo: Adest Helias. Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro: et ingressus nunciabo (0586D)Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. Numquid non indicatum est tibi domino meo, quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua? Et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo: Adest Helias: ut interficiat me? Et dixit Helias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei. Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei. Venitque Achab in occursum Heliae. Et cum vidisset eum, ait: Tu ne es ille, qui conturbas Israel? Et ille ait: Non ego turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui (0587A)dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel. Misit Achab ad omnes filios Israel, et congregavit prophetas in monte Carmeli. Accedens autem Helias ad omnem populum Israel, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei 349 populus verbum. Et ait rursus Helias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta, prophetaeque Incorum quadringenti viri sunt. Dentur nobis duo boves; et illi eligant sibi bovem unum, (0587B)et in frusta caedentes, ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam. Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Dei mei: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus, ait: Optima propositio, quam locutus est Helias. Dixit ergo Helias prophetis Baal: Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis: et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis. Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare, quod fecerant. Cumque esset (0587C)jam meridies, illudebat illis Helias, dicens: Clamate voce majore: Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris, et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes: dixit Helias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat: et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israel erit nomen tuum Et aedificavit de lapidibus altare in nomine (0587D)Domini: fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas, in circuitu altaris, et composuit ligna: divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, et ait: Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum, et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio id ipsum facite. Feceruntque tertio, et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est. Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Helias propheta, ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, ostende hodie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et juxta praeceptum tuum feci omnia verba haec. Exaudi me Domine, exaudi me: ut discat (0588A)populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. Dixitque Helias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Helias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. R\. Amen.

Antiphona 1. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. V\. Dominus retribuet pro me: Domine misericordia tua in aeternum: opera manuum tuarum (0588B)ne despicias.

Oratio. Si ambulaverimus in medio tribulationis nostrae, Domine vivifica nos; et super iram inimicorum nostrorum emitte manum tuam: et libera nos dextera tua, qui vicisti mundum per Crucis tuae invictissimum signum: ut per te ab aereis hujus mundi potestatibus insigniter liberati, triumphantes et ovantes petamus intima coeli. R\. Amen.

Antiphona 2. Pone, Domine, lachrymas meas in conspectu tuo; convertantur inimici mei retrorsum, et cognoscam ego, quia tu es Deus meus. V\. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. Multiplicasti animam meam in virtute: ecce cognovi, quoniam Deus meus es tu.

Oratio. Pone Domine in conspectu tuo contra eos, (0588C)qui nos oderunt, nostrarum obices lachrymarum: ut jam tandem inimici nostri convertantur retrorsum, qui nos insano odio persequuntur: sicque, rogamus, nostri criminis incendia ubertas lachrymarum extinguat, ut passionis tuae celebritas per arctam gradientes viam ad gaudia nos pertrahat infinita. R\. Amen.

Antiphona 3. A laqueo linguae iniquae libera me, Domine, et a labiis operantibus mendacium. Libera me a rugientibus, paratis ad escam, et de manu quaerentium animam meam. V\. Ad Dominum cum tribularer 350 clamavi: et exaudivit me.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Christe Dei Patris individua proles, qui adsumpto homine laqueos iniquae linguae perpessus es; (0588D)tu Ecclesiam tuam ab omnium passionum inlecebris libera; a nocibilitate labiorum detrahentium inlaesam conserva: quatenus a rugientibus, ministris scilicet diabolicae potestatis exempta, tibimet coelesti in curia inhaereat gloriosa.

Pater noster.

Ad Vesperum. Lauda. Illuminatio mea, et salus mea Dominus.

Antiphona. Invoca me in die tribulationis: et eripiam te, et glorificabis me. Psalmus XLIX.

Lauda. Veniat super nos, Domine, misericordia tua; et salutare tuum, et eloquium tuum. V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.

(0589A)Hymnus. Vocaris ad vitam. fol. 334. Capitula. Deus auctor luminis. fol. 343. Lauda. Haec est generatio. fol. 345.

FERIA QUARTA. Ad Matutinum. Antiphona. Salvum me fac Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti. Psalmus III.

Oratio. Confessionem nostram Domine post quietem, dignam tuis conspectibus effice: ut sicut resurrectio nostra in te sumpsit exordium; ita vita nostra a te habeat praemium, nostraque fragilitas tuo muniatur auxilio: ut hostium millia rabido nos circumdantium fremitu, tuo dispargantur judicio, tuoque conterantur respectu, tuisque jaculis vulnerentur: (0589B)et plebs a te condita, a te redempta, ex te suscepta, fidei merito sanctoque famulatu semper ad te concurrat; tuisque in atriis te crebro laudatura consurgat. R\. Amen.

Antiphona 1. Posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. Juxta est enim qui me justificat. V\. Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.

Oratio. Christe Deus, qui mundum veniens liberaturus in carne, faciem tuam, ut petram posuisti durissimam; erige nos passionis tuae exemplo et crucis circumvalla praesidio: ut et infidelitas per te confusa dispereat, et rursum fidelitas a te coronatura perveniat. R\. Amen.

Antiphona 2. Congrega, Domine, inimicos meos (0589C)quasi gregem ad victimam: sanctifica illos in die occisionis: quia dixerunt: Non videbit novissima nostra. V\. Domine, exaudi orationem meam: et clamor meus ad te perveniat. Non avertas faciem tuam a me.

Oratio. Congrega, Domine, inimicos tuos quasi gregem ad victimam, quo aut resipiscentes ad veniam redeant, aut in malis perdurantes aeternitatis judicio contabescant: ut tu solus, qui victima pro nobis munda oblatus es Patri, victores nos efficias criminis nostri. R\. Amen.

Antiphona 3. Non avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus, Domine Deus meus: appropinqua in die tribulationis, et dic animae meae: Ne timeas. Vide, Domine, iniquitates eorum adversum (0589D)me: judica judicium meum.

Oratio. Non avertas aurem tuam a singultu nostro, Domine, nec tuum removeas aspectum a corde contrito; sed in auxilium Ecclesiae tuae appropinqua: ut, qui tuis passionibus conformatur, tuis quoque muneribus consoletur. R\. Amen.

R\. Omnes adversarii mei persecuti sunt me, et non sunt satiati; ecce stylo scribentur sermones mei, et reponentur in libro, ut sint in testimonium: ego scio quia aeternus est. P. Qui me dereliquit super terram. Resurget caro mea, quae ista patitur. V\. Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Ecce Deus auxiliator meus. P. Qui.

(0590A)Oratio. Omnipotens Dei Filius Christe, cujus verba stylo ferreo, forti scilicet sententia Patrum, scripta dignoscuntur; in petra praedurissima, videlicet gentium corda, universa membrorum Ecclesiae tuae corda emolliens, nomina eorum in pagina libri vitae digiti tui sancto stylo conscribe; quo et naturali turgedine careant, et verae humilitatis gratia enitescant. R\. Amen.

In Laudibus.

Antiphona. Deus, propter te a peccatis meis faciem tuam averte: et omnes iniquitates meas dele. Quoniam ego in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis peperit me mater mea. Psalmus

351 Oratio. Agnoscentibus nobis. fol. 259.

Antiphona Dominus mecum est quasi bellator fortis: (0590B)idcirco qui persequuntur me, cadant, et infirmi fiant: confundantur vehementer, quia non intellexerunt obprobrium sempiternum.

Canticum. Seduxisti me, Domine. fol. 276.

Oratio. Redemptor humani generis Domine Deus bellator fortis, qui torcular sustinens passionis, ipsum quoque torcular in quo calcator es, conculcasse dignosceris; dum et a morte surgis; et eos, qui te persecuti sunt corruentes infirmantesque ostendis: praebe nobis, in tuis passionibus et hilariter amarescere, et opulentius conlaetari: ut, dum infideles perfidia cruciat, fideles conversio ab iniquitate absolvat. R\. Amen.

Matutinarium. In matutinis meditabor in te: quia fuisti adjutor meus, Domine. V\. Deus Deus meus (0590C)ad te de luce vigilo.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum.

Lectio libri Malachim (III Regum cap. XVIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus ait Helias ad Achab: Ascende, comede et bibe: quia sonus multae pluviae est. Ascendit Achab ut comederet, et biberet: Helias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua, et dixit ad puerum suum: Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, contemplatus ait: Non est quicquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus. In septima autem vice, Ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Achab: Junge currum tuum et descende, (0590D)ne occupet te pluvia. Cumque se verteret huc atque illuc, ecce coeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Jezrahel: et manus Domini facta est super Heliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel. (Cap. XIX.) Nunciavit autem Achab Jezabel omnia quae fecerat Helias, et quomodo occidisset universos prophetas Baal gladio. Misitque Jezabel nuncium ad Heliam, dicens: Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. Timuit ergo Helias, et surgens abiit, quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum, (0591A)viam unius diei Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: Sufficit mihi Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei. Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, comede. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit, et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Oreb. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo (0591B)Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis Helia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filii Israel: altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant cam. Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transiit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus, et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset Helias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae, et ecce vox ad eum, dicens: Quid hic (0591C)agis, Helia? et ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam. Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Azael regem super Syriam, et Jehu filium Namsi unges regem super Israel: Heliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula, unges prophetam pro te. Et erit, quicumque fugerit gladium Azael, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Heliseus. Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, (0591D)quod non 352 adoravit eum osculans manum. Profectus ergo inde Helias, reperit Heliseum filium Saphat arantem in duodecim jugis boum: et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Helias ad eum, misit pallium suum super eum. Qui statim relictis bobus cucurrit post Heliam, et ait: Osculer, oro te, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi. Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Heliam, et ministrabat ei. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

(0592A)Capitula. Justus es Domine; qui pro nobis injuste judicatus es innocens: et ideo quaesumus, ut qui punitus es sine crimine tuo, absolvas nos a facinore nostro.

Pater noster.

Lauda. Legem pone eis Domine viam justitiae tuae: et exquirant eam semper. V\. Da mihi intellectum, et perscrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.

Oratio. Inclina cor nostrum, Domine, in testimonia tua; et a pravo vanitatis intuitu averte: ut ab amore terreno nos segreges; et supernae dilectioni consocies. R\. Amen.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. XVII).

(0592B)R\. Deo gratias.

Fili, qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus: et qui in ruina laetatur alterius, non erit impunitus. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. Et qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque ante Deum. Quid prodest divitias stulto habere, cum sapientiam mereri non possit? Omni tempore diligit, qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur. Homo stultus plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. Qui meditatur discordias, diligit rixas; et qui exaltat cor suum, quaerit ruinam. Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas justi. Non est bonum, damnum (0592C)inferre justo: nec percutere principem, qui recta judicat. Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. Aqua profunda verba justi: et torrens redundans fons sapientiae. R\. Amen.

Lectio Esaiae Prophetae (Cap. LXIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Quis est iste, qui venit de Edon, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum: calcavi eos in furore meo, (0592D)et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. Dies enim ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit. Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domus Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. Et dixit: Verumtamen populus (0593A)meus est, filii non negantes: et factus est eis salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi. R\. Amen.

Antiphona 1. Conclusit inimicus viam meam, et anima mea in dolore turbata est: adjuva me, Deus meus. V\. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo, et lingua dolosa libera me.

Oratio, Christe, Dei virtus, et Dei sapientia, cujus vias dum antiquus hostis persequendo concludere nititur, a te, qui via es, mirifice conculcatur; ita nos, quaesumus, tua gratia circumvalla; ut nec in via peccatorum antiqui hostis obice concludamur; et (0593B)iterum te juvante per vias voluntatis tuae dilatato corde curramus. R\. Amen.

Antiphona 2. Semper videbo vindictam de inimicis meis: posuerunt gravedinem cervici meae: vide Domine, et judica, ne derelinquas me. V\. Judica Domine nocentes me 353 et expugna impugnantes me.

Oratio. Exurge Deus, et misericorditer judica terram, qui es pro nobis judicatus in terra; qui condemnatus absolvis reos; qui moriens vivificas mortuos; qui resurgens confirmas dubios, et confundis iniquos. In tuam namque hereditatem gentes credendo vocentur, quem resurrexisse pro salute fidelium confitentur. R\. Amen.

Antiphona 3. Cogitaverunt mala adversus animam (0593C)meam, et peccata sua occultaverunt. Memor esto stetisse me ante faciem tuam, et locutum esse pro eis bona. V\. Qui cogitaverunt malitias in corde suo: tota die constituebant praelia. Non dicatur Gloria.

R\. Ecce factus sum omnibus inimicis meis in proverbium; et longe facti sunt, qui me diligebant. Extendit inimicus meus adversum me pharetram suam, et subvertit calcaneum meum. Repleta est anima mea doloribus. Congregavit inimicus meus furorem suum in me, et infremuit contra me dentibus suis. P. Tu autem, Domine, libera me, et pone me juxta te. V\. Subito vulneravit me invidus inimicus, et ad nihilum redacta sunt ossa mea. P. Tu autem, Domine. Non dicatur Gloria.

(0593D)Preces. Tu pastor bone, qui pro ovibus animam posuisti, memento nostri, P. Placare, et miserere. V\. Virtus perennis, sapientia Dei summi, Verbum Patris, memento nostri; P. Placare. V\. Conditor rerum, vita omnium, dominator Angelorum, memento nostri. P. Placare. V\. Tu Dei agnus, tu pro nobis es, velut ovis, immolatus, memento nostri; P. Placare. V\. Innocens captus, caesus colaphis, latronibus datus, memento nostri; P. Placare. V\. Qui solus mortem nostri criminis tua morte devicisti, memento nostri; P. Placare.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Capitula. Adversus tuam, Christe, animam mala cogitantes patienter equidem sustines, ut pro te bonum tuis pastor exemplum gregibus praeberes: dum (0594A)et persequentium jacula toleras, et pro persequentibus Patrem efflagitas; da ergo nobis, passionis tuae sacramento a nostris passionibus elui, ut, qui blasphemantes te patientissime tolerasti, credentes tibi ab aeterna eruas damnatione judicii.

Pater noster.

Ad Sextam. Lectio libri Hieremiae Prophetae (Cap. X).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice: et tribulabo eos ita ut non inveniantur. Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam. Tabernaculum meum vastatum est: omnes funiculi mei dirupti (0594B)sunt, filii mei exierunt a me, et non subsistunt: non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra Aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. (Cap. XI.) Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Hierusalem, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti hujus, quod praecopi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quae praecepi vobis, et eritis mihi in populum, (0594C)et ego ero vobis in Deum. R\. Amen.

Antiphona 1. Augeat Dominus plebem suam, et multiplicet eam in multis millibus populorum. V\. Confiteantur Domino misericordias ejus: et mirabilia ejus filiis hominum.

Oratio. Auge, Domine, populum tuum nimis, eumque vel meritis, vel rebus exalta: ut, qui invidorum dontibus mordemur, feliciores semper, te propitiante, constemus. R\. Amen.

Antiphona 2. Laetentur, Domine, super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. V\. Et sacrificent sacrificium laudis: et pronuntient opera ejus in exultatione.

Oratio. Laetentur, Domine, super eloquia tua, quae (0594D)super mel et favum sunt dulcia: qualiter nobis temporalem dilectionem non inferant; sed ad supernam semper delectationem ovando perducant. R\ Amen.

Antiphona 3. Testimonium tuum, Domine, fidele, parvulis praestet sapientiam. V\. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda.

Oratio. Testimoniorum tuorum, Domine, efficiamur heredes; quae nobis facta sunt credibilia: 354 sint nostrae meditationi assidua, ut sunt fidei veritate sincera: atque ita nostro consummentur opere, sicut proferuntur ex ore: regant consolatione moerentes; ac promptiores ad te faciant auditores. R\. Amen.

R\. Gressus eorum dirige, Deus, in semitis tuis: P. Ut non moveantur vestigia eorum. V\. Declaratio (0595A)sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis. P. Ut.

Preces. Domine, exaudi, et salva, et libera me. P. Domine, V\. Ad te ascendat oratio mea, Deus, et libera me. P. Domine, V\. Ne avertas faciem tuam a me, sed libera me, P. Domine. V\. Cogitaverunt adversum me: ne deseras me, sed libera me, P. Domine. V\. Tu enim Deus auxiliator meus, tu adjuva me, P. Domine. V\. Eripiat me manus excelsa tua, et protegat me, P. Domine. V\. Adsiste mihi in adjutorium semper, et libera, P. Domine. V\. Nunc ecce oppressit me dolor meus: jam libera me, P. Domine. V\. Spiritus meus attenuatus est in me: vivifica me, P. Domine. V\. Artus mei in nihilum redacti sunt, jam refice me, P. Domine. (0595B)V\. Hostes mei furorem suum impleverunt; tu erue me, P. Domine. V\. Infremuerunt contra me dentibus suis; tu libera me, P. Domine. V\. Aperuerunt contra me ora sua; tu custodi me, P. Domine. V\. Adsistat tibi oratio mea, Deus, et exaudi me, P. Domine. V\. Clamor meus ad te perveniat, et exaudi me, P. Domine. V\. Virtus tua afflictum eripiat, et protegat me.

Hymnus. O Nazarene, lux. fol. 144.

Capitula. Gressus nostros Domine in semitis tuis confirma, ut in via tua gradientes, misericordiae tuae nobis auxilientur, et in tentationibus tueantur: ut cum apparuerit justitia tua, appareamus in conspectu tuo sine confusione, et satiemur gloria tua sine confusione. Pater noster.

Ad Vesperum. (0595C) Lauda. Vespere, et mane, et meridie te laudamus, Domine.

Antiphona. Eripe me Domine ab homine malo: et a viro iniquo libera me. Psalmus CXXXIX.

Lauda. Deus laudem meam ne tacueris: quia ore impii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.

Hymnus.

Jam legis umbra clauditur, Novumque Phasse prodiit, Cum vera lux in vesperum Mundi suborta promicat.


Hinc Christe rex post biduum Coenae litas convivium, (0595D)Quo pascha pridem mysticum In pascha nostrum vertitur.


Audi fidelium preces, Qui traditorem passus es; Hac nocte nos inlumina, Carnem lava, cor praepara.


Ardor tuae dulcedinis Interna nostra concremet; Fides paratos innovet, Opusque ad regnum vocet.


Ut, suavitate gratiae Hinc advocati, in crastinum Inebriemur poculis Tui sacrati sanguinis.


(0596A)Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, Regnans per omne saeculum. Amen.

Capitula. Propinqua passionis tuae solemnia, Christe Deus, plebs devota suscipiens, praeparari tibi in hostiam vivam desiderat; proinde quaesumus, ut qui in crastinum ad tuum accessuri sumus convivium, praesta, ut in susceptione hujus venerandae noctis et culparum tenebris careamus et amoris tui igne inflammemur.

Pater noster.

Benedictio. Passio nos conservet jure perenni; R\. Amen. Crimine nos hodie lavet, et eras munere ditet: (0596B)R\. Amen. Quo, pulsis vitiis, Pascha cum illo celebretis. R\. Amen.

Lauda. Legem pone eis Domine. fol. 352.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Deus percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti. Psalmus III.

Oratio. Domine, gloria nostra, caput nostrum, ne vitiorum gurgite mergamur exalta; et ne nos multiplex curvet tribulatio, subleva: te vero nobis auxiliante, nec multitudo nocebit tribulantium, et superbia in nos frangetur insurgentium; tuis ergo benedictionem infunde in populis, qui auctor es et defensor nostrae salutis. R\. Amen.

(0596C)Antiphona 1. Tu Domine demonstrasti mihi, et ego cognovi. Quasi agnus mansuetus, 355 portatus sum ad victimam: et nunc cognovi quia super me cogitaverunt consilia. V\. Et tu, Domine, deridebis eos, et pro nihilo habebis omnes gentes. Non dicatur Gloria.

Oratio. Quasi agnus mansuetus traditus pro nobis, Domine: qui utique sine peccato et delicto portatus es ad victimam: praesta ergo nobis, ut innocentia agni adipiscamur, ut in aeternum tecum sine fine vivamus. R\. Amen.

Antiphona 2. Facta est hereditas mea mihi tamquam leo in silva: dedit contra me vocem suam. V\. Quoniam quem tu perfecisti, ipsi destruxerunt: justus autem quid fecit? Non dicatur Gloria.

(0596D)Oratio. Christe Dei Fili, cujus facta est hereditas tua tibi, quasi leo in silva, crudeli contra te ritu ut crucifigaris exclamans: ita nos infusione Sancti Spiritus reple, ut charitatis igne ferventes innocuae vocis clamorem ad auditus tuae omnipotentiae dirigamus; et animas nostras pro fratribus ponere totis nisibus insistamus. R\. Amen.

Antiphona 3. Non sedi in consilio eorum, ludentibus ipsis; sed timebam a facie eorum. Solus sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. V\. Odivi congregationes malignorum: et cum impiis non sedebo. Non dicatur Gloria.

Oratio. Unigenite Dei Filius, qui in carne moriturus apparens, in concilio ludentium non sedisti, sed (0597A)solus sedens amaritudine pro nobis repletus es; concede nobis, ut de passionibus tuis nullo modo erubescentes, gloriae tuae mereamur sine fine esse participes. R\. Amen.

R\. Qui mecum, ait, manum miserit in paropside, ille me traditurus est hodie. P. Vae homini, per quem filius hominis tradetur: bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille. V\. Locutus est Dominus Jesus Christus discipulis suis, dicens: Surgite, eamus: ecce appropinquabit, qui me tradet. P. Vae homini. Non dicatur Gloria.

Oratio. Christe Dei Filius, qui transiturus ex hoc mundo ad Patrem, speciali signo tuum praedixisti traditorem: quo non solum non lateret in caeteris, sed ut potius discerneretur a caeteris: te quaesumus, (0597B)te rogamus, ut non praecidamur ab Ecclesiae membro, qui redempti sumus tuo sanguine pretioso: neque quisquam in Ecclesia tua constitutus torporem incurrat; sed gloriosis patientiae tuae exemplis provocemur ad gloriam: qui proditoris tui in nullo imitantes studia, bonorum discipulorum et doctrinam capiamus et praemia. R\. Amen.

Antiphona. Cor contritum et humiliatum ne spernas, Deus; sed benigne fac, deprecor, et miserere mei Deus, miserere. Psalmus

Oratio. Cordis nostri secreta. fol. 210.

Ad Canticum. Antiphona. Domine probator juste, qui probas corda, et renes, videam, quaeso, ultionem de inimicis meis: tibi enim revelavi causam meam.

(0597C)Canticum. Seduxisti me, Domine. fol. 276.

Oratio. Deus, probator juste, qui revelatam tibi causam Filii tui, passionis utique suae injuriam in infidelibus puniturus agnoscis; videamus, quaesumus, ultionem de inimicis ejus, ita ut aut resipiscentes ab infidelitate ipsi se poenitendo ulciscantur, aut perdurantes in perfidia per ejus puniantur justitiam, cujus nunc contemnunt misericordiam manifestam. R\. Amen.

Matutinarium. Ego autem cantabo virtutem tuam, Domine; et exaltabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus, Domine. V\. Eripe me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.

Lauda. Te laudant montes et omnes colles: te (0597D)laudant principes et omnes judices terrae: omnes Angeli te collaudant: Laudate.

Lectio libri Malachim (IV Regum cap. VI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Congregavit Benadab rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cavi stercoris columbarum quinque argenteis. Cumque rex Israel transiret per murum, mulier quaedam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, Domine mi rex. Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam (0598A)rex: Quid tibi vis? Quae respondit: Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. 356 Coximus ergo filium meum, et comedimus: dixique ei altera die: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quae abscondit filium suum. Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. Et ait rex: Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Helisei filii Saphat super ipsum hodie. Heliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum: et antequam veniret nuncius ille, dixit ad senes: Numquid scitis, quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? videte ergo, cum venerit nuncius, (0598B)claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. Adhuc illo loquente eis, apparuit nuncius, qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino? (Cap. VII.) Dixit autem Heliseus: Audite verbum Domini: haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariae. Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus etiam fecerit cataractas in coelo, numquid poterit esse, quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus, donec moriamur? sive ingredi voluerimus (0598C)civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, nobis moriendum est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriae: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur. Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt. Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat curruum et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hethaeorum, et Aegyptiorum, et venerunt super nos. Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos et mulos, in castris, fugeruntque, animas tantum suas salvare cupientes. Igitur cum venissent leprosi illi ad principium (0598D)castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: haec enim dies boni nuncii est. Si tacuerimus, et noluerimus nunciare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nunciemus in aula regis. Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos, et asinos alligatos, et fixa tentoria. Ierunt ergo portarii, et nunciaverunt in palatio regis intrinsecus. Qui surrexit nocte, et ait ad servos (0599A)suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt) et mittentes, explorare poterimus. Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuncii indicaverunt regi. Et egressus populus, diripuit castra Syriae: factusque est modius similae statere (0599B)uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. Porro rex ducem illum, in cujus manu incubuerat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portae, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei. R\. Amen.

Hymnus. Noctis tempus. fol. 257.

Capitula. Christe Dei Filius, quem Deus Pater pro nobis omnibus tradidit, cum veram te pro nobis hostiam ipse suscepit; suscipe desiderium populi tui: quos redemisti salva: quos liberasti, vivifica: non sinas in perpetuum luctum ire, quos, ne perpetualiter perirent, venisti redimere; clavis timoris tui confige cor nostrum qui pro nobis omnibus et crucem passus es, et sepulchrum: ut per te et hic nobis sit remissio criminum, et in futuro perpetuum gaudium, (0599C)quem pro omnibus credimus crucifixum.

Pater noster.

Lauda. Da eis intellectum, Domine, ut discant 357 mandata tua. V\. Deduc me in legem mandatorum: quoniam ipsam volui.

Oratio. Aequitatem testimoniorum tuorum, Domine, da nobis avidiori sensu capere: ut, quod mortificat in nos stultitia, vivificet a te sapientia destinata. R\. Amen.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Fili mi, audi disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae: ut addatur gratia capiti tuo, et (0599D)torques eollo tuo. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra: deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Sortem mitte nobiscum, marsupium sit unum omnium nostrum. Fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas (Cap. II). Fili mi, si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit: (0600A)consilium custodiet te, et prudentia servabit te, ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur: qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas: qui laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis: quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum (Cap. VII). Serva, fili mi, mandata mea, et vives: et legem meam quasi pupillam oculi tui. R\ Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. L).

R\. Deo gratias.

Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret: numquid (0600B)abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possem redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum: computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. Induam coelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo: erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum, Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam (0600C)ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. Juxta est qui justificat me, quis contradicet mihi? stemus simul, quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus meus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? (Cap. XLI.) Haec dicit Dominus: Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos: et erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adjuvi te, dicit Dominus (0600D)omnipotens. R\. Amen.

Antiphona 3. Dixerunt apud se cogitantes iniqua: Homo iste beatificat novissima justorum et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus si sermones ejus veri sunt, et tentemus, quae ventura sunt ei. Quod si verus est filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum. V\. Et ingrediebantur, ut viderent, vana locutum est cor eorum, congregaverunt iniquitatem sibi. Et egrediebantur foras, et loquebantur. Non dicatur Gloria.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui adversum te cogitantes iniqua, cruentaque malignorum consilia in te patiens tolerasti; da nobis, exemplo tuo habere cor patiens, et adversos aequali tolerantia superare: ut (0601A)qui te habere Deum Patrem cognoscimus, cognitionis hujus fide salvemur: et, qui passionis tuae dies recolimus, nostrarum passionum sordibus expiemur. R\. Amen.

Antiphona 2. Locutus est Dominus Jesus 358 Christus discipulis suis, dicens: Surgite, eamus: ecce appropinquabit, qui me tradet. V\. Etenim homo pacis meae, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Oratio. Christe Dei Filius, qui specialiter discipulis tuis praecipiens, antequam traditus esses, imperasti, ut surgerent; da nobis, quaesumus, ut patiendi malos habeamus constantiam, et patientiae teneamus exempla: quo a te discentes, quam mitis sis et humilis corde; et passionibus tuis communicemus (0601B)exemplo, et beatitudinis aeternae potiamur subsidio. R\. Amen.

Antiphona 3. Ecce venit hora, ut dispargamini, et me solum relinquatis; sed non sum solus, quia Pater mecum est: confidite, ego vici mundum. V\. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique. Et si is, qui oderat me, adversum me magna locutus fuisset: absconderem me utique ab eo.

R\. Qui edebat panes meos mecum, elevavit contra me calcaneum. Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me. V\. Ecce tradidit me, quem diligebam, et crudeli plaga percussit me: jam, Deus, pone vulneri meo salutem. P. Et resuscita. Non dicatur Gloria.

Preces. Clamamus ad te, Deus, exaudi nos. P. Et (0601C)a flagello irae tuae libera. V\. Qui traditus es ad mortem, Redemptor Sancte, vivifica gregem, quem tuo redemisti cruore. P. Et a flagello. V\. Qui flagellaris ab impiis et iniquis; qui aceto potaris, nos a futuris libera malis, P. Et a flagello. V\. Qui portas spineam in capite tuo coronam, ut nos membra tua a spinis criminum purges, P. Et a flagello. V\. Vox tua Patrem pro nobis nunc interpellet, quae clamavit in Cruce, ut ignorantibus subveniret, P. Et a flagello. V\. Sanguinis tui pretio salva nos, Christe, et tibi conjunge per crucis beatae favorem, P. Et a flagello. V\. Poena tua reatum nostrum absolvat, et mors tua in devictam mortem extinguat, P. Et a flagello.

Hymnus. O Nazarene. fol. 144.

Oratio. Christe, qui de patibulo ad Patrem, ut quid (0601D)te dereliquerit, acclamasti: qui cruce tua hominem. peccato perditum redemisti, illumque peccati auctorem aeternis arsurum ignibus tradidisti; postulamus sanctam clementiam tuam, ut nos, qui in te credimus, numquam derelinquas: nec confidentiam nostram a tua Deitate repellas; sed propitius clamorem nostrum suscipe, et tibimet placito famulatu servire concede.

Pater noster.

IN COENA DOMINI. Ad Nonam. Antiphona 1. Cogitaverunt adversum me, Ne derelinquas, Domine, P. Ne forte exaltentur. Vers;. Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo libera me. Qui cogitaverunt injustitias in corde: tota die constituebant (0602A)bella. P. Ne derelinquas, Domine, ne forte exaltentur. V\. Acuerunt linguas suas, sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. P. Ne derelinquas, Domine.

Capitula. Diligamus, et sequamur, fratres carissimi, justitiam sempiternam, manducare cupientes Dominicam coenam: veniente enim patrefamillas, in exteriores tenebras reprobatus conviva projicitur, et sine nuptiali veste repertus damnatur. Nemo pravis cogitationibus sordidatus adveniat: nemo sacramenta coelestia simulator accipiat. Imitemur potius patientiam Salvatoris, a quo sic videamus toleratam esse fraudulentiam traditoris, ut maligna cogitantem, rerum omnium praescius Dominus Jesus Christus secum coenare permitteret, ne sanctificato pane fraudaret. (0602B)Imitemur ejus humilitatem, qui discipulorum pedes humiliter lavit: imitemur bonitatem ejus, qui neganti Petro fructuosas lacrymas donavit: caveamus inquietos fratres corporaliter declinare, et charitatem humilitatemque omnibus delectemur simpliciter exhibere. Sacrificium poenitentiae jejunantes orantesque solvamus, ut securi semper ad coeleste convivium festinemus. R\. Amen.

Antiphona 2. Ingressus Dominus Jesus in domum discubuit. Et ecce mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, stans retro secus pedes ejus, osculabatur eos, et lacrymis suis rigans capillis suis extergebat eos, P. Et ungebat unguento. V\. Quod cum vidissent, qui cum eo erant, dicebant intra se: Hic si propheta esset, sciret mulierem, quae tangit eum: (0602C)quia peccatrix est. Sciens Dominus cogitationes eorum, dixit ad eos: Quid molesti estis mulieri? quia bonum opus operata est in me. Propter quod dico vobis: Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit 359 multum. P. Et ungebat unguento.

Oratio. Accessuri, dilectissimi fratres, ad Dominicam coenam: hodie faciem Domini Jesu ac redemptoris nostri praeveniamus in confessione cum omni fiducia; petentes ab illo cum lacrymis, ut expoliatos nos ab omnibus criminibus nostris, faciat accedere ad calicem suae sacratissimae passionis. R\. Amen.

Antiphona 3. Dominus Jesus misit discipulos suos, et dixit ad eos: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus. P. Quia desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. V\. Coenantibus (0602D)autem illis accepit Jesus panem, et benedixit, deditque discipulis suis, et dixit: Accipite, et comedite. P. Quia desiderio. V\. Accepit et calicem, postquam coenavit, deditque discipulis suis dicens. Accipite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Non bibam amodo, donec illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. P. Quia desiderio desideravi.

Oratio. Cogitantes, et delicta nostra cernentes non cruentas tibi, Domine, victimas immolamus, sed simplicibus votis tibi sempiterni Sacerdotis corpus offerimus. Memorare itaque, Domine, quid pro nobis pertulerit, qui peccata nostra portavit. Indue ergo (0603A)nos justitiae stola, ut in coena tua sine veste nuptiali nullus accumbat: gaudiis coelestibus novi testamenti convivium floreat: procul absit dolus, quo deceptus est malus ille discipulus: sit in omnibus fides vera, spes certa, et charitas pura: ut spiritulibus sacramentis non damnetur conscientia; sed per pacis charitatisque tuae dulcedinem ab omnibus emundati vitiis ad te proclamemus e terris:

Pater noster.

Ad Vesperas post expoliatum altare. Antiphona. Quemodo ad latronem cum gladiis et fustibus venistis comprehendere me: vobiscum fui docens, et non tenuistis me. Unus ex vobis traditurus est me. Responderunt discipuli dicentes: Numquid ego sum, Domine? Qui mecum, ait, manum (0603B)mittit in paropside, ille me traditurus est hodie. Psalmus CVIII.

Oratio. Quas tibi, Domine Jesu Christe, pro cruce lacrymas, quae pro sanguinis effusione suspiria vel lamenta respondimus? quae pia vota reddamus? Ecce nunc appares pro nobis poenis cruciandus indebitis: en caperis: expuendus, expueris: flagellandus, flagellaris: crucifigendus, crucifigeris: deridendus, derideris: aceto propinandus, propinaris: consummandus, consummaris. Mirabiliter surrecturus parce nobis, Christe Domine: parce rogamus per admirabilem sanctae passionis ac resurrectionis tuae virtutem. Et, sicut paradisi civem reddidisti latronem, ita per crucis tuae victoriam omnem a malo liberes (0603C)mundum, atque universam redimas hominum creaturam: ut nos, quos conscientiarum obscuritas prostravit in luctum, resurrectionis tuae claritas attollat in gaudium. R\. Amen.

Alia Oratio. Expia, quaesumus, Domine, nostrorum cunctas facinorum culpas; ut deposito veteris hominis indumento per magnificentissimae tuae passionis exemplum, divina resurrectionis tuae innovati laetitia coelestibus nos sentiamus operibus inlustrari. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Dominus sit. R\. Et cum.

Ad pedes lavandos. Antiphona. Bone Magister, lava me ab injustitia mea: et a peccato meo munda me. Si enim ego lavi (0603D)pedes vestros, Magister et Dominus; et vos debetis aliorum lavare pedes. Exemplum enim relinquo, ut quemadmodum ego facio, et vos similiter faciatis. V\. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.

Oratio. Unigenite Dei Patris Filius, qui pro mundi salute nostrae humilitatis assumere dignatus es carnem, qui misericorditer hominem, quem formaveras deceptum a persuasione diaboli per humilitatis tuae gratiam ad paradisi iter fecisti revocare gressus; qui discipulorum tuorum pedes non dedignasti lavare, ut nos imitando exemplum salutare, tecum faceres conregnare: petimus clementiam tuam, omnipotens Deus, ut nostrorum deleas facinora peccatorum, (0604A)quatenus abluti a delictis mereamur Sanctis effici participes in regno superno. R\. Amen.

Alia Oratio. Domine Jesu Christe Filius Dei, qui in tempore nunciatus et ante omnia tempora ex Patre genitus; quique etiam post multa saecula nasci dignaatus es de Virgine matre; quique formam servi accipiens in similitudinem hominis 360 numquam abfuisti de sinu ingeniti Patris; quique non es dedignatus pedes tuorum lavare discipulorum; qui es etiam Dominus Angelorum: quaesumus omnipotentiam tuam, clementissime Deus, ut cujus nitimur imitari exemplum, ejus mereamur fieri participes regni: quatenus abluti ab omnibus nostrorum vitiis peccatorum, serviamus nomini sancto tuo. Lava mores nostros unda verbi tui, et a contagione sordium (0604B)gratia purifica salutari: et qui Unigeniti tui humilitatem annuo recolimus opere, dum aqua fraternos pedes abluimus, humilitatem sedulo prosequamur: et quod visibiliter nos impendimus pedibus, tu invisibiliter nostris impertias animabus. R\. Amen.

SEXTA FERIA IN PARASCEVE. Ad Matutinum. Antiphona. Ego iniquitatem meam agnosco: et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi: Miserere mei, Deus. Ps. Preces. Deprecemur Dominum, ut remissionem peccatorum et pacem nobis propitius donare dignetur. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi, et miserere. V\. Ex toto corde et ex tota mente supplices te precamur, P. Domine, exaudi. V\. Non secundum (0604C)peccata nostra retribuas nobis; P. Domine. V\. Sed secundum misericordiam indulge nobis; P. Domine. V\. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi. Capitulum repetat. Et Diaconus dicit Erigite vos. Et Sacerdos dicit

Oratio. Agnoscentes iniquitates nostras et scelera nostra, Christe Deus nostrae salutis, qui passionibus tuis nostrorum omnium passiones extinguis; tribue nobis famulis tuis Domine Jesu Christe indulgentiam criminum, et remissionem peccatorum; et vitam aeternam a te Domine consequi mereamur. R\. Amen.

Antiphona. Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et (0604D)non egrediebar, V\. Domine Deus salutis meae, die clamavi, et nocte coram te.

Preces. Deprecemur Dominum, ut supra.

Preces. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi, et miserere. V\. Deus, ne peccata nostra consueta pietatis tuae misericordiam vincant. P. Domine. V\. Deus, qui majori benignitate misereris; quam nos facilitate peccamus. P. Domine. V\. Intende, quaesumus, confitentes, et consolare moerentes. P. Domine, exaudi. Dicamus omnes: Capitulum repetat. Et Diaconus dicit Erigite vos. Et Sacerdos dicit

Oratio. Christe Dei Filius Patris, qui notis tuis longe astantibus in passione discipulis, visionem ingeris crucis; ne elongari te, quaesumus, patiaris a nobis; sed notas nobis effice vias tuae dulcedinis: (0605A)quique traditus non egrederis, scilicet dum occultus interioribus tuis, Deum te hominibus monstrari non pateris; vera cognitione nos satia tuae Divinitatis: ut in ea te post transitum potiamur substantia: Qui cum Deo Patre, et Spiritu Sancto unus permanes in Trinitate et in gloria sempiterna.

Antiphona. Sedebit singularis, et tacebit: quoniam sustulit jugum grave super se. Dedit percutienti se maxillam, satiabitur opprobriis. Ponet in pulvere os suum, tamquam spes patienti. V\. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum, sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.

Preces. Deprecemur Dominum, ut supra.

Preces. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi, et miserere. V\. Creverunt iniquitates nostrae coram te, (0605B)et peccata nostra responderunt nobis. P. Domine. V\. Defecit prae amaritudine vita nostra: consumptum est in dolore cor nostrum. P. Domine. V\. Cooperuisti nube temetipsum, ut non adiret te oratio nostra. P. Domine. Dicamus omnes. Capitulum repetat, etc.

Oratio. Jesu, Deus noster, qui maxillam praebuisti percussoribus tuis, saturatus pro nobis ipse opprobriis; concede nobis miseris servis tuis, ut passionis tuae exemplo instructi, jugum suave tuum portemus semper idonei: quo a te discentes quam mitis sis et humilis corde; et passionis tuae communicemus exemplo, et beatitudinis aeternae potiamur subsidio. R\. Amen.

Antiphona. Traditus sum usque in mane. Oculi (0605C)mei defecerunt, dum aspicio in altitudinem coeli ad Dominum, qui misertus est mei. V\. Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi?

Preces. Deprecemur Dominum.

Preces. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi, et miserere. V\. Jam gemitus suscipe poenitentium, et converte gratiae tuae vultum. P. Domine. V\. Adesto miseris deprecatus: adesto semper oratus, P. Domine. V\. Ne pertinacia delinquentium 361 miserationem tuae pietatis avertat. P. Domine. Dicamus omnes: Capitulum repetat, etc.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui pro nobis traditus es ad mortem, et cruci appensus, ac poculo fellis (0605D)cum aceto potatus; gemitus servorum tuorum suscipe, et miseriis eorum auxilium tuum praebe, et sanctum tuum nomen super nos vocetur semper. R\. Amen.

Antiphona. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini tolerabo, noli gaudere, inimica mors, quia cecidi; resurgam. V\. Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.

Preces. Deprecemur Dominum, ut supra.

Preces. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi, et miserere. V\. Subveniat nobis gratia Christi tui, qui pro nobis passionem suscepit. P. Domine, V\. Scindat chirographum delictorum, qui liberavit morte propria Mundum. P. Domine, V\. Salvificet peccatores (0606A)cujus redempti sumus cruore. P. Domine. Dicamus. Capitulum repetat, etc.

Oratio. Jesu Christe Filius Dei vivi, qui cecidisti in manus inimici, et animam tuam dilectam pro nobis servis tuis ad mortem tradidisti; postea cum gloria Dei Patris a monumento surrexisti, et mundum redemisti: rogamus sanctam clementiam tuam, ut veniat super nos gratia tua, et in diem resurrectionis tuae sine macula stare concede. R\. Amen.

Antiphona. Versus sum in eorum canticum: factus sum in eis proverbium: abominantur me, et longe fugiunt a me. V\. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quia egens et pauper sum ego

Preces. Deprecemur Dominum, ut supra.

Preces. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi, et (0606B)miserere. V\. Concede Ecclesiae tuae pacem et temporum tranquillitatem. P. Domine, V\. Hujus urbis subsidium praebe, et nobis propitiare. P. Domine, V\. Aufer jugum captivitatis, labem pestis et egestatis. P. Domine. Dicamus omnes. Capitulum repetat.

Oratio. Christe Deus, qui Mundum veniens liberaturus, in canticum es infidelium versus, dum te non agnoscerent Deum, et ideo quasi hominem lacesendum conviciis appetunt; erige nos passionis tuae exemplo, et crucis circumvalla presidio: ut et infidelitas per te confusa dispereat, et rursum fidelitas a te coronanda perveniat. R\. Amen.

Antiphona. Persecuti sunt hominem pauperem et mendicum, et compunctum corde morti tradiderunt. (0606C)V\. Deus, laudem meam ne tacueris: quoniam os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

Preces. Deprecemur Dominum, ut supra.

Preces. Dicamus omnes: P. Domine, exaudi, et miserere. V\. Aegris tribue medicinam, egentibus dona substantiam. P. Domine, V\. Eripe cunctos oppressos, et compeditos absolve. P. Domine. V\. Peregrinantibus prosperare, patriae redde captivos. P. Domine, V\. Dona veniam delictorum, et dele culpas scelerum. P. Domine, exaudi. Dicamus omnes: Capitulum repetat, etc.

Oratio. Multiplex nos, Domine, turba circumdat iniquitatis: et ideo, nisi tu Redemptor adjuveris, paulominus anima nostra in lacum proruat mortis. Libera ergo nos et de operibus, quae inferorum mittant (0606D)poenis, et de poenalibus tartarorum suppliciis: Qui, devictis confractisque infernalibus portis, ereptam praedam deportasti in coelestibus regnis; aegrotis medicinae opus infunde; errantibus viam salutis ostende; peregrinis et captivis patriam redde; et peccatis nostris veniam dona. R\. Amen.

Sono. Quis ascendit crucem pro impiis? Aut quis in altum cepit captivitatem? P. Innocens manibus et mundo corde. II. Domini est terra et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Ipse super maria fundavit eum: et super flumina praeparavit illum. P. Innocens. III. Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Qui non accepit in vano animam suam, nec juravit (0607A)in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. P. IV. Haec est generatio quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Jacob. Attolite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales: et introibit rex gloriae: Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio. P. Innocens. V\. Gloria, et honor Patri. P. Innocens. Quo expleto repetunt. Quis ascendet in montem Domini?

Lauda. Expecta me, dicit Dominus, in diem resurrectionis meae in futuro, quia judicium meum, 362 ut congregem gentes, et colligam regna. Psalmus CXXXVIII.

Capitula. Domine Jesu Christe, qui traditus es hodie, quasi agnus mansuetus ad victimam, converte (0607B)captivitatem nostram: qui hodie dorsum tuum ad flagella ponens, maxillas vero ad palmas constituens, hodie, Jesu bone, faciem tuam pro nobis a confusione sputorum non avertens; hodie, Jesu Redemptor, pro nobis inlusus es; ab infidelium alapis colaphizatus, et spinis ab eis coronatus; hodie, Pastor bone, pro ovibus animam tuam posuisti in cruce; cum latronibus affixus es, et manus sacratae affixae cum clavis in cruce; hodie, positus es in sepulchro sub custodibus, et Sancti sepulchra laxarunt: hodie, Jesu bone, finem pone nostris delictis, ut in die resurrectionis tuae cum gaudio sumamus corpus tuum sanctum, et sacro sanguine reficiamur. Inde petimus et rogamus sanctam clementiam tuam, Christe, qui tanta et talia pro nobis susceptus, et (0607C)passus es in corpore sancto tuo; redime nos servos tuos a tenebris inferorum et ab insidiis inimicorum, ut in diem resurrectionis tuae repleti Spiritu Sancto, et mundati ab omni delicto, beatitudinis aeternae potiamur subsidio.

Pater noster.

Ad Tertiam. Proverbiorum Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fili, Si dormieris, salvus eris: quiesces, et suavis erit somnus tuus: ne paveas repentino terrore, et inruentes tibi potentias impiorum. Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris a malo. R\. Amen.

Antiphona. Faciem meam conspuere non verentur: (0607D)illico surrexerunt, et oppresserunt me: insidiati sunt, nec fuit, qui ferret auxilium. V\. Improperium expectavit cor meum, et miseriam. Et sustinui qui simul mecum contristaretur, et qui consolaretur; et non fuit.

Oratio. Christe, Dei Filius, cujus facies pro nobis sputis patuit infidelium; da nobis, ut quod in te infidelitas habuit abjectum, nos ad nostrae habeamus fidei tutamentum: et in quo illa offensa est, ut te Dominum crucifigeret gloriae, nos tibi stabiliamur, te nostrum semper et liberatorem expectantes, et judicem. R\. Amen.

Antiphona 2. Dorsum meum posui ad flagella; maxillas vero ad palmas; faciem meam non averti (0608A)a confusione sputorum, et factus est Dominus protector meus. V\. Custodi me de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis libera me, Domine. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos.

Oratio. Admirabile satis est, Domine, quod pro noxiis innocens, piusque pro impiis animam posuisti, dorsum utique ad flagella ponens, maxillas vero ad palmas constituens, faciem quoque tuam a confusione sputorum non retrahens: Qui ergo tanta et talia in suscepto pro nobis passus es corpore, fac nos perenniter in tuae Deitatis visione laetari. R\. Amen.

Antiphona 3. Persecuti sunt me inimici mei, et misericordiam in me non fecerunt: lancea percusserunt super renes meos; ego autem ad Dominum (0608B)clamavi. V\. Effunde super inimicos meos iram tuam: et indignatio irae tuae apprehendat eos.

Oratio. Jesu Domine, qui dolorem Ecclesiae tuae, quo ad nihilum redacta sunt ossa ejus, pius gubernator intelligis, dum alios extra eam infidelitatis vorago praecipitat, alios intra eam tentationum foeditas necat; concede nobis, ut quia tu solus pro nobis et tentatus et passus es, tu nos et a tentationibus et a passionibus nostris solus, ipse, eripias: quo testimonium nostrum intra tuam Ecclesiam ita sit utile, ut mereamur tibi sine fine placere. R\. Amen.

R\. Sicut onus grave gravatae sunt super me: computruerunt plagae meae. P. Quia ad flagella paratus sum; et dolor meus in conspectu meo semper. (0608C)V\. Exaruit cor meum, et renes mei resoluti sunt: et ego ad nihilum reductus sum. P. Quia. Flectemus genua.

Preces. Deprecemur Dominum, ut nos a flagello irae suae propitius liberare dignetur.

Preces, Domine, miserere mei, et libera me. P. Domine, exaudi, et miserere. V\. Domine, vim patior: responde pro me, et libera me. P. Domine, V\. Filii matris meae pugnaverunt contra me; tu libera me. P. Domine, exaudi. V\. Circuierunt me undique. nec est, qui eruat: tu libera me. P. Domine, 363 exaudi, et miserere. V\. Sicut agnus mansuetus ductus sum ad victimam; jam libera me. P. Domine, V\. Dorsum meum dedi percutientibus, et gennas meas vellentibus: tu libera me. P. Domine, (0608D)V\. Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus: tu libera me. P. Domine. V\. Satiatus sum amaritudine: inebriatus sum felle: tu protege me, et libera me. P. Domine, V\. Traditus sum ad mortem: deputatus sum cum sceleratis: tu suscita me, et libera me. P. Domine, V\. Judica causam animae meae, defensor vitae meae, et libera me. P. Domine. V\. Dicamus omnes. Diaconus dicit Erigite vos. Et Episcopus dicit

Oratio. Ingeniti Patris Unigenite Christe, qui pro nobis ab impiis hodie occideris innocens; tui sanguinis reminiscere pretium, et totius populi dele peccatum; quique pro nobis perferre dignatus es sputa, probra, vincula, colaphos, alapas, et flagella, (0609A)crucem, clavos, amaritudinem, mortem, lanceam, ac novissime sepulturam; nobis miseris, pro quibus haec passus es, coelestis regni tribue beatitudinem infinitam: ut qui passionem venerando prosternimur, resurrectionis tuae gaudiis ad coelestia sub levemur.

Pater noster. Et ne nos.

AD SALUTATIONEM LIGNI DOMINI. Hymnus.

Pange lingua gloriosi Praelium certaminis, Et super Crucis trophaeum Dic triumphum nobilem: Qualiter Redemptor orbis Immolatus vicerit.


(0609B)De parentis protoplasti Fraude facta condolens, Quando pomi noxialis Morte morsu corruit: Ipse lignum tunc notavit, Damna ligni ut solveret.


Hoc opus nostrae salutis Ordo depoposcerat, Multiformis proditoris Ars ut artem falleret: Et medelam ferret inde, Hostis unde laeserat.


Quando venit ergo sacri Plenitudo temporis, Missus est ab arce Patris (0609C)Natus, orbis conditor; Atque ventre Virginali Caro factus prodiit.


Vagit infans inter arcta Conditus praesepia: Membra pannis involuta Virgo Mater alligat: Et manus, pedesque, crura Stricta cingit fascia.


Lustra sex qui jam peracta Tempus implens corporis, Se volente, natus ad hoc Passioni deditus, Agnus in Crucis levatur Immolandus stipite.


(0609D)Hic acetum, fel, arundo, Sputa, clavi, lancea: Mite corpus perforatur: Sanguis unda profluit: Terra, pontus, astra, mundus Quo lavantur flumine!


Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis: Nulla silva talem profert Fronde, flore, germine: Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.


Flecte ramos arbor alta, Tensa laxa viscera; (0610A)Et rigor lentescat ille, Quem dedit nativitas: Ut superni membra Regis Miti tendas stipite.


Sola digna tu fuisti Ferre pretium saeculi; Atque portum praeparare Nauta mundo naufrago, Quam sacer cruor perunxit Fuso Agni sanguine.


Laus tibi per omne tempus Trinitas indifferens: Laus, honor, virtusque summa, Singularis gloria; Quae te Deum saeculorum (0610B)Personet in saecula. Amen.

Oratio. O sancta Crux, in qua salus nostra pependit: per te introeamus ad Patrem: per te veniam mereamur: per te apud Christum habeamus indulgentiam et veniam. R\. Amen.

Antiphona de Ligno Domini. Signum habentes ad commemorationem mandati legis tuae, 364 exiguo ligno credimus animas nostras, ut transeuntes mare liberemur per te Dominum Salvatorem. V\. Dominus regnavit in ligno. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur.

Antiphona 2. Iter facimus ligno portanti: vos invocate Patrem, ut transeuntes mare per lignum liberemur. V\. Auxilium meum a Domino, qui fecit (0610C)coelum et terram.

Antiphona 3. Benedictum est lignum, per quod fit justitia. In hoc autem ostendisti, Domine, inimicis nostris, quia tu es, qui liberes ab omni malo. V\. Laetentur coeli, et exultet terra, moveatur mare et plenitudo ejus.

Ad Nonam pro indulgentia. Sono. Popule meus, quid feci tibi? in quo contristavi te? responde mihi. P. Quia eduxi te de terra Aegypti, parasti crucem mihi, II. Audite, quae Dominus loquitur: Surge, et contende judicium adversus montes, et audiant colles vocem tuam. P. Quia eduxi? III. Audite montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae; quia judicium Domini cum populo suo; et cum Israel altercabitur, dicens: P. Quia (0610D)eduxi te. IV. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo te contristavi? aut in quo tibi molestus fui? responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti? et de domo servitutis liberavi te? et misi ante faciem tuam Moysem, Aaron, et Mariam? P. Quia eduxi te. V. Si affiget homo Deum; quia vos confixistis me, et dixistis: In quo confiximus te? invaluerunt super me verba vestra; et confixistis me, gens tota. P. Quia eduxi te. VI. Quid dignum offeram Domino? Curvabo genua Deo excelso: numquid offeram ei holocaustomata, aut vitulum anniculum? numquid placari poterit Dominus in millibus arietum? aut in multis millibus hircorum pinguium? P. Parasti crucem. VII. Numquid dabo primogenitum meum pro (0611A)scelere meo fructus ventris mei, pro peccato animae meae? P. Parasti crucem. VIII. Indicabo tibi homo, quid sit bonum: aut quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam; et solicitum ambulare cum Deo tuo. P. Parasti crucem.

Prologum. In finem pro susceptione matutina Psalmus ipsi David. Vigesimus primus. Longe a salute mea verba delictorum meorum. III. Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.

Silentium facite. I. Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis. II. Omnes qui videbant me, subsannabant me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. III. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam (0611B)vult eum.

Silentium facite. I. Quoniam tu es, qui eduxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae. II. In te jactatus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu: ne discedas a me: III. Quoniam tribulatio est proxima: et non est qui adjuvet.

Silentium facite. I. Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. II. Aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. III. Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea.

Silentium facite. I. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. II. Exaruit sicut testa virtus mea; et lingua mea adhaesit faucibus (0611C)meis: et in pulverem mortis deduxisti me. III. Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me.

Silentium facite. I. Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. II. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea; et super vestem meam miserunt sortem. III. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam, Deus meus, respice.

Silentium facite. I. Eripe a framea animam meam: et de manu canis unicam meam. II. Libera me, Domine, de ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. III. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te, Domine.

(0611D)Silentium facite. Preces. Poenitentes orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut indulgentiam criminum, et remissionem peccatorum nobis donare dignetur. Erigite vos: orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut lapsis manum porrigat; et praesidium, quod ab eo inquiritur, clementer impertiat. Erigite vos: orate, flectite genua Deo. Deprecemur Dominum Deum nostrum, ut reminiscentes mala quae gessimus, et deinceps vitemus insidias inimici; ut quos diabolus persuasione sua ab altario Dei subtraxerat, patrona revocet effusio lacrymarum. Erigite vos; completa oratione nostra. Omnes pari voce 365 indulgentiam a Domino postulemus.

(0612A)Prosternimur ad preces. Trecentis vicibus indulgentiam. o. o. o. o. o. o. o. o. o. o. Hoc trecentis vicibus.

R\. Tu Pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Tu Pastor bone. Repetatur tribus vicibus.

Preces. Prosternimus preces ante faciem tuam: exaudi; placare: indulge Domine, et miserere nobis.

Post haec dicit Diaconus hanc precem: Deprecemur Dominum, ut remissionem peccatorum et pacem nobis propitius donare dignetur

Deinde dicit Archidiaconus has preces: Te deprecamur, Domine, P. Indulgentiam. V\. Procedat ab Altissimo P. Indulgentia. V\. Succurrat nobis miseris P. Indulgentia. V\. Delicta purget omnibus P. Indulgentia. V\. Praestetur poenitentibus P. Indulgentia. V\. Patrona sit lugentibus P. Indulgentia. (0612B)V\. Errantes fide corrigat P. Indulgentia. V\. Lapsos peccatis erigat P. Indulgentia. V\. Te deprecamur, Domine, P. Indulgentiam. Post haec dicit Diaconus, etc.

Oratio. Unigenite Filius Dei Patris, cujus caro pretiosa a Judaeis damnatur, ab ingratis inluditur, et crucifigenda latronum corporibus comparatur, ex cujus latere sanguis, et aqua profluxit; et sanguinem non miror ex carne, aquam vero, ex eo quod intelligo, non mirabor! Illa est enim utique aqua, quae nos quondam per Adam mortuos vivificavit regeneratos, procedens ex mortuo. Clementiam ergo tuam quaesumus, ut sicuti pro amore generis humani non dedignatus es assumere mortem nostram, ita etiam, resurgens a mortuis, obtinere nos facias de triumphato hoste victoriam. R\. Amen.

(0612C)Per misericordiam tuam, Deus noster, qui vivis cum Deo Patre, et regnas cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.

Qua expleta, exclamat Diaconus Indulgentiam ducentis vicibus c. c. Indulgentias. o. o. o. o. o. o. o. o. o. o. Hoc ducentis vicibus.

R\. Tu, Pastor bone, animam tuam pro ovibus posuisti. Tu Pastor bone, Repetatur duabus vicibus.

Preces. Peccavimus tibi Deus, recedentes a te: nobis confusio est, tibi clementia, et propitiatio.

Preces. Deprecemur Dominum, ut remissionem peccatorum, et pacem nobis propitius donare dignetur.

Preces. Te precamur, Domine, P. Indulgentiam. V\. Nos Patri reconciliet. P. Indulgentia. V\. Christi (0612D)confirmet gratia. P. Indulgentia. V\. Conformet Sancto Spiritui. P. Indulgentia. V\. Pestem, et famem abluat P. Indulgentia. V\. Medelam aegris conferat. P. Indulgentia. V\. Captivos reddat patriae. P. Indulgentia. V\. Vices aerum temperet. P. Indulgentia. V\. Te deprecamur, Domine. P. Indulgentiam.

Oratio. Unigenite Filius Dei Patris, qui tantam redditurus gratiam, in terris dignatus es nasci, ut nos elevares ad coelos: qui ideo in ligno Crucis manus proprias extendisti, ut nos ad lignum vitae propitius revocares; de quo Adam gustare non meruit, postea quam crimen praevaricationis incurrit. Crux ergo tua, Deus, vitae arbor est: in aeternum vivificet quemcumque ex ea gustaverit. Tuam ergo clementiam petimus, ut auferantur ab oculis tuis mala (0613A)nostra praeterita; et bona futura nascantur: hujus mundi lux infida negligatur; et perennitas tuae a nobis aeternitatis requiratur. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Post haec decantatur hic psalmus Miserere mei Deus, etc. cum Antiphona sua ab Episcopo imposita. Antiphona. Parce Deus quia. Psalmus

Post, dicto psalmo, una cum Gloria Patri, dicit Diaconus tertio, indulgentiam, non plusquam centum vicibus. Et dicit Episcopus hoc responsum: Tu Pastor bone. Et dicit Diaconus voce: per singulos autem versiculos psalmi Miserere mei Deus secundum, etc. Qui das post peccata indulgentiam.

Antiphona. Parce Deus, quia sprevimus praecepta tua, Qui das post peccata indulgentiam. Psalmus L. (0613B)Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem misericordiae, etc. Post quemlibet versum repetatur, Qui das post peccata indulgentiam.

Post, dicto psalmo, una cum Gloria Patri, dicit Diaconus tertio Indulgentiam, non plus quam centum vicibus o. o. o. o. o. o. o. o. o. o. Hoc centum vicibus. Responsorium. Tu Pastor bone.

Deinde Diaconus, voce: Miserere nobis Deus, quia omnia potes. Tu enim dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. 366 Deinde Diaconus dicit hanc precem. Deprecemur Dominum, ut remissionem peccatorum, et pacem nobis donare dignetur.

Preces. Te precamur, Domine, P. Indulgentiam. V\. Restituat Paradiso P. Indulgentia. V\. Claustra (0613C)Coelorum aperiat P. Indulgentia. V\. Removeat supplicium P. Indulgentia. V\. Extinguat gehennae incendium P. Indulgentia. V\. Defunctis donet requiem P. Indulgentia. V\. Locum quietis conferat P. Indulgentia. V\. Sanctis consortes faciat. P. Indulgentia. V\. Te precamur, Domine, V\ Indulgentiam.

Oratio. Unigenite Filius Dei Patris, de quo ante tam innumeros annos Propheta cantavit hunc versum: In medio duorum animalium cognosceris; cognitus plane es non solum inter duos latrones pendens in ligno, vel duorum Testamentorum in medio; verum etiam fuga solis, occasu diei, concussione terrarum: Tu Christe descendisti ad inferos, (0613D)et Sancta sepulchra laxarunt. Pietatem ergo tuam quaesumus; ut intelligere possimus, quantum nobis resurgens praestabis in regno, qui nos moriens resuscitasti cum gloria de inferno.

Pater noster, qui es in coelis. R\. Amen. Sanctificetur, etc.

Dicat Presbyter. Eruti a malo, stabiliti semper in bono, tibi adhaerere mereamur Deo et Domino nostro Jesu Christo. Da veniam peccatis nostris, et requiem famulis tuis omnibus fidelibus defunctis. Frange, et percute omnes insidias inimici nostri: defende nos ab omnibus operibus malis, et confirma in cunctis bonis. Accipe jejunium, vel votum nostrum; et exaudi orationem nostram in his diebus, et in totis temporibus. Tribue nobis pacem, et securitatem, (0614A)pietatem, et sinceram charitatem, ac gratiam, stigmate passionis tuae Deus noster, Filius Dei; qui vivis cum Deo Patre, et regnas cum Spiritu Sancto in Trinitate unus Deus, permanens in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dominus sit.

SABBATO SANCTO. Ad Vesperas. Lauda. Dicant qui redempti sunt a Domino: In aeternum, P. Quos redemit de manu inimici: In aeternum, et in saeculum saeculi. V\. Populus qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, vinctos in mendicitate, et ferro.

P. Quos redemit. V\. Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. P. Quos.

(0614B)Oratio. Dominus noster Jesus Christus Filius tuus, qui solus verbo virtutis cuncta moderans, et omnia Crucis stigmata portans, vectes ferreos comminuit; portarumque aerearum claustra perfregit; in tartari profunda descendit; sedentibus in umbra mortis, ignotae lucis claritate resplenduit; et sol justitiae de tumulo, corpore suscitato, procedens, radiis suis tenebras nostras mirabiliter inlustret. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Lauda. Alleluia. Ego sum primus, et ego novissimus: et fui mortuus, P. Et ecce sum vivens: in saecula saeculorum, Alleluia. V\. Dignus es, Domine Deus noster accipere librum, et solvere signa ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine (0614C)tuo ex omni tribu, et lingua. P. Et ecce V\. Gloria, etc. P. Et ecce.

Lauda. Alleluia. Angelus Domini descendit de coelo, P. Et accedens, revolvit lapidem ab ostio monumenti. Alleluia, alleluia. V\. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. P. Et accedens. V\. Gloria, et honor. P. Et accedens.

Dominus sit semper. V\. Et cum.

Lauda. Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus candida quasi nix; et dixit mulieribus: Nolite timere: V\. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus. P. Et accedens. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et accedens,

Dominus sit semper. R\ Et cum.

(0614D)Lauda. Hic est panis verus Dei, qui de coelo descendit, et vitam tribuit Mundo: qui manducaverit ex eo, permanet in aeternum. Et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. P. Qui credit in me, non esuriet, neque sitiet umquam. Alleluia, alleluia. V\. Ecce disponam vobis, sicut disposuit mihi Pater, regnum; ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo. P. Qui credit. V\. Gloria, et honor. P. Qui credit.

Capitula. Excellentissimam in hac nocte tuae, Christe, Resurrectionis celebrantes solemnitatem, in qua ipse novus dies, novo de tumulo surgens, veternosam antiquae noctis calliginem, coelestem convertisti in claritatem, te, quibus possumus, lacrymosis rugitibus imploramus; 367 ut, qui nos redemisti (0615A)pretio tui sanguinis, instituta a te praecepta acceptes nostrae orationis. Sit indulgentia criminum; concedatur etiam coelestis gloriae summa virtutum. Memento, Domine, quia terra sumus; et accipe contritionem nostri spiritus; ut, qui carnis infirmitate ad terram prosternimur, ad coelos castigatione spirituali jejuniis sublevemur. Et quia ex nostro est quod cadamus, ex tuo sit, ut surgamus, Te jubente, dicimus:

Pater noster: Et ne nos. Liberati a malo. Quaere fol. 2.

Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Benedictio. Christus Dominus, qui ascendit patibulum Crucis, sua vos redemptione et passione conservet (0615B)a malis. R\. Amen. Detque vobis suae dulcedinis sapientia renovari, qui se amaro permisit fellis poculo propinari. R\. Amen. Ut, cujus laudes Ecclesia (0616A)cuncta celebravit ovando, ejus conservari mereatur magno Crucis vexillo. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.

Lauda. Alleluia. Locutus est Angelus Domini muliebus, dicens: P. Scio, quia crucifixum quaeritis: surrexit, sicut dixit. Venite, et videte ubi positus erat Dominus. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Scio, quia crucifixum quaeritis. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Scio, quia.

Oratio. Expletis, Domine, in hac sancta solemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi, laudesque referimus, dono tuae miserationis adjuti; precantes te, Deus, ut a peccatis nos abluas, et in tuis semper (0616B)laudibus exultare concedas. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

In nomine Domini

IN LAETATIONE DIEI PASCHAE RESURRECTIONIS. (0615) 369 Ad Matutinum. (0615B) Antiphona. Ego dormivi: et resurrexi, quoniam Dominus suscitavit me. Psalmus III.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui pro nobis soporem mortis ideo suscepisti, ne nos amplius obdormiremus in mortem; dona, ut qui te moriente renascimur, te etiam vivificante a peccatorum lecto surgamus: (0615C)nec ultra jam obruamur poena peccati, qui nos redemptos congaudemus pretio sacri sanguinis tui. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Surrexit Dominus a monumento, P. Et portas inferorum confregit. V\. Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales: et introibit rex gloriae. P. Et portas V\. Gloria, et honor Patri. P. Et portas.

Oratio. Christe, vera redemptio mundi, qui, revoluto per Angelum lapide ab ostio monumenti, mira resurrectionis potentia triumphasti, cum sexus mulierum infirmior, qui te ardenti desiderio perquisivit, prior caeteris te resurgentem, Angelo nuntiante, audire promeruit; da nobis, ut fragilitatis nostrae torpore (0615D)secluso, indesinenti servitutis tuae potiamur solatio; ut te ardentius diligentes, oris nostri ostium nulla in confitendo tibi immoti lapidis duritia obstruente, aeterno mereamur consolari de munere. R\. Amen. Per.

Antiphona 2. Vade, Maria, nuntia fratribus meis, P. Quia resurrexi, sicut illis dixi: eant in Galilaeam, ibi me videbunt. V\. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus. P. Quia. V\. Gloria. P. Quia.

Oratio. Christe, Dei Filius, quem vox angelica a mortuis resurrexisse praedixit, et euntibus discipulis, qui te in Galilaeam visuri essent, innotuit; da nobis plenum gaudium de tua semper resurrectione (0616B)habere: ut, qui in Galilaea, in transmigratione scilicet incorruptionis, manifestum te in carne voluisti ostendere discipulorum aspectibus, digneris etiam in nobis apparere virtutibus manifestus: ut a corruptione in incorruptionem transmigrationem facientes, aeternae illius et verae transmigrationis possidere gaudia mereamur sine fine felices R\. Amen.

(0616C)Per misericordiam.

Antiphona 3. Tulerunt Dominum meum, et, ubi posuerunt eum, nescio. P. Noli flere, Maria; resurrexit Dominus cum gloria, et regnabit a fine usque in finem fortiter. V\. Etenim Dominus dabit benedictionem: et terra nostra dabit fructum suum. P. Noli flere. V\. Gloria, et honor Patri. P. Noli flere, Maria.

Oratio. Sublatum te, Domine, e sepulchro fructuosa illius Mariae inquisitio fletuum effusione conqueritur, quae utique igne tui desiderii cremabatur; Quaesumus ergo, ut desiderium amoris tui similiter in nobis accendas: ut et in perquirendo valentiores, et in inveniendo te mereamur sine fine esse felices. R\. Amen.

Per.

(0616D)R\. Stabat Maria ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, prospexit ubi positum erat corpus Jesu. Vidit duos Angelos in albis sedentes. P. Et conversa retrorsum vidit Jesum stantem; et venit annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. V\. Dixit Jesus Mariae: Mulier, quid ploras? quem quaeris? P. Et conversa.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Iste Deus meus, et honorificabo cum: Deus patris mei, et exaltabo eum.

Canticum Exodi (Cap. XV).

Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est, * [[Breviarium (PL 086)/| equum et ascensorem projecit in mare.

Adjutor et protector mihi fuit Dominus * [[Breviarium (PL 086)/| in salutem:

(0617A)Hic Deus meus, et honorificabo eum: * [[Breviarium (PL 086)/| Deus patris mei, et exaltabo eum.

Dominus conterens bella, * [[Breviarium (PL 086)/| Dominus nomen est ei.

Currus Pharaonis et exercitum ejus * [[Breviarium (PL 086)/| projecit in mare:

370 Electos ascensores sternit: * [[Breviarium (PL 086)/| stratores dimersit in rubro mari.

Pelagusque operuit eos, * [[Breviarium (PL 086)/| dimersi sunt in profundum tamquam lapis.

Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tuae confregit inimicos. * [[Breviarium (PL 086)/| Et prae multitudine majestatis tuae contrivisti adversarios:

Misisti iram tuam, et comedit eos tanquam stipulam. * [[Breviarium (PL 086)/| Et per spiritum iracundiae tuae divisa est aqua:

(0617B)Gelaverunt tamquam murus aquae, * [[Breviarium (PL 086)/| gelaverunt fluctus in medio mari.

Dixit inimicus: Persequens comprehendam, partibor spolia, replebo animam meam:

Interficiam gladio meo, * [[Breviarium (PL 086)/| et dominabitur manus mea.

Misisti spiritum tuum, et cooperuit eos mare: * [[Breviarium (PL 086)/| dimersi sunt in profundum tamquam plumbum in aqua validissima.

Quis similis tibi in diis Domine? quis similis tibi, honorificus in sanctis, mirabilis in majestatibus, faciens magnalia? * [[Breviarium (PL 086)/| Extendisti dexteram tuam, et devoravit eos terra.

Gubernasti justitia tua populum tuum hunc quem (0617C)liberasti: * [[Breviarium (PL 086)/| consolatus es virtute tua, in refectione sancta tua.

Audierunt gentes, et iratae sunt: * [[Breviarium (PL 086)/| dolores apprehenderunt inhabitantes Philisthiim.

Tunc festinaverunt duces Edom, et principes Moabitarum, * [[Breviarium (PL 086)/| apprehendit eos timor: et fluxerunt omnes inhabitantes Chanaan.

Decidat super eos timor et tremor, * [[Breviarium (PL 086)/| a magnitudine brachii tui.

Fiant tamquam lapis, donec transeat populus tuus, Domine, * [[Breviarium (PL 086)/| usque dum pertranseat populus tuus iste, quem liberasti.

Induc, et planta eum in montem hereditatis tuae, * [[Breviarium (PL 086)/| in praeparata habitatione tua, quam praeparasti tibi, (0617D)Domine; sanctuarium tuum, quod praeparaverunt manus tuae.

Domine, qui regnas in aeternum, et in saeculum saeculi et adhuc. * [[Breviarium (PL 086)/| Quia intravit equitatus Pharaonis cum quadrigis et ascensoribus in mare:

Et induxit super eos Dominus aquas maris: * [[Breviarium (PL 086)/| filii autem Israel ambulaverunt per siccum per medium mare. Reiteretur Antiphona Iste Deus.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo et gloria, et virtus, et potestas in saecula saeculorum. Amen.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6.

Sono. Ego dormivi, et quievi: et resurrexi, quoniam Dominus suscitavit me, P. Gloria mea. Alleluia. V\. Non timebo millia populi circumdantis me: exurge (0618A)Domine, salva me Deus meus, P. Gloria mea. Alleluia.

Lauda. Alleluia: Laudate Dominum de coelis: Alleluia alleluia. Psalmus CXLVIII.

Principium Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per Angelum suum servo suo Joanni, qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit. Beatus, qui legit, et qui audit verba prophetiae, et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est; et a (0618B)septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt; et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo Patri suo: ipsi gloria in saecula. Ecce venit cum nubibus, et vidit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Ego sum Alpha, et Omega, principium, et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. R\. Amen.

Hymnus.

Hic est dies verus Dei Sancto serenus lumine, Quo diluit sanguis sacer (0618C)Probrosa mundi crimina:


Fidem refundens perditis, Coecosque visu illuminans, Quo nos gravi solvit metu, Latronis absolutio.


Qui praemio mutans crucem, Jesu brevi adquisivit fidem: Justoque brevior gradu Pervenit in regnum Dei.


Hoc opus stupent Angeli, Poenam videntes corporis; Christoque adhaerentem reum Vitam beatam capere.


Mysterium mirabile! (0618D)Ut abluat mundi luem, Peccata tollat omnium Carnis vitia mundans caro.


371 Quid hoc potest sublimius, Ut culpam quaerat gratia? Metumque solvat charitas, Reddatque mors vitam novam?


Hamum sibi mors devoret, Suisque se nodis liget? Moriatur Vita hominum, Resurgat Vita omnium?


Dum mors per omnes transeat, Omnes resurgant mortui? Consumpta mors ictu suo, Perisse se solam gemat?


(0619A)Quaesumus, auctor omnium, In hoc Paschali gaudio Ab omni mortis impetu Tuum defende populum.


Gloria tibi, Domine, Qui surrexisti a mortuis; Cum Patre, Sancto Spiritu, In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio, Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum: cum omni supplicatione rogemus; ut nos gloria resurrectionis suae propitius justificare dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.

Kyrie, eleison: V\. Christe, eleison: Kyrie, (0619B)eleison.

Capitula. Christe Dei Filius, qui venerabilis diei hujus excursum, et prius a te conditae lucis, et post verae resurrectionis tuae mysteriis consecrasti, dum singulari trophaeo triumphator inferni olim in hoc die devicto diabolo triumphasti; da nobis, ut de sepulchro vitiorum exeamus ad te lumen verum, qui es resurrectionis nostrae principium: ut, quia in te mors ultra nullo modo dominabitur, per veram Resurrectionis tuae potentiam, quam verissime profitemur, peccata nostra amodo nobis nullatenus dominentur; ut qui matutinum sacrificium pro nobis ipse oblatus es, in hoc Resurrectionis tuae tempore matutino ab omni nos jubeas purificari piaculo.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

(0619C)Dominus. R\. Et cum.

Lauda. Surrexit Christus a mortuis Alleluia P. Per gloriam Patris. Alleluia, alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Per gloriam. V\. Gloria, et honor Patri. P. Per gloriam.

Benedictio. Christus Dominus, qui ascendit, etc. fol. 367.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, etc.

Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te, Domine, omnes Angeli tui, et hymnum dixerunt, dum perficeres fabricam coeli. Tuus est dies, et tua est nox: P. Tu fecisti solem et lunam. V\. Tu confirmasti in virtute tua mare: Tu contribulasti capita draconum super aquas. P. Tu fecisti.

(0619D)Oratio. Laudant te, Domine, omnes Angeli tui; dum a te se creatos agnoscunt: et cunctam creaturam coelestem atque terrenam te opificem subsistere ac disponi non ambigunt. Dona ergo mentibus nostris in omnibus operibus tuis tibi gloriam dare; et te solem justitiae perpetuo nobis fulgore clarescere lumen: quatenus nocturnas tenebras tua semper valeamus inluminatione vitare. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Sono. Ubi est mors victoria tua? ubi est mors aculeus tuus? Resurrexi: dicit Dominus: Alleluia. V\. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus. Alleluia.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0620A)Antiphona. Absorta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua? P. Ubi est mors aculeus tuus? V\. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari tuo: fiducialiter agam in eo. P. Ubi est? V\. Gloria, et honor. P. Ubi est?

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Redemisti nos, Domine, sanguine tuo ex omni tribu, et lingua: P. Et fecisti nos regnum Deo nostro. Alleluia. V\. Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus. P. Et fecisti nos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et fecisti.

Hymnus. Hic est dies verus. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Hic supra.

Capitula. Deus, cujus unum hunc ex omnibus duximus (0620B)diem, in quo creatis rebus omnibus voluisti esse et praesentis lucis indicem, et aeterni luminis testem, ut in eo resurgeret inluminatio temporum, atque resurgeret inluminatio animarum: quique Dominicae et operationis primus, et resurrectionis idoneus revolutus in circulo, et reductus in calculo, Paschalis solemnitatis inciperet mysterium, et concluderet sacramentum; respice 372 in hoc tempore acceptabili, et in hac die salutis super servos tuos, Domine, quos redemisti de captivitate nequitiae spirituali trophaeo Dominicae passionis: quos Agni tui sanguine tinctos, ne vastator laederet, liberasti; Esto nobis praevius in solitudine vitae hujus, quo et in die calorem tentationis nostrae quasi nubes protegens obumbres, et in nocte a tenebris peccatorum (0620C)nos quasi columna ignis inlumines: ut, dum ades ad salutem, perducas ad requiem.

Pater noster. Liberati a malo, etc. fol. 2.

Benedictio. Christus Dominus, qui diem istum resurrectionis suae consecravit mysterio, resurgendi vobis praebeat efficaciam a delicto; R\. Amen. Et, qui olim hodierna die a mortuis resurrexit, mortificationis omnimodae vobis conferens donum, resurgere vos faciat coelestium dono virtutum: R\. Amen. Ut in eo semper vitam habeatis, in cujus mortem consepultos vos esse gaudetis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. P. Noli flere, Maria: resurrexit Dominus. Alleluia, alleluia. V\. Etenim Dominus (0620D)dabit benedictionem: et terra dabit fructum suum. P. Noli flere, Maria. V\. Gloria, et honor Patri. P. Noli flere, Maria.

Oratio. Christe, qui olim gloriosae noctis hujus diluculum resurrectionis tuae mysterio consecrasti, dum primus ipse numquam moriturus, et verae primitiae dormientium surrexisti; da nobis, ut in te resurgamus a vitiis, et vires reparemus perditae sanitatis: ut in te vivificemur ad statum verae salutis, qui pro nobis es mortificatus usque ad supplicium Crucis R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

In nomine Domini.

SECUNDA FERIA RESURRECTIONIS. (0621A) Ad Matutinum. Antiphona, Psalmus, et Oratio, ut in die. Quaere fol. 369.

Antiphona. Surrexit enim, sicut dixit Dominus; P. Et ecce praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Et ecce praecedet. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et ecce.

Oratio. Jesu, Dei Filius, quem vox Angelica a mortuis resurrexisse praedixit, et euntibus discipulis, quod te in Galilaeam visuri essent innotuit: da nobis plenum gaudium de tua semper resurrectione habere: ut qui in Galilaeam, in transmigratione scilicet incorruptionis, manifestum te in carne voluisti ostendere (0621B)discipulorum aspectibus; digneris etiam in nobis apparere virtutibus manifestus: ut a corruptione in incorruptionem transeuntes, aeternae illius et verae transmigrationis possidere gaudia mereamur sine fine felices. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Resurrexit Dominus Jesus Christus a mortuis, P. Primitiae dormientium: ut in eo omnes vivificentur. V\. Dicite in nationibus, Dominus regnabit a ligno. Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur: judicabit populos in aequitate. P. Primitiae. V\. Gloria, et honor. P. Primitiae.

Oratio. Christe, qui olim. Ut supra.

Antiphona 3. Christus surgens a mortuis jam non (0621C)moritur: mors illi ultra non dominabitur. V\. Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. P. Jam non. V\. Gloria, et honor. P. Jam non.

Oratio. Incomparabilis Christe Domine Deus noster gaudiorum serenator, illustra conventus omnis Ecclesiae, quae te ab inferis excipit resurgentem; Qui ergo tam potenter et mortis aculeum vincis, et ultra non moreris, nos, quos potenter redemisti, in aeternam mortem ire nullo modo patiaris. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

R\. Magnus es, Domine, et praeclarus, P. Et laudabilis in virtute, et invisibilis: tibi serviet omnis creatura tua. V\. Fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen est tibi. Magnus consilio, et (0621D)incomprehensibilis cogitatu. P. Et laudabilis in virtute. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et laudabilis in virtute.

Oratio Te Domine, ab inferis resurgentem in gloria, laudem tibi canit omnis a te condita creatura: nos quoque pusilli cum magnis admixti laudantes, te rogamus ac petimus: ut per te hic resurrectionis primae habentes principia, cum Sanctis omnibus resurgamus ad gloriam sempiternam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

373 In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare.

(0622A)Canticum. Cantemus Domino: gloriose. Require fol. 369.

Oratio. Cantabimus tibi Domine, et cum omni laude cantabimus: quia equum et ascensorem projecisti in mare: ita diabolum cum exercitibus suis suffoces eadem virtute. Quis similis tibi in diis Domine? quis similis tibi? gloriosus in sanctis, mirabilis in majestatibus, faciens prodigia, cunctis gentibus, et populis praedicanda. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Benedictus. Antiphona. In templo sancto gloriae tuae benedictus es Domine.

Canticum. Benedictus es Domine Deus, etc. Require fol. 6. Sono. Ego dormivi. Quaere fol. 370.

Lauda. Alleluia. Laudate Dominum de coelis. Alleluia, (0622B)alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Angelo Ephesi Ecclesiae scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt Apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. Sed habeo adversum ta pauca, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam (0622C)egeris. Sed hoc habes, quia odis facta Nicolaitarum, quae et ego odi. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. fol. 370.

Capitula. Adest Domine secundi illius diei luminosa species, in qua matutina lux, Christus videlicet noster, in firmamento legis a se conditae se indicit agnoscendum. Praesta ergo nobis, ut, qui luce resurrectionis coruscavit in mundo, abundantia pietatis redundet in saeculo: qualiter ita firmamento legis suae corda nostra praemuniat, ut inlaesos nos ad aeternam pertrahat vitam.

(0622D)Pater noster. A malo nos libera. Quaere fol. 10.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Surrexit Christus a mortuis Alleluia. P. Per gloriam Patris. Alleluia, alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Per gloriam. V\. Gloria, et honor. P. Per gloriam.

Benedictio. Christus Dominus, qui diem istum. Quaere fol. 372.

Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te. Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.

Sono. Dominus Jesus Christus surrexit a mortuis tertia die; P. Et vivit ex virtute Dei. Alleluia. V\. Salvator noster resurgens a mortuis, curvavit mortem: (0623A)et inluminavit nos vitae aeternitate. P. Et vivit.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Ego sum primus, et ego novissimus; P. Et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. V\. Laudate nomen Domini: laudate servi Domini. P. Et fui mortuus. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et fui.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Dominus Jesus Christus, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae: P. Ipse dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris sanguine suo. Alleluia. V\. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. P. Ipse dilexit. V\. Gloria, et honor. P. (0623B)Ipse.

Hymnus. Hic est dies verus. Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Christe Deus noster, qui secundo die firmamentum formans, quasi solidamentum scripturarum in Ecclesia praeparas, quo coelestes populos Angelorum ab infirmitate inferiorum hominum, quasi aquas ab aquis, discernere voluisti: quique duo testamenta constituens, figuram veteris sacrificii per testamentum novum immolatione tui corporis complevisti; da nobis, ut intellectu prudentiae angelicis potestatibus, quasi aquis superioribus sociemur, et semper ad superna tendamus: qualiter ita solidamentum utriusque legis in corde nostro praepolleat, ut resurrectionis tuae potentia ad gaudia nos pertrahat (0623C)infinita.

374 Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Dominus sit. R\. Et cum.

Benedictio. Christus Dei Filius, qui in corpore nostrae mortalitatis sustulit opprobrium Crucis, ab omni vos cruciatu nocibili eripiat passionis; R\. Amen. Et qui in vera corporis nostri carne surrexit ab inferis, in omnimoda veritate sanctificationis exuscitet corda vestra ab omni lapsu facinoris: R\. Amen. Ut fides, qua illum et mortuum fuisse, et resurrexisse agnoscitis, aeternae vobis praeparet receptacula mansionis. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

Lauda. Surrexit Christus a mortuis Alleluia. P. Per gloriam Patris. Alleluia, alleluia. V\. Cantate (0623D)Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Per gloriam. V\. Gloria, et honor. P. Per gloriam.

Oratio. Mortuum te peccato fuisse non tuo, sed nostro, Jesu Domine, confitemur; et ideo, quia semel pro impiis mortuus, Deo vivis, fac nos, ut sic semel moriamur vitiis, qualiter coronaturi resurgentes laetemur semper de muneribus sempiternis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

FERIA TERITA. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi: et resurrexi. Psalmus III. (0624A)Oratio. Domine Jesu Christe. Require folio 369.

Antiphona 1. Quod Jesus mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. P. Nunc autem existimate, vos mortuos esse peccato, viventes autem Deo. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Nunc autem existimate. V\. Gloria, et honor Patri. P. Nunc autem existimate.

Oratio. Mortuum te peccato. Hic supra.

Antiphona 2. Mortuus est Christus propter peccata nostra, P. Et resurrexit propter justificationem nostram. V\. Canite in initio mensis tuba, in die insignis solemnitatis nostrae, P. Et resurrexit propter. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et resurrexit.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui mortuus es propter (0624B)peccata nostra, et resurrexisti propter justificationem nostram; da nobis, et mortem habere vitiorum, et resurrectionem obtinere virtu um: ut ita mortis et resurrectionis tuae in nobis vigeat sacramentum, qualiter ad te sine confusione post nostrum transitum accedere mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 3. Si credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: P. Ita et Deus eos, qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Ita et Deus. V\. Gloria, et honor. P. Ita et Deus.

Oratio. Credimus te, Domine, indebita pro nobis morte damnatum, et virtute propria suscitatum; et ideo profluenti lachrymarum exundatione deposcimus, (0624C)ut qui te resurrexisse pro justificatione nostra nunc credimus, placabilem, ac mitem in judicio sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Tu es, Deus, qui facis mirabilia solus: P. Et tu regnas in aeternum Domine. V\. Notam fecisti in populis virtutem tuam: liberasti in brachio tuo populum tuum. P. Et tu. V\. Gloria, et honor. P. Et tu.

Oratio. Omnipotens ac mirabilis Domine, tu es qui facis mirabilia solus; et tu regnas in aeternum: ne obliviscaris nostri, nec humanis dejiciamur in laudibus; sed in te, in quo summa est gloriatio, tui memores delectemur. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

(0624D)In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Adjutor et protector factus est mihi Dominus in salutem.

Canticum. Cantemus Domino: gloriose. Quaere fol. 369.

Oratio. Adjutor et protector noster Domine, tuam, quaesumus, ad salvandos nos appone potentiam: tu es enim Deus noster, qui honorificaris ex debito; et exaltaris ex merito: quique, dum conteris bella, nomen quod tibi solum est, in virtutibus pandis, vel in mirabilibus innotescis; projice currus Pharaonis et exercitum ejus in mari: ut qui terga sequuntur nostra, ipso impetu, quo nos persequuntur, mergantur: (0625A)nos quoque ne cum eis immergas in profundum aut pelagum patefactum. R\. Amen.

Per.

375 Ad Benedictus. Antiphona. In templo sancto gloriae tuae benedictus es Domine.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Sono. Ego dormivi, et requievi: et resurrexi, quoniam Dominus suscitavit me.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Ego Joannes servus Jesu Christi audivi vocem de coelo dicentem mihi: Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Haec dicit primus, et novissimus; qui fuit (0625B)mortuus, et vivit: Scio tribulationem tuam, et paupertatem, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, et mentiuntur, sed sunt synagoga satanae. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, ut tentemini: et habeatis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 371.

Capitula. Lucidum diei tertii speculum agnoscentes, in quo per conditum firmamentum legis divisae sunt aquae ab aquis, fideles utique ab infidelibus segregati; (0625C)te Dominum rogamus et petimus, ut vera fide nos instruas, et ab infidelitate disjungas: ut qui tertia die te suscitatum ab inferis credimus, lucis aeternae praesidio muniamur.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Surrexit Christus a mortuis Alleluia. P. Per gloriam Patris. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Per gloriam. V\. Gloria, et honor. P. Per gloriam.

Benedictio. Christe Dei Filius, qui in corpore nostrae mortalitatis. fol. 374.

In nomine Domini nostri.

In eodem die ad Vesperum.

(0625D)Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.

Sono. Venite, et videte: Angelus quomodo revolvit lapidem; P. Milites custodientes Sanctum; Alleluia, alleluia. V\. Mulieres lachrymantes, salvatorem quaerentes. Mariae Angelus dixit: Non est hic: surrexit enim Dominus. P. Milites.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Consepulti enim sumus cum Christo per baptisma in mortem: ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, P. Ita et nos novitate vitae ambulemus. V\. Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. P. Ita et nos.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

(0626A)Lauda. Redemit nos Dominus, P. Et liberavit nos. Alleluia, alleluia. V\. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. P. Et liberavit. V\. Gloria, et honor. P. Et liberavit.

Hymnus. Hic est dies verus. Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 371.

Capitula. Omnipotens Deus Pater, qui die tertio ab infidelium cordibus, quasi ab inferioribus salsis aquis aridam, id est populum fontem fidei sitientem, segregare dignatus es; da nobis, ut ab infidelium laqueis segregati, resurrectionem Filii tui praedicemus indubii: ut qui tertio ab inferis suscitatus est die, trina nos virtutum copulatione resuscitet: quo fide, spe et charitate robusti, de aeterno resurrectionis mereamur munere consolari.

(0626B)Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deus, Dei Filius, qui resurrectionis suae gloriam toto dilatavit in mundo, credulitatis hujus vos justificet sacramento: R\. Amen. Et qui resurgens ultra non moritur, ab infinitae vos mortis eripiat dominatu. R\. Amen. Quo in eo nobis sit perpetuum gaudium, in quo nobis praecessit verae resurrectionis exemplum. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius, etc. Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Mane nobiscum Domine, P. Quoniam jam declinat dies in vesperum. Alleluia, alleluia. V\. Accedite ad Deum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent. P. Quoniam jam. V\. Gloria, et honor. P. Quoniam jam.

(0626C)Oratio. Concede nobis, Domine, ut mortis opera non agamus, qui resurrectionis tuae triumphos plena fide colimus: ut insultantes morti perpetuae per bonam vitam, novae hereditatis capiamus praesidia. R\. Amen.

Per misericordiam.

In nomine Domini nostri.

376 FERIA QUARTA. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III. Oratio. Domine Jesu Christe. fol. 369.

Antiphona 1. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam illos: P. Ero mors tua o mors, ero morsus tuus inferne. V\. Propter miserias inopum, (0626D)et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari meo: fiducialiter agam in eo. P. Ero mors. V\. Gloria, et honor. P. Ero mors.

Oratio. Concede nobis Domine. Hic supra.

Antiphona 2. Absorta est mors praevalens: et maledictum populi abstulit Dominus ab omni ore, et delevit lachrymas ab omni facie. P. Hic est Deus noster: exultemus, et epulemur in salutare ipsius. V\. Praeoccupemus faciem ejus in confessione: et in psalmis jubilemus ei. P. Hic est. V\. Gloria, et honor. P. Hic est.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus mors mortem obsorbuit, et maledictum abstulit mundi; fac nos ita semper in tua resurrectionis victoria conlaetari, ut (0627A)dum praedicamus gloriam Crucis, indesinenter potiamur praemio veritatis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Ubi est mors victoria tua? P. Ubi est mors aculeus tuus? Resurrexi: dicit Dominus. V\: Propter miserias inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari meo: fiducialiter agam in eo. P. Ubi est. V\: Gloria; et honor. P. Ubi est.

Oratio. Christe Deus, a quo mors in victoriam absorta est; qui mortis victoriam simul et aculeum dextruens, magnum mundo redemptionis praesidium contulisti; da nobis, ut vitiorum morti virtutum profectibus insultantes, ad aeterna gaudia mereamur perduci quandoque beatiores. R\. Amen.

(0627B)Per misericordiam.

R\. Magna, et mirabilia opera tua, Domine: justae, et verae sunt viae tuae. P. Rex omnium gentium. V\. Quis non timet Domine, et magnificat nomen tuum? quoniam solus justus es. P. Rex omnium. V\. Gloria, et honor. P. Rex omnium.

Oratio. Magna, et mirabilia opera tua Domine, quia vera, et justa sunt judicia tua. Subde nos vestigiis tuis, ut fides Ecclesiae tuae pedes tuos ambiat; mereaturque in his gratiam complectendis, in quibus evangelica mulier veniam meruit osculandi. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Iste Deus meus, et honorificabo (0627C)eum: Deus Patris mei, et exaltabo eum.

Canticum. Cantemus Domino: gloriose. fol. 369.

Oratio. Repelle a nobis Domine mortiferam perniciem impii Pharaonis: ut comminuto jugo servitutis Aegyptiae, serviamus tibi in gaudio libertatis aeternae. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. In templo sancto gloriae tuae benedictus es Domine.

Canticum. Benedictus es Domine, fol. 6. Sono. Ego dormivi. fol. 370.

Lauda. Laudate Dominum de coelis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. II).

R\. Deo gratias.

(0627D)Angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet rhomphaeam ex utraque parte acutam: Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat. Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, ede e, et fornicari: ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter poenitentiam age, siquominus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere manna absconditum, et dabo ei calculum candidum: et in (0628A)calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Luminosa diei quarti lux matutina refulget, in qua tu, Deus Omnipotens, magna luminaria in firmamento coeli constituens, quadrifluo Evangeliorum omnem mundum visitans inrigasti, cum eum pretioso tuo sanguine redemisti; da ergo nobis, ita lucore in firmamento Ecclesiae, ut aeternam mereamur 377 pervenire ad requiem: ut qui Primogenitus ex mortuis crederis, indultor quoque criminum in judicio sentiaris.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Surrexit Christus a mortuis Alleluia. P. (0628B)Per gloriam Patris. Alleluia, alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Per gloriam. V\. Gloria, et honor. P. Per gloriam.

Benedictio. Deus Dei Filius. fol. 375.

In nomine Domini.

Eodem die ad Vesperum.

Lauda. Laudaverunt te Domine. fol. 371.

Sono. Quis Deus magnus, sicut Deus noster? P. Tu es Deus, qui facis mirabilia solus. Alleluia, alleluia. V\. Honorificus in Sanctis, mirabilis in majestatibus, faciens prodigia. P: Tu es Deus.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Tradidit in mortem animam suam, et cum iniquis deputatus est. P. Et ipse peccata multorum (0628C)tulit: et iniquitates nostras in se portavit. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Et ipse. V\. Gloria, et honor. P. Et ipse.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Ecce recordatus est Dominus populi sui Alleluia, et misertus est hereditati suae. Alleluia. P. Et observabuntur dies isti summo studio, et gaudio magno. Alleluia, alleluia. V\. O Domine salvos nos fac: o Domine bene prosperare. P. Et observabuntur. V\. Gloria, et honor. P. Et observabuntur.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Omnes benedicite Dominum: et omnes conlaudate majestatem ejus. P. Agite diem laetitiae. (0628D)Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Vox laetitiae et salutis in tabernaculis justorum. P. Agite diem. V\. Gloria, et honor. P. Agite diem.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Vidi aquam egredientem de templo a latere dextro, Alleluia. P. Et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: Alleluia, alleluia. V\. Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me. P. Et omnes. V\. Gloria, et honor. P. Et omnes.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Ecce, Domine, vesperum quarti diei hujus officiosis luminaribus frequentamus, in quo luminaria (0629A)in firmamento coeli constituens, quasi in solidamento legis infigens, quatuor videlicet Evangelistarum una te voce canentium corda inlustrare dignatus es: quo te in quatuor mundi partes et mortem pro nobis gustasse, et a mortuis resurrexisse, unitis vocibus nuntiarent: Te ergo petimus, teque rogamus, ut in hujus vitae obcuritate, ita resurrectionis tuae in nobis praefulgeat gratia, ut resurrecturi mereamur pertingere ad coronam.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Verus Dei Agnus, qui pro nobis est immolatus in cruce, ab omni nos conluvionis macula purget; R\. Amen. Et qui occisus ex infirmitate surrexit potenter, potentialiter devincat omnes libitus carnis vestrae; R\ Amen. Quique, devicta (0629B)morte, mortis devicit auctorem, devictis criminibus vestris, in se vos faciat vivere sine fine. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, P. Ut sequamur vestigia ejus: Alleluia, alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit Dominus. P. Ut sequamur. V\. Gloria, et honor. P. Ut sequamur.

Oratio. Christe, Dei Filius, quo moriente, optata mundo vita, salusque donata est; dona nobis, in hoc resurrectionis tuae festo copiose laetari: ut qui tecum nos fuisse mortuos credimus, simul etiam tecum sine fine vivamus; et qui mortem ulterius in te dominari non credimus, a dominatu mortis (0629C)perpetuae liberemur. R\. Amen. Per misericordiam.

In nomine Domini.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III. Oratio. Domine Jesu Christe. fol. 369.

Antiphona 1. Si mortui sumus cum Christo: credimus quia simul etiam vivemus cum illo: P. Scientes, quod Christus surgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Scientes. V\. Gloria, et honor. P. Scientes.

Oratio. Christe, Dei Filius. Quaere retro in Vesperis (0629D)praecedentibus.

Antiphona 2. Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: P. Mortui enim estis, 378 et vita vestra abscondita est cum Christo. V\. Psallite Deo nostro in cithara, in cithara et voce psalmi. P. Mortui. V\. Gloria, et honor. P. Mortui.

Oratio. Tecum nos, Christe, jam per fidem consurrexisse exundanti hilaritate laetamur; et ideo fac nos semper ea, quae sursum sunt, quaerere: ut a flagitiorum nostrorum nequitiis resurgentes, illuc, ubi tu in dextera Patris sedes, mereamur aliquando pervenire felices. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0630A)Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona 3. Christus resurgens a mortuis jam non moritur. P. Mors illi ultra non dominabitur. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Mors. V\. Gloria, et honor. P. Mors.

Oratio. Christe, qui resurgens a mortuis, jam non moreris; concede, ut nulla in nobis ulterius mors praevaleat criminis: ut qui resurrectionis tuae mysterium fide promptissima veneramur, a nocibili mortis dominio liberemur. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Tu es Deus qui facis mirabilia solus; P. Et notam fecisti in populis virtutem tuam. V\. Liberasti in brachio tuo populum tuum, filios Israel, et Joseph. (0630B)P. Et notam. V\. Gloria, et honor. P. Et notam.

Oratio. Tu es Deus, qui facis mirabilia solus: occurre animabus nostris optimus consolator: et indulgentiali favore existe Redemptor: et qui nos acquisisti passione voluntaria, erue nos de laqueo venantis invicta potentia. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est, equum, et ascensorem projecit in mare.

Canticum. Cantemus Domino. fol. 369.

Antiphona. In templo sancto gloriae tuae benedictus es Domine.

(0630C)Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Sono. Ego dormivi. fol. 370.

Lauda. Alleluia. Laudate Dominum de coelis: Alleluia, alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos, ut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco: Novi opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversum te: quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetam, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret: et non vult poenitere (0630D)a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum: et qui moechatur cum ea, in tribulatione maxima, nisi poenitentiam egerit ab operibus suis: et filios ejus interficiam in mortem, et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda: et dabo unicuique secundum opera sua. Vobis autem dico, et caeteris, qui Thyatirae estis: Quicumque non habent doctrinam hanc, et non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: tamen, quod habetis, tenete donec veniam. Et qui vicerit, et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super Gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo: (0631A)et dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Lucidi exortus diei quinti primordium contuentes, in quo vivarum reptilia animarum, et volatilia tu, Deus noster, formare dignatus es, te poscimus, teque rogamus, ut quos vivificans renovasti Baptismatis unda, nos resuscitando a vitiis, pertrahas ad superna; et qui te valde diluculo a mortuis resurrexisse gaudemus, nos semper ad coelestia evolasse resurrectionis tuae munere gratulemur.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Surrexit Christus a mortuis Alleluia. P. (0631B)Per gloriam Patris. Alleluia, alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Per gloriam. V\. Gloria, et honor. P. Per gloriam.

Benedictio. Verus Dei Agnus. fol. 377.

In nomine Domini.

Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te Domine. Et Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.

Sono. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo 379 P. In voce exultationis. Alleluia. V\. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite. P. In voce.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0631C)Antiphona. De manu mortis liberabo: de morte redimam illos. P. Ero mors tua o mors; ero morsus tuus, inferne. V\. Propter miserias inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari meo: fiducialiter agam in eo. P. Ero mors tua. V\. Gloria, et honor. P. Ero mors.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. In mente habete diem istum, in quo existis de Aegypto. P. Mensis novorum est iste: celebrate Pascha Domino. Alleluia. V\. Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium jocundum cum cithara. P. Mensis novorum. V\. Gloria et honor. P. Mensis novorum.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Vidi turbam Angelorum multorum in coelo (0631D)dicentium voce magna: Dignus est qui occisus est Agnus accipere fortitudinem, et gloriam, et honorem. Et omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno P. Benedictio, et honor, et gloria, et potestas, Alleluia, alleluia. V\. Magnus Dominus, et laudabilis nimis: et magnitudinis ejus non est finis. P. Benedictio. V\. Gloria, et honor. P. Benedictio.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Deus, qui in operatione quinti diei reptilia animarum vivarum, homines scilicet renovatos per sacramentum Baptismatis, condidisti: et volatilia coeli, animas videlicet Sanctorum ad superna volantes manifesta virtutum luce, formasti: praebe animabus (0632A)nostris invictum de tua resurrectione solatium: ut per te renovati resurgamus ad gloriam, per quem regenerati sumus ad vitam.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Gratia, qua vos per fidem Christo consepultos esse gaudetis, mortificet vos ab omni contagione iniquitatis; R\. Amen. Et qui resurrectionis illius gaudia toto dilatavit in mundo, sanctificationem omnimodam exhibeat cordi vestro: R\. Amen. Ut qui illum suscitavit a mortuis, vos quoque resuscitet ad gloriam aeternae remunerationis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam. P. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Alleluia, alleluia. V\. Cantate Domino canticum novum: quia (0632B)mirabilia fecit. P. Per Dominum. V\. Gloria, et honor. P. Per.

Oratio. Fac nos, Deus Pater, ita tibi fructificare, ut ejus tantum simus, quem ex mortuis suscitasti Christi scilicet Filii tui: quo, suscitando nos tandem de vitiis ad virtutem, pervenire nos facias ad aeternam hereditatem. R\. Amen.

Per misericordiam.

In nomine Domini.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III. Et Oratio. Domine Jesu Christe. fol. 369.

Antiphona 1. Consepulti enim sumus cum Christo per baptisma in mortem: ut quemadmodum resurrexit (0632C)Christus a mortuis per gloriam Patris, P. Ita et nos in novitate vitae ambulemus. V\. Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. P. Ita. V\. Gloria, et honor. P. Ita.

Oratio. Christe, cui consepulti sumus in mortem, ut resurgeremus tibi per fidem resurrectionis tuae; lava nos a peccatis nostris in sanguine tuo: ut quos dudum mundasti aqua baptismatis, indesinenter purifices indulgentia pietatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Fructificemus Deo, ut simus ejus, P. Qui ex mortuis resurrexit. V\. Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et (0632D)praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. L. Qui. V\. Gloria, et honor. P. Qui.

Oratio. Fac nos. Quaere retro in Vesperis praecedentibus.

Antiphona. 3. Christus Jesus secundum tempus pro impiis mortuus est, justus pro injustis: Ideo commendat charitatem suam in nobis, P. Ut justificati in sanguine ejus, salvi ab ira simus per ipsum. V\. Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum. P. Ut justificati. V\. Gloria, et honor. P. Ut.

Oratio. Christe Deus noster, et Domine, qui confirmasti nos mysterio Crucis, et signasti mysterio, potentia tuae resurrectionis 380 dans pignus spiritus in cordibus nostris: fac nos ita, quaesumus redemptionis (0633A)nostrae dignitatem inculpabiliter custodire; ut disrupto carnalis concupiscentiae libitu, ita primitias spiritus habentes, sequamur: ut gloriosa resurrectionis tuae potentia, quae nostro primum praecessit in capite; in membris quoque et nunc per efficentiam bonorum operum, et post per exsuscitationem glorificati corporis impleatur. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Quis Deus magnus sicut Deus noster? P. Tu es Deus, qui facis mirabilia magna solus. V\. Domine in mari via tua, et semitae tuae in aquis multis. Deduxisti sicut oves populum tuum. P. Tu es Deus.

Oratio. Credimus te, Domine, indebita pro nobis morte damnatum, et virtute propria suscitatum; et ideo profluenti te lachrymarum exundatione deposcimus, (0633B)ut qui te resurrexisse pro justificatione nostra nunc credimus, placabilem te ac mitem in judicio sentiamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Adjutor et protector factus est mihi Dominus in salutem.

Canticum. Cantemus Domino. fol. 369.

Oratio. Laetatur ecce Domine, Hierusalem fidelis in victoriam Crucis et potentiam Salvatoris: fac ergo, ut et diligentes eam, in ejus pacem consistant; et recedentes ab ea, ad ejus amplexum quandoque perveniant: ut ablato luctu, de resurrectionis aeternae gaudiis recreati, in ejus pace mereamur sine fine constitui. R\. Amen.

(0633C)Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. In templo sancto gloriae tuae benedictus es Domine.

Canticum. Benedictus es. fol. 6. Sono. Ego dormivi. fol. 370.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. Laudate Dominum in excelsis. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Angelo Ecclesiae Sardis scribe: Haec dicit qui habet septem Spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans, et confirma caetera, quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo (0633D)meo. In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescis qua hora veniam ad te. Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de Libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram Angelis ejus. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. Et Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Adest fulgidum diei sexti curriculum, sextae aetatis continens sacramentum; In illo formatus (0634A)homo ex nihilo, in isto reparatus ex aliquo: in quo tu, Dei Filius, dum pro nobis indebitam suscepisti mortem, mortis devicisti auctorem; da ergo nobis, ut quos de manu tanti hostis tuo sanguine redemisti, non patiaris aeternis doloribus cruciari: ut qui triumpho resurrectionis tuae, ea quae sursum sunt nos quaerere praecipis, modificatione pietatis corda nostra mortifices a delictis.

Pater noster liberati a malo. fol. 2.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Dominus Jesus Christus, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae: P. Ipse dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris sanguine suo. Alleluia. V\. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput (0634B)anguli. P. Ipse. V\. Gloria, et honor. P. Ipse.

Benedictio. Gratia, qua vos. fol. 379.

In nomine Domini nostri.

Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te Domine. Et Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.

Sono. Jubilate Domino omnis terra. P. Cantate Deo: exsultate, et psallite. Alleluia, alleluia. R\. Psallite Deo nostro in cithara et voce psalmi: in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini. L. Cantate Deo.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Dominus Deus patrum nostrorum suscitavit Filium suum Jesum, quem vos interemistis, V\. Clamantes ante faciem Pilati: Crucifige, crucifige. (0634C)R\. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justitiam suam, P. Clamantes. 381 V\. Gloria, et honor. P. Clamantes.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Dicite in gentibus: Dominus regnavit a ligno. P. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur: Alleluia, Alleluia, Alleluia. V\. Laetentur coeli, et exultet terra, moveatur mare, et plenitudo ejus. P. Etenim.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Jocundare coelum, et exsulta terra, Alleluia. Prorumpant montes jocunditatem, Alleluia. P. Quia misertus est Dominus plebis suae, Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Flumina Juda profluant aquas: distillabant (0634D)montes dulcedinem, et colles manabant lacte: quia fons de domo Domini prodiit: Alleluia, alleluia. P. Quia. R\. Gloria, et honor. P. Quia.

Hymnus. Hic est dies. Et supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Deus, Dei Filius, qui hominem, quem sexto die formasti ex nihilo, sexta aetate saeculi redemisti sanguine tuo: et qui tunc bene conditus male cecidit; nunc in melius reformatus surrexit: da nobis, ut ita veraciter redemptionis nostrae mysterium perpendamus, qualiter in morte et resurrectione tua perenniter gloriemur: ut qui tempore salutis, mundo occurrens, mortem nostram moriendo devicisti, ab aeterna nos liberes damnatione judicii.

(0635A)Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deus, Dei Filius, qui patibulo pro impiis affixus est Crucis, suae vos salvificet gloria passionis. R\. Amen. Et qui mortem moriendo devicit, ipse a vobis omnes cruciatus avertat inferni: R\. Amen. Ut in eo resurgatis ad gloriam, cujus nunc resurrectionis suscipitis gaudia. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam. P. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Alleluia, alleluia, alleluia. R\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Per Dominum. V\. Gloria, et honor. P. Per Dominum.

Oratio. Gratias agimus tibi, Deus Pater, qui eripuisti nos de potestate tenebrarum, transferens in (0635B)regnum Filii tui; da ergo, quaesumus nobis, ut quos per mortem revocavit ad vitam, per pietatem resuscitet ad gaudia sempiterna. R\. Amen.

Per misericordiam. In nomine Domini.

SABBATO. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus CCCLXIX. Et Oratio: Domine Jesu Christe. fol. 369.

Antiphona 1. Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam. P. Per Dominum nostrum Jesum Christum. V\. Dicite in nationibus: Dominus regnavit a ligno. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur: judicabit populos in aequitate. P. Per. V\. Gloria. P. Per Dominum.

(0635C)Oratio. Quas tibi, Domine, gratias referre poterimus pro eo, quia nobis victoriam per effusionem Filii tui sanguinis praestitisti? et ideo, quia defectum nostrum inspicis, supplementum tuae porrige pietatis: ut quicquid mens in conceptione laudis tuae suggerit enarrandum, fideli relatione os proferat ad aeternitatis emolumentum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Gratia Dei data est nobis per inluminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, P. Qui destruxit mortem, et inluminavit vitam. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Qui. V\. Gloria, et honor. P. Qui.

(0635D)Oratio. Gratias agimus. Quaere in Vesperis praecedentibus.

Antiphona 3. Gratias agimus tibi, Domine Deus noster, qui es, et qui eras, et qui venturus es Omnipotens. V\. Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. P. Qui es. V\. Gloria, et honor. P. Qui es.

Oratio. Domine Deus noster, qui es et qui eras et qui venturus es, gratias tibi creatura a te condita referet, quia factum est regnum hujus mundi Domini nostri Jesu Christi; quaesumus ergo, ut quos regnum ejus esse voluisti, aeterno eos consoleris in munere. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Quam magnificata sunt P. Opera tua Domine (0636A)V\. Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra. P. Opera.

Oratio. Magnificata sunt opera tua Domine, et humanae intelligentiae remotissima: quorum nos visibilis pulchritudo pulcherrimum omnium provocat ad conlaudandum Creatorem: Tu nos vero discretionis imple spiritu: ut dum tua miramur opera, te tuis 382 in operibus laudet, magnificet intelligentia nostra. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Iste Deus meus.

Canticum. Cantemus Domino. fol. 369.

Ad Benedictus. Antiphona. In templo sancto gloriae tuae benedictus es Domine.

(0636B)Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Sono. Ego dormivi. fol. 370.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Psal. CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Angelo Laodiciae Ecclesiae scribe: Haec dicit Testis fidelis, et verus, qui est principium creaturae Dei. Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: sed quia tepidus es, nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo: quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es (0636C)miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut salvus fias, et vestibus albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Ego quos amo, arguo, et castigo. Aemulare ergo, poenitentiam age. Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo eum illo, et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedeo cum patre meo in throno ejus. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies, Et supplicatio: Oremus. fol. 371.

(0636D)Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Christe, Dei Filius, qui exortum diei septimi in tua requie consecrasti, cum otium sabbati in sepulchro positus complevisti; da requiem cordi nostro beneplacitam tibi, ut ab operibus nostris ita in te veraciter quiescamus, ne in otio sabbati peccatorum nostrorum oneribus adgravemur: ut qui te e sepulchri quiete resurrexisse fideliter credimus, e coelis item ad judicium venientem mitissimum sentiamus Piissime.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam. P. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Alleluia, alleluia, V\. Cantate Domino canticum novum: quia (0637A)mirabilia fecit. P. Per Dominum. R\. Gloria, et honor. P. Per Dominum.

Benedictio. Christus Dei Filius, qui in corpore nostrae mortalitatis sustulit obprobrium Crucis, ab omni vos cruciatu nocibili eripiat passionis. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Dominus sit. R\. Et cum.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamu eum pace. R\. Deo gratias.

SABBATO IN OCTAVAM PASCHAE. Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te Domine. Et Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.

Sono. Alleluia. Postquam resurrexit Dominus Jesus (0637B)Christus a mortuis, stans in medio discipulorum, locutus est dicens: P. Pax vobis: Ego sum, qui resurrexi a mortuis. Alleluia. V\. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est: Nonne oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis? Alleluia. P. Pax.

Dominus sit. R\ Et cum.

Antiphona. Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. P. Mortui enim estis: et vita vestra abscondita est cum Christo. R\. Domine salvos nos fac, o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini: Deus Dominus, et illuxit nobis. P. Mortui. V\. Gloria, et honor. P. Mortui.

(0637C)Dominus sit. R\ Et cum.

Lauda. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. P. A Domino factum est: hoc est mirabile in oculis nostris. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. P. A Domino. V\. Gloria. P. A Domino.

Hymnus.

Te centies mille legionum Angeli Concentu plaudunt, et canora jubilant, Christe Jesu Alpha et Omega omnipotens, Sepultus olim, et vivens in saecula, Testis fidelis, et verum principium.


Qui mundi hujus dejecisti principem, (0637D)383 Redimens Orbem tuo almo Sanguine; Sanctus et verus Genitus Ingeniti, Reserans clausum, et apertum obstruens, Faciens nos Deo Regni Sacerdotium.


Tu verus Agnus solus sine macula, Qui dextram Patris conlocatus solio, Solus egressus ab arce Dominica, Similis Jaspidi, et Sardino lapidi, Iris per gyrum, smaragdus circuis.


Tu Dei pignus, hominisque Filius, Septies librum signatum signaculis Solvere signa dignus repertus es: Agnus occisus septem pollens cornibus, Septeno fulgens et lumine flammeo.


E throno prodeunt fulgura, et tonitrua, (0638A)Septem ardentes ante thronum lampades, Septem ubique missi Dei Spiritus, Septem stellae micant Agni dextera, Septem cui adstant candelabra aurea.


Sedentes circum quater seni Primates, Amicti cuncti niveis cycladibus, Et laureati diademis aureis, Aureas vehunt phialas aromatum, Aureis psallunt modulis, et citharis.


Stant ante Thronum nitet mare vitreum, Bis bini fortes, idem animalia: Homo per genus, leo voce perstrepit Juvencus ore promit Sacerdotium, Petens ad astra more volans aquilae.


Quatuor formis senis alis singulis, (0638B)Ante et retro cuncta plena oculis, Vigiles semper dormiendi nescii, Vicissim Sanctus ter clamantes jugiter, Illi, qui erat, est, et qui venturus est.


Gloria Patri, laus, sapientia Agno sedenti supra Thronum in coelis; Cum Patre regnat, et cum Sancto Spiritu, Connexa simul tribus una Deitas, Per infinita saeculorum saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Christe Dei Filius nostrarum requies animarum, qui otium sabbati requiescens in tumulo complevisti: ut in quo olim requieveras ab omni opere faciendo, in eo etiam requiesceres in sepulchro, (0638C)hunc nobis veraciter sanctificans diem, cujus vesperum in prima nobis sabbati, quae et octava dies est, lucescit: ut, qui dixeras de tenebris lumen splendescere, manifeste a mortuis resurgens appareres in carne; dirige cursum vitae nostrae in viam sanctificationis omnimodae, qualiter ita in his septem diebus, quibus mundus iste peragitur, et in quibus quotidie nobis Agnus occiditur, et Pascha quotidie celebratur, salubriori vitae curriculo conversemur: ut absque fermento malitiae verum Pascha mereamur quotidie celebrare: et ita ab omnibus operibus nostris in hoc die sanctificatione tibi placita quiescamus, ut octavi illius aeterni diei resurrectionis gloria consolemur, quia te praecipiente oramus:

(0638D)Pater noster. Liberati a malo. Require folio 2.

Benedictio. Christus, Dei Filius, qui in hoc die moriens requievit in tumulo, det optatam requiem cordi vestro; R\. Amen. Tribuatque vobis cessare ab omni opere criminis, qui in sepulchro positus sustulit obprobrium Crucis: R\. Amen. Ut optabile vobis resurrectionis ejus gaudium, et hic devotos efficiat, et in futuro de munere aeternitatis sustollat R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Apparuit Jesus januis clausis discipulis suis; quod esset Dominus, unus non credidit ex eis Thomas. P. Mitte manum tuam in fixuras clavorum meorum, et esto jam fidelis. Dominus meus, et Deus meus. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Sit nomen Domini (0639A)benedictum, amodo, et usque in aeternum. P. Mitte. V\. Gloria, et honor. P. Mitte. Oratio Omnipotens Deus. Quaere hic infra.

Per misericordiam.

In nomine Domini.

DOMINICA IN OCTAVAS PASCHAE. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III. Oratio. Domine Jesu Christe. fol. 369.

Antiphona 1. Livore ejus sanati sumus. Omnes nos sicut oves errabamus: et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrorum: traditus est, P. Quia ipse voluit, et non aperuit os suum. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in (0639B)voce exultationis. P. Quia. V\. Gloria, et honor. P. Quia.

Oratio. Omnipotens Deus Pater, qui nos Domini nostri Jesu Christi Filii tui pretioso sanguine redemisti, non patiaris in te credentes aeterni supplicii barathro demergi: ut per eum confessione nostrorum criminum ad te mereamur admitti, in quo iniquitates omnium nostrorum posuisti: ut ejus, cujus, livore sanati sumus, indesinenti praesidio protegamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Juste judicans peccata nostra 384 portavit corpore suo super lignum; P. Ut a malis separati, cum justitia vivamus. V\. Jubilate Domino omnis terra: servite Domino in laetitia. P. Ut a malis. (0639C)V\. Gloria, et honor Patri. P. Ut a malis.

Oratio. Juste quidem, Domine, judicans peccata nostra in corpore tuo super lignum portasti, cum diabolum non potestate, sed justitia devicisti: ut qui per debitam mortem nostram servituti ejus subjugati eramus, per indebitam mortem tuam ad libertatis gratiam redeamus; fac nos ergo, ut in te semper liberi esse possimus, qualiter tecum et hic, et in aeternum sine fine vivamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Vulneratus est propter iniquitates nostras, et adtritus est propter scelera nostra: P. Disciplina pacis nostrae in eo, livore ejus sanati sumus. V\. Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. P. Disciplina. V\. Gloria, (0639D)et honor. P. Disciplina.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui voluntarie pro nobis carnem subjiciens morti, disciplina factus es nostrae pacis; fac nos tuis subjectos existere disciplinis: ut qui livore sanati sumus, voluntatis tuae semper judicio obsequamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere signa ejus; et cum eo exercitus Angelorum clamantium, et dicentium: P. Laus, et honor, et potestas Deo nostro. V\. Vidi in coelo turbam magnam, quam dinumerare nullus poterat: et clamabant voce magna, dicentes: P. Laus et honor.

Oratio, Leo de tribu Juda, radix David aperi in (0640A)nos tuae scientiae lumen: ut qui paschalia festa nunc veneranter excolimus, in regno tuo cum electis tuis, et cum exercitibus Angelorum decantemus glorioso nomini tuo.--Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus

Ad Canticum. Antiphona. Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est.

Canticum. Cantemus Domino. fol. 369.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Sono. Ego dormivi. fol. 370.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus (0640B)CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Ego Joannes fui in spiritu, et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Et vidi Angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? Et nemo poterat, in coelo, neque in terra, neque subtus terram, aperire librum, neque respicere illum. Ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dicit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et septem signacula ejus. Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor (0640C)animalium, et in medio seniorum, agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrarum. Et venit, et accepit librum de dextera sedentis in throno. Et cum apperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram agno, habentes singuli citharas, et pateras aureas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum: et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabunt super terram. Et vidi, et audivi vocem Angelorum (0640D)multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam, quae in coelo est, et super terram, et quae sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in 385 throno, et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas Deo nostro in saecula saeculorum. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Decurso, Christe Domine, Paschalis solemnitatis officio, et tuae resurrectionis gaudio consummato, (0641A)quo verum lumen mundo de tenebris effulsisti, quo coecis mentibus coruscasti: adoramus, ecce et prosternimur ante te Deum, qui veteris fermenti malitiam azymis sinceritatis et veritatis excludens, omnem corruptionem adulterinae commixtionis intra puritatem ac simplicitatem fidei non relinquis, sed azymorum diem nobis ipsis absque humani seminis fermento azymos dedicasti: petimus, ut publica fidei vota arbiter devotionis aspicias: ut completum passionis ac resurrectionis tuae cultum pius propitiator intendas; et quoniam per te gratia et veritas facta est, veritate tua instruas ad intellectum, quos gratia perduxit ad cultum.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Apparuit januis clausis. Benedictio Christus (0641B)Dei Filius. fol. 383.

In nomine Domini.

Exeunte Vespera.

Lauda. Laudaverunt te. fol. 371.

Oratio. Te in excelsis, Domine, laudent omnes Angeli ac virtutes: tibi de terra det laudem omne, quod a te auctore sumit originem: et qui supernorum conlaudaris officiis, terrestrium semper delecteris obsequiis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Sono. Alleluia. Postquam resurrexistis. fol. 382.

Antiphona. Haec est dies, quam fecit Dominus: P. Exsultemus, et epulemur in ea. V\. O Domine salvos nos fac, o Domine bene prosperare. P. Exsultemus. (0641C)V\. Gloria, et honor. P. Exsultemus.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Celebrabitis diem istum legitimum Domino; Alleluia. P. Et filii vestri usque in aeternum. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Exsultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. P. Et filii. V\. Gloria, et honor. P. Et filii.

Hymnus.

Psallat altitudo coeli, Psallant omnes Angeli, Quicquid est virtutis usquam Psallat in laudem Dei: Nulla linguarum silescat Vox; sed omnis consonet.


Da puer plectrum, choreis (0641D)Ut canam fidelibus Dulce carmen, et melodum, Gesta Christi insignia, Hunc camoena nostra solum Pangat, hunc laudet lyra.


Christus est, quem rex sacerdos Adfuturum protinus Infulatus concinebat Voce, chorda, et tympano, Spiritum coelo fluentem Per medullas hauriens.


Facta nos, et jam probata Pangimus miracula. Testis est orbis; nec ipsa Terra quod vidit, negat; (0642A)Cominus Deum docendis Proditum mortalibus.


Corde natus ex Parentis Ante mundi exordium, Alpha, et Ω cognominatus; Ipse fons, et clausula Omnium, quae sunt, fuerunt Quaeque post futura sunt.


Ipse jussit, et creata: Dixit ipse, et facta sunt: Terra, coelum, fossa ponti, Trina rerum machina, Quaeque in his vigent sub alto Solis, et lunae globo;


Corporis formam caduci, (0642B)Membra morti obnoxia Induit, ne gens periret Primo plusti ex germine, Merserat quem lex profundo Noxialis tartaro.


O beatus ortus ille, Virgo cum Puerpera Edidit nostram salutem, Foeta Sancto Spiritu; Et puer Redemptor orbis Os sacratum protulit.


Gloria et honor Deo Usquequaque altissimo, Una Patri, Filioque, Inclyto Paraclito; (0642C)Cui laus, et potestas Per aeterna saecula. Amen.

Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula, et Benedictio, quae dicenda sunt 386 per omnes Dominicos usque ad Ascensionem Domini.

In exeunte Vespera.

Capitula. Deus, cujus unum. Benedictio. Christus Dominus, qui diem. fol. 372. Lauda. Apparuit januis clausis. fol. 383.

Oratio. Leo de tribu Juda. fol. 384.

IN TERTIO DOMINICO POST PASCHA. Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudan (0642D)te Domine. fol. 371.

Sono. Dominus Jesus Christus surrexit a mortuis tertia die, P. Et vivit ex virtute Dei. Alleluia. V\. Salvator noster resurgens a mortuis turbavit mortem, et inluminavit nos vitae aeternitate. P. Et vivit.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam dilexit nos; P. Et cum essemus mortui peccato, convivificavit nos Christus, cujus gratia salvati sumus. V\. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino inter filios Dei? P. Et cum. V\. Gloria, et honor. P. Et cum.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0643A)Lauda. Plateae tuae Hierusalem sternentur auro mundo: Alleluia. P. Et cantabitur in te canticum laetitiae, Alleluia; Et per omnes vicos tuos ab universis dicetur: Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Lauda Hierusalem Dominum: conlauda Deum tuum Sion. P. Et cantabitur. V\. Gloria, et honor. P. Et cantabitur.

Hymnus. Te centies mille. fol. 382. Supplicatio. Oremus. fol. 371.

Capitula. Christe Dei Filius.

Benedictio. Christe Dei Filius. fol. 383.

Lauda. Sapientia Dei super lapides pretiosos est, Alleluia; habitatio ejus in vasa aurea, Alleluia; P. Prudentia sua de thesauro invisibili procedit, Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Extendens coelos sicut (0643B)pellem: qui tegit in aquis superiora ejus. P. Prudentia. V\. Gloria, et honor. P. Prudentia.

Oratio. Rex magne et terribilis Domine, tibi in omnibus Gentibus vera jubilet fides; et praesta, ut non solum voce, sed et mente tibi psallamus, qui es Rex noster: ut tecum sine fine vivamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

In nomine Domini.

Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III.

Oratio. Domine Jesu Christe. fol. 369.

Oratio. 1. Cantate Domino canticum novum: bene psallite ei in jubilatione. P. Quia rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. V\. Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum (0643C)psallite ei. P. Quia. V\. Gloria, et honor. P. Quia.

Oratio. Cantemus tibi Domine canticum novum: quia rectus est sermo tuus, et opera tua fidelia: ut qui coelorum regna in prophetae jubilatione, et Evangelicae tubae clangore conscendere facis; illuc nos attrahas, quo ipse praecedis. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Elegit nos hereditatem sibi rex omnis terrae Deus. P. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. P. Psallite. V\. Gloria, et honor. P. Psallite.

Oratio. Rex magne, et terribilis. Quaere retro in Vesperis praecedentibus.

(0643D)Antiphona 3. Jubilate Deo omnis terra: P. Cantate, et exsultate, et psallite. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Cantate. V\. Gloria, et honor. P. Cantate.

Oratio. Jubilet te, Domine, omnis terra; psalmum cantet, exsultet, psallat nomini tuo; cujus nomen est admirabile, et praeclarum: Concede ergo Ecclesiae tuae precibus, ut quos in fide vocas, in tentatione non deseras: et qui tibi jubilum personant laudis in saeculum, praemium mereantur aeternae beatitudinis in futurum. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Regnavit Dominus omnis terrae: et inhabitabitur universa terra, P. Ut paradisus circumcinges (0644A)omnem terram. V\. Dominus regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae. P. Ut paradisus.

387 Oratio. Mirabilia sunt testimonia tua, Domine Deus; quibus Unigenitus Filius tuus regnat universae terrae: praesta ergo nobis, ut qui revelata facie gloriam ejus speculamur, a dextris ejus in judicio conlocemur. R\. Amen.

Per.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Adjutor et protector mihi fuit Dominus in salutem: hic Deus meus, et honorabo eum: Deus Patris mei, et exaltabo eum.

Canticum. Cantemus Domino. fol. 369.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

(0644B)Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.

Sono. Ego dormivi. fol. 370.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis, Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus, et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: et claudit, et nemo aperuit. Scio opera tua, et dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Ecce dabo de synagoga satanae, qui dicunt se judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur: (0644C)Ecce faciam illos, ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te: quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. Venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem, quae descendit de coelo a Deo meo, et nomen meum novum. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus. Capitula. Christe Dei Filius, qui venerabilis fol. 371. Lauda. Sapientia Dei super lapidem. folio 385. Benedictio. (0644D)Christus Dominus, qui ascendit patibulum. fol. 386.

In nomine Domini.

Exeunte Vespera.

Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudant te Domine. fol. 371. Sono. Dominus Jesus Christus. fol. 373.

Antiphona. Fecit coelos Dominus in virtute sua. P. Etenim correxit orbem terrae, quae non commovebitur. V\. Laetentur coeli, et exsultet terra, moveatur mare, et plenitudo ejus. P. Etenim. V\. Gloria, et honor. P. Etenim.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Sanctam Hierusalem novam vidi pescendentem (0645A)de coelo. P. Et audivi vocem dicentium: Alleluia, alleluia. V\. Lauda Hierusalem Dominum: conlauda Deum tuum Sion. P. Et audivi. V\. Gloria, et honor. P. Et audivi.

Hymnus. Psallat altitudo coeli. fol. 385. Supplicatio. Oremus. Capitula. Deus, cujus unum hunc. Benedictio. Christus Dominus, qui diem istum Resurrectionis. fol. 371. Lauda. Sapientia Dei. Oratio. Rex magne. fol. 386.

IN QUARTO DOMINICO PASCHAE. Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt. Oratio. Laudant te. fol. 371.

Sono. Venite, et videte: Angelus quomodo revolvit lapidem; P. Milites custodientes Sanctum. Alleluia, alleluia; V\. Mulieres lachrymantes, Salvatorem (0645B)quaerentes. Mariae Angelus dixit: Non est hic: surrexit enim Dominus. P. Milites.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Regnavit Dominus Deus noster Omnipotens, gaudeamus, et exsultemus. P. Quia venerunt vota agni, quae sunt justificationes sanctorum. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. P. Quia. V\. Gloria, et honor. P. Quia.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Cantate Deo Alleluia: Deo nostro P. Canticum novum, cantate: Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. P. Canticum. 388 V\. Gloria, et honor. P. Canticum.

(0645C)Hymnus. Te centies mille. Supplicatio. Oremus. fol. 371. Capitula. Christe, Dei Filius, nostrarum. Benedictio. Christe, Dei Filius, qui in hoc die, fol. 383.

Lauda. Gaudebat populus Israel Alleluia, et universa multitudo Jacob colebant Dominum legitime; P. Et David cum cantoribus cithara repercutiebat in domo Domini: et laudem Domino dicebat: Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Non permisit hominem nocere eis: sed corripuit pro eis reges. P. Et David. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et David.

Oratio. Admirabilis Domine, tuum nomen laudabile est in universis finibus terrae: Praesta ergo nobis vanam mundi celsitudinem declinare: ut ex ore nostro tua perficiatur laudatio, et verae fidei nutrimentis crescat in nos scientiae plenitudo. R\. Amen.

(0645D)Per misericordiam.

In nomine Domini.

Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus 3. Oratio. Domine Jesu Christe. fol. 369.

Antiphona 1. Domine Deus noster, quam admirabile est nomen tuum P. In universa terra! V\. Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. P. In universa terra. V\. Gloria, et. P. In universa terra.

Oratio. Admirabilis Domine, tuum. In Vesperis praecedentibus.

Antiphona 2. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. P. Cantate Domino, (0646A)et benedicite nomen ejus: V\. Bene nuntiate de die in diem salutare Domini. P. Cantate. V\. Gloria, et honor. P. Cantate.

Oratio. Cantet tibi, Domine, omnis terra canticum novum; quia redemisti per sanguinem Filii tui Domini nostri Jesu Christi omnem mundum: ut qui in mortem ejus consepulti sumus, infinita cum eo laetitia exsultemus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Quam magnificata sunt opera tua Domine! P. Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua. V\. Hoc mare magnum, et spatiosum: illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla, et magna. P. Omnia in sapientia. V\. Gloria, et honor. P. Omnia.

(0646B)Oratio. Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: reple tamen nos directionis spiritu: ut dum tua miramur opera, te tuis in operibus laudet intelligentia nostra. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Ego sum Deus, et non mutor. Convertimini ad me populus meus: testor enim vos, quoniam non est alius Deus praeter me. Ego feci terram, et hominem super eam: ego firmavi coelos; P. Et omnes stellas lucere mandavi. V\. Ego primogenitus exivi ante omnem creaturam: Ego feci in coelis ut oriretur lumen. P. Et omnes.

Oratio. Domine Jesu Christe, verus Deus verusque homo; qui non mutaris, sed es sanctus in omnibus operibus tuis; incredulitatem a nobis dubiae mentis (0646C)averte: et cor nostrum gratiae tuae muneribus reple: ut tu, Deus verus credaris et cognoscaris; qui Salvator omnium, miraculis et virtutibus approbaris. R\. Amen.

Per.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Dominus conterens bella, Dominus nomen est ei. Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare.

Canticum. Cantemus Domino.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo. Sono. Ego dormivi. fol. 370.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. XIV).

R\. Deo gratias.

Ego Joannes fui in spiritu, et vidi: et ecce Agnus (0646D)stabat supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem aquarum multarum, 389 et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti erant de terra. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: Virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno, et in ore ipsorum non est inventum (0647A)mendacium: sine macula enim sunt. Et vidi alterum Angelum volantem per medium coelum habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et populum, et linguam: dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit coelum, et terram, mare, et fontes aquarum. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies. Supplicatio. Oremus. Capitula. Christe Dei Filius, qui venerabilis diei hujus. fol. 371. Lauda. Gaudebat populus Israel. Require folio 388. Benedictio. Christus Dominus, qui diem istum. fol. 372.

In nomine Domini, etc.

(0647B)Exeunte Vespera.

Lauda. Laudaverunt. Oratio. Laudant te Domine. fol. 371. Sono. Venite, et videte. Require fol. 375.

Antiphona. Tu es rex regum, cui Deus coeli regnum forte, P. Et potens, et honoratum dedit. V\. Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus. P. Et potens. V\. Gloria, et honor, etc. P. Et potens.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Cantate Domino canticum novum Alleluia: quia mirabilia fecit Dominus. Liberavit nos dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Alleluia. V\. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. P. Liberavit nos. V\. Gloria, et honor. P. Liberavit nos.

(0647C)Hymnus. Psallat altitudo coeli. Require folio 385. Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 385. Preces, ut supra. Capitula. Deus, cujus hunc ex omnibus duximus diem. Benedictio. Christus Dominus, qui diem istum resurrectionis. Quaere fol. 372.

Lauda. Omne donum optimum de coelo veniet Alleluia, P. Descendens a patre luminum. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Psallite Deo nostro in cithara, in cithara et voce psalmi. P. Descendens. V\. Gloria, et honor. P. Descendens.

Oratio. Admirabilis Domine, tuum nomen. folio 388.

IN QUINTO DOMINICO PASCHAE. Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudant (0647D)te Domine. fol. 371.

Sono. Quis Deus magnus sicut Deus noster? P. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Alleluia, alleluia, alleluia.--. Honorificus in Sanctis, mirabilis in majestatibus, faciens prodigia. R\. Tu es.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Alleluia, Rigans Deus montes de superioribus: de fructu operum tuorum satiabitur terra. P. Producens foenum pecoribus, et herbam servituti hominum. V\. Quam magnificata sunt opera tua Domine! Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua. P. Producens. V\. Gloria. P. Producens.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0648A)Lauda. Vidi, et audivi voces Angelorum multorum in circuitu throni, stantes in conspectu Agni. Quatuor animalium, et seniorum voces. P. Cum fragore magno resonabant, Alleluia. R\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Cum fragore. V\. Gloria. P. Cum fragore.

Hymnus. Te centies mille. fol. 382. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Capitula. Christe, Dei Filius, nostrarum requies. Benedictio. Christus Dei Filius, qui in hoc die. fol. 383.

Lauda. Sapientia a Domino Deo est Alleluia, P. Et cum illo fuit semper, et est ante aevum. Alleluia, alleluia. V\. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. (0648B)P. Et cum illo. 390 V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et cum.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui occisus Agnus resurgis in gloria, et habens potestatem humanam, inluminare dignatus es terram, quo passionis et resurrectionis tuae pluviis inrigata, te solum sequeretur ad vitam, quae se olim mortis eliserat in ruinam; nostris, quaesumus, precibus favens, da nobis et resurgendi copiam in operibus bonis, et moriendi efficaciam in operibus pravitatis. Per misericordiam tuam.

In nomine Domini.

Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III. Oratio. Domine Jesu Christe. Quaere fol. 369.

(0648C)Antiphona 1. Vidi Agnum quasi occisum in medio seniorum: et cantabant canticum novum, dicentes: P. Dignus es accipere librum, et solvere signacula ejus, quia redemisti mundum. R\. Minuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria, et honore coronasti eum. P. Dignus es. V\. Gloria, et honor. P. Dignus es.

Oratio. Christe Dei Filius, qui occisus. Require in Vesperis istius Dominici.

Antiphona 2. Fecit Dominus luminaria magna solus: Solem in potestate diei; P. Lunam autem, et stellas in potestate noctis. V\. Laudate nomen Domini: laudate servi Domini. P. Lunam autem. V\. Gloria, et honor Patri. P. Lunam.

Oratio. Domine, qui fecisti luminaria magna solus; (0648D)in sapientia lunam et stellas in potestatem noctis; educ nos de jugo nequitiae spiritualis in manu forti et brachio extenso: ac disseca quaecumque cursu in nostro opponuntur obstacula: quia tu es Dominus dominantium, custosque nostrarum manens animarum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Magna opera Domini: exquisita P. In omnes voluntates ejus. V\. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors, et miserator Dominus: P. In omnes. V\. Gloria, etc. P. In omnes.

Oratio. Magna opera tua, Domine, exquisita in omnes voluntates tuas: Da nobis famulis tuis, ut dum operum tuorum magnitudinem admiramur, magnificentiam (0649A)Conditoris debita confessione laudemus; tuaque mandata fidelia timorata sapientia exquiramus; atque perfectum intelligentiae decus, timoris obedientia faciamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Ego sum Dominus Deus vester, et non est praeter me Salvator alius: Audierunt insulae, et timuerunt extrema terrae. P. Audi Israel puer meus, Jacob electe meus, semen Abrahae amici mei. V\. Ego sum primus, et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos. P. Audi Israel.

Oratio. Tu es Domine Deus, et non est alius praeter te: nec tamen ipse concluderis, quem extrema terrae agnoverunt, dum a te fidei vocatione pertracta (0649B)sunt: da ergo nobis, ut ita in te radicemur, ut cultu justitiae, et operum dignitate aeternam mereamur pervenire ad requiem. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Gubernasti justitia tua Domine, populum tuum hunc, quem liberasti.

Canticum. Cantemus Domino: gloriose. Quaere fol. 369.

Oratio. Glorificetur dextera tua Domine; quae inimicos animae nostrae vitaeque confringat; et per multitudinem majestatis tuae adhuc conterat: et ter nos constructores cogitationum malarum sermonumque et operum dimergat. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0649C)Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor. Canticum. Benedictus Dominus Deus patrum. fol. 6. Sono: Ego dormivi, et requievi. Require fol. 370.

391 Lauda. Laudate Dominum de coelis Alleluia, alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. XIX).

R\. Deo gratias.

Ego Joannes fui in spiritu, et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocatur Fidelis, et Verax, et in justitia judicat, et pugnat. Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse. Et vestitus erat (0649D)veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus, VERBUM DEI. Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. Et de ore ipsius procedit gladius acutus: ut ipso percutiat Gentes. Et reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. Et habet in vestimento, et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. R\. Amen.

Hymnus. Hic est dies verus Dei. Capitula. Christe Dei Filius, qui venerabilis diei hujus excursum. Require fol. 371. Lauda. Sapientia a Domino Deo est. Require folio 389. Benedictio. Christus Dominus, qui diem Resurrectionis. fol. 372.

(0650A)Exeunte Vespera.

Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudant te Domine. Require fol. 371. Sono. Quis Deus magnus. fol. 389.

Antiphona. Sit Gloria Domini in saeculum saeculi: P. Laetabitur Dominus in operibus suis: V\. Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigabunt. P. Laetabitur. V\. Gloria, et honor Patri. P. Laetabitur.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Ascendite ad Hierusalem filiae Sion, P. Et laudate Deum vestrum. Alleluia, alleluia. V\. A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini. P. Et laudate. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et laudate.

Hymnus. Psallat altitudo coeli. Quaere fol. 385. (0650B)Supplicatio. Oremus. Capitula. Deus, cujus unum hunc diem. Benedictio. Christus Dominus, qui. Quaere fol. 372. Lauda. Sapientia a Domino Deo est. Oratio. Christe Dei Filius. Quaere fol. 390.

IN SEXTO DOMINICO PASCHAE. Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.

Sono. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo. P. In voce exsultationis Alleluia. V\. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite. P. In voce.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Antiphona. Audivi vocem magnam in coelo, dicentem: Agnus, qui occisus est. P. Dignus est, accipere (0650C)virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et benedictionem in saecula saeculorum. V\. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. P. Dignus. V\. Gloria, et honor Patri. P. Dignus.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Exaudivit pauperes Dominus: et compeditos suos non deseruit. P. Laudent illum coeli et terra. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Videant pauperes et laetentur: quaerite Dominum, et vivet anima vestra. P. Laudent. V\ Gloria. P. Laudent.

Hymnus. Te centies mille legionum. Supplicatio. Oremus. Capitula. Christe, Dei Filius. Benedictio. Christus Dei Filius, qui in hoc. Quaere fol. 382.

Lauda. Alleluia. Psallite Domino in cithara, Alleluia, in cithara et voce psalmi. Alleluia, alleluia. P. (0650D)Jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini ejus. V\. In cithara. V\. Gloria. P. In cithara.

Oratio. Domine admirabilis et immense, humiles nos propitius tam effice quam intende: ut quia nomen tuum admirabile est in omni terra, veritatis in nos solidius cumules disciplinam. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III. Oratio. Domine Jesu Christe. Quaere fol. 369.

Antiphona 1. Testimonia tua Domine credibilia facta sunt nimis. P. In longitudine dierum. 392 V\. Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis (0651A)Dominus. P. In longitudine. V\. Gloria, etc. P. In longitudine.

Oratio. Testimonia tua, Domine, quae nobis facta sunt credibilia, sint nostrae meditationi assidua, ut sunt fidei veritate syncera: atque ita nostro consumentur opere, sicut proferuntur ex ore; regant consolatione moerentes, ac promptiores efficiant. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Volucres coeli, et pisces, qui perambulant semitas maris. P. Admirabile est enim nomen tuum, Domine, in universa terra. V\. Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, P. Admirabile. V\. Gloria, et honor. P. Admirabile.

(0651B)Oratio. Domine admirabilis. Require retro in fine Vesperi istius Dominici.

Antiphona 3. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. P. Quoniam Rex omnis terrae Deus, psallite prudenter. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. P. Quoniam Rex. V\. Gloria, et honor. P. Quoniam Rex.

Oratio. Da nobis Domine non solum voce, sed et mente tibi psallere sapienter: ut juxta magnitudinis tuae nomen, tuam a nostris vocibus magnifices laudem. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Mementote Patres nostros, quemadmodum salvati sunt in mari Rubro, dum persequerentur illos (0651C)inimici eorum, et nos exclamemus in coelos; et miserebitur nostri Dominus, secundum testamentum patrum nostrorum. P. Ut sciant omnes Gentes, quia est, qui redimat, et liberet Israel. V\. Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tuae confregit inimicos. Et prae multitudine majestatis tuae contrivistis adversarios. P. Ut sciant.

Oratio. Memorare Domine, quemadmodum liberasti patres nostros, dum persequerentur illos inimici; exaltasti dexteram tuam in adversarios eorum: tu enim es Deus noster, qui et honorificaris ex debito, et exaltaris ex merito: Da ergo nobis, ut nos, qui per hujus saeculi pelagum ambulamus, nullis undarum mundialium tunsionibus frangamur. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

(0651D)In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Gelaverunt tamquam murus fluctus maris: stetit unda fluens in medio mari.

Canticum. Cantemus Domino: gloriose.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo. Sono. Ego dormivi, et quievi. Require fol. 370.

(0652A)Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. XXII.)

R\. Deo gratias.

Ego Joannes fui in spiritu, et ostendit mihi Dominus flumen aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium. Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum. Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine Solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saeculum saeculi. R\. Amen.

(0652B)Hymnus. Hic est dies verus Dei. Capitula. Christe, Dei Filius, qui venerabilis. Require fol. 371. Lauda. Alleluia, Psallite Domino in cithara. fol. 391. Benedictio. Christus Dei Filius. fol. 383.

Exeunte Vespera.

Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudant te Domine. Quaere 317. Sono. Omnes gentes plaudite. fol. 391. Antiphona. Vidi Agnum quasi occisum in medio seniorum: habebat enim in veste. P. Et in capite scriptum: Rex regum, et Dominus dominorum. V\. Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis ejus non est finis. P. Et in capite. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et in capite.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Laudem dicunt Deo nostro omnes. P. Qui (0652C)timetis eum pusilli, et magni. Alleluia, alleluia. R\. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini. P. Qui timetis eum. 393 V\. Gloria, et honor Patri. P. Qui timetis eum.

Dominus sit. R\. Et cum.

Alia Lauda. Alleluia, Cum laetitia ingrediemur in sancta Domini: et cum exsultatione. P. Regrediemur decantantes: Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Omnis terra adoret te Deus, et psallat tibi: et psalmum dicat nomini tuo. P. Regrediemur. V\. Gloria, et honor. P. Regrediemur.

Dominus sit. R\. Et cum.

Alia Lauda. Fons hortorum: puteus aquarum viventium, P. Quae fluunt impetu a Libano. Alleluia, (0652D)alleluia. V\. Rigans montes de superioribus: de fructu operum tuorum satiabitur terra. P. Quae fluunt. V\. Gloria. P. Quae.

Hymnus. Psallat altitudo. Supplicatio, Capitula, et Benedictio, ut in fol. 386. Lauda. Alleluia, Psallite Domino in cithara.

Oratio. Domine admirabilis. fol. 391.

IN ASCENSIONE DOMINI. (0651) Ad Vesperum. (0651D) 395 Lauda. Laudaverunt te Domine. Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.

Sono. Domini est terra, et plenitudo ejus: orbis terrarum, P. Et universi qui habitant in eo. Alleluia. (0652D)V\. Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales: et introibit rex gloriae. P. Et universi.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Pater Gloriae suscitavit Jesum Christum (0653A)a mortuis, et conlocavit eum ad dexteram suam supra coelos, super omnem Principatum et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem, P. Et super omne nomen, quod nominatur. V\. Ascendit Deus in jubilatione: Dominus in voce tubae. P. Et super. V\. Gloria. P. Et.

Oratio. Omnipotens Deus Pater gloriae, qui Dominum nostrum Jesum Christum suscitasti a mortuis, conlocans illum ad dexteram tuam super omnem Principatum, et Potestatem; suscita in nos studia omnimodae sanctitatis: ut illi soli religatae sint primitiae spiritus nostri, qui a mortuis resurgens, mortis principem propria virtute devicit. R\. Amen.

Per misericordiam tuam

Antiphona 2. Ascensor coeli, auxiliator noster, P. (0653B)Magnificentiam ejus discurrunt nubes: habitatio ejus sursum. V\. Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium: Dominus in illis in Sina in sancto. P. Magnificentiam. V\. Gloria, et honor. P. Magnificentiam.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Audivi vocem turbarum multarum dicentium: Alleluia: honor, et gloria Deo nostro: P. Quia justa, et vera sunt judicia ejus. Et iterum dixerunt: Alleluia. P. Et adoraverunt sedentem super thronum, dicentes: Amen, et Alleluia. V\. Excelsus super omnes gentes Dominus, supra coelos gloria ejus. P. Quia justa. V\. Gloria. P. Et adoraverunt.

Hymnus.

Aeterne Rex Altissime, (0653C)Redemptor et Fidelium: Quo mors soluta deperit, Datur Triumphus gratiae;


Quem lex subacta Tartari, Marcens Averno dispulit; Carens mucrone pessimo, Throno remisit Patrio:


Scandens Tribunal dexterae Patris: potestas omnium Conlata Jesu est coelitus, Quae non erat humanitus.


Ut trina rerum machina: Coelestium, Terrestrium, Et infernorum condita (0653D)Flectant genu jam subdita.


Nec sit salus ullo modo Tuo foris vocabulo; A quo creata cuncta sunt, Et recreata sancta sunt,


Haec tanta Christi gratia Nexum tulit peccaminum; Sumpsitque corpus proprium, Totumque possidet Polum.


Tremunt videntes Angeli, Versa vice mortalium, Culpat caro, et purgat caro, Regnat Deus Dei caro.


Quae praeminet virtutibus Summis procul coelestibus: (0654A)Deus caro, atque spiritus, Plenus Deus, verusque Homo.


Dicunt ex astris Angeli, Demum reverti hujusmodi, Quem nos redire credimus, Regnare prorsus novimus.


Tu Christe nostrum gaudium, Manens Olympo praeditum Mundi regis qui fabricam, Mundana vincens gaudia.


Hinc te precantes quaesumus, Ignosce culpis omnibus; Et corda sursum subleva Ad te superna gratia.


Ut cum rubente coeperis (0654B)Clarere nube Judicis, Poenas repellas debitas, Reddas coronas perditas.


Da nobis illuc sedula Devotione tendere, Quo te sedere cum Patre, In arce regni, credimus.


Gloria tibi Domine, Qui scandis supra sidera, Cum Patre, Sancto Spiritu, In sempiterna saecula. Amen.

396 Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gloria Ascensionis suae (0654C)propitius justificare dignetur. R\. Praesta Aeterne omnipotens Deus.

Kyrie eleison. R\. Christe eleison. Kyrie eleison.

Capitula. Ascensionis tuae, Domine, festa suscipientibus adesto propitius, et fave placatus; quique carnis nostrae fragilitatem tecum glorificandam in coelestibus devexisti, culparum veterum tolle putredinem, et vitae nobis pristinae reddito dignitatem: ut illic te credendo ascendere mereamur, q o te veraciter conscendisse nunc credimus.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Christus Dominus, qui assumptum hominem Paternam ascendendo perduxit ad sedem, perducat vos ad aeternae gloriae libertatem; R\. Amen. Quique si exaltatus esset a terra, promisit omnia (0654D)trahere ad seipsum, nullum ex vobis patiatur a suo esse corpore separatum; R\. Amen. Sed sibi vos sine fine coronandos statuat, qui solus in vestro corpore ascendendo coelorum penetravit secreta. R\. Amen.

Per.

Lauda. Ascendam ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Alleluia. P. Ad Deum meum, et ad Deum vestrum. Alleluia. alleluia. V\. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. P. Ad Deum. V\. Gloria, et honor. P. Ad Deum.

Oratio. Rex regum Immense, cui Deus coeli regnum forte, et potens, et honoratum dedit; dum omnia potestati tuae subjecit: cui millia millium Angelorum ministrant, da requiem populo tuo ab omnibus oneribus, (0655A)quibus onerati consistimus; ut qui ascendisti gloriosus in coelum, mitis existas, cum manifestata fuerit gloria tua. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R\. Deo gratias.

IN ASCENSIONE DOMINI. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi: et resurrexi. Psalmus III. Oratio. Domine Jesu Christe, qui pro nobis soporem, etc. Require fol. 369.

Antiphona 1. Positi sunt throni, et antiquus dierum sedebat: vestitum ejus sublime: et thronus ejus flamma ignis. P. Millia millium serviebant ei, et decies centena millia assistebant ei. V\. Omnes Gentes (0655B)plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. P. Millia millium. V\. Gloria, et honor Patri. P. Millia millium.

Oratio. Rex regum Immense, etc. Require in Vesperis istius festi.

Antiphona 2. Ad similitudinem hominis vidi virum sedentem in throno, magnam claritatem habentem; P. Et omnes militiae coelestis exercitus Angelorum clamantes, dicebant in unum: Ecce, cujus imperium, et regnum, et gloria sine fine permanent in aeternum. V\. Visi sunt gressus tui Deus, ingressus Dei mei; regis qui est in sancto. P. Et omnes militiae. V\ Gloria, et honor. P. Et omnes militiae.

Oratio. Unigenite Dei Filius, qui devicta morte de terrenis ad coelestia transitum faciens, quasi Filius (0655C)hominis apparens, in throno magnam claritatem habens, quem omnis militia coelestis exercitus Angelorum laudat: praebe nobis, ut nullis flagitiorum vinculis in corde hujus saeculi inligemur, qui te ad Patrem ascendisse gloriosa fidei devotione concinimus; ut illic indesinenter cordis nostri dirigatur obtutus, quo tu ascendisti post vulnera gloriosus. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Antiphona 3. Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? P. Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. V\. A templo tuo, quod est in Hierusalem, tibi offerent reges munera. P. Hic Jesus. V\. Gloria, (0655D)et honor. P. Hic Jesus.

Oratio. Salvator noster, et Domine, qui ascendens in coelos, intuentium clarificatus apparere dignatus es oculis: dum ita ut ascenderas venturum ad judicium polliceris; fac nos hodiernae Ascensionis tuae festum pura cordium devotione suscipere: ut ita in te semper ad melius vita nostra ascendendo proficiat, qualiter ad judicium venientem inconfusibili contuitu te semper visionis aspiciat. R\. Amen.

Per.

R\. Curvati sunt coeli, dum calcaret capita nubium Creator astrorum, et dum ascenderet coelos Dominator omnium: tremore concussus est numerus Angelorum clamantium 397 et dicentium: P. Quantus est iste, cui Throni, et Dominationes (0656A)occurrunt? V\. Vidi in coelo turbam Angelorum multorum, quam dinumerare nullus poterat: et clamabant voce magna, dicentes: P. Quantus.

Oratio. Domine Jesu Christe, Creator astrorum, qui inclinasti capita nubium, dum te humiliasti in conversatione mortalium: ut in eo corpore, quo pro nobis probra sustinuisti impiorum, in ipso ascenderes super omnes coelos coelorum, et laudes sumeres Angelorum; exaudi nos propitius, et hoc nobis concede placatus, ut, absoluti criminibus, illuc te nunc praevium sequamur corde, quo tu ascendisti glorificatus in homine: ut te etiam tunc contemplari possimus conditorem et Dominum aeternum in majestate, quem nunc verum Deum praestolamur et judicem. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0656B)In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Dominus ascendit in coelos, et tonat: ipse judicat extrema terrae. Potens est, et dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu populi sui.

Canticum. Confirmatum est cor meum in Domino. fol. 55. Reiteretur Antiphona. Dominus ascendit in coelos, et tonat, etc.

Oratio. Christe Dei Filius, qui ascendens in coelum triumphator tonas; da nobis, ut te semper in veritate videntes, visionis tuae gratia fruamur: et qui, devicta morte, paternam ascendendo repetis sedem; tu da virtutem regibus nostris; et exalta tuae Gloriae majestatem. V\. Amen.

(0656C)Per misericordiam.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedicimus te Domine, qui sedes super Cherubim, Rex Israel.

Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum Require fol. 6.

Sono. Alleluia. Regna terrae cantate Deo, Alleluia, alleluia, psallite Domino: psallite Deo nostro Alleluia, qui ascendit super coelos coelorum, ad Orientem. Ecce dabit vocem suam vocem virtutis suae. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de coelis: Alleluia. V\. Laudate eum in excelsis: Alleluia, alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Danielis Prophetae (Cap. VII).

(0656D)V\. Deo gratias.

In illis diebus: Ego Daniel aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimenta ejus quasi nix candida, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flamma ignis: rotae ejus ignis accensus. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt. Iterum aspiciebam in visione noctis; et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnis populus, tribus, ac linguae ipsi serviunt: potestas ejus, potestas (0657A)aeterna, quae non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. R\. Amen.

Hymnus. Aeterne Rex Altissime, Redemptor et fidelium. Supplicatio. Oremus redemptorem mundi, etc. Quaere fol. 396.

Capitula. Domine Rex gloriae, qui patefactis et adimpletis Prophetarum oraculis, tamquam elevatis aeternalibus portis Paternam repetis sedem: quia dum tua Deitas eo quo nunquam discessit, regreditur, humano generi coelorum aditus aperitur: dona, ut illic extendatur nostra intentio, quo praecessit vera nostra redemptio: nec inhaereamus captiva delectatione terrenis, cum jam nostri corporis caput tecum regnet in coelis.

Pater noster. Liberati a malo, etc. fol. 2.

(0657B)Lauda. Ascendam ad Patrem meum. Benedictio. Christus Dominus, qui assumptum hominem. Require fol. 396.

Exeunte Vespera in Ascensione Domini.

Lauda. Die mandavit Dominus misericordiam suam: P. Et nocte declaravit. V\. Apud me oratio Deo vitae meae, dicam Deo meo: Susceptor meus es. P. Et nocte declaravit.

Oratio. Deus, qui tuam in die mandas misericordiam, et nocte declaras: quaesumus, ut in die nos protegas ad salutem et in nocte defendas ad requiem. R\. Amen.

Per misericordiam tuam, etc.

Sono. Domini est terra. fol. 395.

Antiphona. Ascendit Deus in jubilatione, P. Dominus (0657C)in voce tubae. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce 398 exsultationis. P. Dominus in voce.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda. Ascendit Dominus in coelos, et tonuit Alleluia. P. Ipse judicat extrema terrae. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Excelsus super omnes Gentes Dominus, supra coelos gloria ejus. P. Ipse judicat. V\. Gloria, et honor. P. Ipse judicat.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Psallite Deo Alleluia. P. Qui ascendit super coelos coelorum, ad Orientem. Alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. V\. Exaltate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. P. Qui ascendit. V\. Gloria, et (0657D)honor. P. Qui ascendit.

Hymnus. Aeterne Rex altissime. fol. 395.

Supplicatio. Oremus. Quaere fol. 396.

Capitula. Christe, Dei virtus, et Dei sapientia, qui propter nos, et nostram salutem descendens e coelis, humani generis carne vestiri dignatus es, ut dignissima societate nos tua Deitate vestires, et quod mortale descendendo susceperas, immortalitati ascendendo donares; tribue nobis interventu solemnitatis hodiernae, qua te coelos ascendente et sequi cupimus et gaudemus, ut benignissimae dispensationis hujus munera cognoscentes, reddamus pietati tuae, quod solum possumus, vota laudum: expectantes secundi adventus tui aeternorum solatia gaudiorum, quo jubente dicimus:

(0658A)Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Jesus Christus Dominus pacem, quam ad coelos remeans, discipulis suis tradidit, integram in vobis, inlibatamque conservet; V\. Amen. Angelos quoque sanctos, quos coelos ascensurus suo elegit obsequio, vobis deputet in praesidio: R\. Amen. Ut ipso auctore illuc erigamini fide, quo vos adsumendos speratis in requiem. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius, etc.

Lauda. Ascendam ad Patrem meum.

Oratio. Rex regum, cui Deus coeli. Require retro in primis Vesperis.

IN DOMINICO POST ASCENSIONEM DOMINI. Ad Vesperum. (0658B)Lauda. Laudaverunt te Domine, cum sua Oratione. Quaere fol. 371.

Sono. Alleluia, Regna terrae, cantate Deo, Alleluia, alleluia. V\. Psallite Domino: psallite Deo nostro, Alleluia, qui ascendit super coelos coelorum, ad Orientem. Ecce dabit vocem suam vocem virtutis suae. Alleluia.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Qui ascendit super coelos coelorum, P. Ad Orientem: Dominus nomen est ei. V\. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino: psallite Deo. P. Ad Orientem. V\. Gloria, et honor. P. Ad Orientem.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Salvator faciens signa, et mirabilia in coelo et in terra; P. Ipse liberavit nos, qui ascendit in (0658C)coelos Alleluia. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Ipse. V\. Gloria, et honor. P. Ipse.

Hymnus.

Sacrata Christi tempora Propheticis oraculis, Virtute firmans pectora, Fidei explevit veritas:


Venisse mundi Dominum In templo sancti corporis, Ut hominem, quem fecerat, Salvaret ipse perditum.


Dum patitur passibilis, Assumptus homo moritur. Resurgit impassibilis (0658D)Deus creator omnium:


Qui suscitatus corpore Diebus dudum praedictis, Quater denario numero Opes salutis edidit:


Quibus quadratis omnibus, Ascendens in altum duxit Captivitatem captivam. Dona dedit hominibus.


Coram suis discipulis Hi adventurum moniti, Ut repedantem cernerent, Dum adfuissent tempora.


Quae sola Patri cognita, (0659A)Incognita nec Filio, Discentibus solicitis: Licere nosse minime.


Sistere tamen soliti Jubentur summi Nuntii, Donec virtutem Spiritus Ex alto missam caperent,


Quam nos ovantes gloria Salutis nostrae praestitam, Sanctorum consors laudibus Hymnus resultat omnibus.


399 Da nobis illuc sedula Devotione tendere, Quo te sedere cum Patre In arce regni credimus.


(0659B)Gloria tibi Domine, Qui scandis supra sidera, Cum Patre, Sancto Spiritu. In sempiterna saecula. Amen.

Supplicatio Oremus. Quaere fol. 396.

Capitula. Domine Jesu Christe, qui ascendisti super coelos coelorum ad Orientem, Occasum devincens; quos in te suscepisti redimendos, in te perfice ad excelsa tollendos: ut ubi Caput praecessisti glorificatum, illuc totum corpus adtrahas honorandum: nec in Occiduum mundi relinquas, quos ad Orientem perpetuum versus triumphator exaltas.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Christus, Dei Filius, qui triumphali (0659C)jubilo ascendit ad Patrem, coelesti vos cordium ascensione glorificet; R\. Amen. Et qui in forma vestri corporis est exaltatus a terra, Divinitatis beneficiis vos pertrahat ad superna: R\. Amen. Ut illuc vestrorum omnium remunerandam pertrahat ad fidem, quo ipse glorificatus ascendit in homine. R\. Amen.

Per.

Lauda. Dominus in coelo paravit sedem suam Alleluia: et regnum ejus omnibus dominabitur Alleluia. P. Benedicite Dominum omnes Angeli ejus. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Laudate eum omnes gentes: laudate eum omnes populi. P. Benedicite. V\. Gloria. P. Benedicite.

(0659D)Oratio. Domine, qui in altis habitas, et humilia respicis in coelo, et in terra, tibi nos dignanter incurva: et qui beatitudinem Angelorum in omnibus polliceris, obedientia nos Angelica informare digneris. R\. Amen.

Per.

In nomine.

IN DOMINICO POST ASCENSIONEM DOMINI. Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi. Psalmus III. Oratio. Domine Jesu Christe. Quaere folio 369.

Antiphona 1. Parata sedes tua, Deus ex tunc: P. Et a saeculo tu es. V\. Elevaverunt flumina Domine: elevaverunt flumina voces suas. P. Et a saeculo tu es. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et a saeculo.

(0660A)Oratio. Domine, qui fortitudine indueris, et virtute praecingeris; paratos nos fac ante sedem majestatis tuae; ut ex tunc et a saeculo tuum nomen magnificemus ac propitiare in terris digneris, qui es mirabilis in excelsis. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc.

Antiphona 2. Quis sicut Dominus Deus noster, P. Qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra? V\. Excelsus super omnes gentes Dominus, supra coelos Gloria ejus. P. Qui in altis. V\. Gloria, et honor. P. Qui.

Oratio. Domine qui in altis habitas. Quaere retro in Vesperis praecedentibus.

Antiphona 3. Excelsus Dominus, et humilia respicit: P. Et alta de longe agnoscit. V\. Laudate pueri (0660B)Dominum: laudate nomen Domini. P. Et alta. V\. Gloria P. Et alta.

Oratio. Excelse Domine, qui humilia respicis, humilitatem nobis tribue, per quam placeris; nec in nobis superbia maneat, quam de longinquo cognoscis, et vicino disperdis: ut te miserante, et elatio dejiciens a mente discedat, et contritio glorificans in corde permaneat. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. In tubis ductilibus, et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis Domino: commoveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et omnes qui habitant in eo. Flumina. P. Plaudent manibus in idipsum. V\. Montes, et colles cantabunt coram Deo laudem: et omnia ligna regionis. P. Plaudent (0660C)manibus.

Oratio. Jubilat te, Domine, omnis terra, et universi, qui habitant in ea: tibi flumina plaudent manibus; invicem tibi doctorum ora non solum sermonis obsequuntur officio; sed etiam studia bonorum operum deserviunt famulatu: Concede itaque Deus noster, ut utraque in nobis te auctore praevaleant laude, jugis et indefessa meditatio, et sanctae conversationis sincera religio intemerata. R\. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Dextera tua Domine glorificata est in virtute: dextera manus tuae, Domine, 400 confregit inimicos. Et prae multitudine (0660D)majestatis tuae contrivisti adversarios.

Canticum. Cantemus Domino. fol. 369.

Ad Benedictus. Antiphona. Supra thronum regni tui, in firmamento coeli benedictus es Domine.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Sono. Alleluia, Regna terrae. fol. 397.

Lauda. Laudate Dominum de coelis Alleluia, alleluia: laudate eum in excelsis. Psalmus CXLVIII.

Apocalypsis Joannis Apostoli (Cap. VII).

R\. Deo gratias.

Ego Joannes fui in spiritu: et vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum: et clamabant voce (0661A)magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedes super thronum, et Agno. Et omnes Angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adorabant Deum, dicentes, Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro, in saecula saeculorum. R\. Amen.

Hymnus. Sacrata Christi tempora. fol. 398. Supplicatio. Oremus. fol. 396.

Capitula. Domine, qui ascendisti in altum, captivam ducens captivitatem; nos a captivitate Diaboli, victoriae tuae erue triumphis: ut dona tua dum hominibus tribuis, ipsos homines donorum tuorum reddas ex toto participes.

(0661B)Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Dominus in coelo. fol. 399.

Benedictio. Christus Dei Filius, qui triumphali. fol. 399.

In nomine Domini.

Exeunte Vespera.

Lauda. Laudaverunt, cum sua oratione, folio 371. Sono. Alleluia, Regna terrae. fol. 397.

Antiphona. Excelsus Dominus in coelis P. Gloria ejus. V\. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo, et in terra? P. Gloria. V\. Gloria, et. P. Gloria.

Dominus. R\. Et.

Lauda. Ascendit Deus in jubilatione Alleluia: Dominus in voce tubae. Alleluia. P. Psallite Deo (0661C)nostro Alleluia: psallite. Alleluia. V\. Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. P. Psallite. V\. Gloria, et P. Psallite.

Dominus. R\. Et cum.

Lauda 2. Ego vidi virum splendidum sedentem in throno claritatis suae, Alleluia. P. Et in circuitu seniorum, exclamabant voces per organum dicentium: Alleluia, alleluia. V\. Quia ego cognovi, quod magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. P. Et in. V\. Gloria et. P. Et in.

Hymnus. Sacrata Christi tempora. Quaere folio 398. Supplicatio. Oremus, ut supra.

Capitula. Domine Jesu Christe, qui sublimius exaltasti thronum tuum in Hierusalem civitatem tuam, quae est utique Ecclesia, dum eam gloriose (0661D)conquiris, et ab ea triumphaliter ad Patrem ascendis: dum in assumpto homine Assumptionis tuae gloriam manifestas: sint ergo in nobis, et vota tibi placita, et opera ipsa accepta; ut ex hoc tecum possideamus regnum in Gloria sempiterna.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Christus Dominus sit auxiliator vestri, qui assumptus in Coelis, sedet nunc ad dexteram patris: R\. Amen. Corpus quoque vestrum nullis torporibus patiatur passionibus mancipari, qui illum glorificatum in Coelis assumpsit, R\. Amen. Ut qui ascendentis vidistis gloriam, judicantis non puniamini sententiaa. R\. Amen.

Per.

(0662A)Lauda. Dominus in coelo paravit. Oratio. Domine, qui in altis habitas. fol. 399.

In nomine Domini nostri Jesu Christi: Incipit Officium jejuniorum; observatur 4. feria, et 5. feria, et 6. feria, et sabbato ante sanctum Pentecosten, ad exorandum: Dominum nostrum Jesum Christum pro peccatis nostris, ac pacem impetrandam vel pro sacris lectionibus audiendis; et, ut veniat Spiritus Paraclitus, et munda nostra reperiat habitacula, Ecclesiam Domini frequentemus.

SEQUITUR QUARTA FERIA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine. fol. 68.

(0662B)Antiphona 1. Delicta qui solus intelligis, a peccatis nostris munda nos Domine. Psalmus XVIII.

401 Oratio. Ab occultis nostris. fol. 68.

Antiphona 2. Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te. Psalmus XIX.

Oratio. Tribulationes cordis nostri. fol. 68.

Antiphona 3. Fiat Domine misericordia tua super nos: sicut speravimus in te. Psalmus XXXII.

Oratio. Fiat misericordia tua Domine super nos, ut qui singillatim corda hominum fingis: speciatim ea sanctifices: et quia oculi tui super eos sunt, qui te metuunt; timoris tui da nobis plenitudinem: ut et agnitionis tuae nobis conferas largitatem. R\. Amen.

Per.

(0662C)R\. Deus misereatur nobis, et parcat peccatis nostris: P. Et avertat iram suam a nobis. V\. Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. P. Et avertat.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem tuam. fol. 68.

Ad Canticum. Antiphona. Ne extermines.

Canticum. Domine Domine Rex Deorum. folio 103.

Oratio. Universae carnis spiritus fortissime ac misericors Deus, propitiare, quaesumus, universitati Ecclesiae tuae; et dimitte peccata omnium: aufer, quaesumus, a nobis iniquitates, et scelera nostra; tuaeque nos benedictionis et pacis infusione locupleeta. R\. (0662D)Amen.

Per misericordiam.

Matutinarium. Sit splendor Domini Dei nostri super nos, P. Et opera manuum nostrarum dirige super nos: V\. Respice in servos tuos, in opera tua: et dirige filios eorum. P. Et opera. V\. Gloria, et. P. Et opera.

Lauda. In Sanctis ejus laudate Dominum alleluia, alleluia: in firmamento virtutis ejus. Psalmus CL.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fili, habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne inniteris prudentiae tuae. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens (0663A)apud temetipsum: time Dominum, et recede a malo: sanitas quippe erit in umbilico tuo, et inrigatio ossium tuorum. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum: et implebuntur areae tuae saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias: nec deficias, cum ab eo corripieris: quem enim diligit Dominus, corripit: et quasi pater in filio complacet sibi. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis. Supplicatio. Oremus. fol. 69.

Capitula. Descendat, Domino, ad nos Spiritus Sanctus, per quem et mundata pectora nostra ipse possideas, et institutam a te orationem suscipias: ut ita non per nos, sed per illum nostra accipias postulata, sicut per illum nostra deleas facinora; cum eo, qui (0663B)tecum, et cum Patre regnat aequalis, interpellante pro nobis, per eum ad te proclamamus e terris.

Pater noster, qui es in coelis. A malo nos libera. fol. 10.

Lauda. Dominus in coelo paravit sedem suam Alleluia: et regnum ejus omnibus dominabitur Alleluia. P. Benedicite Dominum omnes Angeli ejus, Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Laudate Dominum omnes Gentes: et conlaudate eum omnes populi. P. Benedicite Dominum. V\. Gloria, et honor. P. Benedicite Dominum.

Benedictio. Expectantes se Spiritus efficiat immaculatos a sordibus: R\. Amen. Repleat munere, quos se inspicit sustinere. R\. Amen. Ut cum venerit impleamur sanctitate ejus, cujus adventum amabiliter (0663C)expectamus; R\. Amen. Ipso praestante, et auxiliante, qui cum Patre, et filio, unus Deus vivit, et regnat in saecula saeculorum. R\. Amen.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, etc.

Ad Tertiam, et Sextam, et Nonam dicantur ut sequuntur.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, custodi sermones meos. Quaere fol. 96.

Lectio libri Exodi (Cap. XVI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Venit omnis multitudo filiorum Israel in desereto Sin, quod est inter Elim, et Sinai: quinto decimo die mensis secundi, postquam egressi (0663D)sunt de terra Aegypti. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen, et contra Aaron. Dixerunt ergo filii Israel: Utinam 402 mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus ad ollas carnium, et comedebamus panes in saturitate: quid eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce, ego vobis pluam panes de coelo: egrediatur populus, et colligat, quae sufficiant per singulos dies: ut tentem eum utrum si ambulet in viis meis, an non. Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quod colligere solebant per singulos dies. Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus (0664A)eduxit vos de terra Aegypti: et mane videbitis gloriam ejus: audivi autem murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes quibus mumurati estis contra eum, nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum. Dixitque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum. Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere (0664B)comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietis quod sim Dominus Deus vester. Factum est ergo vespere, et ascendit coturnix, operuitque castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudinem minutum et quasi pilo tonsum in similitudinem pruinae super terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem dedit vobis Dominus ad vescendum. Hic est sermo, quem praecepit Dominus: Appellavitque domus Israel nomen ejus Man: quod erat quasi semen Coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle. Dixit autem Moyses: Iste est sermo, (0664C)quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti. Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi Man, quantum potest capere gomor: et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. Filii autem Israel comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem. R\. Amen.

Lectio libri Aggaei Prophetae (Cap. I, II).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Ponite corda vestra super vias vestras: ascendite in montem, portate lignum, (0664D)aedificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domum Domini exercituum Dei sui. Factum est verbum in manu Aggaei prophetae, dicens: Spiritus meus erit in medio vestri, nolite timere. Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc modicum est, et ego commovebo coelum, et terram, mare, et aridam. Et movebo omnes gentes: ET VENIET DESIDERATUS cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plusquam (0665A)primae, dicit Dominus exercituum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. R\. Amen.

Lectio libri Actuum Apostolorum (Cap. X).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Vir quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, Centurio Cohortis, quae dicitur Italica, religiosus, et timens Deum cum omni domo sua faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper: is vidit in visu manifeste quasi hora diei nona, Angelum Dei introeutem ad se, et dicentem sibi, Corneli. Ille intuens, timore correptus, dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae, et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et nunc mitte viros in Joppem, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus. (0665B)Hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. Et cum discessisset Angelus, qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum, ex his qui illi parebant. Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppem. Postero autem die iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, 403 ascendit Petrus in superiora, ut oraret circa horam diei sextam. Et cum essuriret, voluit gustare. Parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus: et vidit coelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de coelo in terram, in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia coeli. Et facta est vox ad eum: Surge Petre, (0665C)occide, et manduca. Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune, et immundum. Et vox iterum ad eum: Quae Deus purificavit, tu ne commune dixeris. Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in coelum. Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, adstiterunt ad januam. Et cum vocarent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. Surge itaque, et descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter (0665D)quam venistis? Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens bonum ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab Angelo sancto, accersire te in domum suam, et audire verba abs te. Introducens igitur eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens, profectus est cum eis: et quidam ex fratribus ab Joppen comitati sunt cum eo. Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero expectavit illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis. Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum. Et loquens cum illo intravit, et invenit multos, qui convenerant: (0666A)et dixit ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Dominus, neminem communem aut immundum dicere hominem. Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque in hanc horam, orans eram in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Domini. Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. Et confestim igitur misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo in conspectu tuo omnes adsumus, audire (0666B)omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. R\. Amen.

Antiphona 1. Salvos nos faciat dextera tua, et exaaudi nos. Psalmus LIX.

Oratio. Salvum fac populum tuum Domine dextera tua: et qui dedisti timentibus te Crucis significationem, da plenissimam fidei dignitatem: ut quos peccantes repuleras, convertentes suscipias: et tu da in tribulatione auxilium necessarium, qui pro peccatoribus factus es pretium: et ipse tribulantem inimicum ad nihilum redigas; ipse redemptos in civitatem circumstantiae introducas. R\. Amen.

Per

Antiphona 2. Confitemini Domino in cithara: (0666C)in psalterio decem chordarum psallite ei. Psalmus XXXII.

Oratio. Domine, qui justorum gaudium, tuum facis esse praeceptum; quorum laudatio tibi et obsequitur diligendo, et diligit conlaudando; qui tibi per Legis citharam novum canticum cantant; et per psalterium piis vocibus sacro fragore persultant: eorum nos Domine vestigiis inhaerere concede; et laudem tui cum eisdem tribue conclamare: Et quia rectus est sermo tuus, tuaque fidelia opera; praesta, ut te corde fideli credamus; et misericordiam tuam impensius consequi mereamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Anima nostra patiens est Domino: (0666D)quoniam adjutor, et protector noster est. Psalmus XXXII.

Divisio. Ecce oculi Domini super timentes eum.

R\. Deprecamur Dominum, dicentes: Peccavimus tibi Deus; P. Patientiam habe in nobis, et propitiare in malis, quae quotidie, adcrescunt super nos. V\. Defecimus in ira tua: et in furore tuo conturbati sumus. P. Patientiam.

Preces. Clamamus ad te Deus: exaudi nos; P. Et a flagello irae tuae libera. V\. Protector noster sancte, et piissime Pater, flagitium reprime, et praesidium tuum concede. P. Et a flagello. V\. Miserere clemens, et indulge placatus, 404 quos tuo redemisti sanguine sacro. P. Et a flagello. V\. Subveni, (0667A)et audi aure placida cito; et gemitum adtende creaturae totius tuae. P. Et a flagello.

Oratio. Tibi Domino, patiens est anima nostra; a quo et virtutem tolerantiae, et praemium concupiscit accipere: tua ergo super nos misericordia, sicut speramus, fiat: tuaque nos gratia consueta praeveniat.

Pater noster. A malo nos libera, etc. Quaere fol. 10.

Benedictio. Quaere in Tertiam, quae dicitur per totum annum.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XXXII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Mulieres opulentae surgite, et audite vocem meam: filiae confidenter percipite auribus (0667B)eloquium meum. Post dies et annos, et vos conturbabimini confidenter: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. Obstupescite, opulentae, conturbabimini confidenter: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. Super humum populi mei spinae et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis? Domus enim dimissa est, multitudo urbis derelicta est, tenebrae et palpatio super speluncam in aeternum. Gaudium onagrorum pascua gregum, donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in cermel, et cermel in saltum reputabitur. Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in cermel sedebit. Et erit justitiae pax, et (0667C)custos justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. R\. Amen.

Antiphona 1. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Psal. CXXII.

Oratio. Ad te, Domine, oculos nostros. fol. 73.

Antiphona 2. Benefac, Domine, bonis. Psal. CXXIV.

Oratio. Benefac Domine. fol. 73.

Antiphona 3. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. Psal. CXXX.

R\. Miserere; quia Deus es. P. Misericors miserere; quia peccavimus tibi. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Misericors.

Preces. Dicamus omnes preces nostras: Domine placatus attende; P. Et in misericordia furorem remove. V\. Benignus ea, quae rogaris, concede; et (0667D)postulationem nostram. P. Et in misericordia. V\. Deus noster, aperi oculos tuos, et vide mala, quae nos comprimunt. P. Et in misericordia. V\. Indulgentiam peccatorum nostrorum concede, et lachrymas poenitentium. P. Et in.

Capitula. Exalta cornu nostrum. fol. 73.

Ad Nonam.

Prophetia. Fili, habe, fiduciam in Domino. fol. 95.

Lectio libri Numeri (Cap. XVII, XVIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus (0668A)tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae: nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit: ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquor ad te: quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fuerunt virgae duodecim absque virga Aaron. Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii: sequenti die egressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui foliis dilatatis in amigdalas deformatae sunt. Protulit ergo Moyses (0668B)omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixit Dominus ad Moysen: Revertatur virga Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur in signum rebellium filiorum, et quiescant querelae eorum adversum me, ne moriantur. Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus. Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus: quicumque accederit ad tabernaculum Domini, morietur: num usque internecionem cuncti delendi sumus? Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri: sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, (0668C)praestoque sint, et ministrent tibi: 405 tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. R\. Amen.

Prophetia. Audite principes Jacob. fol. 245.

Lectio libri Actuum Apostolorum (Cap. X).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Aperiens Petrus os suum, dixit: In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente, quae timet eum, et operatur justitiam, acceptus illi. Verbum enim suum misit filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est enim omnium Dominus). Vos autem scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea, post baptismum, quod praedicavit Joannes Jesum Nazareth: (0668D)quomodo unxit eum Dominus Spiritu Sancto, et virtute, hic pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Et nos testes sumus omnium horum, quae fecit in regione Judaeorum, et Hierusalem, quem et occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit ei manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus, et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen (0669A)ejus omnes, qui credunt in eum. Adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. Et obstupuerunt qui erant et circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in Nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. Audiebant illos loquentes linguis, et magnificantes Dominum. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizarentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret apud eos aliquot diebus. Audierunt autem Apostoli, et fratres qui erant in Judaea: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei, et honorificabant Deum.

R\. Amen.

(0669B)Antiphona 1. Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. Psalmus XXXI.

Oratio. Deus quem cordium occulta non latent, tibi secreta conscientiae non celantur; remitte, quaesumus, iniquitates nostras, et dele omnia peccata nostra: ut animas nostras, et admissa remittendo, conquiras; et tegendo delicta, possideas: et quia tu es exsultatio nostra, redime nos miserando; et a flagellis peccatorum redimendo libera. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in unum. Psalm. XXXIII.

Oratio. In omni tempore te Dominum benedicat anima nostra: et laudem tuam oris confessio personet: (0669C)magnificet te omnis conventus Ecclesiae; et in unitate fidei collecta te Redemptorem nostrum inquirendo non desistat; sed potentiam tuam multiplici famulatu sustollat: ut talibus frequentando obsequiis, et a praesentibus angustiis liberetur, et futurae beatitudinis gloriae conjungatur. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Psalm. XXXIII.

Preces. Acclives te oramus Christe, parce nobis, P. Et miserere. V\ Placare supplicantibus, Salvator Unigenite; nostrisque favens precibus, propitius inlabere. P. Et miserere. V\. Delicta nostra pandimus: scelera cognoscimus: extensis Coelo manibus veniam (0669D)exposcimus. P. Et. V\. Remissionem omnium tribue facinorum: concede indulgentiam, quam omnes a te postulant. P. Et. V\. Infirmos omnes visita: captivos redde patriae: oppressos cunctos alleva benigna tua dextera. P. Et miserere.

Oratio. Inquirentes te, Domine, dignanter exaudi; atque ut in te laudetur anima nostra propitius indultor imperti: et quia juxta es his qui tribulato sunt corde, aurem tuam ad contritionem nostri spiritus pande: et ad pacem tuam, quae exuperat omnem sensum, corpora nostra et corda converte.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio. Quaere in Nonam quae dicitur per totum annum

Ad Vesperum. (0670A) Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus, Domine.

Antiphona. Salva plebem tuam Domine, et benedic hereditatem tuam Domine. Psalmus XXVII.

Lauda. Dirigantur viae nostrae Domine, P. Ad custodiendas justificationes tuas. V\. Beati 406 immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. P. Ad custodiendas. V\. Gloria, et honor. P. Ad custodiendas.

Hymnus. Benignitatis. Supplicatio Oremus. fol. 69.

Capitula. Christe Dei virtus, et Dei sapientia, quem omnis creatura praeconans laudem annuntiat; et omnis Ecclesia venisse te jam praedicat, atque ad judicium venturum Evangelium praenuntiat: Domine (0670B)miserere, et parce populi tui delicta; et tribue nobis in hac, quam aggredimur, parcimonia, abstinentiam; in bonis actibus tui timoris perseverantiam; atque in nos cor novum, et spiritum rectum innova: et sicut olim discipulis e coelis inspirasti Spiritum veritatis; nobis quoque praesta post hos abstinentiae dies similiter consequi; ut mereamur remunerationem tui timoris, quia, te instituente, dicimus.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui post resurrectionis suae diem quaterdenis diebus cum discipulis commoratus est suis, inchoationis vestrae jejunium clemens suscipiat, et cuncta facinora laxando dimittat; R\. Amen. Et qui ad discipulos intrare non distulit januis clausis, ipse vos ingredi faciat in regnum (0670C)suae beatitudinis; R\. Amen. Et qui videntibus cunctis ad Coelos remeans, sedem repetit Deitatis, inlustrari vos jubeat per Spiritum veritatis. R\. Amen.

Per.

Lauda. Dominus in Coelo. fol. 401.

Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster; qui es omnium terrae spes: et in virtute tua praepara montes, quos inlustres potentia, virtutumque copia sublimes insignium: tuum est enim, nos celsiora ditare per merita; per quae vitae beatae scandimus ardua: ut Ecclesia tua in omnibus terrae finibus dilatata, dum fidei petit sublimitatem, spei promereatur quietem; et ad charitatis perveniat apicem. R\. Amen.

Per.

(0670D)In nomine Domini.

FERIA QUINTA. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine. fol. 68.

Antiphona 1. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae. Psalmus LXIV.

Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster. Quaere retro in superioribus Vesperis.

Antiphona 2. Omnis terra adoret te, et psallat tibi. Psalmus LXV.

Oratio. Omnis terra adoret te Domine, et tibi psallat vitae participio incorruptae: ut sicut sunt (0671A)omnia tuo formata opificio, ita cuncta, tuo pariter subdantur imperio. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Benedicat nos Dominus Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae. Psalmus LXVI.

Oratio. Confiteantur tibi omnes populi, Deus, tua qui redempti sunt praemia: et quorum erant ob infidelitatem implenda supplicia; gaudeant tua gratuita salvari se gratia. R\. Amen.

Per.

R\. Domine ne intendas in delicta populi tui, sed in eos intende P. Qui serviunt tibi in veritate. V\. Neque volueris perdere, qui pecudum mores habuerunt: sed respicias super eos. P. Qui.

(0671B)In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem. fol. 68.

Ad Canticum. Antiphona. Deus patris nostri Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam et in locum patris tui, et benefaciam tibi.

Canticum. Deus patris nostri Abraham. folio. 101.

Oratio. Domus tuae dignitas ac sublimitas, tua nobis gratia revelante, patescat; quatenus eam vere, ut coeli portam elevatam sursum, humili intuitu contemplantes, cum omni reverentia veneremur; ac votorum nostrorum in ea tibi ex donis tuis munera offeramus R\. Amen.

Per.

(0671C)Matutinarium. Exortum est in tenebris lumen rectis corde: P. Misericors, et miserator, et justus Dominus. V\. Clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus liberavit eos Dominus. P. Misericors. V\. Gloria, et honor. P. Misericors.

407 Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum Alleluia, alleluia. V\. In firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Psalm. CL.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia: melior est adquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi fructus ejus: pretiosior est cunctis opibus: et omnia, quae desiderantur, huic non valent comparari. Longitudo dierum in dextera (0671D)ejus, et a sinistris illius divitiae, et gloria. Viae ejus viae pulchrae, et semitae illius pacificae. Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus. Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit coelos prudentia. Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis: custodi legem meam, atque consilium meum: et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis: tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget: si dormieris, non timebis: quiesces, et suavis erit somnus tuus. Ne paveas repentino terrore, et inruentes tibi potentias impiorum. Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris a malo. R\. Amen.

(0672A)Hymnus. Benignitatis. fol. 69. Capitula. Descendat Domine. Lauda. Dominus in Coelo. fol. 399.

Ad Tertiam. Lectio libri Ecclesiastici (Cap. VI).

R\. Deo gratias.

Fili a juventute excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Quasi is qui arat, et seminat, accede ad illam, et sustinebitis fructus ejus: in opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edere de generatione illius. R\. Amen.

Lectio libri Numeri (Cap. XVI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Core filius Gessar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben, surrexerunt contra (0672B)Moysen, alii quoque filiorum Israel ducenti quinquaginta proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. Cumque stetissent adversus Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: Cur elevamini super populum Domini? Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem suam: locutusque est ad Core, et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertinent, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. Hoc igitur facite: Tollet unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi. Dixitque rursum (0672C)ad Core: Audite filii Levi: Num parum vobis est, quod separavit vos Dominus Deus Israel ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? idcirco ad se fecit accedere te et omnes filios tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vendicetis, et omnis globus tuus stet coram Domino? quid est enim Aaron, ut murmuretis contra eum? Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non ibimus: numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an oculos (0672D)nostros vis auferre? non ibimus. Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias ad sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum. Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. Quod cum fecissent, stantibus Moyse et Aaron, et coacervassent adversus eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait: Separabimini de medio congregationis hujus, ut (0673A)eos repente disperdam. Qui ceciderunt proni in terra in faciem suam, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes tua ira desaeviet? Et ait Dominus ad Moysen: Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculo Core, et Dathan et Abiron. Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus 408 eum senioribus Israel, dixit ad turbam: Recedite a tabernaculo impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum, cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. Et ait Moyses: In hoc scietis, quod Dominus misit me ut facerem universa quae cernitis, (0673B)et non ex proprio ea corde meo protulerimus: Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et caeteri visitari solent, non misit me Dominus: sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad eos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverunt Dominum. Confestim igitur ut cessavit loqui Moyses disrupta est terra sub pedibus eorum: et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis, et universa substantia, descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit a clamore pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat. Sed et ignis egressus a Domino, interfecit (0673C)ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sunt, ut cernant ea pro signo et monumento filii Israel. Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aerea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: ut haberent postea filii Israel, quibus commeminerint, ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron, ne patiatur sicut et passus est (0673D)Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysem. Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, Moyses et Aaron fugierunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. Dixitque Dominus ad Moysen: Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, offeres incensum desuper, pergens cito ad populum ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit. Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad medium multitudinis, quam jam vastabat (0674A)incendium, obtulit thymiama: et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est, et cessavit ira Domini ab Israel R\. Amen.

Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXXIX).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum, quod fecerim; et manum meam, quam extenderim super eos. Et sciet domus Israel, quia ego sum Dominus Deus eorum, a die illa, et deinceps. Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis: et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et absconderim (0674B)faciem meam ab illis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis Israel: et adsunam zelum pro nomine sancto meo. Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem, qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terram suam confidenter neminem formidantes: et reduxero eos de populis, et congregavero eos de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum. Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos in terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effunderim Spiritum meum (0674C)super omnem domum Israel, ait Dominus Deus. R\. Amen.

Lectio libri Actuum Apostolorum (Cap. XV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Surrexerunt quidam de haeresibus Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. Conveneruntque Apostoli, et seniores videre verbum hoc. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, 409 vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere. Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et (0674D)nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Nunc ergo quid tentatis Dominum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa, et prodigia in Gentibus per eos. Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. Simon narravit quemadmodum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo. Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod cecidit: et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud: ut requirant caeteri (0675A)homines Deum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum. R\. Amen.

Antiphona 1. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum. Psalmus CXXIV.

Oratio. Concede nobis, Domine, sic in te firmiter confidere; ne possit nos turbo inimici commovere: in montem Sion fidem nostram statue; et in circuitu populi jugiter adesse dignare; ne redemptorum numerositas concupiscat ad iniquitatem manus extendere: ac sic mundi delectamenta respuant; ut obligationes noxias tua in virtute disrumpant; tuamque bonitatem sacra donatione suscipiant. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Dominus virtutem populo suo dabit: (0675B)et benedicet plebem suam in pace. Psalmus XXVIII.

Oratio. Deus, cujus filii, id est, Angeli, gloriam offerunt; cui omnes Sancti honorem laudemque depromunt: te adoramus subjecti; te humiles deprecamur: Suscipe Domine fidelia vota mentis; et compesce superbiam carnis: accepta preces servorum tuorum; eisque consortium tribue Angelorum: ut cujus vox intonuit in virtute, et refulsit in magnificentia; de cordis interioribus ignorantiae tenebras removeas: et scientiae lumen, per quod te contemplare mereamur, propitius accendas. R\. Amen.

Per.

Antiphona. 3. Simul in unum dives et pauper. Psalmus XLVIII.

(0675C)R\. Miserere, et parce nobis Domine, qui pietatem plus diligis, quam judicium requiris: et ideo dissimulas a peccatis; P. Ut habeas quibus miserearis. V\. Confusio et obprobrium facti sumus omnibus, qui colebant te. Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum, neque auferas a nobis misericordiam tuam. P. Ut habeas

Preces. Dicamus omnes preces nostras: Domine placatus adtende; P. Et in misericordia furorem remove. V\. Benignus ea, quae rogaris concede, et postulationem nostram; P. Et in. V\. Deus noster, aperi oculos tuos, et vide mala, quae nos comprimunt: P. Et in. V\. Indulgentiam peccatorum nostrorum concede, et lachrymas poenitentium; P. Et in.

(0675D)Oratio. Audiant simul te, Domine, omnes gentes; et dives ac pauper aurem tibi cordis accommodent: ibique omnium ad fidem praeparetur auditio, quo salvandis promittitur gratiae plenitudo.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio. Quaere in Tertia, quae dicitur per totum annum.

Ad Sextam. Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXXIV.)

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus, et pecus. Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in (0676A)deserto, securi dormient in saltibus. Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt. Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque pavore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi. Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra obprobrium gentium. Et scient quia ego Dominus Deus eorum ero cum eis, et ipsi populus meus domus Israel: ait Dominus Deus. Vos autem greges mei, pascuae meae 410 homines estis: (0676B)et ego Dominus Deus vester. R\. Amen.

Antiphona 1. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini. Psalmus CXXIII.

Oratio. Esto in nobis. fol. 78.

Antiphona 2. Convertere Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Psalmus CXXV.

Oratio. Convertere Domine captivitatem. fol. 78.

Antiphona 3. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Psalm. CXXVII.

R\. Miserere nobis Domine: P. Miserere nobis. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis; P. Miserere.

Preces. Dicamus omnes: Parce Domine, et miserere; P. Quia pius es. V\. Ad te levamus oculos (0676C)nostros, qui habitas in coelis; P. Quia pius es. V\. Salvum fac Domine, populum tuum, et benedic hereditatem tuam; P. Quia. V\. Avertatur furor tuus a civitate ista, et a populo tuo; P. Quia. V\. Averte faciem tuam a peccatis nostris: et omnes iniquitates nostras dele; P. Quia.

Oratio. Deus, qui timentes. fol. 79.

Benedictio dicatur de Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam. Prophetia. Fili, habe fiduciam. fol. 95.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. X).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, (0676D)et dices ad eos: Audi Israel: quid Dominus Deus petit a te, nisi ut timeas Dominum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: custodiasque mandata Domini, et caerimonias ejus, quas ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? En Domini Dei tui coelum est, et coelum coeli, terraque, et omnia quae in eis sunt: et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, et elegit semen eorum post eos, id est, vos de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. Circumcidite igitur praeputia cordis vestri, ut cervicem vestram ne induretis amplius: quia Dominus Deus vester, ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, (0677A)et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. Facit judicium pupillo et viduae, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum: et vos vero amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. Dominum Deum tuum timebis, et ipsi soli servies: ipsi adhaerebis, jurabisque in nomine illius. Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui. In septuaginta animabus descenderunt patres vestri in terra Aegypti: et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra coeli. (Cap. XI.) Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus et caerimonias, judicia atque mandata, omni tempore. R\. Amen.

Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XI).

(0677B)R\. Deo gratias.

Factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Hierusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. Propterea haec dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo vos de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. Et ingredietur illuc, et auferam omnes offensiones, cunctasque abominationes de illo. Et dabo eis cor novum et spiritum rectum tribuam in visceribus eorum: (0677C)et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. R\. Amen.

Lectio libri Actuum Apostolorum (Cap. VIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Cum audissent Apostoli, qui erant in Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum: Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Cum vidisset autem (0677D)Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum: 411 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est tibi pars, neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Domino. Poenitentiam, inquit, age ab hac nequitia tua: et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Respondens autem Simon dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae (0678A)dixistis. Et illi quidem testificati et locuti verbum Dei, rediebant ad Hierusalem, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant Dominum Jesum Christum. R\. Amen.

Antiphona 1. Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam tuam. Psalmus LXXI.

Oratio. Suscipiant montes pacem populo tuo: qui primordiali radio inlustrati sunt fidei: ut de sublimitate Sanctorum descendat justitia collium; et pusilli cum magnis culmen perfectorum subeant meritorum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Nobis adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino spem nostram. Psalmus LXXII.

Oratio. Nobis adhaerere tibi Deo bonum est: sed (0678B)tu desiderium boni sic in nobis adcumula; ut spes, quae nos tibi adsociat, nulla fidei titubatione vacillet, sed charitatis stabilitate perduret. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Quam bonus Deus Israel eis, qui recto sunt corde! Psalmus LXXII.

Preces. Ad te pie exclamamus Deus: superant nos pessima flagella; Miserere. P. Finis noster adest: succurre Christe. V\. Bone pastor moriens, protege oves tuas: a malo defende; Miserere. P. Finis. V\. Iram tuam a nobis repelle: plebem tuam a malo defende; Miserere. P. Finis. V\. Luctum nostrum in gaudium verte: plebem tuam a malo defende; Miserere. P. Finis. V\. Miserere plebi tuae Christe: consolare nos pro quo sumus tristes; Miserere. (0678C)P. Finis.

Oratio. Domine Deus Israel, te rogamus, te petimus; ut bonitatem tuam, quam rectis corde profusius tribuis, peccatoribus nobis ob conversationem non deneges: ut ipsa qua regis humiles, per ipsam sibi subditos efficias contumaces: et ea ipsa bonitas, per quam indesinenter justos coronas, sit jugiter interventrix pro nobis, ut peccatoribus parcas: ut de bonitate, in qua Sancti exsultant laetantes; de eadem se tibi restitui gaudeant oberrantes: quosque saecularis inlecebra per diversarum contagia rerum a te facit recedere; eosdem syncera confessio tibi faciat adhaerere; atque in laudem tui impensione supplici, mentis unanimitate clamitantes, vota persolvere.

(0678D)Pater noster. A malo nos libera, fol. 10.

Benedictio dicatur, ut in Nona, quae dicitur per totum annum.

Ad Vesperum. Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo?

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Disrumpe vincula peccatorum: ut sacrificemus tibi hostiam laudis. Psalmus CXV.

Lauda. Tu mandasti P. Mandata tua custodiri nimis Deus meus. V\. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. P. Mandata. V\. Gloria, et honor. P. Mandata.

Hymnus. Benignitatis fons. fol. 69. Supplicatio. (0679A)Oremus. Capitula. Christe Dei virtus. Benedictio. Dominus Jesus. Lauda. Dominus in coelo paravit. fol. 400. Oratio. Christe Jesu. Quaere infra in Matutinis sequentibus.

FERIA SEXTA. Ad Matutinum. Antiphona, et Psalmus 3, ut in quinta Feria fol. 406. Oratio. Quamvis Domine. fol. 68.

Antiphona 1. Fiat Domine misericordia tua super nos: sicut speravimus in te. Psalmus XXXII. Oratio. Fiat misericordia tua Domine. folio 401.

Antiphona 2. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. Psalmus XLVI.

Oratio. Christe Jesu, terribilis Deus noster et rex noster, cujus in nativitate cum pastoribus Angeli (0679B)gloriam detulerunt, cui, devicto mortis auctore, omnes gentes manibus cordibusque plauserunt; quem trophaea victricia reportantem ad aethera, Apostolorum est fides prosecuta: fac nos redemptionis nostrae, et Ascensionis tuae mysteria fidei jubilatione 412 cantare; et cum principibus populi, Deo Abraham fideli famulatu placere. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Ponite corda vestra in virtute Domini: ut enarretis in progenie altera. Psalmus XLVII.

Oratio. Magnifice Domine dilata exsultationes universae terrae: ut diffusa in omnibus fides, mundum repleat; et juxta magnitudinis tuae nomen, tuam nostris vocibus magnifices laudem. Amen.

(0679C)R\. Per misericordiam.

R\. Benefaciat nobis Deus, et liberet nos ab omnibus malis; P. Et donet pacem in diebus nostris: V\. Inluminet vultum suum super nos et misereatur nobis. P. Et donet.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem. Psalmus L. Oratio. Averte faciem tuam. fol. 68.

Ad Canticum. Antiphona. Deus Omnipotens benedicat nobis, et crescere nos faciat in turmas populorum.

Canticum. Ecce odor. Oratio. Tuam Deus Omnipotens. fol. 161.

Matutinarium. In tuo Deus, lumine P. Videbimus lumen. V\. Ostende misericordiam tuam scientibus (0679D)te: et justitiam tuam his, qui recto sunt corde. P. Videbimus lumen.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum: Alleluia, alleluia. P. In firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Psalmus CL.

Lectio libri Proverbiorum (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

Fili, Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire sapientiam: arripe illam, et exaltabit te: glorificaberis ab illa, cum fueris amplexatus: dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona Domini inclyta proteget te. Audi fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur anni vitae tuae. Viam sapientiae monstrabo tibi, ducam te (0680A)per semitas aequitatis: quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa vita tua. Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. Fuge ab ea, ne transeas per illam: declina, et desere eam: non enim dormiunt nisi male fecerint: nec capietur somnus ab eis nisi supplantaverint. Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. Justorum autem semita, lux splendens, procedit et crescit usque in perfectum diem. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons. fol. 69. Capitula. Descendat Domine ad nos. Lauda. Dominus in coelo paravit sedem suam. Et Benedictio fol. 400.

Ad Tertiam. (0680B) Prophetia. Fili, Custodi sermones. fol. 96.

Lectio libri Numeri (Cap. XXVII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ascende ad montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel: cumque videris eam, ibis ad populum tu, sicut ivit et frater tuus Aaron: quia offendisti me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare voluistis coram eis super aquis. Hae sunt aquae contradictionis in Cades in deserto Sin. Cui respondit Moyses: Provideat Dominus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc: et possit exire et intrare ante eos, et educere (0680C)illos vel introducere: ne sit populus Domini absque pastore. Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus ingredietur et egredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et caetera multitudo. Fecit Moyses ut praeceperat Dominus. Cum attulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote, et omni frequentia populi. Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus. R\. Amen.

(0680D)Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. IX).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Iniquitas domus Israel et Juda, magna est nimis valde, et repleta terra est sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbo, dicens: Feci sicut praecepisti 413 mihi (Cap. X). Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput Cherubim, quasi lapis sapphirus, et quasi species similitudinis solii apparuit super eum. Et dixit ad (0681A)virum, qui indutus erat lineis, et ait: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter Cherubim: et ingressus vidi, et ecce quatuor rotae juxta Cherubim: rota una juxta Cherubim in unum, et rota alia juxta Cherubim in unum: species autem rotarum quasi visio lapidis chrysolithi. Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitae erat in eis. Et egressa est gloria Domini a limine templi: et stetit super Cherubim. Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portas Domini ad Orientem, qui respicit a solis ortu: Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis, et gloria Dei Israel erat super eum. R\. Amen.

Lectio libri Actuum Apostolorum (Cap. XIII).

(0681B)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Erant in Ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit Spiritus: Separate mihi Barnabam, et Paulum in opus, ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes, et orantes, imposuerunt illis manus, dimiseruntque illos. Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam; et inde navigabant Cyprum. Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Domini in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. Et cum perambulassent universam (0681C)insulam usque Paphum, invenerunt virum quemdam magum pseudo-prophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu, qui erat cum consule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Paulo, desiderabat audire verbum Dei. Resistebat autem ille Elymas magus (sic interpretatur nomen ejus) quaerens avertere Proconsulem a fide. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens eum, dixit: O plene omni dolo, et fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, et non desinis subvertere vias Domini rectas. Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus: non videbis solem usque ad tempus. Et confestim cecidit super eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. Tunc Proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super (0681D)doctrinam Domini. R\. Amen.

Antiphona 1. Adjuva nos Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. Psalmus LXXVIII.

Oratio. Propitius esto peccatis nostris Domine; et propter honorem nominis tui perfecta nos recrea libertate: ne, dum nostro peccatorum elogio adterimur, in obprobrium gentium redigamur: Ergo ut nos veritate non punias poenae; causam nobis scelerum ablue: atque in conspectu tuo gemitus compeditorum introeat: de occulto tuo in manifesto nostro gratia indulta procedat. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0682A)Antiphona 2. Memento congregationis tuae Domine, quam creasti ab initio. Psalm. LXXIII.

Oratio. Memento Domine congregationis. folio 75.

Antiphona 3. Confitebimur tibi Deus: confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum Domine. Psalmus LXXIV.

R\. Filii Sion convertimini ab omnibus iniquitatibus vestris, et jam non erit in vobis sterilitas et angustia. Facite vobis cor novum, et spiritum rectum: P. Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus, donec revertatur, et vivat. V\. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. P. Quia nolo.

Preces. Christe Redemptor pius animarum, exaudi gemitus flentium; P. Et miserere. V\. Ne derelinquas (0682B)plebem supplicantem; exaudi precem et respice: quae postulamus adtribue; P. et miserere. V\. Parce, rogamus: parce tandem fessis; memor es nostri: laetifica; diffusam vitam jam revoca; P. Et miserere. V\. Salvator noster, intuere terram: coelestem largire pluviam: et victum nobis parturiat gratia tua; P. Et miserere. V\. Indulge nostrum facinus horrendum, quo te offenso defecimus: dimitte nobis hoc debitum; P. Et miserere.

Capitula. Confitebimur tibi Deus, confitebimur tibi peccata atque facinora nostra; quae tibi potius sunt cognita, quam probantur admissa: Invocamus itaque nomen tuum, ut in te patefactis tribuas veniam; qui non statim in abditis vis exercere vindictam: ut qui confessione placaris humilium, remissionem omnium (0682C)tribuas delictorum.

Pater noster. 414 A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio dicatur, ut in Tertia, quae dicitur per totum annum.

Ad Sextam. Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XXIX).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Obstupescite, et admiramini, fluctuate, et vacillate: et inebriamini, et non a vino: movemini, et non ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus soporem, et claudet oculos vestros: prophetae et principes vestri, qui vident visiones, peribunt. Et erit vobis visio omnibus sicut verba libri signati, quem cum dederit scienti litteras, dicitque ei: (0682D)Lege istud: respondebit: Non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti litteras: diceturque ei: Lege, et respondabit: Nescio litteras. Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis honorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominis et doctrinis: Ideo ecce ego addam admirationem, faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentiae ejus abscondetur. Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? Nonne adhuc modicum, et in brevi convertetur Libanus in cermel, et cermel in saltum reputabitur? Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine (0683A)oculi caecorum videbunt. Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in sancto Israel exsultabunt. R\. Amen.

Antiphona 1. Benefac Domine bonis, et rectis corde. Psalmus CXXIV.

Oratio, Benefac Domine bonis. fol. 73.

Antiphona. 2. Benedictio Domini super vos: benedicimus vos in nomine Domini. Psalm. CXXVIII.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui pro nostrae salutis remedio, impiorum sustinuisti commercia; auxilii tui ope nos protege adversus impugnantium mala: ac, ne dorsum nostrum delicti comprimat sarcina; impone humeris nostris, praeceptis evangelicis onera suavia: per quae peccati fabricam destruas; et compaginibus sacris nos virtutum meritis construas. (0683B)R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. 3. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. Psalmus CXXX.

R\. Multa sunt peccata nostra Domine: patientiam habe in nobis; P. Et miserere servis tuis. V\. Non secundum peccata nostra facias nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis; P. Et miserere.

Preces. Dicamus omnes: Domine miserere nobis: P. Esto propitius. V\. Pie precantes supplices exaudi Christe: P. Esto. V\. Nostra relaxa crimina: dele peccata: P. Esto. V\. In omnes gentes, Domine, pacem concede: P. Esto. V\. Remissionem omnium concede: P. Esto: V\. O Deus potentissime, clemens (0683C)succurre: P. Esto.

Oratio. Exalta cornu nostrum. fol. 73. Benedictio dicatur, ut in Sexta, quae dicitur per totum annum.

Ad Nonam. Prophetia. Fili, Habe fiduciam. fol. 95.

Lectio libri Levitici (Cap. XXIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem: qui levabit fasciculum coram Domino, ut acceptabilis sit pro vobis, altera die sabbati. Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedatur agnus immaculatus (0683D)anniculus in holocaustum Domino. Et libamenta offerantur cum eo, duodecim offae similae conspersae oleo in incensum Domino, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Domino Deo vestro. Praeceptum est enim sempiternum in generationibus, cunctisque habitationibus vestris. Numerabitis ab altera die sabbati, in qua obtulistis manipulos primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alterum diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae: quos coquetis, et offeretis (0684A)primitias in odorem suavitatis. R\. Amen.

Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXXV).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis pone faciem tuam adversus montem Seir, et prophetabis de eo, dicens illi: Haec dicit Dominus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: 415 et scies quia ego Dominus. Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae. Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur (0684B)te. Et dabo montem Seir desolatum et desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem. Et implebo montes eorum occisorum suorum: in collibus suis, et in vallibus tuis, atque torrentibus interfecti gladio cadent. In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur: et scietis quia ego sum Dominus Deus. R\. Amen.

Lectio libri Actuum Apostolorum (Cap. XV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, et Silam, viros primos in fratribus, scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres his, qui sunt Antiochiae, et Siriae, et Ciliciae, fratribus ex Gentibus, salutem. (0684C)Quoniam quidem audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus: placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos, cum charissimis nostris Barnaba et Paulo, hominibus, qui tradiderunt animas suas Deo. Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verba referent eadem. Visum enim est Spiritui sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria: ut abstineatis vos ab immolatis simulachrorum, et sanguine, suffocato, et fornicatione; a quibus custodientes vos, bene agitis. Valete. Illi igitur dimissi, venerunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. Judas autem et (0684D)Silas, et ipsi cum essent Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. Facto autem ibi tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus, ad eos qui miserant illos. Visum est autem Silae manere ibi: solus autem Judas abiit. Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes, et evangelizantes cum aliis verbum Dei. R\. Amen.

Antiphona 1. Quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus qui facis mirabilia solus. Psalmus LXXVI.

Oratio. Precamur Domine, ne tua nos repellas propitiatione; sed obtinendae misericordiae adhuc tempus appone: ut dextera, quae fuit vindex in ultione facinorum; ipsa sit nobis contritis in remedium sempiternum. R\. Amen.

(0685A)Per misericordiam.

Antiphona 2. Quia tu Domine suavis, et mitis es: et multum misericors invocantibus te. Psal. LXXXV.

Oratio. Miserere Domine, ad te tota die clamantibus; teque in tribulatione invocantibus existe propitius: ut in quibus majestatem tuam adorando laudamus, digne suscipias; et pro quibus te timemus, pius ignoscas: Timoris igitur tui obedientia corda nostra laetifica; et consolationis dulcedine dubietatem nostrae mentis conforta: Sed quia tu suavis ac mitis es, suavitatem ex tua indulgentia hauriamus; et in retribuendo pium te mitemque sentiamus. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Praeoccupemus faciem Dei in confessione: (0685B)et in psalmis jubilemus ei. Ps. XCIV.

Preces. Averte, Domine, iram furoris tui; P. Et miserator parce populo tuo. V\. Omnium precibus pium auditum praebe: teque rogamus, Sancte, cito concede; P. Et miserator. V\. Tu Christe, flebiles gemitus intuere: vincula mortis solve, et vitam largire; P. Et miserator. V\. Jam vide lachrymas: intellige lugentes: tandem delicta nostra clemens indulge; P. Et miserator. V\. Nostris auditibus signum salutis ponc Angelum: non permittas ultra nocere; P. Et miserator.

Oratio. Praeoccupemus faciem tuam, Domine, in confessione, et in psalmis tibi debita modulatione jubilantes, adoramus ac procidimus ante te, ploratu interno et gemitu deprecantes: ut quia tu fecisti (0685C)nos, et tu es Deus noster; nos populum tuum pius Dominus protegas, et oves pascuae tuae pastor solicitus adtendas: tribuasque his gratiam, pro quibus animam posuisti.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio dicatur, ut in Nona, quae dicitur per totum annum.

Ad Vesperum. Lauda. sol agnovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Reple Deus gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione. Psalmus CXXV.

Lauda. In toto corde meo exquisivi te: P. 416 (0685D)Ne repellas me a mandatis tuis. V\. In corde abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. P. Ne repellas. V\. Gloria, et honor. P. Ne repellas.

Hymnus. Benignitatis fons. folio 69. Capitula, et Benedictio, et Lauda fol. 406.

Oratio. Liberet nos, Domine, dextera tua; imperioque tuo flecte arrogantium corda: ut Gentes veritatis adventu declarescant, et ostensam salutem cordis humilitate suscipiant. R\. Amen.

Per misericordiam.

SABBATO. Ad Matutinum. Antiphona. Tu es Domine. Psalmus III. Oratio. Quamvis, Domine, plurima. fol. 68.

Antiphona 1. Non repellet Dominus plebem suam: (0686A)et hereditatem suam non derelinquet. Psalmus XCIII.

Oratio. Non repellas, Domine plebem, quam mercatus es; nec derelinquas hereditatem, pro qua in Cruce appensus es: sed quousque justitia, nunc occulta, manifesto clareat in judicio, pietate porrecta nos rege: et secundum multitudinem dolorum nostrorum tua nos laetifica exortatione: ut qui dolorem nunc fingis in praecepto, futuro requiem nobis concedas in saeculo. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Psalmus XCV.

Oratio. Cantet tibi novum. fol. 80.

Antiphona 3. Liberet nos Domine dextera tua, et brachium sanctum tuum. Psalm. XCVII.

(0686B)Oratio. Liberet nos Domine. Quaere hic supra.

R\. Habeant, Domine, finem peccata nostra: deleatur iniquitas, et induamur justitia sancta tua; P. Ut laetetur iterum Hierusalem. V\. Tu exsurgens misereberis Sion: quia venit tempus miserendi. P. Ut laetetur.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Psalmus

Oratio. Averte faciem. fol. 68.

Ad Canticum. Antiphona. Ne extermines.

Canticum. Domine, Domine, Rex. fol. 103.

Matutinarium. Antiphona. Deus misereatur nobis, et benedicat nos: P. Illuminet Dominus vultum super nos. V\. Ut cognoscamus in terram viam (0686C)tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. P. Illuminet.

Lauda. Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. XVI).

R\. Deo gratias.

Fili: Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quidem ad diem malum. Abominatio Domini omnis arrogans: etiam si manus ad manum fuerit, non erit innocens. Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo. Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Melius est parvum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. Cor hominis disposuit viam suam: (0686D)sed Domini est dirigere gressus ejus. Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus. Pondus et statera judicia Domini sunt: et opera ejus omnes lapides sancti. Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam justitia firmatur solium. Voluntas regum labia justa: qui recta loquitur dirigetur. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons. fol. 69. Capitula. Descendat, Domine, ad nos. Lauda. Dominus in coelo paravit. Benedictio. Expectantes se. fol. 401.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, custodi sermones. fol. 96.

Lectio libri Deuteronomii Cap. XXVIII.

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, (0687A)dicens: Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus tuus. Si audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego praecipio tibi hodie, faciatque te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra. Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te: si tamen praecepta ejus audieris. Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum. Benedictae areae tuae, et benedictae reliquiae tuae. benedictus eris egrediens et regrediens. Dabit Dominus inimicos tuos qui surgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: (0687B)per unam viam venient ad te, per septem fugient a facie tua. Et mittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terram quam acceperis. Suscitabit te 417 Dominus sibi in populum sanctum: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. Videbuntque omnes terrarum populi, quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. Abundare te faciat Dominus omnibus bonis, fructibus terrae tuae, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret eam tibi. Aperiat Dominus thesaurum suum, coelum, et pluviam tribuat terrae suae in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies. Constituet te Dominus (0687C)in caput et non in caudam: et eris supra, et non subter: si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio, ut bene sit tibi, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. R\. Amen.

Prophetia. Convertimini et agite. fol. 133.

Lectio Actuum Apostolorum (Cap. XX).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Proposuerat Paulus transnavigare Ephesum, nequa illi mora fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiae. Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum degerim per omne tempus, quo fuerim, serviens (0687D)Deo cum humilitate, et lachrymis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum: quomodo subtraxerim vobis utilium, quominus adnuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, testificans Judaeis atque Gentibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Hierusalem; quae in ea ventura sunt mihi ignorans: nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protestetur mihi, dicens: quoniam vincula, et tribulationes me manent in Hierosolymis. Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam (0688A)me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratia Dei. Et nunc ecce ego scio, quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei. Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus adnuntiarem omne consilium Dei vobis. Adtendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, regere et Ecclesiam Dei, quam adquisivit sanguine suo. R\. Amen.

Antiphona 1. Praeparate vos hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite contristari Spiritum Sanctum. P. Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis (0688B)orbem. Psal. XLVIII.

Oratio. Audiant simul te. fol. 409.

Antiphona 2. Spiritus Domini Spiritus vitae est, et benedicta gloria Domini de loco suo. V\. Verbo Domini coeli firmati sunt: et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Psalmus XXXII.

Oratio. Domine, qui justorum. fol. 403.

Antiphona 3. Mittam in vobis Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille arguet mundum de peccato, et de judicio, et de justitia. Ps. XLIX.

R\. Fortissime Deus, Spiritus universae carnis, numquid omnes in ira tua disperdes? clemens es, et multae miserationis. P. Domine, dimitte peccata populi tui. V\. Dominator Domine, Deus misericors et clemens. P. Domine.

(0688C)Preces. Dicamus omnes: Misericors Domine.

P. Miserere. V\. Qui es unus potentia, ejusdemque tuo Genitore substantiae, P. Miserere. V\. Qui princeps sacerdotum es, regum rector, populorum Dominus. P. Miserere. V\. Qui captivis reddis patriam, infirmis opem, consolationem moerentibus. P. Miserere. V\. Indulgentiam postulamus, concede: poenitentibus salutem tribue. P. Miserere.

Supplicatio. Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam, supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui Domini nostri, et virtus Spiritus tui Sancti propitius inlustrare dignetur.

Capitula. Domine Jesu Christe, quem venisse credimus in carnis abjectione humilem, Mundum pereuntem (0688D)redimere: quemque iterum praestolamur in potentia Deitatis venturum, saeculum delinquens terribiliter judicare; immensam pietatem tuam trementes famuli tui quaesumus, ut, dum veneris, non de peccato nos arguas, sed ineffabili bonitate succurras; et hic potius humilitatis nostrae confessionem accipias, ut et illic facinora universa indulgeas, et in dexterae tuae partem coronandos statuas.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio dicatur, ut in Tertia, quae dicitur per totum annum. Ad Sextam et Nonam dicatur, ut in sexta Feria praeterita, fol. 411.

IN SANCTUM PENTECOSTEN. (0689) 419 Ad Vesperum. (0689A) Lauda. Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen. Ostende misericordiam tuam. P. Scientibus te. V\. Domine in coelo misericordia tua: et veritas tua. Multiplicasti misericordias tuas P. Scientibus te.

Dominus sit semper. R\. Et cum spiritu

Oratio. Deus, apud quem est fons vitae; et in cujus lumine aspicimus lumen; enutri, quaesumus, in nos tuae scientiae splendorem: quo valeamus ad tui fontis accedere ubertatem: Locos quoque diversarum doctrinarum, contentos fluentis tuis, nobis collige propinandos: ut sitientibus nobis vitalem impertias potum; et caligantibus animabus superne lumen restituas. R\. Amen.

Per misericordiam.

(0689B)Sono. Si diligitis me: mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum P. Usque in aeternum. Alleluia. V\. Dum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritus veritatis, ille testimonium perhibebit de me: et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. P. Usque. V\. Pater venit hora, ut clarifices Filium tuum, et Filius tuus clarificet te: quia quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. P. Usque.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Paraclitus Spiritus, quem mittet Pater (0689C)in nomine meo, ille vos docebit omnia, quaecumque dixero vobis. P. Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. V\. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. P. Pacem V\. Gloria, et honor. P. Pacem.

Oratio. Consolare, Jesu, per donum Sancti Spiritus destitutas bonis studiis fidelium mentes; ut affluentium donorum Spiritus ille Paraclitus, quem Patrem in tuo nomine missurum esse testatus es, nos eripiat; qui tecum, et cum Patre indivisa potestatis substantia regnat: ut omnia nos, illo docente, et pacem tuam sequamur idonei, et affectum tuum nunquam relinquamus instructi. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Dum venerit Paraclitus, ille testimonium (0689D)perhibebit de me: et vos testimonium perhibebitis, P. Quia ab initio mecum estis. V\. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus. P. Quia. V\. Gloria, et honor, P. Quia.

Dominus sit. R\. Et.

Lauda. Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate. P. Adorare oportet. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Adorare. V\. Gloria, et honor. P. Adorare.

Hymnus. (0690A)

Sacrate veni Spiritus, Ore Patris Paraclite: Pollicitus, qui jam dudum, Joele vate, editus:


Temporibus novissimis Implenda, inquit, viscera: Deo cunctorum placida Vaticinare insignia.


Quem Deus noster hac die Perfusum effudit Discipulis; Ascendens, ut promiserat, Morte derelicta, ad sedem;


Quos videns caeca, et invida Judaea plebs, sic fatetur: (0690B)Plenosque musto clamitant, Dum non credunt magnalia.


Quos Petrus constans argui. Non, ut putatis, vino sunt Repleti, sed Spiritu, De quo Propheta loquitur.


Post haec recepto plurimi Verbo, rimantes cordibus, Auctaque plenitudine, Christi junguntur agmini.


Mysterium absconditum, Quondam quod erat Israeli. Nunc revelatum canitur, Ostensum in Apostolis.


Hic dies quinquagesimus, (0690C)Qui jubilaeus traditur: Solemne nobis gaudium, Remissionis proprium.


Hymnum dicamus et Patri Hymnum dicamus Filio, 420 Simul cum Sancto Spiritu, Intenta voce, et pectore. Amen.

Supplicatio. Dei Patris omnipotentis. misericordiam supplices imploremus; ut nos gratia Christi sui, Domini nostri, et virtute Spiritus Sancti propitius justificare dignetur. R\. Praesta Aeterne, Omnipotens Deus.

Kyrie eleison. R\. Christe eleison. Kyrie eleison.

(0690D)Capitula. Fiat super nos, Domine, misericordia tua, et fulgor Spiritus tui interiora nostra inradiet: ut ipse accendat frigidos, et inlustret obscuros, qui tecum semper permanet praeclarus, et gloriosus.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 10.

Benedictio. Spiritus Paraclitus, qui olim in Discipulos manifesto ignis est declaratus in munere, ignis sui calore a cunctis vos peccatis emaculet; R\. Amen. Et qui moestificatis eorum cordibus clemens Consolator occurrit, magna vos sui instruat gratia sacramenti; R\. Amen. Quique tunc Apostolos docuit veritatem, (0691A)vos et nunc enutriat fide, et post aeternam perducat ad requiem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Effundam de Spiritu meo super omnem carnem Alleluia: P. Et prophetabunt filii vestri. Alleluia, alleluia. V\. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae. P. Et prophetabunt. V\. Gloria, et honor. P. Et.

Oratio. O Spiritus Sancte, qui a Patre Filioque procedis, doce nos facere veritatem: ut, qui de Patre Filioque accepisti processionem, invisibili nos his, a quibus tam ineffabiliter procedis, adsocies charitate. R\. Amen.

Per misericordiam.

In nomine Domini.

Ad Matutinum. (0691B) Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Quaere f. 3.

Oratio. Aeternum te, Domine, rerumque omnium Conditorem, cunctorum vox canit fidelium; qui et certos temporum limites figis, et metas, quibus nox secernatur et dies, aeterna lege constituis: abyssus etenim sapientiae tuae, ut mortalium adlevaret fastidium, aliud labori concessit, aliud quieti servavit. Praesta ergo, Omnipotens Deus, ut mens aegra sopore turbata, dum gallo canente admonetur, alacriter currens ad spem redeat lucis, et primitias divini laboris in tuis semper impendat officiis. R\. Amen. Per misericordiam.

Super psalmum, Antiphona. Ego dormivi, et resurrexi: (0691C)quoniam Dominus suscitavit me. Psalmus III.

Antiphona. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me Domine. Psalmus

Antiphona. Misit de coelo, et liberavit me: dedit in obprobrium conculcantes me. Psalmus. LVI.

Oratio. Spiritus Sancte, qui ex Patre Filioque procedis, locupleta nos dono tuo benedictionis: quatenus spiritu principali confirmati, coelesti emissione mereamur quotidie liberari. Sit ergo super nos benedictio tua, eaque nos semper confirma per ineffabilem potentiam Trinitatis; ut inhabitet in nobis Spiritus Sanctus, innovet Spiritus rectus, confirmet Spiritus principalis, atque unius testimonii sit virtutis: ut confirmatos nos per Patrem, et innovatos per (0691D)Filium, custoditos nos esse gaudeamus per Spiritum Sanctum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Dominus locutus est discipulis suis: Accipite Spiritum Sanctum. P. In nomine meo daemonia ejicite: et super infirmos imponite manus vestras, et bene habebunt. V\. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus. P. In. V\. Gloria. P. In.

Oratio. Deus, qui in virtute Spiritus Sancti, et daemonia ejici, et infirmos posse sanari in tuo nomine docuisti: da nobis ita repleri hujus Sancti Spiritus dono, ut ab omnimodo daemoniorum mereamur eripi tentamento: quatenus per eum a nostris infirmitatibus (0692A)relevati, bene per illum possimus habere, cum pro nostris operibus bonum perenne perceperimus in munere. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Omnium rerum Creator et Dominus docuit sapientiam. P. Sanctus Spiritus, unicus, simplex, multimodus, subtilis, incoinquinatus, suavis, et charus. V\. Magnus Dominus noster; et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus P. Sanctus Spiritus. 421 V\. Gloria, et honor. P. Sanctus Spiritus.

Oratio. Omnium rerum Creator et Dominus docuit sapientiam, in qua est Sanctus Spiritus, unicus, simplex, multimodus, subtilis: ut unus Pater, unus Filius, unus Spiritus Sanctus, non pluralitate Deitatis (0692B)ostensi, sed unitate virtutis innexi: et unione personae careant, et unitate naturae permaneant: nec sit illic aliquid diversum, ubi in singulis resonat unum: Hac igitur te, Sancta Trinitas, fidei cognitione credentes, poscimus et rogamus, ut manifestatione Spiritus tui ita cor nostrum inradies, ut et carnis opera declinemus, et perfectionem sanctitatis omnimodae consectemus. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Locutus est Dominus Discipulis suis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum renueritis, detenta erunt. P. Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. V\. Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus. P. Pacem. V\. Gloria. (0692C)P. Pacem.

Oratio. Christe, Dei Filius, qui per Spiritum Sanctum dimitti intra Ecclesiam peccata tibi confitentibus promisisti, cum ligandi et solvendi potestatem tuis, Magister bone, contulisti Discipulis; da nobis, hujus dono copiosius affluere, quo igne ejus, et condensa in nobis exurantur facinora, et pacis tuae donentur commoda manifesta. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Ecce veniet Spiritus veritatis, qui docebit vos omnem veritatem: Non enim loquetur a semetipso: sed quaecumque audiet, loquetur, P. Et quae ventura sunt annuntiabit vobis. V\. Spiritus veritatis, quem mittet Pater de coelo, ille vos docebit omnem viam (0692D)justitiae. P. Et quae ventura. V\. Gloria, et P. Et quae.

Oratio. O Spiritus Sancte. fol. 420.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Propter timorem tuum Domine, in utero accepimus, et parturivimus Spiritum salutis, quem fecisti super terram.

Canticum. De nocte vigilat spiritus meus. folio 64.

Oratio. Pone, Domine, Spiritum tuum in nos; ut parturiamus spiritum salutis, quem fecisti super terram: ut, ipso nobiscum in aeternum manente, nullis poenis cruciemur in futuro examine. R\. Amen.

Per.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, virtus, et potestas in saecula saeculorum.

(0693A)Canticum. Benedictus es Domine Deus patrum. fol. 6.

Sono. Effundam, dicit Dominus, de Spiritu meo P. Super omnem carnem: Alleluia. V\. Prophetabunt filii vestri, et filiae. Et omnis qui invocaverit Dominum, salvabitur. P. Super omnem.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Alleluia. Laudate Dominum de coelis Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. V\. Laudate eum omnes Angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Alleluia, alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Joelis Prophetae (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Noli timere terra, exsulta et (0693B)laetare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret. Nolite timere animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, et ficus et vinea dederunt virtutem suam. Et filiae Sion exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, in principio. Et implebuntur areae vestrae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo. Et comedetis vescentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Dei nostri, qui fecit vobiscum mirabilia: et non confundetur populus meus in aeternum. Et scietis quia ego in medio Israelis solus. Noli timere; sed exsulta et laetare, cum magnificavit Dominus, ut faceret: et (0693C)ego Dominus Deus vester, et non est alius: et non confundetur populus meus in aeternum. Et erit post haec: Effundam Spiritum meum super terram: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas meas in diebus illis effundam Spiritum meum. Et dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus et terribilis. Et omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit. R\. Amen.

422 Hymnus.

Beata nobis gaudia Anni reduxit orbita, (0693D)Cum Spiritus Paraclytus Effulsit in Discipulos.


Ignis, vibrante lumine, Linguae figuram detulit; Verbis ut essent proflui, Et charitate fervidi.


Linguis loquuntur omnium: Turbae pavent Gentilium: Musto madere deputant, Quos Spiritus repleverat.


Patrata sunt haec mystice, Paschae peracto tempore; Sacro dierum numero, Quo lege fit remissio.


(0694A)Te nunc Deus piissime, Vultu precamur cernui, Inlapsa nobis caelitus Largire dona Spiritus.


Dudum sacrata pectora Tua replesti gratia; Dimitte nunc peccamina, Et da quieta tempora


Anni peractis mensibus, Tanta recurrunt gaudia; Votisque dudum credulis Optatus advenit dies;


In quo Spiritus Domini Terram replevit gaudiis: Coelestis adventus sui (0694B)Mundo decurrunt lumina.


Quod est probatum testibus; Apostolorum vocibus; Cum sint diversis oribus Vanis locuti gentibus.


Tanto redempti munere, Patris, et Nati Spiritui Juges agamus gratias, Deo perenni in saecula.


Gloria tibi Trinitas Aequalis una Deitas, Et ante cuncta saecula, Et nunc, et in perpetuum. Amen.

Supplicatio. Oremus Dei Patris. Quaere folio 417.

(0694C)Capitula. Domine Jesu Christe, infunde Spiritum Sanctum promissum Patris in nos, qui vivificet, et doceat nos plenitudinem veritatis in mysterio beatae et individuae Trinitatis: ut in ejus dono sit perfectio nostrae salutis, in quo omnis consistit summa virtutis.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Effundam de Spiritu meo. Benedictio. Spiritus Paraclytus. fol. 420.

In nomine Domini.

Exeunte Vespera in diem Sanctum Pentecostem.

Lauda. Quoniam apud te est fons vitae. Sono. Si diligitis me, mandata mea. fol. 419.

Antiphona. Spiritus veritatis, quem mittet Pater de coelo, P. Ille vos docebit omnem viam justitiae, V\. (0694D)Verbo Domini coeli firmati sunt: spiritu oris ejus omnis virtus eorum. P. Ille. V\. Gloria. P. Ille.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda 1. Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes Apostoli simul in unum: P. Et factus est de coelo sonus, tamquam Spiritus validi advenientis. Alleluia. V\. Sit gloria Domini in saeculum saeculi: laetabitur Dominus in operibus suis. P. Et factus. V\. Gloria. P. Et factus.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda 2. Alleluia. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, sicut Spiritus dabat pronuntiare eis. Alleluia. V\. Beata gens, cujus Dominus, Deus ejus; populus, quem elegit (0695A)Dominus in hereditatem sibi. P. Et coeperunt. V\. Gloria. P. Et.

Dominus. R\. Et cum.

Lauda 3. Spiritum tuum dedisti eis, Domine, qui doceret eos: et Manna non privasti ab ore eorum. P. Et aquam dedisti eis in siti. Alleluia. V\. Domine virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus. P. Et aquam. V\. Gloria. P. Et aquam.

Hymnus. Beata nobis gaudia. ut supra.

Capitula. Spiritus Sanctus, Domine, deducat nos in viam rectam: ut in nobis malitia non superet; et in cunctis Divinitate redundet.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Spiritus Dei bonus deducat vos in viam (0695B)rectam et a lapsu peccaminum itinera vestra disjungat; R\. Amen. Sitque dux itineris vestri, qui olim in Discipulos apparuit manifestus: R\. Amen. Ut eodem repleti, et mare hujus saeculi transeatis inlaesi, et aeterno mereamini de munere consolari. R\. Amen.

Per misericordiam.

Lauda. Effundam de Spiritu meo. Oratio. O Spiritus Sancte. fol. 402.

423 IN PRIMO DOMINICO POST SANCTUM PENTECOSTEN. IN DIE SANCTISSIMAE TRINITATIS. Ad Vesperum. Lauda. Apud te est, Domine, P. Fons vitae: et in lumine videbimus lumen. V\. Filii hominum, in protectione (0695C)alarum tuarum sperabunt: Et inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluntatis tuae potum dabis eis Domine. P. Fons vitae.

Oratio. Domine, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine aspicimus lumen; enutri in nos tuae scientiae splendorem: ut sitientibus nobis vitalem impertias potum, et caligantibus animabus superno lumine restituas intellectum. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Qui extendit coelos sicut pellem: qui tegit aquis superiora ejus. P. Qui facit Angelos suos, spiritus; et ministros suos, ignem urentem. Alleluia. V\. Qui fundavit terram super stabilitatem ejus: non inclinabitur in saeculum saeculi. P. Qui facit.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0695D)Antiphona. Alleluia, Filii Sion, exsultate et laetamini in Deo vestro: P. Quia dedit vobis doctorem justitiae, et effudit de Spiritu suo super omnem carnem. V\. Exsultate Deo adjutori nostro: jubilate Deo Jacob. P. Quia dedit. V\. Gloria. P. Quia. Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Alleluia. Mundavit nos Dominus ab omnibus malis: et dedit nobis cor novum, et spiritum rectum: P. Et auferet cor lapideum de carne nostra; ut in viis ejus ambulemus. Alleluia. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Et auferet. R\. Gloria, et. P. Et auferet.

Hymnus. O lux Beata Trinitas. fol. 113.

(0696A)Supplicatio. Oremus immensam, et ineffabilem Trinitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti: ut vitam nostram in bonis operibus dirigat, et post hujus saeculi transitum, aeternam requiem cum justis concedat. R\. Praesta Aeterne Omnipotens Deus.

Kyrie eleison. R\. Christe eleison, Kyrie eleison.

Capitula. Deus Spiritus Sancte, a quo creata sunt omnia, et restaurata sunt universa: qui in principio, id est, in Filio tuo Domino nostro Jesu Christo, coelum terramque fecisti: da nobis, ut Spiritus ille tuus, qui est bonus in omnibus, in cordibus nostris infundatur: qui ergo mirabiliter dona gratiarum partiris in singulis, singulariter te manifestum ostende in remittendis iniquitatibus nostris.

(0696B)Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Spiritus Sanctus, qui repenti sonitu de coelo igneis super Discipulos apparuit linguis, plenitudinem in vobis operetur suae sanctificationis; R\. Amen. Et quo docente, Discipuli sunt praelocuti magnalia, eodem vos inspirante, confiteamini peccata vestra, ad consequendam misericordiam suam: R\. Amen. Ut per quem illi eloqui omnium linguis edocti sunt, per eum sit vobis remissio omnium peccatorum. R\. Amen.

Per.

Lauda. Verbo Domini coeli firmati sunt Alleluia: P. Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Alleluia. Timeat Dominum omnis terra. Alleluia. R\. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. (0696C)P. Spiritu. V\. Gloria. P. Spiritu.

Oratio. Deus Pater Omnipotens, qui in principio, id est, in Filio tuo Jesu Christo Domino nostro, coelum, terramque fecisti; da nobis, ut Spiritus ille tuus, qui super aquas, id est, super cor nostrum tenebrosum ac fluidum fertur, fructus tibi in nobis beneplacitos operetur: ut in corpore nostro copiosa virtutum exundatione sanctificans, indesinenti nos igne amoris tui accendat. R\. Amen.

Per.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum. Oratio. Aeternum te auctorem. fol. 3.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Tu autem Domine susceptor meus es. (0696D)Psalmus III.

Antiphona. Lava me ab injustitia mea: et a peccato meo munda me Domine. Psalmus

Antiphona. In te confidit anima mea: libera me Domine. Psalmus LVI.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te. fol. 3.

Antiphona 1. Verbo Domini coeli firmati sunt: P. Et spiritu oris ejus, omnis ornatus eorum. V\. Diligit misericordiam, et judicium: misericordia Domini plena est terra. 424 P. Et spiritu. R\. Gloria, et P. Et spiritu.

Oratio. Tuo Domine Verbo coeli sunt facti, et Spiritu ornati; quia apud beatam Trinitatem nihil discretum (0697A)in opere, nihil reperitur sequestratum in munere; quando ea, quae Pater facit et Filius, ea etiam indivise operatur et Spiritus Sanctus: Coelestis ergo fabrica Patris Verbo conseritur, et ornatus Spiritu oris perficitur: tribue proinde nobis, ut opera tua cognoscamus in fide; dum te Dominum Trinitatis essentialem credimus, et aequalem. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Spiritus meus erit in medio vestri; P Quia ego commovebo coelum, et terram: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. P. Quia. V\. Gloria. P. Quia.

Oratio. Domine Deus, suscita in nobis Spiritum tuum (0697B)Sanctum, quo tua foecundetur Ecclesia: ut Spiritus dona idem spiritus in medio nostri positus doceat, replens domum tuam inenarrabili gloria: qualiter in loco isto et ubertas pacis redundet, et abundantia gratiarum exuberet. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. 3. Spiritus Domini replevit orbem terrarum. P. Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet sensus. Creavit enim, ut essent omnia. V\. Excelsus super omnes gentes Dominus, et supra coelos gloria ejus. P. Et hoc. V\. Gloria, et honor. P. Et hoc.

Oratio. Pone, Domine, Spiritum tuum in medio nostri, qui mundis nos aquis poenitentiae lavans, praeparet nos tibi semper in hostiam vivam: quo (0697C)nec libido templum cordis nostri contaminet, nec flamma ignis aeterni terram nostri corporis poenaliter in quocumque contristet. V\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Facta est super me manus Domini: et vidi, et ecce Spiritus fulgens veniebat ab Oriente, et nubes magnae erant in eo; P. Et ignis in medio ejus. V\. Quocumque ibat Spiritus, pariter elevabantur et rotae, sequentes eum: Spiritus enim vitae erat in rotis. P. Et ignis. V\. Gloria, et honor. P. Et ignis.

Oratio. Deus Pater Omnipotens. Require retro in Vesperis praecedentibus.

In Laudibus.

(0697D)Ad Canticum. Antiphona. De nocte vigilat Spiritus meus.

Canticum. De nocte vigilat. fol. 64.

Oratio. De nocte vigilantem. fol. 124.

Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, et virtus, et potestas in saecula saeculorum.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Sono. Qui extendit coelos sicut pellem. fol. 423.

Lauda. Laudate Dominum de coelis Alleluia: laudate eum in excelsis Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. I).

R\. Deo gratias.

Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de (0698A)Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum: quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum: perversae enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes: quoniam in malevolam animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et avertit se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur superveniente iniquitate. Benignus est enim Spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis: quoniam renis illius testis est Deus, et cordis ejus scrutator est verus, et linguae ejus adjutor. Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum. R\. Amen.

(0698B)Hymnus. Splendor Paternae gloriae. fol. 67. Supplicatio. Oremus immensam. Capitula. Deus Spiritus Sancte. Lauda. Verbo Domini coeli. Benedictio. Spiritus Sanctus, qui repenti sonitu. Require fol. 423.

In nomine Domini nostri Jesu Christi.

Exeunte Vespera.

Lauda. Apud te est Domine. et Oratio. Domine apud quem. Quaere fol. 423. Sono. Qui extendit coelos sicut pellem, ut supra.

Antiphona. Verbo Domini coeli firmati sunt: spiritu oris ejus omnis virtus eorum. V\. Benedic anima mea Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda 1. Alleluia. Spiritus tuus bonus Deus 425 (0698C)deducat nos in viam rectam. Alleluia. V\. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis super omnes Deos. P. Deducat nos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Deducat nos.

Dominus sit semper. R\. Et cum.

Lauda 2. Benedic anima mea Dominum. Alleluia Qui ponit nubem ascensum suum. Alleluia. P. Qui facit Angelos suos, Alleluia spiritus; et ministros suos, ignem urentem. Alleluia. V\. Qui fundavit terram super stabilitatem suam: et non inclinabitur in saeculum saeculi. P. Qui facit. V\. Gloria, et honor. P. Qui facit Angelos.

Hymnus. Altissimi Verbum Patris. Quaere folio 94

Supplicatio. Oremus immensam, et ineffabilem (0698D)etc. Require fol. 423.

Capitula. Inclinemus Deo, fratres charissimi, corda cum lachrymis: et confitentes peccata nostra clementissimo Conditori, jugi obsecratione clamemus e terris:

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Benedicat vobis Omnipotens Dominus, qui nos dignatus est plasmare de nihilo. R\. Amen. Ipse sanet languores nostros, qui noster est solus Dominus, et Redemptor: R\. Amen. Atque ipsi semper sit cura de vobis, in quo omnis est plenitudo nostrae salutis. R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Lauda. Verbo Domini coeli.

(0699A)Oratio. Deus Pater Omnipotens, qui etc. Require fol. 423.

IN SECUNDO DOMINICO POST SANCTUM PENTECOSTEN. Ad Vesperum. Lauda. In noctibus extollite manus vestras in sancta. P. Et benedicite Dominum. V\. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Et benedicite Dominum.

Dominus sit. R\. Et cum.

Sono. Deus in te speravi: Domine, non. Require fol. 112.

Antiphona. Dominus dat sapientiam; P. Et ex ore ejus scientia, et prudentia procedet. V\. Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis ejus non (0699B)est finis. P. Et ex ore. V\. Gloria, et honor. P. Et ex ore.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, P. Et in simplicitate cordis quaerite illum. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Et in. V\. Gloria, et honor. P. Et in.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Meum est consilium, et aequitas, mea est prudentia, et mea est fortitudo. P. Per me principes, et reges imperant, et potentes decernunt justitiam. V\. Audi populus meus, et testificabor tibi: Israel, si me audieris. P. Per me. V\. Gloria. P. Per me.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0699C)Lauda. Haereditate adquisivi testimonia tua in aeternum: Alleluia. P. Quia exsultatio cordis mei es tu. Alleluia, alleluia, alleluia, alleluia. V\. Inclina cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem. P. Quia exsultatio. V\. Gloria, et honor. P. Quia.

Hymnus. O lux beata Trinitas. Quaere fol. 113. Supplicatio. Oremus Redemptorem. fol. 66.

Capitula. Transacto diei curriculo, noctisque appropinquante spatio, tibi, Domine, luminis incensum offerimus vespertinum, suppliciter postulantes magnificentiam tuam: et quod in nobis offuscatur caligine peccatorum, tui luminis incensione clarifica; et pectus nostrum, quod inimicus offuscat, tu Domine, (0699D)solita pietate inlustra. Et si oculis corporeis in nocte dormimus, praesta Omnipotens Deus; ut in te mentis aciem dirigamus, terminoque noctis impleto, reparata luce ad orationem surgentes, in laudem gloriae tuae momenta futuri diei expectemus.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Benedicat vos Dominus Jesus Christus, Dei Filius, rex aeternus, et misereatur vobis. R\. Amen. Mittat vobis Dominus Angelum suum Sanctum Michaelem principem, qui custodiat corda, et corpora vestra. R\. Amen. Maneat pax Domini nostri Jesu Christi vobiscum, ut in lumine pacis ambuletis, et in numero Sanctorum computati sitis. R\. Amen.

Per misericordiam ipsius.

(0700A)Lauda. Bonum mihi est alleluia P. Lex oris tui. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum. P. Lex. V\. Gloria, et honor. P. Lex.

Oratio. Domine ante te omne desiderium nostrum; et gemitus noster non est absconditus a te: 426 praesta ergo, quae desideramus; et parce, quae gessimus: simulque et fructum nostris tribue desideriis; et veniam cencede peccatis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. fol. 3.

Oratio. Omnipotens, aeterne, misericors Deus, qui temporum das tempora; qui singulis temporibus (0700B)das gratiam, qua administrentur: te veniente, prolixitas tenebrarum exaestuat; gallo nos consolaris canente: ut, dum praeco diei sonat, diurni operis meditatio reviviscat. Respice ergo nos jugiter, et instiga, ne profundae noctis errore persuassi, diei obliviscamur perennis; sed labentes in tenebris erige, et videndo nos corrige: ut cum Petro resipiscamus errata, et paribus lachrymis crimina defleamus commissa. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Vocem meam precor, de monte sancto tuo exaudi me. Psalmus III.

Antiphona. Tibi soli peccavi, Domine; malum coram te fecit anima mea. Psalmus

Antiphona. Deus, sub umbra alarum tuarum protege (0700C)nos. Psalmus LVI.

Oratio. Discute a nobis, Unigenite ingeniti Patris, somnum corporis; et clemens placatus nostris parce piaculis: ut in te redemptorum copia piis frequentetur vigillis; tuisque digna habeatur obtutibus sacris: et quod nunc inserere nititur nobis ignobilis carnis fragilitas, Divinitatis tuae dono surgat in gloria. Tu ergo Domine cunctis in te confidentibus lumen largum impende; et ad supernam patriam, alarum tuarum obumbratione nos attrahe. R\. Amen.

Per misericordiam tuam Deus, etc.

Antiphona 1. In te, Domine, omne desiderium nostrum: P. Et gemitus noster non est absconditus a te. Cor enim nostrum conturbatum est in nobis: V\. Propterea non timebimus dum conturbabitur terra, (0700D)et transferentur montes in cor maris. P. Et gemitus. V\. Gloria, et honor, P. Et gemitus.

Oratio. Domine ante te omne desiderium. Require in Vesperis praecedentibus.

Antiphona 2. Humiliata est in pulvere anima nostra: adhaesit in terra venter noster. P. Exsurge, quare obdormis Domine? exsurge, et ne repellas nos in finem. V\. Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae? P. Exsurge. V\. Gloria, et honor Patri. P. Exsurge, quare obdormis.

Oratio. Exsurge, Domine, adjuva nos contra omnem malitiam persequentium; et libera nos propter nomen tuum a contrarietate spirituum immundorum: (0701A)ut, qui nos in loco humiliasti afflictionis, exaltes iterum in remuneratione virtutis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificator tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum. In tribulatione invocasti me, P. Et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis. V\. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus. P. Et liberavi te. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et liberavi.

Oratio. Domine, qui manifestus crederis in judicio cum majestate venturus; misericordia tua a peccatis eripias; ne nos justitia simul cum peccatoribus pertrahat. R\. Amen.

(0701B)Per.

R\. Nos inique egimus, et ad iracundiam te provocavimus, Domine: propterea tu inexorabilis es. Scrutemur corda nostra, et quaeramus, et revertamur P. Ad te Domine. V\. Numquid in aeternum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudinem dierum? Converte nos, et convertamur P. Ad te Domine. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Nos inique.

Aliud Responsorium. Ne abstuleris Domine misericordiam tuam a nobis. P. Quia ecce facti sumus despecti, et inimici, humiles super terram propter peccata nostra. V\. Memento Domine quid factum sit nobis: aspice, et vide opprobrium nostrum. P. Quia ecce. V\. Gloria, et honor. R\. Ne abstuleris.

(0701C)Aliud Responsorium. Propitiare Domine populo tuo, quia peccavit tibi: P. Et omnes iniquitates eorum ne memineris, sed fac cum eis misericordiam, et exaudi illos, pro quibus invocaveram te, Domine. V\. Convertere Domine aliquantulum, et delectare super servos tuos. P. Et omnes. V\. Gloria, et honor. R\. Propitiare.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Domine Deus noster, posside nos: 427 Domine, praeter te, alium non novimus, nomen tuum invocavimus.

Canticum. De nocte vigilat. fol. 64.

Oratio. De nocte vigilantem. Quaere fol. 124.

Ad Benedictus Antiphona. Est Deus in coelo, cui nos servimus, et potens est liberare nos de malis (0701D)nostris, et de manu mortis eripere nos.

Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. Oratio. Domine Deus Patrum. Sono. Verba mea. Quaere fol. 93.

Lectio libri Ecclesiastici (Cap. VII).

R\. Deo gratias.

Fili, Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaveris. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. (Cap. VIII). Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. Non contendas cum homine locuplete, ne forte incites tibi litem: multos perdidit aurum atque argentum, et usque cor regum extendit et convertit. Non litiges cum homine linguato, (0702A)ne male de progenie tua loquatur. Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes sumus in correptione: Ne spernas hominem in sua senectute: etenim haec nobis senescunt. Noli de mortuo gaudere: sciens quoniam omnes moriemur, et in gaudium volumus venire. Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium; in verbis enim illorum conversare: ab ipsis enim disces doctrinam intellectus, et servare mandata sine querela. R\. Amen.

Hymnus. Splendor. fol. 67. Supplicatio. Cremus Redemptorem, ut supra.

Capitula. Te deprecamur, Domine sancte Pater, aeterne Deus, auctor luminis sempiterni, qui fecisti, ut oriretur lumen indeficiens, et temporalem lucem (0702B)occiduo fine clausisti; ut per successionem nox excluderet diem, et dies revelata noctem sua claritate fugaret: te itaque opificem omnium deprecamur Dominum, ut terrena operatio simul suo auctore deficiat.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Cantate Domino. Oratio. Tibi Domine. fol. 94.

Exeunte Vespera, omnia dicantur, ut in exeunte Vespera de primo Dominico post Octavam Epiphaniae, Quaere fol. 94. Excepto

Capitula. Adsiduis orationibus culparum nostrarum veniam deprecantes, infinitam Dei Patris Omnipotentis misericordiam vespertinam praeposcamus: et ut nos fidei amore flammatos, charitatis unitate connexos, Jesus Christus Dominus noster per omnia (0702C)custodire dignetur.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Deprecamur, Omnipotens Pater, ut hos servos tuos propitia majestate custodias; R\. Amen. Accingantur virtutibus pacis, et frequententur muneribus pretiosis; R\. Amen. Permaneant in certamine pertinaces, et existant in praelio dimicando victores. R\. Amen.

Per misericordiam.

Oratio. Domine ante, etc. fol. 425.

IN TERTIO DOMINICO POST SANCTUM PENTECOSTEN. Ad Vesperum. Lauda. Apud te est Domine fons vitae, etc. Oratio. Domine, apud quem est fons, etc. Require fol. 120. (0702D)Sono. Tenebrae non. Require fol. 120.

Antiphona. Thronus tuus Deus inaestimabilis, et gloria incomprehensibilis: cui adstant omnes exercitus Angelorum cum tremore: P. Cujus aspectus arefacit abyssum, et indignatio facit tabescere montes. V\. Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo. P. Cujus. V\. Gloria. P. Cujus.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Laudabo Dominum in cubili meo: P. Die ac nocte tenebo eum; et non dimittam illum. V\. Exaltabo te Domine Deus meus, et rex meus: et benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi. P. Die ac nocte. V\. Gloria. P. Die.

(0703A)Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Domine Deus Patris nostri Abraham, et Deus Isaac, qui dixisti, ut benefaceres nobis, P. Erue nos de manu iniquitatis nostrae. V\. Converte nos Deus noster: et averte iram tuam a nobis. P. Erue nos. V\. Gloria. P. Erue nos.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Justus es Domine: Alleluia. P. Et rectum judicium tuum. Alleluia. V\. In aeternum Domine permanet verbum tuum in coelo. 428 Alleluia, alleluia. P. Et rectum. V\. Gloria, etc. P. Et rectum.

Hymnus. Inventor rutilis. fol. 91. Supplicatio. Oremus. fol. 66.

Capitula. Immolantes tibi, Domine Deus noster, in die sanctae solemnitatis vespertinam hostiam laudis (0703B)oramus; ut inclines misericordiae tuae aurem ad vota populi supplicantis: Fiat in conspectu tuo oratio supplicum, suavitatis incensum; elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum. Proficiat haec Domine, famulis tuis ad firmam protectionem: ut omni hora, omnique tempore nos per munus misericordiae tuae et in diurnis actibus protegas; et in nocturno sopore custodias.

Pater noster. Liberati a malo, etc. Require fol. 2.

Benedictio. Benedictionum suarum super vos piissimus Dominus imbrem benignus infundat. R\. Amen. Angelica vos custodia protegat; antiquum hostem a cordibus vestris expellat: R\. Amen. Ut cingulo castitatis adstrictos, nulla vos ludificationis suae arte callidus deterreat inimicus. R\. Amen.

(0703C)Per.

Lauda. Principium verborum tuorum veritas. Alleluia. P. In aeternum permanent omnia judicia justitiae tuae. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine, et lumen semitis meis. P. In aeternum. V\. Gloria. P. In.

Oratio. Deus suavis ac mitis, multumque invocantibus te misericors, orationem nostram auribus percipe; ac de multitudine misericordiae tuae nostra errata remove: et ne humi proni reptemus, ad te videndum nos ereptos statue. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum Conditor. Quaere folio 3.

(0703D)Oratio. Deus, qui provida majestate creaturae totius gubernationem impendis, et diurnis curis quietem nocturnam opponis: tu veniens prolixitatem tenebrarum exaestua, et gallo, nos consolare, canente: ut dum praeco diei sonat, diurni operis meditatio reviviscat. Respice nos jugiter clementi intuitu, et instiga, ne profundae noctis errore persuassi, diei obliviscamur perennis; sed labentes in tenebris erige, et videndo nos corrige: ut cum Petro resipiscamus errata, et paribus lachrymis defleamus commissa. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Deus salus omnium tu es: veniat super populum tuum et benedictio tua. Psalmus III.

(0704A)Antiphona. Deus veritatem diligis: incerta et occulta sapientiae manifestasti mihi. Psalmus. Antiphona. Clamabo ad Deum altissimum: Deum conditorem omnium qui benefecit mihi. Psalmus LVI.

Oratio. Multi dicunt animae nostrae, in te Domine non esse salutem: quos tua Deus fortitudine contere; tuaque virtute hostium millia ad nihilum redige: atque nos ab injustitiae sordibus lava; et a peccatorum nostrorum facinore munda: ut paratum sit cor nostrum tuae resurrectionis canere psalmum; et inlaesum persolvere votum ad officium matutinum. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Audi Domine deprecationem populi; P. Et cunctorum preces orantium in isto loco Deus (0704B)de coelo exaudi. V\. Quia tu Domine suavis ac mitis es; et multum misericors invocantibus te. P. Et cunctorum. V\. Gloria. P. Et cunctorum.

Oratio. Deus suavis ac mitis. Require in Vesperis praecedentibus.

Antiphona 2. Tu nobis es, Domine, refugium a pressura, quae circumdedit nos. P. Multa sunt enim flagella peccatorum nostrorum. V\. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. P. Multa sunt. V\. Gloria, etc. P. Multa sunt.

Oratio. Da nobis Domine peccatorum remissionem, qui purgatis praestas beatitudinem: esto refugium a pressura damnationis, qui indultor es libertatis: et quia multa flagella peccatorum in nobis plaga inruente sentimus, in te confidendo circumdari nos (0704C)tua misericordia sentiamus. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Miserere nobis Domine, miserere: P. Quia multum repleti sumus contemptu. V\. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. P. Quia. V\. Gloria, et honor. P. Quia multum.

Oratio. Miserere nobis, Domine; expectationi nostrae quaesitum auxilium tribue: 429 ut qui supernorum repleti sumus contemptu, defensionis tuae muniamur auxilio. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Esto nobis Domine protector, et medicus: tu peccatorum nostrorum vulnerum solita pietate tribuis medicinam: tu errantibus es via. P. Et te, Deus pie, quaerentibus das coronam, V\. Te pupilli patrem; te (0704D)egeni, atque peccatores mereantur habere pastorem. P. Et te Deus. V\. Gloria. R\. Esto nobis.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Domine Deus noster, pacem tuam da nobis: omnia enim dedisti nobis.

Canticum. De nocte vigilat. fol. 64. Oratio. De nocte vigilantem. fol. 124.

Ad Benedictus. Antiphona. Servi Dei Dominum benedicite, qui vos eruit ab inferis; et de manu mortis liberavit nos.

Canticum. Benedictus es Domine Deus. fol. 6.

Oratio. Domine Deus qui super. Sono. Emitte lucem tuam, cum Lauda, et Psalmo. Quaere fol. 111. et 112.

(0705A)Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap IX).

R\. Deo gratias.

Fili, Ne derelinquas amicum antiquum: novus autem non erit similis illi. Vinum novum, amicus novus: veterescet, et cum suavitate bibes illud. Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quae ventura sit illius subversio. Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. Longe esto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis: et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. Communionem mortis scito: quoniam in medio laqueorum ambulas, et super dolentium arma ambulabis. Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus (0705B)et prudentibus tracta. Viri justi sint tibi convivae, et in timore Domini sit gloria tua. R\. Amen.

Hymnus. Splendor. fol. 67. Supplicatio. fol. 66.

Capitula. Deus Omnipotens, qui cuncta moderaris, et tuis oculis praeterita, praesentiaque, et futura tamquam recentia recognoscis: da veniam malis nostris: tribue praeteritis actibus remissionem; dona praesentibus pacem, et de futuris plenam concede credulitatem: ut amputatis a nobis maculis delictorum, protegi mereamur in hac die Sanctorum excubiis Angelorum.

Pater noster, etc. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Cantate Domino canticum novum. Oratio. Tibi Domine. fol. 94.

In exeunte Vespera, omnia dicantur, ut in exeunte (0705C)Vespera de primo Dominico post Octavam Epiphaniae Domini fol. 94. Exceptis Capitula et Benedictio, quae sequuntur:

Domine Deus, vita mortalium, lux fidelium, virtus operantium, requies defunctorum; da nobis, Domine, tranquillam, et ab omni inquietudine liberam noctem: ut post placidi soporis inducias, cum gratia muneris tui, veniente luce, Spiritus Sancti industria dotati, tibi gratiae munera referre mereamur inlaesi.

Pater noster.

Benedictio. Benedic Domine hanc plebem tuam, Christi tui sanguine comparatam. R\. Amen. Ne quicquam habeant coecitatis, qui jam greges recensiti sunt Christi: R\. Amen. Conserva in eis, Domine tutam (0705D)vitam nuptialem, ut Patriarcharum, omniumque Sanctorum mereantur esse convivae. R\. Amen.

Per misericordiam.

Nota, quod, quamvis in Missale habemus quatuordecim Dominicas, et hic non habemus nisi decem recitandas; si aliquod festum defuerit, et voluerint recitare officium Dominicale, dicantur de Dominicis praeteritis: scilicet, post Sanctum Pentecosten.

IN DOMINICA ANTE JEJUNIUM KALENDARUM NOVEMBRIUM. Ad Vesperum. Lauda. In noctibus extollite manus vestras in sancta: P. Et benedicite Dominum. V\. Qui statis (0706A)in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Et benedicite.

Oratio. In noctibus manus nostras ad te extollimus Domine, ut nos in Ecclesia tua fixos statuas, ac dum mundialibus imprimimur sarcinis, nostra laudari te actione concedas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Sono. Intrate portas. Require fol. 128.

Antiphona. Alleluia Domine Deus patris nostri Abraham, et Deus Isaac, qui dixisti, 430 ut benefaceres nobis; P. Erue nos de manu iniquitatis nostrae. V\. Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis. P. Erue nos. V\. Gloria, et honor. P. Erue nos.

Dominus sit. R\. Et cum.

(0706B)Lauda. Ne memor fueris Deus. P. Iniquitates notras antiquas, Alleluia. V\. Cito nos praeveniat misericordia tua: quia pauperes facti sumus nimis. P. Iniquitates nostras. V\. Gloria, et honor. P. Iniquitates nostras.

Hymnus. Inventor rutilis, etc. fol. 91. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Require fol. 66. Capitula. Defensio nostra Domine. Benedictio. Benedicat vobis Omnipotens Dominus. Require fol. 121.

Lauda. Irascimini, et nolite peccare: Alleluia. Dicite in cordibus vestris, Alleluia: P. Et in cubilibus vestris compungimini. Alleluia, alleluia. V\. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. P. Dicite. V\. Gloria, et honor. P. Et in cubilibus.

Oratio. Tibi Domino soli subjacet anima nostra, (0706C)quem omnis Creatorem suum agnoscit natura: a te virtutem patientiae, ne scandalo moveamur, accipimus; qui omne, quod sumus, debere nos novimus: Fac ergo nos spe numquam iniquitatis fulciri; nec fallacibus divitiis cor nostrum apponere: ut in te solo adsuescamus requiescere; et ad promerendum petita, coram te corda nostra compuncta effice. R\. Amen.

Per.

Ad Matutinum. Hymnus. Aeterne rerum. fol. 3.

Oratio. Deus, quem totius. fol. 118.

Antiphona. Salus tua Domine super populum tuum. Psalmus III.

Antiphona. Dele iniquitates meas. Psalmus

Antiphona. Clamabo ad Deum Altissimum: qui (0706D)benefecit mihi. Psalmus LVI.

Oratio. Domine Deus, cui ad. fol. 119.

Antiphona. Filii hominum dives, et pauper. P. Inclinemus Deo corda nostra: et ne timeamus in die mala. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite omnes qui habitatis orbem. P. Inclinemus. V\. Gloria. P. Inclinemus.

Oratio. Audiant simul te Domine suae salutis auctorem et dives ac pauper; mandatis tuis aurem accommedent, simul audiant simulque concurrant: ne schismatum et haeresum errore sejunctis, aliis sint praecepta vitalia odor vitae in vitam, et aliis odor mortis in mortem: idcirco Domine et adversos collige, et conjunctos non sinas dirimi ab unitate (0707A)Ecclesiae; ibique omnium ad percipiendam fidem praeparetur auditio, quo salvandis promittitur gratiae plenitudo, R\. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona 2. Sperate in Deum omne concilium populorum, P. Effundite coram illo corda vestra: quia ipse auctor vester est. V\. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si fluent, nolite cor apponere. P. Effundite. V\. Gloria, et honor. P. Effundite.

Oratio. Tibi Domino soli subjacet, etc. Require in Vesperis praecedentibus.

Antiphona 3. Converte nos Deus salutaris noster.

Oratio. Converte nos Deus. Quaere fol. 116.

R\. In te confidunt omnes animae dicentes: Cito (0707B)Deus miserebitur nobis, quia Dominus locutus est, dicens: Gaudebo super unum poenitentem, P. Quam super nonaginta novem justis, non indigentibus poenitentia. V\. Gaudium erit in coelo coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. P. Quam. V\. Gloria. R\. In te confidunt.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Tu Domine propter nos.

Canticum. Domine qui habitas in aeternum. fol. 128.

Ad Benedictus. Antiphona. Filii hominum. Ut supra. Oratio. Domine Deus patrum. fol. 93.

Sono. Deus misereatur nobis, P. Et benedicat nos: Alleluia. V\. Illuminet Dominus vultum suum super nos, P. Et benedicat nos.

(0707C)Lauda. Laudate Dominum de coelis Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. II).

R\. Deo gratias.

Metuentes Dominum sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi: Et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectatione veniet vobis misericordia. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabit 431 corda vestra. Respicite filii nationes hominum: et scitote quis speravit in Domino, et confusus est: permansit in mandatis ejus, et derelictus est? et quis invocavit eum, et despexit illum? Quoniam pius et misericors (0707D)Deus, et dimittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate. Vae duplici corde, et labiis sceleratis, et manibus malefacientibus; et peccatori terram ingredienti duabus viis. Vae dissolutis corde, qui non credent Deo: ideo non proteguntur ab eo. Vae his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Et quid facietis, cum aspicere coeperit Dominus? Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo ejus: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Qui timent Dominum, parabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. R\. Amen.

(0708A)Hymnus. Splendor paternae. fol. 67. Supplicatio. Oremus. fol. 66.

Capitula. Jam fulget oriens, jam properat dies; jam fugatis tenebris aurora rubescit, in luce jam claret luce purissima coelum: et sol refulgens radios suos infert mundo: cuncta festinant; optant te Dominum habere propitium, quem suum auctorem semper agnoscunt, pariter et defensorem.

Pater noster.

lauda. Irascimini, et nolite. Require in superioribus Vesperis.

Oratio. Tibi Domine in Ecclesia Sanctorum. fol. 117.

IN NOMINE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI: Incipit officium jejuniorum Kalendarum Novembrium, (0708B)quod observatur tribus diebus ante festum Sancti Cypriani, prout sequitur.

Super psalmos.

Antiphona. Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine. Quaere fol. 68.

Antiphona 1. Delicta quis intelligit. Palmus XVIII.

Oratio. Ab occultis nostris.

Antiphona 2. Exaudi nos in die. Psalmus XIX.

Oratio. Tribulationes cordis nostri. fol. 68.

Antiphona 3. Cantabimus, et psallimus virtutes tuas. Psalmus XX.

Oratio. Virtus immensa Domine, tibi subdatur anima et caro nostra; tibique sincerissime deserviat vita nostra: desiderium animae, quo ad te perveniat, (0708C)supple; et labiorum deprecationem, milleformis ille ne subripiat, suscipe: occultum hostem devince virtute tua; nosque praeveni in benedictione; et per viam vitae perduc ad gaudia sempiterna. R\. Amen.

Per misericordiam.

Deus misereatur nobis, et parcat peccatis nostris, P. Et avertat iram suam a nobis. V\. Inluminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. P. Et avertat. V\. Gloria, et honor. P. Et avertat.

In Laudibus.

Antiphona. Iniquitates ego agnosco: et peccatum meum contra me semper. Psalmus

Oratio. Agnoscentibus nobis iniquitates nostras, et propria tibi Domine pandentes piacula, ejulantes lachrymis, pectore verberato supplices oramus: ut (0708D)avertas a nostris sceleribus faciem tuam; et deleas, quae gessimus, cuncta peccata: Crea itaque Deus in corde nostro, quod ames; et propitiatione solita dimitte, quod odis: ac si te crebro ad irascendum nostra iniqua exasperant vitia; tua te nobis placabilem reddat indulgentia copiosa. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Ne extermines plebem, Et Canticum. Domine Domine Rex deorum fol. 103.

Matutinarium. Sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: V\. Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum. P. Et opera manuum nostrarum. V\. Gloria, et honor. P. Et opera.

(0709A)Lauda. In sanctis ejus laudate: Alleluia, alleluia. In firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Psalmus CL.

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

Fili conserva tempus, et devita a malo. Pro anima tua non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. 432 Ne accipias faciem adversum faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casum suum: nec retineas verbum in tempore salutis. Ne abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua ejus cognoscitur sapientia: et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in (0709B)operibus justitiae. Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, et ne coneris contra ictum fluvii. Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certare pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons Deus.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. fol. 69.

Capitula. Quid poterit, o piissima Trinitas Deus noster, condigne tibi infirmitas humanae fragilitatis retribuere; quae tantis facinorum ponderibus praegravatur quotidie? Scelera nostra confessione proprii oris patefacimus: adversum nos iniquitates nostras (0709C)et pronuntiamus; et vulnerum nostrorum infirmitates ostendimus, et a te vero medico malagma nostris ulceribus adhiberi expostulamus. Unde quia tu es Agnus Dei qui tollis peccatum mundi; ob hoc prostrati, quaesumus tuae potentiam Deitatis; ut quotiens a nobis offenderis, totiens ignoscere digneris; quia te praecipiente, etsi indigni, clamamus e terris:

Pater noster.

A malo nos libera. fol. 10.

Lauda. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam Alleluia: P. Quia lex tua meditatio mea est. Alleluia, alleluia. V\. Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. P. Quia lex. V\. Gloria et honor. P. Quia lex.

(0709D)Benedictio. Christus Dei Filius, qui cum Patre, et Spiritu Sancto, Deitatis obtinet unitatem: ipse hoc indictum abstinentiae jejunium triduanum, pro statu Ecclesiae, et totius populi salvatione clementer acceptet; R\. Amen. Quique solus pro nostra salvatione patibulum pertulit crucis, ipse cor vestrum emaculet: R\. Amen. Ut defaecati ab universa conluvione delicti, praemio ab eo potiamini indeptae promissionis. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, Habe fiduciam. fol. 95.

Lectio libri Levitici (Cap. XXIII).

R\. Deo gratias.

(0710A)In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: decima die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus servile non faciatis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Omnis anima, quae afflicta non fuerit in die hoc, peribit de populis suis: et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. Nihil ergo operis faciatis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: A quinto decimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino. Dies (0710B)primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non faciatis: sed septem diebus offeretis holocaustum Domino: dies quoque octavus erit vobis celeberrimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim coetus atque collectae: omne opus servile non faciatis in eo. Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas ac sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei. A quinto decimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus: sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro: (0710C)celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis in umbraculis septem diebus. R\. Amen.

Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. XXXIII).

R\. Deo gratias.

Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis tabescimus: quomodo ergo vivere 433 poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini domus Israel? Tu autem fili hominis dic ad filios populi tui: Justitia (0710D)justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. Etiam si dixero justo vita vivet, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem: omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quicquam injustum: vita vivet, et non morietur. Omnia peccata ejus, in quae peccaverit, non imputabuntur ei: judicium, et justitiam (0711A)fecit, vita vivet. Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium, et justitiam, vita vivet, et non morietur, ait Dominus omnipotens. R\. Amen.

Sequentia epistolae Pauli Apostoli ad Romanos (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fratres, Est Deus verax: omnis homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas dum judicaris. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (secundum (0711B)hominem dico.) Absit: alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? et non (sicut blasphemamur, et sicut ajunt nos quidam dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. Quid igitur? praecellimus eis? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos, et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: non est intelligens, non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum: Quorum os maledictione, et (0711C)amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: Contritio, et infelicitas in viis eorum: et viam pacis non cognoverunt: Non est timor Dei ante oculos eorum. Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est; testificata a lege, et Prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt: non enim est distinctio: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, (0711D)quae est in Christo Jesu Domino nostro. R\. Amen.

Antiphona 1. Propter honorem nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. Psalmus LXXVIII.

Oratio. Propitius esto peccatis. fol. 413.

Antiphona 2. Salva plebem tuam Domine, et benedic hereditatem tuam. Psalmus XXVII.

Oratio. Exaudi vocem deprecationis nostrae Domine, quam ad te humili imploratione dirigimus; tuarumque nos, quaesumus, miserationum circumda excubiis: ut non copulemur peccantium malis; sed sit cordibus nostris pax praefixa: atque in tuo amore floreat caro nostra; tibique complaceat vita nostra: Quapropter te rogamus, ut plebi tuae fortissimus (0712A)protector existas: tuumque populum salvum facias; et hereditatem tuam regendo ac benedicendo sustollas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Deus in adjutorium nostrum intende: Domine ad adjuvandum me festina. Psalmus LXIX.

R\. Deprecemur Dominum, et placabilis erit nobis; P. Et exaudiet nos, et miserebitur nobis. V\. Venite, exultemus in Domino: jubilemus Deo salutari nostro; P. Et exaudiet. V\. Gloria, et honor. P. Deprecemur Dominum.

Preces. Dicamus omnes: Mirerere, Domine, et exaudi nos; P. Quia pius es. V\. Ex toto corde, et ex tota mente orantes ad te exaudi Domine; P. (0712B)Quia. V\. Qui habitas in coelis, 434 et humilia respicis, poenitentibus dona indulgentiam. P. Quia. V\. Civitatem hanc, et omnes habitantes in ea, protege Christe dextera virtutis; P. Quia. V\. Remissionem peccatorum, et emendationem morum concede Domine; P. Quia pius es.

Oratio. In adjutorium nostrum intende Domine, nosque ad adjuvandum festina: nihil enim in bonis operibus conatus nostri te desistente proficiunt; a quo gressus hominis dirigitur: tu es enim, per quem roboratur fragilitas.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio dicatur illa, quae dicitur in Tertia per totum annum.

Ad Sextam. (0712C)Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. XXXIII).

R\. Deo gratias.

Domine miserere nostri: te enim expectavimus esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. A voce Angeli fugierunt populi, et ab exultatione tua dispersae sunt gentes. Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo. Magnificatus est Dominus, qui habitavit in excelso: implevit Sion judicio et justitia. Et erit fides in temporibus suis: divitiae salutis sapientia et scientia timoris Domini: ipse thesaurus ejus. Ecce videntes clamabunt foris, et Angeli pacis amare flebunt. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens in (0712D)semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Bassan, et Carmelus. Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublimabor. R\. Amen.

Antiphona 1. Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Psalmus CXXII.

Oratio. Ad te Domine oculos nostros. fol. 73.

Antiphona 2. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Psalmus CXXIII.

Oratio. Esto in nobis Domine. fol. 78.

Antiphona 3. Benefac Domine bonis, et rectis corde. Psalmus CXXIV.

R\. Miserere; quia Deus es: P. Misericors, miserere; (0713A)quia peccavimus tibi. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. P. Misericors. V\. Gloria, et honor. R\. Miserere.

Preces. Dicamus omnes: Propitiare populo tuo Christe; P. Et miserere. V\. Intende nostris tandem precibus: intende jam propitius; P. Et miserere. V\. Nos peccavimus, nos inique egimus, nos impie gessimus: P. Et miserere. V\. Averte iram, et dona indulgentiam cum vultus tui gratia; P. Et miserere. V\. A peccatis, ac delictis nostris purifica nos Domine; P. Et miserere.

Oratio. Benefac Domine bonis. fol. 73.

Benedictio dicatur illa, quae dicitur in Sexta per totum annum.

Ad Nonam. (0713B)Prophetia. Fili, custodi sermones meos. fol. 96.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. XXIII, XXIV, XXV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium carnis, in domo Dei tui. Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: sed alieno. Fratri autem tuo absque usura, id quod indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terram, ad quam ingredieris possidendam. Cum voveris votum Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus: et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris (0713C)polliceri, absque peccato eris. Quod autem egressum est de labiis tuis, observa, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo: ex propria voluntate et ore tuo locutus es. Cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum ejus, ut pignus auferas: sed stabis foris, et ille tibi proferet, quod habuerit: si autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum: et dormiet in vestimento suo, ut benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratribus tuis, sive advenis, qui tecum morantur in terra, et intra portas tuas sunt: sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam (0713D)suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed 435 unusquisque pro suo peccato moritur. Non pervertes judicium advenae et pupilli, nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. Memento quod servieras in Aegypto, et eruit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut non facias hanc rem. Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non revertaris ut colligas eum: sed advenae, pupillo, et viduae relinques, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. Si fruges collegeris olivarum, quicquid remanserit in arboribus, non revertaris ut colligas: (0714A)sed relinques advenae, pupillo, ac viduae. Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae. Memento quod tu servus eras in Aegypto, idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem. Non habebis in sacculo diversa pondera; majus et minus: nec erit in domo tua modius major et minor: pondus habebis justum et verum, et modius aequalis, et verus erit tibi: ut vivas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. R\. Amen.

Prophetia. Audite qui longe estis. fol. 71.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Romanos (Cap. XII).

R\. Deo gratias.

Fratres, Obsecro vos per misericordiam Dei, ut (0714B)exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei, quod est placitum, et perfectum. Dico enim per gratiam quae data est mihi in omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus dividit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est vobis, differenter; sive autem prophetiam secundum gratiam fidei, sive (0714C)ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortatione, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono: Charitatem fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem praevenientes: Solicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Deo servientes: Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes: Negotiis sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus: benedicite, et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus: Idipsum sentientes invicem: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: Nulli malum pro malo (0714D)reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae: scriptum est enim: Mihi vindicta; ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. R\. Amen.

Antiphona 1. Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite ei. Psalmus XXXII.

Oratio. Domine, qui justorum. fol. 403.

Antiphona 2. Anima nostra patiens est Domino: quoniam adjutor et protector noster est. Psalmus XXXII.

(0715A)Oratio. Tibi Domino patiens. fol. 404.

Antiphona 3. Fiat, Domine, misericordia tua super nos: sicut speravimus in te. Psalmus XXXII.

Preces. Tu misericors Domine, eripe nos a flagello irae tuae: propitiare; P. Et miserere. V\. Ecclesiam, quam praeelegisti, defende: sacerdotum vota suscipe libenter: exaudi precem; P. Et miserere. V\. Omnipotens aeterne rector Coelorum summe Deus cerne gemitum ac fletum: praebe auditum; P. Et miserere. V\. Seniores, juvenes, atque lactantes dira morte perimuntur in dolore: Redemptor parce; P. Et miserere. V\. Peccavimus, iniquitates commisimus: tu Redemptor ablue omne delictum: solve reatum, P. Et.

Oratio. Fiat misericordia tua. fol. 401.

Ad Vesperum. (0715B)Lauda. Vespere, mane, et meridie te laudamus Domine.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Reple Deus gaudio os nostrum: et lingua nostra exsultatione. Psalmus CXXV.

Lauda. Veniat super nos misericordia tua Domine; P. Salutare tuum, et eloquium tuum. 436 V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. P. Salutare. V\. Gloria, et honor. P. Salutare.

Hymnus. Benignitatis. Supplicatio. Oremus. f. 69. Capitula. Quid poterit. Lauda. Veniant mihi. Benedictio. Christus Dei Filius. fol. 432.

IN SECUNDO DIE. Ad Matutinum. (0715C)Antiphona. Tu autem Domine. Psalmus III. Oratio. Quamvis Domine. fol. 68.

Antiphona 1. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in unum. Psalmus XXXIII.

Oratio. In omni tempore. fol. 405.

Antiphona 2. Filii hominum, in protectione alarum tuarum sperant te Domine. Psalmus XXXV.

Oratio. In protectione alarum tuarum Domine filios hominum sperantes, nequaquam detegas; sed tamquam pullos, quo possimus supernis volatibus praeparari, fovendo enutrias: nec deripi nos laceratione insidiantium sinas; nec a nido Ecclesiae tuae avolare permittas; sed dum nos regimine regis paterno, ad ubertatem domus tuae adjuti tuo veniamus auxilio. (0715D)R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Psalmus 44.

Oratio. Deus, cujus sedes manet in saeculum saeculi; fulgeat Ecclesia tua varietate virtutum; et sceptrum tuum perornetur disciplina officiorum: quosque ejus ornamentis afficis, separari ab ea nullatenus patiaris. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Placabilis esto Domine, et ostende te nobis. P. In tempore tribulationis, et angustiae nostrae. V\. Deus in nomine tuo salvos nos fac: et in virtute tua libera nos. P. In tempore. V\. Gloria, et honor. R\. Placabilis.

(0716A)In Laudibus.

Antiphona. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Psalmus

Oratio. Miserere nobis Domine secundum magnam misericordiam tuam: ut unde nos erubescimus, tu indulgeas: et ea, quae egisse nos poenitet, tu clementer ignoscas. R\. Amen.

Per misericordiam.

Ad Canticum. Antiphona. Ne extermines.

Canticum. Domine Domine Rex. fol. 103.

Matutinarium. Deus Deus meus P. Ad te de luce vigilo. V\. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea. In terra deserta, invia, et inaquosa. P. Ad te de luce. V\. Gloria, et honor. P. Ad te.

Lauda. In sanctis laudate Dominum Alleluia, alleluia: (0716B)V\. In firmamento virtutis ejus. P. Laudate.

Prophetia. Deus, qui das. fol. 130. Hymnus. Benignitatis fons. Supplicatio. Oremus. fol. 69. Capitula. Quid poterit, o piissima. Lauda. Veniant mihi miserationes. Et Benedictio. Christus Dei Filius. fol. 432.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, habe fiduciam. fol. 95.

Lectio libri Exodi (Cap. XXII.)

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. Advenam non contristabis, nec affliges eum: advenae etenim ipsi fuistis in terra Aegyptii. Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: et indignabitur (0716C)furor meus; percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non arguas eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum redde ei. Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Decimas tuas et primitias non tardabis offerre. (Cap. XXIII.) Non suscipies vocem mendacii: nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. Non sequaris turbam ad faciendum malum: nec in (0716D)judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. Pauperis quoque non misereberis in judicio. Non declinabis in judicio pauperis. Mendacium fugies. Innocentem, et justum non occides: quia adversor impium. Nec accipias munera, quae excaecant et prudentes, et subvertunt verba justorum. Peregrinis molestus non eris: scies enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Primitias terrae tuae deferas 437 in domum Domini Dei tui. R\ Amen.

Lectio libri Zachariae Prophetae (Cap. VII, VIII).

R\. Deo gratias.

Factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in (0717A)quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid jejunium jejunastis mihi? et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobis metipsis bibistis? Numquid non haec sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Hierusalem habitaretur, et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur? Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: Judicium verum judicate, et misericordias et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. Et noluerunt adtendere, et verterunt scapulam recedentes, et aures suas adgravaverunt (0717B)ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in Spiritu sancto, per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. Et factum est sicut locutus est Dominus, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. Et dispersi eos per omnia regna, quae nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. Factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in Hierusalem: (0717C)et vocabitur Hierusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Romanos (Cap. XIII).

R\. Deo gratias.

Fratres, induimini Dominum nostrum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. (Cap. XIV.) Infirmum autem in fide adsumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius autem credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Si qui non manducat, manducantem non spernat: et qui non manducat manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judicas alienum servum? suo Domino stat, (0717D)aut cadit: stabit autem: potens enim est Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: et gratias agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive enim morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut vivorum et mortuorum dominetur. R\. Amen.

Antiphona 1. Redimet Dominus animas servorum suorum: et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Psalmus XXXIII.

(0718A)Oratio. Inquirentes te Domine. fol. 405.

Antiphona 2. Salvos nos faciat dextera tua, et exaudi nos. Psalmus LIX.

Oratio. Salvum fac populum. fol. 403.

Antiphona 3. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae. Psalmus LXIV.

R\. Benefaciat nobis Deus, et liberet nos ab omnibus malis; P. Et donet pacem in diebus nostris: V\. Inluminet vultum suum super nos, et misereatur nobis; P. Et donet. V\. Gloria, et honor. R\. Benefaciat.

Preces. Fac nobiscum Domine misericordiam: da veniam: dona indulgentiam; P. Et miserere placatus. V\. Omnipotens Ingenite, Unigeniti Genitor sanctissime, precem nostram suscipe; P. Et. V\. Parce, (0718B)rogamus, omnibus: parce aegrotantibus: adsiste lugentibus: indulge poenitentibus; P. Et. V\. Animas quiescentium, sancte Domine, ab inferno erue; paradiso restitue; P. Et. V\. Christe, qui coelos possides, mundum redimens, tu Deus clementissime, peccata nostra ablue; P. Et.

Oratio. Exaudi nos Deus salutaris noster, fol. 406.

Ad Sextam. Lectio libri Zachariae Prophetae (Cap. VIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Confortentur manus vestrae, qui audistis in diebus his sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces (0718C)jumentorum 438 erat; neque introeundi, neque exeundi erat pax prae tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. Nunc autem non juxta priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit fructum suum, et coeli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec. Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Judae, et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestrae. Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam patres vestri me provocarent, dicit Dominus, et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis, (0718D)ut benefaciam Hierusalem, et domui Juda: nolite timere. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris. R\. Amen.

Antiphona 1. Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Qui seminant in lachrimis, in gaudio metent. Psalmus CXXV.

Oratio. Convertere, Domine, captivitatem. fol. 78.

Antiphona 2. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Psalmus CXXVII.

Oratio. Deus, qui timentes te. fol. 79.

Antiphona 3. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum. Psalmus CXXX.

R\. Miserere nobis Domine, P. Miserere. V\. Ad (0719A)te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis: P. Miserere. V\. Gloria, et honor. R\. Miserere nobis Domine.

Preces. Exaudi Domine preces nostras; P. Et miserere nobis. V\. Attende Domine de sanctuario tuo; P. Et miserere. V\. Dona confidentibus de commissis malis veniam; P. Et miserere. V\. Indulge lapsis, et parce nostris peccatis; P. Et miserere.

Capitula. Exalta cornu nostrum Domine. fol. 73.

Ad Nonam. Prophetia, Fili, custodi sermones. fol. 96.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. VII).

(0719B)R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Moyses ad omnem Israelem, dicens: Ecce elegit te Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis vinctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis pauciores: sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de manu servitutis, de manu Pharaonis regis Aegypti. Et scias, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta ejus, in mille generationes: et reddens odientibus se statim, ut disperdat eos, et (0719C)ultra non differat, protinus eis reddens quod merentur. Custodi ergo praecepta et cerimonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias. Si postquam audieris haec judicia, et custodieris et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum, et misericordiam quam juravit patribus tuis: et diliget te ac multiplicabit, benedicetque Deus fructui ventris tui, terrae tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret tibi. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet a te Deus omnem languorem: et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cuncti hostes tui deforabunt omnes (0719D)populos, quos Dominus Deus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tibi. Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istae, quomodo potero delere eas? noli metuere, sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Aegyptiis, plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque potentiam, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugierunt, et latere potuerunt. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est. R\. Amen.

(0720A)Lectio libri Zachariae Prophetae (Cap. VIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Loquimini veritatem unusquisque proximo suo: veritatem, et judicium pacis judicate in portis vestris. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim 439 haec sunt, quae odi, dicit Dominus. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium, et laetitiam, et in eo solemnitates praeclaras: veritatem, et pacem tantum diligite. Haec dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, ut habitent in civitatibus multis, et (0720B)vadant ad habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Deum exercituum, ut misereatur nobis. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Romanos (Cap. XIV).

R\. Deo gratias.

Fratres, in hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi: scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque vestrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius (0720C)invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus scandalizatur, aut contristatur: jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum vestrum. Non est regnum Dei esca, et potus: sed justitia, et pax in Spiritu sancto. R\. Amen.

Antiphona 1. Omnis terra adoret te, et psallat tibi. Psalmus LXV.

Oratio. Omnis terra adoret te. fol. 78.

Antiphona 2. Dicite Deo: Quam terribilia sunt (0720D)opera tua! in multitudine virtutis tuae. Psalmus LXV.

Oratio. Deus, cui omnis terra praeconans jubilat laudem; cujusque gloriam canora psalmi conclamat voce; cujusque terribilem in tuis operibus fatetur virtutem: da nostris vocibus tibi placitum jubilum, et orationibus perfectum dicere psalmum; teque conditorem omnium praedicare virtutum: ut quia super gentes oculi tui aspiciunt, et cunctorum intima insensibiliter scrutantur; quaesumus, sic nos clementer tuis visibus prospice, sicque misericorditer corrige; ut in nobis nec facinoribus provocatus, iram effundas; nec cum rogaris, misericordiam tuam contineas: Et praesta, ut ipsa nobis sit disciplina, (0721A)quod te pro admissis metuimus; ipsumque veniae praemium, quod Deitatem tuam credimus et fatemur. Tu itaque Domine pone animas nostras ad vitam; ut hic defleamus quae gessimus; et quam peccando amisimus, gratiam adquiramus. R\. Amen. Per misericordiam.

Antiphona 3. Benedicat nos Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae. Psalmus LXVI.

Preces. Dicamus omnes: Miserere Domine, P. Miserere. V\. Iniquitates multae sunt: P. Miserere. V\. Charitas refrigescit: P. Miserere. V\. Tibi soli peccavimus; P. Miserere. V\. Christe Redemptor mundi, P. Miserere.

Oratio. Confiteantur tibi omnes. fol. 406.

Ad Vesperum. (0721B) Lauda. Sol agnovit occasum suum. Posuit tenebras, et facta est nox.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Deus memor fuit nostri: et benedixit nobis. Psalmus CXIII.

Dominus sit. R\. Et cum.

Lauda. Tu mandasti mandata tua P. Custodire nimis, Deus meus. V\. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. P. Custodire. V\. Gloria, et honor. P. Custodire.

Hymnus. Benignitatis. fol. 69. Capitula. Quid poterit. Lauda. Veniant mihi miserationes tuae. folio 432.

IN TERTIA DIE. Ad Matutinum. (0721C) Antiphona. Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. Psalmus III.

Oratio. Vocem nostram exaudi, Domine, secundum multam, et magnam misericordiam tuam: et quia tu spiras bonum, quod petimus, tribue propitius misericordiam, quam a te rogamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Surge Deus, judica terram: quoniam tu dominaris in omnibus gentibus. Psalmus LXXXI.

Capitula. Exurge Deus, qui judicas. fol. 80.

440 Antiphona 2. Deus, qui similis tibi? ne taceas, neque sileas Deus. Psalmus LXXXII.

(0721D)Oratio. Deus, quis similis tibi? fol. 80.

Antiphona 3. Cognoscant gentes quoniam nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram. Psalmus LXXXII.

Oratio. Cognoscant gentes, Christe. fol. 72.

R\. Convertimini ad me omnis congregatio filiorum Israelis. Ecce ego confirmabo super vos faciem meam, dicit Dominus; P. Quia misericors sum ego: ut non in aeternum irascar vobis. V\. Attendite ad me populus meus, et tribus mea me audite; P. Quia. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Convertimini.

In Laudibus.

Antiphona. Ne projicias nos Domine a facie tua. Psalmus

Oratio. Ne projicias nos. fol. 81.

(0722A)Ad Canticum. Antiphona. Tu Domine in aeternum permanes, et sedes tua in saeculum saeculi.

Canticum. Memento Domine. fol. 206.

Matutinarium. In tuo Deus lumine P. Videbimus lumen. V\. Ostende misericordiam scientibus te, et justitiam tuam his, qui recto sunt corde. V\. Gloria, et honor. P. Videbimus.

Lauda. In sanctis ejus laudate Dominum Alleluia, alleluia: V\. In firmamento virtutis ejus laudate Dominum. Psalmus CL.

Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. XI).

R\. Deo gratias.

Miserere Deus omnibus, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum (0722B)quae fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Parcens autem omnibus: quoniam tua sunt Domine, qui animas amas. Bonus enim est spiritus tuus in omnibus. Propter quod hos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut deleta malitia, credant in te Domine. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis. fol. 69. Supplicatio. Oremus. Capitula. Quid poterit, o piissima Trinitas. Lauda. Veniant mihi. Et Benedictio. Christus Dei Filius. fol. 432.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, habe fiduciam. fol. 95.

(0722C)Lectio libri Deuteronomii (Cap. XVI).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Moyses ad omnem coetum filiorum Israelis, et dicit ad eum. Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris: et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, et filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla, et Levites qui est intra portas tuas, et advena ac pupillus et vidua, qui morantur nobiscum: et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto: custodies quae praecepta sunt. Solemnitatem quoque tabernaculorum (0722D)celebrabitis septem diebus, quando collegeris de area et de torculari fruges tuas: et epulaberis in festivitate tua, tu, et filius tuus, et filia tua, et servus, et ancilla, Levites quoque et advena, et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt. Septem diebus Domino Deo festa celebrabis: benedicetque te Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opera manuum tuarum, erisque in laetitia. Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum, in conspectu Domini Dei tui in locum quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebitis ante Deum vacui: sed offerat unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quod dederit ei. Judices (0723A)et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excaecant oculos sapientium, et mutant corda justorum. Juste quod justum est persequeris: ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. R\. Amen.

Lectio libri Jeremiae Prophetae (Cap. V).

R\ Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Audi populus stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, non auditis. Me ergo non timebitis, ait Dominus: et faciem meam non verebitis? Qui posuit arenam terminum maris, praeceptum sempiternum, (0723B)quod numquam praeteribit: et commovebuntur, et non potuerunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud: 441 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, receserunt et abierunt. Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo; plenitudinem annuae messis custodientem nobis. Iniquitates nostrae declinaverunt haec: et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis: Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes, aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plena dolo: ideo magnificati sunt et ditati. Incrassati sunt et impinguati: et praeterierunt (0723C)sermones meos pessime. Causam viduae non judicaverunt, et causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes plaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo ejus? (Cap. VI.) Confortamini filii Benjamin in medio Hierusalem. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Ephesios (Cap. IV).

R\. Deo gratias.

Fratres, Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus (0723D)est in justitia, et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes omne mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo: qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus super his quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quid bonum est ad aedificationem fidei, ut detur gratia audientibus. Et nolite contristari Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem (0724A)benigni, misericordes; donantes autem invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. R\. Amen.

Antiphona 1. Nobis adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino spem nostram. Psalm. LXXII.

Oratio. Nobis adhaerere Deo. fol. 411.

Antiphona 2. Memento congregationis tuae Domine, quam creasti ab initio. Psalm. LXXIII.

Oratio. Memento Domine congregationis. fol. 75.

Antiphona 3. Confitebimur tibi Deus: confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum Domine. Psalmus LXXIV.

R\. Ne memor fueris iniquitates nostras antiquas, P. Cito nos praeveniat misericordia tua Domine. V\. Adjuva nos Deus salutaris noster: et propitius esto peccatis nostris. P. Cito nos. V\. Gloria, et honor.

(0724B)Reiteretur R\. Confitebimur.

Preces. Dicamus: Miserere nobis Deus, P. Miserere nobis. V\. Mundi rector, et Redemptor Jesu Christe, rerum auctor, P. Miserere. V\. Qui exaudis obsecrantes, et gementes intueris, P. Miserere. V\. Parce nostris jam delictis, favens vultu pietatis; P. Miserere. V\. Hujus urbis, atque plebis conservator esto vigil: P. Miserere. V\. Peccavimus tibi Deus: indulgentiam postulamus: P. Miserere nobis.

Oratio. Confitebimur tibi Deus: confitebimur. fol. 413.

Ad Sextam, et ad Nonam, omnia dicantur, ut in Feria praeterita de secundo Die jejunii Sancti Cypriani. fol. 436.

IN NOMINE DOMINI JESU CHRISTI. (0724C)Incipit officium jejuniorum Kalendarum Novembrium; quod observatur tribus diebus, ante festum Sancti Martini. Ad Matutinum, omnia dicantur de feria Quarta in Capite jejunii. fol. 129.

Ad Vesperum. Lauda. Vespere, et mane, et meridie te laudamus Domine.

Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Salva plebem tuam Domine, et benedic hereditatem tuam. Psalmus XXVII.

Lauda. Veniat super nos misericordia tua Domine: P. Salutare tuum, et eloquium tuum. V\. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. P. Salutare. V\. Gloria, et (0724D)honor. P. Salutare.

Hymnus. Benignitatis fol. 69.

Capitula. Erubescimus Domine te. Lauda. Irascimini, et nolite peccare. Alleluia. fol. 131.

IN SECUNDO DIE. Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine. Psalmus III.

442 Oratio. Quamvis, Domine, plurima. fol. 68.

Antiphona 1. Deus nostrum refugium, et virtus; adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. V\. Propterea non timebimus dum conturhabitur terra, et transferentur montes in corde maris. Psalmus XLV.

Oratio. Deus noster esto nobis in adversis refugium; et in certaminibus hujusmodi, virtutis tuae (0725A)praebe solatium: ut dum te adventante moerens turbata fuerit terra, tibi adjungantur in gaudio, qui ob metum judicii admissa deflent in saeculo: ut tu virtutum Dominus sis nobiscum; quem et timemus judicem; et cognoscimus Redemptorem. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis. Ne in aeternum irascaris nobis. V\. Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis. Psalmus LXXXIV.

Oratio. Ostende nobis, Domine misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis: plena gratiae ubertate demonstra; plebis tuae iniquitatem remitte; et cuncta peccata tegmine indulgentiali cooperi: Converte nos itaque ad te, et conversis praecepta tua servare concede: (0725B)et tamen exorabilis sit tua clementia; ut in nobis nec ira tua, in quantum merito peccati gravamur, desaeviat; nec indignatio bonitatem tuam commoveat: sed praesta, ut dum verbere pectora tundimus, et gementes occulta conscientiarum (cum te non lateant) propalamus, meritum nostrarum evadamus culparum: ut te Dominum misericordiae, et veritatis auctorem completione justitiae et pacis perpetuae hereditatis fruamur. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Deus Deus noster respice nos: sperantes in te ne derelinquas. V\. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. Psalmus XXI.

Oratio. Christe, qui de patibulo ad Patrem, ut (0725C)quid te dereliquerit, adclamasti; qui cruce tua hominem peccato perditum redemisti; illumque peccati auctorem aeternis arsurum ignibus tradidisti: postulamus sanctam clementiam tuam, ut nos, qui in te credimus, numquam derelinquas; nec confidentiam nostram a tua Deitate repellas: sed per diem clamorem nostrum suscipe, et in nocte placito tibi famulatu servire concede: semperque corda nostra in amorem tui fragrantia spirituali succende; et gratiam quam peccando amisimus, convertendo restitue. R\. Amen.

Per misericordiam.

R\. Benefaciat nobis Deus, et liberet nos ab omnibus malis, P. Et donet pacem in diebus nostris: V\. Inluminet vultum suum super nos, et misereatur (0725D)nobis. P. Et donet. V\. Gloria, et honor. R\. Benefaciat.

In Laudibus.

Antiphona. Averte faciem. Psalmus L. Oratio. Averte faciem tuam. fol. 68.

Ad Canticum. Antiphona, Et Canticum. Deus Patris nostri. fol. 100. et 101.

Matutinarium. Sit splendor Domini Dei nostri super nos, P. Et opera manuum nostrarum dirige super nos. V\. Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum. P. Et opera. V\. Gloria, et honor. P. Et opera.

Lauda. In sanctis ejus. Prophetia. Miserere Deus omnibus. fol. 440. Hymnus. Benignitatis. fol. 69. (0726A)Capitula. Erubescimus, Domine, te Patrem. Et Lauda. Irascimini, et nolite. fol. 131. Oratio. Tibi Domine. fol. 94.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, custodi sermones. fol. 96.

Lectio libri Exodi (Cap. XXXIII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Loquebatur Dominus ad Moysen. facie ad faciem, sicut loqui solet homo cum amico suo. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Num, puer, non recedebat de tabernaculo. Dixit autem Moyses ad Dominum: Praecipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. (0726B)Si enim inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum et gentem hanc. Dixitque Dominus: Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi. Et ait Moyses: Si non tu ipse praecedes, ne educas nos de loco isto. In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, et gloriemur ab omnibus populis qui habitant super terram? Dixit autem Dominus ad Moysen: en verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam 443 coram me, et te ipsum novi ex nomine. Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabor in nomine Domini coram te: et miserebor cui (0726C)voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet. Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dexte a mea, donec transeam: tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris. (Cap. XXXIV.) Et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut ei praeceperat Dominus, portans secum duas tabulas. Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo invocans nomen Domini. Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verus, qui custodis misericordiam (0726D)in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est: qui reddis iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) ut auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quae numquam visa sunt super terram, et in nullis gentibus: ut cernat populus, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. Observa cuncta quae hodie mando tibi. R\. Amen.

(0727A)Lectio libri Jeremiae Prophetae (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Circuite vias Hierusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem: et propitius ero ei. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint: et hoc falso jurabunt. Domine oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: adtrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt: facies suas super terram, et noluerunt reverti. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, et judicium Dei sui: et ecce hi magis simul confregerunt jugum, ruperunt (0727B)vincula. Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperum vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur: quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum. Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his, qui non sunt dii: saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores et in foeminas admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur anima mea? Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere. R\. Amen.

(0727C)Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Colossenses (Cap. III).

R\. Deo gratias.

Fratres: Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, siquis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super haec omnia, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, in psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes in cordibus vestris Domino. Et (0727D)omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Jesu facite, gratias agentes Deo Patri per ipsum. R\. Amen.

Antiphona 1. Avertisti Domine faciem tuam a nobis, et facti sumus turbati. Ad te Domine clamamus: et te Deum nostrum deprecamur; ut exaudias nos, et misereberis nobis. V\. A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis. Psalmus XLIII.

Oratio. Domine Jesu Christe, quem saeculorum et regem fatemur et Dominum; qui salutem in Jacob operaris; et in Israel jocunda contemplatione cognosceris; dona salutem mentibus nostris, delendo peccati offensam de nostris conscientiis: ut mens nostra te lumen veritatis inradiata aspiciat; et 444 in (0728A)splendore tuo, firmo fidei gressu permaneat. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Ecce oculi Domini super timentes eum: et in eos, qui sperant in misericordia ejus. Ut eripiat a morte animas eorum. V\. Anima nostra patiens est Domino: quoniam adjutor et protector noster est. Psalmus XXXII.

Oratio. Fiat misericordia tua Domine. folio 401.

Antiphona 3. Juxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit: nec derelinquet omnes qui sperant in eum. V\. Multae tribulationes justorum: et de his omnibus liberabit eos Dominus. Psalm. XXXIII.

R\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in (0728B)coelis. P. Miserere nobis Domine, miserere nobis: quia multum repleti sumus contemptu. V\. Multus est Domine labor et dolor. Quis novit potentiam irae tuae, aut prae timore iram tuam dinumerare? Convertere super servos tuos. P. Miserere. V\. Gloria, et honor. R\. Ad te levamus.

Preces. Miserere et parce, clementissime Domine, populo tuo; P. Quia peccavimus tibi. V\. Pro nostris malis flagellamur acrius, et pro delictis obcaecamur durius; nec deflemus mala quae commisimus; P. Quia. V\. Remove famem, et da imbrem gratiae, fructuumque largam praebe abundantiam, atque optatam peccatorum veniam: P. Quia. V\. Amove pestem, Redemptor Altissime; ne obruamur repentina morte: dum prosternimur, non detur poena; veniam (0728C)da peccantibus: P. Quia. V\. Lachrymis nostra dignis reple pectora: affluat in nos charitatis spiritus; qua eruamur vitiorum lapsibus; P. Quia peccavimus tibi.

Capitula. Benedicat te, Domine, in omni tempore anima nostra: quia in famulis tuis semper adest misericordia tua: dum nos et disciplina corrigis, et indulgentia foves: dum percutiendo sanas, et sanando corroboras. Dona igitur nobis, ut qui tuam in fide gustavimus suavitatem, plenissimam percipiamus in retributione dulcedinem.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio, Quaere illam, quae dicitur per totum annum.

Ad Sextam. (0728D) Lectio libri Zachariae Prophetae (Cap. VII, VIII).

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Judicium verum judicate, et misericordias facite, unusquisque cum fratre suo. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. Et noluerunt adtendere, et verterunt scapulam recedentes, et adgravaverunt aures suas ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in Spiritu sancto per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. Et dispersi (0729A)eos per omnia regna, quae nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non erat transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in Hierusalem: et vocabitur Hierusalem Civitas veritatis, et Mons Domini exercituum mons sanctificatus. Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem: et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum. Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus. Haec dicit Dominus exercituum: Si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus (0729B)in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit, dicit Dominus exercituum? Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, et adducam eos, et habitabunt in medio Hierusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et justitia. R\. Amen.

Antiphona 1. In te, Domine, speraverunt patres nostri: Domine speraverunt, et liberasti eos. V\. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. Psalmus XXI.

Oratio. Respice in nos Domine Deus noster; nec avertendo faciem tuam a nobis, nos aliquatenus derelinquas: vere enim salvi erimus, si vultus tui in nos aspectum converteris; et hilariter nostris te animabus conjunxeris: et quia in te speraverunt patres (0729C)nostri, et salvi facti sunt, nos hereditariae fac eorum spei succedere; et parilitate horum, aeterna cum eis exsultatione gaudere. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Misericordia tua Domine subsequatur nos 445 omnibus diebus vitae nostrae: V\. Et ut inhabitent in domo Domini, in longitudinem dierum. Psalmus XXII.

Oratio. Hymnum novum, et dulce canticum, ac tuae laudis praeconium, Domine, crebro nos tibi facito adclamare: ut tibi nos officii merito regas; et super aquam refectionis educando convertas: ut te miserante, et regimine tuae gratiae sustentemur; et aqua refectionis a contagione peccati lavemur: tuaque (0729D)deductione ad te protinus exsultantes perveniamus; tibique acceptabili famulatu infatigabiliter serviamus. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Revertatur impius a via sua mala, et iniquus cesset delinquere: et veniam ad vos in jocunditate, dicit Dominus. R\. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si fluant, nolite cor apponere. Psalmus LXI.

R\. Numquid in nostra justitia fundimus preces ante te Domine? sed speramus in misericordia, quia sanctus es. P. Exaudi, Domine, placare Domine: adtende, et fac: et noli tardare. V\. Deus Deus noster respice in nos: quare nos dereliquisti? longe a (0730A)salute nostra verba delictorum nostrorum. P. Exaudi Domine. V\. Gloria et honor. Reiteretur R\. Numquid.

Preces. Misericors Domine, exaudi supplices; P. Et miserere. V\. Excelse, perpetue, quae poscimus tribue: P. Et miserere. V\. Virtutis praesidio, Redemptor, defende nos. P. Et miserere. V\. Superna Potentia, peccatis da veniam; P. Et Miserere.

Oratio. Effundentibus nobis coram te corda in oratione, tu Domine, qui spes omnium es, exaudi et miserere; tibique nos servituros subde; et subditis peccato propitia benignitate occurre: fac nos iniquitate rapina carere; et divitiarum tuarum ornamenta conquirere: atque te concupiscere, te nosse, teque omni vitae nostrae tempore Dominum mereamur habere.

(0730B)Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio, Quaere illam, quae dicitur in Sexta per totum annum.

Ad Nonam. Prophetia. Fili, habe fiduciam. fol. 95.

Lectio libri Exodi (Cap. XXIV).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta senes ex senioribus Israel, et adorabitis procul. Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendat cum eo. Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque cunctus populus una voce: Omnia verba, quae (0730C)locutus est Dominus, faciemus. Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens aedificavit altare ad radicem montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel. Et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. Tulitque Moyses dimidiam partem sanguinis; et misit in crateres: partem autem residuam fudit super altare. Assumensque volumen foederis, legit audienti populo: qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus super cunctis sermonibus his. Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta (0730D)de senioribus Israel: et viderunt Deum: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphiri, et quasi coelum, cum serenum est. Nec super eos qui procul recesserunt de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Dominum, et comederunt, ac biberunt. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata quae scripsi: ut doceas eos. Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos. Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, et habitavit gloria Domini, super Sinai, tegens illum nubes sex diebus: septimo (0731A)autem die vocavit eum de medio caliginis. Erat species gloriae Domini, quasi ignis ardentis super verticem montis in conspectu filiorum Israel. Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta dies, et quadraginta noctes. (Cap. XX. Levitici.) Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Custodite praecepta mea, 446 et facite ea: et scietis, quia ego sum Dominus qui sanctifico vos. R\. Amen.

Lectio libri Joelis Prophetae (Cap. II)

R\. Deo gratias.

Haec dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu. Et scindite corda vestra, non vestimenta vestra, et convertimini ad (0731B)Dominum Deum vestrum: quia benignus ac misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia. Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo nostro? Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: et egredietur sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo. Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, dicentes: Parce Domine, parce populo tuo: et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes: quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. Et respondit, (0731C)et dixit Dominus populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, vinum, et oleum, et replebimini: et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. R\. Amen.

Sequentia Epistolae Pauli Apostoli ad Hebraeos (Cap. XIII).

R\. Deo gratias.

Fratres, Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus manentem hic civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis Domino semper, id est, fructum labiorum confitentium nomen ejus. Beneficentiae autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim (0731D)hostiis promeretur Deus. Obedite praepositis vestris, et subjicite eis. Ipsi autem pervigilant, quasi rationem de animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc autem expedit vobis. Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. Amplius autem deprecor vos hoc facite, ut quo celerius restituar vobis. Deus autem, qui eduxit a mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est honor, et gloria in saecula saeculorum. R\. Amen.

Antiphona 1. Benedic Domine hereditatem tuam: (0732A)et rege eam, et extolle usque in saeculum. V\. Ne simul tradas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem. Psalmus XXVII.

Oratio. Clamantes ad te Domine precamur; ut in consolatione nostra non sileas; nec nos secundum desideria cordis nostri relinquendo, simul cum peccatoribus tradas: salva plebem tuam, quam tu ipse creasti; et benedic hereditatem, quam pretioso sanguine redemisti. R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 2. Da virtutem, Domine, populo tuo: et benedic in pace plebem tuam. V\. Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum. Afferte Domino gloriam et honorem. Psalmus XXVIII.

Oratio. Da Domine virtutem populo tuo contra adversitatum (0732B)omnium mala, plebemque tuam pacis conlatione locupleta: ut pro abundantia quietis omnes in templo tuo tibi gloriam concinant; laudemque pariter et honorem, malis vitae hujus obliti, tuae semper deferant majestati, R\. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Esto nobis Domine in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvos nos facias. Quia firmamentum meum, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me. Psalmus XXX.

Preces. Miserere Domine supplicantibus: P. Tu dona nobis veniam. V\. Rerum Creator omnium, ad te precem dirigimus: P. Tu dona. V\. Iram tuam remove: et quae rogamus, tribue: P. Tu dona. V\. (0732C)Concede nobis Domine copiam indulgentiae: P. Tu dona. V\. Cum misericordia tribue nobis pluviam: P. Tu dona nobis.

Oratio. Esto nobis Domine in Deum protectorem; ne incolis obsidentibus nostrarum integritas mentium feriatur: pro loco autem munito, tuum habere mereamur auxilium: Nam te nobis obumbrante, nulla vis valebit inrumpere: neque recessus tentationum penetrabit nostros sinus, si tu intra extraque 447 adfueris, et firmamentum refugiumque nostrum tuam dexteram dederis.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio, Quaere illam in Nona, quae dicitur per totum annum.

Ad Vesperum. (0732D) Sol agnovit occasum suum. Posuisti tenebras, et facta est nox.

V\. Dominus sit. R\. Et cum.

Antiphona. Salvos fac Domine quietos terrae. Psalmus LXXV.

R\. Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum P. Sacrificium vespertinum. V\. Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circunstantiae labiis meis. P. Sacrificium. V\. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R\. Dirigatur.

Hymnus. Benignitatis fons. fol. 69. Capitula. Erubescimus Domine te. Lauda. Irascimini, et nolite peccare. Alleluia. Quaere fol. 131.

IN TERTIA DIE. (0733A) Ad Matutinum. Antiphona. Tu autem Domine. Psalmus III.

Oratio. Quamvis Domine. Quaere fol. 68.

Antiphona 1. Exaudi de coelo Domine, et dimitte peccata servis tuis, et populo tuo. V\. Quia tu Domine suavis, et mitis es; et multum misericors invocantibus te. Psalmus LXXXV.

Oratio. Deus suavis, ac mitis, multumque invocantibus te misericors; orationem nostram auribus percipe; ac de multitudine misericordiae tuae nostra errata remove: et ne humi proni reptemus, ad te visendum nos erectos statue. R\. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Deus, ut liberes nos, venias: ut (0733B)auxilieris nobis, festina. V\. Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, appare. Psalmus LXXIX.

Oratio. Domine virtutum, orationes servorum tuorum non iratus sed placatus accipe: vel quod nos orare oporteat, dignare monstrare: eosque aeternitatis cibo conforta, quos panis lachrymarum conturbat: et tam mensurabili fletu flumina lachrymarum oculi fluant; ut miserationum tuarum copiam, criminibus elisis, inflectant; quique Redemptoris nostri adventum trementes pavemus, ejus gloriosum conspectum, te tribuente, pacatissimum contemplemur. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Domine Deus noster exaudi nos: (0733C)propitius esto, et salva nos, R\. Cito nos praeveniat misericordia tua: quia pauperes facti sumus nimis. Psalmus LXXVIII.

Oratio. Cito anticipet nos misericordia tua, Domine; quos nec consolatio spei, nec fiducia meriti, nec opitulatio sustentat auxilii; sed vitae reatus, vexatioque jactatos arguit, vel conscientia facinorum, vel ultio peccatorum: libera nos propter nomen tuum; et propitius esto peccatis nostris propter gloriam tuam: ut cum utramque rem propter te feceris, et solita populum tuum pietate respexeris; gloria tibi detur ex liberatione, et propitiatio nobis tuo accedat ex nomine. R\. Amen.

Per.

(0733D)R\. Deprecemur Dominum, dicentes: Peccavimus tibi Deus; P. Patientiam habe in nobis, et propitiare in malis, quae quotidie adcrescunt super nos: V\. Defecimus in ira tua, et in furore tuo conturbati sumus. P. Patientiam. V\. Gloria, et Reiteretur R\. Deprecemur.

In Laudibus.

Antiphona. Ne projicias nos Domine a facie tua. Psalmus

Oratio. Ne projicias nos Domine. Quaere fol. 81.

Ad Canticum. Antiphona. Tu Domine in aeternum.

Canticum. Memento Domine quid factum sit nobis. fol. 206. In loco. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum.

(0734A)Matutinarium. Exortum est in tenebris. Quaere fol. 69.

Lauda. Montes, et colles: ligna fructifera, et omnes cedri. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXXVI)

R\. Deo gratias.

Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende lumen miserationum tuarum: et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, et cognoscant quia non est Deus nisi tu, ut enarrent magnalia tua. Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostrorum magnificaberis in illis, ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non (0734B)est Deus praeter te Domine. Transi, innova, et immuta mirabilia. In ira flammae devorentur 448 peccatores; et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius praeter nos. Congrega omnes tribus Jacob: et cognoscant quia non est Deus nisi tu, ut enarrent magnalia tua: et hereditabis eos, sicut ab initio. Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum; et Jacob, quem coaequasti primogenito tuo. Miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem, civitati requiei tuae. Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. Da testimonium, quia ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt nomine tuo prophetae priores. Da mercedem (0734C)sustinentibus te, et prophetae tui fideles inveniuntur: et exaudi orationes servorum tuorum. Secundum benedictionem tuorum da populo tuo, et dirige nos in justitiam, et sciant omnes qui inhabitant terram, quia tu es Deus conspector saeculorum. R\. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons. fol. 69. Capitula. Erubescimus Domine. Lauda. Irascimini, et nolite peccare. Alleluia. fol. 131. Oratio. Tibi Domine. fol. 117.

Ad Tertiam. Prophetia. Fili, Custodi sermones meos. Quaere f. 96.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. XII).

R\. Deo gratias.

In illis diebus: Locutus est Moyses ad omnem (0734D)coetum filiorum Israel, et dixit ad eum: Observa et audi omnia quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis, atque habitaveris in terram eorum: cave ne imiteris eas, postquam fuerint te introeunte subversae, et requiras caerimonias eorum. Non facias similiter Deo Domino tuo. Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino: ne addas quicquam, nec minuas. (Cap. XIII.) In toto corde, et in tota anima vestra Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, mandata illius custodite et audite vocem: ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis, ut (0735A)avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, quando audieris vocem Domini Dei tui, custodias omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. (Cap. XIV.) Fideles estote Domino Deo vestro: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo. Quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo: et elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus es Domini Dei tui: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore, ut comedant et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae (0735B)feceris. (Cap. XV.) Civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. Et omnino indigens mendicus inter vos non erit: ut benedicat tibi Dominus in terram, quam traditurus est tibi in possessionem. Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quae ejus sunt, quae ego praecipio tibi hodie, ut pollicitus es: foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum: dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio: ne avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis: ut benedicat tibi Dominus (0735C)Deus tuus in omni tempore, in cunctis ad quae manum miseris. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra: ut benedicat tibi Dominus Deus in cunctis operibus tuis. R\. Amen.

Lectio libri Esaiae Prophetae (Cap. LIX).

R\. Deo gratias.

Ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque adgravata est auris ut non audiat: Sed iniquitates vestrae diviserant inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderant faciem ejus a vobis ne exaudiat. Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra (0735D)locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatetur. Non est qui invocet justitiam, nec est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. Ova aspidum ruperunt, et 449 telas araneae texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum ex eo, erumpet in regulum. Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur vestimentis suis: opera eorum opera inutilia; opus iniquitatis in manibus eorum. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem: cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum: semitae eorum incurvatae sunt (0736A)eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. Propter hoc elongatum est judicium a vobis, et non apprehendet vos justitia: expectavimus lucem, et ecce tenebrae; splendorem, et in tenebris ambulavimus. Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis adtrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, et caliginosi quasi mortui. Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus: expectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis. Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis: quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus, peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: (0736B)concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii. Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivione: et qui recessit a malo, praedae patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium: et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium sanctum suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. R\. Amen.

Sequentia epistolae Pauli Apostoli ad Galatas (Cap. V).

R\. Deo gratias.

Fratres, omnis lex in uno sermone completur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quod si invicem (0736C)mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi: ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta autem sunt opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietas, comessationes, et his similia: quae dico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, (0736D)fides, modestia. Adverus hujusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes. (Cap. VI.) Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, componite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic implebitis legem Christi. R\. Amen.

Antiphona 1. Ante te, Domine, omne desiderium nostrum: et gemitus noster non est absconditus a te. Cor enim nostrum conturbatum est in nobis. V\. Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me. Psalmus XXXVII.

(0737A)Oratio. Domine ante te omne desiderium nostrum; et gemitus noster non est absconditus a te: praesta ergo, quae desideramus; et parce, quae gessimus: simulque et fructum nostris tribue desideriis; et veniam concede peccatis. R\. Amen.

Per.

Antiphona 2. Humiliata est in pulverem anima nostra: adhaesit in terra venter noster: Exsurge, quare obdormis Domine? exsurge, et ne repellas nos in finem. Psalmus XLIII.

V\. Deus auribus nostris audivimus, et patres nostri annuntiaverunt nobis.

Oratio. Rex Deus noster, qui mandas salutem Jacob, insurgentium in nos tentationum impetus, tui nominis majestate devince; et insidiantium inimicorum (0737B)laqueos brachii tui virtute confringe: ut qui cordis secreta cognoscis; conscientiae maculas abluas; fidem nostram in te firmam efficias; humilitatem placatus intendas; et in defensione nostri semper exsurgas. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum. In tribulatione invocasti me, et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis. V\. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris ejus. Psalmus XLIX.

R\. Custodi Domine animas nostras, quia sanctus (0737C)es: 450 salvum fac populum tuum, Deus, sperantem in te. Quia tu suavis, ac mitis es; et multum misericors P. Invocantibus te. Auribus percipe orationem nostram. V\. In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis nocte coram ipso: et non sum deceptus. Negavit consolari anima mea. V\. Protege Domine civitatem istam, et esto adjutor populo tuo, et libera nos ab omnibus malis, quibus nos tradidisti. V\. Domine refugium factus es nobis, a generatione in generationem. Priusquam fierent montes, aut firmaretur orbis terrae; a saeculo et in aeternum tu es. V\. Reddat tibi in memoria, Deus, opus manuum tuarum; ne recordatus furis omnibus sceleribus nostris: fac nobiscum propter nomen tuum. V\. Gloria, et honor.

(0737D)Preces. Verbum Patris Altissimi, P. Redemptor, peccantibus miserere: V\. Elide nostrum facinus, qui pro nobis es traditus; P. Redemptor. V\. Purifica nos a vitiis; qui coesus es alapis; P. Redemptor. V\. Qui pro nobis potatus es felle, nos reple dulcedine; P. Redemptor. V\. Accende nos igne Crucis tuae, quos redemisti sanguine; P. Redemptor.

Oratio. Invocamus te Domine in die tribulationis, ut nos eripias, fideique nutrimentis et nos crescere facias: ut quod mente proficimus, tibi serviat; et usus nostrae actionis laus sit tui perpetim nominis.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio, Quaere illam, quae dicitur in Tertia per totum annum.

Ad Sextam. (0738A) Prophetia. Domine miserere nostri. fol. 434.

Antiphona 1. Audi Domine deprecationem populi tui; et cunctorum preces orantium in isto loco, Deus, de coelo exaudi. V\. Quia tu Domine suavis, ac mitis es; et multum misericors invocantibus te. Psalmus LXXXV.

Oratio. Salvos nos fac servos tuos, Domine Deus noster, sperantes in te; quia suavis ac mitis multumque misericors es: respice in nos, ac miserere nostri: ut nominis tui magnitudine cor nostrum laetetur; te timeat, ut laetetur: deduc nos in via tua; et ambulantes in veritate tua consolare adjutorio, et adjuva consolando. R\. Amen.

Per.

(0738B)Antiphona 2. Tu nobis es, Domine refugium a pressura, quae circumdedit nos: multa sunt enim flagella peccatorum nostrorum. V\. Beati, quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata. Psalmus XXXI.

Oratio. Dona nobis Domine peccatorum remissionem, qui purgatis praestas beatitudinem: esto refugium a pressura damnationis, qui indultor es libertatis: et quia multa flagella peccatorum in nobis, plaga inruente, desaeviunt, in te confidendo circumdari nos misericordia tua sentiamus. R\. Amen.

Per.

Antiphona 3. Miserere nobis Domine, miserere: quia multum repleti sumus contemptu. V\. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in coelis. (0738C)Psalmus CXXII.

R\. Non est Deus praeter te Domine. Innova signa, et immuta mirabilia. Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum. Miserere civitati sanctificationis tuae. Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis; pro gloria tua populum. V\. Tu Dominus noster suavis, ac mitis es, patiens, et cum omni misericordia disponens omnia; et si peccavimus in te; tui sumus expectantes misericordiam tuam. V\. Quique terriginae, ac filii hominum: simul in unum dives et pauper. V\. Exaudi Domine: placare Domine, adtende, et fac; ne moreris propter temetipsum, Deus meus. V\. Cognoscimus Domine peccata nostra, et iniquitates patrum nostrorum: peccavimus coram (0738D)te; parce nobis Domine. V\. Miserere Deus omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. V\. Tu Domine virtutum cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis omnia. V\. Ego sum Deus: ambulate coram me, et estote perfecti; ut possideatis terram hereditatis vestrae. V\. Ego sum, et pactum meum mecum, dicit Dominus. Convertimini ad me, et plangite: et ego consolabor vos velociter. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\. Non est Deus.

Preces. Quos redemisti sanguine, P. Tua salva potentia, Christe misericors: V\. Pro quibus flagellis coesus adductus es, P. Tua: V\. Pro quorum crimine, Piissime, cruci affixus es, P. Tua: V\. Pro (0739A)quibus verberatus, capite percussus es, P. Tua: V\. Qui tibi flentes mala nostra pandimus; P. Tua salva potentia.

Oratio. Miserere nobis Domine; expectationi nostrae quaesitum auxilium tribue: ut, qui superborum (0740A)repleti sumus contemptu, defensionis tuae muniamur auxilio.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Ad Nonam dicatur, ut in Nona de secunda Die Jejunii praecedenti. fol. 445 et 446.