Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Rutha
Argumentum in totum librum Ruthae
recensereCaritas annonae. Elimelechus peregrinus. Ruthae suave ingenium, eadem ad spicas, cum Boozo. Ritus ex calcei detractione. Boozi conjunx Rutha.
Caput I
recensereEx annonae angustia peregre profectus Elimelechus. In patriam vidua. Ruthae lenitas.
1. Qua tempestate praesides procurabant, vir quidam a Bethlehema Judaeae, orta in finibus illis fame, profectus est ad peregrinandum in agrum Moabiticum, una cum sua conjuge, duobusque filiis. 2. Viri nomen erat Elimelechus, mulieris Noemis: duorum filiorum Mahalon et Chelion, Ephrattaei, ex Bethlehema Judaeae. 3. His in agrum Moabiticum profectis, ibique degentibus, moritur Elimelechus, uxore Noemi et duobus filiis superstitibus. 4. Filii uxores Moabitidas duxerunt, quarum uni Orpha, alteri Rutha nomen fuit; 5. Atque illic circiter decem annos commorati, moriuntur et ipsi ambo, Mahalon et Chelion.
6. Mulier autem duobus natis et viro superstes, quum apud Moabitas agens audivisset Jovam suis subvenisse, eisque annonam levasse, 7. Illinc digressa, comitibus duabus nuribus, in Judaeam reverti contendit, easque in itinere admonuit, 8. "Revertimini utraque in suae matris domum: rependat vobis Jova pietatem, qua tum erga mortuos tum erga me usae estis. 9. Faxit Jova ut quietem suum utraque apud maritum nanciscamini." 10. Haec quum locuta, eas deoscularetur, illae in lacrimas erumpentes, affirmabant, sese cum ipsa ad ejus populares esse reversuras.
11. Sed Noemis eas ita hortata est, "Revertimini meae filiolae, cur me comitemini? Numquid ego adhuc in utero gesto filios, qui vobis futuri sint viri? 12. Revertimini meae filiolae, discedite: nam ego quidem grandior sum, quam ut sim apta viro. 13. Quod si maxime spem esse putarem, viroque vel in proximam noctem tradita, filios gignerem, an estis expecturae donec adoleverint, et tamdiu sine viris duraturae? 14. Non ita, meae filiae. Equidem valde vestra causa doleo, sed me Jovae manus urget." 15. Tum illae ploratum integrant, et Orpha socrum suam osculata, ei valedicit.
16. At Rutha cum ea haerebat, et Noemis sic eam allocuta est, "Vides ut tua fratria repetat patrios penates: revertere una cum fratria." 17. At Rutha, "Ne me urge," inquit, "ut te relinquam, atque a te discedam: nam quo tu cumque ibis, ego ibo; ubi tu diversaberis, ego diversabor; communis mihi tecum erit populus, communis Deus. 18. Ubi tu morieris, ego moriar, ibique sepeliar. Atque ita mihi sit Jova propitius, ut una me mors a te divellet."
19. Tum illa videns, eam secum obstinavisse proficisci, dissuadere desiit. Ita ambae Bethlehemam pervenerunt: 20. At quarum adventum toto oppido permoto, quaerentibus mulieribus, num ea Noemis esset, dicebat, 21. "Nolite me Noemim vocare, vocate me Maram, nam ingenti maerore me affecit omnipotens. 22. Quum plena discesserim, inanem Jova reduxit. Cur me Noemim appellatis, quam rerum praepotens Jova malo afflixerit?" 23. Igitur reversae Noemis et Rutha Moabitis, nurus ejus, ex agro Moabitico, Bethlehemam initio messis hordeorum venerunt.
Caput II
recensereAd spicas Rutha. In eam Boozi benignitas.
1. Habebat autem Noemis necessarium quemdam viri sui hominem militarem, Elimelchi gentilem nomine Boozum. 2. Et Rutha Moabitis a Noemi copiam petivit eundi rus, et spicas colligendi post quemvis, si quem nancisceretur, qui id ei beneficii concederet. 3. Atque illa ei ita dixit, "I sane mea filia."
Ita rus profecta Rutha, coepit post messores spicilegium facere, 4. Acciditque ut fundus ille esset Boozi, gentilis Elimelechi.
5. Atque is Boozus tum Bethlehema adveniens, sic messores salutavit, "Adsit vobis Jova." Cui illi, "Et tibi faveat Jova." 6. Et Boozus famulum suum curatorem messis alloquens, "Cuja est ista puella?" inquit. 7. Cui ille, "Puella est Moabitis, quae remigrantem ex agro Moabitico Noemim comitata est. 8. Rogavit autem ut sibi liceret apud manipulos spicilegium facere post messores, mansitque hic hactenus ex quo mane venit: tam paulum manet domi."
9. Tum Boozus ad Rutham, "Audin' filia? ne iveris in alium agrum ad legendum spicas, neque hinc discesseris, sed hic haereto apud meas operarias, et videto ut eas sequaris quo in agro metent. 10. Ego operariis vetabo, ne sint tibi molesti. Quod si sities, petes potum ex iisdem vasis, quibus hauriunt ipsi." 11. Tum illa in faciem procumbens et honorem illi sumisse praebens, ita dixit, "Quid est ut tu me peregrinam afficias eo beneficio, ut mei rationem habeas?" 12. Cui Boozus respondens, "Narratum est mihi," inquit, "qualem tu te praestiteris erga socrum tuam post obitum viri tui, utque relicto utroque parente terraque patria, te ad populum tibi antea ignotum contuleris: quod factum Jova tibi Deus Israelitarum cumulatissimo praemio rependet, sub cujus alarum praesidium tu te receperis." 13. Et illa, "Agnosco tuam erga me benignitatem, domine, qui tam humana oratione confirmes animum meum consolando, quum tamen indigna sim quae vel in ancillarum tuarum numerum veniam." 14. Deinde sub horam capiendi cibi, jussit eam Boozus accedere, et pane vesci, bucellasque suas in aceto intingere: quumque illa messorum lateri assedisset, porrexit ei polentam.
15. Illa ubi cibum ad satietatem cepit, quum ex eo superfuisset , surrexit ad legendum spicas. 16. Et Boozus operariis suis praecepit, non modo ne eam vel inter mergites legere prohiberent, verum etiam ut ei manipulos de industria relinquerent, neve eam a legendo absterrerent.
17. Ita illa spicas in agro legit ad vesperum, trituratumque quod legerat (fuit autem circiter ephi hordei) in oppidum intulit: 18. Et socru spicilegium intuente, reliquias sui cibatus prompsit, illique dedit. 19. Et socrus, "Ubi hodie collegisti?" inquit, "aut ubi operata es? Bene precor illi, qui tui rationem habuit." Tum illa socrui exponit, quo pacto apud illum operata fuisset: docetque viro illi, apud quem eo die operata sit, nomen esse Boozus. 20. Et Noemis, "Precor illi Jovam propitium, qui suam beneficentiam neque a vivis avertit, neque a mortuis. Is quidem propinquus est nobis," inquit, "et nostrae consanguinitatis." 21. Et Rutha, "Quinetiam me monuit," inquit, "ut apud suos operarios haererem usque ad peractam omnem suam messem." 22. Cui socrus, "Et sane praestat," inquit, "filia, ut ejus operarias sequare, ne in alio fundo prohibearis." 23. Itaque illa apud Boozi famulas haesit colligendo spicas, donec hordei triticique facta messis est.
Caput III
recensereRutha Boozi nuptias cupiens. Is in juventem officiosus.
1. Interea dum apud socrum manet, Noemis cum ea sic locuta est, "Requiem tibi, mea filia, volo quaerere, ut bene sit tibi, 2. Est Boozus cognatus noster, cum cujus tu puellis fuisti, qui quidem hordeum in area sub noctem ventilaturus est. 3. Tu lava et unge te ornatuque adhibito, ad aream descende, sed noli te homini aperire, donec cibum jam potionemque sumpserit. 4. Quumque discedet cubitum, observato locum in quo cubabit, eumque adito, et detectis ejus pedibus cubato. Ipse tibi quid facto sit opus ostendet." 5. Et illa, "Quicquid tu mihi mandas, exequar."
6. Haec locuta, descendit ad aream, et omne socrus mandatum executa est. 7. Quumque Boozus, cibo et potione exhilaratus, ad finem metae cubitum ivisset, illa pedetentim accessit, illiusque detectis pedibus, accubuit. 8. Media nocte exterritus homo, tactu explorat, et mulierem animadvertens sibi ad pedes adjacentem inquit, 9. "Quae tu es?" Cui illa, "Ego sum Rutha," inquit, "ancilla tua, quae peto ut tu in me gremium tuum exporrigas: nam propinquus es." 10. Et Boozus, "Jovam tibi, filia opto propitium," inquit, "tu priorem pietatem hac posteriore superasti, quae juvenes sive pauperes sive divites secuta non sis. 11. Quamobrem bono es animo, filia. Quicquid postulas, tibi faciam: scit enim cuncta meorum popularium civitas, te mulierem esse virtute praeditam. 12. Verumtamen quamquam ego propinquus sum, est tamen alius me propinquior. Quiesce hac nocte. 13. Mane si te ille propinquitatis jure ducere voluerit, bene est, ducat sane: sin autem noluerit, ego per Jovam immortalem ducam. Quiesce in matutinum. "
14. Igitur illa ad ejus pedes in matutinum quievit, surrexitque antequam posset quis alterum agnoscere, et ille ei praecepit, ut caveret ne in aream venisse mulierem rescisceretur, 15. Jussitque ut amictum, quo vestita erat, exhiberet teneretque: quod quum illa fecisset, mensus est ei sex hordei mensuras, easque illi imposuit.
16. Illa in oppidum ad socrum venit, quaerentique quid egisset, exposuit omnia quae sibi fecisset homo, 17. Utque sibi sex illas hordei mensuras dedisset, negans vacuae veniendum esse ad socrum. 18. Tum socrus, "Expecta," inquit, "filia, donec videas quo cadat res. Nam homo numquam hodie, nisi re perfecta, conquiescet."
Caput IV
recensereDe ducenda Rutha Boozus. Mos ex detracto calceo. Senatorum fausta precatio. Boozi conjux Rutha. Pharis soboles.
1. At Boozus in curiam venit, ibique sedens, praetereuntem propinquum illum, de quo locutus erat, conspicatus, eum nomine appellans, jussit accedere, et ibi sedere. 2. Quod postquam ille fecit, adhibuit decem de civitatis senatoribus, eosque hortatus ut ibi sederent, quum illi consedissent, propinquum sic alloquitur,
3. "Fundum agri, Elimelechi consanguinei nostri venundat Noemis, ex agro Moabitico reversa. 4. Hac de re mihi visum est ut te admonerem, ut si eum jure propinquitatis redempturus es, merceris in incolarum senatorumque nostrorum praesentia: sin minus redempturus es, mihi indices, ut dispiciam: neque enim cujusquam magis est redimere quam tuum, secundum quem ego sum." 5. Tum illa, "Ego redimam," inquit. 6. Et Boozus, "Quum agrum a Noemi emes, habenda tibi est etiam Rutha Moabitis, uxor defuncti, ut defuncti nomen in ejus haereditate suscites." 7. At propinquus, "Non possum mihi redimere," inquit, "ne haereditatem meam corrumpam. Redimito tu, quod mei juris est: nam ipse quidem redimere non possum."
8. Erat autem mos olim apud Israelitas, ut qui alteri in jure propinquitatis cedebat, quo res tota confirmaretur, detractum sibi calceum alteri traderet: eratque haec apud Israelitas testificatio. 9. Igitur propinquus ille Boozo in jure cedens, calceo se exuit. Et Boozus quum ad omnes, tum ad senatores ita loquitur, 10. "Vos testes estis hodie, me omnes Elimelechi, omnesque Chelionis et Mahalonis facultates emere a Noemi: necnon Rutham Moabitidem Mahalonis uxorem, mihi in matrimonium conciliare, ut defuncto nomen in sua haereditate suscitem, ne defuncti nomen ex sua consanguinitate patriaque deleatur. 11. Vos hodie testes estis."
Et omnes qui in curia aderant, et senatores, sic ei responderunt, "Testes sumus, faxit Jova mulierem, quae domum tuam venit, Rachelis et Liae similem, quae duae Israelis domum sobole instruxerunt, 12. Utque tu Ephrathae praeclara facias, et nomen Bethlehemae pares, sitque domus tua similis domui Pharis, quem ex Thamare Judas sustulit, per progeniem quam tibi Jova dederit ex hac puella."
13. Igitur Rutham duxit Boozus in matrimonium, et ex ejus conjunctione (Jova conceptum dante) filium sustulit. 14. Tum mulieres Noemi dicebant, "Gratias agimus Jovae, qui te hodie propinquo vindice non destituit, cujus apud Israelitas nomen extet, qui tibi animum recreet, senectamque sustentet, 15. Cui amantissima tui nurus peperit, quae quidem tibi vel septies filiis potior est." 16. Noemis ergo puerum excepit, et in sinu suo positum educavit. 17. Vicinae autem dictitantes, Noemi natum esse filium, ei nomen imposuerunt Obed, qui fuit pater Isaei, patris Davidis.
18. Haec est igitur Pharis soboles. 19. Phares genuit Hezeronem, Hezron Ramum, 20. Ramus Amminadabum, Amminadabus Nahassonem, 21. Nahasson Salmonem, Salmon Boozum. 22. Boozus Obedem, Obed Isaelum, Isaeus Davidem.