There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Jobus Proverbia 

Proborum atque piorum felicitas, impiorum aerumnae, beatorum gratia

G. Davidis vatis et regis carmen. H.

1.Beatus homo, qui in impiorum consilio non versatur, nec improborum viam insistit, nec in sede scurrarum sedet. 2.Sed Jovae lege delectatur, de ea dies noctesque cogitans. 3.Hic arbori similis est ad aquae rivum satae, fructum suo ferenti tempore, foliis non deciduis, omniaque facit prospere. 4.Impii contra similes sunt paleae, quam ventus agitat. 5.Itaque impii in judicio, scelerati in bonorum coetu non consistent. 6.Nam et bonorum viam curat Jova, et malorum via peritura est.

Caput II

recensere

Tyrannorum in Deum conjuratio. Ad reges David uti Deo sint audientes. De Christo vaticinium.

1.Quid tumultuantur gentes? Populi vana conantur? 2.Conspirant orbis reges? coëunt optimates contra Jovam et contra ejus unctum? 3.Abrumpamus eorum nexus: abjiciamus eorum vincula. 4.Ridet caelicola. ludificatur eos Dominus. 5.Tandem eos iracunde adloquetur, et sic incandescens perturbabit. 6.Ego vero regem meum in Sionem meum sacrum montem creavi. 7.Narrabo Jovae decretum qui mihi dixit: tu filius meus es, 8.ego te hodie genui, postula a me, et tibi gentes in hereditatem, orbis fines in possessionem dabo: 9.quos tu sceptro regens ferreo, tamquam fictile collidas. 10.Quamborem sapite, o reges, corrigimini, o terrarum gubernatores. 11.Servite Jovae cum timore, exsultantes cum timore. 12.Osculamini natum, ne, si indignetur, vestras res perdatis, illius ira protinus incensa: cui felices quicumque confidunt.

Caput III

recensere

In davidem filius. Patris ad Jovam refugium, spes, gaudium de felici rerum eventu

1.Cantio Davidis, Absalomum filium suum fugientis. 2.O Jova, quam multi me infestant? quam multi in me consurgunt? 3.quam multi negant ullam animae meae in Deo salutem esse positam? Sela. 4.Atque tu, Jova, meus es clipeus, et gloria, quique caput meum extollis. 5.Qui mea voce invocatus, me ex tuo sacro monte exaudis: 6.quo quidem tutante me ita cubo, dormio, expergefio, ut hominum legiones, quae me circumsideant, non reformidem. 7.Age Jova, defende me mi Deus, qui meis omnibus adversariis malas feris, impiorum dentes confringens. 8.Tuum est, Jova, conservare, tuoque tuos favore prosequi. Sela.

Caput IIII

recensere

1 Praecinenda fidibus cantio Davidis. 2 Invocantem me exaudi o Deus aequitatis meae qui me ex rebus adversis explicas: miserere mei, et meas exaudi preces. 3 O hominum genus, quousque meam gloriam in infamiam? quousque falsa studentes, amabitis frivola? Sela. 4 At cognoscite ut Iova me pium sibi secreverit quem se invocantem exaudiat. 5 Horrete peccare, haec cum animis vestris cogitantes, in vestris cubilibus, et silete. Sela. 6 Facite sacrificia iusticiae, Iovae confidentes. 7 Verum quis nobis exhibebit bona? (inquiunt multi) collustra nos luce tui vultus Iova, 8 qui meum animum voluptate afficis ob annonam frumenti, atque vini, quibus abundant: 9 quique me solus ita in tuto collocas, ut quiete cubem simul, atque dormiam.

1 Praecinenda ad lyram cantio Davidis. 2 Verbis meis ausculta Iova: perpende cogitationem meam: attende meae querelae vocem, mi rex atque Deus. Te enim oro. 3 Iova mane vocem meam audis, mane tibi praesto sum intentus. 4 Neque enim is Deus es cui placeat improbitas, cui familiares sint mali, 5 cuius oculis obversentur insani: Odisti maleficos omnes: 6 falsiloquos perdis: abominaris sanguinarios et fraudulentos, Iova. 7 At ego, pro tua singulari clementia, te, aedem tuam ingressus, religiose ad tuam sacram cellam veneror. 8 Iova deduc me per tuam iusticiam, propter adversarios meos: dirigens ante me tuam viam. 9 Nam in eorum ore nihil certi est: pectus eis dirum est: guttur sepulchrum patens: lingua blandiuntur. 10 Perverte eos Deus: decidant de suis consiliis: ob eorum tot scelera profliga eos, qui sint in te contumaces. 11 Laetentur autem perpetuo, quicunque tibi confidunt: ovent te eos protegente, exultent in te tui nominis amantes. 12 Nam tu Iova iustos beas, eos favoris scuto coronans.

Caput VI

recensere

1 Praecinenda fidibus ad octavam cantio Davidis. 2 Iova noli in me iracunde animadvertere: noli me atrociter punire. 3 Miserere mei aegrotantis Iova: sana me Iova, et membris et animo valde perturbatum: tu vero Iova quid cunctaris? 4 Reconciliare Iova: libera hanc animam: conserva me pro tua clementia. 5 Nam in morte quidem quae tui fiet mentio? apud inferos quis tibi gratias aget? 6 Fessus sum gemendo: lectum meum totas noctes madefaciens: cubile lachrymis humectans. 7 Oculi mihi prae moerore contabescunt, et inter tot hostes meos consenescunt. 8 Facessite a me omnes malefici: nam exaudit Iova meam vocem flebilem. 9 Exaudit Iova meam supplicationem: Iova meas preces admittit. 10 Pudeat cum vehementi perturbatione omnes inimicos meos: aversos pudeat protinus.

Caput VII

recensere

1 Defensio Davidis, quam Iovae cecinit ob Aethiopem Ieminiensem. 2 Iova mi Deus, cui confido, defende et libera me a meis tot infestis, ne ille quasi leo raptam mihi vitam laceret indefensam. 3 Iova mi Deus, si id feci: si sontes manus habeo: 4 si malum malo rependi, aut mihi immerito adversantem spoliavi: insectetur hostis hanc animam, assecutusque meam vitam ad terram proculcet, et gloriam pessundet humi. Sela. 5 Insurge Iova in iram: incitare propter adversariorum meorum saevitiam, et de me quod decrevisti iudicium repraesenta, 6 populosaque stipatus concione, eam ob causam in sublimi sedeto. 7 O Iova, populorum arbiter, iudica de me ex innocentia atque integritate, qua sum praeditus. 8 Quaeso te, ut coercita impiorum perversitate, iustos confirmes, o iuste Deus, qui corda exploras atque renes. 9 Meum quidem praesidium in Deo situm est, conservatore hominum frugi. 10 Qui quidem Deus iudex iustus est: Deus quotidie minatur. 11 At iste non solum non se corrigit, sed etiam gladium suum acuit: arcum intendit, et componit, 12 comparatis ad hoc telis mortiferis, et factis ad instandum sagittis. 13 En parturit iniquitatem: et facinore gravidus, nefas pariet. 14 Fossam excindit, et cavat, casurus in foveam a se factam. 15 Retorquebitur eius conatus in caput ipsius, eius iniustitia in ipsius verticem deferetur. 16 At ego Iovam, ut eius iustitia dignum est, celebrabo, Iovae nomen cantans supremi.

Caput VIII

recensere

1 Praecinenda ad Githith cantio Davidis. 2 O Iova Domine noster, quam nobile tuum nomen est in toto orbe terrarum? qui cum tuam maiestatem in coelis collocaveris, 3 per os infantium et lactentium potentiam, propter adversarios tuos, fundas in coercendis hostibus et infestis. 4 Equidem cum coelos, opera digitorum tuorum, cum lunam et stellas a te conditas video: 5 quid est homo, ut eius memineris? quid est homine natus, ut eum cures? 6 Atqui eum propemodum Deum fecisti, tantaque gloria et autoritate ornasti, 7 ut operum tuarum manuum Dominum feceris, omniaque eius pedibus subieceris, 8 non solum pecora omnia, tam maiora, quam minora, verum etiam bestias agrestes, 9 volucres aereas, et pisces marinos, marina peragrantes itinera. 10 O Iova Domine noster, quam nobile tuum nomen est in toto orbe terrarum?

Caput IX

recensere

1 Praecinenda ad Muthlabben cantio Davidis. 2 Celebrabo te Iova tota mente, narrans tua tot miracula: 3 laetabor et exultabo in te, tuum cantans supremum nomen: 4 cum retro versi hostes mei per te lapsi perierint. 5 Nam tu causam, litemque meam agis, pro iusti iudicis tribunali sedens. 6 Tu gentes protelas: impios perdis, eorum nomen in omnem abolens aeternitatem. 7 O hostis, desiere perpetuo vastationes: tu quidem urbes sic evertisti, ut earum memoria simul perierit. 8 Sed Iova, composito ad iudicium tribunali suo, sedet in perpetuum: 9 et mundum iuste iudicans, ius populis ex aequo dicet: 10 eritque Iova praesidio tenuibus, praesidio in temporibus adversis. 11 Et tibi Iova confident, qui tuum novere nomen: qui quidem tui studiosos non deseras. 12 Cantate Sionis habitatorem Iovam, praedicando per populos eius naturam: 13 qui eorum quos curat iniurias persequatur, haud immemor inopum querimoniae. 14 Miserere mei Iova: aspice ut a meis opprimar osoribus: retrahe me de ianua lethi: 15 ut in tua exultans tutela, tuas tot laudes intra puellae Sionis portas, sic enarrem: 16 Demerguntur in factam a se foveam gentes: capitur earum pes occultato ab ipsismet reti: 17 patet Iovam ius facere impiis suarum opere manuum irretitis. Higaion Sela. 18 Retro labentur in tartara impii, gentes omnes immemores Dei. 19 Neque enim perpetuo erunt in oblivione pauperes, non semper erit irrita spes inopum. 20 Insurge Iova, ne corroborentur homines, iudicentur apud te gentes. 21 Statue eis Iova documentum, quo se homines esse, gentes intelligant. Sela.

1 Cur Iova procul abes? cur lates in temporibus adversis? 2 Impii superbe insectantur inopes, suis ipsi conatibus capiendi. 3 Nam sibi placet impius in sua libidine, et sibi Iovae contemptor avarus gratulatur. 4 Impius (qua est arrogantia) non solum Deo non studet, verum etiam omnes eius conatus eo spectant, nullus ut Deus esse videatur. 5 Eius facta semper atrocia sunt: et sublatis ab eius conspectu tuis placitis, omnes infestos suos floccifacit. 6 Et quoniam in malo non est, nunquam se convellendum cogitat. 7 Periurio plenum os habet, fraudibusque et perfidia: subest eius linguae facinus atque scelus. 8 Subsidet in insidiis triviorum, ex occulto occisurus insontes, oculis in desertos intentis. 9 Insidiatur ex occulto, veluti leo ex lustris: insidiatur ad inopes invadendos: inopes invasurus, in suum rete pertractos. 10 Contrahit humiliter se, ut eius impotentia cadant derelicti: 11 cogitans Deum immemorem esse, abditoque vultu, nunquam haec aspecturum. 12 Surge Iova Deus, affer manum tuam, noli inopum oblivisci. 13 Cur Deum contemnat impius, te non esse animadversurum cogitans? 14 Vides enim, et ita facinorosam cernis improbitatem, ut eam in potestatem tuam redigas: tu derelictorum tutor, et pupillorum defensor. 15 Frange brachium impiorum, atque perversorum, ita ut eorum impietas, si quaeratur, non extet. 16 Iova tu rex es in omnem aeternitatem, cuius de terra pereunt gentes. 17 Inopum vota exaudis Iova, eorum mentes componens, aurem praebens, 18 pupillis tenuibusque patrocinans, ne deinceps amplius terrestres grassentur homines.

Caput XI

recensere

1 Praecinendum Davidis. 2 Cum Iovae confidam, cur animae meae sic dicitis? facesse in vestrum montem volucris. 3 Ecce autem arcus intendunt impii, adaptatis ad nervum suis sagittis, ut clam in homines frugi iaculentur. 4 Quod si fundamenta diruuntur, quid agent iusti? 5 Iova in suo sacro palatio, Iova in coelis habens solium, suis oculis aspicit, suis luminibus hominum genus probat. 6 Iova iustos approbans, impios autem et iniustitiae amantes, animi odio prosequens, 7 in impios tendiculas, ignem, sulphur, atrocemque ventum depluet, haec sors est eis exantlanda. 8 Iustus enim Iova virtutes amat, praesensque probitatem contemplatur.

Caput XII

recensere

1 Praecinenda ad octavam cantio Davidis. 2 Succurre Iova: nam defecere pii, desierunt fideles esse in hominum genere. 3 Nequiter loquuntur inter sese blandis labris, mente duplici loquuntur. 4 Excindat Iova omnia blanda labra, linguam magniloquam, 5 ita dicentium: Nos linguis nostris pollebimus: labra nostra penes nos sunt: quis noster est dominus? 6 Propter inopum calamitatem, propter egenorum gemitum, iamiam se surrecturum Iova promittit, et eis salutem contra illos eorum contemptores allaturum. 7 Promissa Iovae promissa pura sunt, ut in argilacea exploratum fornace argentum, septies perpurgatum. 8 Tu Iova conserva eos, tuere nos ab hac natione in perpetuum. 9 Ubique obversantur impii, excellente apud hominum genus nequitia.

Caput XIII

recensere

1 Praecinenda cantio Davidis. 2 Quousque tandem Iova immemor eris mei? quousque mihi tuum vultum subtrahes? 3 Quem ad finem interim animo sollicitus, mente anxius ero? quousque mihi meus insultabit hostis? 4 Respice, exaudi me Iova, mi Deus, illustra meos oculos, ne mortem dormiam: 5 ne meus hostis me a se victum iactet: ne, me labefacto, mei exultent adversarii. 6 Ego vero tua fretus clementia, in tuo praesidio mente exultabo, Iovam sic de me promeritum canens.

Caput XIIII

recensere

1 Praecinendum Davidis. Cogitant cum animis suis insani, non esse Deum: adeo depravata et detestanda sunt natura, ut nullus recte faciat. 2 Iova de coelo despexit hominum genus, ut videret num quis ita saperet, ut Deum curaret. 3 Universi (proh scelus) deflexerunt, ut non sit qui recte faciat, ne unus quidem. 4 An non intelligunt tot malefici, qui meos comedunt, sese panem comesse Iovae, quem non invocant? 5 Sed aliquando pavore corripientur: nam Deus adest generi iustorum. 6 Vos inopum consilium exprobratis, quorum fiducia Iova sit. 7 Quis ex Sione salutem det Israelitis? ut Iova suos revocante captivos exultent Iacobei, laetentur Israelitae?

Caput XV

recensere

1 Davidis cantio. Iova quis deget in tabernaculo tuo? quis in tuo sacro monte habitabit? 2 Qui sincere se gerit, aequumque facit, et verum ex animo loquitur. 3 Qui lingua sua non detrectat: non malefacit alteri: dedecus aliis non imponit. 4 Qui improbos despectui habens, Iovae reverentes honorat: quodque iuravit alteri, non revocat. 5 Non pecuniam suam foenerat, non donum adversus innocentem accipit. 6 Haec qui facit, nunquam convelletur.

Caput XVI

recensere

1 Davidis segmentum. 2 Custodi me, o Deus, qui tibi confido, 3 quique Iovae sic dico: Cum tu sis Dominus, meorum bonorum non indigus: 4 Ego me sanctis et nobilibus in terra versantibus unice oblecto. 5 At eorum, qui multo cum labore alio properant, neque libamina cruenta libo, neque nomina meis usurpo labiis. 6 Tu Iova, qui mihi pro legitima possessione et conditione es, meam sortem sustines. 7 Accidit mihi amoena regio: evenit mihi elegans haereditas. 8 Grates ago Iovae, qui mihi sic consulit, ut etiam mei renes me noctu castigent. 9 Iovam mihi iugiter habeo propositum, quo mihi dextero non labefiam. 10 Itaque non tantum animo et mente laetor, et exulto, verumetiam ipsum corpus meum tuto degit: quoniam tu non es animam meam relicturus Orco, non es passurus ut pius tuus corruptionem patiatur. 11 Sed me vitae viam docebis tu, apud quem plena gaudiorum adest copia, cuius in dextera perennes sunt voluptates.

Caput XVII

recensere

Davidis precatio. 1 Audi Iova innocentiam, attende meae querimoniae: ausculta precibus, quas non fallacibus profero labiis. 2 A te meum ius proficiscatur: spectent oculi tui aequitatem. 3 Probes licet meum cor, et me nocte aggressus explores: non deprehendes me aliud in pectore, aliud in ore habere. 4 Quod ad hominum facta attinet, ego ex tuorum labiorum sententia inhumanorum vias evito. 5 Sustine gressus meos in tuis orbitis, ne mea labefiant vestigia. 6 Ego te ideo invoco, quoniam tu mihi exoraris, Deus: praebe mihi tuam aurem, et exaudi meam orationem. 7 Utere tua mirifica clementia, qui tua fretos dextera defendis ab insurgentibus in ipsos. 8 Custodi me ut oculi pupillam, abdens me in alarum umbra tuarum, 9 ob impios qui me infestant: ob hostes meos, qui meae necis cupidi, me circumvallant: 10 et ore obesitate farcto, superbe loquuntur: 11 iamque gressus nostros obsident, oculis ita compositis, ut ad terram conquiniscant: 12 similes avido rapiendi leoni, aut in latibulis sedenti leunculo. 13 Exurge Iova: praeverte atque perdoma illos: 14 defende hanc animam ab impiis, gladio tuo: 15 a mortalibus, manu tua Iova, a mortalibus mundanis, qui sua habent in hac vita, te eorum ventres de tuo penu ita replente, ut satientur inde nati, reliquiasque suas posteris suis relinquant. 16 At ego per iustitiam vultum tuum videbo, tum satiandus, cum tua experrecta fuerit imago.

Caput XVIII

recensere

1 Praecinendum cultoris Iovae Davidis, qui Iovae huius verba carminis dixit, cum eum Iova liberasset, cum a caeteris omnibus eius hostibus, tum a Saulo. 2 Adamo te Iova, meae vires. 3 Iova mea rupes est, arx mea, meus liberator, meus Deus, meum numen cui confidam, meus clypeus, et meae cornu salutis, meumque propugnaculum. 4 Quem Iovam cum laudatum invoco, defendor a meis hostibus. 5 Cum me mortis lora circumcingerent, improborum torrentes turbarent, 6 Orci lora circundarent, mortis laquei praepedirent: 7 in hac mea angustia invocatus a me Iova, imploratus a me Deus meus, meam vocem de suo exaudivit palatio, meaque ad eum querimonia ad eius pervenivit aures. 8 Tum commota tellus contremiscere, et concussae montium moles cohorrescere: namque iratus ille, 9 fumum naribus exhalans, ardentem ignem faucibus eiaculans, et carbonibus exardescens, 10 proclinato coelo descendebat, ac subiecta pedibus suis caligine, 11 in Cherubo inequitans volabat, seque alis venti librabat. 12 Circundederat autem sibi quasi latebram tenebrarum, atrarumque aquarum, et aetherearum nubium quasi umbraculum. 13 Quibus nubibus ad eius praesentiae fulgorem discussis, grando et candentes emicabant carbones. 14 Tum Iova supremus de coelis intonare, cumque fragore grandinem et igneos agere carbones, 15 telaque sua iaculans illos dissipare, et crebris reddere fulguribus attonitos. 16 Ad has Iovae minas, et spirantem ex eius naribus ventum, aperti sunt aquarum gurgites, et fundamenta patefacta mundi. 17 Tum ille me desuper recipiendum, et ex tam multis aquis curavit extrahendum, 18 me liberavit ab hoste meo tam valido, ab adversariis meis qui erant me potentiores. 19 Illi quidem me meo periculosissimo tempore invaserant: sed Iova mihi adminiculatus, 20 me in apertum eduxit, et pro suo erga me favore tutatus est. 21 Remuneratus est me Iova digna mea innocentia mercede, et digno mearum manuum puritate praemio affecit. 22 Nam Iovae praescripta conservaveram, nec impius erga Deum meum fueram. 23 Quin eius omnia iura mihi habueram proposita, nec eius instituta a me reieceram: sed erga eum integer, a vitio me abstinueram. 24 Ergo mihi Iova dignum innocentia mea, et manuum sinceritate sibi perspecta, praemium rependit. 25 Tu te benignis benignum, integris viris integrum, 26 puris purum, perversis intractabilem praebes. 27 Nam et inopes homines defendis, et superborum deprimis supercilia. 28 Etenim tu mihi lucem accendis, tu Iova mi Deus meas tenebras lumine disiicis. 29 Ergo per te cuneos perrumpo, per Deum meum transilio muros: 30 cuius Dei ratio simplex, cuius Iovae promissa proba sunt: 31 qui omnibus sibi fidentibus est quasi clypeus. 32 Nam quis est Deus praeter Iovam? quod est numen, excepto Deo nostro? 33 qui Deus me viribus accingit, et mores meos reddit integros: 34 qui meos pedes cervinos efficiens, in edita me loca sistit: 35 qui manus meas ad bellum sic edocet, ferreos ut arcus hisce frangam lacertis. 36 Tu mihi defensionis tuae clypeum subministras: 37 Tu me tua et dextera sustentas, et mansuetudine auges, 38 adeoque gressus meos sub me explicas, ut mea non titubent vestigia. 39 Ergo meos persequens hostes assequor, nec nisi confectis illis revertor: 40 et eos ita trucido, ut surgere nequeant, mihi sub pedes collapsi. 41 Tu mihi virtute ad bellum accincto, meos adversarios subiicis: 42 mihi hostes terga dare cogis, ita ut infestos meos evertam, 43 invocantes illos quidem, sed indefensos, Iovam, sed non exaudientem, 44 dum ego eos quasi pulverem in auras comminuo, et tanquam vicorum lutum contundo. 45 Tu me ex populi seditionibus liberas, et gentium caput efficis, 46 adeo ut mihi ignoti serviant homines, et ad nutum obediant. 47 Genus extraneum mihi perdomatur: genus extraneum concidit, intra sua claustra formidans. 48 Vive Iova, tibi grates numen meum, extollendus es Deus meae salutis, 49 Deus qui mihi supplicia sumere das, populosque domas: 50 qui me ex hostibus meis eripis, ab infensis meis vindicas, a crudeli homine liberas. 51 Quare te celebrabo apud gentes Iova, tuum nomen cantans, 52 qui tantas regi tuo victorias concilies, in unctum tuum Davidem, inque eius stirpem beneficia conferens aeterna.

Caput XIX

recensere

1 Praecinenda cantio Davidis. 2 Coeli enarrant Dei gloriam, et opus eius manuum ostendit aether. 3 Cuius rei cognitionem parit dierum noctiumque vicissitudo, quasi fundens orationem: 4 idque ita, ut nullus sermo, nulla lingua sit, ubi non audiatur eorum vox: 5 quorum regula ad omnes terras, quorum oratio ad ultimum pertingat orbem: in illis quidem tabernaculum posuit solis, 6 Qui quasi sponsus prodit ex suo lecto geniali, exultans ut athleta ad decurrendum curriculum. 7 Atque ab ultimis coeli carceribus profectus, ad alterum pergit extremum, nec quicquam est quod eius lateat ardorem. 8 Iovae lex integra animum recreat: Iovae fidum oraculum ex infante reddit sapientem. 9 Iovae mandata recta mentem exhilarant: Iovae pura disciplina illustrat oculos. 10 Iovae castus metus perpetuo manet: 11 Iovae sententiae verae simul et aequae sunt, 12 longe et auro obrizoque iucundiores, et favorum dulciores nectare. 13 Et quidem ego tuus eis instructus sum, in quibus sane obeundis amplum quaeritur praemium. 14 Sed errores quis perspiciat? ab occultis expia me, 15 tum etiam ab eis, quae data opera commisi, vendica tuum me, ne dominentur in me: tum integer ero, et a tot peccatis innocens. 16 Macte esto hac et oris mei oratione, et mentis cogitatione, Iova meum numen, atque vindex.