Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Petri epistola II

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Petri apostoli epistola II

 Petri epistola I Joannis epistola I 

Postquam Dei bonitatem, et fidei bona commemoravit, sanctitatem vitae illis commendat: et quo plus ponderis habeat monitio, se jam morti vicinum indicat. Insuper etiam oculatum testem se esse adserit.

1. Simon Petrus, Jesu Christi servus et apostolus, iis, qui parem nostrae fidem per Dei nostri, et servatoris Jesu Christi justitiam sortiti sunt. 2. Favorem et pacem plurimam dicit, in Dei et Jesu Domini nostri cognitione: 3. Ut cujus divina potentia omnia nobis ad vitam et pietatem largita sit, per ejus cognitionem, qui nos sua gloria et virtute vocavit, 4. Propter quem ille nos eximiis maximisque promissis donavit, ut per ea fiatis divinae participes naturae, et mundanam cupiditatis corruptelam effugiatis. 5. Vos vero in hoc omni studio incumbite, adquirentes in fide vestra virtutem, in virtute scientiam, 6. In scientia temperantiam, in temperantia patientiam, in patientia pietatem, 7. In pietate fraternum amorem, in amore fraterno caritatem. 8. Haec enim si in vobis inerunt et abundabunt, non otiosos vos aut inertes efficient ad Domini nostri Jesu Christi cognitionem. 9. Cui vero non adsunt haec, caecus est, caecutiens, oblivione captus expitationis veterum suorum peccatorum. 10. Proinde magis studete, fratres, recte factis ratum efficere vestri vocatum ac electionem. Haec enim facientes, numquam delinquetis: 11. Ita enim vobis large suppetet aditus ad aeternum Domini nostri servatorisque Jesu Christi regnum. 12. Itaque non negligam vos semper de his commonefacere, quamquam gnaros, et in praesenti veritate fixos. 13. Verumtamen aequum esse judico, quamdiu sum in hoc domicilio, excitare vos admonitione: 14. Sciens, brevi fore, ut meum domicilium deponam, quemadmodum mihi Dominus noster Jesus Christus significavit. 15. Verum dabo operam, ut vos post meum discessum, adsiduam horum mentionem facere valeatis. 16. Non enim sciolas secuti fabulas, potentiam vobis et adventum Domini nostri Jesu Christi declaravimus: sed ipsi ejus majestatem contemplati, 17. Quippe qui a dEo patre honorem acceperit et gloriam, voce delata ad eum hujusmodi a magnifica gloria: hic est meus carissimus filius, in quo me oblecto. 18. Hanc nos vocem audivimus de caelo delatam, quum una cum eo essemus in sacro monte. 19. Adde, quod habemus firmiorem fatidicum sermonem, in quem recte facitis quod estis intenti, tamquam in lucentem in obscuro loco lucernam, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in vestris animis: 20. Dum tamen hoc primum intelligatis, nullum fatidicum scriptum privatae explanationis esse. 21. Non enim hominis voluntate editum est umquam oraculum, sed sancti Spiritus instinctu locuti sunt homines divini.

Caput II

recensere

Exponit, cur haec monuerit superius, nimirum propter falsos doctores, quorum nefandas artes ac interitum describit. Brutis animalibus, et fontibus sine aqua eos comparat, quod homines Deo consecratos, ad pristinam immunditiem retrahant.

1. Fuerunt autme et falsi vates in populo, ut etiam in vobis erunt falsi magistri, qui perniciosas sectas introducent, vindicemque suum herum abnegantes, celerem sibi perniciem conciliabunt. 2. Eorumque perniciem multi subsequentur, per quos veri institutio male audiet, 3. Quique vos per avaritiam fictitiis verbis nundinabuntur: quorum supplicium jamdiu non otiatur, neque pernicies dormitat. 4. Nam si Deus angelis, qui peccaverant, non pepercit, quin eos in tartarearum tenebrarum catenas praecipitatos conjecit, ad judicium custodiendos: 5. Et antiquo generi adeo non pepercit, ut octavo Noa justitiae praecone conservato, impiorum generi diluvium invexerit: 6. Et Sodomorum, Gomorrhaeque urbes in cinerem redactas, eversione punivit, documentum statuens eorum, qui impii essent futuri: 7. Et justum Lotum, quia libidinosis nefariorum moribus vexabatur, tutatus est. 8. Nam justus ille inter eos habitans, justum animum noctes et dies, scelestorum operum et adspectu cruciabat et auditu. 9. Scit Dominus et pios ex periculis eripere, et injustos ad judicii diem cruciandos custodire, 10. Maxime qui corpori obsequentes, in obscenis cupiditatibus degunt, dominatumque contemnunt, audaces, insolentes, qui de dignitatibus maledicere non horrent: 11. Quum angeli, viribus et potestate majores, non ferant contra eos apud Dominum maledicam sententiam. 12. At isti, similes animalibus rationis expertibus, naturaliter in praedam interitumque natis, de eis, quae ignorant, maledicunt, in sua corruptela perituri, 13. Et injustitiae praemium laturi: qui voluptatem in quotidianis ponant deliciis, labes et maculae, qui de vobis in suis erroribus convivantes jocantur, 14. Oculos habentes degeneris perpetuique peccati plenos; inescantes infirmas animas; animum rapinis exercitatum habentes; homines intestabiles, 15. Qui relicta recta via errant, Balsami, Bosoris filii, viam secuti, qui sceleris praemium amavit, suique criminis convictus est. 16. Asina muta, humana voce locuta, inhibuit vatis amentiam. 17. Ii sunt fontes aridi, actae procella nubes, quibus tenebrarum caligo sempiterna reservatur. 18. Nam praetumida vanaque loquendo, inescant libidinosi corporis cupiditatibus eos, qui propemodum effugerant eos, qui in errore versantur, 19. Libertatem eis pollicentes, ipsi servi interitus. Siquidem quo quis victus est, ei emancipatus est. 20. Si enim ex mundanis foeditatibus, Domini et Servatoris Jesu Christi cognitione elapsi, iisdem rursus implicati vincuntur, fit eorum posterior condito priore deterior. 21. Satius enim fuisset eis, justitiae viam non cognovisse, quam ea cognita, a tradita sibi sancta disciplina retro recessisse: 22. Eisque accidit, quod est in illo vero proverbio: canis ad suum vomitum regressus, et lota sus ad caeni volutabrum.

Caput III

recensere

Ostnedit, non frustra haec repeti, quia saepius excitandi fuit, ob periculum, quod ab illusoribus illis impendet. Itaque pios monet ne ex carnis sensu diem Domini metiantur, sed quasi praesentem sibi statuant. In qua doctrina Paulum facit sibi socium et suffragatorem.

1. Has jam alteras vobis, carissimi, scribo litteras, in quibus vestram sinceram mentem admonitione excito, 2. Ut vetera dicta sanctorum vatum, et nostram, qui Domini Servatorisque legati sumus, disciplinam recordemini: 3. Hoc in primis scientes, venturos esse postremis temporibus illusores, suis cupiditatibus obsequentes: 4. Qui dicant: ubi est ejus promissus adventus? nam ex quo majores obdormiverunt, omnia eodem in statu manent ab orbe condito. 5. Illud enim eos volentes praeterit, caelos olim terramque et ex aqua et in aqua, Dei jussu, constitisse, 6. Quibus rebus illius temporis mundus aqua inundatus perierit. 7. Item qui nunc sunt caeli et terra, eodem ejus jussu condita reservantur igni, ad judicii et impiorum hominum exitii diem. 8. Hoc autem unum ne lateat vos, carissimi, unum diem apud Dominum perinde esse ac mille annos, et mille annos perinde ac unum diem. 9. Non tardat Dominus promissum, ut nonnulli tarditatem interpretantur: sed lentus est erga nos, nolens quemquam perire, sed omnes ad sanitatem redire. 10. Veniet autem Domini dies ut fur nocte, in qua caeli perniciter interibunt, elementa ardentia dissolventur, et tellus, et quae sunt in ea res, conflagrabunt. 11. Quod quum sint haec omnia dissipanda, quales decet esse vos in sanctis moribus ac pietatibus exspectantes, properantesque diei adventum Dei? 12. Per quam et caeli incendio peribunt, et elementa ardentia consumentur. 13. Novos autem caelos, terramque novam ex ejus promisso exspectamus, in quibus habitet justitia. 14. Quapropter, carissimi, his exspectandis, date operam, ut ei impolluti inculpatique cum pace reperiamini. 15. Et Domini nostri lentitudinem pro salute ducite: quemadmodum noster carissimus frater Paulus, pro ea, qua donatus est, sapientia, vobis scripsit, 16. Ut et in omnibus epistolis, de hisce rebus in eis loquens: in quibus insunt obscura quaedam, quae indocti infirmique, ut et cetera scripta, in suam perniciem detorquent. 17. Vos igitur, carissimi, id praecognoscentes, cavete, ne in nefariorum errorem abducti, excitatis ex vestra firmitate: 18. Et crescite in beneficio ac cognitione Domini nostri Servatorisque Jesu Christi: cui gloria et nunc et in diem sempiternam: Amen.