Pauli epistola ad Galatas | Pauli epistola ad Philippenses |
Caput I
recenserePost salutationem, de gratuita Dei electione et adoptione disserit, a qua salus hominum tamquam ex vero et nativo fonte manat. Et quia tam sublime arcanum capi non potest, precatur, ut ad plenam Christi cognitionem Ephesios Deus adducat.
1. Paulus, apostolus Jesu Christi, de Dei voluntate, sanctis omnibus, qui sunt Ephesi, et fidentibus per Jesum Christum, 2. Gratiam et pacem a Deo patre nostro, et Dominus Jesu Christo. 3. Concelebrandus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui nos fortunavit omni ubertate divina in rebus Christi caelestibus: 4. Quemadmodum nos in eo elegerat ante orbem conditum, ut essemus in suo conspectu sancti et inculpati, carite praediti. 5. Destinaverat enim nos adoptioni per Jesum Christum, in eundem, pro suae voluntatis arbitrio, 6. Ad laudem suae gloriosae beneficentiae, qua nos acceptos reddidit per suum carissimum, 7. In quo liberationem habemus per ejus sanguinem, videlicet delictorum veniam, pro ejus tam divite beneficentia, 8. Qua erga nos tam large usus est, summa cum sapientia atque prudentia, 9. Declarando nobis arcanum suae voluntatis. Atque id fecit, quoniam sic ei visum est, ut ipse secum statuerat, dispensanda esse tempora, quum peracta forent, 10. Omniaque in Christo summatim comprehenda, tum caelestia, tum terrestria. 11. In Christo, inquam, in quo nos in fortem adsciti sumus, destinati decreto efficientis omnia suae voluntatis arbitratu, 12. Ut ei laudi simus ac gloriae, nos, qui spem in Christo collocavimus: 13. In quo eodem vos quoque spem collocastis, audita veritatis oratione, hoc est, vestrae salutis evangelio, cui fidem habendo, consignati estis Sancto Spiritu promissionis, 14. Qui pignus est hereditatis nostrae, ad adserendam partam possessionem, quae res ei gloriosam laudem pariat. 15. Propterea ego vestram fiduciam in Domino Jesu collocatam et amorem erga omnes sanctos audiens, 16. Non intermitto gratias de vobis agere, vestri mentionem faciens in meis precibus 17. Ut Domini nostri Jesu Christi Deus, gloriae pater, vos sapientiae et patefactionis auctore Spiritu donet, quo eum cognoscatis. 18. Illustratis vestrae mentis oculis, ut sciatis, quid sperandum sit vocatis ab eo, et quam locuples gloriosaque sit ejus hereditas destinata sanctis, 19. Et quam excellens sit ejus in nos fidentes potentiae magnitudo, 20. Quam pro sui egrefii roboris virtute exseruit in Christo, eum ex mortuis suscitando. 21. Atque is Christus illi dexter adsedit, caelestibus in locis, supra omnem principatum, et potestatem, et potentiam, et dominatum, supraque omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc saeculo, verum etiam in futuro. 22. Et ille ejus pedibus omnia subjecit, eumque dedit caput supra omnia ecclesiae, 23. (Quae ejus corpus est) complementum omnia complentis in omnibus.
Caput II
recensereUt gratiae magnitudinem ex comparatione amplificet, reducit illis in memoriam, quod exitio prorsus addicti, gratia sint servati, et propinqui facti, reconciliatione per Christum facta, et per evangelium publicata.
1. Vos quidem mortui fuistis delictis et peccatis, 2. In quibus aliquando versati estis, ad principis aëreae potestatis arbitrium, videlicet spiritus, qui nunc in contumacibus viget hominibus. 3. In iisdem peccatis nos quoque omnes versati fuimus aliquando, in nostrae carnis cupiditatibus facientes, quae vellet caro atque cogitationes: fuimusque natura digni supplicio, sicut et ceteri. 4. Verum Deus, misericordia dives, tanta nos caritate complexus est, 5. Ut quum delictis essemus mortui, revocaverit nos in vitam una cum Christo(estis beneficio servati) 6. Simulque suscitaverit. et in Christo Jesu in caelestibus collocaverit, 7. Ut ostendat in futuris saeculis suam tam divitem beneficentiam, qua pro sua benignitate usus est in nos in Christo Jesu. 8. Nam beneficio servati estis per fiduciam, idque non ex vobis. 9. Dei donum est, non ex factis, ne quis se jactet. 10. Ejus enim sumus opus conditi in Christo Jesu ad recte facta, quae praeparavit Deus, ut in eis versaremur. 11. Quamobrem mementote, vos aliquando carne alienigenas(qui praeputium vocamini ab ea, quae circumcisio dicitur, in corpore manu facta) 12. Vos, inquam, in illo tempore fuisse sine Christo, ab israëlita republica alienos, foederibus promissionis carentes, spem non habentes, et Dei expertes in mundo. 13. At nunc in Christo Jesu vos, qui aliquando aberatis, factum est, ut adsitis per Christi sanguinem. 14. Is est enim pax nostra, qui ex ambobus unum fecit, septique interstitium abrupit, 15. Et inimicitias, legem praeceptorum in placitis positam, in sua carne abolevit, ut in sese ex duobus conderet unum novum hominem, faciendo pacem, 16. Et ambos uno in corpore reconciliaret Deo per crucem, peremtis in ea inimicitiis. 17. Venit autem pacem nuntiatum, et vobis, qui aberatis, et iis, qui aderant. 18. Siquidem per eum aditum habemus utrique, per unum Spiritum, ad Patrem. 19. Ergo non jam peregrini estis, et inquilini, sed sanctorum cives, Deique domestici, 20. Super apostolorum vatumque fundamentum extructi, anguli capite ipso Jesu Christo, 21. Per quod totum aedificium compactum crescit in sacrum templum in Domino: 22. In quo vos quoque una aedificamini, ad Dei domicilium, Divino Adflatu.
Caput III
recensereIdeo se dicit a Judaeis multa passum, quod mysterium de gentilibus servandis Dei jussu praedicaverit. Deinde rogat Ephesios, ne ob adflictiones, quas patitur, deficiant. Ac propterea orat Dominum, ut percipiant, quanta sit Christi dilectio.
1. Huius gratia ego Paulus, Jesu Christi vinctus, propter vos alienigenas, legatione fungor: 2. Si modo audivistis Dei beneficii dispensationem, quod mihi ad vos collatum est: 3. Quandoquidem ille mihi divinitus mysterium declaravit, quemadmodum ante breviter scripsi, 4. Unde potestis legentes animadvertere meam in Christi mysterio intelligentiam, 5. Quod nullis aliis saeculis declaratum est hominum generi, ut nunc patefactum est sanctis ejus apostolis ac vatibus, divina inspiratione: 6. Videlicet alienigenas esse coheredes, et ejusdem corporis, et participes divini promissi in Christo per evangelium. 7. Cujus ego factum sum minister, dono divini beneficium mihi divinae potentiae vi collatum est. 8. Mihi omnium sanctorum minimo id beneficium collatum est, ut apud exteras gentes infinitam Christi opulentiam publicem, 9. Et omnibus perspicuum faciam, quae sit mysterii communio, quod ab omni aeternitate apud Deum(qui omnia per Jesum Christum condidit) fuit celatum, 10. Ut nunc declaretur principatibus et potestatibus, in caelestibus, per ecclesiam, tam varia Dei sapientia: 11. Quemadmodum et ab omni aevo decreverat, et in Christo Jesu Domino nostro praestitit, 12. In quo habemus audaciam, atque aditum, confisione, quae est in fide, ei habenda. 13. Quamobrem peto, ne animos despondeatis, ob eas, quas ego pro vobis fero, calamitates, quae vestra gloria est. 14. Huius gratia flecto mea genua ad patrem Domini nostri Jesu Christi, 15. Ex quo omnis et in caelis et in terra denominatur cognatio, 16. Ut pro sua gloriosa opulentia det vobis fortiter corroborari per suum Spiritum, in interiorem hominem, 17. Quo habitet Christus per fidem in vestris animis, 18. Et sitis in caritate radicati atque fundati, ut comprehendere ac cognoscere valeatis una cum sanctis omnibus, quam late longeque, quam alte ac sublime pateat, 19. Et quam omnem cognitionem excedat amor Christi, ut omni divina perfectione sitis perfecti. 20. Ei vero, qui ea vi, quae viget in nobis, potest omnia longe longeque copiosus facere, quam nos poscere aut cogitare, 21. Ei, inquam, gloria in ecclesia per Christum Jesum, in omnem omnium saeculorum perpetuitatem: Amen.
Caput IIII
recensereTria ultima capita praeceptiones de moribus continent, hortatur ad mutuam conjunctionem, propterea varia dona a Deo conferri, ut aedificetur ecclesia. Revocat ergo eos ab infidelium vanitate, a mendacio et spurcitie sermonis.
1. Exhortor ergo vos ego propter Dominum vinctus, ut ita vos geratis, ut dignum est ista conditione, ad quam vocati estis, 2. Cum omni modestia ac mansuetudine, cum patientia, ferentes alius alium cum caritate, 3. Spiritus unitatem pacis vinculo tueri studentes. 4. Unum corpus, unusque Spiritus, quemadmodum in unam conditionis vestrae spem estis vocati. 5. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6. Unus Deus et pater omnium, qui est super omnia, et per omnia, et in omnibus. 7. Ceterum unicuique nostrum collatum est beneficium, proportione doni Christi. 8. Itaque adscendens in sublime (inquit ille) captivos abduxit, et dona dedit hominibus. 9. Quid est autem adscendit, nisi quod prius in imas terrae partes descenderat? 10. Qui descenderat, idem est, qui supra caelos omnes adscendit, ut omnia compleret. 11. Atque is partim apostolos, partim vates, partim evangelistas, partim pastores et magistros dedit, 12. Ad condendos sanctos ad operis ministerium, ad Christi corporis exstructionem, 13. Donec perveniamus omnes ad unitatem fidei, cognitionisque Dei filii, in virum adultum, ad modum plenae aetatis christianae: 14. Ne simus amplius pueri, qui omni doctrinae vento fluctuemus ac circumferamur hominum versutia, qua nos malitiose ad fallendum adgrediantur: 15. Sed verum tenentes cum caritate, omnino in eum adolescamus, qui caput est, videlicet Christus, 16. Ex quo totum corpus omnibus(per quas effictur administratio) commissuris compactum atque connexum, actione(quae pro cujusque partis modo sit) facit corporis incrementum, ad semel exstruendum in caritate. 17. Hoc igitur per Dominum dico, moneoque, ne deinceps vos geratis, quomodo ceteri alienigenae se gerunt, in suae mentis vanitate, 18. Animo caligantes, a divina vita alieni, propter eam qua praediti sunt, ignorantiam, propter eorum animi torporem, 19. Qui obducto callo seipsos addixerunt libidini, ad omnem obscenitatem avide perpetrandam. 20. At vos non ita Christum didicistis, 21. Siquidem eum audivistis, et ab eo (ut est in Jesu veritas) docti estis, 22. Veterem hominem(qui superiores vestri fuere mores) deponere, qui fallacibus perit cupiditatibus, 23. Et mentis vestrae Spiritu renovari, 24. Ac novum hominem induere, conditum divinitus, cum justitia veraque pietate. 25. Quamobrem deposita falsitate, loquimini vera alius cum alio: quandoquidem alii aliorum membra sumus. 26. Ita irascimini, ut ne peccetis: neve sol occidat iratis vobis, 27. Neve locum date diabolo. 28. Qui furabatur, ne furetur amplius, sed potius manuum labore bona comparet, ut habeat, quod egentibus impertiat. 29. Nulla vitiosa oratio ex ore vestro prodeat, sed si quae bona est ad instructionem, qua sit opus, ut auditoribus beneficium conferat, 30. Neve Sanctum Dei Spiritum contristate, quo consignati estis ad liberationis diem. 31. Omnis acerbitas, et odium, et ira, et clamositas, et maledicentia, denique omne vitium tollatur ex vobis: 32. Ac este alii in alios benigni, misericordes, condonantes inter vos, quemadmodum Deus vobis in Christum condonavit.
Caput V
recensereEt ne in vitiis, quae reprehendit, oscitanter suas admonitiones excipiant, severa denuntiatione eos terret, stimulos etiam adhibet, et a generali morum paraenesi ad specialem uxorum et maritorum descendit.
1. Quapropter este imitatores Dei, ut cari filii: 2. Et cum caritate vitam agite, quemadmodum Christus adamavit nos, et seipsum pro nobis dedit, fertum hostiamque Deo ad suavem odorem. 3. Stuprum vero aut ulla obscenitas, aut avaritia, ne quidem nominetur apud vos, ut sanctos decet: 4. Aut turpitudo, aut stulta oratio, aut facetiae, quae dedecent: sed potius gratiarum actio. 5. Hoc enim scitote, nullum scortatorem, aut impurum, aut avarum(qui est deastricola) habiturum esse hereditatem in Christi Deique regno. 6. Nemo vos decipiat vanis verbis: nam propter has res invadit ira Dei contumaces homines. 7. Quare nolite eorum esse socii. 8. Quum enim essetis aliquando tenebricosi, nunc lucidi estis in Domino: ut lucis homines vos gerite, 9. (Est autem lucis fructus in omni bonitate ac justitia et veritate) 10. Approbantes, quae sunt accepta Deo: 11. Tantumque absit, ut infructuosa tenebrarum opera participetis, ut ea potius arguatis. 12. Nam quae ab illis occulte fiant, vel dicere turpe est. 13. Omnia autem, quae arguuntur, luce patefiunt. Quidquid enim patefit, lucidum est. 14. Propterea, expergiscere, qui dormis (inquit) exsurge ex mortuis, et tibi Christus adfulgebit. 15. Videte igitur, ut solerter gradiamini, non ut insipientes, sed ut sapientes; 16. Ementes tempus, quoniam tempora mala sunt. 17. Quocirca ne este socordes, sed intelligite, quae sit Domini voluntas: 18. Neve inebriamini vino, in quo inest luxuria: 19. Sed spiritu pleni este, colloquentes inter vos carminibus, Deique laudationibus, et divinis cantionibus, Dominum ex animo canentes et cantantes, 20. Deo et patri semper pro omnibus gratias agentes in nomine Domini nostri Jesu Christi: 21. Alius alii obedientes cum Dei metu. 22. Vos uxores, vestris parete viris, ut Domino. 23. Nam vir caput uxoris, ut Christus ecclesiae caput, idemque corporis servator est. 24. Ac quemadmodum ecclesia Christo paret, sic uxores suis viris parere debent in omnibus. 25. Vos viri, amate vestras uxores, ut Christus amavit ecclesiam, seque pro ea dedit, 26. Quo eam sanctam redderet, aquae lotione purgatam divinis verbis: 27. Ut eam sibi praestaret gloriosam ecclesiam, nulla macula et ruga, aut ulla tali re praeditam, sed quae sancta inculpataque foret. 28. Sic debent amare viri suas uxores, ut sua ipsorum corpora. Qui suam uxorem amat, seipsum amat. 29. Nam nemo umquam suum corpus odit, sed id alit fovetque, ut Christus ecclesiam: 30. Cuius Christi corporis membra sumus nos, ex ejus carne et ossibus. 31. Propterea homo, relicto patre atque matre, adhaerebit uxori suae, fietque ex duobus unum corpus. 32. Mysterium hoc magnum est. Ego de Christo et ecclesia dico. 33. Quamquam vestrum quoque singulatim suam quisque uxorem sic amato, ut seipsum. Uxor autem virum revereatur.
Caput VI
recensereSubjicit praecepta de liberorum, servorum, dominorum officiis. Deinde proponit, quam acris pugna fidelibus sit proposita, quibus armis in ea utendum. Postremo Tychicum commendat.
1. Vos liberi, obedite vestris parentibus in Domino: id enim aequum est. 2. Honora tuum patrem atque matrem, quod primum est cum promissione praeceptum, 3. Ut tibi bene sit, et vivas in terra diu. 4. Vos patres, ne vestros irritate natos, sed eos in Domini disciplina ac monitis educate. 5. Vos servi, obedite vestris, quod ad corpus attinet, dominis, timide ac trepide, cum animi simplicitate, tamquam ipsi Domino: 6. Non ad oculum serviendo, ut hominibus placere conantes, sed ut Christi servi, Dei voluntatem obeuntes ex animo, 7. Cum benevolentia, servientes Domino, non hominibus: 8. Scientes fore, ut quod quisque boni fecerit, ejus a Domino praemium reportet, sive servus, sive liber. 9. Item vos domini, vices eis reddite, remissis minis, scientes, eorum et vestrum Dominum in caelis esse, qui nihil personis tribuat. 10. Ceterum, mei fratres, convalescite in Domino, ejusque virtutis robore 11. Induite divinam armaturam, ut possitis adgressiones sustinere diaboli: 12. Nec enim nobis lucta est adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi potentes tenebrarum hujus saeculi, adversus spiritus malitiae, qui sunt in rebus caelestibus. 13. Quamobrem sumite divinam armaturam, ut adverso tempore resistere, et confectis omnibus stare possitis. 14. State igitur accincti latera veritate, et justitiae loricam induti. 15. Pedibus calceatis alacritate evangelii pacis; 16. Adsumto in primis clipeo fiduciae, quo omnia mali ignea tela exstinguere poteritis. 17. Item salutis galeam sumite, et gladium spiritus, hoc est, divina dicta, 18. Omnibus precibus ac supplicationibus, animo precantes omni tempore, atque in id ipsum invigilantes summa cum perseverantia et supplicatione, quum pro omnibus sanctis, 19. Tum pro me, ut mihi detur oratio ad libere verba faciendum, declarando evangelii mysterio, 20. Pro quo legationem obeo in catena, ut id tam ingenue eloquar, quam debeo. 21. Ut autem vos quoque de me sciatis, quid agam, omnia vobis exponet Tychicus frater carissimus, fidusque minister in Domini negotio: 22. Quem ideo ad vos misi, ut, quo statu res nostrae sint, cognoscatis, utque vestros confirmet animos. 23. Pacem fratribus et caritatem cum fiducia opto a Deo patre, et Domino Jesu Christo. 24. Adsit Dei favor immortalis omnibus, Dominum nostrum Jesum Christum amantibus: Amen.
- Ad Ephesios missa est Roma per Tychicum.