Biblia Sacra interprete Sebastiano Castellione/Pauli epistola I ad Timotheum

Pauli apostoli epistola I ad Timotheum

 Pauli epistola II ad Thessalonicenses Pauli epistola II ad Timotheum 

Caput I recensere

Absolutum veri pastoris exemplar proponens, quum praecipua ejus functio sit in docendo, monet, ut rejectis vanis quaestionibus ea tradat, quae caritatem et fidem spirent. Ac ne contemptui sit sua auctoritas, qualis factus sit, per Dei gratiam honorifice praedicat.

1. Paulus, apostolus Jesu Christi, ex mandato Dei servatoris nostri, et Domini Jesu Christi, spei nostrae, 2. Timotheo, germano in fide filio, favorem, misericordiam, pacem a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo, Domino nostro. 3. Quemadmodum ego te Macedoniam proficiscens cohortatus sum, maneto Ephesi ,ut quibusdam denunties, ne aliam sequantur doctrinam, neve fabulas attendant, 4. Et antiquitates infinitas, quae potius quaestiones pariunt, quam divinam in fide instructionem. 5. Atqui praeceptionum finis est caritas, ex animo puro, bonaque conscientia, et fide non ficta proficiscens: 6. A quibus aberrantes quidam, in eam orationis vanitatem deflexerunt, 7. Ut velint legis esse doctores, quum nesciant, quid dicant, neque de quibus adfirment. 8. Scimus sane, bonam esse legem, si quis ea legitime utatur: 9. Hoc intelligens, justis non esse latam legem, sed sceleratis et contumacibus, impiis et improbis, irreligiosis et profanis, patricidis et matricidis, 10. Homicidis, impudicis, cinaedis, plagiariis, mendacibus, periuris, etsi quid aliud sanae doctrinae contrarium est, 11. Quae sita est in glorioso beati Dei evangelio, quod mihi commissum est. 12. Et gratiam habeo ei, qui mihi vires dedit, Christo Jesu Domino nostro, qui mihi tantum fidei habuerit, ut me huic ministerio praeficeret, 13. Qui prius eram in Deum maledicus, et infestus, et contumeliosus. Sed mei misertus est, quoniam ignarus feci, expers fidei: 14. Verum Domini nostri beneficium fuit excellentissimum, cum fide et caritate in Christo Jesu posita. 15. Certa res est, et omni approbatione digna, Christum Jesum in mundum venisse servatum sontes, quorum vel primus ego sum. 16. Sed ideo mihi tributa misericordia est, ut in me in primis exsereret Jesus Christus summam clementiam, ad eorum exemplum, qui ei fidem essent habituri ad vitam aeternam. 17. Regi autem saeculorum immortali, inadspectablil, soli sapienti Deo, honos et gloria in perpetua saecula: Amen. 18. Hoc tibi praeceptum commendo, fili Timothee, secundum praegressa de te oracula, ut quemadmodum ea postulant, praeclara fungare militia, 19. Fidem habens, bonam conscientiam: qua repulsa, quidam fidei naufragium fecerunt, 20. Quorum est Hymenaeus et Alexander, quos ego Satanae dedidi, ut dediscant impie loqui.

Caput II recensere

In precibus publicis vult omnes commendari Deo, idque duplici ratione. Inde omnes, cujuscumque loci sint, ad orationem invitat, et quo vestitu, quaque modestia mulieres in sacro coetu se gerere debeant, disserit.

1. Exhortor igitur primum omnium ut fiant supplicationes, preces, interpellationes, gratiarum actiones, pro cunctis hominibus, 2. Pro regibus et omnibus potestate pollentibus, ut tranquillam quietamque vitam agamus, cum omni pietate ac gravitate. 3. Hoc enim honestum est, nostroque servatori Deo acceptum, 4. Qui omnes homines servari vult, et ad veri cognitionem venire. 5. Unus enim Deus est, unus item sequester Dei et hominum, homo Christus Jesus, 6. Qui seipsum liberationis pretium pro cunctis dedit: quam ad rem suis temporibus testandam, ego praeco sum, et apostolus constitutus. 7. Verum dico per Christum, non mentior, magister alienigenarum fidelix atque verax. 8. Volo igitur, ut supplicent homines quovis in loco, attollentes pias manus, citra iram pravamque cogitationem. 9. Item, ut se mulieres modesto habitu cum verecundia et frugalitate comant, non cincinnis, aut auro, aut margaritis, aut sumtuoso vestitu: 10. Sed ut feminas decet, pietatem recte factis profitentes. 11. Mulier quiete discat, summa cum obedientia. 12. Mulieri quidem docere non permitto, nec auctoritatem sibi vindicare in virum, sed quietam esse. 13. Nam prior Adamus formatus est, deinde Eva: 14. Et Adamus non deceptus est: at mulier decepta delictum admisit: 15. Servabitur tamen per liberorum procreationem, si manserit in fide,et caritate, et sanctimonia cum frugalitate.

Caput III recensere

Episcopos, et diaconos christianos depingit, cum eorum uxoribus, liberis et familia. Et ecclesiam domum Dei nominat.

1. Certa res est: si quis episcopi munus expetit, rem bonam cupit. 2. Debet autem episcopus irreprehensibilis esse, unius uxoris vir, sobrius, frugi, modestus, hospitalis, aptus ad docendum: 3. Non vinolentus, non percussor, non sordidus, sed aequanimis, a jurgiis et avaritia alienus, 4. Suam domum bene administrans liberos habens dicto audientes, summa cum gravitate. 5. Quod si quis suam ipsius domum administrare nescit, quo pacto Dei ecclesiam procurabit. 6. Ne sit novitius: ne inflatus in diaboli criminationem incurrat. 7. Debet etiam honesto alienorum testimonio commendatus esse, ne in probrum diabolique laqueum incidat. 8. Itidem ministri sint graves, non bilingues, non vino nimis dediti, non sordidi, 9. In fidei arcano sibi bene conscii, 10. Atque hi prius probentur, deinde ministrent inculpati. 11. Uxores item graves, non calumniatrices, sobriae, fideles in omnibus. 12. Ministri sint singularum uxorum viri, liberos domosque suus bene regentes. 13. Nam qui recte ministrant, ii praeclarum sibi gradum faciunt, magnamque in fide in Christo Jesu collocanda libertatem. 14. Haec tibi scribo, sperans, me ad te venturum esse brevi, 15. Ut, si tardem, scias, quomodo sit in Dei domo versandum, quae est Dei viventis ecclesia veritatis columen atque firmamentum. 16. Et profecto magnum est pietatis arcanum: Deus apparuit in corpore, per Spiritum commendatus est, conspectus angelis, praedicatus gentibus, creditus in mundo, receptus in gloria.

Caput IIII recensere

Falsas doctrinas tam de conjugii et ciborum discrimine, quam prophanas damnat, commendat autem pietatis studium, et adsiduam scripturae lectionem.

1. Spiritus autem diserte dicit, fore, ut ultimis temporibus deficiant quidam a fide, spiritibus addicti fallacibus, daemoniorumque doctrinis, 2. Per simulationem hominum falsiloquorum, injustam habentium conscientiam; 3. Vetantium matrimonia contrahere, abstinere cibis, quos Deus creavit, ut eis cum gratiarum actione vescantur fidentes, qui verum intelligunt: 4. Videlicet omnia a Deo condita, esse bona, nihilque rejiciendum, quod cum gratiarum actione sumatur, 5. Quippe quod divinis verbis et supplicatione lustretur. 6. Haec tu fratribus proponens, bonus eris Jesu Christi minister, educatus in fidei verbis, bonaeque doctrinae, quam adsecutus es. 7. Profanas autem et aniles fabulas evita, ac teipsum ad pietatem exerceto. 8. Quum sit enim corporis exercitatio ad pauca utilis, pietas ad omnia utilis est, promissiones habens et praescentis et futurae vitae. 9. Certa res est et summa approbatione digna: 10. Nam ideo et laboramus, et probra patimur, quod spem habemus in vivente Deo, qui quum omnium, tum maxime fidentium hominum servator est. 11. Haec praecipito ac doceto. 12. Effice, ut nemo tuam iuventutem despiciat: quin fidentibus exemplo esto verbis, moribus, caritate, spiritu, fide, castitate, donec veniam. 13. Da operam lectioni, cohortationi, doctrinae. 14. Noli dotem negligere, qua praeditus es, quae tibi per oraculum collata est, quum quidem tibi manus imposuisset senatus. 15. Haec meditare, in his esto, ut in omnibus proficere videare. 16. Curam gere et tui ipsius, et doctrinae, in iisque persevera: hoc enim faciens, et te ipsum servabis, et auditores tuos.

Caput V recensere

Postquam modum monendi singulos praescripsit, de viduis agit, quae tunc in ecclesiae ministerium cooptabantur, inde ad presbyteros transit, et quaedam corporis valetudini servientia admiscet.

1. Seniorem ne objurgato, sed ut patrem exhortare: juniores ut fratres: 2. Seniores feminas ut matres: juniores ut sorores, summa cum castitate. 3. Viduas honora, quae vere viduae sunt. 4. Quod si qua vidua liberos habet, aut nepotes, doceat in primis suam familiam pietatem colere, parentibusque vicem reddere. Hoc enim honestum est, et Domino acceptum. 5. Vera quidem vidua et deserta, habet in Deo spem, vacatque supplicationibus et precibus noctes et dies: 6. At deliciis indulgens vidua, vivens mortua est. 7. Atque haec denuntiato, ut sint criminis expertes. 8. Quod si qua suorum, praesertim domesticorum curam non habet, ea fidem abnegavit, estque infidente deterior. 9. Vidua cooptetur non minor annis sexaginta, quae unius viri fuerit uxor, 10. A recte factis bene audiens, si liberos educavit, si hospitalitatem exercuit, si sanctorum pedes lavit, subvenit adflictis, si omnia recte facta persecuta est. 11. Juniores autem viduas repudiato. Nam postquam Christum repudiantes lascivire coeperunt, nubere volunt: 12. Eo damnandae, quod primam fidem fregerunt. 13. Adde, quod otiosae discunt pervagari domos: nec solum otiosae, verum etiam nugaces, et curiosae, loquentes, quae non debeant. 14. Itaque volo juniores nubere, liberis operam dare, regere familiam, nullam dare adversario occasionem criminandi. 15. Jam enim nonnullae ad Satanam desciverunt. 16. Si quis, aut, si quae fidens viduas habet, subveniat eis: neve gravetur ecclesia, ut veris viduis sufficiat. 17. Seniores, qui recte gubernant, gemino praemio adficiantur, praesertim qui in sermone doctrinaque elaborant. 18. Aiunt enim litterae: bovi trituranti os ne obturato: et dignus est operarius mercede sua. 19. Contra seniorem ne admiseris accusationem, nisi duo tresve testes sint. 20. Peccantes coram omnibus argue, quo ceteri metu adficiantur. 21. Obtestor in Dei, Dominique Jesu Christi, et lectorum angelorum conspectu, ut haec sine ullo discrimine exsequare, nihil per favorem faciens. 22. Manus nemini protinus imponito, neve aliena peccata participato. Te ipsum castum servato. 23. Ne amplius aquam bibe, sed exiguo vino utere propter tuum stomachum, et crebras infirmitates. 24. Nonnullorum hominum peccata perspicua sunt, et judicium anteveniunt: in nonnullis vero subsequuntur. 25. Itidem recte facta perspicua sunt, et quae aliter se habent latere nequeunt.

Caput VI recensere

Docet, quid servos deceat. Quam exitiosa pestis sit avaritia. Et postquam obiter de divitibus meminit, iterum prohibet Timotheo, ne se inanibus doctrinis impediat.

1. Quicumque sunt sub jugo servi, heros suos omni honore dignos existiment, ne Dei nomen et doctrina male audiat. 2. Qui vero fidentes habent heros, ne ideo contemnant, quia fratres sunt; sed potius serviant, quia fidentes, Deoque cari sunt, idem beneficium adepti. Haec doce, et exhortare. 3. Si quis diversam sequitur doctrinam, neque sanis Domini nostri Jesu Christi dictis, pietatisque doctrinae accedit, 4. Is inflatus nihil intellegit, sed morbo circa quaestiones et verborum certamina laborat: ex quibus oritur invidia, jurgium, maledicta, pravae suspiciones, 5. Ineptae disputationes hominum mente corruptorum, et veri expertium, pietatem pro questu habentium. A talibus abstineto. 6. Est vero quaestus magnus pietas, et sua sorte contentum esse. 7. Quum enim nihil in mundum attulerimus, profecto nihil auferre possumus. 8. Itaque alimenta et tegumenta habentes, iis contenti simus. 9. Qui vero ditescere volunt, incidunt in tentationem, et in laqueum, inque multas et insanas ac perniciosas cupiditates, quae homines in perniciem interitumque demergunt. 10. Radix enim omnium malorum est avaritia: cuius avidi quidam a fide aberrarunt, et sese in multos dolores induxerunt. 11. At tu, divine vir, haec fuge, justitiamque persequere, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12. Certa praeclarum fidei certamen: vitam prehende sempiternam, ad quam vocatus es, et praeclara professione coram multis testibus professus es. 13. Edico tibi in Dei conspectu, vitam dantis omnibus, itemque Christi Jesu, qui coram Pontio Pilato praeclara illa confessione verum testatus est, 14. Ut praeceptionem serves intemeratus ac irreprehensibilis, usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. 15. Quem adventum suis temporibus exhibebit beatus ille, solusque potens, regnantium rex, et dominantium Dominus, 16. Solus habens immortalitatem, lumen habitans inaccessum, quem hominum nullus neque vidit, neque videre potes, cui honor et imperium aeternum:Amen. 17. Iis, qui in hac vita divites sunt, denuntia, ne superbiant, neve spem habeant in incertis divitiis: sed in vivente Deo, qui nobis omnia large suppedtat ad fruitionem: 18. Ut benefaciant, ut recte factis divites, ut liberales sint atque largi, 19. Praeclarum sibi fundamentum in futurum congerentes, ut vitam adsequantur vere sempiternam. 20. O Timothee, depositum serva, abhorrens a profanarum vocum vanitate, et dissidiis ejus, quae falso nominatur scientia: 21. Quam profitentes quidam a fide aberrarunt. Absit tibi favor: Amen.

Scripta est Laodiceae, quae Pacatianae Phrygiae caput est