There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Exodus Numeri 

Ad Jovam munera. Ritus ac sacra in bove, ove, ave.

1. Vocavit autem Jova Mosem, et cum eo ex oraculi tabernaculo verba fecit ad hunc modum. 2. Edissere apud Israelitas his verbis: si quis vestrum Jovae munus adferet (hoc autem quum ex pecore facietis, ex bove et balante facitote) 3. si solidum sacrificium erit, munus ex bove, marem integrum adducito, eum ad ostium oracularis tabernaculi sistito, ad Jovae favorem sibi conciliandum: 4. victimaeque capiti manum suam imponito, ut ea supplicatione favor ei concilietur. 5. Tum bove natus ante Jovam immolator, ejusque sanguinem Aharonis filii sacerdotes adferunto, et eum circumspergunto super aram positam ad ostium oracularis tabernaculi. 6. Victima deglubitor et frustulatim dissecator. 7. Tum Aharonis pontificis filii ignem super ara statuunto, ligni struem in ignem excitanto: 8. ex frustis caput et sebum super ligna igni imposita congerunto. 9. Intestina autem et crura aqua laventur, et omnia sacerdos in ara adoleto, cujus cremandae victimae odore Jova deliniatur. 10. Sin ex balantibus erit munus, ex ovibus, aut capris, marem integrum ad solidum sacrificium adferto. 11. Isque ad latus altaris aquilonare ante Jovam immolator: sanguinem Aharonis filii sacerdotes super aram circumspergunto. 12. Victima in frusta dissecator. Caput et sebum sacerdos super struem igni in altari impositam statuito. 13. Intestina et crura aqua lavanto. Totum sacerdos libato et in ara adoleto, cujus solidi sacrificii odor Jovam deliniat. 14. Sin ex avibus solidum sacrificium Jovae faciet, de turturibus aut de columba natis adferto. 15. Id sacerdos ad aram sistito, ejusque caput extorqueto, et in ara adoleto: sanguis in costam altaris exprimitor: 16. ingluviem cum ipsis plumis eximito et apud aram ad orientem in cinerarium abjicito. 17. Corpus alis divellito, neque dividito, et in ara adoleto super strue rogali, ut ejus solidi sacrificii odore Jova deliniatur.

Caput II

recensere

Fertorum diversitas, libamina. Fermentum ac mel profana. Sal. Primitiae.

1. Si quis autem Jovae ferti munus offeret, ex simila libamen esto: eam oleo conspergito, et tus superimponito, 2. atque ad filios Aharonis sacerdotes adferto. Sacerdos inde plenum pugillum similaginis et olei cum toto ture comprehendito, et monumentum illud in ara adoleto, ut ejus flagrantiae odore Jova delectetur. 3. Reliquum ex ferto Aharoni et ejus natis cedat, ex Jovae re divina sacrosanctum. 4. Si ferti munus clibanarium facies, similagineae placentae sine fermento in oleo subactae et crusta non fermentata oleo illita sunto. 5. Sin patellarium, similagineum in oleo subactum non fermentatum esto. 6. Id in parvula frusta comminuito et oleo inspergito. Hoc fertum erit. 7. Sin sartaginarium facies, ex simila in oleo fiat. 8. Ex his factum fertum Jovae adferto, et pontifici offerto, qui porro pontifex id ad aram obmoveat, 9. et ex eo monumentum eximat, et inara adoleat, cujus flagrantiae odore Jova deliniatur. 10. Reliquiae ferti Aharoni et ejus natis cedunto, ex Jovae re divina sacrosanctae. 11. Omne fertum quod Jovae libabitis, sine fermento fiat: nihil enim vobis fas est aut ex fermento aut ex melle Jovae in re divina adolere. 12. Primigeniorum libamen Jovae libatote tantum: super ara quidem ad odoris suavitatem ne ponatur. 13. Omne tui ferti libamentum sale condito: tuum fertum sale foederis Dei tui ne defraudato, quin in omni tuo libamine salem libes. 14. Si vero de primitiis fertum Jovae obmovebis, de primore fructu igne tosto, de polenta contusa fertum primitiarum tuarum obmoveto: 15. oleum adhibeto: tus imponito: hujusmodi fertum esto: 16. ejus monumentum pontifex de illa polenta et oleo una cum toto ture comburito. Hujusmodi Jovae res divina erit.

Caput III

recensere

Salutaria sacra ex bove, ove, capra.

1. Si autem pro salute sacra faciet, si bubus faciet, marem feminamve integrum in conspectum Jovae adducito, 2. et sui muneris capiti manum imponito, idque in introitu ocularis tabernaculi immolator. Sanguinem Aharonis filii sacerdotes in aram circumfundunto. 3. Ipse ex hostia salutari Jovae in re divina obmoveto omentum et totos lactes et ambos renes una cum eorum adipe lumbis adhaerente, fibramque jecoris cum renibus exemptam. 4. Hoc Aharonis filii in ara adolento, super victimam rogali strui impositam, 5. cujus flagrantiae odore Jova deliniatur. 6. Quod si ovino caprinove munere Jovae sacra pro salute faciet, marem feminamve integrum adferto. 7. Si ovem adferet, eam ante Jovam sistito, capiti ejus manum imponito, 8. eamque ante oraculare tabernaculum mactato. Sanguinem Aharonis filii in aram circumfundunto. 9. Ipse ex hostia pro salute Jovae libato adipem, caudam totam a spina penitus revulsam, omentum et totos lactes, ambos renes cum eorum adipe lumbis adhaerente, 10. fibramque jecoris cum renibus exemptam. 11. Hoc pontifex in ara adoleto, Jovae dapem rei divinae. 12. Si caprinum munus erit, id ante Jovam sistito. 13. Ejus capiti manum imponito, idque ante oraculare tabernaculum mactato. Sanguinem filii Aharonis in aram circumfundunto. 14. Ipse ex eo Jovae libato omentum, et lactes totos, ambos renes cum eorum adipe, qui est super lumbis, 15. fibramque jecoris cum renibus exemptam. Haec pontifex in ara adoleto, 16. Jovae dapem rei divinae jucundi odoris, ut omnis adeps Jovae sit. 17. Hoc institutum in posterum, ubicumque habitabitis, tenetote, ne ullo adipe neve ullo sanguine vescamini.

Caput IIII

recensere

Pro sacerdote expiatio, pro noxa publica, pro honorato, pro incola privato.

1. Et haec Israelitis eloquere, inquit: 2. si quis quid per imprudentiam deliquerit, et aliquid illicitum contra quodlibet Jovae praeceptum fecerit, 3. si pontifex unctus deliquerit in noxiam populi, adferto pro illo a se commisso delicto taurum bovillum integrum Jovae ad piaculum. 4. Illum taurum ad ostium oracularis tabernaculi coram Jova sistito, ejus capiti manum imponito, et eum coram Jova mactato. 5. Sanguinem ipse pontifex unctus partim in oraculare tabernaculum inferto, 6. et digito suo illo sanguine intincto, septies ante Jovam contra siparium sanctuarii spargito: 7. partim imbuito cornua arae suffitus odorati coram Jova, quae est in oraculari tabernaculo: reliquum omnem tauri sanguinem effundito ad radicem arae victimariae, quae est in introitu oracularis tabernaculi. 8. Omnem autem piacularis tauri adipem ex eo detrahito: omentum et totos lactes, et ambos renes cum eorum adipe lumbis adhaerente, 9. fibramque jecoris cum renibus demptam, 10. quemadmodum detrahitur in bove pro salute immolando. Ea sacerdos in ara victimaria adoleto. 11. Corium autem tauri et totum corpus cum capite et cruribus et interaneis at que fimo, 12. denique totum taurum extra castra efferto in locum purum, quo ejicitur cinis, ibique eum super strue super cinerario igni cremato. 13. Sin autem cuncta Israelitarum res publica imprudens insciensque aliquid illicitum contra quodvis Jovae praeceptum fecerint et noxam contraxerint, 14. postquam commissum delictum innotuerit, tum civitas taurum bovillum pro delicto adferunto, et eum ante oraculare tabernaculum adducunto, 15. ejus capiti civitatis senatores manus suas coram Jova imponunto. Eum pontifex unctus coram Jova mactato. 16. Sanguinem partim in oraculare tabernaculum inferto, 17. et digito suo illo sanguine intincto septies coram Jova ante siparium irrorato: 18. partim imbuito cornua arae Jovae adpositae in oraculari tabernaculo. Reliquum omnem effundito ad radicem arae victimariae, quae est in introitu oracularis tabernaculi, 19. et detractum ex eo omnem adipem in ara adoleto. 20. Tauro facito item, uti faciet tauro piaculari, illisque veniam supplicando exorato. 21. Taurum extra castra efferto, eumque cremato item, uti cremaverit taurum priorem. Et haec quidem civitatis erit expiatio. 22. Si quis honoratus deliquerit, et aliquid illicitum contra quodvis Jovae Dei sui praeceptum inscienter fecerit, ita uti in noxa sit, ubi ei delictum ab ipso commissum innotuerit, 23. adducito munus suum, caprum, caprinum marem, integrum. 24. Ejus capiti manum imponito, eumque mactato in loco, in quo solent solidi sacrificii victimam coram Jova, quod sit piaculum. 25. Tum de sanguine piaculi pontifex digito sumito, et arae victimariae cornua imbuito: reliquum ad radicem ejusdem arae effundito. 26. Adipem omnem in ara adoleto, uti adipem sacrificii pro salute, et illi delicti veniam exorato. 27. Item si quis privatus homo per imprudentiam deliquerit, aliquid illicitum contra quodvis praeceptorum Jovae committendo, ita uti sese noxa obligaverit, 28. cognito delicto munus suum adducito, caprum feminam integrum, ad expiationem delicti a se commissi. 29. Ejus capiti manum imponito, eaque mactetur eodem in loco, ubi mactabitur solidi sacrificii victima. 30. Sanguine pontifex digito suo arae victimariae cornua inficito, reliquum omne ad arae radicem effundito. 31. Adipem omnem adimito, uti adimitur adeps ex hostia pro salute, et in ara pontifex adoleto, uti eo odore Jovam deliniat, proque illo supplicando ei veniam exoret. 32. Quod si ovem pro delicto adferet, feminam integram ducito, 33. ejus capiti manum imponito, eaque pro delicto immoletur in eodem loco, in quo immolatur solidi sacrificii victima. 34. Sanguine illius piaculi pontifex digito suo cornua arae victimariae imbuito, reliquum omne ad radicem arae effundito. 35. Adipem omnem detrahito, uti detrahitur adeps ovis in sacrificio pro salute. Ea in ara adoleto ad Jovae rem divinam, et pro illius commisso peccato supplicet, ut ei ignoscatur.

Culpae expiatio, et defraudatae consecratae rei. Pro in legem delicto.

1. Si quis deliquerit, ut si ad jusjurandum vocatus de re quapiam, cujus conscius sit, seu viderit ipse, seu aliunde didicerit, tamen non indicaverit, ita uti culpam commiserit: 2. aut si quis ullam rem immundam tetigerit, ut cadaver animalis immundi, ut cadaver pecoris immundi, ut cadaver serpentis immundi, et id inscienter, in quo inquinatus et in noxa sit: 3. aut denique si tetigerit quodvis hominis inquinamentum, quo inquinari possit, et id per inscitiam, quod quum resciverit, in noxa sit: 4. aut si quis inconsideratis verbis juraverit, sive ad malum, sive ad bonum, ad quidvis, in quo temere jurant homines, et id per inscitiam, quod ubi resciverit, in noxa sit ob aliquod illorum: 5. si noxam, inquam, commiserit in aliquo illorum, tum se in eo deliquisse confessus, 6. ducito pro illace culpa ad Jovam piaculum, pro delicto, quod commiserit, ovem, aut caprum feminam piacularem, et pontifex pro ejus peccato supplicet. 7. Quod si ejus facultas non erit adipiscendo pecori, adferto pro commissa culpa duos turtures aut duos columba natos ad Jovam, unum ad piaculum, alterum ad solidum sacrificium. 8. Eos ad pontificem adducito, qui eum, qui erit piacularis, priorem obmoveat, eique caput secundum cervicem intorqueat, neque avellat, 9. et de sanguine piaculari ad arae latus irroret: reliquum sanguinis ad imam aram effundat. Haec expiatio erit; 10. Alterum autem, ut ritus est, solidum faciat, et pro illius commisso delicto supplicet, ut ei remittatur. 11. Quod si ejus facultas non perveniet ad duos turtures aut duos columba natos, adferto libamen pro commisso delicto, siliginis ephi decimam partem, in quam neque oleo utatur, neque tus adhibeat, quoniam piaculum est. 12. Eam ad pontificem adferto. Pontifex ejus siliginis plenum suum pugillum sumito in monumentum, et in ara re divina Jovae adoleto (haec expiatio erit) 13. et pro illius commisso in aliquo illorum delicto supplicato, ut ei remittatur: libamen autem pontifici pro ferto erit. 14. Si quis autem (inquit porro Jova Mosi) crimen subiverit, Jovae sacris per imprudentiam defraudatis, 15. adducito pro noxa sua ad Jovam arietem integrum de pecore noxalem, qui aestimetur argenti siclis duobus, sacri ponderis. 16. Et quod de sacro detraxerit reddito, et praeterea quintam partem addito, et pontifici dato. Pontifex pro eo supplicato ariete illo noxali, ut ei remittatur. 17. Deinde si quis deliquerit, et aliquid illicitum contra quodlibet praeceptorum Jovae fecerit insciens, ut in noxa sit, culpamque subiverit, 18. ducito arietem integrum de pecore habita aestimatione pro noxa ad sacerdotem, qui supplicet pro commissa ab eo imprudentia, ut ei remittatur. 19. Haec procuratio erit commissae contra Jovam noxae.

Caput VI

recensere

Perjurii expiatio. Solidum sacrificium. Fertorum leges. Pro sacerdote libamina. Delictum expiandum. Piaculum non gustandum.

1. Item Mosem Jova sic adlocutus est: 2. qui deliquerit, et crimen in Jovam commiserit, commissumque aut depositum alteri abnegaverit, quive quid alteri eripuerit, aut fraudem fecerit, 3. aut invenerit amissum et abnegaverit, atque pejeraverit in uno quovis eorum, in quibus committendis homines delinquunt, 4. si deliquerit, inquam, et noxam contraxerit, reddito ereptum, aut fraudatum, commissum, aut repertum: 5. denique quidquid pejeraverit, reddito summam addita parte quinta, eamque rei domino reddito, quo die noxam procurabit; 6. proque sua noxa ducito ad Jovam arietem integrum de grege, habita aestimatione pro multa ad pontificem, illique pontifex apud Jovam veniam exorato uniuscujusvis rei, in qua multam commiserit. 7. Porro Aharoni et ejus natis hoc modo praecipito, inquit: 8. haec solidi sacrificii lex esto: 9. victima in rogo super ara esto totam noctem ad mane, igne arae in ea ardente. 10. Pontifex lineum indusium lineaque subligacula corpus indutus cinerem redactum ex incensione victimae ex ara tollito, et apud aram ponito. 11. Deinde depositis illis vestimentis, alia induito, et cinerem extra castra in locum purum exportato. 12. Ignis autem in ara inextinctus ardeto, struemque in ea sacerdos omnibus matutinis incendito, et victimam insuper ordinato, in eaque adipes victimarum pro salute adoleto, igni semper in ara inexstincto ardente. 13. Ferti autem lex haec esto: 14. qui de filiis Aharonis id coram Jova ante aram libabit, 15. sumito pugillum ejus videlicet de siligine ferti et oleo, et omne tus impositum ferto, eaque in ara ad odoris suavitatem adoleto, monumentum ad Jovam. 16. Reliquum ex ea Aharon et ejus filii comedunto, idque cum panibus sine fermento, in loco sacro, videlicet in atrio oracularis tabernaculi: 17. neve id cum fermento coquitor. Hanc ego portionem de mea re divina illis adsigno, quae sit sacrosancta, sive delictum sive noxa procuretur. 18. Hac vescuntor omnes Aharone nati mares, quod quidem institutum posteris vestris circa Jovae rem divinam aeternum tradatur, ut ea non nisi consecrati attingant. 19. De libamine autem Aharonis, aut ejus filiorum, inquit, quod Jovae libabunt quo die unguetur, sic accipe. 20. Decima pars ephi similaginis perpetuum fertum esto, cujus dimidium mane, dimidium vespere libetur: 21. ita ut in patella cum oleo paretur, et sic tostum fertum, et coctum atque comminutum, Jovae ad odoris suavitatem libetur. 22. Hoc pontifex in ejus locum unctus de filiis ejus facito, ita ut aeterno ritu Jovae totum adoleatur. 23. Atque etiam omne sacerdotis fertum solidum esto, neve comeditor. 24. Haec item Aharoni et ejus filiis exponito ad hunc modum, inquit: 25. haec piaculi lex esto: quo in loco immolabitur solidi sacrificii victima, inibi immolator piaculum ante Jovam, quod sit sacrosanctum. 26. Pontifex, qui expiabit, eo vescitor, et vescitor in loco sacro, in atrio oracularis tabernaculi. 27. Quisquis piaculi corpus attinget, consecrator. Quod si quod vestimentum ejus sanguine adspersum fuerit, vestimentum illud lavator in loco sacro. 28. Vas autem, in quo coctum fuerit, si erit fictile, frangitor: si aereum, detergitor et aqua abluitor. 29. Omnes mares de sacerdotibus eo vescuntor, ut quod sit sacrosanctum. 30. At nullum piaculum, de cujus sanguine illatum fuerit in oraculare tabernaculum ad supplicandum in sacrario, comeditor, sed igni cremator.

Caput VII

recensere

Sacrosancta noxa. Salutares hostiae. Adipis et sanguinis abstinentia.

1. Noxae autem haec lex esto: noxa sacrosancta est. 2. Quo in loco immolatur solidi sacrificii victima, inibi noxam immolanto. Ejus sanguinem pontifex in aram circumfundito. 3. Adipem omnem ex ea libato, caudam, omentum, 4. renes ambos et adipem, qui eis supra lumbos adhaeret, fibramque jecoris cum renibus ademptam, et ea in ara adoleto. 5. Hoc pro noxa Jovae sacrificium fiet. 6. Eo omnes mares de sacerdotibus vescuntor, et vescuntor in loco sacro, ut quod sacrosanctum fit. 7. Delicti et noxae legem unam habento. Pontifex, qui eo supplicabit, id habeto. 8. Et sane pontifex, qui alicujus solidum sacrificium faciet, pellem victimae, quam immolabit, sibi habeto. 9. Omne fertum clibano coctum, omneque sartaginarium aut patellarium, pontifex, qui id libabit, sibi habeto. 10. Omne autem fertum in oleo subactum et aridum omnes Aharonis filii pariter habento. 11. Hostiae autem, quam quis Jovae pro salute obmovebit, haec lex esto: 12. si gratitudinis ergo obmovebit, libato praeter hostiam gratitudinis placentas non fermentatas, in oleo subactas, et crustula sine fermento, oleo conspersa, tostamque similam: placentas in oleo subactas, 13. supra placentas panis fermentati libationem facito, praeter hostiam gratitudinis pro ejus salute. 14. Ex eo unum libato, ex tota libatione, exceptum Jovae: idque sacerdos, qui sanguinem victimae pro salute fundet, sibi habeto. 15. Carnem autem hostiae gratitudinis pro salute, quo die libabitur, comedunto, ex ea nihil reliqui in diem posterum faciunto. 16. Sin autem votivum aut voluntarium sacrificium faciet, quo die hostiam immolabit, comedunto, aut postridie reliquias comedunto. 17. Quod autem de carne hostiae in tertium diem superaverit, igni cremator. 18. Quod si comesum fuerit de carne hostiae pro salute die tertio, qui id libaverit, non litabit, neque id ei ducetur, sed erit tetrum: quique id gustaverit, poenas dabit. 19. Carne quoque, quae quid immundum attigerit, ne vescuntor, igni cremator: illa carne non nisi mundi vescuntor. 20. Si quis, dum erit in impuritate, gustaverit carnem hostiae Jovae pro salute factae, is de suorum numero tollitor. 21. Si quis post contactum aliquid impurum, sive ea impuritas hominis, sive bestiae immundae fuerit, aut quaecumque impurae rei foeditas est, gustaverit carnem hostiae Jovae pro salute factae, is de suorum numero tollitor. 22. Hoc quoque Israelitis ad hunc modum exponito, inquit: 23. Adipe bovis, aut ovis, aut caprae nullo vescimini. 24. Adipem morticini aut raptitii ad rem quamlibet adhibere liceto, vesci ne liceto. 25. Nam quisquis vescitur adipe pecoris, quo Jovae sacra facta fuerint, is qui vescetur, de numero suorum tollitor. 26. Sanguine nullo usquam vescimini, neu volucris, neu pecoris. 27. Quisquis ullum sanguinem gustaverit, is de numero suorum tollitor. 28. Haec quoque ad hunc (inquit) modum Israelitis dicito: 29. qui hostiam pro salute sua Jovae obmovebit, de ea pro salute hostia libamen suum Jovae dato, 30. et dato suis manibus Jovae rem divinam: videlicet adipem cum pectore, pectus ut Jovae porriciatur: 31. adipem pontifex in ara adoleto, pectus Aharon et ejus filii habento, 32. armum dextrum pontifici de hostiis pro vestra salute exceptum datote, 33. quem armum dextrum is de filiis Aharonis, qui sanguinem hostiae et adipem libabit, habeat sibi in portionem. 34. Nam pectus porrectitium et armum exceptitium ego sumo ab Israelitis de eorum pro salute hostiis, quae Aharoni pontifici et ejus filiis aeterno instituto ab Israelitis adsignem. 35. Atque haec quidem est unctio Aharonis et ejus filiorum ab Jovae re divina, quo die stati sunt ad gerendum sacerdotium Jovae, 36. quae Jova eis, in quem diem ungerentur, ab Israelitis adsignavit instituto perpetuo, et ad posteros quoque perventuro. 37. Haec lex est solidi sacrificii, ferti, expiationis, noxae, initiationis et sacrificii pro salute, 38. quam tradidit Jova Mosi in monte Sina, tum, quum in solitudine Sina Israelitis praecepta dedit de eorum muneribus Jovae obmovendis.

Caput VIII

recensere

Sacerdotum consecratio, oleum, taurus, arietes, azymi panes. Cremandae reliquiae.

1. Deinde Mosi praecepit Jova, 2. uti adhibito Aharone una cum ejus filiis vestibus et oleo unctorio, et piaculari tauro duobusque arietibus, et canistro panum sine fermento, 3. omnem multitudinem ante oraculare tabernaculum convocaret. 4. Id quod fecit Moses, sicut a Jova jussus est: convocataque concione pro oraculari tabernaculo, 5. eis, quae Jova fieri praecepisset, exposuit. 6. Deinde Aharonem et ejus filios produxit, eosque aqua abluit: 7. tum illi tunicam accommodavit, eumque cinctu succinxit, praeterea vestivit, ephodum imposuit, eumque ephodi textura illa subtili cinxit et eo amicivit. 8. Tum monile adjecit, et in monili posuit: CLARITAS ET INTEGRITAS. 9. Ejus capiti infulam imposuit, et in infula secundum frontem auream sacri coronamenti laminam, sicut jussus a Jova fuerat. 10. Deinde sumpto oleo unctorio tabernaculum et omnia, quae in eo tabernaculo continebatur, inunxit atque consecravit. 11. Tum de eo in aram septies effudit, aramque cum omni sua supellectile, et labrum cum suo scapo ad ea consecranda unxit. 12. Deinde oleo unctionis caput Aharonis perfudit, eumque ungendo consecravit. 13. Postea filios Aharonis produxit, tunicis ornavit, cinctibus succinxit, galeris obnupsit, quomodo a Jova fuerat ei mandatum. 14. Deinde taurum piacularem admovit: eum, quum ejus capiti Aharon et ejus filii manus imposuissent, 15. immolavit, sanguinem sumpsit, et eo cornua arae undique suo digito intinxit, atque eam expiavit: reliquum sanguinem ad arae radicem effudit, eamque lustravit, ut in ea supplicari posset. 16. Deinde sumpsit totos lactes, fibramque jecoris, et renes ambos cum eorum adipe, eaque in ara adolevit. 17. Taurum autem ejusque pellem et carnem et stercus igni cremavit extra castra, sicut ei Jova praeceperat. 18. Item produxit arietem ad solidum sacrificium, eumque, ubi ejus capiti manus suas imposuerunt Aharon et ejus filii, 19. mactavit: sanguinem in aram circumfudit, 20. arietem frustatim laceravit: caput, frusta, sevum adolevit, 21. intestina et crura aqua abluit, totumque arietem in ara adolevit. Hoc est solidum suavis odoris sacrificium: haec est Jovae res divina, qualem fieri Jova Mosi praecepit. 22. Deinde arietem alterum, videlicet initiatorium, produxit, cujus capiti ubi Aharon et ejus filii manus suas imposuerunt, 23. eum Moses immolavit, sumpsitque de ejus sanguine et eo infimam auriculam Aharonis dextram pollicemque tum manus tum pedis dextrum intinxit. 24. Tum Aharonis filios produxit, et eorum item auriculas infimas dextras pollicesque et manuum et pedum dextros sanguine intinxit, reliquum sanguinem in aram circumfudit. 25. Deinde sumpsit adipem et caudam totosque lacies, et fibram jecoris, et renes ambos cum suo pingui, et armum dextrum: 26. tum de canistro panum sine fermento Jovae adpositorum sumpsit placentam sine fermento unam, placentam panis oleo confecti unam, crustum unum, eaque adipibus et armo dextro imposuit, 27. omniaque palmis Aharonis et ejus filiorum imposuit, et coram Jova porrexit. 28. Deinde ex illorum manibus desumpta in ara adolevit super solidi sacrificii victima. Haec est initiatio ad odoris suavitatem: haec est Jovae res divina. 29. Postea sumpsit Moses pectus, idque ante Jovam porrexit, quam partem Moses ipse ex ariete initiatorio habuit, sicut ei praeceperat Jova. 30. Deinde sumpsit Moses de oleo unctorio, et de sanguine, qui erat super ara, eoque Aharonem cum suis vestimentis una cum ejus filiis eorumque vestimentis conspersit, et cum suis utrosque vestimentis consecravit. Tum eis ad hunc modum praecepit: 31. coquite carnem ad portam oracularis tabernaculi, et inibi eam comedire, panemque, qui est in canistro initiatorio, quemadmodum praeceptum mihi est, ut eo Aharon et ejus filii vescantur. 32. Reliquias autem carnis atque panis igni crematote. 33. Neve ex introitu oracularis tabernaculi disceditote per septem dies, donec peractum sit vestrae initiationis spatium: nam vobis septem diebus manus initiabuntur: 34. quod ut hodie fit, jussit Jova fieri, ad supplicandum pro vobis. 35. Manete autem in introitu tabernacularis oraculi interdiu noctuque per septem dies, et Jovae mandata conservate, ne morte plectamini: nam mihi ita praeceptum est. 36. Fecit igitur Aharon et ejus filii ea omnia, quae praeceperat Jova per Mosem.

Caput IX

recensere

Ad expiationem solidumque sacrificium ritus.

1. Ubi dies octava venit, convocavit Moses Aharonem et ejus filios et senatores Israelitas, 2. Aharonique mandavit, uti vitulum bove natum ad expiationem, et arietem ad solidum sacrificium sumeret integros, quos ante Jovam sisteret, 3. utque Israelitis mandaret, uti sumerent caprum ad expiationem vitulumque et ovem, anniculos, integros, ad solidum sacrificium, 4. bovemque item et arietem ad sacrificium pro salute: quibus coram Jova sacrificarent, fertumque in oleo subactum: eo enim die Jovam eis esse adpariturum. 5. Tum illi sumpserunt, quae jusserat Moses, in conspectu oracularis tabernaculi, accessitque coetus universus, et ante Jovam constitit. 6. Tum Moses, quid eis faciendum Jova praecepisset, exposuit: nam Jovae splendorem eis esse adpariturum. 7. Deinde Aharoni jussit, ut ad aram accederet, suumque piaculum et solidum sacrificium faceret, et pro se proque populo supplicaret, populique libationem procuraret, et pro eo supplicaret, quemadmodum praeceperat Jova. 8. Tum Aharon ad aram accessit, vitulumque sui piacularem immolavit, 9. et sanguine sibi a suis filiis subministrato digitum suum intinxit, et eo arae cornua imbuit: reliquum ad arae radicem effudit. 10. Adipem renesque et fibram jecoris ex piaculo in ara adolevit, sicut Mosi Jova praeceperat. 11. Carnem et pellem igni cremavit extra castra. 12. Tum victimam ad solidum sacrificium immolavit, sanguinemque sibi suppeditatum a filiis in aram circumfudit, 13. et victimam sibi ab iisdem cum frustis et capite traditam adolevit in ara. 14. Tum intestina et crura lavit, et ea super victima in ara adolevit. 15. Deinde populi munus protulit, caprumque populi piacularem cepit et immolavit: populumque expiavit, uti prius, 16. et productam solidam victimam fecit, uti ritus ferebat. 17. Deinde fertum libavit, et ex eo plenum volae suae in ara adolevit, praeter solidum sacrificium matutinum. 18. Tum immolavit bovem et arietem sacrificii pro salute populi, sanguinemque sibi a filiis suggestum in aram circumfudit. 19. Adipem bovis et arietis, caudam et omentum, atque renes et fibram jecoris, 20. adipes, inquam, pectoribus ab illis impositos adolevit in ara: 21. pectora autem et armum dextrum Jovae porrexit, sicut praeceperat Moses: 22. sublataque in populum manu ei bene precatus est, atque ita demum ab expiationis et solidi sacrificii et pro salute operatione descendit: 23. Tum ingressi sunt Moses et Aharon in oraculare tabernaculum, egressique populo bene precati sunt: adparuitque Jovae splendor universo populo: 24. et profectus a Jovae conspectu ignis, victimam in ara et adipes peredit: quo viso universus populus in faciem cum laeto clamore procidit.

Nadabi fratrisque mors. Obmutescens Aharon. Sacerdotum institutio.

1. Tum Aharonis filii, Nadabus et Abius, ceperunt suum uterque turibulum, igneque et suffimine imposito libaverunt coram Jove ignem alienum, illis injussu. 2. Itaque profectus a Jovae conspectu ignis, eos confecit, et in Jovae conspectu exanimavit. 3. Et Moses Aharoni: hoc illud est, quod praedixerat Jova, inquit, quum diceret, sese in iis, qui ad se accederent, effecturum in totius populi conspectu, ut augustus et gloriosus esse videatur. Aharon vero obmutuit. 4. Tum Moses evocavit Misaelem et Elisaphanem, Ozielis patrui Aharonis filios, eisque mandavit, ut accederent et cognatos suos ex conspectu sanctuarii extra castra auferrent: 5. id quod illi ex ejus mandato fecerunt, eosque cum tunicis sublatos ex castris exportarunt. 6. Deinde Moses Aharonem ejusque filios, Eleazarum et Ithamarum, ita commonuit: capita vestra ne tondete, neve vestibus este dissolutis, ne et ipsi morte poenas detis, et in universam rem publicam saeviatur: sed universum consanguineorum vestrorum Israelitarum genus deploret a Jova ustulatos. 7. At vos ab introitu oracularis tabernaculi ne abscesseritis, ne morte plectamini, qui quidem Jovae olei unctione delibuti sitis. 8. Haec illi ad praescriptum Mosis fecerunt. 9. Et Jova Aharoni praecepit, ne vinum, aut temetum biberet ipse, neve ejus filii in oraculare tabernaculum ingressuri, ne morte multarentur, utque id aeternum institutum posteris eorum traderetur: 10. tum ad sacrum a profano pollutumque a mundo discernendum: 11. tum ad instruendos Israelitas omnibus institutis, quae eis Jova per Mosem elocutus est. 12. Tum Moses ad Aharonem et Eleazarum Ithamarumque, reliquos ejus filios, inquit: sumite, quod ferti ex Jovae re divina reliquum est, idque sine fermento comedite, apud aram: nam sacrosanctum est, 13. ideoque vobis in loco sacro comedendum. Hoc enim tibi tuisque filiis de Jovae re divina decretum est: etenim ita mihi praeceptum est. 14. Pectus autem porrectitium armumque exceptitium comeditote in loco mundo, tu et tui filii atque filiae una tecum: nam ea tibi tuisque liberis decreta et adsignata sunt de sacrificiis Israelitarum pro salute. 15. Atmum receptitium pectusque porrectitium super adipum incensionem adferent, ad porriciendum ante Jovam, quod tibi tuisque filiis institutum sempiternum sit, quemadmodum praecepit Jova. 16. Deinde caprum piacularem requirebat Moses, et ecce deflagraverat: quare Elazaro et Ithamaro reliquis Aharonis filiis succensens, inquit: 17. cur non comedistis piaculum in loco sacro, quum sit sacrosanctum, vobisque adsignatum ad ferendum culpam rei publicae, proque ipsa re publica in Jovae conspectu supplicandum? 18. En non est ejus sanguis illatus in interius sanctuarium, quum illud debeatis in sanctuario comedere, sicuti praeceptum mihi est. 19. Cui Aharon: en, inquit, hodie suum piaculum et solidum sacrificium Jovae obmoverunt, et tamen haec mihi acciderunt: quid si piaculum hodie comedissem, an hoc Jovae placuisset? 20. Haec responsio Mosi satisfecit.

Caput XI

recensere

Ad cibum animalia, terrestria, aquatilia, volucria. Pollutiones tactu. Foeda bruta. Sanctitatis ex Deo regula.

1. Deinde Jova ad Mosem et Aharonem ita verba fecit: 2. adloquimini Israelitas ad hunc modum: haec sunt animalia, quibus vobis vesci fas erit. 3. De omni quadrupedum genere, quae quidem versantur in terris, quaecumque divisas ungulas habent et bisulca sunt, si ruminant, eis vescemini. 4. Sed sunt quaedam, quae vel ruminant, vel bisulca sunt, quibus vesci nefas, ut camelus: nam quum ruminet, bisulcus non est: hic vobis immundus esto. 5. Et cuniculus, nam ruminalis quum sit, bisulcus non est, hic vobis immundus esto. 6. Et lepus: ruminat enim, sed bisulcus non est: hic vobis immundus esto. 7. Et sus: nam quum et ungulam divisam habeat, et sit bisulcus, non ruminat: hic vobis immundus esto. 8. Horum carne ne vescimini, neve cadavera attingitote, sed immunda habetote. 9. Item de omnibus aquatilibus haec sunt, quibus vescemini. Quaecumque aquatilium pinnas habent, et squamas, sive in aqua stagnante degentia, sive fluvialia sint, eis vescivobis licebit. 10. Quae autem vel in aqua stagnante degentia vel fluvialia sunt, quae modo in aquis natent, et omnino animantia in aquis versantia, quae pinnas non habent et squamas, ea pro immundis habetote: 11. et ita pro immundis habetote, ut non solum carne eorum non vescamini, sed etiam a cadaveribus abhorreatis. 12. Omnia, inquam, non pinnata et squamosa aquatilia abhorretote. 13. De volucribus item haec abhorretote, et in abominandis habentes ne gustatote: aquilam, anatariam, haliaeetum, 14. milvum et vulturum genera 15. omniaque corvorum genera, 16. struthionem, harpam, larum, et accipitrum genera, 17. cuculum, mergulum, bubonem, 18. noctuam, ibim, pelicanum, 19. ciconiam, ardeolarum genera, picum et vespertilionem. 20. Omnia moventia volucria quadrupeda abhorretote. 21. Tantum de toto moventium alatorum quadrupedum genere eis vescimini, quae supra pedes crura non habent ad saliendum humi, quae quidem sunt haec: 22. locustarum, attelaborum, ophiomachorum et cicadarum genera. 23. At omnia humi serpentia volucria quadrupeda abhorretote, et ab his polluemini. 24. Quisquis eorum cadavera attigerit, pollutus esto ad vesperum. 25. Quisquis item cadavera eorum tulerit, vestimenta perluito, et ad vesperum pollutus esto. 26. Ac quaecumque bestiae pedes habent multifidos, neque visulcae sunt, neque ruminant, vobis immundae sunto: eas qui attigerit, immundus erit. 27. Omnia palmipeda ex omnibus quadrupedibus animalibus immunda habetote: eorum cadavera quisquis attigerit, pollutus esto ad vesperum: 28. et qui cadavera tulerit, vestimenta lavato, et ad vesperum immundus esto, haec vobis immunda sunto. 29. Atque haec de eis, quae humi gradiuntur, immunda habetote: mustolam, murem, 30. testaceorum genera, fibrum, chamaeleontem, stellionem, lacertam et bufonem. 31. Haec ex omni gradientium genere immunda habetote: haec quisquis mortua attigerit, immundus esto ad vesperum: 32. ex his mortuis in quamcumque rem aliquid illapsum fuerit, ea res immunda esto, quodcumque utensile ligneum fuerit, aut vestis, aut pellis, aut saccus, quodcumque fuerit idoneum ad aliquod opus, id in aquam immittitor, et ad vesperum immundum esto, atque ita mundum fiat. 33. Ac in quodcumque fictile vas aliquid de iis intro inciderit, quidquid in illo vase erit, immundum esto: ipsum autem vas frangunto. 34. Quidquid esculentum esui est, quod hujusmodi aqua pertigerit, immundum esto: et quicumque liquor potui est, quocumque in vase fuerit, immundus esto: 35. et quamcumque in rem inciderit aliquid de eorum cadaveribus, immunda esto. Clibani et solia diruuntor: nam immunda sunt et vobis in immundis habenda. 36. (Nam fontes quidem et putei, quae sunt aquae adfluentiae, munda sunt.) Qui illorum cadavera attigerit, immundus esto. 37. Et si de eorum cadaveribus deciderit aliquid in quamlibet sativam frugem, earum, quae seri solent, ea munda esto. 38. Sed si in frugem aqua conspersam aliquid de illorum cadaveribus deciderit, immunda esto. 39. Quod si aliqua bestia earum, quae vobis esui sunt, emortua fuerit, qui ejus cadaver attigerit, pollutus esto ad vesperum: 40. et qui de cadavere comederit, vestimenta lavato, et ad vesperum pollutus esto: et qui cadaver tulerit, vestimenta lavato, et ad vesperum pollutus esto. 41. Quidquid humi repit, abhorrendum esto, vesci ne liceto. 42. Quidquid in ventrem ambulat, quidquid quadrupes aut multipes humi repit, eo ne vescimini: spurcum est. 43. Vos ipsos ullo reptilium ne spurcatote, aut polluitote, sed vos illis pollui existimatote. 44. Debetis enim, quemadmodum ego Jova Deus vester sanctus sum, vos quoque sanctitati studere, sanctique esse, neque ullo humi serpentium reptilium coinquinari. 45. Debetis, inquam, sicut ego Jova, qui vos ex Aegypto, ut vobis Deus essem, eduxi, sanctus sum, vos etiam sancti esse. 46. Et haec quidem lex est pecorum, volucrum et omnium in aquis natantium animalium, omniumque humi repentium, 47. ad discernendum purum ab impuro: animaliaque, quibus vesci licet, ab eis, quibus vesci nefas.