There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Argumentum in Judices

recensere

Judaei in Chananaeos. Hierosolyma expugnatio, & Bethel. Israelita idololatra. Debora vates. Sisara nex. Madianitae in Israelitas. Ad Gedeonem Angelus. Idem Gedeon in Madianitas caesos. Fratricida filius Gedeonis. Sichemitarum aerumnae. Israelitarum calamitates. Immolata Jephthae filia. Samsonis vita, gesta, enervatio, mors. Benjamitae in Israelem. Jabensium excidium.

Israelitae ad Jovam. Hostes ab illis caesi Hierosolymae et Bethel expugnatio.

1. Post mortem Josuae consuluerunt Israelitae Jovam, quinam suorum primi bellum Chananaeis inferrent. 2. Quibus quum Jova Judaeos respondisset, his enim se terram illam dedere, 3. Asciverunt Judaei in sortem suam, Simeonios fratres suos, ad bellum Chananaeis inferendum, sese illorum sorti vicissim adfuturos polliciti: 4. Cumque eis profecti Jova Chananaeos et Pheresaeos in eorum manum tradente: decem hominum milia apud Bezec occiderunt. 5. Nactique Adonibezecum apud Bezec, commissa cum eo pugna, Chananaeos et Pherezaeos fuderunt, 6. Fugientemque Adonibezecum persecuti, comprehenderunt, et ei manuum pedumque pollices amputarunt, 7. Quum quidem illi dixit, septuaginta se regulos habuisse, qui manuum pedumque pollicibus mutilati, micas sub sua mensa colligerent: ergo ut fecerat ipse, ita sibi divinitus fieri: deductusque ab eis Hierosolymam, ibi mortuus est.

8. Judaei autem illato Hierosolymis bello, ea ceperunt, ferroque vastarunt, et urbem igni incenderunt. Deinde descenderunt ad oppugnandum Chananaeos montanos, et inferioris tractus incolas: 9. Aggressique Chananaeos Hebronis incolas (quae Hebron olim Cariatharba dicta est) 10. Sesaim, Ahimanem et Tholmaim occiderunt, 11. Inde adorti sunt incolas Dabiris, quod olim Cariatsepher appellatum est, 12. Ubi Calebus Axam filiam suam in matrimonium spopondit ei qui Cariatsepher superasset atque cepisset, 13. Idque cepit Othoniel Cenezi fratris Chalebi natu minoris filius, itaque filius filiam Axam duxit uxorem. 14. Haec in itinere quum viro persuasisset, ut a patre suo agrum peteret, gemebat ex asino: 15. Et Chalebo quarenti quid haberet, ab eo in beneficii loco petivit, ut quum sibi siticulosam terram dedisset, etiam aquationem daret. Itaque Chalebus ei et superiorem et inferiorem aquationem dedit.

16. Cenis autem soceri Mosis filii, ab oppido palmarum cum Judaeis in Judaeae solitudinem ab Aradi meridie positam profecti sunt, ibique cum illis habitarunt. 17. Igitur Judaei cum Simeoniis fratribus suis Chananaeos Sephati incolas invaserunt, eisque superatis oppidum funditus everterunt, Hormamque nominarunt. 18. Ceperuntque Judaei Gazam, Ascalonem, et Accaronem, earumque fines: 19. Et, adjuvante Jova, montana occuparunt. Nam vallis quidem incolas, qui ferreis utebantur curribus, exturbare nequiverunt. 20. Calebo autem ex Mosis mandato Hebronem dederunt, qui illinc tres Enaquinos expulit. 21. At Hierosolymitanos Jebusaeos non ejecerunt Benjamitae. 22. Itaque manent Jebusaei cum Benjamitis Hierosolymae usque in hunc diem.

23. Josephi quoque posteri Bethel, favente Jova, adorti sunt, cujus olim nomen fuerat Luza: 24. In qua exploranda custodes hominem quendam conspicati ex oppido egredientem, 25. Jusserunt ut sibi oppidi ingressum ostenderet, sese ejus miserturos: ostensoque ab illo introitu, oppidum ferro vastarunt, illo cum sua cuncta cognatione dimisso: 26. Qui in terram Hettaeorum profectus, oppidum extruxit, Luzamque nuncupavit, quod nomen adhuc manet. 27. Sed Bethsanem, Thanachum, Dorios, Jeblamenses et Maggedonenses, eorumque municipia non occupaverunt Manassenes, ausique sunt Chananæi fines illos incolere. 28. Quamquam superiores facti Israelitae illos tributarios fecerunt, sed non expulerunt.

29. Ephraimitae quoque Gazerenes Chananæos non ejecerunt: manentque inter eos Chananæi Gazerae, sed tributum pendentes.

30. Neque Zabulonii Cetronenses et Nahalolenses; manentque apud eos Chananæi, quanquam sub tributo.

31. Neque Aseriani Acconenes, neque Sidonios, neque Ahalabenes, neque Axibenes, neque Helbanos, neque Aphecenes, neque Rohobenses: 32. Habitantque Aseriani inter Chananaeos incolas, quippe quos non expulerint.

33. Nephthalenses non exegerunt Bethsemenses, neque Bethanathenses: habitantque inter Chananæos incolas, tametsi Bethsemenses Bethanathensesque tributarios habent. 34. Danios autem Amorraei compulsos in montana, non siverunt in valles descendere, 35. Ausique sunt tenere montem Harem, Ajalonem et Salebim: quam Josephaeis praevalentibus, facti sunt tributarii. 36. Comprehenduntur autem Amorrhaeorum fines, qua regio patet a clivo, scorpionum supra rupem.

Caput II

recensere

Contra Israelitas Jovae nuntius. Illorum idololatria.

1. Contra Israelitas Jovae nuntius a Galgalis ad Bochos, atque ita locutus est, "Ego vos ex Aegypto eductos in terram introduxi, quam majoribus vestris juraveram: 2. Et quidem statueram initum vobiscum foedus nunquam rumpere, si modo vos quoque nullo cum incolis icto foedere eorum aras dirueretis. 3. Sed vos mihi non obtemperastis. Itaque quoniam istud fecistis, ego vicissim decrevi eos vobis non expellere, ut et ipsi vos exstimulent, et eorum dii vobis detrimento sint.” 4. Haec ad omnes Israelitas eloquente Jovae nuntio, illi sublata voce in ploratum eruperunt. 5. Atque inde locum illum Bochos nomine vocarunt, et illic Jovae sacrificarunt.

6. Igitur dimissi a Josua Israelitae, quum in sui quisque patrimonii possessionem venissent, 7. Jovam coluerunt toto tempore Josuae, seniorumque qui Josuae superstites, tanta illa Jovae erga Israelitas facinora viderant.

8. Sed mortuo Josua Nunis filio, Jovae servo, annos nato decem supra centum, et in suae possessionis finibus sepulto, 9. Thamnatare in monte Ephraimitico, ad septentrionem montis Gaasi. 10. Nec non toto illo genere vita defuncto: extitit post illos aliud hominum saeculum, quod et Jovam et Jovae erga Israelitas facta ignoraret. 11. Itaque offenderunt Israelitae Jovam, Baalesque coluerunt, et omisso Jova majorum suorum Deo, a quo fuerant educti ex Aegypto. 12. Deos alienos, videlicet finitimarum gentium, secuti, adorarunt atque ita offenso relictoque Jova, Baalem et Astarothum coluerunt.

13. Quare iratus in Israelitas Jova, tyrannis eos diripiendos tradidit, et finitimis hostibus ita addixit, ut eis jam resistere non possent. 14. Ac quocumque exirent, Jovae manum infestam haberent, ut ipse Jova praedixerat, futurumque juraverat.

15. Quumque eis ita pressis Jova praesides suscitarent, qui eos a tyrannorum injuria defenderent, ne praesidibus quidem obtemperabant. 16. Quin sese diis alienis prostituerent, eosque adorarent, statim a majorum moribus, atque ab exequendis Jovae praeceptis degenerantes.

17. Quod si quo praeside suscitato, Jova eos, praesidem adjuvans, ab hostium injuria toto praesidis tempore vindicaverat, flexus videlicet eorum gemitu, quem tyrannorum crudelitas exprimeret. 18. Tamen praeside mortuo, patres suos iterum perversitate superabant, deorum alienorum servitium cultumque sequentes, neque a pertinacibus suis studiis moribusque desciscentes.

19. Quamobrem iratus Israelitis Jova, decrevit, quoniam homines illi, violato foedere, quod sibi cum illorum majoribus intercedebat, sibi dicto audientes non fuissent, 20. se quoque neminem eis expellere gentium illarum, quas moriens Josua reliquisset, 21. ut ita Israelitarum periculum faceret, an more majorum ex Dei praescripto viverent, an contra, 22. hanc ob causam gentes illas exturbare distulerat, neque eas Josuae subdiderat.

Caput III

recensere

Nationes ab Israelitis non victae. Hi deastrorum cultores. Eglonis per Aodum nex.

1. Sunt autem hae gentes, quas omiserat Jova, Israelitarum per eas tentandorum gratia, quicumque illa tot Chananaica proelia nescirent: 2. Videlicet ut discerent Israelitarum soboles ignotum sibi antea bellum gerere. 3. Quinque Palaestinorum praefecturae, omnesque Chananaei et Sidonii et Hevaei, Libani montis incolae, a monte Baalhermone ad Hematham usque. 4. Hi ad explorandos Israelitas relicti fuerunt, ut sciretur, an Jovae praeceptis, quae eorum majoribus per Mosem tradiderat, obtemperarent.

5. At Israelitae inter Chananaeos, Hettaeos, Amorraeos, Pherezaeos, Hevaeos et Jebusaeos agentes, 6. Illorum filias sibi uxores ducere, suas illorum filiis vicissim nuptum dare, illorumque deos colere, 7. et Jova Deo suo suis flagitiis offenso, et oblivioni tradito, Baalibus et Astarotho servire.

8. Quibus rebus indignatus in Israelitas Jova, eos Chusanrishathaimo Mesopotamiae regi addixit.

9. Huic, quum octo annos servivissent, Jovam invocarunt, qui eis defensorem suscitato subvenit, Othoniele Cenezi fratris Chalebi minoris filio, 10. Is Jovae spiritu praeditus, Israelitis praefuit, et ad bellum egressus, Chusanrishathaimum Mesopotamiae regem, sibi a Jova in potestatem datum, superavit, atque ita otium fuit annos quadraginta.

11. Sed mortuo Othoniele Cenezi filio, Israelitae denuo Jovam offenderunt; 12. Qui eorum sceleribus motus, Eglonem Moabitarum regem adversus eos confirmavit: 13. Qui ascitis Ammonitis et Amalechitis, Israelitas adortus vicit, urbemque palmiferam occupavit. 14. Huic Egloni, quum annos octodecim servivissent, Jovam implorarunt, 15. Qui eis defensorem suscitavit Aodum Gerae filium, Jeminis nepotem, hominem sceavam.

16. Hic, quum per eum munus ab Israelitis Egloni Moabitarum regi mitteretur, sicam sibi fecit ancipitem brevem, qua sub veste accinctus ad femur dextrum, 17. Munus Egloni, homini perquam obeso, obtulit. 18. Eo oblato, deducit eos, qui munus attulerant. Ipse a simulacris, quae erant apud Galgala, reversus, sic Egloni dicit, 19. "Habeo ad te quiddam arcanum, rex." 20. Quumque ille solitudinem imperasset, et omnes, qui aderant, ab eo exiissent, Aodus ad eum solum in aestivo cenaculo sedentem accedit, seque ad eum divinum habere mandatum denuntiat. 21. Quumque ille de solio surrexisset, Aodus capit sinistra manu sicam, ex dextro femore, et ventrem illius tanta vi transverberat, 22. Ut adacto post mucronem capulo, et ferro adipe obstructo, quum Aodus sicam de ventre non extraxisset, stercus erumperet. 23. Deinde clauso atque obserato cenaculi ostio, per ambulacrum egreditur. 24. Eo egresso, accedunt regis asseclae, et animadverso cenaculi ostio obserato, arbitrabantur, regem in cenaculi conclavi purgare alvum. 25. Sed, quum jam eos morae taederet, neque ille ostium aperiret, clavem sumunt, et, aperta janua, dominum suum humi jacentem exanimum adspiciunt.

26. At Aodus, cunctantibus illis, evadit, praeteritisque simulacris, ut ad Seiratham pervasit, tubam in monte Ephraimitico sonat: 27. Devocatisque de monte Israelitis, ipse dux eorum cohortatur, ut se sequantur: 28. Hostes enim Moabitas eis a Jova in manum tradi. 29. Ita eum secuti vada Jordanis occupant, qua trajectus est in Moabitas, neque quemquam transire sinunt, eoque tempore occiderunt Moabitarum circiter decem millia, praecipuos omnes et potentes, neque quisquam effugit. 30. Ita subactis eo die sub Israelitarum potestatem Moabitis, fuit otium annos octoginta.

31. Post hunc fuit Samgar, Anathi filius, qui et ipse Israelitas defendit, caesis baculo, quo boves stimulantur, sexcentis Palaestinis.

Caput IV

recensere

Vates Debora jus dicens. Jael Sisaram necans.

1. Sed Ado mortuo, Jova iterum Israelitarum facinoribus offensus, 2. Eos addixit Jabini Chananaeo regi Hasore regnanti, cujus dux exercitus Sisara, Harosethi Gojorum habitabat, sub quo Israelitae Jovam invocarunt. 3. Is enim nongentos habens currus ferreos, Israelitas viginti jam annorum tyrannide opprimebat.

4. Ea tempestate Debora, mulier vates, Lapidothi conjux, Israelitis praesidebat, 5. Habitans sub palma Deborae, inter Hormam et Bethel, in Ephraimitico monte, ab eaque jus petebant Israelitae. 6. Haec Baracum, Abinoami filium, a Cedesa Nephthalensium arcessito, eo sic egit, "Imperat tibi Jova Deus Israelitarum, ut eas ad habendum delectum in Thabore monte, deque Nephthalensibus et Zabuloniis decem hominum millia compares: 7. Sese enim tibi Sifaram Jabinii exercitus ducem, una cum suis curribus et copiis, ad fluvium Cisonem pertracturum, et in potestatem esse traditurum." 8. Cui Baracus, "Si tu me comitaberis," inquit, "ibo: sin non comitaberis, non ibo." 9. Et illa, "Equidem te comitabor," inquit, "verumtamen non tuum erit istius expeditionis decus: nam in feminae manum addicet Jova Sisaram." Tum profecta est Debora cum Baraco Cedesam. 10. Et Baracus, convocatis ad Cedesam Zabuloniis et Nephthalensibus, profectus est, decem hominum millia ipse dux agens, comitante Debora. 11. Heber autem Cenaeus, a Cenaeis Hobani soceri Mosis posteris cognatis suis divisus tabernaculum tetenderat ad quercum in Sennimo apud Cedesam.

12. Igitur ubi Sisarae nuntiatum est, Baracum, Abinoami filium, in Thaborem montem adscendisse, 13. Omnes suos currus, videlicet nongentos ferreos, omnesque suas copias, ab Harosetho Gojorum ad fluvium Cisonem cepit. 14. Et Debora Baracum monuit, ut proficisceretur: eum enim diem esse, quo Jova Sisaram in ejus potestatem redigeret, et ei sine dubio praeiret. 15. Tum Baracus de Thabore monte descendit, decem hominum millibus eum subsequentibus. Et Jova Sisaram, omnesque ejus currus et aciem armis ante Baracum ita conturbavit, ut ipse Sisara de curru descenderet, pedibusque fugeret. 16. Baracus autem currus et agmen ad Harosethum Gojorum persecutus est, ferroque caesae sunt ad unum Sisarae pedites. 17. Ipse Sisara autem pedibus fugit ad tabernaculum Jaelis, uxoris Hebris Cenaei. Erat enim pax inter Jabinem Hasoris regem et Hebris Cenaei domum.

18. Et Jael ei obviam egressa, ita dixit, "Deflecte, domine, deflecte ad me, ne metue." Quumque ille ad eam in tabernaculum deflexisset, illa eum lodice operuit. 19. Poscentique aquam ad bibendum, quod se sitire diceret: illa aperto lactis sinu, potum dedit eumque operuit. 20. Atque ille ei praecepit, ut pro tabernaculo astaret; ac si quis veniret, qui ab ea quaereret, numquis illic esset, negaret. 21. At Jael Hebris uxor tabernaculi clavum sumit, sumptoque manu malleo, ad eum tacite accedit, eique tempus clavum transadigit, et eum terrae affigit, oppressumque somno et lassitudine interficit. 22. Deinde supervenit Baracus, qui Sisaram persequebatur, cui Jael in occursum egressa, ita loquitur, "Ades huc, ostendam tibi, quem tu quaeris hominem." 23. Atque ille ad eam ingressus, animadvertit Sisaram prostratum exanimem, clavo in ejus tempore defixo. 24. Atque ita depresso divinitus eo die Jabine Chananaeo rege, superiores facti Israelitae, deinceps eum magis magisque urgebant, donec eum tandem everterunt.

De victoria Deborae carmen.

1. Atque eo die Debora et Baracus Abinoami filius in hunc modum cecinerunt:

2. "Ob vindicatas Israelitarum injurias, ob voluntarium exercitum gratias agite Jovae. 3. Audite reges, attendite principes: ego Jovam, ego canam, cantabo Jovam Deum Israelitarum. 4. Te, o Jova, prodeunte de Seire, te ex agro procedente Idumaeo, terra concutiebatur: caeli destillabant: nubes aquam effundebant: 5. Montes liquescebant in adventum Jovae, Sina ille in adventum Jovae, Dei Israelitarum. 6. Tempore Samgaris Anathi filii, tempore Jaelis, desolatae erant viae, viatoribus per devia facientibus iter: 7. Desolati erant apud Israelitas pagi: desolati erant, donec exstiti Debora, exstiti mater in Israelitis. 8. Qui simul atque deos alienos elegerant, ita se portis continebant, ut in quadraginta millibus Israelitarum neque clipeus exstaret, neque jaculum. 9. Mihi cordi sunt antistites Israelitarum: o voluntarii milites, agite Jovae gratias. 10. Qui nitidas equitatis asinas, qui in judiciis praesidetis, qui iter facitis, disserite de sagittariorum inter aquaria strepitu: 11. Ibi praedicentur virtutes Jovae, virtutes paganae apud Israelitas praestitae. Jam tandem ad portas populi Jovae descendatur. 12. Eia, eia, Debora, eia, eia, dic carmen: age Barace, abige captivos tuos, Abinoami fili: 13. Jam tandem imperent reliqui nobiles homines: Jova nobis imperet per fortissimos, quorum radix est ex Ephraimitis. 14. In valle posterior fuisti, o Benjamita, tuis popularibus: ex Machire descenderunt imperatores, et ex Zabulone, qui litteraturae sceptrum teneant. 15. Et quidem dux noster apud Issacharianos cum Debora, itemque cum Issacharianis, Baracus in vallem pedes missus est. Apud rivos, o Rubenitae magni, imperiosae mentis, 16. Quid sedistis inter sarcinas ad audiendum gregum balatum: apud rivos, o Rubenitae magni, mente sagaces? 17. Cur Galaaditae trans Jordanem se tenuerunt? et Danii cur in navibus morati sunt? cur Aseriani ad litus maris sedentes, apud suas se ruinas continuerunt? 18. Zabulonii homines vitam suam morti objecerunt, et Nephthalenses in editis camporum locis. 19. Ergo, quum venissent reges pugnaturi, commisso a regibus Chananaeis proelio apud Thanacum, ad aquas Mageddonias: 20. De caelis, nullo accepto pecuniae stipendio, pugnatum est: ipsa sidera suis ex curriculis cum Sisara dimicarunt. 21. Illos Cison fluvius abripuit: fluvium antiquum, fluvium Cisonem pervade anime mi fortiter: 22. Ibi equorum obtusae sunt ungulae: tanta, tanta erat rectorum eorum incitatio.

23. Exsecramini Merozam (jubet Jovae nuntius) execratione prosequimini Merozenses, qui non venerint in auxilium Jovae, in auxilium Jovae inter fortes.

24. Tu laudabilissima mulierum es, Jael Hebris uxor Cenaei, mulierum in tabernaculis degentium laudabilissima.

25. Aquam petenti lac dedit in phiala nobili: butyrum praebuit. 26. Alteram manum clavo, dextram autem malleo admovit fabrili: tundensque caput Sisarae perculit, et vulnere tempora perfodit.

27. Ille inter ejus pedes labefactus est, cecidit, jacuit. Inter ejus pedes labefactus cecidit: ubi labefactus est, ibidem perditus cecidit. 28. Per fenestram prospiciens vociferatur mater Sisarae per transennam: cur adventum differt currus illius? quid morantur progressus quadrigarum? 29. Nimirum praedam nacti dividunt (respondent ejus sapientes mulieres primariae, aut etiam suos ipsa sermones alternans) puellam puellarem in singula capita: 30. Praedam versicolorem Sisarae; praedam versicolorem intertextam: versicolorem intertextam, quae collo sit exuvium.

31. Sic pereant omnes hostes tui, Jova: tui autem amantes, similes sint exorientis cum sua virtute solis.”

Caput VI

recensere

Sub Madianitarum imperio Israelitae. Ad Gedeonem angelus. Inter bos colloquium. Gedeon in deastros. Ad eundem ostentum.

1. Ita otium fuit annis quadraginta. Deinde offensus ab Israelitis Jova, eos Madianitarum potestati septenno subjunxit: 2. Qui eis ita superiores fuerunt, ut Israelitae Madianitarum metu speluncis sese montanis antrisque et munitis locis continerent. 3. Atque ubi sementem fecerant Israelitae, invadebant eos Madianitae, et Amalechitae, atque orientales: 4. Factisque adversus eos castris, ejus terrae fruges ad Gagam usque sic depopulabantur, ut neque victum in Israelitarum finibus, neque pecus, neque boves, neque asinos relinquerent. 5. Etenim cum suis pecudibus et tabernaculis (quorum tantus erat, quantus est locustarum, numerus) veniebant, et innumerabili hominum camelorumque multitudine terram vastando pervadebant. 6. Ita vehementer attenuati a Madianitis Israelitae Jovam invocarunt: 7. Quibus propter Madianitas invocantibus, ille hominem vatem misit, 8. Qui eis demonstraret, ut Jova Israelitarum, Deus eos ex Aegypto eduxisset, et ex domo servitutis eripuisset, ab injuria Aegyptiorum, omniumque, qui in eos tyrannidem exercebant, liberatos, 9. Illisque ipsorum causa exturbatis, eorum terram dedisset, 10. Seque Jovam Deum esse ipsorum confirmavisset, modo ne deos Amorraeorum revererentur, quorum in terra habitarent: sed eos sibi dicto audientes numquam fuisse.

11. Deinde Jovae angelus venit, seditque sub quercu Jovae Abiezeriani apud Ephram posita: et Gedeoni illius fiilio triticum in torculari ad effugiendos Madianitas trituranti, apparuit, et eum sic est allocutus, 12. "Adest tibi Jova, miles fortissime." 13. Cui Gedeon, "Quaeso te, Domine," inquit, "si nobis adest Jova, cur haec omnia nobis accidunt? aut ubi sunt tot ejus miracula, nobis a majoribus nostris enarrata, dicentibus, nos esse a Jova eductos ex Aegypto: quum nos nunc Jova deseruerit, et Madianitis in potestatem tradiderit?" 14. Tum Jova ad eum conversus, "Vade," inquit, "cum tuo isto robore, et Israelitas a Madianitarum injuria defende: ego te mitto." 15. Et ille, "Quaeso, Domine" inquit, "quonam pacto Israelitas defendam, homo non tantum tenuissimae Manassensium praefecturae, sed etiam domi paternae minimus?" 16. Cui Jova, "Meo," inquit, "praesidio Madianitas ad unum occides." 17. At ille, "Quaeso," inquit, "si quid apud te valeo, ut mihi signo aliquo ostendas, quisnam sis, qui mecum loquare. 18. Noli hinc discedere, donec ego ad te redeam munusque meum afferam, et tibi apponam." Et ille, "Praestolabor," inquit, "reditum tuum." 19. Tum Gedeon ingressus, haedum parat, et ephi farinae non fermentatae, positaque in canistro carne, et in olla jure, egredditur ad illum sub quercum, eique offert. 20. Et Dei angelus, "Pone," inquit, "carnem et panes infermentatos in hoc saxo, et jus effunde." 21. Quod quum ille fecisset, Jovae angelus protenta, quam manu gerebat, virga, ejus capite carnem tetigit et panes, et ignis de rupe exortus carnem panesque consumpsit, et angelus ab illius oculis evanuit. 22. At Gedeon, animadvertens esse Jovae angelum, dixit, "Hei mihi, Domine Jova, qui Jovae angelum praesens praesentem viderim." 23. At Jova, "Salvus es," inquit, "depone metum, non moriere." 24. Tum Gedeon ibi aram Jovae extruxit, eamque Pacii ovium denominavit, quae ad hunc diem extat apud Ephram Abiezerianorum.

25. Ea autem nocte Jova ei jussit, ut sumpto tauro de armento paterno, et item altero tauro septenni, aram Baaliam patris sui dirueret, et ad eam positum lucum succideret, 26. Aramque Jovae Deo suo in ejusdem arcis jugo rite construeret, et alterum taurum succisi a se luci lignis, solido sacrificio concremaret, 27. Gedeon, assumptis decem hominibus de servis suis, Jovae monitis obtemperat: ac paternae familiae oppidanorumque metu facere interdiu veritus noctu facit. 28. Mane oppidani ubi surrexerunt, animadvertunt eversam Baalis aram, succisumque ejus lucum, et taurum alterum in extructa ara immolatum. 29. Tum inter sese sciscitantes, et quis eam rem fecisset vestigantes, deprehendunt Gedeonem Joae filium auctorem esse: 30. Et a Joa postulant, ut filium suum dedat ad necem, quoniam Baalis aram everterit, ejusque lucum succiderit. 31. At Joas omnibus qui aderant, ita respondit, "Vosne Baalis injuriam persequimini, aut eum defenditis? Qui eum lacesivit, moriatur sane ante crastinum mane, si Deus est ulciscatur eum, qui ejus aram diruerit." 32. Atque ille tum Jerobaal vocatus est ex illis verbis, "Ulciscatur eum Baal, qui ejus aram diruerit."

33. Quum autem Madianitae et Amalechitae, orientalesque universi, collatis copiis, trajecto flumine, castra in valle Jezraelis fecissent, 34. Gedeon Jovae spiritu circumfusus, tuba clangit, et evocatis Abiezerianis, nuntios dimitti ad omnes Manassenses, 35. Illisque etiam evocatis, mittit et ad Aserianos, et Zabulonios, et Nephthalenses, quibus obviam progressis, Deum ita alloquitur,

36. "Si tibi per me Israelitas servare videtur, ut promisisti, en ego vellus in area ponam: 37. Quod si in solo vellere ros erit, et tota terra sicca: tum ego intelligam te per me conservaturum esse Israelitas, sicuti pollicitus es." 38. Atque ita evenit: postridieque ubi surrexit, presso vellere, roris inde plenam aquae lancem expressit. 39. Deinde sic Deum alloquitur, "Noli succensere, si semel adhuc loquor. Experiar iterato in vellere. Sit igitur in solo vellere siccitas, et in toto solo ros. 40. Atque ita fecit ea nocte Deus, soloque sicco vellere, terra tota madebat rore.

Caput VII

recensere

Copiarum delectus. Ignavorum reditus in patriam. Fortissimorum paucitas. Madianitarum clades.

1. Igitur mane Jerobaal, qui idem Gedeon, cum omnibus suis copiis castra ponit ad Enharod, Madianitarum castra habens a septentrione, posita in valle citra collem More. 2. Tum Jova Gedeonem monuit, plures eum copias habere, quam ut ipse eis Madianitsa dedere vellet, ne contra Jovam gloriates Israelitae, jactarent, se suo marte victoriam adeptos. 3. Proinde proclamaret in exercitu, ut timidi qui essent et meticulosi, reverterentur, et ex monte Galaado discederent. Itaque reversi sunt viginti et duo millia, relictis decem millibus. 4. Et Jova Gedeonem monuit, ut quoniam nimis multi tum quoque essent homines, deduceret eos ad aquas: sese ibi eos illi probaturum: ac quos eum comitari aut non comitari jussisset, eos cum eo aut ituros aut non ituros esse. 5. Atque ille homines ad aquas deduxit, Jova ei mandat, ut quicumque aquam lingua more canum lambissent, hos ab eis secerneret, qui ad bibendum procubuissent in genua. 6. Fuit autem ducta ad os manu lambentium numerus trecenti: reliqui omnes in genua ad aquam bibendam procubuerunt. 7. Per illos trecentos, qui lamberant, promittit Jova Gedeoni sese eis esse victoriam daturum, eique Madianitas dediturum: proinde revertantur omnes reliqui, eo unde venerint.

8. Itaque ille, reliquis omnibus Israelitis domum remissis, retento eorum commeatu et tubis, trecentos illos retinet. 9. Atque ea nocte Jova ei jussit, ut ad castra Madianitarum, posita infra eum in valle, descenderet: sese illa ei tradere. 10. Quod si solus descendere vereretur, descenderet una cum Phara famulo suo, ut auditis quae dicerentur, confirmatus, castra invaderet, 11. Igitur quum ille ad extremos armatorum comitante Phara famulo suo pervenisset, 12. (Jacebant autem Madianitae, Amalechitaeque, et orientales omnes in valle, locustis crebriores, tam innumerabili camelorum numero, quam est arenarum littorearum) 13. Offendit quemdam alteri somnium narrantem, hujusmodi verbis, "Visus sum mihi in somnis videre strepentem panem hordeaceum, qui sese per castra Madianitarum provolvens, pervasit ad tabernaculum, quod impulsum et labefactatum a culmine dejecit. 14. Tum alter, "Nihil aliud istud est (inquit responndens) nisi Gedeonis Israelitae, Joae filii, gladius, cui Deus victoriam tradit in Madianitas atque castra.

15. Hac somnii relatione atque interpretatione audita, Gedeon veneratus Deum, et in Israelitica castra reversus, hortatur ut surgant: nam Jovam eis vicotriam de Madianitarum exercitu concedere. 16. Tum trecentos illos partitus in classes tres, omnibus singulas in manum tubas dat, amphrasque vacuas, et in amphoris faces, eisque sic praecipit. 17. Observate me, atque ita facite: quumque ad extrema castra venero, imitamini quod faciam ego, 18. Meque et omnibus meis comitibus tubis sonantibus, clangitote vos quoque tubis, undique circum castra, et dicitote, Jovae et Gedeonis. 19. Deinde ubi ille et ejuc centum comites ad extremeum castrorum, ineunte media vigilia, pervenerunt, excitatis custodibus clangunt tubis, et quas manibus ferebant, amphoras collidunt: 20. Tum sonantes tubis classes tres, amphoras confringere, et sumptis manu sinistra facibus, dextra tubis ad clagendum, sic exclamare, "Jovae et Gedeonis gladius: suo quisque loco castra circumstantes." 21. At in castris omnes discursare, perstrepere, diffugere, denique clangentibus trecentis illis, hostes (id efficiente Jova) alii in alios totis castris ense grassari. 22. Atque ita fugit reliquus exercitus ad Bethsetam, et ad Sereratham, ad confinium Abelmeholae, quod est apud Tabbathum. 23. Tum exciti ex Nephthalensibus, Aserianisque, et omnibus Manassensibus, Israelitae Madianitas persecuti sunt: 24. Missisque nuntiis Gedeon in totum Ephraimitarum montem, eos ad occurrendum Madianitis, et ad occupandas contra illos aquas ad Bethbaram Jordanemque incitavit. 25. Itaque exciti omnes Ephraimitae, aquas ad Bethbaram atque Jordanem occuparunt, 26. Captosque duos Madianitas principes, Orebum et Zebum occierunt, illum in rupe Orebi, hunc in torculari Zebi. 27. Eorumque capita Madianitas persecuti sunt, ad Gedeonem trans Jordanem retulerunt.

Caput VIII

recensere

Ephmimitarum jurgium. Inhumanitas Socothensium, et caedes. Gedeonis familia, mors. Israelitarum impietas.

1. Sed Ephraimitae de ejus facto expostulant, quod bello Madianitas adorturus, se non vocasset: et cum eo vehementer rixantur. 2. Quibus ille ita respondit, "Quid vero ego tale feci, quale vos? Quasi vero non sit Ephraimitarum racematio, quam Abiezerianorum vindemia, praestantior. 3. Vobis in manum tradidit Deus Madianitarum principes, Orebum et Zebum: Ecquid feci ego, quod possit cum isto facto conferri?" Hac ejus oratione cohibitus est illorum contra eum impetus.

4. Deinde quum venisset ad Joradanem Gedeon, trajecturus una cum trecentis comitibus, in persequendo fatigatis, 5. Petit a Socothensibus ut panes dent suis militibus, utpote defatigatis, dum ipse Madianitarum reges Zebam et Salmanam persequitur, 6. At Socothenses principes sic ei respondent: "Scilicet tu jam Zebam et Salmanam manu tenes, ut nos panes tuo praebeamus exercitui." 7. Et Gedeon, "Ergo quum mihi Zebam et Salmanam in manum Jova tradiderit, ego corpora vestra silvestribus spinis tribulisque teram." 8. Inde Phanuel profectus eadem ab eis postulat: quumque eadem responderent Phanuelenses, quae responderant Socothenses, 9. Minatur etiam Phanuelensibus, sese, quum salvus redierit, turrim illam diruturum esse. 10. Zeba autem et Salmana erant Carcore, suas copias secum habentes circiter hominum, quindecim millia, qui omnino ex omni orientalium exercitu superfuerant, quum centum viginti millia hominum arma ferentium cecidissent. 11. Igitur Gedeon illos scentiarum via, ab oriente Nobae et Jegbaae persecutus, castra secura invadit, 12. Fugientesque duos Madianiticos reges, Zebam, Salmanamque secutus comprehendit, et universa castra perterret.

13. Deinde a pugna sub ortum solis reversus, juvenem quendam Socothensem comprehendit, 14. Et ex eo percontatus, Socothenses principes senatoresque numero septem, et septuaginta sibi describendos curat: 15. Et Socothenses aggresses, sic alloquitur, "En Zebam et Salmanam, de quibus vos a me per probrum quaerebatis, numquid mihi Zeba et Salmana in manu essent, ut vos fessis meis militbus panem praeberetis. 16. Tum sumptis silvestribus spinis atque tribulis, Socothenses senatores eis contrivit, 17. Et Phanuelensem turrim diruit, oppidanosque interemit.

18. Deinde Zebam et Salmanam sic alloquitur: "Quales erant homines, quos vos in Thabore peremistis?" Cui illi, "Tui simillimi," inquiunt, "sed alter forma plane regali." 19. Et ille, "Mei fratres erant," inquit, "eadem mecum matre nati. Per Jovam immortalem, si eos conservassetis, ego vos non interficerem." 20. "Age (inquit Jethri primogenito suo) neca eos." Quumque puer prae timore gladium non stringeret, quod erat adhuc puer, 21. Zeba et Salmana Gedeoni ita dicunt, "Age tu ipse, invade nos: nam dignae homine vires." Tum Gedeon Zebam Salmanamque aggressus interfecit, et monilia camelorum illorum collis annexa cepit.

22. Israelitae vero a Gedeone postularunt, ut sibi imperaret tum ipse tum ejus filius atque nepos, quoniam se a Madianitis tutatus esset. 23. Quibus ille respondit, neque se neque suum filium imperium in eos esse habiturum, sed Jovam. 24. Verumtamen se ab eis postulare, ut sibi despoliis inaurem singuli darent. Habuerant enim hostes inaures, quod erat Ismaelitae. 25. Id quod illi concesserunt: expansaque veste, eo singuli inaurem de suis spoliis conjecerunt, 26. Quarum inaurium pondus fuit mille septingentorum aureorum, praeter monilia et bullas vestemque purpuream, quae fuerant regum Madianitarum, praeterque torques, quibus ornata colla habuerant eorum cameli. 27. Ex his fecit Gedeon Ephodum, quem Ephrae in patria sua collocavit, propter quem postea omnes Israelitae impudicos illic exercuere cultus: quae res sane Gedeoni ejusque posteris detrimentum attulit. 28. Interea subacti ab Israelitis Madianitae, caput deinceps non extulerunt, fuitque otium annos quadraginta Gedeonis aetate.

29. Is Gedeon, qui et Jerobaal, Joae filius, illinc digressus, domi suae habitavit, 30. Habuitque filios septuaginta suo semina procreatos: nam multae ei uxores erant. 31. Ex concubina quoque, quae Sichemae degebat, filium sustulit, cui Abimelecho nomen imposuit. 32. Mortuus est Gedeon Joae filius justa senectute, et in Joae patris sui sepulchro Ephrae, quae erat Abiezerianorum, sepultus. 33. Mortuo Gedeone Israelitae rursum Baales impudice secuti, Baalberithum sibi deum sanxerunt, 34. Et Jovae Dei sui (per quam fuerant ab omnium undique hostium injuria defensi) immemores, 35. Nullam Jerobaalis Gedeonis posteris, pro tot illius exhibitis Israelitis beneficiis, gratiamm rependerunt.

Caput IX

recensere

Abimelechus in fratres. Jothami fabula. Ducis et populi dissidium. Abimelechi victoria, nex a femina.

1. Nam Abimelechus Jerobaalis filius, Sichemam ad fratres suae matris venit: et cum eis, cumque omni paternae matris suae domus cognatione egit, 2. Ut omnes Sichemitas interrogarent, utrum eis esset melius, septuagintane hominum (quot erant Jerobaalis filii) an unius hominis imperio subesse, et simul meminissent, se eorum consanguineum atque cognatum esse. 3. Haec omnia quum matris ejus fratres apud omnes Sichemitas ejus nomine retulissent, illi ad Abimelechum animis inclinarunt, 4. Propterea quod esset eorum consanguineus, eique septuaginta argenteos ex aede Baalberithi dederunt, quibus ile conductos homines nequam et leves, Ephram in domum patriam inducit: 5. Suosque fratres, Jerobaalis filios, homines septuaginta, uno in saxo perimit, excepto Jothamo Jerobaalis filiorum natu minimo, qui latuit.

6. Deinde omnes Sichemitae, omnisque Mellonia stirps conveniunt, et Abimelechum aggressi, regem faciunt apud quercum aggeris sitam ad Sichemam.

7. Quod quum esset Jothamo nuntiatum, petit montem Garizim, et in ejus vertice stans, clara voce ad illos clamat in hunc modum, 8. "Audite me, Sichemitae, et Deus vos audiet. Quum coivissent aliquando arbores ad ungendum sibi regem, petebant ab olea, ut regnum in arbores capesseret. 9. Quibus illa respondit, non se relicturam suam pinguedinem, quum per ipsam et dii honorarentur et homines, et arborum negotia capesseret. 10. Tum illae ficum cohortari, ut regnum in arbores caperet. 11. Ficus enimvero negare, commissuram esse, ut relicta tanta sua dulcedine, tamque suavi fructu, arborum negotia capesseret. 12. Tum arbores a vite contendere, ut regnum in arbores susciperet. 13. Se vitis negavit se relicturam mustum suum, quo et deos exhilararet et homines, ut arborum negotia capesseret. 14. Tum universae arbores a rhamno postularunt, ut in se regnaret. 15. Quibus rhamnus respondit, ut si se bona fide regem ipsis praefuturum ungere vellent, accederent, et sua umbra considerent: sin minus exiret e rhamno, qui Libani cedros combureret. 16. Nunc igitur si vos bona fide et recte facitis, qui Abimelechum regem creetis, si ex bono cum Jerobaale meo patre et ejus posteris egistis, et eis digna factis rependistis, 17. Qui vobis bellum gesserit, vosque cum summo vitae suae periculo a Madianitis liberaverit, 18. Cujus vos hodie domum adorti, ejus filios, homines septuaginta, uno in saxo necavistis, et ejus ancillae filium Abimelechum, quia consanguineus vester est, Sichemitis regem praefecistis. 19. Si, inquam, bona fide et recte egistis hodierno die cum Jerobaale, ejusque domo, fruimini sane Abimelecho, et ipse vobis invicem fruatur, 20. Sin autem secus, emanet ignis ab Abimelecho, qui Sichemitas, Melloniamque domum comburat: rursumque emanet ignis a Sichemitis, Melloniaque domo, qui Abimelechum comburat. " 21. Haec locutus Jothamus, Beram fuga petiit, et ibi propter Abimelechum fratrem suum habitavit.

22. Abimelechus Israelitis triennio imperavit. 23. Sed Deus injecto inter Abimelechum et Sichemitas malo spiritu, Sichemitas malo spiritu, effecit, ut hi ab illo deficerent, 24. Videlicet ut exercitae in septuaginta Jerobaalis filios crudelitatis, eorumque sanguinis, poenas expeteret tum ab ipso Abimelecho, qui illos frater occiderat: tum a Sichemitis, qui ei ad fratrum caedem vires suas praebuerant. 25. Igitur Sichemitae dispositis contra eum per montium juga insidiis, omnia illac praetereuntia diripere: id quod Abimelecho nuntiatum est.

26. Praeterea confisi Gaale Obedi filio, qui Sichemam cum suis fratribus immigraverat, 27. Rus exire, vineas suas vindemiare, uvisque calcatis laetitiam agitare, et Dei sui aedem ingressi, epulari et Abimelecho maledicere. 28. Ipse Gaal Obedi filius talia dicitare, "Quis est Abimelechus? aut quis iste Sichemita, ut ei serviamus? an non Jerobaalis filius est, praefectumque habet Zebulem? Servite vos hominibus Hemoris, patris Sichemi. Nos quidem cur ei serviamus? 29. O si ego his hominibus praeficerer; ut vobis Abimelechum de medio tollerem! Adhibe sane quam voles copiosum exercitum (inquit, ad Abimelechum sermonem dirigens) et prodi."

30. His Gaalis verbis auditis, indignatus Zebul, urbis praefectus, 31. Nuntios callide mittit, ad Abimelechum, qui doceant, Gaalem Obedi filium, ejusque fratres, qui Sichemam venerint, civitatem contra eum incitare. 32. Quocirca veniat noctu cum suis copiis, et ruri sit in insidiis, ac mane sub ortum solis surgat, oppidumque invadat: 33. Et si Gaal cum suis copiis egressus adversus eum fuerit, utatur occasione.

34. Igitur Abimelechus cum omni militum manu nocte profectus ad Sichemam, quadripartito insidias collocat: 35. Egressoque Gaale, et ante oppidi portam statione agente, surgit ex insidiis cum suis. 36. Eos Gaale conspicatus, dicit Zebuli, "Ecce homines de montium cacuminibus descendentes." Et Zebul, "Montium umbram vides," inquit, "et homines opinaris." 37. "Imo enimvero (subjicit Gaal) homines sunt, qui ex illo terrae umbilico descendunt, et altera caterva a via quercus divinorum venit." 38. At Zebul, "Ubi nunc est tua ista," inquit, "jactantia, qui dicebas? Quis est Abimelechus, ut ei serviamus? Hi sunt nimirum quos tu despicabare: prodi nunc, et cum eis consere." 39. Tum Gaal Sichemitae educit, et cum Abimelecho praelium committit, ab illo victus fugit, et multi ad portam ceciderunt. 40. Abimelechus vero Rumae consedit: 41. Zebul Gaalem eiusque fratres de Sichem habitatione deturbavit.

42. Postero die Abimelechus, quum ei nuntiatum esset, homines rus egredi, copias parat, 43. Et in classes tres divisas, per agros disponit in insidiis: atque ubi animadvertit homines ex oppido exire, invadit eos atque caedit: 44. Et dum reliqua duo agmina dispersos passim per agros invadunt atque caedunt; ipse cum suorum agmine in oppidum impetum facit ad portam. 45. Idque toto illo die oppugnatum capit, et interfectis oppidanis evertit, et sale conspergit.

46. Hoc audito, omnes qui in turri Sichimorum erant, conferunt se in aedis Dei Berithi castellum. 47. Quod, quum esset Abimelecho nuntiatum, omnes, qui Sichimorum turrim tenuerant, coivisse: 48. Ascendit cum suis omnibus copiis in montem Selinonem, arreptisque securibus, arboris ramum succidit, et eo suis humeris imposito, ceteris mandat, ut se confestim imitentur. 49. Ita ceteri omnes suum quisque ramum secant, et Abimelechum secuti ramos castello admovent, eisque incensis, castellum igni comburunt, atque ita etiam omnes turris Sichimorum homines interierunt, circiter mille, qua viri, qua feminae.

50. Inde Theben adoritur Abimelechus, eamque positis castris expugnat. 51. Erat in medio oppido egregie munita turris: eo omnes oppidani, viri feminaeque confugiunt, et clausis a se portis, in tectum turris ascendunt. 52. Abimelechus turrim oppugnare aggreditur, et ad eam incendendam portae succedit. 53. Tum mulier quaedam dejecto in eum molae fragmine, calvam ei perrumpit. 54. Ille protinus armigero suo imperat, ut se districto ense perimat, ne a muliere dicatur interfectus. Armiger eum transverberat ac interficit. 55. Israelitae videntes, mortuum esse Abimelechum, eo quisque discedunt, unde erant profecti. 56. Ita ultus est Deus Abimelechi facinus, quod ille contra patrem suum in septuaginta fratribus suis occidendis fecerat; 57. et tanta Sichemorum scelera in ipsorum caput convertit, illatis, quae eis Jothamus, Jerobaalis filius, fuerat imprecatus.

Post Abimelechum Thola. Israelis servitur.

1. Post Abimelechum extitit Israelitarum defensor, Thola Phuae filius, Dodonis nepos, Issacharianus, Samirianus, Ephraimitici montis incola, 2. Qui Istaelitas rexit annos tres et viginti. Mortuus Samiro sepultus est.

3. Huic successit Jair Galaadita, qui Israelitas rexit annos viginti duos. 4. Is triginta filios habuit, in totidem equis equitantes, totidemque oppida tenentes, qui Jairis vici vocantur ad hunc diem, in Galaaditide siti.

5. Mortuo Jaire, et Gamone sepulto, Israelitae iterum contra Jovam commiserunt, 6. Eoque et ejus cultu omisso, Baales et Astarothum, et Syrorum, Sidoniorum, Moabitarum, Ammonitarum, Palaestinorum deos coluerunt. 7. Qua re iratus Israelitis Jova, eos Palaestinis et Ammonitis addixit, qui eos illo anno atrociter vexarunt. 8. Nam per annos octodecim, in omnes Israelitas, qui Galaaditidem trans Jordanem in Amorraeorum finibus incolebant, grassati, 9. Trajecerant Ammonitae Jordanem ad bellum Judaeis etiam Benhamitisque et Ephraimi posteris inferendum. 10. In hac tanta rerum angustis Israelitae Jovam invocarunt, sese in eum peccasse confitentes, qui Deo suo omisso Baales coluissent. 11. At Jova illis objicere, sese eos ab Aegyptiis, ab Amorraeis, ab Ammonitis, a Palaestinis, 12. A Sidoniis, ab Amalechitis, a Maoniis oppressos, quum se implorassent, ab eis defendisse: 13. Ipsos vero, se relicto, diis aliis servivisse. itaque se non amplius eis subventurum esse: 14. Irent, et quos elegissent deos, invocarent, et ab illis in suis difficillimis temporibus defenderentur. 15. Sed Israelitae peccatum confessi, Jovamque precati ut ipsis suo arbitrio uteretur, dummodo se tum saltem liberaret, deos alienos de medio sui sustulerunt, Jovamque coluerunt. 16. Ita Jova eorum calamitate flexit animum. 17. Itaque quum congregatis Ammonitis, et in Galaaditide castramentis, coivissent Israelitae, et apud Maspham castra haberent, 18. Coeprunt Galaaditici populi principes inter se colloqui, ut si quis pugnam contra Ammonitas incipere auderet, is in omnium Galaaditarum principatum assumeretur.

Caput XI

recensere

Jepthae legati, ad hos responsio. Illius votum, victoria, nata immolata.

1. Quidam Jephtha, vir fortissimus, meretrice natus, Galaado genitus, qui Jephtha a ceteris Galaadi filiis, justa uxore natis, quum jam adolevissent, expulsus, 2. quod eum paterna hereditate ut spurium prohibebant, aufugerat a fratribus, et in terra Toba consederat: 3. ad eumque confluxerant perditi homines, et cum eo excursiones faciebant.

4. Accidit aliquanto tempore post, ut Ammonitae bellum Israelitis inferrent. 5. Quo illato, profecti Galaaditarum senatores ad Jephtham ex terra Toba arcessendum, 6. postulant ab eo, ut se eis ducem praebeat ad bellum contra Ammonitas gerendum. 7. Quibus ille respondet, sese ab ipsis per odium domo paterna exactum fuisse: cur nunc ad se rebus adversis veniant? 8. Tum illi, "Ergo nunc ad te redimus," inquiunt, "ut nobiscum profectus Ammonitas debelles, et in nos omnes Galaaditis incolas principatum teneas." 9. Et Jephtha, "Ergo si me ad debellandos Ammonitas," inquit, "revocatis, et eos mihi Jova subegerit, principatum in vos obtinebo?" 10. Cui illi, "Jovam contestamur," inquiunt, "nos isto modo facturos esse."

11. Tum Jephtha cum Galaaditarum senatoribus profectus, a populo dux atque imperator creatur, et de sua tota re coram Jova apud Maspham locutus, 12. legatos mittit ad regem Ammonitarum, qui quaerant ex eo, quid ei sit rei cum Israelitis, ut eis in ipsorum fines bellum intulerit. 13. Quibus Jephthae legatis respondit Ammonitarum rex: Israelitas, ex Aegypto egressos, terram suam cepisse ab Arnone ad Jaboq atque Jordanem. Nunc petere se, eam sibi cum bona pace reddi. 14. Jephtha iterum ad illum legatos mittit, qui ei Jephthae nomine ita referrent: 15. non ceperunt Israelitae Moabitarum et Ammonitarum fines. 16. Quum enim ex Aegypto digressi, ad mare rubrum per deserta, et inde ad Cades pervenissent: 17. miserunt ad Idumaeae regem legatos, qui transitum per illius fines orarent. Quo renuente, ut etiam Moabitarum rege (nam ad eum quoque miserunt) manserunt in Cade, 18. et Idumaeorum Moabitarumque circuitis per deserta finibus, ubi ab ortu solis ad Moabitarum terram ventum est, castra cis Arnonem fecerunt, neque in Moabitarum fines venerunt: nam Moabitis terminus est Arnon. 19. Deinde missis ad Sehonem Amorraeorum regem Hesebonium legatis, petierunt, ut sibi liceret per illius fines in suas transire sedes: 20. Quumque Sehon Israelitis non modo iter per suos fines negasset, verum etiam coactis omnibus copiis, castris apud Iazam positis, eos proelio peteret: 21. tradidit Jova Israelitarum Deus et Sehonem et omnes ejus copias Israelitis in potestatem, qui caesis illis, omnem incolarum Amorraeorum agrum usurparunt, 22. omnesque eorum fines ab Arnone ad Jaboq, et a solitudine ad Jordanem occupaverunt. 23. "Ergo Jova Israelitarum Deus Amorraeos suis Israelitis expulerit, et tu eorum fines occupabis? 24. An non, si quos Chamosus Deus tuus exterminaverit, eorum tu sis agrum occupaturus? Et nos quoque, quoscumque nobis fines Jova Deus noster vacantes fecerit, eos possidebimus. 25. Jam vero num tu praestantior es Balaco, Sephoris filio, Moabitarum rege, qui tamen nunquid cum Israelitis contendit, aut bello decertavit? 26. Quum Hesebonem, et Aroer, et eorum municipia, omniaque Arnoni contermina oppida, trecentos jam annos incoluerint Israelitae: cur vos ea interea non vindicastis, 27. et nos, nulla in re a nobis laesi, afficitis injuria, belloque infestatis? Dijudicet hodie Jova judex inter Israelitas et Ammonitas. "

28. Hujusmodi Jephthae verbis ad Ammonitarum regem missis, quum regi non persuaderetur: 29. Jephtha a Jova adflatus, Galaaditas Manassenesque petit, et ad Maspham Galaaditarum progreditur. 30. A Maspha ad Ammonitas transit, votumque Jovae in haec verba nuncupat, 31. "Si tu mihi victoriam in Ammonitas dederis, quod mihi extra fores domus meae, incolumi ab Ammonitis redeunti, obviam prodierit, id Jovae erit, idque immolabo. 32. Deinde proelio Ammonitas aggressus, Jova ei victoriam dante, 33. ab Aroëre ad Minnith usque, oppida viginti, et ad vineta, ingenti strage superavit, qua strage Ammonitae Israelitis subjecti sunt. 34. Deinde ei Maspham domum redeunti, ecce obviam procedit cum tympanis et choris unica filia, praeter quam neque filium ullum, neque filiam habebat. 35. Qua visa, ille sciscis vestimentis dixit, "Heu mea filia, tu me deprimis, et ea es, quae me perturbes, qui verbis Jovae promisi, quod revocare nefas." 36. Et filia, "Mi pater," inquit, "si Jovae promisisti, mihi quidem facito, ut tua fert promissio; postquam tibi Jova tuos hostes Ammonitas ultus est." 37. "Sed hoc mihi concedatur," inquit, "ut tu mihi duos menses remittas, quibus descendam in montes, et meam virginitatem una cum meis aequalibus deplorem." 38. Tum ille eam in duos menses dimittit: quibus illa cum suis aequalibus profecta, suam virginitatem in montibus deflevit: 39. finitisque duobus mensibus ad patrem reversa est, qui ei fecit, ut votum ferebat, quum quidem ea viri notitiam non habuisset.

40. Ea res in consuetudinem abiit apud Israelitas, ut quotannis eant Israeliticae puellae ad lamentandam Jephthae Galaaditae filiam quatuor dies.

Caput XII

recensere

Ephraimitarum clades. Post Jephtham Abesan, post Elon, post Abalon.

1. Deinde congregati Ephraimitae, trajecerunt ad septentriones: et Jephtham accusantes, quod ad bellum cum Ammonitis gerendum, se in societatem non ascitis, trajecisset, minabantur se ejus domum cum ipso crematuros. 2. Quibus Jephtha respondit, se, quum sibi suisque ingens certamen esset cum Ammonitis, ipsos vocavisse: a quibus quum videret nullum sibi adversus illos auxilium ferri, 3. Vitae suae periculum subiisse, trajectoque flumine, ex Ammonitis, Jovae munere, victoriam reportasse: eos sibi nunc bellum inferre non debere. 4. Deinde congregatis omnibus Galaaditis, proelium cum Ephraimitis commisit, victisque Ephraimitis qui Galaaditis objiciebant, Galaaditas esse ab Ephraimitis fugitivos, Ephraimitis et Manassensibus interpositos, 5. Occuparunt Galaaditae vada Jordanis, qua in Ephraimitas trajectus est: petentibusque Ephraimitis, si qui evaserant, ut transire liceret, quaerebant ex eis, num Ephrataei forent. 6. Negantibus, jubebant ut pronuntiarent Schibbolet, quumque pronuntiarent Sibbolet, quod eis illo modo loqui in promptu non erat, comprehensos jugulabant ad vada Jordanis, cecideruntque eo tempore ex Ephraimitis quadraginta duo millia. 7. Jephtha autem Galaadita, quum sex annos Israelitis imperasset, mortuus est et sepultus in oppidis Galaaditicis. 8. Post eum gubernavit Israelitas Abesan ex Bethlehema, qui triginta filios habuit, totidemque filias foras collocavit, et totidem puellas filiis suis foris ascivit. 9. Is quum Israelitas septem rexisset annos, mortuus est, et septultus Bethlehemae. 10. Post hunc praefuit Israelitis Elon, Zabulonius, annos decem, mortuus: sepultus est Ajalone in terra Zabulonia. 11. Huic successit Abdon Hellelis filius, Pharathonita, 12. Qui filios quadraginta, nepotes triginta habuit in septuaginta equis equitantes. 13. Hic postquam in Israelitis principatum annos octo tenuit, 14. Mortuus est, et sepultus Pharathone in terra Ephraimitica, in monte Amalechitarum.

Caput XIII

recensere

Israelitarum a Jova defectio, hic aerumna. Ad sterilem angelus. Samsonis nativitas.

1. Deinde offensus denuo ab Israelitis, Iova eos Philistaeis quadraginta annis dedidit. 2. Fuit autem vir quidam ex Saraa, gentis Daniae, nomine Manoa, 3. cujus uxori (quae propter sterilitatem erat sobolis expers) apparuit Jovae angelus, eamque sic adlocutus est: 4. "Scito te, quae sterilitas vitio non paris, concepturam esse parituramque natum. Ceterum cave, ne vel vinum aut temetum bibas, vel ullo vescare polluto. 5. Nam scito, te conceptum edituram filium, cujus capiti novacula non sit admovenda: erit enim ab utero devotus Deo puer, incipietque Israelitas ab injuria Philistinorum defendere. 6. Tum mulier suum virum adit, nuntiat, divinum quemdam hominem ad se venisse, forma divino angelo similem, valde terribilem: se quidem ex illo non quaesivisse, undenam esset, neque illum sibi nomen suum patefecisse; 7. sed dixisse, concepturam parituramque filium, ac vetuisse, ne vinum temetumve biberet, aut ulla re immunda vesceretur: puerum enim Deo devotum fore ab utero ad diem mortis suae. 8. Et Manoa Jovam his verbis precatus est, "Quaeso te Domine, ut divinus homo, quem misisti, iterum ad nos veniat, doceatque, quid nobis de puero, qui nascetur, faciendum sit." 9. Hac Manoae voce a Deo exaudita, venit iterum divinus angelus ad mulierem ruri agentem, absente Manoa ejus viro; 10. ad quem mulier protinus currit, nuntiatque, sibi visum esse eumdem hominem, qui ad eam superioribus diebus venisset. 11. Igitur Manoa coniugem subsecutus, hominem adit, et ex eo quaerit, num is homo sit, qui cum muliere fuisset collocutus. 12. Atque illo fatente, "Quid (inquit Manoa) quum ista evenerint, quod erit pueri institutum atque opus?" 13. Cui angelus, "Ab omnibus, quae dixi, abstineat mulier: 14. nihil a vite vinaria profectum gustet; vinum temetumve ne bibat; nihil pollutum comedat; omnia sibi a me praecepta servet." 15. Tum Manoa, "Volumus te retinere, et tibi caprum facere." 16. At angelus, "Si me," inquit, "retines, dapem tuam non gustabo: et si solidum sacrificium facis, Jovae facito. Nesciebat enim Manoa, Jovae angelum esse, 17. Itaque ex eo quaerit, quod sit ejus nomen, "Ut, quum ea, quae tu dicis, evenerint," inquit, "nos te honoremus." 18. At angelus, "Cur meum," inquit, "nomen percontaris, quod mirabile est?" 19. Tum Manoa sumptum caprum et fertum Jovae in petra cremat, et Jovae angelus, spectantibus Manoa ejusque conjuge, mira fecit. 20. Nam per flammam, quae ex ara in caelum ferebatur, ascendit: quo viso, ambo ad terram prociderunt, 21. neque eis deinceps apparuit Jovae angelus: et tum intelligens Manoa, angelum esse Iovae, dicit uxori, 22. "Moriemur; Deum vidimus." 23. At uxor, "Si nos vellet interficere Jova, non accepisset a nobis solidum sacrificium atque fertum; neque haec tam mira nobis ostendisset; neque nos sic exaudivisset." 24. Peperit igitur mulier filium, quem Samsonem nomine vocavit; 25. qui puer, cum Jova favente adolevisset, Jovae adflatu primum instinctus est in castris Daniis, inter Saraam et Esthaol.

Caput XIV

recensere

Samsonis amor, in Leonem vis. Ex leone mel. In convivio aenigma. Novae nuptae, lacrimae. Ira mariti, facta caedes. Mulieris repudium, ejusdem altera nuptia.

1. Quum autem descendisset aliquando Samson Thamnatham, ibique vidisset mulierem quandam Palaestinam, parentes suos adit, 2. Narrat se vidisse Thamnathae mulierem quandam Palaestinam: petere ut eam sibi concilient in matrimonium. 3. At parentes eum deterrere, quasi vero in tanta consanguineorum et popularium multitudine deessent mulieres, ut uxorem a praeputiatis illis Palaestinis accerseret. Sed Samson a patre flagitat, ut illam sibi asciscat: eam enim sibi placere. 4. Nesciebat autem ejus parentes, id a Jova proficisci, occasionem quaerente adversus Palaestinos, qui ea tempestate Israelitis imperabant.

5. Profectus est igitur Samson cum parentibus Thamnatham. Quumque in Thamnathae vineta venissent, occurrit leoni ex adverso rugienti, 6. Quem Jovae afflatu instigatus, discerpsit. Perinde ac si hoedum discerperet, quum tamen nihil in manu haberet: neque id factum parentibus indicavit. 7. Deinde cum muliere in colloquium venit, quae sane ei placuit.

8. Ad eam ducendam aliquanto post revertens, quum ad visendum leonis cadaver deflexisset, animadvertit in ejus corpore examen apum cum melle: 9. Quod mel vola sua exceptum, coepit inter eundum comedere: atque ubi ad parentes venit, eis impertivit: comederuntque, nec tamen eis indicavit, se mel illud de leonis sumpsisse corpore.

10. Ubi pater ejus ad mulierem venit, Samson ibi convivium habuit, ut mos erat adolescentum: 11. Qui eo viso, ad eum convenere. triginta sodales, ut cum eo essent. 12. Quibus Samson, "Proponam vobis aenigma, quod si mihi intra septem convivii dies pervestigatum explicaveritis, dabo vobis triginta lintea, totidemque vestes elegantes. 13. Sin autem explicare nequiveritis, dabitis vos mihi triginta lintea, totidemque vestes elegantes. 14. Ex edace cibus, ex feroci exiit dulcedo. Hoc aenigma quum illi per triduum aperire non potuissent. 15. Die septimo petierunt a Samonis uxore, ut a viro suo aenigmatis sententiam eblandiretur, quam eis indicaret: alioquin sese et eam et ejus domum paternam igni crematuros: 16. Ergo Samsonis uxor apud eum flere, et sese ei odio esse, non amari, dicere, qui quod aenigma popularibus ipsius proposuisset, sibi non patefaceret. 17. Cui ille demonstrabat, id se ne parentibus quidem explanasse, ne dum ut uxori explanaret. Sed illa quum apud eum per septem dies, quibus habitum est convivium, fleret, pervicit die tandem septima, ut aenigma declararet, idque ipsa suis popularibus exposuit. 18. Itaque die septima oppidiani ante solis occasum sic illi dicunt, "Quid melle dulcius? et quid leone ferocius?" Et ille, "Nisi vitula mea aravissetis, meum aenigma non pervestigassetis."

19. Deinde Jovae afflatu percitus, descendit Ascalonem, caesisque inde triginta hominibus, eorum et arma abstulit, et elegantes vestes aenigmatis interpretibus dedit, atque ira accensus domum patris repetiit. 20. Atque ejus uxor ipsius Samsonis familiari nupsit, qui ei illius ipsius affinitatis conciliator fuerat.

Caput XV

recensere

Vulpes in segetes. Proditus Samson, liberatus. Facta caedes. Locus Maxilla.

1. Aliquanto post, messis tritici tempore Samson visit uxorem suam, camprum ferens, ad eam admitti se in cubiculum postulat. 2. Sed mulieris pater eum prohibuit, dicens sese, quum eam illi invisam esse putaret, eam ejus familiari locasse: esse tamen ei sororem, ut natu minorem, sic forma venustiorem, eam pro illa duceret. 3. Tum Samson apud illos praefatus, sese tum non esse Palaestinis injuriam facturum, si eis malum inferret, discedit: 4. Captisque trecentis vulpibus, et earum caudis inter se obversis, singulas faces binis caudis interponit, 5. Iiisque incensis, vulpes in Palaestinorum segetes laxat, atque ita et metas et segetes et vineas et oliveta combussit.

6. Hujus facinoris authorem Palaestini quum Samsonem esse Thamnathensis illius generum inquirendo comperissent, quoniam ille ereptam ei uxorem ejus familiari dedisset, invadunt illos, et mulierem ejusque patrem igni comburunt. 7. At Samson, "Si ita facitis," inquit, "non ante desistam, quam vos ultus fuero." 8. Atque illis gravi ingentique clade in quodam tractu affectis, descendit in quandam praeruptam rupem, nomine Etamum, ibique consedit. 9. At Palaestini expeditionem in Judaeos faciunt, positisque castris exercitum in Judaeos faciunt, positisque castris exercitum in Judaea apud Maxillam explicant. 10. Et quaerentibus Judaeis expeditionis causam, respondent, se ad Samsonem constrigendum venire, ut ei par pari referant. 11. Tum hominum tria millia de Judaeis in rupem Etamum descendunt, et ex eo quaerunt, cur, quum sciret Palaestinos imperium in ipsos habere, tamen id facinus ad Judaeorum periculum ausus esset? 12. Quumque respondisset, sese illis parem gratiam retulisse, demonstrant, se ad eum colligandum Palaestinisque dedendum descendisse. 13. Petentique Samsoni, ut jurarent sese ei non esse manus allaturos, promittunt se dumtaxat vinctum illis tradituros, neque ei mortem illaturos. Ita duobus recentibus vinctum loris ex rupe educunt. 14. Qui simulac ad Maxillam venit, vociferantibus in occursum ejus Palaestinis, Jovae afflatus instinctit, loris, quibus constricta bracchia habebat, abruptis, perinde ac si ustulatum igne linum foret, manibusque solutis a vinculis, 15. Tabidam nactus asini maxillam corripit, et ea mille viros occidit, atque ita loquitur, 16. "Maxilla asini, asini asinarii, maxilla asini prostravi mille viros. 17. Haec locutus, maxillam de manu abjecit, locumque maxillae jactum denominavit.

18. Deinde vehementi affectus siti, Jovam his verbis invocavit, "Tu mihi tuo hanc tantum concessisti victoriam, et nunc siti moriar? et in manus praeputiatorum cadam?" 19. Tum Deus, fisso maxillae dente molari, aquam inde elicuit, unde ille bibit, et recreatus evasit: ex quo fons invocantis nominatus est, qui fons in Maxilla est ad hunc diem. 20. Rexit autem Israelitas Palaestinorum temporibus, annos viginti.

Caput XVI

recensere

Ad scortum Samson, circumventus. Ablatae fores. Dalila dolosa. Samsonis falsitas, mox eviratio, vincula, caecitas, mors, humatio, imperium.

1. Venit autem aliquando Gazam, et ibi visa quadam meretrice, ad eam introgressus est. 2. Quod ubi Gazenses intellexerunt, illuc venisse Samsonem, urbem insidiis cinxerunt, eumque tota nocte taciti ad urbis portam praestolati sunt, in animo habentes eum ante lucem matutinam interficere. 3. Sed Samson, postquam ad mediam noctem quievit, surgit de media nocte, et portae urbis fores una cum ambobus postibus prehendit: cumque repagulis avulsas, et suis impositas humeris, exportat in montis cacumen, in Hebronis aspectu positum.

4. Postea mulierem quandam amavit apud fluvium Sorec, nomine Dalilam. 5. Ad quam Philistinorum proceres veniunt, persuadentque ut a Samsone per blanditias discat, in quo posita sit tanta ejus fortitudo, et qua ratione possint eum vincere, et ad subigendum constringere: eique mille centum argenteos singuli paciscuntur. 6. Igitur Dalila a Samsone petit, ut sibi indicet, in quo suum illud tam ingens robur situm sit, et qua ratione constringi subjugique valeat. 7. Cui Samson respondet, si septem recentibus, nec siccatis viminibus constringatur, fore se debilem, et sicut unum de vulgo. 8. Igitur illi Philistini proceres ad eam septem afferunt vimina recentia, nec arefacta, quibus illa Samsonem colligat, 9. Et insidiis in conclavi collocatis, sic ei dicit, "Imminent tibi Philistini, Samson." 10. Tum ille vincula tam facile abrupit, quam facile stupea et igne afflata vitta rumpatur, nec est illius cognita vis.

11. At Dalila se ab illo fallaciter deceptam querens, postulabat, ut tum saltem sibi indicaret, quo pacto vinciri posset. 12. Cui ille respondit, si novis colligaretur funibus, et ad nullum opus adhibitis, fore ut enervaretur, neque quicquam a vulgo hominum differret. 13. Igitur Dalila eum novis funibus colligat, et ei instare Palaestinos dicit, insidiis in conclavi collocatis. At ille funes a bracchiis, perinde ac filum, abrupit.

14. Et Dalila conquesta sibi hactenus ab illo mendaciis imponi, petit ut sibi indicet, quo pacto constringi valeret. Cui ille respondit: 15. "Si septem mei capitis cincinnos tapeti intexueris, et clavo parieti affixeris, ero debilis ut vulgus hominum." 16. Igitur Dalila eum inter sua genua consopivit: et eo dormiente, cepit septem ejus capitis cincinnos, eosque tapeti intexuit, et clavo fixit in pariete. Deinde ei dixit: "Ingruunt tibi Philistini, Samson." 17. At ille experrectus ex somno, et clavum, et textum, et tapetem revulsit ex pariete, nec eius vires cognitae sunt. Tum illa: "Tune audes me a te amari dicere, quum alienum a me animum habeas? Qui mihi jam ter verba dederis, nec indicaris, in quo tua ista tanta vis posita sit." 18. Hujusmodi quotidianis flagitationibus et improbitate mulieris ille taedio enectus, omnem suum animum ei aperit: suo capiti novaculam non admoveri ostendit, quoniam Deo a ventre matris sit devotus, quod si tondeatur, abituras a se vires, seque infirmum, et caeterorum omnium similem fore. 19. Tum Dalila videns illum sibi omnem animum suum patefecisse, mittit evocatum Philistinorum optimates: nunc veniant, nam illum sibi plane animum suum detexisse. Atque illi ad eam veniunt, pecuniam secum afferentes. 20. Illa Samsonem in genibus suis consopit, vocatoque homine quodam, et detonsis de Samsonis capite septem cincinnis, coepit eum jam viribus destitutum urgere, et ei Philistinos instare dicere. 21. Ille somno experrectus putabat se, ut solitus erat, evasurum ac erupturum, nesciens a se Jovam discessisse. 22. At Philistini eum comprehendunt, et effossis oculis Gazam perducunt, et duabus vinctum catenis, in ergastulum ad molendum detrudunt.

23. Deinde jam ei renascente post tonsuram caesarie, convenerunt Philistini proceres ad ingens sacrificium Dagoni deo suo faciendum, et ad laetandum, quod dicerent sibi a deo in manum traditum esse Samsonem hostem suum. 24. Et vulgus eo viso, deum suum laudare, qui sibi in potestatem dedisset hostem, et terrae suae depopulatorem, et tam multorum ex suis interfectorem. 25. Atque in hac animorum hilaritate jubent evocari Samsonem, qui eis ludibrio esset. Itaque evocatus est Samson ex ergastulo, ut illis ludos praeberet, statuitur inter columnas. 26. Tum puerum, a quo manu ducebatur, monet, ut se ad columnas applicet, quibus domus incumbebat, ut eis innitatur. 27. Erat viris feminisque referta domus, aderantque omnes Philistinae optimates, ex tecto insuper circiter tribus virorum mulierumque millibus, Samsonis ludibria spectantibus.

28. Igitur Samson Iovam sic invocat, "Domine Iova, memento quaeso mei, meque hoc saltem postremum confirma, Deus, dum pro ambobus oculis meis Philistinos semel ulciscor."

29. Deinde columnas duas medianas, quibus fulta domus sustinebatur, alteram dextra, alteram sinistra manu complexus, et ita prolocutus, 30. "Volo ex vita cum Philistinis discedere," eas tanta vi impulit, ut collapsae sint aedes in primates, et in omnes qui aderant, pluresque moriens occidit, quam vivens occiderat. 31. Illo deinde venerunt ejus fratres, omnesque patris domestici, 32. Sublatumque sepelierunt inter Saraam et Estaol, in sepulchro Manoah patris eius. Imperavit autem Israelitis annos viginti.

Caput XVII

recensere

Ad matrem de argento Micha. Ejusdem idolum. Israelitarum scelerosa licentia.

1. Fuit vir quidam ex Ephraimitarum monte, nomine Micha, 2. Qui matri suae confessus est, se surripuisse et habere mille centum argenteos nummos, quos illa, quum perdidisset, ipso audiente devoverat, 3. Quumque illa ei a Jova bene precaretur, reddidit matri illos mille centum argenteos, quae dixit id se argentum Jovae consecrasse, et filio suo sua manu dare decrevisse, ad faciendum signum sculptum et fusile simulacrum. Itaque sese illud ei reddituram. 4. Ita ille argentum matri reddidit, quae inde ducentos fusori nummos dedit, ex quibus ille signum sculpsit et simulacrum conflavit, quod in Michae domo foret. 5. Habebat Micha ille aediculam, itaque ephodum fecit et lares, et unum filiorum suorum sacris initiavit, ut eo sacerdote uteretur.

6. Per ea tempora, nullo in Israelitis regnante, suo quisque vivebat arbitratu.

7. Fuit autem juvenis quidam ex Bethlehem Judae, quae est generis Judaici, Levita, Bethlehemae peregrinus. 8. Is ab oppido Bethlehema profectus, ut sicubi liceret, peregrinaretur, pervenit in montem Ephraimitarum, domum Michae, ut iter suum faceret. 9. Et a Micha interrogatus unde veniret, respondit se Levitam esse ex Bethlehema Judaeae, qui proficiscatur ad peregrinandum, sicubi dabitur. 10. Tum Micha hominem hortatur ut secum degat, sibique pastor sit et sacerdos, eique denos argenteos in singulos annos, vestemque qua sit opus, et victum promittit. 11. Ille vero conditionem accipit, et ad habitandum cum homine consentit, eique filii loco habitus est. 12. Et Micha Levitam sacris inaugurat, et juvenem domi suae sacerdotem retinet, 13. Sibi a Jova sine dubio benefactum iri sperans, qui Levitam sacerdotem habeat.

Caput XVIII

recensere

Danii possessionem quarentes. Daniorum praeda. Lais oppidi eversio.

1. Per ea tempora, quibus nullus in Israelitis erat rex, quaerebat sibi Dania tribus possessionem ad habitanum, quippe quae nondum ad id tempus inter Israeliticas tribus hereditatem creverat. 2. Miserunt igitur Danii suae gentis homines quinque, suorum militum abjectissimos, a Saraa et Estaole, eisque praeceperunt, ut regionem exploratum et speculatum irent. Ii quum in Ephraimitarum montem ad domum Michae venissent, ibi pernoctarunt. 3. Quum enim apud ejus Michae domum, juvenis illius Levitae vocem agnovissent, eo diverterunt: et ab illo percontati sunt, a quo illuc esset adductus, quid ibi ageret aut haberet. 4. Quumque ille eis narrasset, quomodo secum Micha egisset, seque ad fugiendum sacerdotio conduxisset, 5. Petunt ab eo, ut divinum percontetur oraculum, ut sciant an id iter prosperum sint habituri. 6. Quibus sacerdos respondit, ut bona salute pergerent: Jovam eis prosperare. 7. Ita illinc digressi quinque illi homines, ubi ad Laim pervenerunt, animadvertunt Laienses secure, et Sidoniorum more quiete tutoque agere, nemine illi terra negotium facessente, aut potentatum affectante, procul a Sidoniis remotos, et nihil negotii cum quoquam habentes. 8. Tum ad suos consanguineos ad Saraam Estaolque redeunt, et ab illis interrogati quid egissent, hortantur ut illos invadant: 9. Sese enim terram comperisse perquam bonam: proinde ne segnes sint, aut eam invadere atque occupare dubitent. 10. Quod si aggrediantur, offensuros esse populum securum, terram spatiosam, eis divinitus in potestatem tradendam, locum nulla earum rerum, quae sint in toto orbe terrarum, carentem.

11. Igitur illinc ex gente Dan, Saraa et Esthaol profecti homines sescenti, armis instructi, castra fecerunt apud Cariathiarim in Judaea. 12. Unde locus vocatur adhuc Castra Dania, post Cariathjarimum positus. 13. Inde ubi ad montem Ephraimitarum progressi, pervenerunt ad Michae domum, 14. Admonentibus illis quinque qui Laiensem agrum iverant exploratum, esse in illis aedibus ephodum et penetrales deos, sculptumque et conflatum simulachrum, proinde viderent quid agerent, eo deflexerunt. 15. Et ad domum Michae, in qua iuvenis ille Levita degebat, venerunt, eumque salutarunt. 16. Ac sescentis illis Danitis armatis ante fores stantibus, quinque illi, qui terram iverant exploratum, Michae domum introeunt, 17. Sculptumque signum, et ephodum, et penetrales, et conflatum simulachrum capiunt. 18. Et quaerenti sacerdoti, qui tum pro foribus cum sescentis illis armatis stabat, quidnam agerent? 19. Jubent ut taceat, et os suum manu compescat, ac cu ipsis proficiscatur, pater eis futurus et sacerdos. Utrum enim ei satius esse, unius viri domo sacerdotem esse, an tribui et nationi Israeliticae? 20. His delectatus sacerdos, ephodum, penetrales simulachrumque sumit, et cum illis proficiscitur.

21. Illi inde disgressi, parvulos pecusque et impedimenta ante se collocant. 22. Atque his Daniis jam longe a Michae domo absentibus homines ex Michae vicinia conciti, illos persecuntur, et assecuti revocant: 23. Conversisque, et Micham quid haberet ut ita clameret, interrogantibus, respondit Micha: 24. Vos ablatis, quos ipse feci, diis et sacerdote, disceditis: quid mihi jam superest? et adhuc quaeritis quid habeam? 25. At Danii, "Noli nos ista voce lacessere, ne si vos homines irritabiles invaserint, tu et tuam et tuorum domesticorum vitam perdas.: 26. Haec illi locuti pergebant. Micha videns sese illis esse viribus imparem, domum reversus est.

27. Illi ea quae fecerat Micha, et quem habuerat sacerdotem, abducentes, Laim aggrediuntur: et homines quietos securosque nacti ferro trucidant, oppidumque incendunt, nullo defensore: 28. Propterea quod procul a Sidoniis aberant Laienses, nulla cum quoquam hominum controversia dissidentes. 29. Erat autem situm oppidum in valle, quae erat Bethrohobensium, quod oppidum instaurarunt atque incoluerunt, Danemque a nomine Danis, conditoris sui ab Israele geniti, denominarunt, quum id oppidum antea Lais vocaretur: 30. Et sibi simulachrum erexerunt, fueruntque Jonathan Gersomi filius, Mosis nepos, 31. Ejusque filii, tribus Daniae sacerdotes, usque ad tempus captivitatis ejus gentis: 32. Factumque a Micha simulachrum habuerunt erectum, quamdiu templum Silunte fuit.

Caput XIX

recensere

A Gabaensibus mulier stupro corrupta.

1. Per eadem tempora, quibus nullus in Israelitis rex erat, Levita quidam in latere montis Ephraimitarum peregrinans, uxorem duxerat concubinam a Bethlehema Judaeae: 2. Quae concubina quum parum pudica erga illum fuisset, discessit ab eo domum patris sui, Bethlehemam Judaeae. 3. Ibi quum per quatuor menses fuisset, secutus est eam maritus, ut eam blandis illectam verbis reduceret, famulum secum et par asinorum ducens. 4. Atque illa eum domum sui patris introduxit, qui puella pater, hominis adventu delectatus, generum retinuit, secumque triduo per convivia et noctes habuit. 5. Quarto die mane quum gener discessum pararet, persuasit socer ut vires cibo recrearet ante discessum. 6. Deinde quum ambo accubuissent, cibumque una sumpsissent, suadebat homini socer ut ibi pernoctare animumque recreare vellet. 7. Denique abire parantem coegit, secumque in eam noctem retinuit. 8. Itemque die quinto quum ille manne profecturus surrexisset, hortabatur socer ut animum recrearet. 9. Atque ubi ita moram fecerunt ad inclinationem diei, cibumque ambo sumpserunt, surrexit homo ad proficiscendum una cum sua concubina, et famulo. 10. Et suadente socero, ut quoniam dies jam ad vesperum devexus inclinaret, ibi noctem agerent, animosque recrearent, mane profecturi, domumque discessuri. 11. Recusavit homo, profectusque pervenit ad Jebusam sivi Hierosolymam, una cum pari asinorum clitellatorum, cumque sua concubina.

12. Quam apud Jebusam essent, et dies multum inclinasset, suadebat domino famulus, ut in illudd oppidum Jebusaeorum diverterent in noctem. 13. Sed negavit dominus diversuros esse in oppidum externorum, ac non Israelitarum, potiusque perrecturos esse Gabaam, 14. Jussitque ut ad alium quempiam locum pergerent, et Gabaeae aut Ramae diversatum irent. 15. Ita progressi, quum sol eis apud Gabaam Benjamitarum occubuisset, eo diverterunt, 16. Et Gabaam diversandi causa ingressi, consederunt in oppidi foro, nemine eos domum in noctem invitante.

17. Ecce autem senex quidam rure ab opere sero redibat, a monte Ephraimitarum oriundus, et Gabaeae peregrinus, cujus loci homines erant Jemine prognati. 18. Is senex viatorem in foro, conspicatus, quaerit ex eo quo et unde proficiscatur. 19. Cui ille, "Pergimus," inquit, "a Bethlehema Judaeae, quo ego iveram, ad latus montis Ephraimitarum, unde ego sum, et me ad Jovae aedem confero, nec est quisquam, qui me domum invitet. 20. Habemus quiddem et stramen et pabulum asinis nostris, panemque et vinum mihi et huic feminae meoque famulo, neque quicquam nobis deest." 21. Tum senex, "bene est," inquit, "si quid tibi opus est, ego praestabo, sed in foro non cubabis." 22. Ita illum domum suam abducit: praebitaque asinis farragine, et lotis hominum pedibus, cibum capiunt.

23. His ita animos suos exhiliarantibus, ecce oppidani, homines perditi, obsessa domo ostium pulsabant, ad senem illum domus dominum clamantes, ut homiinem apud se diversantem produceret, quo eum cognoscerent, 24. Sed paterfamilias ad illos egressus, sic est eos allocutus, "Nolite quaeso, fratres, nolite scelus facere, postquam venit hic homo domum meam: nolite flagitium istud committere. 25. Est mihi filia virgo, est et homini concubina: has ego vobis stuprandas, et ad vestram libidinem habendas producam: tantum ne in hunc hominem tantae atrocitatis flagitium committatis." 26. Huic quum illi obtemperare nollent, prehendit homo concubinam suam, et illis foras educit: illi eam tota nocte constupratam, et ludibrio habitam, mane sub ortum aurorae dimiserunt.

27. Mulier sub lucem venit, et pro foribus aedium hominis, in quibus ejus dominus erat, jacuit, donec diluxit.

28. Mane ejus dominus ubi surrexit, apertis aedium foribus egrediens ad iter facienddum, aspicit concubinam suam pro foribus jacentem, manibus limini impositis, 29. Et, "Surge," inquit, "pergamus." Sed quum illa non respondderet, eam asino imposuit. 30. Domumque ad se reversus, gladium sumpsit, et concubinam suam membratim in duodecim partes dissecuit, atque in omnes Israelitarum fines dimisit, 31. Quam rem omnes qui videbant, negabant tale facinus extitisse, aut visum fuisse, ex quo migraverant ex Aegypto Israelitae, ad illum diem: proinde ei rei intendendum, consiliumque super ea capiendum esse.

Caput XX

recensere

In Gabaenses Israelitae. Miserae corruptae maritus ad populares. In Israelitas Benjamitarum victoria, istorum mox clades, et ruina.

1. Tum omnium Israeliticarum tribuum homines universi, ex omnibus undique partibus, summo consensu, qua regio a Daniis ad Bersabanos et Galaaditas patet, exciti, 2. Maspham ad Jovam divinorum conventuum peragendorum gratia convenerunt, quadrigenta peditum millia, qui arma ferre possent, 3. Id quodd audiverunt Benjamitae, Israelitas Maspham ascendisse. Igitur quarentibus Israelitis, quo pacto scelus illud patratum fuisset: 4. Respondit Levita ille, necatae feminae maritus, in hunc modum, "Gabaam Benjamitarum veneram, una cum mea concubina, pernoctandi gratia. 5. Quum me Gabaenses adorti, domum, in qua eram, noctu obsederunt, meque necare conati, meam concubinam stupraverunt et morte affecerunt. 6. Eam ego dissecui, et per omnem Israelitici patrimonii agrum dimisi, propter tam detestabile in Israelitis commissum flagitium. 7. Vos universi Israelitae adestis: deliberate, et super hoc negotio consultate."

8. Tum universi consurgunt, seque in sua tabernacula ituros aut domum petituros esse negant. 9. Sed ita agendum esse adversus Gabaam: 10. Sortiendos esse denos ex centenis, et centenos ex millenis, et millenos ex denis millenis omnium Israeliticarum tribuum, qui exercitui commeatum subministrarent ad res gerendas, et Gabaam Benjamitarum invadendam, quae tantum in Israelitis facinus admisisset.

11. Igitur conspirantes et consentientes omnes Israelitarum tribus adversus illud oppidum, homines in omnem Benjamitarum tribum miserunt, 12. Qui de illo apud illos commisso facinore expostularent, 13. Peterentque sibi tradi sceleratos illos Gabaenses, ut eos necarent, et nefas ab Israelitis auferrent. 14. Sed Benjamitae non solum consanguineis suis Israelitis non obtemperaverunt, verum etiam Gabaam ex ceteris oppidis convenerunt, ut ad pugnam contra Israelitas exirent. 15. Recensiti sunt eo tempore Benjamitae ex ceteris oppidis viginti sex millia arma ferentium, praeter Gabaenses, quorum recensiti sunt septingenti lectissimi. 16. Horum omnium fuerunt septingenti lectissimi, scaevae, iique omnes ita periti funditores, ut ne pilum quidem aberrarent.

17. Israelitarum autem, praeter Benjamitas, recensita sunt omnino quadringenta millia arma ferentium militum, qui Bethel profecti, Deum consuluerunt, quinam ipsorum Benjamitis principes bellum inferrent. 18. Quumque Jova Judaeos principes dixisset, mane castra fecerunt Israelitae apud Gabaam, et adversus Benjamitas egressi, aciem contra Gabaam instruxerunt. 19. In eos egressi Gabaa Benjamitae, viginti duo millia Israelitarum eo die prostraverunt, 20. Sed Israeliticae copiae resumptis viribus, aciem iterum eodem loco, quo primo die, instruxerunt. 21. Quum enim Jovam audivissent, et continuato apud eum ad vesperum usque fletu, quaesivissent, an proelium cum Benjamitis consanguineis suis denuo conferre deberent, respondit Jova, ut illos aggrederentur. 22. Itaque adorti sunt Israelitae Benjamitas die secundo: adversus quos illi Gabaa egressi, secundo die octodecim hominum millia, qui omnes arma ferrent, prostraverunt. 23. Tum omnes Israelitarum copiae Bethel petiverunt, et illic plorantes ante Jovam manserunt, et eo die ad vesperum jejunarunt, 24. Eique solida sacrificia et pro salute fecerunt, et ex eo quaesiverunt (erat autem illic ea tempestate arca foederis Jovae, cui tum ministrabat Phinees Eleazati filius, Aharonis porro filii) rursumne in proelium exire deberent adversus Benjamitas consanguineos suos, an contra? 25. Quibus Jova respondit, ut irent: nam postridie sese eis in illos esse victoriam daturum.

26. Tum Israelitae insidiis circa Gabaam collocatis, aciem die tertio contra Benjamitas ante oppidum, sicut antea fecerant, ordinarunt: 27. Adversum quos egressi Benjamitae, extra oppidum pellecti sunt. 28. Quum enim in semitis, quarum altera fert Bethel, altera Gabaam, principio circiter triginta Israelitas, sicut superioribus proeliis, illi victores occidissent, putabant eos victos cedere, sicut antea. 29. At Israelitae, qui ex composito, ut illos ex oppido in semitas pertraherent, fugiebant, omnes ex loco suo consurrexerunt, 30. Et aciem apud Baalthamar instaurarunt, 31. Simulque Israelitarum insidiae in Gabaanis pratis positae ingruere coeperunt, 32. Et a parte Gabaae venerunt decem hominum millia ex omnibus Israelitis delecta: 33. Atque ita commisso atroci proelio Jova Benjamitas ingruentis sibi mali ignaros Israelitis fudit, 34. Qui ex illis eo die viginti quinque millia et centum arma ferentium hominum corruperunt. 35. Benjamitis enim, quum ab eis superari viderentur locum dederant, 36. Freti insidiis quas contra Gabaam collocaverant, 37. Quae insidiae repente Gabam contenderant atque invaserant, et totum oppidum ferro perverterant. 38. Fuerat autem Israelitis statutum cum insidiis tempus, ut tum gladiis rem gererent, quum illi fumum ex oppido evectum ostendissent, 39. Igitur quum ab oppido coepisset fumus columnae in modum efferri, et Israelitae proelium instaurarent, Benjamitae (qui initio circiter triginta Israelitarum occiderant, rati eos cedere, sicuti superioribus proeliis fecerant) 40. Ubi simul et a tergo totius oppidi incendium in caelum ferri, et a fronte Israelitas in se converti viderunt, urgente malo perturbati, terga verterunt Israelitis, silvamque petierunt: 41. In qua proelio excepti ab illis perdebantur, qui ex oppidis aderant. 42. Ita circumventi Benjamitae, et in fuga facile protriti sunt, 43. Donec ventum est contra Gabaam ab ortu solis, cecideruntque ex eis octodecim militum millia.

44. Inde in silvam versi, fugerunt ad rupem Remmonis, caesis passim per semitas quinque eorum millibus, 45. Et praeterea instante a tergo hoste usque ad Gedeomum, duobus millibus. 46. Summa Benjamitarum arma ferentium militum, qui eo die ceciderunt, fuit vigintiquinque millia. 47. Reliqui in silvam conversi, fugerunt in rupem Remmonis, homines sexcenti: in qua rupe manserunt quatuor menses. 48. Israelitae autem in caeteros Benjamitas conversi, oppidum, mortales, pecudes, breviter omnia, quae reperta sunt, ferro deleverunt: omniaque insuper, quae extabant oppida, igni mandarunt.

Caput XXI

recensere

Israelitarum juramentum. Jabensium excidium. Puellarum per Benjamitas raptus.

1. Juraverant autem Israelitae apud Maspham, nullum suorum filiam suam ulli Benjamitae daturum esse in matrimonium. 2. Igitur Bethel profecti, ibi apud Deum ad vesperum manserunt, et multo cum fletu apud Israelitarum Deum Jovam questi sunt, 3. Israelitis accidisse, ut tunc una de tribubus Israeliticis desideraretur.

4. Postero die mane, constructo illic altari, solida Jovæ sacrificia proque salute fecerunt. 5. Ac si qui ex ulla Israeliticarum tribuum ad conventum ad Jovam non adfuissent, quaesiverunt. 6. Intercesserat enim gravissimum sacramentum, quo in eos capitis poena sanciebatur, qui ad Jovam apud Maspham non adfuissent.

7. Quum igitur eos Benjamitarum consanguineorum suorum poeniteret, et dolerent unam tunc ex Israelitis abscissam esse tribum, solliciti quo pacto reliquis illorum de uxoribus prospicerent, quod per Jovam jurassent, sese illis suas filias non esse nuptum locaturos, 8. Quaerebant ecqui de Israelitarum tribubus apud Maspham Jovae non adfuissent. 9. Nemo autem in castris ex Jabis Galaaditarum incolis in conventu aderat. 10. Quod quum lustrato exercitu compertum esset, mittit eo civitas duodecim militum millia, cum praecepto, ut Jabisenses Galaaditas adorti, etiam mulieres et parvulos ferro trucident, 11. Omnesque mares et feminas, sed eas duntaxat, quae cum viro rem habuissent, funditus everterent. 12. Inventae sunt autem ex Jabensibus quadringentae puellae virgines, et a virorum concubitu intactae, quas illi in castra apud Silonem in Chanaan situm adduxerunt.

13. Tum civitas omnis misit ad Benjamitas, qui in rupe Remmonis erant, ut cum illis colloquerentur eisque pacem offerrent. 14. Revocatisque tum Benjamitis, nuptum dederunt conservatas ex Jabisensibus mulieres. 15. Sed quum hae pauciores illis essent, et populus Benjamitarum vicem doleret, mutilatis a Jova tribubus Israelitarum, 16. Quaerebant civitatis senatores, quanam ratione reliquis providere de uxoribus possent, quum et Benjamiticae feminae perissent, et eorum Benjamitarum, qui evaserant, futura esset haereditas, 17. Ne tribus Israelitica deleretur, neque ipsi possent illis filias suas uxores dare, propterea quod jurejurando eos devovissent Israelitae, qui uxores Benjamitis dedissent.

18. Igitur quum comperirent festum JOvae quotannis agi Silunte a septentrione Bethelis, ab oriente semitae, quae a Bethele fert Sichemam, et a meridie Lebnae, Benjamitis in hunc modum praeceperunt: 19. Ite, et vos per vineas in insidiis collocate. 20. Quumque animadverteritis Siluntias puellas ad saltandum exire, proditote de vineis, et sua quisque rapta de illis in matrimonium, disceditote in agrum Benjamiticum. 21. Quod si illarum parentes aut fratres ad nos expostulatum venerint, rogabimus ut nobis factum condonent vestrum, 22. Qui non tot mulieres in bello ceperimus, ut sua cuique daretur: illos quidem eas vobis non dedisse, ut culpam commisisse videantur.

23. Atque ita fecerunt Benjamitae: raptasque de saltantibus totidem, quot erant ipsi, mulieres abegerunt, et in suum patrimonium regressi, oppida instaurarunt atque incoluerunt. 24. Tum inde digressi Israelitae, suas quique tribus, gentilitates patrimoniaque repetiverunt. 25. Per ea tempora, quum nullus Israelitarum rex esset, suo quisque vivebat arbitratu.