Exodus |
Caput I
recensereCaeli terraeque creatio. Terra rudis. Libratio spiritus. Lux, dies, nox, dies primus. Liquidum inter aquas, caelum, dies alter. Aquarum confluxio, terra, mare, stirpes, dies III. Luminaria duo, temporis partes, stellae, IIII dies. Pisces, volacres, horum fecunditas, V dies. Terrestria animantia. Homo Dei similis, rerum dominus in terris, ejusdem fecunditas, rerum usus. Terrestrium ac volucrum usus in quibus. Cuncta bona. VI dies.
1. Principio creavit Deus caelum et terram. 2. Cum autem esset terra iners atque rudis, tenebrisque offusum profundum, et divinus Spiritus sese super aquas libraret, 3. Jussit Deus, ut exsisteret lux, et exstitit lux: 4. Quam cum videret Deus esse bonam, lucem secrevit a tenebris, 5. Et lucem Diem, et tenebras Noctem appellavit. Ita exstitit ex vespere et mane dies primus. 6. Deinde jussit Deus, ut exsisteret liquidum inter aquas, quod aquam ab aqua disiungeret: 7. Fecitque liquidum, quod divideret aquam, quae subter liquidum est, ab ea, quae super est. 8. Quo facto, liquidum Caelum nuncupavit: ita exstitit ex vespere et mane dies secundus. 9. Deinde jussit Deus, ut aqua, quae sub caelo esset, unum in locum conflueret, ut appareret siccum. 10. Quo facto, siccum Terram nominavit, et aquae affluentiam Mare. Eamque rem bonam esse animadvertens, 11. Jussit, ut pareret terra stirpes, herbas frugiferas et arbores fructiferas, quae suo quaeque in genere fructum ederent, et in quibus suum semen inesset in terris. Atque ita factum est: 12. Ediditque terra stirpes, id est, herbarum frugiferarum et arborum fructiferarum genera, in quibus suum semen inesset. Quam etiam rem bonam esse animadvertit: 13. Ita exstitit ex vespere et mane dies tertius. 14. Deinde jussit Deus, ut existerent luminaria in liquido caelo ad discernendum diem a nocte, quae et signa, et tempora, et dies et annos efficerent, 15. Et in liquido lucentia caelo terras collustrarent. Id quod factum est. 16. Fecitque Deus duo luminaria magna, majus ad diei, minus ad noctis moderationem: tum etiam stellas: 17. Eaque in liquido caelo collocavit , ad collustrandas terras, 18. Et diem noctemque moderandam, lucemque et tenebras discernendas. Et hoc quoque vidit esse bonum. 19. Ita exstitit ex vespere et mane dies quartus. 20. Deinde jussit Deus, ut aqua natatiles ederet animantes, et volucres, quae supra terram per aerem volarent. 21. Creavitque Deus ingentia cete, et omne genus fluitantium animalium, et alatarum volucrum, quaecumque ex aqua originem trahentia moventur. Quam rem cum videret esse bonam, 22. Ea fecundavit his verbis: Fetificate, multiplicamini, replete aquas in mari, et volucres multiplicentur supra terras. 23. Ita exstitit ex vespere et mane dies quintus. 24. Deinde jussit Deus, ut ederet terra animantium genera, videlicet pecorum, et serpentium , et terrestrium ferarum. Id quod factum est: 25. Fecitque Deus diversa genera terrestrium ferarum et pecorum, et omnium humi serpentium. Quam rem cum videret esse bonam, 26. Ita fatur: faciamus hominem ad imaginem nostram, nostri similem, qui dominetur piscibus aquatilibus, volucribus aereis, pecudibus, denique toti terrae, et quicquid in terra movetur. 27. Itaque hominem Deus ad sui, id est, ad divinam imaginem creavit, scilicet marem et feminam: 28. Quibus deinde fecunditatem dedit, sic eos alloquens: Fetificate, multiplicamini, replete terram, eamque subigite: et in pisces aquatiles, volucresque aereas, et omnes, quae in terris moventur, bestias imperium habete. 29. En ego vobis trado (inquit) omnes herbas, quae sunt in omni terrae solo frugiferae, omnesque arboreo fetu praeditas arbores, semen parientes, quibus ad alimoniam utamini. 30. Bestiis autem terrestribus omnibus, aerisque volucribus, et quaecumque vitali spiritu animata moventur in terris, his omnem herbarum viriditatem ad pastum do. 31. His effectis, animadvertit Deus omnia, quaecumque fecerat, esse admodum bona. Ita exstitit ex vespere et mane dies sextus.
Caput II
recensereDiei VII feriae, faustitas. Terram vapor irrigans. Homo ex pulvere, a Deo adflatus, in pomario. Vitalis arbor. Fluminis e pomario divisio. Homo ejusdem cultor. Arbor vetita. Solitudo mala. Mulieris creatio, quorsum cum viro: conjugatorum partes.
1. Ita perfecti sunt caeli et terra, eorumque omnes copiae: 2. Absolvitque Deus die septimo suum, quod fecerat, opus: et die septimo ab omni opera a se effecto feriatus est. 3. Ideoque septimum diem faustum sacrumque fecit, quod in eo ab omni opere, quod creaverat feceratque, feriatus esset. 4. Ortus quidem et creatio caeli et terrae sic habet. Cum terram caelumque fecisset Jova Deus, 5. Nulla adhuc in terris planta terrestri, nulla adhuc herba exorta, (quippe cum neque Jova Deus pluisset in terram, neque homo esset ad humum colendam,) 6. Exhalavit ex terra vapor, qui universum ejus solum irrigavit. 7. Hominem autem Jova Deus, cum ex terrae pulvere formavisset, et in ejus nares spiritum vitalem inspiravisset, ex quo esset animans homo effectus, 8. Eum in pomario, quod in Edene ad orientem confeverat, collocavit. 9. Procreaverat autem Jova Deus ex terra cum omnis generis arbores, et ad adspectum pulchras, et ad vescendum accommodas: tum arborem vitalem in medio pomario, arboremque scientiae boni atque mali. 10. Ex Edene autem, manabat flumen ad pomarium irrigandum, et inde fissum evadebat in capita quatuor: 11. Quorum uni nomen est Phison, quod flumen totam obit Hevilam, ubi aurum est, 12. (Est autem ejus regionis aurum probatissimum) ubi etiam bdellium, et onyx gemma. 13. Alterum flumen Gehon vocatur, quod omnem Aethiopiam peragrat. 14. Tertium Tigris dicitur: fluit in orientem, qua est Assyria. Quartum est Euphrates. 15. In hoc pomarium Edenis Jova Deus hominem adduxit, ibique eum constituit, ut id coleret et tueretur: 16. Eique ita praecepit: Omnibus pomarii arboribus vesceris, 17. Praeter arborem scientiae boni atque mali, nam si ea vesceris, moriere. 18. Dixerat autem Jova Deus: non convenit Adamum esse solum: faciam ei adiumentum accommodatum. 19. Nam cum ad eum bestias omnes terrestres, quas ex terra formaverat, omnesque aereas volucres adduxisset, ut videret quomodo eas nuncuparet, ut quo quamque animantium nomine Adamus appellasset, id esset ejus nomen: 20. Cumque imposuisset Adamus nomina pecoribus, volucribus terrestribusque bestiis omnibus, ipsi Adamo adiumentum idoneum non suppetebat. 21. Quamobrem artissimo eum somno Jova Deus consopivit, eique unam ex costis detraxit, ex qua costa (compresso in ejus locum corpore) 22. Mulierem construxit, eamque adduxit ad Adamum. 23. Tum Adamus: Nunc demum (inquit) os de ossibus meis, et caro de carne mea est. Haec vocabitur mulier, quia sumpta de viro est. 24. Itaque vir, relicto suo patre atque matre, adhaerebit uxori suae, coalescentque in unam carnem.
Caput III
recensereParentum nuditas. Anguis dolus. Illorum lapsus in pomo. Cognita nuditas, subligacula: a Deo fuga nocentum, excusatio. Anguis detestatio et ruina unde, feminae calamitas et flatus. Humus devota, maris aerumnae ac finis. Eva adpellata. Amborum vestis, exsilium. Pomarii custodes. Ad arborem gladius.
1. Ceterum cum essent Adamus et ejus conjux ambo nudi, tamen nihil erubescebant. Serpens autem, qui esset omnium terrestrium bestiarum, quas Jova Deus fecerat, versutissimus, mulierem his verbis aggressus est: Curnam vetuit vos Deus vesci omnibus arboribus pomarii? 2. Cui mulier: Fructibus arborum pomarii vesci nobis licet: 3. Sed fructum arboris, quae est in medio pomario, Deus nos vesci, aut tangere vetuit, ne morte plectamur. 4. Et serpens: Nequaquam morte mulctabimini, inquit. 5. Sed scit Deus, si de eo comederitis, tum oculos vobis apertum iri, atque ita vos fore quasi deos, scientes boni atque mali. 6. Hic mulier, cum videret arborem esse et ad vescendum accommodam, et oculis gratam, et ad discendum optabilem, sumpsit de fructu ejus comeditque: et praeterea suo quoque viro dedit, qui et ipse comedit. 7. Tum, apertis eorum oculis, ambo animadverterunt se esse nudos: consertisque ficulneis foliis, fecerunt sibi subligacula. 8. Deinde audita Jovae Dei voce in pomario inambulantis ad auram diei, Adamus et ejus uxor sese ex ejus conspectu in medias pomarii arbores abdiderunt. 9. Sed Jova Deus Adamum inclamans: Ubi es? inquit. 10. Cui ille: audita per pomarium tua voce, territus, utpote nudus, abscondi me. 11. Et ille: quis ostendit tibi, te esse nudum? Numnam de arbore, de qua tibi praeceperam ne comederes, comedisti? 12. Cui Adamus: Quam tu mihi mulierem attribuisti, ea mihi de arbore dedit, et ego comedi. 13. Et Jova Deus mulieri: cur tu istud fecisti? Cui mulier: a serpente decepta comedi. 14. Tum Jova Deus ad serpentem ita loquitur: Quoniam istud fecisti, eris omnium terrestrium bestiarum tum cicurarum tum ferarum exsecrabilissima: in ventrem ambulabis, pulveremque comedes, quamdiu vives. 15. Quin eas inimicitias inter te et mulierem, interque tuum et ejus semen conciliabo, ut illud tibi caput, tu illi calcem illidas. 16. Deinde ad mulierem: Ego te multis doloribus, inquit, aerumnisque afficiam: tu natos cum dolore paries, et pendebis a viro tuo, tibique ipse imperabit. 17. Deinde ad Adamum: Quia uxori tuae morem, inquit, gerens, de arbore comedisti, cujus ego tibi esu interdixeram, erit humus infelix propter te, quaeresque ex ea victum laboriose per omnem vitam: 18. Cum ipsa interea carduos tibi procreabit, et sentes, tuque terrestribus herbis vesceris. 19. Cum vultus tui sudore victum tolerabis, donec redeas in humum, ex qua ortus es. Nam pulvis es, et in pulverem redibis. 20. Imposuit autem Adamus suae conjugi nomen Eva, quod viventium omnium mater fuit. 21. Et Jova Deus tunicas Adamo et ejus uxori fecit pelliceas, quibus eos induit. 22. Deinde ipse sic loquitur: Cum homo quasi unus de nobis evaserit, boni malique sciens, periculum est ne manum admoveat etiam arbori vitali, ut ejus decerpto et gustato fructu, vivat in sempiternum. 23. Itaque eum ex Edenis pomario abegit, ut humum, unde ortus erat, coleret: et ejecto homine, collocavit ab orientali parte pomarii Cherubos, et flammeum ensem vibrantem, ad arboris vitalis aditum custodiendum.
Caput IIII
recensereCaini ortus, Abelisque. Horum ferta, hujus gratia, illius livor, hujus nex. Caini exsecratio, pavor vexans, consolatio, nota securitatis. Henochus. Inventor chitarae. Faber. Post Enossum ad Jovam supplicatio.
1. Adamus autem cum Eva uxore rem habuit, quae gravida facta Cainum peperit: sic ideo nominatum, quod illa eum enixa dixisset, Adepta sum virum a Jova. 2. Peperit praeterea ejus germanum Abelem. Hic Abel opilio, Cainus fuit agricola. 3. Aliquanto tempore post, cum Jovae munus libavisset Cainus de terra frugibus, 4. Abel autem de pecorum suorum primigenis, et maxime opimis, respexit Jova Abelem, et ejus munus: 5. Cainum, ejusque munus non respexit: quam rem ita acerbe tulit Cainus, ut ei facies sublaberetur. 6. Et Jova: Quid ita acerbe fers? inquit: aut cur tibi facies sublabitur? 7. Certe si recte facies, litabis: si non recte facies, peccatum pro foribus cubat, idque a te pendebit, et tu ei imperabis. 8. At Cainum Abelem fratrem suum suis verbis, rus seduxit, ibique eum aggressus interfecit. 9. Tum sic Cainum Jova allocutus est: Ubi est Abel frater tuus? Cui ille: nescio, inquit, numquid ego mei fratris sum custos? 10. At Jova: Quid fecisti? inquit, sanguis ipse tui fratris ad me ex terra voce conqueritur: 11. Quamobrem infelix eris ab humo, ut quae ore suo tui fratris sanguinem de tua manu acceperit. 12. Ea tibi colenti vim suam deinceps non praebeat, utque extorris per orbem terrarum vageris. 13. Hic Cainus: Major est mea culpa, inquit Jovae, quam ut remittatur. 14. En ego hodie a te ex ipso terrae solo exterminatus, tuum conspectum evitans, extortis per orbem terrarum vagabor, ut qui me cumque repererit, occidat. 15. At Jova: immo vero quicumque Cainum occiderit, septupli poenam subibit. Itaque ei notam apposuit, ne si quis in eum incidisset, necaret eum. 16. Igitur digressus e conspectu Jovae Cainus, habitavit in terra Noda, quae est Edeni ad orientem. 17. Suscepit autem ex uxore sua Henochum, a cujus Henochi nomine urbem a se conditam appellavit. Huic Henocho natus est Iradus: qui porro Iradus genuit Mahuiaelem, Mahuiael Mathusaelem, Mathusael Lamechum. 18. Hic Lamechus duas uxores duxit, quarum uni nomen fuit Ada, alteri Silla. 19. Ada Jabalem peperit, qui primus tabernacula habitavit, et pecuariam fecit: 20. Ejus frater nomine Jubal, fuit inventor tangendae citharae, et testudinis. 21. Silla quoque peperit Tubalcainum, omnis aerarii et ferrarii opificii fabricatorem: cujus Tubalcaini soror fuit Noema. 22. Lamechus autem Adam et Sillam uxores suas sic aliquando commonuit: Audite meam orationem, uxores Lamechi, et quae dicam attendite. Si quem ego hominem plagis, si quem mortalem vulneribus interficerem: 23. Cum in Caino septupli poena sit, profecto in Lamecho esset septuagecupli septupli. 24. Adamus praeterea ex uxore sua filium sustulit, cui ipsa nomen imposuit Sethus, dicens, Deum sibi reposuisse prolem alteram in locum Abelis, a Caino perempti. 25. Setho quoque natus est filius, quem Enossum appellavit. Tunc coeptum est Jovae nomen invocari.
Caput V
recensereAdami aetates, filii, mors, nepotum stirps, aetates, interitus. Henochi pietas, sublatio vivi. Ex Lamecho Noa fausti ominis. Noae tres filii.
1. Sequitur, ut enumeranda sit progenies Adami, post id tempus, quo creavit Deus, et ad divinam similitudinem effecit hominem, 2. Scilicet marem et feminam, eisque fecunditatem dedit, et eos hominis vocabulo ipso illo die creationis appellavit. 3. Erat igitur Adamus annos natus centum triginta, cum sui similem ad suam imaginem procreavit eum, quem Sethum nominavit. 4. Post quem genitum vixit octingentos annos, aliosque interea utriusque sexus liberos progenuit. 5. Ita nongentesimum trigesimum aetatis annum agens, mortuus est. 6. Sethus centesimo quinto aetatis anno genuit Enossum, 7. Post quem natum cum septem et octingentos annos complevisset, aliosque interea liberos utroque sexu progenuisset, 8. Ita demum annum agens nongentesimum duodecimum, mortuus est. 9. Enossus cum nonaginta vixisset annos, procreavit Cenanem: 10. Deinde quindecim et octingentos annos vixit, atque ita aliis interim genitis filiis , tum maribus , tum feminis, 11. Cum nongentesimum quintum aetatis annum peregisset, mortuus est. 12. Cenan septuagesimo anno genuit Mahalaleelem: 13. Post quem genitum vixit octingentos quadraginta annos. Aliosque interea filios et filias cum procreavisset, 14. Anno aetatis suae nongentesimo decimo mortuus est. 15. Mahalaleel sexaginta quinque annos natus, genuit Jaredum. 16. Deinde cum alios genuisset, octingentis triginta annis post natum Jaredum, 17. Id est, octingentesimo nonagesimo quinto aetatis suae anno mortuus est. 18. Jaredus centum sexaginta duos annos natus genuit Henochum: 19. Deinde octingentos annos, aliis interea generandis, vixit: 20. Et ita anno suae vitae nongentesimo sexagesimo secundo mortuus est. 21. Henochus sexagesimum quintum annum agens, genuit Mathusalam, 22. Et post eum gentium per trecentos annos ad Dei voluntatem vitam agens, filios alios, filiasque procreavit. 23. Cumque jam trecentesimum sexagesimum quintum annum, 24. Sese ex Dei voluntate gerens, ageret, a Deo sublatus nusquam exstitit. 25. Mathusala autem centesimo octogesimo septimo anno genuit Lamechum: 26. Quo genito vixit adhuc septingentos octoginta duos annos, aliis interea utriusque sexus liberis procreandis. 27. Ita cum nongentos sexaginta novem confecisset annos, mortuus est. 28. Lamechus centesimum octogesimum secundum annum agens, filium genuit, 29. Cui nomen imposuit Noa, dicens: Hic nos recreabit a negotiis nostris, et manuum laboribus, quos nobis exhibet terra, a Jova infelicitata. 30. Post natum Noam vixit Lamechus quingentos nonaginta quinque annos, aliosque item filios procreavit, 31. Et ita, peractis septingentis septuaginta septem annis, mortuus est. 32. Noa quingentenarius genuit Semum, Chamum et Japhetum.
Caput VI
recensereHomines pravi. Jovae ira. Gigantes. Heroes. Dei sententia in creaturam. Noae favor justi. Arcae materia, forma, membra. Cum Noa Dei foedus. Paria viventium servanda. Commeatus in arca.
1. Etiam hominum multitudo per orbem crescere incipiebat: quibus cum filiae nascerentur, 2. Earum pulchritudine capti hominum potentissimi, eligebant ex omni numero, quas ducerent uxores. 3. Tum Jova dixit: non perpetuo contendam animo cum hominibus, qui quidem caro sint: itaque erit eorum aetas centum viginti annorum. 4. Erant ea tempestate in terris Gigantes. Accedebant eo ex illis potentum connubiis nati Heroes, homines ab omni memoria celebres. 5. Cum igitur videret Jova hominum num vitia in terris crescere, eosque omnem animi conatum et cogitationem ad deteriora in dies singulos conferre, 6. Poenituit eum fecisse homines in terris, animoque indoluit, 7. Eamque ob rem statuit ipse secum homines a se creatos de terrae solo delere: nec solum homines, sed etiam pecora, et repentia, atque volucres: usque adeo ea fecisse poenitebat. 8. Noae tamen fuit propitius: 9. Cujus Noae progenies sic se habet. Noa vir aetatis suae justissimus ac integerrimus, et qui se ex Dei voluntate gereret, 10. Tres filios genuit, Semum, Chamum et Japhetum. 11. Ceterum orbis terrarum adversus Deum depravatus, et iniustitiae plenus erat. 12. Quod cum videret Deus orbem terrarum esse corruptissimum, omniumque in terris mortalium perditissimos mores: 13. Cum Noa sic locutus est: Omnium mihi rerum humanarum interitus statutus est, ut quorum iniustitia terra ipsa referta est, eos ego cum terra ipsa aboleam. 14. Tu construito tibi arcam ex terebinthina materia, eamque loculatam, et pice intus forisque illitam. 15. Construendi autem ratio haec esto, ut longitudo trecentos cubitos pateat, latitudo quinquaginta, altitudo triginta. 16. In ea fenestram facito, ipsam arcam superne in cubitum absolvito: portam arcae in ejus latere collocato: arcam infima, altera, tertiaque contignatione distinguito. 17. Nam equidem in terras aquarum diluvium immittam, quo universa, quae sub caelo vitalem spiritum ducunt, corpora perdantur, et omnia quae sunt in terris extinguantur. 18. Sed tecum pactionem faciam, ut tu in arcam intres una cum tuis filiis, uxore et nuribus. 19. Eodem etiam de omnibus vita praeditis corporibus conjuga paria inferes, ut tecum in vita supersint. 20. De singulis, inquam, volucrum quadrupedumque generibus, breviter de omnibus, quae in terra moventur, paria ad te introibunt, ut conferventur. 21. Tu vero omnis generis cibaria, quae sunt edendo, tum ad tuum, tum ad illorum victum comparata, ad te comportato.
Caput VII
recensereNoae obsequium, gratia apud Jovam. Arca repleta. Diluvii tempus et magnitudo, animantium interitus.
1. Haec omnia Dei mandata cum fecisset Noa, Jova eum ita est allocutus: Ingredere tu, una cum omni tua familia, in arcam, quoniam quidem te animadverti esse omnium hujus seculi in meo conspectu facile justissimum. 2. Ex omnibus quadrupedibus mundis septena tibi paria promiscui sexus assumito: ex immundis autem bina. 3. Ex volucribus item septena, etiam promiscui generis, ut eorum semen toto in orbe conservetur. 4. Nam hinc ad septem dies, ego in terras per quadraginta dies et totidem noctes depluam, et omnem quam feci rerum naturam ex orbe terrarum abolebo. 5. Haec omnia Noa ex Jovae praecepto fecit. 6. Erat autem annos natus sexcentos, cum aquis inundata terra est: 7. Cujus diluvionis evitandae gratia intravit in arcam una cum suis filiis, uxore et filiorum conjugibus. 8. De quadrupedibus quoque, tum mundis, tum immundis, atque etiam de volucribus, tum autem de omnibus humi repentibus, 9. paria ad eum in arcam convenerunt, ex maribus et feminis congregata, quemadmodum Deus ei praeceperat. 10. Igitur cum septem illi dies praeteriissent, terram aquarum diluvies inundavit. 11. Anno aetatis Noae sexcentesimo, die secundi mensis septimodecimo proruperunt omnes Oceani fontes: reclusisque caeli meatibus, 12. Quadraginta dies noctesque in terras perpluit. 13. Eodem illo die, quo Noa, et una ejus filii, Semus, Chamus et Japhetus, et uxor, et tres nurus ingressi sunt arcam: 14. Cum eodem intravissent etiam ex omni genere bestiarum et pecorum, et humi serpentium, et volucrum tum oscinum, tum alitum, 15. Ex omnibus, inquam, vitali spiritu praeditis corporibus, cum paria ad Noam in arcam intravissent, 16. Et ea quidem omnia conjuga, sicut ei praeceperat Deus, conclusit eum Jova. 17. Deinde per quadraginta dies tanta terras inundavit eluvio, ut arca multitudine aquarum mota loco, et a terra sublata, 18. Postremo aquis magis magisque super terras valescentibus ac succrescentibus, per undas ferretur: 19. Quae quidem tanto auctae sunt incremento, ut earum redundantia omnes altissimi montes, quicumque sunt sub omni caelo, non solum obruerentur, 20. Sed ad quindecim cubitorim altitudinem obruerentur. 21. Ita exstincta sunt omnia, quae in terris movebantur corpora, tam volucrum, pecorum, bestiarum et omnium humi repentium, quam hominum. 22. Omnia, inquam, quaecumque in terra vitalem spiritum naribus ducebant, mortua sunt: 23. Ita deleta, et ex orbe terrarum sublata omni tam hominum, quam pecorum, serpentium, volucrumque natura: Noa tantum, et quae cum eo capiebat arca, superfuerunt.
Caput VIII
recensereAdluvionis diuturnitas. Ventus aquas arcens. In sicco arca. Emissus corvus et columba, bis, tertio. Quando terra siccata. Exitus ex arca. Noae sacrum. Dei decretum non perdendae naturae.
1. Postquam autem viguerunt in terris aquae centum quinquaginta dies, recordatus Noae Deus, et omnium, quae cum eo erant in arca, animalium et pecorum, ventum in terras immisit ad coercendas aquas. 2. Itaque obstructis profundi fontibus, caelique meatibus, cessavit pluvia de caelo: 3. Tum aquae huc illuc ex terra diffluentes, jam tandem praeteritis centum quinquaginta diebus, decrescebant: 4. Et arca die septimodecimo mensis septimi super montes Ararat substitit. 5. Fiebant autem aquarum decrementa usque ad mensem decimum, cujus mensis die prima exstabant capita montium. 6. Et post quadraginta dies Noa, aperta arcae fenestra, quam fecerat, 7. Emisit corvum: qui egressus revertit, donec ab aquis exsiccata terra foret. 8. Dimisit item columbam, ad explorandum, utrum esset aquis levata terra. 9. Quae cum, ubi vestigium poneret non inveniret, quod undique aquis erat cooperta terra, rediit in arcam ad Noam: qui illam extensa manu exceptam ad se in arcam intulit. 10. Postea exspectatis septem diebus aliis, emisit iterum columbam de arca, 11. Quae sub vespertinum tempus ad eum rediit, evulsum olivae folium rostro ferens: ex quo Noa, terram esse detectam aquis, intellexit. 12. Exspectavit tamen septem alteros dies, deinde columbam emisit, quae numquam postea ad eum rediit. 13. Uno autem et sexcentesimo anno, primi mensis die primo, cum e terra effluxissent aquae, Noa, amoto arcae tegmento, vidit ex aquis emersisse terrae superficiem. 14. Secundi autem mensis die septimodecimo siccata terra, 15. Deus Noae praecepit, ut exiret de arca, 16. Una cum sua conjuge, et filiis, eorumque conjugibus: 17. Educeret etiam secum omnia, quae cum eo erant animalia, volucres, quadrupedes, et quaecumque humi serperent, ut per terras propagarentur, et multiplices fetus ederent. 18. Itaque exiit Noa una cum suis filiis, uxore, et nuribus, 19. Cumque omni bestiarum, serpentum, volucrum; breviter cum omni genere eorum, quae moventur in terris. 20. Deinde Jovae construxit aram, in qua, adhibitis hostiis de omni mundorum pecorum volucrumque genere, solidum fecit sacrificium: 21. Cujus odoris suavitate delectatus Jova, statuit ipse cum suo animo, numquam deinceps terram tanta diritate prosequi, propter homines (quorum conatus essent et studia prava, jam a pueris) ut iterum mortalia omnia perimeret, quemadmodum fecerat. 22. Nec umquam deinceps (inquit) quamdiu erit terra, sementis et messis, frigora et calores, aestates et hiemes, dies et noctes intermittent.
Caput IX
recensereA Deo Noae fecunditas, majestas, potestas. Sanguis piacularis. Homicidii edictum. Foedus non perdendae naturae diluvio, iris. Noae agricultor, ebrius, illusus. Chanaan a patre infelicitatus. Favor in alios fratres. Patris aetas et mors.
1. Itaque Nox et filiis ejus fecunditatem dedit Deus, ita dicens: Fetificate, et terras numerosa sobole complete. 2. Timori etiam et terrori este omnibus, tum terrestribus bestiis, tum aereis volucribus. Omnia moventia, quaecumque terra edit, omnesque pisces aquatiles in vestram potestatem permittuntur. 3. Omnia, quaecumque vita praedita moventur, ad cibum adhibetote: cuncta vobis, sicut herbarum viriditatem, concede. 4. Tantum ne carnem cum suae animae sanguine comedatis. 5. Vestri quidem sanguinis et ereptae vitae poenas cum ab omnibus bestiis expetam, tum hominum inter ipsos necem in auctorem cujusque vindicabo: 6. Ut, quoniam ad divinam imaginem factus homo est, qui hominis sanguinem fuderit, ipsius invicem sanguis per hominem fundatur. 7. At vos procreate, terramque genere vestro multipliciter propagando frequentate. 8. Tum illud addidit: 9. Atque ego jam foedus stabilio non modo vobiscum, et cum vestro in posterum semine, 10. Verum etiam cum omnibus animalibus, quae vobiscum sunt: cum volucribus, cum quadrupedibis, cum universis denique animalibus terrestribus, tum mansuetis, tum feris, una vobiscum: denique cum omnibus ex arca egressis, hoc est, cum omnibus animalibus terrestribus: 11. Quo foedere vobis satisdo, numquam amplius orbem terrarum diluvio aquarum ita corruptum iri, ut animalia cuncta perdantur. 12. Pignus autem, inquit quo pignore volo hoc inter me et vos, et omnia, quae vobiscum sunt, animalia foedus in omnem aeternitatem sanciri, 13. Arcus meus est, quem pono in nubibus, quo sit icti inter me et terrarum orbem foederis indicium. 14. Hoc enim arcu videndo, si quando terras obnubilavero, 15. In memoriam redibo foederis inter me et vos, omneque animantium genus facta. 16. Ita fiet, ut numquam amplius aquae in tantam illuviem excrescant, ut omnes res humanas corrumpant, cum ego hunc in nubibus arcum aspiciens, memoria repetam foedus hoc aeternum, factum inter Deum et omnia, quae in terris vivunt, animalia. 17. Hoc igitur, inquit, hujus inter me et omnia terrarum animalia pacti foederis signum esto. 18. Ergo ab illis tribus Noae filiis, qui ex arca exierunt, Semo, Chamo et Japheto (quorum Chamus pater fuit Chanaanis) 19. Totus terrarum orbis frequentatus est. 20. Noa autem agriculturam ingressus, vineam consevit: 21. Ex qua vinum cum potavisset, inebriatus virilitatem in medio tabernaculo nudatam habuit. 22. Patris natura visa, Chanaanis ille pater Chamus id foras ad suos duos fratres retulit. 23. At Semus et Japhetus pallium suis amborum humeris imponunt, et retro gradientes, sui patris verenda tegunt, ita aversis vultibus, ut patris verenda non viderent. 24. Noa autem, edormito vino, ubi minimi natorum factum contra se rescivit, sic effatus est: 25. Infelix Chanaan, servus servorum fratrum suorum esto. 26. Grates Jovae Deo Semi, inquit, isque Chanaanem vectigalem habeto. 27. Japhetum quoque amplificet Deus, efficiatque, ut in Semeis tabernaculis habitet, et Chanaanem vectigalem habeat. 28. Vixit autem Noa post diluvium annos trecentos quinquaginta, 29. Completisque nongentis quinquaginta annis, mortuus est.
Caput X
recensereNoae progenies, insulani. Nembrodi robur, ars. Hebraeorum pater Semo. Gentium numerus.
1. Sequitur de progenie filiorum Noae, scilicet Semi, Chami et Japheti, quibus post diluvium nati sunt filii. 2. Japheto Gomer, Magogus, Madaeus, Javan, Thubal, Mesecus et Thiras. 3. Gomeri Ascanas, Riphatus et Thogorma. 4. Javani Elisa, Tharsis, Cittimus et Dodanimus. 5. Ab his divisi sunt gentium insularum fines, cum suam quisque linguam traherent, et varias variarum gentium efficerent nationes. 6. Chamus autem filios habuit, Chum, Misraimum, Phutum et Chanaanem, 7. Chus Sabam, Hevilam, Sabatam, Ragmam et Sabathacam. Ragma Sabam et Dodanem. 8. Item Nembrodum genuit Chus, eum, qui primus fuit in terris fortissimus, 9. Et ita fortis in Jovae conspectu venator fuit, ut ex eo dictum illud natum sit: Ut Nembrodus fortis in Jovae conspectu venator. 10. Ejus regni caput fuit Babylon, Erecha, Accada et Calane in terra Samnara, 11. Ex qua terra ortus Assur Ninivem condidit, et Robothir, et Chalam, 12. Et Refem inter Ninivem et Chalam, urbem maximam. 13. Misraimus genuit Ludim, Ananim, Lahabim, 14. Naphtuim, Pathrusim, Cassubim, unde orti sunt Palaestini et Caphthorim. 15. Chanaan autem genuit primogenitum Sidonem, Hetum, 16. Jebusem, Amorrem, Gergesem, 17. Hevem, Arcem, Sinem, 18. Arvadem, Samarem et Hamathem. Postea dispersae sunt Chananaeorum nationes, 19. Qui his finibus continentur: A Sidone, qua vergunt ad Gerara, attingunt Gazam: qua spectant ad Sodomam et Gomorram, et Adamam, et Saboim, pertinent ad Lasam. 20. Atque hi quidem fuerunt a Chamo nati, qui in diversas colonias et gentes, diversis familiis et linguis evaserunt. 21. Semo quoque (qui fuit autor omnium Hebraeorum, et fuit major natu quam frater ejus Japhetus) 22. Nati sunt Elamus, Assur, Arphaxadus, Lydus et Aramus. 23. Aramus filios habuit Usum, Hulem, Getherem et Massum. 24. Arphaxadus Salam. Sala Hebrem. 25. Heber duos, unum Phalegum, a dividendo nominatum, quod ejus tempore divisa terra est: alterum Joctanem. 26. Joctan Almodadum, Salephum, Hazarmotum, Jaram. 27. Hadoramum, Uzalem, Declam, 28. Obalem, Abimaelem, Sabam, Ophiren, Hevilam, et Jobabum, hi omnino fuerunt filii Joctanis: 29. Quorum sedes initium capit a Mesa, vergit ad Sapharam montem orientalem. 30. Hi quidem a Semo nati, varias familias et linguas diversis gentium regionibus effecerunt. Hae sunt natorum Noae familiae, generibus et nationibus variae, a quibus gentes per terras post diluvium propagatae sunt.
Caput XI
recensereTurris babylonica. Linguae multae. Semigens per gradum X usque ad Abramum. Sarais sterilis. Tharae peregrinatio et mors.
1. Cum autem universus terrarum orbis eodem sermone atque oratione uteretur, 2. Cum illi ab oriente discederent, nacti sunt quemdam campum in terra Sanaara, ubi commorati 3. Coeperunt invicem cohortari, ut lateres facerent coquerentque, quibus pro lapidibus, et bitumine pro arenato usi, 4. Instituerunt urbem aedificare, et turrim, quae fastigio caelum attingeret, ut sibi famam pararent, antequam per omnes terrarum tractus dispergerentur. 5. Ad illam urbem et turrim, quae ab hominum genere construebatur, visendam descendit Jova. 6. Sic enim dicebat: En populus unus, qui eodem sermone cunctus utitur, haec audet facere, nihil jam erit, quod conantes non efficiant. 7. Age jam, descendamus, et ibi eorum sermonem ita confundamus, ut alii aliorum orationem non intelligant. 8. Itaque eos illinc per omnes terras dissipavit: ita urbis omissa constructio est, 9. Ex quo Babylon nominata fuit, quia ibi confudit Jova omnium mortalium linguas, et indidem eos in omnes terrarum regiones disiecit. 10. Sequitur de Semi progenie. Semus centum annos natus genuit Arphaxadum, biennio post diluvium: 11. Post quem genitum vixit quingentos annos, alios interea promiscuo genere liberos procreans. 12. Arphaxadus anno aetatis suae quinto et trigesimo genuit Cainanem, 13. Vixitque Arphaxadus post genitum Cainanem annos trecentos triginta, alios interim liberos procreans: atque ita mortuus est. 14. Cainan anno aetatis suae centesimo tricesimo genuit Salam, 15. Vixitque quadringentos tres annos post, aliis interea liberis procreandis. 16. Sala anno trigesimo genuit Hebrem, 17. Vixitque insuper annos tres et quadringentos, aliosque liberos habuit. 18. Heber anno trigesimo quarto genuit Phalegum, vixitque annos quadringentos triginta post, aliosque interea liberos habuit. 19. Phalegus anno trigesimo genuit Reum, 20. Vixitque postea annos ducentos supra novem, aliosque interea liberos habuit. 21. Reus anno trigesimo secundo genuit Sarugum, 22. Vixitque postea annos septem et ducentos, aliosque interea liberos habuit. 23. Sarugus anno trigesimo genuit Nachorem, vixitque ducentos annos postea, aliosque interea liberos habuit. 24. Nachor anno vigesimo nono genuit Tharam: 25. Vixitque postea annos centum novemdecim, aliosque interea liberos habuit. 26. Tharae genus sic se habet. Thara septuagenarius genuit Abramum, deinde Nachorem et Haranem: 27. Quorum Haran genuit Lotum, 28. Mortuusque est Haran praesente Thara patre suo in terra patria, Ure Chaldaeorum. 29. Abramus autem et Nachor duxerunt uxores. Abramus Saraim nomine, Nachor Melcam, Haranis filiam (habuit enim ille Melcam et Iscam.) 30. Sed erat Sarais sterilis et sine sobole. 31. Thara autem adhibitis Abramo filio, et Loto suo ex Harane nepote, et Sarai sua nuru, Abrami conjuge, Ure Chaldaeorum profectus, in terram Chananaeam ire contendit: et ad Charram pervenerunt, ibique commorati sunt. 32. Ibi Thara quintum et ducentesimum aetatis annum agens moritur.
Caput XII
recensereAbrami favor apud Jovam. Illius cum Loto error in Chananaeam. Simulata soror Abrami in Aegypto. Rex ob Saraim multatus. Dimissi conjuges a rege.
1. Abramum autem Jova sic allocutus est: Emigra ex tua terra, ex patria, ex domo paterna, in terram, quam tibi ostendam. 2. Ego ex te magnam gentem deducam, te beabo, te magno faustoque nomine augebo, 3. Et optantes tibi felicia felicitabo, tuos detestatores detestabor, in te omnes orbis beabuntur nationes. 4. Igitur Abramus, ut est ei praeceptum a Jova, profectus est comite Loto. Erat autem annos quinque et septuaginta natus, cum Charra profectus est, 5. Secum ducens Saraim uxorem, et Lotum fratris filium, cum omnibus, quas pepererant, facultatibus, atque animantibus, quas apud Charram comparaverant, et in Chananaeam ire contendit. Postquam in Chananaeam pervenerunt, 6. Ubi Abramus in eam terram progressus, pervenit ad Sichemam, locum quemdam ad planitiem Morae, cum essent tum in terra illa Chananaei, 7. Apparuit ei Jova, promisitque sese ejus semini terram illam daturum. Itaque ille aram ibidem construxit Jovae, qui ei apparuerat. 8. Inde se in montem quemdam, qui erat Betheli ad orientem, contulit, et tentorium fixit, Bethel a mari, Haim ab oriente habens: ibique exstructa Jovae ara, Jovae nomen invocavit. 9. Ita dum pergens ad meridiem accedit, 10. Orta in ea regione fame, coactus est, ea in gravescente, descendere in Aegyptum, illic peregrinaturus. 11. Quo jam appropinquans, cum Sarai uxore sua sic loquitur: Video te mulierem esse formosam. 12. Quod si te viderint Aegyptii, et intellectum fuerit, meam esse conjugem, me interficient, te incolumi. 13. Quamobrem dicito, te meam esse sororem, ut tua causa atque opera meae utilitati salutique consulatur. 14. Ergo ubi pervenit Abramus in Aegyptum, et viderunt Aegyptii mulierem forma esse tam eleganti, 15. Visamque etiam Pharaonis proceres apud Pharaonem laudaverunt, arcessita mulier est domum Pharaonis: 16. qui ejus causa Abramum ipsum beneficiis prosecutus, eum ovibus, capris, bubus, asinis, servis, ancillis, asinabus et camelis donavit. 17. Sed cum magnis a Jova cladibus, propter Saraim Abrami conjugem, Pharao ejusque domus afficeretur: 18. Abramum evocat, et apud eum verbis expostulat, quod suam esse conjugem ipsi non indicasset: 19. Et quod sororem dicendo in causa fuisset, ut ipse eam sibi in matrimonium copularet. Sed tamen nunc suam sibi uxorem haberet, et abiret. 20. Mandavit etiam certis hominibus, ut eum et uxorem cum omnibus suis facultatibus deducerent.
Caput XIII
recensereMercenariorum rixa. Lotus apud Jordanem. Abramus in Chananaeam. Ad hunc Dei promissa.
1. Ita ascendit ab Aegypto Abramus et ejus uxor, cum omnibus suis copiis, comitante Loto: et contendit in meridiem, 2. Pecore, argento, auroque locupletissimus: 3. Pervenitque suis itineribus a meridie ad Bethel, in eum locum, in quo ante tentorium habuerat, inter Bethel et Haim: 4. Quo in loco prius altare fecerat, ibique Jovae nomen invocavit. 5. Lotus quoque Abrami itineris comes, ovibus, et capris, et bubus, et tentoriis ita abundabat, 6. Ut cum jam prae multitudine copiarum una regione capi et simul habitare non possent, 7. Exoriretur controversia inter Abrami et Loti pecorum pastores, Chananaeis tum et Pherezaeis terram illam incolentibus. 8. Qua de re Abramus cum Loto sic egit: Equidem nolim esse discidium inter me et te, interque meos et tuos pastores, qui homines simus consanguinei. 9. Jam universa tibi regio patet: liberum tibi facio, a me quam velis in partem discedere, ipse in diversam abiturus. 10. Tum Lotus animadvertens omnem Jordanis planitiem esse irriguam (nam Sodomam et Gomorram Jova nondum everterat) et Jovani pomarii similem, aut Aegyptii soli, vergentem ad Sigorim, 11. Eam omnem sibi delegit, et ab oriente discessit. Ita alius alio digressi sunt: 12. Et Abramus in Chananaea, Lotus in oppidis campestribus habitavit: tetenditque ad Sodomam, 13. Cujus Sodomae homines erant improbissimi, et in Jovam flagitiosissimi. 14. Post digressum ab Abramo Lotum Jova cum Abramo sic locutus est: Erige oculos, et istinc circumspice ad septentriones, ad austrum, ad orientem et ad occidentem. 15. Nam quamcumque tui terram vides, eam omnem tibi ego dabo, et tuo semini in sempiternum: 16. Quod quidem semen pulveri terrae coaequabo, ut id qui numerare possit, idem possit et pulverem numerare. 17. Quare age, terram longe lateque peragra: nam eam quidem tibi dabo. 18. Abramus autem in quercetum Mambrae, quod est in Hebrone, migravit, ibique consedit, et Jovae aram exstruxit.
Caput XIIII
recensereRegulorum defectio, victoria. Sodoma et Gomorra direptae. Lotus ab Abramo redemptus. Melchisedecho decumae.
1. Comissum est autem proelium quoddam inter Amraphelem Sanaarae, Ariochum Elaseris, Codralomorem Elamitarum, et Thadalem Goiorum regulos: 2. Et Baram Sodomae, Bersam Gomorrae, Saneabum Admae, Semebrem Seboimorum regulos, et Balae, (quae eadem Sigoris) regulum, 3. In valle Siddaea, quae nunc est lacus salsus. 4. Cum enim hi posteriores reguli Codralomori duodecim annos servivissent, et anno decimo tertio defecissent, 5. Codralomor anno decimo quarto, et ejus comites reguli, domo egressi fuderunt Raphaenses apud Astarotha in Carnanibus, et Zuzenses apud Hamum, et Emenses apud Savem in Cariathensibus: 6. Et Chorios in montanis Seiris ad Pharanem, quae planities est ad deserta. 7. Inde reversi venerunt ad fontem Mispat, id est, Cadem, omnemque Amalechitarum agrum, atque etiam Amorraeos, qui Hasasonthamar incolebant, vicerunt. 8. Tum illi quinque reguli posteriores domo egressi, proelio cum his quatuor decertarunt in valle Siddaea, 9. Quae vallis puteis butiminis passim abundabat. 10. Ibi pulsis superatisque Sodomae et Gomorrae regulis, reliqui fuga montes petiverunt. 11. Victores autem, omnibus Sodomae et Gomorrae fortunis, et commeatu direpto, abibant: 12. Secum etiam Lotum fratris Abrami filium, Sodomae incolam, cum suis facultatibus abigentes. 13. Ea res ut est Abramo Hebraeo per quemdam, qui ex proelio evaserat, nuntiata, (incolebat autem Abramus in querceto Mambrae Amorraei fratris Escolis et Aneris, qui erant cum ipso Abramo foedere conjuncti) 14. Et intellexit, captum esse cognatum suum, vernas, quos domi natos habebat, trecentos octodecim expedit, illosque ad Danem usque consequitur: 15. Et suis servis in aciem instructis, eos noctu aggressus superat: quos deinde persecutus ad Chobam, (quae ad sinistram Damasci posita est) 16. Rediit cum omni praeda, Lotumque cognatum suum cum suis fortunis, nec non mulieres et reliquos homines reduxit. 17. Ei ex hac Codralomoris et ejus sociorum regulorum caede revertenti, Sodomae rex obviam processit in Savem, quae vallis est regia. 18. Melchisedechus quoque Solymae rex, et supremi Dei sacerdos, panem protulit et vinum, 19. Abramumque faustis ominibus prosequens inquit: Gratulor Abramo a supremo Deo auctore caeli atque terrae: 20. Et simul ipsi supremo Deo grates ago, qui tuos hostes tibi in manus compegerit. Ei Abramus quoque decumas omnium rerum dedit. 21. Tum ab Abramo petiit Sodomae rex, ut homines sibi redderet, ceteras res ipse sibi retineret. 22. At Abramus: Jovam ego tibi, inquit, summum Deum, caeli terrarumque conditorem, sublata ad eum manu, testor, 23. Me ex tuis omnibus ne pilum quidem ablaturum, ne tu forte dicas, Abramum abs te esse ditatum: 24. Praeter victum dumtaxat juvenum, et partem eorum, qui mecum profecti sunt, Aneris, Escolis et Mambrae: nam hi suam partem auferent.
Caput XV
recensereHeres Abramo promissus. Hujus fides. Caesae bestiae. Caligo. Ictum pro sene foedus.
1. His rebus gestis, Jova cum Abramo per visum locutus est ad hunc modum: Bono animo es, Abrame, ego tibi praesidium et abunde magnum praemium ero. 2. Cui Abramus: Domine Jova, inquit, quidnam mihi dabis, cum orbus agam, sitque meae domus successor futurus Damascenus Eliezer? 3. En tu mihi nullam prolem dedisti, inquit, et est mihi meus famulus heres futurus. 4. At Jova: Non iste, inquit, sed ex tuis visceribus enascetur, qui tibi heres erit. 5. Deinde eo foras educto: Aspice, inquit, in caelum, et stellas enumera, si enumerare potes. Atqui tam numerosa futura est tua progenies, inquit. 6. Tum ille Jovae credidit, id quidem Jova ei justitiae duxit, 7. Et cum sic affatus est: Ego sum Jova, qui te Ure Chaldaeorum eduxi, ut hujus tibi terrae possessionem traderem. 8. Cui ille: Domine Jova, inquit, unde sciam, eam esse me possessurum? 9. Tum Jova ei praecepit, ut sumereto juvencam trimulam, et capram trimulam,et arietem trimulum, et turturem, et pipionem: 10. Quae omnia ubi cepit, cetera dissecuit media, et partes singulas singulis ex adverso opposuit, sed aves non dissecuit: 11. Tum alites ad cadavera devolantes abegit. 12. Sub occasum autem solis, somno oppressum, et magno tenebrarum terrore correptum Abramum, ille sic allocutus est: 13. Scito, posteros tuos peregrinos futuros esse in terra extraneorum, et eorum servitutem ac iniurias annis quadringentis perpessuros. 14. Sed illam ego gentem, cui servient, ulciscar, exibuntque tandem cum magnis opibus. 15. Tu vero ad majores tuos quiete discedes, et bene acta senectuta sepelieris. 16. Huc autem redibunt quarto saeculo, quoniam nondum ad summum pervenit improbitas Amorraeorum. 17. Post solis occasum oborta caligine, ecce quoddam fumidum incendium et fax ignea inter frusta illa intermeavit. 18. Eo die feriit Jova cum Abramo foedus in haec verba: Hanc ego tuo semini terram do a flumine Aegypti, ad flumen magnum, id est, Euphratem: 19. Videlicet Cenaeos, Ceanezaeos, Cadmonaeos, 20. Hettaeos, Pherezaeos, Raphaenses, 21. Amorraeos, Chananaeos, Gergesaeos et Jebusaeos.
Caput XVI
recensereAncillae gravidae insolentia, dimissio, fuga, consolatio per angelum, promissa gens, reditus, natus Ismael.
1. Sarais autem Abrami conjunx, cum nihil ex eo peperisset, et ancillam haberet Aegyptiam, nomine Hagarem, 2. Abramum summonuit, ut (quoniam se Jova gignere prohiberet) cum ancilla rem haberet, si forte per eam posset ipsa liberos consequi. Ad quod, consentiente Abramo, 3. Illa ei Hagarem Aegyptiam ancillam suam in matrimonium dedit, annis decem, postquam ille Chananaeae incola erat. 4. Hic cum Hagare rem habuit, gravidamque fecit. Atque ilia gravidam se factam sentiens, heram suam prae se contemnebat. 5. Qua de re Sarais apud Abramum questa est his verbis: Mihi per te sit iniuria. Ego tibi meam ancillam in complexum tradidi, et ei nunc gravidam se esse sentienti in contemptum veni. Jova sit inter me et te vindex. 6. Ad haec Abramus Sarai respondit: Ancillam tuam in potestate habes: ei facito, quod tibi visum fuerit. Itaque cum deinceps eam Sarais durius tractaret, illa ab ea aufugit: 7. Quam nactus Jovae angelus ad fontem aquae in solitudine, apud viam, qua Sur itur, 8. Sic locutus est: Hagar ancilla Sarais, undenam venis? et quo tendis? Et illa: Saraim ego heram meam fugio, inquit. 9. Tum angelus: Revertere ad heram tuam, et ejus te manui summittito. 10. Equidem ita numerosam prolem tibi conciliabo (inquit ei Jovae angelus) ut prae multitudine numerari non possit. 11. Jam vero conceptum geris filium, quem, ubi pepereris, Ismaelem nomine appellabis: quoniam exaudivit Jova tuam miseriam. 12. Is erit ferus homo, omnibus infestus, ab omnibus infestatus, et adversus omnes fratres suos consistet. 13. Igitur illa Jovam, qui se allocutus erat, sic nominavit: Deus es videns me: hic nimirum a tergo vidi, inquit, videntem me. 14. Atque inde puteus Lahaerois nominatus est. Is est inter Cadem et Barad. 15. Postea Abramo filium peperit, quem Abramus Ismaelem nomine vocavit, 16. In cujus nativitate agebat ipse annum sextum supra octogesimum.
Caput XVII
recenserePro Abramo foedus. Nomen hoc auctum. Imperata circumcisio. Praeputii detestatio. Sara nomen absolutius. Promissus Isaacus. Circumcisa familia.
1. Deinde nonum et nonagesimum annum agenti apparuit Jova, et sic cum eo locutus est: Ego sum Deus omnipotens: Vive ad meum praescriptum, et esto integer, 2. Et faciam foedus tecum, teque majorem in modum amplificabo. 3. Hic Abramus in faciem procubuit, et Deus, ut loqui coeperat, dixit: 4. Mihi jam foedus initur tecum, ut tu multitudinis gentium pater evadas: 5. Nec amplius Abrami nomine vocaberis, sed Abrahami, quia te patrem multitudinis gentium effecturus sum. 6. Te ego ingenti sobolis incremento augebo, atque ex te gentes, etiamque reges orientur. 7. Foedus autem ejusmodi facio, ut non solum ad te, sed etiam ad profecturum ex te posterorum genus pertineat, idque in perpetuum, ut Deus et tibi sim, et illis: 8. Utque terram, cujus tu peregrinus es, videlicet totam Chananaeam, et tibi et tuis posteris tradam in possessionem sempiternam, simque eis Deus. 9. Tu quoque vicissim (inquit Deus Abrahamo) et tuorum omne futurum genus, foedus meum conservatote, 10. Quod erit hujusmodi: Omnes vestri mares circumcidentur. 11. Circumcidetis autem membri vestri praeputium, quod sit icti inter me et vos foederis indicium: 12. Idque facietis octavo post nativitatem die, cujuscumque generis mares erunt, sive domi nati, sive argento coempti et alienigenae, ex alio quocumque genere quam es tuo orti: 13. Ut ita circumcisis omnibus tam domi natis, quam pecunia comparatis, vestra corpora signata sint nota hujus mei foederis sempiterni. 14. Mares autem praeputiati, et praeputia non circumcisa habentes, ex suorum numero tollentur, ob violatum foedus meum. 15. Saraim quoque uxorem tuam (inquit) jam non Saraim vocabis, sed ei Sara nomen erit: 16. Quam ego fecundabo, et tibi ex ea filium dabo, ut ea fecunditate gentes ex sese progeneret, et ex ea etiam reges populorum oriantur. 17. Hic Abrahamus, cum in faciem subridens incubuisset: Scilicet (inquit ipse secum) aut centenarius gignet, aut nonagenaria Sara pariet. 18. Utinam modo facias, (inquit, Deum alloquens) ut propagetur Ismael. 19. Et Deus: immo Sara ipsa uxor tua (inquit) pariet ex te filium, quem tu Isaacum nomine vocabis: cum quo ego foedus, et quidem sempiternum inibo, in quo foedere ejus quoque futura progenies comprehendetur. 20. De Ismaele quoque te exaudiam, eumque fecundabo et tanto sobolis incremento augebo, ut genitis duodecim principibus, per me in gentem magnam evadat. 21. Sed cum Isaaco quem tibi Sara hoc proximi anni tempore pariet, foedus faciam. 22.Haec locutus Deus, finem fecit, et ab Abrahamo discessit. 23. Abrahamus, assumto Ismaele filio suo, et omni sua familia tum vernaculorum, tum emptitiorum, et alienigenarum marium, illo ipso die, quo Deus eum allocutus est, omnium praeputia circumcidit, 24. Ipseque annum agens nonagesimum nonum circumcisus est: 25. Ismael autem decimum tertium. 26. Ita eodem die circumcisi sunt Abrahamus et ejus filius Ismael: 27. Et una cum eo omnes domestici, tum vernae, tum ex natione peregrina coempti.
Caput XVIII
recensereAngeli senis convivae. Promissa proles. Anus ridens. Jovae omnipotentia. Sarae pertinacia. Abrahamus pro Sodomaeis.
1. Praeterea apparuit ei Jova in querceto Mambrae. Cum enim per aestum diei ad januam tabernaculi sederet, 2. Conspexit homines tres, qui ei ex adverso erant: quibus visis, ex tabernaculi ostio occurrit obviam, eisque summisse salutatis, dicit: 3. Domine, si vis mihi gratissimum facere, noli me tuum praeterire. 4. Lavabitis pedes paucula aqua adhibita, deinde sub arbore requiescetis. 5. Ego interea depromam frustum panis, quo animos vestros recreetis, postea perrecturi. Nam haec vobis ad vestrum me deflectendi causa est. Cui illi: Fac ut dixisti. 6. Atque ille in tabernaculum ad Saram festinat, eique mandat, ut tria sata farinae siligineae properet, et ea depsta panes depstinos conficiat. 7. Ipse ad armentum currit, vitulumque tenerum et bene habitum tradit famulo, qui eum facere properet. 8. Deinde illis butyrum, et lac, et quem fecerat vitulum apposuit: ipse eis sub arbore comedentibus astabat. 9. Tum illi, Ubi est Sara uxor tua? inquiunt. Adest, inquit Abrahamus, in tabernaculo. 10. Atque ille: Cum revisam te (inquit) anno vertente, habebit Sara uxor tua filium. Haec Sara ex postico tabernaculi audiens, 11. Et quod Abrahamus et Sara senes erant atque aetate provectiore, et quod ipsa jam menstrua pati desierat, 12. Risit ipsa secum. Postquam jam vieta sum (inquit) indulgebo credo voluptati, cum meus etiam dominus ita sit senex. 13. Tum Jova Abrahamo: Cur tandem ridet Sara, inquit, negans se genituram, quia consenuit. 14. Estne res ulla, quam Jova non possit? Futurum est, inquam, ut cum ego te hoc tempore anno vertente revisam, habeat Sara filium. 15. Sara vero negavit: Non risi, inquit: metuebat enim. Cui ille: immo vero risisti. 16. Deinde homines inde consurgunt, et ad Sodomam se convertunt. Quos cum Abrahamus deducendi gratia comitaretur, 17. Jova sic loquitur: Egone ut Abrahamum celem de eo, quod sum facturus? 18. Cum sit Abrahamus gentis maximae et potentissimae futurus auctor, cumque in eo omnes orbis nationes sint felicitandae. 19. Nam scio, suis eum liberis et porro suae in posterum stirpi praecepturum esse, ut ad Jovae normam vitam dirigentes justitiam colant, atque jus, ut Jova Abrahamo promissa praestet. 20. Deinde sic loquitur: Video magnas esse querelas de tot tantisque Sodomitarum flagitiis. 21. Itaque statui illo descendere, et explorare, utrum, quemadmodum querelis ad me perlatum est, sint plane profligati, an non sint. 22. Hic hominibus inde digressis, et Sodomam ire contendentibus, Abrahamus, qui adhuc ante Jovam stabat, 23. Accedit, et: Etiamne bonos (inquit) una cum improbis perdes? 24. Si erunt quinquaginta viri boni in urbe, an etiam perdes? neque ignosces illi loco propter illos quinquaginta bonos, qui erunt in eo? 25. Ab sit, ut committas, ut interficias bonos cum malis, eodemque numero probos habeas et improbos. Absit, ut qui totum orbem terrarum aequitate moderatur, is aequitate non utatur. 26. Cui Jova: Si in urbe Sodoma quinquaginta viros bonos (inquit) invenero, eorum gratia toti loco ignoscam. 27. Et Abrahamus: Audacter (inquit amplius loquens) facio, qui Dominum meum alloquar, cum sim ipse pulvis et cinis. 28. Sed tamen de quinquaginta bonis aberunt forsitan quinque, an propter quinque evertes totam urbem? Non evertam (inquit ille) si illic quadraginta quinque invenero. 29. Quid (inquit rursum Abrahamus) si quadraginta? Etiam propter quadraginta abstinebo. 30. Quaeso Domine (inquit Abrahamus) ne aegre feras, si pergo quaerere. Quid si triginta? Non faciam (inquit ille) si illic invenero triginta. 31. Et Abrahamus: Nae ego audax, qui cum Domino meo colloquar. Quid si viginti? Et ille: etiam propter viginti non exscindam. 32. Tum Abrahamus: Hoc te postremum interrogabo, Domine, si tibi gravis non sum: Quid si decem? Etiam propter decem non evertam, inquit.
Caput XIX
recensereLotus angelorum hospes. Oppidanorum libido scelesta, caecitas. Ignis caelestis. Loti conjux in statuam. Ebrii patris incestus. Filiarum partus.
1. Tum Jova, facto cum Abrahamo loquendi fine, discessit. Abrahamus eodem, unde digressus erat, reversus est. Angeli autem illi duo ad Sodomam sub vesperum pervenerunt. Eos conspicatus Lotus, qui tum in porta Sodomae sedebat, processit eis obviam: cumque summisso ad terram vultu salutavisset, 2. Rogat, Domini eos nomine appellans, ut ad se in eam noctem divertant, lavaturi pedes, et postridie reliquum itineris aggressuri. Recusantes et sese in foro pernoctaturos dicentes, 3. Adeo urget, ut ad eum diverterint: eisque domum deductis cenam dedit, coctis sine fermento panibus. 4. Capto cibo, nondum cubitum discesserant, cum Sodomitani juvenes, senes, denique universus ad unum populus domum obsidebant, 5. Et Lotum nomine vocantes clamabant: Ubi sunt homines isti, qui ad te in hanc noctem venerunt? Produc ad nos, ut eos cognoscamus. 6. Tum Lotus ad eos extra fores egressus, clauso post se ostio dicit: 7. Nolite, quaeso, fratres, scelus facere. 8. Sunt mihi filiae. duae, quae viri notitiam non habuerunt. Eas malo vobis ad vestram libidinem producere, quam si quid in hos homines gravius consulatis, qui ideo sese sub mei tecti praesidium commiserunt. 9. Tum illi, jusso paulisper recedere Loto: Enimvero non ferendum esse dicere, ut, qui unus ad peregrinandum venisset, is aliis facienda praescriberet: simulque ei graviora quam hospitibus minantes, magno impetu in hominem facto, ad ostium perrumpendum accedunt. 10. Sed hospites Loto manibus suis intro ad se recepto, ostium obseraverunt: 11. Tum illis, qui pro foribus erant, a minimo ad maximum, tantam caecitatem iniecerunt, ut ostium invenire frustra conarentur. 12. Deinde Lotum admonuerunt, ut, si quem praeterea haberet illic generum, aut liberos, quidquid denique in urbe haberet, illinc educeret. 13. Nam sese jam eum locum esse perdituros, ad hoc ipsum a Jova missos, qui tantorum flagitiorum querelis offensus esset. 14. Tum Lotus egressus, generos suos, qui ejus filias duxerant, convenit, hortaturque, ut ex eo loco emigrent: Jovam enim eversurum esse urbem. Sed illi eum jocari sunt arbitrati. 15. Et jam sub aurorae ortum urgebant Angeli Lotum, ut uxorem et duas, quae in praesentia aderant, filias educeret, ne civitatis culpam lueret. 16. Cunctantem homines manu prehendunt, nec non ejus conjugem, atque filias, propterea, quod ei parcebat Jova, et extra urbem educunt atque sistunt. 17. Eo educto: Cave (inquit ille) si tuam salutem amas, ne post tergum respicias, neve usquam toto in campo consistas, sed evadas in montem, ne pereas. 18. Quibus Lotus: Hoc mihi quaeso, inquit, remitte Domine, 19. Postquam pro tua benignitate tanto me obstringis beneficio, ut meam salutem conserves. Ego certe in montem evadere non potero, quin exitio correptus exanimer. 20. Est hic a propinquum quoddam oppidulum, ad confugiendum opportunum. Liceat mihi eo me recipere, et ita saluti meae prospicere: est sane perparvum. 21. Cui ille: Etiam hac in re, inquit, tibi indulgebo, ut oppidum istud non eruam. 22. Matura eo te recipere. Neque enim mihi fas est quidquam facere, donec eo perveneris. Atque hanc ob causam oppidum Sigoris nominatum fuit: 23. In quod postquam Lotus terris oriente sole, ingressus est: 24. Jova ab se de caelo sulphur et ignem in Sodomam et Gomorram depluit, 25. Urbesque illas, et totum planum tractum, omnesque urbium incolas, et terrae stirpes funditus evertit. 26. Uxor autem Loti, quae eum sequebatur, respexit, et in statuam salis versa est. 27. Mane ubi surrexit Abrahamus, ex eo loco, ubi in Jovae conspectu steterat, 28. aspiciens Sodomam et Gomorram versus, et omnem campum, conspicit exhalantem ex terra vaporem, qualis esse solet calcariae. 29. Et Abrahami quidem recordatione Deus Lotum e media emisit ruina, dum urbes illius planitiei, quarum Lotus erat incola, evertit. 30. Lotus autem Sigori degere non ausus, ab ea discessit, et in monte cum duabus suis filiabus in quadam spelunca habitavit. 31. Earum autem filiarum natu major cum minore egit, ut quoniam pater consenuisset, nec quisquam in terra vir superesset, a quo, sicut ferret omnium mortalium natura, comprimerentur, 32. Patrem vino invitarent, et ex ejus concubitu proli consulerent. 33. Ergo ei vinum ea nocte largius miscent, et cum patre grandior natu filia concumbit: neque ille eam neque cubantem sensit, neque surgentem. 34. Postridie demonstrat grandior juniori, sese pridie cum patre cubuisse: hortatur, ut ei vinum etiam in proximam noctem largius praebeant, et cum eo ipsa vicissim cubet, ut ex patre soboli prospiciant. 35. Quod cum illa fecisset, et idem evenisset, ut neque cubantem ille neque surgentem sentiret, 36. Conceperunt ex patre dve Loti filiae: 37. Quarum grandior filium peperit, quem Moabum nuncupavit: ex eo prognati sunt Moabitae, qui etiamnum manent. 38. Minor item filium: cui Benammi nomen fecit: a quo nati sunt Ammonitae, qui hodie etiam durant.
Caput XX
recensereSara ab Abimelecho restituta. Soror eadem Abrahamo marito.
1. Abrahamus autem inde versus meridiem profectus, consedit inter Cadem et Sur, et Geraris peregrinatus est. 2. Ibi cum Saram pro uxore sororem esse diceret, curavit Abimelechus rex Gerarorum eam ad se arcessendam. 3. Sed eum Deus noctu in somnis convenit, his verbis: Scias tibi moriendum esse propter eam, quam duxisti, mulierem, quae quidem habeat maritum. 4. Hic Abimelechus, qui eam non attigisset: Domine, (inquit) etiamne insontes interficies? 5. Nonne cum mihi et ipse sororem et ipsa fratrem suum esse dixerit, hoc sincera mente intemeratisque manibus feci? 6. Cui Deus in somnis: Et ego scio (inquit) istud te sincera mente fecisse, et ideo te facinus contra me admittere prohibui, neque, ut cum ea rem haberes, permisi. 7. Sed nunc redde mulierem viro, qui vates est, ut eo deprecatore salutem impetres. Quod nisi reddis, scias, et tibi et tuis omnibus esse moriendum. 8. Mane surgit Abimelechus, convocatisque suis omnibus, rem omnem apud eos exponit, qua ex re magnus eos metus incessit. 9. Deinde evocatum Abrahamum sic alloquitur: Quid fecisti nobis, aut quid adversum te commisi, ut mihi meoque regno tantam noxam importares? certe contra officium adversus me fecisti. 10. Quid tibi veniebat in mentem, cum istud faceres? 11. Cui Abrahamus: Verebar, (inquit) ne, si forte nulla hoc in loco vigeret religio, uxoris meae causa occiderer. 12. Quamquam etiam vere mea soror ex patre est, ex matre non item: verum ea sum usus conjuge. 13. Sed cum me Deus a domo paterna abstraherer, ab ea in beneficii loco petivi, ut, quemcumque in locum veniremus, suum me esse fratrem diceret. 14. Tum Abimelechus Abrahamo pecora, et boves, et servos, et ancillas dedit, et Saram uxorem reddidit, 15. Atque ita dixit: Mei tibi fines patent: ubicumque visum erit, habites licet. 16. Deinde Saram alloquens: Fratri tuo (inquit) dedi mille argenteos, qua tu tui pudoris defensione apud omnes et tuos utaris et alienos. 17. Deinde Abrahamo deprecante, Abimelechum Deus, ejusque uxorem et ancillas sanavit, et eis gignendi vim restituit. 18. Nam propter Saram Abrahami conjugem omnes Abimelechi domus uteros obsignaverat.
Caput XXI
recensereIsaacus natus. Ejectus cum matre spurius. Hujus calamitas. Angelus ad ancillam. Ismael sagittarius, in silva, maritus. Foedus inter Abimelechum et Abrahamum.
1. Sarae autem Jova adfuit, ut praedixerat, eique promissa praestitit, 2. Ut conceptum ex Abrahamo jam sene filium ad promissum illi a Deo tempus pareret: 3. Quem Abrahamus Isaacum nominavit, 4. Et octavo a nativitate die (ut erat a Deo jussus) circumcidit, 5. Ipse tum annum agens centesimum, cum ei Isaacus filius natus est. 6. Sara autem haec verba protulit: Ridere me fecit Deus: hoc quicumque audiet, arridebit mihi. 7. Quis umquam (inquit) dixisset Abrahamo, Saram liberos esse lactaturam? et tamen ejus senectae filium peperi. 8. Cum autem grandescens jam puer Isaacus esset ablactandus, ipso ablactandi die magnum Abrahamus fecit convivium. 9. Cumque animadvertisset Sara, filium Hagaris Aegyptiae, quem ex Abrahamo pepererat Isaaco filio suo illudentem, 10. Ita dixit Abrahamo: Eiice hanc ancillam ejusque filium: neque enim hujus ancillae filius cum filio meo Isaaco in hereditatem veniet. 11. Ea res cum Abrahamo propter suum filium magnopere displiceret, 12. Deus eum sic monuit: Noli pueri et ancillae tuae vicem dolere, sed Sarae hoc toto in negotio obtempera, nam tibi ex Isaaco denominabitur progenies: 13. Quamquam ancillae quoque filium in gentem propagabo, quia tua proles est. 14. Igitur mane surgit Abrahamus, panemque et aquae lagenam Hagari dat, et ejus puerique humeris imponit, eamque amandat. Quae cum in deserta Bersabae venisset, ibique erraret, 15. Consumpta lagenae aqua, puerum sub quemdam fruticem abiicit: 16. Ipsa, ne morientem videret, recedit: et cum ab eo teli jactum distaret, e regione sedens ploratum edere incipit. 17. Sed audita a Deo pueri voce, Dei angelus Hagarem de caelo appellavit: Quid habes Hagar? inquit. Bono es animo: nam pueri vocem Deus ex eo, in quo est, loco exaudivit. 18. Surge, et puerum manu prehensum alleva: nam ex eo magnam ego gentem efficiam. 19. Deinde divinitus apertis ejus oculis, animadvertit aquae puteum, ad quem accessit: et, repleta lagena aquae, puero bibere dedit. 20. Hic puer Deo secundo crevit, et silvestrem vitam agens fuit sagittarius. 21. Incoluit autem in solitudine Pharane. Ei mater uxorem locavit ex Aegypto. 22. Per id tempus Abimelechus cum sui exercitus duce Phicole, Abrahamum hujusmodi verbis adortus est: Quoniam quidem adest tibi Deus in omnibus tuis negotiis, 23. Jura mihi per Deum in praesentia, te neque mihi, neque meis natis aut nepotibus nociturum: contraque, qua ego sum benignitate erga te usus, eadem te erga me et terram, quae te peregrinum accipit, esse usurum. 24. Hic Abrahamus, jurejurando condicto, 25. Cum illo expostulat de aquae puteo, quem illius servi per vim occupaverant. 26. Et Abimelechus: Ego vero nescio, inquit, quis rem istam fecerit, neque tu de ea fecisti me certiorem: neque ego ante hodiernum diem audivi. 27. Tum Abrahamus oves et boves sumpsit, et Abimelecho tradidit, atque ita foedus inter se percusserunt. 28. Cumque seorsum statuisset Abrahamus agnas septem, 29. Dixit Abimelechus: Quorsum istas septem agnas seposuisti? 30. Cui ille: Ut tu, his septem agnis de mea manu acceptis, inquit, testis mihi sis, hunc a me esse depressum puteum. 31. Et hanc ob causam vocatus est locus ille Bersaba, quod illic duo illi juravissent. 32. Igitur icto apud Bersabam foedere, Abimelechus et Phicol in Palaestinos redire contenderunt. 33. Abrahamus autem nemus apud Bersabam sevit, et ibi Jovae Dei nomen immortalis invocavit, 34. Estque diu in Palaestinis commoratus.
Caput XXII
recensereTentatus pater de nato immolando: ejusdem senis obsequium. Aries pro filio caesus. In senem Jovae favor. Nachoris genus.
1. His rebus ita peractis, Deus Abrahamum tentavit ad hunc modum: Abrahame, inquit. Cui ille: Quid est? 2. Adhibe, inquit, filium tuum a unicum, quem deamas, Isaacum, et in terram Moriam profectus eum mihi illic immolato super quodam monte, quem ego tibi ostendam. 3. Mane surgit Abrahamus, et, clitellato asino, adhibitis duobus famulis et Isaaco filio, scissisque sacrificalibus lignis, in eum locum ire contendit, quem ei dixerat Deus. 4. Die tertio locum procul animadvertens, 5. Famulis jubet, ut ibi cum asino praestolentur, dum ipse et puer illo eant, adoraturi, et inde ad eos redituri. 6. Deinde, sacrificalibus lignis Isaaco filio suo impositis, ipse secum ignem fert et cultrum, atque ita ambo simul eunt. 7. Et Isaacus: Mi pater, inquit Abrahamo. Cui ille: Quid vis, mi fili? Hic quidem est ignis et ligna, inquit ille, sed ubi est agnus immolandus? 8. Et Abrahamus: Deus providebit ipse sibi agnum ad immolandum, fili, inquit. Ita pergunt ire simul. 9. Ubi in locum a Deo ei significatum perventum est, ibi Abrahamus aram exstruit, dispositisque lignis Isaacum filium suum constringit, et lignis in ara superponit: 10. Deinde cultro manum admovet ad filium suum immolandum. 11. Sed eum Jovae angelus de caelo revocans, Abrahame, Abrahame, inquit. Cui ille: Quid est? 12. Noli (inquit ille) puero manum afferre, aut in cum quidquam committere. Nam satis jam mihi explorata tua religio est, qui mea causa ne a filio quidem, eoque unico, abstineas. 13. Tum Abrahamus erectis oculis pone conspexit arietem cornibus in dumo haerentem, ad quem accessit, et comprehensum pro filio suo immolavit, 14. Eumque locum Jovaream, a Jova vidente, denominavit, hodieque etiam mons a Jova videndo vocatur. 15. Abrahamum autem Jovae angelus iterum de caelo sic interpellavit: 16. Per me juro, inquit Jova, quoniam fecisti, ut te ne ab unico quidem filio abstineres, 17. Ego et tibi favebo, et tuam stirpem ad stellarum caelestium, et arenarum litoris marini numerum augebo, perficiamque, ut hostium suorums portis potiatur, 18. Utque in tua stirpe omnes orbis terrarum gentes sese beatas ferant, quoniam tu mihi dicto audiens fuisti. 19. Deinde Abrahamus ad famulos suos rediit, indeque profecti ad Bersabam una pervenerunt, ibique habitavit Abrahamus. 20. Postquam haec gesta sunt, Abrahamo nuntiatur, Nachorem ejus fratrem ex Melca liberos sustulisse: 21. Usum primogenitum, Busum, Camuelem, a quo Syri orti: 22. Casedum, Hasonem, Pheldam, Jedlaphum et Bathuelem, 23. Qui porro genuit Rebeccam. Praeter hos octo ex Melca procreatos, 24. Nachor ex concubina sua nomine Ruma genuit Tabam, Gahamum, Thaassum et Maacham.
Caput XXIII
recensereSarae aetas, mors. Luctus. Hettaeorum liberalitas in Abrahamum. Fundus pro mortuo venditus.
1. Sara autem, completis centum viginti septem annis, 2. Mortua est Cariatharbae, quae eadem Hebron est, in Chananaea, ad quam lugendam et deplorandam accessit Abrahamus. 3. Deinde, omisso defuncto suo, Hettaeos his verbis convenit: 4. Ego sum peregrinus et advena inter vos: tribuite mihi apud vos possessionem sepulturae, ubi meum sepeliam mortuum, et e conspectu meo amoveam. 5. Ad haec Hettaei: 6. Attende nos, Domine, inquiunt, Abrahamo respondentes. Tu inter nos es princeps quidam divinus, elige de nostris sepulcretis, ubi tuum sepelias mortuum. Nostrum quidem nemo suo te sepulcro prohibebit, quo minus in eo sepelias. 7. Hic Abrahamus, cum assurrexisset, et incolis Hettaeis honorem summisse habuisset: 8. Si vobis cordi est, inquit, ut meum defunctum sepulcro condam, hoc mihi praeterea concedite, ut pro me cum Ephrone Seoris filio agatis, 9. Ut mihi cavernam duplicem, quam habet in extremo sui fundi, vobis praesentibus addicat, et addicat justo argento, in usum sepulcri. 10. Hic Ephron Hettaeus, qui tum aderat inter eos, audientibus Hettaeis omnibus, quotquot in curiam venerant, Abrahamo respondet his verbis: 11. Ausculta mihi potius, Domine, ego tibi et fundum et fundi cavernam dono, idque in praesentia meorum popularium, ubi tuum sepelias mortuum. 12. Tum Abrahamus honore incolis summisse praebito, iisdem audientibus, Ephroni respondet: 13. Imo tu potius ausculta mihi: Ego tibi pro fundo pecuniam dabo: hanc tu a me accipe: ita illic meum mortuum sepeliam. 14. Cui Ephron: 15. Domine attende, inquit, fundus hic, de quo inter me et te agitur, est quadringentis argenti siclis, si tanti vis humare. 16. Hoc audito, Abrahamus Ephroni argentum ex illius taxatione appendit, praesentibus Hettaeis, videlicet quadringentos siclos argenti commercialis. 17. Ita Ephronis fundus duplici caverna, qui fundus est e regione Mambrae, cum ipsa caverna, et omnibus arboribus, quae circumquaque in toto ejus spatio erant, 18. Abrahamo emancipatus est in possessionem, praesentibus Hettaeis omnibus, quotquot in curiam venerant. 19. Postea in ea caverna, quae e regione Mambrae sive Hebronis est, 20. Abrahamus Saram conjugem suam sepelivit, in terra Chananaea. 21. Hoc pacto fundus ei, una cum caverna, in usum sepulturae ab Hettaeis addictus est.
Caput XXIIII
recensereObtestatio Abrahami ad servum. In Mesopotamiam profectio. Rebeccae comitas. Ei data dona. Labanis liberalitas. Rebecca Isaaci conjux.
1. Cum autem consenuisset Abrahamus, et aetate processisset, omnia ei bene fortunante Jova, 2. Servum, quem domi seniorem tum habebat, et omnibus suis praefecerat, his verbis alloquitur: Suppone manum tuam meo femori, 3. Ut te per Jovam caeli terraeque Deum obtester, ne filio meo Isaaco uxorem ex Chananaeis, apud quos ego habito, asciscas: 4. Sed in terram meam patriam profectus, inde ei arcessas. 5. Cui servus: Quid si nollet me mulier in hanc regionem sequi? inquit. Tuumne ego filium in eam regionem reducam, ex qua tu oriundus es? 6. Cave, (inquit Abrahamus) ne filium meum illo reducas. 7. Jova Deus caelestis, qui me a domo paterna et natali solo distraxit, qui mecum collocutus juravit, se meae stirpi daturum hanc terram, is, inquam, suo tibi praemisso angelo, efficiet, ut illinc conjugem meo filio capias. 8. Quod si te mulier sequi noluerit, hujus certe jurisjurandi religione solutus eris, modo ne filium meum illo reducas. 9. Tum servus, manu femori Abrahami domini sui subjecta, in rem illam juravit. 10. Deinde, adhibitis decem ex dominicis camelis, profectus est, secum ferens de omnibus domini sui bonis, et in Mesopotamiam ad oppidum Nachoris pervenit. 11. Ibi camelis extra oppidum stabulatis ad puteum aquae sub vesperum, quo tempore aquatrices prodire solent, 12. Sic loquitur: Jova, Deus domini mei Abrahami, da mihi prosperos hodie successus, et hoc beneficium Abrahamo hero meo concede, 13. Ut me nunc ad fontem stante, cum oppidanorum puellae veniunt aquatum, sic res cadat, 14. Ut, quae mihi puella petenti urnam ad bibendum deponet, et meos praeterea camelos adaquandos suscipiet, ea sit, quam tu Isaaco tuo destinasti, et ex eo intelligam, te in herum meum benignitate uti. 15. Nondum ea finierat, cum Rebecca, nata ex Bathuele filio Melcae, conjugis Nachoris, fratris Abrahami, urnam in humeris ferens exibat, 16. Puella facie elegantissima, virgo, et ignara viri. Haec ad fontem descendit, repletaque urna, ascendebat. 17. Tum servus obviam ei occurrens: Heus, inquit, da mihi bibere paullum aquae ex tua urna. 18. Cui illa: Bibe, inquit, Domine, simulque demissa confestim in manum suam urna, dat ei bibere. 19. Atque ubi is perbibit: Etiam tuos, inquit, camelos adaquabo ad satietatem bibendi, 20. Statimque, transfusa in aquarium urna, recurrit ad puteum, ad hauriendum, et ad omnes haurit camelos. 21. Homo interea eam silentio contemplari, ut exploraret, utrum id sibi iter prosperaret Jova, nec ne. 22. Deinde, postquam perbiberunt cameli, auream profert inaurem dimidii sicli pondo, et duas ad ejus manus armillas denum aureorum pondo. 23. Eamque alloquitur: Cujus es filia? indica mihi, an sit domi patris tui locus nobis ad pernoctandum. 24. Cui illa: Filia sum Bathuelis, quem ex Melca Nachor sustulit. 25. Straminis autem et pabuli apud nos affatim est, nec non locus ad pernoctandum. 26. Hic ille Jovam suppliciter venerans: Gratias ago Jovae, 27. Inquit, Deo domini mei Abrahami, qui dominum meum sua benignitate et fide non destituerit, cum meum iter ad domum cognatorum ejus direxerit. 28. At puella domum, matri suae rem enuntiatum, cucurrit. 29. Habebat autem Rebecca fratrem nomine Labanem, qui ad hominem foras ad fontem cursu contendit. 30. Cumque inaurem et armillas in manibus Rebeccae sororis suae vidisset, et eam verba illius referentem audivisset, adit hominem stantem apud camelos ad fontem: 31. Eumque a Jova salvere jussum, hortatur, ne foris maneat. nam sese ei domum, et camelis locum praeparavisse. 32. Itaque hominem domum abducit, solutosque camelos stramine curat et pabulo. Ipsius autem et ejus comitum pedes aqua lavandos curat: 33. Deinde cibum ei apponit. At ille cibum capturum se negat, nisi prius negotium suum proposuerit. Et, jubente Labane, ut proponeret, 34. Sic verba facit: Ego sum servus Abrahami, 35. Hominis summas a Jova fortunas et amplitudinem consecuti: tum ovibus et capris, bubusque, tum argento atque auro, tum servitio et camelis atque asinis dotati. 36. Is ex Sara uxore jam vetula filium sustulit, quem heredem ex asse constituit, 37. Meque jurejurando astrinxit, ne filio suo uxorem conciliarem ex Chananaeis, quorum ipse in finibus incoleret: 38. Sed, domum suam patriam profectus, ex suorum cognatorum familia asciscerem: 39. Cui cum ego dicerem, futurum esse forsitan, ut me non sequeretur mulier: 40. Respondebat, Jovam, ad cujus ipse normam vitam suam instituisset, missurum esse mecum suum angelum, ad secundandum meum iter, et ad uxorem filio suo ex sua gente et domo paterna conciliandam: 41. Ac fore me illo sacramento liberum, si modo ad suos consanguineos venissem, etiam si non impetravissem. 42. Hodie, ubi ad fontem veni, Jovam Deum domini mei Abrahami orabam, ut, si placeret, hoc mihi institututum iter prosperare, efficeret, 43. Ut, me ad fontem astante, quae puella ad aquandum egrederetur, si mihi petenti paulum aquae ex sua urna ad bibendum, 44. Et daret, et, camelos etiam sese adaquaturam, diceret, ea esset, quam ipse heri mei filio in conjugium destinasset. 45. Vix ea cum animo meo locutus eram, cum ecce egressa Rebecca, urnam in humeris ferens, ad fontem descendit, atque haurit. Et cum ex ea potum petivissem, 46. Confestim, deposita urna, offert, et camelos etiam adaquandos suscipit, meque et camelos omnes adaquavit: 47. Quaerentique, cujus esset filia? respondit, Bathuelis, filii Nachoris ex Melca. Tum ego ejus faciei inaurem et manibus armillas accommodavi: 48. Jovamque heri mei Abrahami Deum summisse veneratus, ei gratias egi, quod me tam certa via deduxisset ad herilis cognati filiam, herili filio conciliandam. 49. Nunc si in animo habetis, hoc beneficio atque officio dominum meum demereri, facite, ut sciam: sin minus, nihilo secius, ut aliquam aliam viam insistam. 50. Tum Laban et Bathuel: haec plane a Jova orta res est, (inquiunt respondentes) neque nos tibi omnino repugnare possumus. 51. Proinde Rebeccam tibi permittimus: hanc tu domini tui filio nupturam, sicuti Jova; visum est, ducito. 52. His illorum verbis auditis, servus Abrahami Jovam summisse veneratus, 53. Argentea aureaque vasa vestesque profers, et Rebeccae dat, ejusque etiam fratri et matri strenas. 54. Tum demum ipse et ejus comites cibum capiunt: deinde cubitum discedunt. Postridie, ubi surrectum est, petit, ut ad dominum remittatur. 55. Puellae frater et mater respondent ipsi, profecturum, postquam ea cum ipsis dies circiter decem mansisset. 56. Ille contra hortatur, ne se remorentur: debere se, dum ab Jova id sibi iter secundatur, dimitti et ad dominum redire. 57. Tum illi, puellam se evocaturos, dicunt, et ejus sententiam percontaturos: 58. Simulque evocant, et ex ea quaerunt, velitne cum homine discedere? Illa vero, velle, dicit. 59. Sic illi Rebeccam sororem suam, una cum ejus nutrice, Abrahamique servum et ejus comites dimiserunt, 60. Rebeccaeque fausta, precati sunt his verbis: Prolem tibi, nostra soror, optamus centies centenariam millenariam, et eam quidem, quae hostium suorum portas obtineat. 61. Igitur Rebecca, ejusque puellae in camelis equitantes, hominem secutae sunt. Ita servus ille, assumpta Rebecca, profectus est: 62. Isaacus autem, qui tum ad meridiem incolebat, a puteo Lahaeroi revertens, 63. (Nam per tempus pomeridianum rus animi gratia exierat) venientes camelos animadvertit: 64. Et simul Rebecca, Isaacum conspicata, desilit de camelo, 65. Et servum interrogat: Quisnam vir ille sit, qui per agrum adversum ipsos tendat? Ille, dominum suum esse, respondet: atque illa, flammeo expedito, sese obvelat. 66. Servus autem Isaaco, quae fecerat, exposuit omnia. 67. Isaacus Rebeccam in tabernaculum matris suae introduxit, eamque in matrimonium duxit, 68. Et ejus amore dolorem, quem capiebat ex Sara matre, lenivit.
Caput XXV
recensereSecundae Abrahami nuptiae. Hinc filii VI. Nepotes X. Isaacus heres. Senis aetas, mors, sepultura cum Sara. Ismaele nati, et Isaaco. Gemellorum in utero pugna. Vendita aetatis praerogativa.
1. Abrahamus autem aliam item uxorem duxit, nomine Ceturam: 2. Ex qua sustulit Zamranem, Jocsanem, Madanem, Madianem, Isboccum et Suam. 3. Jocsan genuit Sabam et Dodanem. Dodan Assurin, Latussim et Laumim. 4. Madian Epham, Ephrem, Henochum, Abidam et Eldaam. Hi omnes nati sunt ex Cetura. 5. Dedit autem Abrahamus omnia sua Isaaco, 6. Et concubinarum quos habebat filios, muneribus donatos, orientem versus, donec adhuc in vita erat, ab Isaaco amandavit. 7. Ac, postquam centum septuaginta quinque complevisset annos, 8. Peracta feliciter aetate, maturaque senectute, mortuus est, et ad suos populares aggregatus. 9. Eum Isaacus et Ismael filii sepeliverunt in duplici caverna fundi Ephroni, filii Seoris Hettaei, qui fundus est e regione Mambrae, 10. Ab Abrahamo emptus ex Hettaeis, ubi ipse et ejus uxor Sara sepulti sunt. 11. Mortuo Abraham, Isaacus ejus filius, fortunante Deo, puteo Lahaeroi accoluit. 12. Ismaelis autem, Abrahami ex Hagare Aegyptia, Sarae ancilla filii, multiplicis filiorum generis nomina haec sunt. 13. Primigenius Nabaiothua, Cedar, Adbeel, Mabsamus, 14. Masma, Duma, Massa, 15. Hadar, Thema, Jetur, Nassis & Cedema. 16. Hi duodecim Ismaelis filii, sui quisque populi principes, variis vicis & castellis fuerunt, atque inter Hevilam et Sur contra Aegyptum habitarunt, vergentes ad Assyriam. 17. Ipse Ismael, confectis centum triginta septem annis, vita defunctus, et ad majores suos est allectus, 18. Cum ad obitum usque suis omnibus fratribus invitis constitisset. 19. Jam de genere Isaaci Abrahami filii dicendum est. Abrahamus Isaacum genuit. 20. Isaacus quadraginta annos natus, Rebeccam Bathuelis et Labanis Syrorum, illius filiam, hujus sororem, ex Mesopotamia in matrimonium accepit, 21. Posteaque, ut conciperet, (erat enim sterilis) Jovam precibus exoravit. 22. Sed, cum fetus in ejus utero conflictarentur, illa dixit: Si ita fit, quorsum tandem vivo? deinde ad Jovae oraculum percontandum adit, 23. Quod fuit hujusmodi: Duae sunt gentes in ventre tuo, duoque ex utero tuo populi dividentur, quorum alter altero plus poterit, minorique serviet major. 24. Deinde, confecto ad pariendum tempore, ferebat in utero gemellos: 25. Quorum prior egreditur, rufus totus et villosi centonis instar: ei nomen Esaus impositum est. 26. Deinde exiit ejus frater, Esai calcem manu tenens: is Jacobus nominatus est. Ii, sexagesimum annum agente Isaaco, nati sunt. 27. Quibus pueris jam adultis, fuit Esaus venandi peritus et agrestis: Jacobus autem vir integer, tabernaculorum habitator. 28. Illum Isaacus, quod ferinam habebat in ore: hunc Rebecca adamabat. 29. Cum coxisset autem Jacobus edulium, Esaus, qui rure lassus redierat, sic ei dixit: 30. Imperti mihi, quaeso, de rufo, de rufo isto: nam defessus sum, (ex quo etiam a rufi vocabulo Idumi nomen invenit.) 31. Cui Jacobus: Vende mihi, inquit, in praesentia, tuae aetatis praerogativam? 32. Et Esaus: En ego jam jamque emorior, quo mihi istam praerogativam? 33. At Jacobus: Jura mihi in praesentia, inquit. Ille vero jurat, et Jacobo aetatis praerogativam vendit, 34. Pro qua panem ab eo et confectum ex lentibus edulium accepit, ciboque et potu refectus, discessit: eo usque praerogativam contempsit.
Caput XXVI
recenserePromissa Jacobo per Jovam felicitas. Isaaci prudentia de conjuge. Binae Esai conjuges.
1. Exstitit autem in ea regione fames altera, praeter illam superiorem, quae temporibus Abrahami fuerat. Tum Isaacus Gerara ad Abimelechum Palaestinorum regem descendit. 2. Et ei Jova apparuit, eumque monuit ad hunc modum: Noli in Aegyptum descendere, sed in regione, quam tibi ostendero, consideto, in ista commorare. 3. Ego tibi secundus adero, tuoque etiam semini, non modo tibi has omnes terras dabo, idque semen (ut fidem Abrahamo patri tuo jurejurando datam conservem) 4. Ad numerum stellarum augebo, et tuo semini has omnes terras dabo, et in tuo semine omnes orbis terrarum gentes beatas se ferent: 5. Quoniam mihi dicto audiens fuit Abrahamus, meaque instituta, praecepta, decreta, legesque conservavit. 6. Ita Isaacus Geraris habitavit, 7. Et interrogatus ab ejus loci incolis de uxore sua, respondit, sororem esse: veritus videlicet, ne, si uxorem esse dixisset, cum esset Rebecca formosa, ipse propter eam ab illis interficeretur. 8. Sed eis ibi dies aliquot commoratis, Abimelechus Palaestinorum rex per fenestram aspiciens, animadvertit eum cum Rebecca uxore sua ludentem. 9. Itaque eum evocavit, et cum eo verbis expostulavit in hunc modum: At uxor tua est, et tamen tu sororem esse dixeras. Cui Isaacus: Eo, inquit, consilio feci, ne propter eam necarer. 10. Et Abimelechus: Itane vero factum in nos oportuit? periculum erat, ne quis hominum cum uxore tua concumberet, in quo tu nobis noxam importasses. 11. Deinde omni populo edixit, ne quis hominem, aut ejus conjugem tangeret, et id sub poena capitis. 12. Fecit autem Isaacus in ea terra sementem, eoque anno fruges percepit cum centesimo, et favente Jova, in dies magis magisque crescebat, 13. Ita, ut opulentissimus factus sit. 14. Abundabat ovium et caprarum, et boum pecore, et servitio. Qua re invidia in eum commoti Palaestini, 15. Puteos omnes, ab Abrahami servis eo vivente fossos, peraequarunt, et terra compleverunt, 16. Ipse Abimelechus Isaacum jussit ab eis discedere, quod esset longe eis potentior. 17. Igitur Isaacus inde profectus, ad torrentem Gerarensem constitit, et ibi locum domicilio cepit, 18. Puteosque, temporibus Abrahami patris sui depressos, et post ejus mortem a Palaestinis completos, rursum depressit: et iisdem nominibus appellavit, quibus fuerant a patre nuncupati. 19. Sed ubi ejus servi, ad torrentem fodientes, aquae vivae puteum invenerunt, 20. Gerarenses pastores cum Isaacinis rixantes, contendebant, suam esse aquam: ex quo puteus Essecus, quod illi cum eo jurgati essent, nomen habuit. 21. Item alium puteum cavaverunt, de quo etiam fuit controversia: unde ab inimicitiis Satnas dictus est. 22. Inde digressus, alium puteum demisit, de quo nulla fuit controversia, ob eamque causam eum Rohobota a latitudine vocavit: quoniam nunc demum, inquit, explicuit nos Jova, ut per terram propagemur. 23. Atque illinc Bersabam ascendit. 24. Illa nocte Jova ei apparuit, eumque his verbis est allocutus: Ego sum Deus Abrahami patris tui, bono es animo: nam tibi secundus adero, tuamque stirpem Abrahami mei causa multiplicabo. 25. Igitur Isaacus ibi aram exstruxit, Jovaeque nomen invocavit, et tabernaculum collocavit. Ibidem Isaaci servi puteum perfoderunt, 26. Abimelechus autem a Geraris una cum Ochozatto familiari suo et Phicole sui exercitus duce eum convenit, 27. Et quaerenti, cur ad se accederent, quem prae odio ex suo consortio expulissent, sic respondent. 28. Videmus adesse tibi Jovam, itaque constituimus, tecum sacramento agere, et foedus percutere, 29. Ut tu nihil nobis noceas: quemadmodum nos te non tetigimus, nec ulla re nisi bona affecimus, incolumemque dimisimus. Quare age, bene fortunante Jova. 30. Tum ille eos convivio accepit, ciboque et potione curavit. 31. Postridie, ubi ex somno surrectum est, jurejurando invicem dato, illi, pacato animo ab Isaaco dimissi, discesserunt. 32. Eodem die ad Isaacum servi veniunt, eumque de puteo, quem fodiebant, certiorem faciunt, et, sese aquam invenisse, docent: 33. Quem puteum ille Sabeam nominavit, ob eamque rem nomen illi oppido Bersaba est ad hunc diem. 34. Esaus autem, quadraginta annos natus Juditham Beeris et Basematham Elonis Hettaeorum filias, in matrimonium duxit, 35. Quae quidem Isaaco et Rebeccae acerbitati animi fuerunt.
Caput XXVII
recensereIsaacus caecutiens. Rebecca pro Jacobo. Ornatus Jacobus pro Esao. Senis ambiguitas. Felicitatus Jacobus pro fratre. Esai furor in fratrem.
1. Isaacus autem cum jam prae senio caecutiret, Esaum natorum grandiorem ad se vocatum sic alloquitur: Nate. Quid vis? inquit ille. 2. Vides, inquit, ut consenuerim, et mortem cotidie exspectem. 3. Quare sume tuas sagittas, pharetramque et arcum, et pete rus ad venandum mihi ferinam, 4. Ex qua pulpamentum ex eo genere, quo delector, conficies, mihique comedendum afferes, ut tibi bene precer, antequam morior. 5. Haec Isaaci ad Esaum verba audiebat Rebecca. Itaque, illo ad venationem profecto, 6. Cum filio suo Jacobo sic colloquitur: Audivi, cum pater tuus Esaum fratrem juberet, petere ferinam, 7. Ex eaque confectum pulpamentum sibi dare comedendum, ut ei a Jova bene precetur, antequam moritur. 8. Nunc, fili, obtempera mihi in eo, quod tibi praecipiam. 9. Adi pecus, et mihi inde duos haedos opimos afferto, ex quibus edulium patri tuo tale parabo, quali delectatur: 10. Quod tu ei comedendum offeres, ut tibi bene precetur, prius quam e vita emigret. 11. At Jacobus: Verum Esaus frater hirsutus est, (inquit matri) ego depilis, 12. Quod si me forte pater attrectaverit, videbor ei illudere: ita mihi imprecationem conciliavero, non faustam precationem. 13. Et mater: Istam, inquit, imprecationem ego praestabo, nate: tu modo mihi morem gere et pete. 14. Tum ille petiit et matri attulit, quae pulpamentum paravit, quo illius pater libenter vesceretur. 15. Deinde vestimenta Esai sui majoris filii elegantiora, quae domi habebat, deprompsit, et eis Jacobum filium suum natu minorem vestivit. 16. Manus autem et cervicis laevorem haedorum pellibus munivit, 17. Et ei pulpamentum et panem a se confectum tradidit. 18. Igitur ille patrem aggressus: Mi pater, inquit. Cui ille: quid est? Quis es tu, fili? 19. Ego sum Esaus (inquit Jacobus) primogenitus tuus: feci, sicut tu mihi jusseras. Age sede, et vescere ferina mea, ut mihi bene preceris. 20. Et Isaacus: Quonam pacto tam cito nactus es, fili? Cui ille: Jova mihi, Deus tuus, obiecit. 21. Atque Isaacus: Accede huc, inquit, ut te contrectando noscitem, fili, utrum sis ipse filius meus Esaus, necne. 22. Cumque ille accessisset, Isaacus eum contrectans dicebat, vocem quidem Jacobi esse, sed manus Esai. 23. Eoque incognito propter manus, quas, tamquam Esaus esset, hispidas habebat, ei bene precaturus inquit: 24. Tu ergo es ipse natus meus Esaus? Plane. 25. Appone ergo mihi propius, ut cum ex filii mei ferina comedero, tibi bene precer. Tum ille apposuit, et pater comedit, ministratumque sibi a filio vinum bibit. 26. Deinde filium sic alloquitur. Accede, et me osculare, fili. 27. Atque ille accedit, eumque osculatur. Et Isaacus, olfacto vestimentorum ejus odore, ei bene precatus est his verbis: Hic mei filii odor est, qualem a Jova foecundatus ager efflat. 28. Deus tibi et caeli rorem, et terrae pinguitudinem, multumque frumenti atque vini impertiat. 29. Tibi serviant nationes, te populi colant: dominus esto fratrum tuorum, teque colant ex eadem tecum matre nati. Qui tibi male optabit, ei male esto: qui tibi bene optabit, ei bene esto. 30. Postquam Isaacus Jacobo bene precandi finem fecit, simul ac Jacobus e conspectu patris abiit, Esaus ejus frater a venatione redierat, 31. Paratumque pulpamentum patri ipse quoque obtulit, et patrem appellans hortabatur, ut assurgeret et filii ferina vesceretur, ut ei bene precaretur. 32. Tum pater: Quis tu es? Et ille: Esaus, inquit, natorum tuorum grandior. 33. Hic Isaacus majorem in modum obstupefactus: Quis ergo est is, inquit, qui modo ferinam venatus mihi attulit? ex qua prorsum comedi ante tuum adventum? eique sum bene precatus, sane fortunatus erit. 34. Hac patris oratione audita, Esaus clamorem majorem cum magno angore edidit, et patrem appellans: Bene precare etiam mihi, pater. 35. Cui ille: Tuus me frater callide aggressus, tuam felicitatem praeripuit. 36. Tum Esaus: Nae ille merito Jacobus nominatur, inquit, qui me jam bis supplantaverit: primum enim meae aetatis praerogativam intervertit, deinde nunc meam felicitatem intercepit. Sed tamen nullamne mihi felicitatem reliquam fecisti? 37. Cui Isaacus: Profecto illi et principatum in te dedi, et omnes fratres servos redegi: eumque frumento munivi, atque vino: quid tibi jam faciam, fili? 38. Et Esaus: Unamne felicitatem habebas? inquit patri: bene precare etiam mihi, pater. Haec cum dicens ejulare coepisset, 39. Sic infit Isaacus: Tua quidem sedes a terrae pinguitudine, et a supero caeli rore aberit, 40. Gladioque victum parabis, et fratri tuo servies. Sed erit, cum dominaberis, ejusque jugum de tua cervice excuties. 41. Ex eo Esaus, odio in Jacobum concepto, propter eam, quam ille erat a patre consecutus, felicitatem, in haec verba ipse secum evasit: Patri quidem meo lugendi tempus appropinquat: nam Jacobum fratrem meum interficiam. 42. His Esai, majoris natu filii, verbis Rebeccae nuntiatis, Jacobum minorem filium ad se vocatum hujusmodi verbis admonet: Esaus frater tuus mortem tibi minitatur. 43. Quare, fili, ausculta mihi: aufuge ad meum fratrem Labanem in Haranem, 44. Acturus cum eo aliquamdiu, dum fratris tui ira deferveat. 45. Post, fratre tibi pacato, et hujus tui in se facti oblito, illinc te arcessendum curabo, ne forte utroque vestrum orber aliquando. 46. Deinde Isaaco demonstrat, se Hettaearum pertaesam, suae vitae taedere. Quod si Jacobus quoque ex Hettaeis incolis uxorem duceret, non fore, cur in vita diutius esse vellet.
Caput XXVIII
recensereJacobus in Mesopotamiam. Scala in quiete cum angelis visa. Jovae favor in Jacobum. Hujus votum pium. Decumae.
1. Tum Isaacus Jacobum vocat, eumque faustis omnibus prosecutus, his praeceptis instruit: Nolito uxorem ducere ex Chananaeis, 2. Sed in Mesopotamiam domum Bathuelis, tui ex matre avi, concedito, et uxorem ex Labanis avunculi tui filiabus sumito. 3. Et Deus omnipotens tibi faveat, teque tanta sobole augeat, ut in multiplices populos evadas, 4. Eodemque, quo Abrahamum, studio tam te, quam tuam stirpem prosequatur, ut in tuae peregrinationis terrae possessionem venias, quam Deus Abrahamo dedit. 5. Ita dimissus ab Isaaco Jacobus, in Mesopotamiam ad Labanem, Bathuelis Syri filium, Rebeccae suae et Esai matris fratrem, ire contendit. 6. At Esaus, ubi animadvertit, Isaacum Jacobo fausta precatum esse, et, postquam ei fausta precatus est, in Mesopotamiam ad ducendam illinc uxorem misisse, et, ne de Chananaeis duceret, vetuisse: 7. Illum autem, parenti utrique obsequentem, profectum esse, 8. Viditque, Chananaeas patri suo non placere, 9. Ad Ismaelem Abrahami filium se recepit, et ejus filiam Mahalatham, Nabaiothi sororem, praeter eas, quas habebat uxores, in matrimonium accepit. 10. Jacobus autem a Bersaba Haranem contendens, 11. In locum quemdam pervenit, et ibi, quod sol occiderat, pernoctavit: et saxis, quae in eo loco erant, pro pulvino usus cubuit. 12. Ei in somniis visa est scala, quae terrae innixa capite caelum pertingeret: per quam divini angeli ascendentes et descendentes conspiciebantur. 13. Atque illi imminens Jova sic loquebatur: Ego sum Jova Deus Abrahami patris tui et Isaaci: cui tu incubas terrae, eam tibi tuaeque stirpi dabo, 14. Qua stirpe pulveris in modum aucta ad mare, ad orientem, ad septentriones et ad meridiem propagaberis, et in te inque tua progenie omnes orbis terrarum gentes fortunabuntur. 15. Atque ego (ut tu scias) tibi adero, teque quocumque concesseris tuebor, et in hanc terram reducam: nec enim umquam te deseram, quin tibi promissa praestem. 16. Tum Jacobus a somno expergefactus: Certe hoc, inquit, in loco Jova est, id quod ego nesciebam. 17. At quam terribilis est hic locus? (inquit territus) nihil aliud est, quam Dei domus et porta caeli. 18. Deinde mane, ubi surrexit, quod saxum capiti suo supposuerat, id in cippum erexit, oleoque caput ejus saxi perfudit. 19. Et locum Bethel nomine vocavit, cum id oppidum Luza antea diceretur. 20. Votum quoque nuncupavit in haec verba: Si mihi adfuerit Deus, meque in hoc meo itinere conservaverit, victumque mihi ad vescendum, et vestitum ad induendum dederit, 21. Sique domum paternam salvus rediero: erit mihi Jova Deus, 22. Atque hoc, ex quo cippum erexi, saxum domus Dei erit: omniumque, quae tu mihi dederis, decumas tibi dabo.
Caput XXIX
recensereJacobi cum Labane servitus duplicis septennii. Binae conjuges. Ex invisa Lia filii quatuor.
1. Deinde illinc profectus, et ad orientalium partes contendens, 2. Videt in agro tres pecorum greges ad puteum quemdam cubantes: nam ex eo puteo greges adaquari solebant. Cum enim putei os ingenti saxo obstructum esset, 3. Eodem congregabantur omnes greges, avolutoque saxo adaquabantur pecora, rursumque saxum ad os putei in suum locum reponebatur. 4. Et Jacobus: Fratres, inquit, unde estis? Ex Harane, inquiunt. 5. Ecquid nostis Labanem, Nachoris filium? Novimus. 6. Valetne? Valet, atque ecce tibi ejus filiam Rachelem cum pecudibus venientem. 7. Tum ille: Hem, inquit, diei multum adhuc est, ut non sit tempus cogendi pecoris: adaquate, et pastum ite. 8. Ad quem illi: Non possumus, inquiunt, nisi, coactis omnibus gregibus, amoveatur saxum ex ore putei, ut ita adaquemus. 9. Adhuc eo cum illis colloquente, ecce aderat cum pecore paterno Rachel: pascebat enim. 10. Ea cum pecore Labanis avunculi sui visa, Jacobus ad puteum accedit: et, avoluto ab ore putei saxo, avunculi pecus adaquat. 11. Deinde eam, fletum edendo, osculatus, 12. Indicat se patris ejus consanguineum, et Rebeccae filium esse. Quod cum illa patri renuntiatum cucurrisset, 13. Laban, audito Jacobi nomine, sororis suae filii, ei obviam cucurrit, eumque complexus et osculatus domum suam deducit. Ille Labani rem omnem exposuit: 14. A quo, ut consanguineum cognatumque decebat, acceptus, postquam ei per unius mensis spatium convixit, 15. Laban cum eo loquitur: negat, eum, quia sit cognatus, propterea debere servire gratis: hortaturque, ut, quam sibi velit ab eo mercedem dari, statuat. 16. Habebat Laban duas filias, quarum natu major Lia, minor Rachel nominabatur. 17. Sed erat Lia oculis infirmis. Rachel autem specie erat et facie formosa atque honesta. 18. Hanc cum amaret Jacobus, septem annorum servitium pro ea cum Labane paciscitur. 19. Laban praefatus, praestare, eam se illi, quam alteri dare, hominem secum retinet. 20. Ita servivit Jacobus pro Rachele septem annos: quod spatium ei perinde visum est, ac si pauci dies fuissent: tantopere eam amabat. 21. Deinde a Labane postulavit, ut, quoniam peractum spatium esset, suam sibi conjugem in conjunctionem traderet. 22. Laban, congregatis omnibus loci incolis, convivium dedit. 23. Vesperi Liam ei in congressum supposuit, 24. Et Liae Zilpam ancillam suam attribuit, quae ei ancillaretur. 25. Mane Jacobus, ubi Liam esse deprehendit, cum Labane expostulat, sese ei pro Rachele servivisse ostendit, ab eo decipi non debuisse. 26. Cui Laban respondit, non esse moris apud eos, ut juniores ante collocaret, quam grandiores: 27. Perageret proximum septennarium, se etiam illam ei pro alterius septennii servitute traditurum. 28. Id quod fecit Jacobus: completisque alteris septem annis, Rachelem a patre in matrimonium accepit, 29. Cui Racheli pater Balam (quam famulam habebat) in ancillam adiunxit. 30. Ille cum Rachele etiam congressus, eam plus amavit, quam Liam, ut, pro qua alterum Labani septennium servivisset. 31. Sed Jova, Liam invisam esse videns ei (Rachele sterili) uterum aperuit. 32. Itaque gravida facta filium peperit, quem Rubenem appellavit: Quoniam respexit Jova (inquit) miseriam meam, ut meus me vir nunc sit amaturus. 33. Deinde alium habuit, et, audivit Jova, me esse invisam, (inquit) mihique hunc quoque dedit, eoque Simeonem vocavit. 34. Alium item genuit, et dixit: Nunc tandem meus se mihi vir maritabit, cui tres pepererim filios: eamque ob causam Levim nuncupavit. 35. Insuper alium peperit, et: Nunc tandem (inquit) Jovae gratias agam, qua de causa ei Judae nomen dedit, deinde parere destitit.
Caput XXX
recensereEx ancilla Bala, volente Rachele, liberi suscepti. Ex Zilpa nati, Lia consentiente. Ex Lia prognati. Ex Rachele natus. Infuscatum arte pecus.
1. Rachel cum se nullos ex Jacobo liberos habere videret, invidiam in sororem permota, a Jacobo petiit, ut sibi liberos conciliaret: alioquin se emorituram. 2. Cui Jacobus iratus: Quasi vero ego pro Deo sim, inquit, qui te ventris fetu prohibit. 3. At illa: Est, inquit, Bala ancilla mea, cum ea congredere, ego partum gremio excipiam prolemque per eam ipsa quoque consequar. 4. Itaque eam illi in matrimonium tradidit: 5. Cujus ex congressu Bala filium peperit. 6. Tum Rachel: Vindicavit me Deus, inquit, meamque vocem exaudivit, et filium mihi dedit, quapropter Danem eum nominavit. 7. Item alterum Bala ex eodem Jacobo habuit. 8. Tum Rachel: Divinis certaminibus (inquit) certavi cum sorore mea, atque etiam vici: propterea Nephthalim vocavit. 9. At Lia videns se gignere desiisse, Zilpam ancillam suam Jacobo in conjugium dedit. 10. Quae cum ex eo filium peperisset: 11. Bene vertat: inquit Lia, eumque Gadum appellavit. 12. Alterum item Jacobo peperit. 13. Tum Lia: Ad meam beatitudinem, inquit, quoniam beatam me ferent mulieres: eoque Aserem nominavit. 14. Cum autem triticeae messis tempore rus profectus Ruben mandragoras invenisset, et eas Liae matri attulisset, Rachel ab ea petebat, ut sibi daret de mandragoris filii. 15. Cui illa: Parumne est, inquit, ut viro meo potiaris, nisi potiaris etiam mandragoris filii mei? Ergo pro filii tui (inquit Rachel) mandragoris ille tecum nocte hac cubato. 16. Igitur vespere Jacobo rure venienti Lia obviam egressa, ita dicit: Ad me venies: te enim filii mei mandragoris emi. eaque nocte ille cum ea cubuit. 17. Lia a Deo exaudita, quintum ex Jacobo filium peperit, 18. Et: Dedit mihi Deus mercedem, inquit, pro tradita viro ancilla: eam ob rem Issacharem nominavit. 19. Deinde sextum, 20. Et: Dotavit me Deus dote bona (inquit.) Nunc tandem mecum versabitur vir meus, cui sex filios pepererim. Eumque appellavit Zabulonem. 21. Postea filiam genuit, quam Dinam nuncupavit. 22. Tum Rachelis memor Deus, eam exaudivit, eique uterum aperuit, 23. Quae, filium cum peperisset, dixit: Abolevit Deus meum opprobrium, 24. Eumque Josephum vocavit, sic dicens: Addat mihi alterum Jova filium. 25. Nato Josepho, Jacobus Labanem hujusmodi verbis aggressus est: Da mihi meas conjuges et natos, pro quibus conjugibus tibi servivi, et mihi fac in meam patriam discedendi potestatem. 26. Nam tute scis, quo tibi pacto serviverim. 27. Cui Laban: Atqui pergratum mihi feceris, inquit, si (quoniam tua causa Jovam expertus sum certe secundiorem) 28. Tuae mihi mercedis aestimationem feceris, quam tibi velis a me dari. 29. Et Jacobus: Tute scis (inquit) ut tibi serviverim, et quanta tuae rei per me facta sit accessio. 30. Nam cum esset ante me tenuis, multum amplificata est, et tibi Jova ad meum adventum factus prosperior. Sed quando ego tandem meae domui consulam? 31. Et Laban: Quid tibi dabo? inquit. Nihil, (inquit Jacobus) si modo sic mecum agere voles. Ego tuum pecus iterum pascam atque curabo: 32. Sed totum hodie perlustrabo, et omnes pecudes ex ovibus pullo notatas, ex capris autem versicolores et maculosas, ab aliis removebo, atque hanc mercedem habebo: 33. Ad quam cum postea ventum erit, ipsa me apud te innocentia mea defendet. Ac quidquid aut in capris non versicolor et maculosum erit, aut in ovibus nulla pulli nota variabit, id a me abiudicabitur. 34. Tum Laban, id sibi perplacere, dixit, 35. Et eo ipso die cinctos notis, et maculis variantes capros, omnesque versicolores, et maculosas, et omnino albo capras, et fusco notatas oves secrevit, et suis liberis tradidit, 36. Triduique itinere inter se et Jacobum interposito, pecudes reliquas Jacobo pascendas dedit. 37. At Jacobus ex populeis et colurnis, et castaninis virgis virentibus partem corticis detrahebat, et earum album nudabat, 38. Deinde eas ponebat in canalibus aquariorum, e regione pecorum, ut, cum eo potum venissent, in aspectu virgarum inirentur: 39. Quod cum fiebat, varios, et maculosos, et versicolores fetus edebant: 40. Quos deinde segregabat, et, quidquid maculis et fusco in Labanis pecore distinctum erat, id in pecoris aspectu collocabat: sibi autem separatim lacinias constituebat, quas a Labanis pecore seponebat. 41. Ac quoties generosiora incipiebant pecora, virgas in eorum aspectu in alveis deponebat, ut ad eas salirentur, 42. In admissura autem parum generosorum non ponebat. Ita fiebat, ut parum generosa Labanis, generosa autem Jacobi essent. 43. Hoc pacto homo rem suam plurimum auxit, et numerosum pecus ovillum et caprinum, servitiaque, et camelos atque asinos comparavit.
Caput XXXI
recensereConjuges marito audientes. Penates a Rachele surrepti. Jacobus profugus. Laban Jacobum adsecutus, expostulans. Foedus inter istos. Epulum sacrum.
1. Sed dictitabant Labanis filii, Jacobum omnes patris ipsorum facultates abstulisse, et ex eis omnem illum splendorem comparasse. 2. Haec cum audiebat Jacobus, tum etiam Labanem animadvertebat non esse eodem erga se vultu, quo solitus fuerat. 3. Tum autem Jova eum monuit, ut in terram patriam et natalem reverteretur, sese ei adfuturum promittens. 4. Igitur Jacobus Rachelem et Liam rus ad pecus suum arcessit, 5. Et cum eis hujusmodi verbis agit: Video ego, non esse eundem vestri patris in me vultum, qui erat antehac: 6. Cui ego, (ut vos scitis) Deo me patrio juvante, summa ope servivi, 7. Cum ille me interea fefellerit, et mercedem mihi vel decies mutaverit. Sed non permisit ei Deus, ut ea me iniuria afficeret. 8. Si mihi versicolores praemio destinabat, pariebat omne pecus versicolores: sin autem notis cinctos, pariebat omne pecus notis cinctos. 9. Ita ereptum patri vestro pecus Deus ad me transtulit. 10. Jam vero tempore admissurae videbar mihi in somnis videre pecoris admissarios notis cinctos, et coloris varietate maculisque distinctos albicantibus. 11. Tum Dei angelus sic me interpellabat in somnis: Jacobe. Quid vis? inquam. 12. Erige oculos, inquit, et aspice, ut omnes admissarii, qui oves et capras ineunt, notis cincti et colorum varietate maculisque albicantibus distincti sint. Video enim tot Labanis erga te iniurias. 13. Ego sum Deus ille Bethelis, ubi tu cippum conspersisti, et mihi votum nuncupasti. Quare age, emigra ex hac terra, et in terram patriam remigra. 14. Tum Rachel et Lia his verbis ei responderunt: Quasi vero quidquam juris aut hereditatis in domo parentis nostri retineamus. 15. An non ei alienarum sumus habitae numero, qui non solum nos vendiderit, sed etiam argentum nostrum comederit? 16. Nam, quascumque a patre nostro facultates Deus abstulit, nostrae sunt et nostrorum liberorum. Quocirca, sicut a Deo jussus es, plane facito. 17. Tum Jacobus liberos suos et conjuges in camelos tollit, 18. Et omne suum peculium, omnesque, quas in Mesopotamia comparaverat, facultates secum ducens, ad patrem suum Isaacum in Chananaeam ire contendit. 19. Rachel autem, patre suo Labane ad tonsuram ovium profecto, ejus surripuerat penates. 20. Jacobus igitur, inscio Labane Syro, neque de fuga admonito, cum omnibus suis copiis profectus aufugit, 21. Trajectoque flumine, ad Galaadum iter advertit. 22. Hac Jacobi fuga Labani tertio die nuntiata, 23. Propinquos suos adhibet, et illum septem dierum viam persecutus, in monte Galaado comprehendit. 24. Sed Deus Labanem Syrum aggressus, noctu per somnium monet, ut caveat, ne Jacobum ulla minima re offendat. 25. Tetenderat autem Jacobus in monte, cum eum Laban assecutus cum suis propinquis in eodem monte Galaado tetendit: 26. Et illum tali oratione aggressus est: Quaenam te ratio induxit, ut inscio me, meas filias, tamquam ferro partas, abduceres? 27. Cur clam et nesciente me aufugisti, neque me certiorem fecisti, ut te carminum, tympanorum, cythararum voluptate prosequerer? 28. Neque mihi, ut meos natos et natas oscularer, permisisti? Stulte sane fecisti. 29. Et mihi quidem erat in manu nocere vobis: sed me Deus vester patrius heri monuit, ut caverem, ne Jacobum ulla minima re offenderem. 30. Verum esto: profectus sis sane prae desiderio, quod capiebas ex domo paterna. Deos vero meos cur furatus es? 31. Ad haec Jacobus hujusmodi verbis respondet: Illud metu adductus feci, veritus, ne tu mihi tuas filias eriperes. 32. Nam deos quidem tuos, si quem penes inveneris, is vita privetur. Noscita coram propinquis nostris, si quid tui apud me est, atque id auferto. Nesciebat autem Rachelem eos esse furatam. 33. Tum Laban in Jacobi et Liae et duarum ancillarum tabernacula ingressus est: in quibus cum illos non invenisset, ex Liae in Rachelis tabernaculum transiit. 34. At Rachel sumptos lares in cameli clitellis posuerat, superque sederat. Cumque perscrutatus Laban omne tabernaculum nusquam eos invenisset, 35. Illa patrem sic alloquitur: Noli, Domine, aegre ferre, si tibi assurgere non possum: sum enim in menstruis. Igitur cum Laban diligenter rimatus lares non invenisset, 36. Jacobus iratus eum hujusmodi oratione obiurgavit: Quodnam scelus concepi, inquit, aut quod in me facinus admisi, ut tu me sic persequerere? 37. Omnia mea utensilia scrutatus es: si quid de ulla tuae domus supellectile invenisti, huc prome coram nostris utriusque propinquis, ut ipsi litem inter nos dirimant. 38. Jam viginti annos apud te egi: tuae oves et caprae numquam fuerunt infecundae: tuae oviariae arietes non comedi: 39. Feris ereptum ad te nihil retuli: meo periculo detrimenta facta sunt, tu mihi imputabas: ego diei, ego noctis damna praestiti. 40. Denique ea fui conditione, ut et de die aestu, et de nocte conficerer gelu, oculis interea somno carentibus. 41. Hic mihi jam vicesimus annus agitur, cum sum domi tuae: annos quatuordecim tibi pro tuis duabus filiabus servivi, et sex pro pecore, cum tu mihi interea mercedem vel decies mutavisti. 42. Quod nisi Deus mihi patrius, Deus Abrahami et terror Isaaci, adfuisset, tu quidem vacuum me dimisisses. Sed respexit ille miserias et labores, quibus ego sum perfunctus, id quod heri satis ostendit. 43. Et Laban respondens: Meae sunt hae filiae, inquit, mei filii, meum pecus, denique, quidquid vides, meum est. Quare age: nam hac re meis his filiabus et earum natis optime consulturus hodie videor, 44. Si inter nos foedus feriamus, quod sit utrique nostrum testimonio. 45. Hic Jacobus saxum in cippum erexit: 46. Itemque ejus propinqui, congestis ipsius jussu lapidibus, tumulum effecerunt, super quo cibum ceperunt, 47. Et eum tumulum Laban Jegarsahadutham, Jacobus Galaadum denominavit. 48. Galaadus autem a testimonio propterea dictus est, quod hic tumulus hodie testis inter me et te futurus est (inquit Laban.) 49. Et ab aspiciendo Maspha, quod speculaturus est Jova (inquit idem) quid a me et a te fiat, cum discesserimus alter ab altero. 50. Quod si tu meas filias asperius tractabis, aut si alias praeter eas in matrimonium duces, nemo apud nos adest, atque hujus quidem rei nobis Deus testis esto. 51. Vides hunc tumulum (inquit) vides et hunc, quem ego inter me et te cippum exstruxi. 52. Hic tumulus et hic cippus testes sunto, neque te adversum me, neque me adversum te transiturum hunc tumulum et hunc cippum, nocendi ergo. 53. Deus Abrahami, et Deus Nachoris, utriusque patrius, vindices nostri sunto. Jacobus autem per Isaaci patris sui terrorem juravit. 54. Deinde sacrificium in monte fecit, et propinquos suos ad epulas invitavit. Itaque cibum ceperunt, et noctem illam in monte fuerunt. 55. Mane Laban cum surrexisset, nepotes et filias suas deosculatus, et eis fausta precatus, domum reversus est.
Caput XXXII
recensereAngeli a Jacobo visi, preces ad Jovam, ad fratrem nuntii et dona. Cum Deo luctator idem, claudus mox, felicitatus. Nervus femoris Israelitae horribilis.
1. At Jacobus iter suum perrexit, in quo cum ei divini angeli occurrissent, 2. Ille, eis visis, ita dixit: Hoc divinum agmen est. Itaque locum inde Mahanaim appellavit. 3. Deinde nuntios ad Esaum fratrem suum in terram Seiriam, in agrum Idumaeae praemisit, 4. Eisque mandavit, ut Esao, domini eum nomine appellantes, nuntiarent, servum ipsius Jacobum apud Labanem peregrinando hactenus commoratum, 5. Ibi boves, asinos, oves, capras, servos atque ancillas comparasse, ad quae nuntianda ipsius benevolentiae conciliandae gratia ad eum nuntios mitteret. 6. Nuntii, ad Jacobum reversi, retulerunt, sese ad ejus fratrem Esaum venisse, illum ei obviam cum quadringentis hominibus venire. 7. Quare non mediocri metu perturbatus Jacobus, in tanta angustia homines, quos secum habebat, et pecora, et boves, et camelos in duo agmina distribuit, 8. Eo consilio, ut, si Esaus alterum agmen adortus occidisset, reliquum saltem evaderet. 9. Deinde inquit: Deus avi mei Abrahami, Deus mei patris Isaaci, Jova, qui me in terram meam patriam redire jussisti, te mihi benignum fore, pollicens, 10. Equidem imparsum tantis beneficiis et officiis, quibus tu me tuum affecisti, quippe cum, qui Jordanem hunc cum baculo transieram, nunc duo agmina habeam. 11. Defende me, quaeso, ab iniuria mei fratris, ab iniuria Esai, quem metuo, ne me, ne liberos cum matribus adortus trucidet. 12. Certe tu tuum mihi favorem, tu sobolem arena maris numerosiorem et plane innumerabilem promisisti. 13. Haec ille: eamque ibi noctem egit, et ex his, quae in praesentia suppetebant, Esao fratri munus adornavit, 14. Videlicet capras et oves ducenas, capros et arietes vicenos, 15. Camelos matrices cum suis pullis triginta, vaccas quadraginta, tauros decem, asinas viginti, asellos decem. 16. Haec in lacinias partitus suis servis tradit, eosque praeire jubet, interiecto inter lacinias spatio. 17. Tum primo servo praecipit, ut, si incurrerit in Esaum fratrem, quaerenti, cujus sit, quo contendat, et cujus sint ea, quae ante se agat: 18. Respondeat, se esse Jacobi, illius servi, a quo id munus Esao domino mittatur: ipsum autem Jacobum subsequi. 19. Idem alteri etiam et tertio praecipit, et omnibus lacinias sequentibus, ut eodem modo cum Esao, ubi ei occurrerint, loquantur, 20. Ipsumque Jacobum post se venire, dicant: idque eo consilio faciebat, ut illius in se animum, praemisso munere, pacaret, et ita demum receptum ad ejus conspectum haberet. 21. Ita praemisso munere, ipse ea nocte in agmine fuit. 22. Et de nocte surrexit, adhibitisque duabus conjugibus suis, et duabus ancillis, et undecim natis, vadum Jabboci transiit. 23. Atque illis et omnibus suis flumen traductis, 24. Cum ipse solus restaret, colluctatus est cum eo vir quidam usque ad ortum aurorae: 25. Qui vir, cum videret, eum a se non posse superari, ejus cavum femoris perstrinxit, ex quo contractum est Jacobi cavum femoris in colluctando. 26. Atque ille: Omitte me, inquit, nam oritur aurora. Et Jacobus: Non omittam, quin tu me felicitaveris; 27. At ille: Quod est tibi nomen? Jacobi, inquit. 28. Tum ille: Jam non Jacobus vocaberis, sed Israel, quod et in Deum et in homines te principaliter gesseris, ac viceris. 29. Hic Jacobus vicissim ab illo petivit, ut nomen indicaret suum. Sed ille nomen suum exquirere vetans, quippe quod esset mirabile, eum ibi felicitavit. 30. Jacobus autem locum illum Phanuel appellavit, quod ibi Deum praesens praesentem vidisset, et tamen incolumis evasisset. 31. Eo loco praeterito, sol ei ortus est, altero crure claudicanti. 32. Ex eo sit, ut hodie Israelitae nervo contrahente, qui est in cavo femoris, non vescantur, quod in eo perstrictum fuit illius cavum femoris.
Caput XXXIII
recensereJacobi totiusque domus ante fratrem submisso. Germanorum caritas. Esai magnanimitas.
1. Cum autem Esaum, ad se cum quadringentis hominibus venientem vidisset, pueros Liae et Racheli et duabus ancillis distribuit, 2. Ita, ut ancillas primo loco, deinde Liam cum suis utrasque natis, postremo Rachelem cum Josepho collocaret. 3. Ipse eos antecessit, et ad fratrem suum appropinquando septies se ad terram summisit. 4. Tum Esaus ei obviam cucurrit, et in ejus collum insiliit, eumque complexus, et flens flentem deosculatus est. 5. Deinde feminas et pueros conspicatus, ita dixit: Qui sunt isti? Cui ille: Pueri sunt, quos mihi tuo Deus largitus est. 6. Deinde ancillae cum suis natis accedunt, honoremque praebent, 7. Lia quoque cum suis natis accedit, seque honoris causa summittunt. Postremo accedunt Josephus et Rachel, honoremque summisse praebent. 8. Tum Esaus: Quorsum autem tibi totus ille grex, cui ego occurri? Ad tuam, domine, benevolentiam conciliandam, inquit ille. 9. Et Esaus: Satis multa habeo, inquit, frater, habe tibi tua. 10. Cui Jacobus: At, si quid apud te auctoritatis habeo, facies mihi hanc gratiam, ut id a me munusculum accipias. Nam tuum vidisse vultum perinde habeo, ac si Dei vultum vidissem. 11. Quamobrem patere, hoc a te impetrari, ut meum, quod tibi oblatum est, donum accipias, postquam pro Dei munificentia omnia habeo. Sic ille coactus est accipere, 12. Et: Pergamus, inquit, ego te comitabor. Cui Jacobus: 13. At tu scis, domine, me pueros habere teneros, ovesque, et capras, et boves praegnantes. Quod si vel unum diem fatigentur, omnes oves et caprae morientur. 14. Quamobrem rogo te, domine, ut me tuum anteeas: ego placide incedam, ad eorum, quae prae me duco, et ad puerorum gressum, donec ad te in Seir perveniam. 15. At Esaus: Saltem de meis tibi comitibus aliquos relinquam. Quid opus, inquit ille, domine, ut tu conferas in me hoc beneficii? 16. Ita Esaus eo die, qua venerat via, in Seir revertit. 17. Jacobus autem Sochotha profectus, domum sibi et tegetes pecori aedificavit, a quibus tegetibus loco Sochotha nomen fecit. 18. Postea ad Solymam venit, urbem Sichemi, sitam in Chananaea, ex Mesopotamia reversus, et ante urbem consedit: 19. Agrique fundum, in quo tetenderat, ab Hemoris Sichemi patris filiis centum quessitis emit: 20. Ubi altare exstruxit, quod Deum Israelitarum Deum nuncupavit.
Caput XXXIIII
recensereStuprata a Sichemo Dina, horum connubium. Violatorum cum popularibus circumcisio et caedes. Simeon et Levis a patre incusati.
1. Dina autem, quam Jacobus filiam ex Lia sustulerat, ad spectandas ejus regionis mulieres egressa est. 2. Eam ut vidit Sichemus Hemoris Hevaei, terrae illius principis, filius, rapuit, eique stuprum intulit, 3. Et, puellae intimo amore correptus, verbis eam blandis appellat, 4. Cumque Hemore patre suo agit, uti eam sibi in matrimonium accipiat. 5. Jacobus, audita filiae corruptela, cum filii ejus ruri apud pecus abessent, tacuit usque ad eorum adventum. 6. Hemor autem Sichemi pater Jacobum ad colloquendum adiit. 7. Et jam Jacobi filii, re audita, redierant rure, et magno dolore exarserant, tantum in Israelitas commissum esse flagitium, ut Jacobi filia contra fas esset constuprata. 8. Apud eos Hemor hac oratione usus est: Sichemus filius meus puellae vestrae amore captus est, huic eam in matrimonium date, 9. Et nobiscum affinitatem contrahite, filias vestras nobis dando, et nostras vicissim accipiendo: 10. Tum nobiscum habitatote, et nostros fines vestro arbitratu incolitote, eis pro vestra possessione utentes. 11. Sichemus quoque patrem et fratres puellae alloquens: Hanc mihi, inquit, gratiam facite, et quidquid mihi imposueritis, dabo. 12. Quamvis grandem a me dotem et donum postulate: dabo vestro arbitrio, modo puellam mihi detis in conjugium. 13. Ad haec Jacobi filii oratione insidiosa (quoniam Dina soror eorum stuprata fuerat) Sichemo et Hemori ejus patri responderunt, 14. Non posse se eorum postulata facere, ut suam sororem homini praeputium habenti darent: id enim sibi turpe fore. 15. Sese tamen hac conditione illorum desiderio indulturos, si illi se ipsis in eo accommodarent, ut omnes suorum mares circumciderent. 16. Ita se filias illis suas daturos, et illorum vicissim accepturos, simulque habitantes in unum populum coalituros. 17. Quod si id sibi non dedissent, ut circumciderentur, sese puella abducta abituros. 18. Placuit Hemori et Sichemo Hemoris filio oratio, 19. Nec rei confectionem distulit adolescens: adamabat enim Jacobi filiam, tum autem totius paternae domus plurimum poterat. 20. Igitur in curiam oppidi veniunt Hemor et Sichemus ejus filius, et cives suos docent, 21. Illos homines esse pacato erga se animo, posse eam terram incolere, eaque uti, satis enim se latos habere fines pro illis: quare illorum filias asciscant sibi conjuges, et suas illis invicem tradant. 22. Ceterum illos sibi ita demum concessuros, ut secum habitent, et in unum populum coalescant, si quemadmodum illi circumcisi essent, ita ipsi omnes suos mares circumcidant. 23. Hoc paco illorum pecora, facultates, jumenta omnia sua fore, tantum ut eos ad communem habitationem obsequendo pelliciant. 24. Hac eorum oratione inducti omnes Hemoris et ejus filii cives, cunctos ex suis mares circumciderunt. 25. Tertio die post, cum illi in dolore essent, duo ex Jacobi filiis Simeon et Levis, Dinae germani, gladios capiunt, oppidum audacter invadunt, mares omnes perimunt, 26. Hemorem et Sichemum ejus filium ferro trucidant, et abducta ex Sichemi domo Dina exeunt. 27. Reliqui Jacobi filii ad caedem superveniunt, et oppidum, in quo stuprata eorum soror esset, depraedantur: 28. Oves, capras, boves, asinos, omnia quaeque in oppido, quaeque in agris erant, diripiunt, 29. Omnesque illorum facultates, omnes impuberes atque mulieres, omnia denique, quae in domibus erant, depraedati, in captivitatem abducunt. 30. At Jacobus Simeonem et Levim incusans, ostendit sese ab eis in magnas difficultates conjectum, atque in capitale odium Chananaeorum et Pherezaeorum incolarum esse vocatum: perpaucos enim se habere numero, illos contra se coituros, et se suamque familiam perdituros. 31. Cui illi responderunt, non esse aequum, ut pro meretrice habita esset soror ipsorum.
Caput XXXV
recensereJacobeae familiae lustratio ad Bethel. Israel nunc primum dictus. Felicitatus genere Israel, ac ditione. Ex Rachele Benjamin. Enixae mors ac sepulcrum. Ruben patris adulter. Jacobi nati in Mesopotamia duodecim. Isaaci aetas, mors ac sepultura.
1. Postea admonitus a Deo Jacobus, ut Bethel se conferret ad habitandum, et illic aram faceret Deo, qui ei Esaum fratrem suum fugienti apparuisset: 2. Domesticis et suis omnibus imperavit, ut remotis, quos habebant, diis peregrinis, lustrarentur, et vestimenta mutarent. 3. Profecturos enim Bethel, seque ibi aram facturum Deo, a quo in suis difficillimis temporibus exauditus, et in sua itinere adiutus esset. 4. Illi omnes, quos habebant, deos peregrinos, nec non inaures, quas in auriculis habebant, Jacobo tradunt: quibus ab illo sub quercu ad Sichemam occultatis, 5. Profecti sunt, tanto finitimis civitatibus terrore divinitus incusso, ut Jacobeos non persequerentur. 6. Ita pervenit Jacobus Luzam, in Chananaea sitam, quae eadem est Bethel, cum omnibus suis hominibus. 7. Ibique aram extruxit, et locum El Bethel appellavit, quod illic ei fratrem fugienti Deus sese ostendisset. 8. Infra Bethel Rebeccae nutix Debora vita defuncta, sepulta est sub robore, quod Jacobus fletus robur nominavit. 9. Et Deus Jacobo ex Mesopotamia venienti iterum apparuit, eumque felicitavit: 10. Et deinceps non Jacobum (quo nomine antea diceretur) sed Israelem vocari instituit. 11. Ego sum Deus omnipotens, inquit: Propagato genus tuum multipliciter, ita, ut ex te gens, vel potius gentium multitudo proficiscatur, regesque etiam ex tuis renibus oriantur. 12. Et quidem quam Abrahamo et Isaaco terram dedi, eam ego terram tibi et tuae posteritati secuturae dabo. 13. Sic locutus Deus ab illo ex eo loco discessit. 14. Jacobus autem eodem in loco cippum statuit ex saxo, eumque conspersit et oleo perfudit, 15. Locumque, in quo Deus secum locutus esset, Bethel nuncupavit. 16. Cum autem Bethele profecti ab Ephrata una statione abessent, peperit Rachel, et quidem difficulter. 17. In quo partu cum aegre enitentem obstetrix sine metu esse juberet, quod is quoque mas esset: 18. Illa animam agens (nam in eo nixu mortua est) natum Benonim vocavit, pater autem Benjaminem. 19. Ita mortua Rachel sepulta est in via Ephratae, quae eadem Bethlehema est: 20. Cujus sepulcro Jacobus imposuit cippum, qui etiamnum cippus sepulcri Rachelis dicitur. 21. Inde profectus Israel ultra turrim Edren tetendit. 22. Israele in illis finibus habitante, Ruben in Balae patris sui concubinae concubitum venit, quae res audita Israeli displicuit. Habuit igitur Jacobus filios duodecim. 23. Ex Lia primum omnium Rubenem, deinde Simeonem, Levim, ludam, Isacharem et Zabulonem. 24. Ex Rachele Josephum et Benjaminem. 25. Ex Bala, Rachelis ancilla, Danem et Nephthalim. 26. Ex Zilpa, Liae ancilla, Gadum et Aserem. Hos Jacobus filios in Mesopotamia procreavit. 27. Deinde ad patrem suum Isaacum pervenit in Mambrem Cariatharbae, id est Hebronem, ubi commorati fuerunt Abrahamus et Isaacus. 28. Ac postquam Isaacus centum octoginta complevit annos, 29. Vita defunctus, suorumque popularium numero senex et maturus aevi additus, et ab Esao et Jacobo filiis sepultus est.
Caput XXXVI
recensereEsai, sive Idumi progenies. Idem Idumaeorum auctor et procerum.
1. Sequitur jam de progenie Esai, sive Idumi. 2. Esaus uxores duxit ex Chananaeis, Adam Elonis Hettaei filiam, Oolibamam Anae filiae Sibeonis Hevaei filiam, 3. et Basematham Ismaelis filiam, sororem Nabaiothi. 4. Ex Ada sustulit Eliphazum: ex Basematha Raguelem. 5. Ex Oolibama Jeussum, Jalamum et Coram. Hos Esaus filios procreavit in Chananea. 6. Deinde, adhibitis conjugibus suis, et liberis, et omni denique familia sua, omnique peculio et jumentis, et omnibus facultatibus, quas in Chananaea comparaverat, alio se contulit, ubi a fratre suo Jacobo longius abesset. 7. Tantae enim erant eorum facultates, ut simul habitare, et eadem suae peregrinationis terra capi non possent: tantae erant eorum copiae. 8. Habitavit autem Esaus (qui idem est Idumus, Idumaeorum auctor) in monte Seire, 9. in quo deducta ab eo soboles haec est: 10. filios sustulerat ex Ada uxore Eliphazum, ex Basematha Raguelem. 11. Eliphazus porro genuit Themanem, Omarem, Saphonem, Gathamum et Cenazum. 12. Eliphazus porro Esai filius Thamnam concubinam habuit, ex qua sustulit Amalecum. Et hi quidem sunt ex Ada Esai uxore nati. 13. Raguel filios habuit Nahatum, Zaram, Sammam et Mizam. Hi sunt ex Basematha Esai conjuge progeniti. 14. Ex Oolibama autem sustulit Jeum, Jalamum et Coram. 15. Hi fuerunt igitur Esai filiiorum duces, Eliphazi Esai primogeniti filii fuerunt duces Theman, Omar, Sapho, Cenazus, 16. Cora, Gatamus et Amalecus. Hi fuerunt Eliphaziani duces in Idumaea, ex Ada nati. 17. Raguelis autem, Esai filii, duces filii fuerunt, Nahatus, Zara, Samma et Miza. Hi fuere Ragueliani duces in Idumaea, nati ex Basematha Esai uxore. 18. Oolibamae Esai uxoris filii duces fuere Jeus, Jalamus et Cora. Hi fuere duces Oolibamae Anae filiae, Esai uxoris. 19. Atque hi quidem fuerunt Esai (qui et Idumus) filii, eorumque duces. 20. Ex Seire autem Horio nati sunt incolae Lotan, Sobal, Sibeon, Ana, Dison, Eser et Disan, 21. Horiorum duces, Seitis filii in Idumaea. 22. Lotan filios habuit Horium et Hemarem: et sororem Thamnam. 23. Sobal habuit Alvanem, Manahatum, Ebalem, Saphonem et Onamum. 24. Sibeon habuit Aiam et Anam, eum, qui mulos invenit in silvis, quum asinos patris sui Sibeonis pasceret: 25. filiumque habuit Disonem, et filiam Oolibamam. 26. Dison habuit Hemdanem, Esbanem, Jethranem et Caranem. 27. Eser Baleanem, Zavanem et Acanem. 28. Disan Uzum et Aranem. 29. Et haec quidem de ducibus horiis, qui suos principatus in Seiria tenuerunt: 30. qui quidem fuere Lotan, Sobal, Sibeon, Ana, Dison, Ezer et Disan. 31. Sequitur jam de regibus, qui in Idumaea regnarunt, antequam regem haberent Israelitae. 32. Igitur in Idumaea regnavit Bela Beoris filius, ex oppido Denaba. 33. Mortuo Bela, regnavit, pro eo Jobabus Zarae filius, ex Bosra. 34. Huic successit Husamus, ex terra themania: 35. cui idem Hadadus Badadi filius, is qui Madianitas superavit in agro Moabitarum, cujus oppidum fuit nomine Avita. 36. Mortuo Hadado, successit in regno Samla ex Masreca: 37. quo mortuo, regnavit in ejus loco Saulus, a Robotho flumine profectus. 38. Saulo successit Baalhanan Achoboris filius. 39. Huic idem Hadadus ex oppido Pao, qui uxorem habuit nomine Meetabelem Matredis filiae Mezaabi filiam. 40. Ex Esao autem nati duces, et gentilitatum capita, sedibus locorum, suisque nominibus distincti, sunt hi: Thamna, Alva, Jethetus, 41. Olibama, Ela, Phinon, 42. Cenasus, Theman, Mabar, 43. Magdiel et Iramus. Atque hi fuere duces, Esao Idumaeorum parente prognati, suis sedibus in sua patria distributi.
Caput XXXVII
recensereJacobi in Chananaea favor erga Josephum. Fratrum invidia. Invisi somnium. In hunc conspiratio fratrum. Ruben aequior. Josephi e puteo Ismaelitis venditio Juda monente. Jacobi luctus de credita filii caede. Potiphar Josephi emptor.
1. Jam ad Jacobi genus veniamus, qui terram chananaeam, in qua ejus pater commoratus fuerat, incoluit. 2. Josephus annos septemdecim natus, pecuariam cum fratribus suis exercebat. Et dum puer adhuc inter Balae et Zilpae, uxorum patris sui filios versatur, eorum foedam turpitudinem ad patrem deferebat. 3. Israel autem Josephum, quod eum senex genuerat, prae ceteris omnibus suis filiis amabat, eique tunicam versicolorem fecit: 4. quod quum viderent ejus fratres, eum patri omnium esse fratrum carissimum, tantum in eum odium conceperunt, ut eum amice adpellare non possent. 5. Auxit odium, quod somnium quoddam fratribus suis enarravit ad hunc modum: 6. audite somnium quoddam: quod ego somniavi; 7. videbamur mihi in medio agro manipulos facere, et ecce meus manipulus surgebat, et rectus adstabat, eumque vestri circumdantes venerebantur. Et fratres: tune ergo regnum in nos et principatum obtenturus es? 8. eoque majore in eum odio exarserunt, propter ejus somnia atque verba. 9. Item usus est alio somnio, quod etiam fratribus exposuit his verbis: iterum somniavi, et mihi visus sum a sole et luna et undecim stellis adorari. 10. Id quum patri et fratribus reulisset, objurgavit eum pater dicens: quorsum spectat istud somnium? an ego et mater tua atque fratres te submisse veneratum veniemus? 11. Itaque ei invidebant fratres: sed pater eam rem observabat. 12. Igitur ejus fratribus aliquando profectis Sichemam, ad pascendum paternum pecus, 13. Israel Josepho ostendit, velle sese eum mittere ad ejus fratres, qui essent apud Sichemam. Ille, paratum se esse dicit: 14. et pater ei mandat, ut visat, quomodo sese habeant tam ipsi, quam pecus, et rem ad se referat. Ita dimissus ex valle Hebronis Josephus ad Sichemam pervenit. 15. Ibi eum quidam ruri errantem reperit, et rogat, quid quaerat? 16. Fratres meos quaero, inquit ille: indica mihi quaeso, ubinam pascant. 17. Tum ille: discesserunt hinc, inquit: nam audivi, eos dicere: eamus ad Dothain. Igitur Josephus fratres subsecutus eos apud Dothain invenit. 18. Quo procul viso, illi, antequam ad eos perveniret, coeperunt inter se in ejus mortem conspirare, 19. dicentes, adventare somniatorem illum: 20. interficiendum esse, et in aliquam voraginem dejiciendum, dicendumque, ab aliqua fera esse devoratum: ita visuros esse, quorsum evaderent ejus somnia. 21. Quod audiens Ruben, eum de manibus eorum eripere conabatur, et eos ab ejus nece deterrebat: 22. hortabaturque, ne sanguinem facerent, sed eum potius in puteum, qui erat illic in solitudine, demitterent, et saltem manus ei non adferrent: scilicet ut eum manibus eorum ereptum ad patrem reduceret. 23. Ubi ad fratres pervenit Josephus, illi eum tunica illa versicolore, qua erat indutus, spoliant, 24. et in puteum ab aqua vacuum detrudunt. 25. Ibi, sedentes ad cibum capiendum, animadvertunt caetum Ismaelitarum a Galaado venientium, quorum cameli aromata portabant, et resinam, atque stacten, qui in Aegyptum descendebant. 26. Tum Judas fratribus suis inquit: quid proderit nobis fratrem nostrum interficere, etiam ut ejus sanguinem celemus. 27. Agite, vendamus eum Ismaelitis, et ab eo manus abstineamus: nam frater noster est et consanguineus. 28. Hac ejus oratione adducti ejus fratres, Josephum, praetereuntibus mercatoribus madianitis, extractum eductumque e puteo, viginti argenteis nummis vendunt, a quibus Ismaelitis ille in Aegyptum abducitur. 29. Postea Ruben ad puteum reversus, quum in eo Josephus non adesset, scissis vestimentis, ad fratres revertitur, 30. dicit, puerum nusquam adesse, sese, quo se vertat, nescire. 31. At illi, occiso capro, Josephi versicolorem tunicam sanguine cruentant, 32. eamque ad patrem mittunt, et ei significant, sese eam reperisse: recognoscat, sitne filii tunica, necne. 33. Ille, ea agnita, dixit filii esse tunicam, eum ab aliqua agresti fera esse devoratum, Josephum esse discerptum. 34. Itaque, discissis vestimentis, et succinctis centone lateribus, filium luxit diu. 35. Quumque ad eum consolandum venissent omnes ejus filii atque filiae, consolationem respuit, ad inferos se, ad filium suum lugendo descensurum esse, dicens, cumque pater deplorans. 36. Illum autem Madianitae in Aegypto Potiphari Pharaonis eunucho, magistro equitum vendiderunt.
Caput XXXVIII
recensereJudae filii ex Chananaea. Eris mors. Onanis fraus in semine, inde ejus mors. Thamaris cum socero stuprum, partus post capitis discrimen.
1. Judas autem aliquando a fratribus suis digressus, recepit se ad quemdam Adulamitam nomine Hiram: 2. ubi quum vidisset Chananaei cujusdam nomine Suae filiam, eam duxit, 3. et ex ejus congressu filiu sustulit, quem Erem nomine adpellavit. 4. Deinde alterum, quem ipsa Onanem nuncupavit. 5. Tertium item, quem Selam vocavit, cujus in nativitate erat ipse Chezibi. 6. Eri autem, qui erat natu maximus, Thamarem quamdam nomine in matrimonium tradidit. Sed Er Jovae displicuit, itaque Jova eum interfecit. 8. Et Judas Onani imperavit, ut cum fratris uxore congrederetur, et suam fratris jure faceret, fratrique prolem suscitaret. 9. Sed Onan, qui sciret, non suam futuram esse prolem, cum fratris uxore rem habiturus, semen in terram effundebat, ne fratrem progenie donaret. 10. Quo facto offensus Jova, eum quoque necavit. 11. Tum Judas Thamarem nurum suam jussit viduam dommi paternae manere, donec Judae filius Sela adolevisset, veritus, ne et is moreretur, sicut ejus fratres. Igitur Thamar domum paternam se recepit, ibique fuit. 12. Multo post tempore moritur Suae filia, Judae uxor: et Judas se consolatus ad tonsores ovium surarum adscendebat ad Thamnam, una cum familiari suo Hira. 13. Quae res et nuntiata est Thamari, ejus socerum Thamnam ad tonsuram ovium ire, 14. vestimenta sibi viduitatis detrahit, peploque se velat, et simulato vestitu in propatulo propter viam, qua itur Thamnam, prostitit. Videbat enim, Selam adolevisse, neque tamen sese ei nuptum collocatam esse. 15. Ea visa, Judas scortum esse ratus, quod erat involuta facie, 16. ad eam de via deflectit, et, ut admittatur, petit, nesciens, esse nurum. Et illa: quid dabis mihi, inquit, ut ad me admittare? 17. Haedum tibi mittam de pecore, inquit ille. At illa: modo des arrabonem, donec miseris. 18. Quemnam (inquit ille) dem arrabonem? Annulum tuum, et vittam, et, quem manu geris, baculum. Tum ille dat: et cum ea congressus, gravidam facit. 19. Ipsa illinc digressa, velum exuit, et indumenta viduitatis resumit. 20. Judas autem haedum per familiarem suum Adulamitam misit, ut arrabonem a muliere repignoraret. Ea ille non inventa, 21. quaerit ex loci illius hominibus, ubinam sit meretrix illa, quae ad viam prostabat? Quumque illi negassent, ibi fuisse meretricem, 22. ad Judam revertitur, eam a se non inventam renuntiat, loci etiam homines negare, ibi fuisse meretricem. 23. Tum Judas: habeat illa sibi, inquit, ne hoc nobis probro sit: ego hunc haedum misi, sed tu eam non invenisti. 24. Tribus fere mensibus post Judae nuntiatur, Thamarem ejus nurum esse stupratam, atque inde esse gravidam. Tum Judas eam jubet duci, ut igni cremaretur. 25. Illa quum jam duceretur, annulum socero suo cum vittis et baculo mittit, jubetque, ut recognoscat, cujus illa sint: ex eo enim se esse gravidam. 26. Quae ubi Judas agnovit, sese illi injuriam facere, confessus est, quod eam cum Sela filio suo non locasset: ejusque postea notitiam non habuit. 27. Exactis ad pariendum temporibus, ecce geminos in utero ferebat. 28. Atque in ipso partu alter manum protulit, quam prehensam obstetrix cocco adligavit, dicens priorem exiturum. 29. Sed quum is manum reduxisset, et ejus frater emergeret, obstetrix dixit: quare objectum tibi interstitium interrupisti? eoque Phares adpellatus est. 30. Deinde exiit alter, is qui coccum in manu habebat, qui Zara nominatus est.
Caput XXXIX
recensereIn Aegypto Josephi favor, apud herum gratia. Hujus propter servum felicitas. Cum hera servi continentia. In eum falsa crimina. Innocentis carcer, ac in eo favor.
1. Josephum autem in Aegyptum adductum emit Potiphar eunuchus Pharaonis, magister equitum, homo aegyptius, ab Ismaelitis, a quibus eo erat abductus. 2. Usus est autem Josephus secundo Jova, fuitque fortunatus: 3. quod quum animadvertere herus, in cujus domo erat, eum ita propitium habere Jovam, ut, quidquid tractaret, id ei prospere caderet: 4. tantam in eum benevolentiam concepit, ut ejus ministerio uteretur, eumque suae domui praefecerit, et omnia sua in ejus manum tradiderit. 5. Quod postquam fecit, Jova Aegyptii domum Josephi caussa bene fortunavit, et omnes ei fortunas domi forisque prosperavit. 6. Itaque ille omnia sua Josepho permisit, nihil ut jam curaret ipse, nisi, ut victum haberet. Erat autem Josephus formae venustate singulari. 7. Eamque ob rem, his rebus ita constitutis, ejus domini uxor adjectis in eum oculis eum ad concubitum sollicitavit. 8. Ille enimvero renuere: vides, inquit, ut herus tantam mihi rerum omnium fidem habeat, ut nesciat ipse, quid domi habeat, 9. nec sit ipse in hac domo major, quam ego sum, nec mihi ulla re interdixerit, nisi te una, quae quidem sis ejus uxor: et me tanto flagitio obstringam? tantumque in Deum scelus admittam? 10. Dum illa ad hunc modum Josepho in dies instat, et ille in ejus concubitum et congressum non consentit: 11. accidit quodam die, ut ipse domum ad suum negotium administrandum intraret, absentibus omnibus domesticis. 12. Hic illa, prehenso ejus pallio, hortari, ut secum concumberet. Ille vero, relicto in ejus manu pallio, fugere ac se foras proripere. 13. Tum vero mulier, ubi vidit, relictum sibi in manu pallium, et illum foras profugisse, 14. domesticos inclamat, et: videte, inquit, ut nobis adductus sit iste Ebraeus ad illudendum, qui quidem ad me venerit, ut me comprimeret. Sed quum ego majorem clamorem edidissem, 15. ille eo audito, relicto apud me pallio suo, fugit et sese foras extulit. 16. Itaque pallium penes se retinuit, donec Josephi dominus domum veniret. 17. Cui reverso narrat eadem, servum illum ebraeum eis ab illo adductum venisse ad se illudendam, eaque clamorem tollente, 18. suum pallium apud ipsam reliquisse forasque fugisse. 19. Josephi herus, audita uxoris oratione, servi illius contra se injuriam accusantis, facinore servi iratus, 20. Josephum in carcerem inclusit, quo in loco vincti regis erant in vinculis. 21. Ibi quoque Jova praesens ei et benignus adfuit: tantumque erga eum studium magistri carceris conciliavit, 22. ut ille omnes ejus domus vinctos in Josephi potestatem committeret, eique rerum omnium, quae ibi fierent, administrationem mandaret: 23. nec quidquam omnino post eum retractaret, propterea quod aderat Josepho Jova, et omnia ejus facta propserabat.
Caput XL
recensereSomniorum sciens Josephus. Praegustatoris liberatio. Pistoris supplicium. Liberati ingratitudo.
1. His ita gestis, accidit, ut duo quidam Pharaonis regis Aegyptiorum eunuchi, quorum alter praegustatorum, alter pistorum magister erat, in custodiam darentur jussu regis, 2. irati propter eorum quoddam in se facinus. 3. Quae custodia carcer erat in domo magistri equitum, quo in loco Josephus conclusus erat. 4. Eis magister equitum Josephum praefecit, qui eis ministraret. 5. Illi postquam aliquot dies in ea custodia fuere, somniarunt eadem nocte suum uterque somnium, diversae sententiae. 6. Mane ad eos Josephus venit, et moestos animadvertens, 7. quaerit, quamobrem eo die vultu sint adeo moesto. 8. Illi respondent, somniavisse se, et carere conjectore. Et Josephus: at habet Deus interpretationes, inquit: enarrate modo mihi. 9. Tum praegustatorum magister somnium suum exponit ad hunc modum: videbatur mihi in somnis ob oculos esse vitis, 10. et in vite tres palmites: ea quasi germinans eliciebat florem, unde uvarum racemi maturescebant. 11. Ego autem uvas capiebam, et in poculum Pharaonis, quod mihi erat in manu, exprimebam, eique in manum porrigebam. 12. Et Josephus, hic est sensus, inquit: tres palmites tres dies sunt. 13. Hinc ad triduum jubebit te Pharao produci, et in antiquum statum restituet, ut ei stes ad cyathos, quemadmodum solebas antea, quum esses praegustator. 14. Quamobrem facito, ut, quum erit tibi bene, mei memineris, mihique hanc gratiam referas, ut mei mentionem apud Pharaonem injicias, meque ex hac domo eripias. 15. Nam ex Ebraeorum finibus furto surreptus sum: neque hic etiam quidquam feci, quamobrem in carcerem compingerer. 16. Hic pistorum magister, qui videret, bene esse interpretatum: ego quoque, inquit, somniavi, tria candida canistra esse super capite meo, 17. in quorum summo inerat Pharaonis omne genus ciborum pistoriorum, quos aves ex canistro super capite meo comedebant. 18. Tum Josephus: haec est, inquit, ejus significatio: tria canistra tres dies sunt. 19. Tu abhinc tres dies jussu Pharaonis securi ferieris, et palum adfigeris, ubi tuum corpus depascentur alites. 20. Igitur tertio post die Pharao, cui is dies natalis erat, quum suis omnibus convivium daret, jussit praegustatorum pistorumque magistros in medium suorum produci, 21. et illum in locum muneris pristinum reposuit, ut sibi esset a cyathis: 22. hunc autem ad palum adligavit, quomodo eis fuerat interpretatus Josephus. 23. Sed immemor praegustatorum magister Josephum oblivioni tradidit.
Caput XLI
recensereRegii somnii explicator Josephus. Is adpellatus heros, in Aegypto praefectus, maritus. Ejusdem filii. Annonae caritas.
1. Post biennii spatium Pharao in somnis sibi visus est adstare flumini, 2. et ecce, de flumine emergebant septem vaccae visu formosae et corpore opimo, atque in carecto pascebantur. 3. Ecce autem, totidem alterae post eas e flumine item adscendentes, adspectu deformes et tenui corpore, quae apud illas ad fluminis ripam consistebant, 4. et deformes atque macrae formosas et opimas devorabant. Hic Pharao evigilavit. 5. Iterumque dormiens somniavit, septem spicas enasci in uno calamo, pingues et elegantes: 6. quibus succrescebant alterae exiles et exesae uredine, 7. quae exiles generosas et plenas consumebant. Tum experrectus Pharao, somnium esse vidit. 8. Mane animo commotus, jubet convocari omnes Aegypti hariolos et sapientes, eisque somnium narrat: quod quum illorum nemo interpretari posset, 9. praegustator apud Pharaonem hoc modo locutus est: hic ego peccatum meum commemorabo. 10. Quum tu me, Pharao, et magistrum pistorum, nobis iratus, in custodiam tradidisses, in domum magistri equitum, 11. fuit utrique una nocte diversi sensus somnium. 12. Erat autem ibi nobiscum juvenis quidam ebraeus, magistri equitum servus, cui quum narravissemus suum uterque somnium, interpretatus est utrique: 13. ejusque interpretationem, et me in integrum restituto, et illo in crucem acto, eventus comprobavit. 14. Tum Pharao Josephum evocari jubet: qui continuo ex carcere expeditus, tonsa coma mutatisque vestimentis ad eum venit. 15. Atque illum Pharao sic adloquitur: somniavi quiddam, quod qui explicet, nemo est. Ad te autem ut somnii interpretationem deferrem, admonitus sum. 16. Cui Josephus: sine me, Deus tibi, Pharao, salutaria respondebit. 17. Et Pharao: videbar mihi adstare ripae fluminis, inquit, 18. quum de eo exibant septem vaccae bene habitae, et adspectu pulchrae, quae carectum depascebant. 19. Tum, ecce, septem alterae post eas exorientes, tanta corporum macie et tenuitate deformes, ut nihil umquam foedus in Aegypto viderim: 20. quae absumebant strigosae et turpes septem illas priores obesas: 21. quas quum in sua viscera demisissent, tamen id non adparebat, adeo informes ahuc erant, ut prius. 22. Ego somno solutus sum, eoque iterum oppressus, videbar mihi cernere septem spicas eodem in culmo crescentes, plenas et decoras, 23. secundum quas sese subjiciebant pari numero alterae graciles et minutae, et ardoribus perustae, 24. quae generosas illas consumpserunt. Haec ego retuli ad hariolos, sed non est, qui declaret. 25. Tum Josephus: somnium tuum unum est, Pharao: Deus te eorum, quae facturus est, praemonet. 26. Septem vaccae generosae septem anni sunt: itemque septem spicae generosae idem volunt: unum idemque somnium est. 27. Alterae autem graciles et perustae anni sunt totidem, quibus fames videbit. 28. Deus tibi, (quemadmodum dixi) quid facturus sit, demonstrat. 29. Igitur septem proximis annis maxima erit in universa Aegypto frugum feracitas: 30. quos sequentur totidem alteri tanta fame infesti, ut illius tantae ubertatis in Aegypto nihil superfuturum sit: 31. tanta, inquam, laborabitur cibi penuria, ut tantae rerum abundantiae ne vestigium quidem ullum reliquum fiat. 32. Nam quod bis somniasti, Deo ita facere omnino in animo est, idque brevi. 33. Quare dispice, Pharao, virum aliquem scientem et peritum, quem Aegypto praeficias. 34. Tum autem facito, ut, constitutis annonae curatoribus, quintas in Aegypto septem proximis annis uberibus legas, 35. quibus annis tantus frumenti numerus tuo nomine cogatur, et in oppidis conditum servetur, 36. ut in alterum septennium sufficiat, et Aegyptum futura fame pernicieque defendat. 37. Eam rem Pharao cum suis omnibus probavit: 38. eisque confessus est, neminem exstare Josepho mentis divinitate parem. 39. Et quia ista tanta divinitus edoctus (inquit jam Josepho) neminem habes prudentia et sapientia parem, 40. habebis meae domus gubernationem, ut meus tibi populus omnis ad nutum obediat, teque ego solio tantum superem. 41. En trado tibi, inquit, curam totius Aegypti. 42. Simulque detractum de sua manu annulum Josephi manui induit: eumque byssina veste ornatum, collo aurea torque insignito, 43. in currum dignitate secundum imponit, ut ante eum proclamaretur, genua flectite: eique potestatem in omnem Aegyptum permittit. 44. Et ita, Pharao: vivam, inquit, ut nemo in tota Aegypto digitum contra tuam voluntatem proferet. 45. Tum eum Saphnathopaneam adpellavit, eique Asenatham Potipherae pontificis Heliopolitani filiam in matrimonium dedit. Ita Josephus a Pharaone digressus, annos natus triginta 46. (tot enim habebat, quum ante Pharaonem constitit) 47. tot Aegyptum obiit, et illis septem annis (quibus terra cumulatissime tulit) 48. totum Aegypti commeatum coegit, et finitimi singulorum oppidorum agri cibaria in ipsa oppida contulit: 49. tantumque frumenti numerum comportavit, ut, quia arenae instar erat innumerabile, jam numerari desineret. 50. Sustulit autem ex Asenatha filios duos, antequam orta annonae penuriat est, 51. quorum grandiorem vocavit Manassem: quod ei Deus omnium dolorum ipsiusque patriae domus oblivionem attulisset. 52. Alterum autem Ephraimum nuncupavit, quod eum fecundasset Deus in terra suae miseriae. 53. Finitis in Aegypto septem annis copiosis, 54. coepit famelicum oriri septennium, quemadmodum praedixerat Josephus: quo quum omnibus in terris fames esset, toti Aegypto cibus suppetebat. 55. Tum Aegyptii, ingravescente per universam Aegyptum annona, Pharaonem ob cibum interpellant: quos omnes ille ad Josephum remisit, jubens, ilius dicto obtemperari: 56. Josephus, urgente per omnem terram fame, omnibus horreis apertis, coepit Aegyptiis fame laborantibus divendere.
Caput XLII
recensereJacobi filii decem in Aegyptum. In fratres Josephi astutia, lenitas, celata munificentia. Illorum sollicitudo, patrisque.
1. Jamque omnibus ex terris (urgente ubique fame) ad Josephum in Aegyptum, emendi ab eo commeatus gratia, conveniebatur: quum Jacobus, intelligens, cibum esse in Aegypto venalem, filios admonet, 2. accepisse se, in Aegypto venalia esse cibaria: proinde, abjecta omni dubitatione, eo descendant, et sibi comparent, quo victum tolerent mortemque declinent. 3. Itaque descenderunt Josephi fratres decem ad frumentum ab Aegyptiis coemendum: 4. nam Benjaminem Josephi germanum non dimisit Jacobus cum fratribus, veritus, ne quid ei adversi accideret. 5. Profecti sunt autem Israelis filii una cum aliis, qui eodem eadem de caussa ibant, vigente in Chananaea fame. 6. Ubi ad Josephum fratrem suum pervenerunt, regionis illius praefectum, et omni populo frumentum divendentem, eum demisso vultu ad terram venerati sunt. 7. Josephus ubi fratres conspexit, agnovit: sed alienum se esse simulans, dure cum eis loquitur, et quaerit, unde adsint? Illi respondent, sese ex Chananaea venire ad victum comparandum. 8. Et Josephus, qui fratres agnosceret, nec ipse ab eis agnosceretur, 9. rediit in memoriam somniorum, quae de illis somniaverat. Et exploratores estis, inquit, ad exploranda regionis parum firma loca venistis. 10. Cui illi: pace tua, inquiunt, domine: ad emendum commeatum venimus. 11. Nos omnes hominis unius filii sumus, veraces, non exploratores. 12. Atque ille: immo ad immunita regionis speculanda venistis. 13. Et illi: nos duodecim fratres sumus, ex uno homine nati in Chananaea: quorum minimus hodie cum patre nostro est, unus autem jam nusquam est. 14. Tum Josephus: id ipsum est, quod ego vobis dixi, vos esse exploratores. 15. Sed ita vivat Pharao, (sic enim probabimini) ut vos hinc non abibitis, quin frater vester natu minimus huc venerit. 16. Mittite ex vobis unum, qui fratrem vestrum arcessar: vos interea eritis in vinculis, ut vestra oratio probetur, sciaturque, an sit a vobis veritas. Quod si non facitis, ne vivat Pharao, ni vos exploratores estis. 17. Tum eos in custodiam conjecit ad triduum. 18. Deinde tertio die cum eis hujusmodi oratione usus est: ut conservemini, sic facietis: (nam ego Deum revereor). 19. Si veraces estis, unus ex vobis fratribus in vinculis erit, in ea custodia, in qua fuistis: vos autem commeatum domum exportabitis, ad propellendam famem, 20. fratremque vestrum natu minimum ad me adducetis. Ita fidem faciet oratio vestra, mortemque effugietis. Hanc illi conditionem acceperunt: 21. coeperuntque inter sese dicere, se certe in fratrem suum fuisse sceleratos, cujus quum animi angorem viderent, quum ab eo obsecrarentur, tamen non audivissent, propterea in eas angustias esse redactos. 22. Ruben vero testari eos, a se monitos, ne id scelus in puerum committerent, sibi non obtemperasse: nunc sanguinis illius poenas expeti. 23. Haec Josephus intelligens, eis nescientibus (nam intercedebat interpres) 24. digressus ab illius flevit. Deinde rediit ad eos, et cum eis locutus, comprehensum ex eis Simeonem in eorum conspectu colligavit. 25. Deinde jussit eorum vasa frumento impleri, et in suum cujusque saccum pecuniam reponi, eisque viaticum dari. 26. His ita constitutis, illi suam mercem in asinos tollunt, et illinc abeunt. 27. Sed in diversorio, quum unus ex eis saccum aperuisset, ut pabulum asino suo daret, animadvertit argentum in ore sacci: 28. et fratres admonet, suam sibi pecuniam reportatam esse in suo sacco. Hic illi terrore exanimati, inter sese dubitare, cur nam sibi Deus id fecisset. 29. Atque ubi in Chananaeam ad patrem suum Jacobum pervenerunt, omnem ei fortunam suam exposuerunt: 30. ut cum eis dominus regionis aspere egisset, et eos numero exploratorum habuisset: 31. utque, quum veraces se esse, respondissent, non exploratores, 32. sese duodecim fratres esse ex eodem patre, unum jam nullum esse, minimum autem hodie cum patre esse in Chananaea: 33. ille dixisset, sese ita sciturum, eos veraces, si, uno ex ipsis apud eum relicto, commeatum exportantes domum repeterent, 34. fratremque suum natu minimum ad se ducerent: hoc pacto sese cogniturum, non esse exploratores, sed integros, fratremque eis redditurum, et regionis usum concessurum. 35. In deplendis autem saccis, quum suo quisque in sacco argentum suum in loculis reperisset, et liberi et parens metu perculsi sunt. 36. Atque Jacobus eorum pater: vos me orbum redigitis, inquit. Josephus nusquam est, de Simeone actum est; et vos Benjaminem abducitis: haec omnia in me incumbunt. 37. Cui Ruben: duos filios meos interficito, nisi eum ad te adduxero, committe eum in meam fidem, ego ad te reducam. 38. At ille: non descendet filius meus vobiscum: nam germano ejus mortuo, ipse unus superstes est: cui si quo infortunium in isto itinere occurreret, vos ad inferos misere demitteretis canos meos.
Caput XLIII
recensereJacobi filii rursus in Aegyptum. Ad Josephum patris munus. Illius erga fratres caritas. Ob Benjaminem Josephi lacrimae. Ebraeis ac Aegyptiis commune convivium.
1. Postea, infestante regionem fame, 2. postquam deportata ex Aegypto cibaria consumpserunt, pater iterum filios hortatur, ut ad mercandum aliquantum commeatus revertantur. 3. Cui Judas: adfirmavit homo, nos in suum conspectum non esse venturos, nisi frater adesset nobiscum. 4. Si placet tibi fratrem nostrum dimittere nobiscum, descendemus, et tibi cibum comparabimus. 5. Sin autem non dimittis, non descendemus: quia negavit ille, nos suum conspectum esse visuros, nisi fratrem nobiscum haberemus. 6. At Israel: cur me in hoc, inquit, malum conjecistis, ut ei diceretis, vos alium insuper habere fratrem? 7. Cui illi: homo nos, inquiunt, de nobis deque nostro genere interrogavit, viveretne adhuc parens noster, an fratrem praeterea haberemus? nos vero ei omnem rem exposuimus. Numquid scire poteramus, eum jussurum esse, fratrem nostrum adduci? 8. Atque hic Judas: dimitte, inquit, puerum mecum, ut proficiscamur, vitaeque nostrae consulamus, et mortem tum a nobis, tum a te et parvulis nostis depellamus. 9. Ego pro eo fide jubeo, a me tu eum repetito: nisi eum ad te reduxero, et in tuo conspectu constituero, tibi per omnem vitam obnoxius ero. 10. Nam nisi cunctati essemus, jam secundo rediissemus. 11. Et Israel: si quidem ita est, inquit, sic agite: ex eis, quae in hac ora habentur rarissima, munus homini conficite, eique in vestris vasis resinae aliquantum et mellis ferte, aromatat et stacten, et terebinthum, atque amygdala. 12. Argentum autem duplum vobiscum auferte, et quod in ore saccorum vestrorum relatum est, reportate, si forte imprudentia peccatum est: 13. assumptoque fratre vestro, proficiscimini, et ad hominem revertimini: 14. quem vobis hominem mitiget omnipotens Deus, ut nobis et alterum illum fratrem et Benjaminem remittat. Quod si ego liberis privor, priver. 15. Tum homines munus et duplex argentum capiunt, assumptoque Benjamine in Aegyptum descendunt. 16. Postquam in conspectu Josephi constiterunt, Josephus, viso cum eis Benjamine, dispensatori suo mandat, ut homines in domum ducat, et lanienam curet atque praeparet: eos enim secum cibum meridianum esse capturos. 17. Id quod ille, ut jusserat Josephus, fecit, eosque in domum Josephi introduxit. 18. Illi quum viderent se duci in Josephi domum, arbitrati, sese eo duci propter argentum primo itinere in saccis reportatum, ut, ita per calumniam circumventi, una cum asinis suis in servitutem retinerentur: 19. accedunt ad illum Josephi dispensatorem, eumque dominum adpellantes, in introitu domus adloquuntur: 20. demonstrant, sese antea ad comparanda cibaria profectos, 21. quum in diversorium advenissent, et saccos suos aperuissent, reperisse suo quemque in sacco argentum suum ad libram: id autem secum nunc retulisse, 22. et aliud argentum ad commeatum emendum attulisse: nescire, quis illud in saccos reposuisset. 23. Ille homines consolatus, metuere vetat: Deum eorum patrium pecuniam in saccos eorum immisisse, argentum quidem ad se pervenisse. Tum ad eos Simonem educit, 24. hominesque domum Josephi introducit: et aquam pedibus lavandis pabulumque ad asinos dat. 25. Ille autem munus adornant ad adventum Josephi in meridiem (audiverant enim, sese ibi cibum capturos) 26. eique ingresso, munus, quod in manibus habebant, domum intro tulerunt, eum suppliciter venerantes. 27. Tum ille ex eis de valetudine quaerit, et: ut valet pater vester senex, quem dixeratis? inquit: vivit ne adhuc? Illi suppliciter et demisso ad terram vultu, valere, respondent et adhuc esse in vita. 29. Tum ille, ubi Benjaminem conspexit, suum fratrem eadem matre: estne hic vester ille natu minimus frater, de quo mihi locutis fuistis? Deus tui misereatur, fili, inquit: 30. simulque miseratione erga fratrem commotus, locum statim, ubi fleret, quaesivit, et penetrale ingressus ibi ploravit. 31. Deinde, lota facie egressus, sese continuit, jussitque, cibum adponi: 32. qui ei separatim, et illis separatim, itemque Aegyptiis, ejus convictoribus, separatim adpositus est. Aegyptiis enim non licet cum Ebraeis cibum capere, idque ducunt turpissimum. 33. Ut autem quisque aetate antecellebat, ita primo ante eum loco collocatus est: id quod illi inter sese admirabantur. 34. Tum ille ex sibi adpositis suam cuique portionem decidit, ita, ut Benjaminis esset quintuplo major, quam ullius ceterorum.
Caput XLIIII
recensereCum fratribus Josephi ars de argento et scypho. Ad fratrem Judas.
1. Deinde, postquam liberaliter cum eo potaverunt, dispensatori negotium dat, ut illorum saccos frumento compleat, quantum possent capere plurimum, et in uniuscujusque sacci ore argentum ejus ponat: 2. tum autem in natu minimi, praeter argenteum pretium, etiam scyphum suum aureum. Quod ille, sicut erat jussus, ita fecit. 3. Mane diluculo, quum dimissi homines cum suis asinis 4. nondum longe ab urbe abessent, mandat Josephus dispensatori, 5. ut eos persequatur: et, quid fieri velit, ostendit. 6. Ille eos adsecutus, quaerit ex eis, cur bonum malo pensarint? G. cur sibi scyphum argenteum furati sint? H. eum esse, quo suus herus potare, quoque uti in divinationibus soleret: eos improbe fecisse. 7. Tum illi: bona verba, domine, inquiunt: absit a nobis istud facinus. 8. Nos etiam argentum, in ore saccorum nostrorum repertum, ad te usque e finibus Chananaeorum retulimus, nedum ut ex tui domini domo argentum aut aurum surripuerimus: 9. si quem penes deprehensus fuerit, capite plectatur, nos autem tibi servitutem serviamus. 10. At ille: istud agemus, inquit. Quem penes furtum deprehendetur, mihi servus erit, vos extra poenam eritis. 11. Hic illi confestim suum quisque saccum ad terram deponnut et aperiunt: 12. atque ille a maximo ad minimum conquirere exorsus, scyphum in sacco Benjamini invenit. 13. Tum vero illi dilaceratis vestimentis, suum quisque asinum denuo onerant, et in urbem revertuntur: 14. ingressique domum Josephi, qui ibi adhuc erat, Judas et fratres ejus ante eum ad terram procidunt. 15. Et Josephus: quod facinus admisistis? an nesciebatis, me unum ex eis esse, qui divinant? 16. Cui Judas: quid dicemus, domine, inquit, quid adferemus? quomodo nos tibi purgabimus? deprehendit nostrum crimen Deus: ecce tibi servos tam nos, quam eum, apud quem inventus scyphus est. 17. At ille: ego vero non faciam, inquit: immo ipse, quem penes inventus est scyphus, mihi servus erit, vos abite salvi ad patrem vestrum. 18. Tum Judas accedit, et apud eum hujusmodi orationem habuit: peto a te, domine, ut mihi apud te, alterum Pharaonem, pauca dicere liceat cum bona venia. 19. Quum tu ex nobis quaesivisses, essetne nobis pater, aut frater: 20. respondimus tibi, domine, patrem esse jam senem, et juvenem puerum in ejus senecta natum, qui (mortuo ejus fratre) solus ex matre superesset, quemque pater amaret. 21. Tum tu nobis jussisti, ut eum ad te adduceremus, ut eum tuis ipse oculis cerneres. 22. Nos respondimus, patrem ab eo deferi non posse, quin moreretur. 23. At tu nos in tuum conspectum redire vetuisti, nisi minimus natu frater nobiscum descendisset. 24. Nos, ubi ad patrem, servum tuum, pervenimus, tua illa verba, domine, retulimus. 25. Quumque juberet nos ad comparandum aliquantum commeatus reverti, 26. respondimus, non licere, nisi fratre nostro minimo comitante: aliter enim in tuum conspectum admitti non licere. 27. At pater noster, servus tuus, dicere, quum ex duobus filiis, quos ex una conjuge sustulisset, alterum (ut nos sciebamus) ab se digressum, a feris devoratum deplorasset, ne eum umquam postea vidisset, 29. si nos etiam illum ab se abduceremus, et ei aliquid humanitus accideret, fore, ut suam canitiem misere demitteremus ad inferos. 30. Nun si veniam ad patrem meum servum tuum, nec puer nobiscum adsit, cujus amore devinctum animum habet, 31. simulatque non adesse puerum viderit, morietur: ita nos tui in orcum deduxerimus maerore confectum et senem patrem. 32. Ego autem patri vas factus sum pueri sistendi, ut si eum illi non reduxissem, ei sempiternum obstrictus essem. 33. Quare oro te, ut ego tibi pro puero servus remaneam, ipse cum fratribus discedat: 34. neque enim sustineo ad patrem sine eo redire, ne mihi videnda sit calamitas, quae erit patri perferenda.
Caput XLV
recensereJosephus fratribus apertus, in eosdem benignus. Regis in eosdem lenitas. Jacobi gaudium.
1. Hic Josephus, qui se jam apud tam multos, qui praresentes aderant, continere non posset, clara voce pronuntiat, ut omnes foras emittantur, nec quisquam cum eo remansit, quum est a fratribus agnitus. 2. Tum vocem in fletum erumpit, quod Aegyptii, quod Pharaonis domus audiret, et: 3. ego sum Josephus (inquit, fratres adloquens) vivitne adhuc pater meus? at fratres ejus adhuc praesentia conturbati, respondere nihil poterant. 4. Tum ille: accedite ad me. Quumque accessissent: ego sum germanus vester Josephus, inquit, quem vos in Aegyptum vendidistis. 5. Sed ne angimini, neve dolenter ferte, me huc a vobis esse venditum. Nam Deus me vobis salutariter praemisit. 6. Etenim praeter hoc, quo fames in terra dominatur, biennium, restant adhuc quinque anni, quibus neque sementis fiet, neque messis: 7. eamque ob rem misit me Deus ante vos, ut in terra reliqui fieretis, et hac ratione conservati evaderetis. 8. Itaque non vos huc me misistis, sed Deus, qui effecit, ut essem Pharaoni pro patre, toti ejus familiae pro domino, et omni Aegypti orae pro principe. 9. Festinate ad patrem, et ei a Josepho ejus filio renuntiate, ut ad me (cui Deus dominum in omnes dedit Aegyptios) sine mora descendat, 10. habitaturus in Gossene, ut mihi vicinus sit, una cum filiis et nepotibus, et minoribus majoribusque pecoribus, denique cum omnibus copiis. 11. Ibi me ei alimenta praebiturum, ne (quoniam adhuc quinque annos fames futura est) misere una cum familia cumque omnibus suis pereat. 12. Ecce, vos videtis oculis vestris, videt frater meus Benjamin, ut ego meo ipsius ore vobiscum colloquar. 13. Vos, quanta sim in gloria in Aegypto, quaeque videtis, omnia patri renuntiabitis, eumque huc continuo adducetis. 14. Haec locutus, in Benjaminis sui fratris collum cum lacrimis invadit, et Benjamin ejus collum vicissim plorans complexus est. 15. Deinde fratres suos collacrimans singulatim deosculatus est Josephus: qui tum demum cum eo locuti sunt. 16. Hac fama de adventu fratrum Josephi domum Pharaonis perlata, Pharao ea re cum suis delectatus, Josephum invitat, 17. ut fratres jubeat incitatis jumentis in Chananaeam contendere, 18. et assumpto patre atque familiis suis ad se venire, dicatque, sese cum illis aegyptia bona communicaturum, et regionis ubertatem ad alimenta concessurum. 19. Tum hoc ei mandat, ut illis aegyptiorum vehiculorum copiam faciat, et impositus pater adducatur. 20. Supellectilem ne morentur: nam totius Aegypti bona in eorum potestate futura esse. 21. Itaque filii Israelis paruerunt, eisque dedit Josephus ex mandato Pharaonis vehicula atque viaticum. 22. Dedit etiam omnibus singulas vestes de splendidioribus: sed Benjamini quinque cum trecentis nummis argenteis. 23. Patri quoque misit asinos decem, aegyptia bona portantes: et totidem asinas, quae far et panem obsoniumque ferrent ad ejus iter. 24. Ita dimissi ab eo fratres, profecti sunt: cum praecepto, ne tumultuarentur in via. 25. Qui, postquam ex Aegypto in Chananaeam ad patrem suum Jacobun pervenerunt, 26. narrant ei, Josephum adhuc in vivis esse, et principatum tenere in omni Aegypto. Ad quem ille nuntium exanimatus fidem eis non habebat. 27. Sed quum illi omnia Josephi verba exponerent, quibus apud eos usus esset, simulque missa a Josepho vehicula ad se vehendum consciperet, collegit ipse se, 28. et: satis est, (inquit Israel) postquam vivit adhuc filius meus Josephus: adibo, eumque videbo, antequam moriar.
Caput XLVI
recensereIn Aegyptum Israel. Ex itinere ad illum Jova. Praenuntiata mors hujus. Ejusdem in Aegypto familia. Complexus patris ac filii. Aegyptii pastoribus inimici.
1. Ergo profectus Israrel cum omnibus suis copiis, Bersabam pervenit, et ibi Deo patris sui Isaaci sacrificium fecit, 2. et Deus eum noctu per visum sic monuit: Jacobe, Jacobe. Quid me vis? inquit ille. 3. Ego sum Deus, inquit, Deus tui patris: ne verere in Aegyptum descendere. Nam ibi te in magnam gentem propagabo: 4. ego tecum descendam in Aegyptum, ego idem te reducam, et Josephus tibi claudet oculos. 5. Ergo profectus est Jacobus Bersaba, missis ad eum ferendum a Pharaone vehiculis, impositus ab Israelitis filiis suis, una cum eorum parvulis et feminis, 6. adhibitis etiam pecoribus eorum et facultatibus, quas in Chananaea comparaverant. Veneruntque in Aegyptum Jacobus et ejus universa progenies, 7. illo secum filios et nepotes, secum filias et neptes ex filiis, suam denique stirpem universam secum ducente in Aegyptum: 8. quorum nomenclatura haec est: Jacobus et ejus filii: 9. quorum natu maximus Ruben filios habuit Henochum, Phallum, Hesronem et Carmim. 10. Simeon autem Jamuelem, Jaminem, Oadum, Jachinem, Socharem, et ex Chananaea natum Saulum. 11. Levis Gersonem, Cahathum et Merarim. 12. Judae filii fuerant Er, Onan, Sela, Phares et Zara: sed Er et Onan in Chananaea mortui sunt. Phares autem Hesronem et Hamulem habuit. 13. Issachar Tholam Phuvam, Jobum et Simeronem. 14. Zabulon Seredum, Elonem et Jahelem. 15. Hos Jacobus filios ex Lia in Mesopotamia procreaverat, nec non Dinam filiam: quorum omnium tum filiorum, tum filiarum ab eo prognatorum summa est triginta tres. 16. Gadus autem habuit Sipheonem, Hagim, Sunim, Esbonem, Erim, Arodim et Areelim. 17. Aser Immam, Isvam, Isvim, Beriam et eorum sororem Seram: quorum porro Beria Hebrem et Malcielem. 18. Hos videlicet sexdecim Jacobus ex Zilpa habuit, quam Laban Liae filiae suae attribuerat. 19. Rachelis filii, uxoris Jacobi, fuerunt Josephus et Benjamin. 20. Josepho nati sunt in Aegypto ex Asenatha Potipherae filia pontificis Heliopolitani, Manasses et Ephraimus. 21. Benjamin habuit Belam, Becherem, Asbelem, Geram, Naamanem, Ehim, Rossum, Muppim, Huppim, et Aredum. 22. Hos Jacobus filios ex Rachele, numero quatuordecim. 23. Dan habuit Hussim. 24. Nephthalis Jaseelem, Cunim, Jeserem et Sillemum. 25. Hi Jacobo orti sunt ex Bala, quam Laban Racheli filiae suae contribuerat, videlicet numero septem. 26. Igitur omnium ex Jacobi femore ortorum, qui cum eo in Aegyptum venerunt, praeter ejus nurus, summa erat capita sexaginta sex. 27. Josephi autem filii, quos in Aegypto procreavit, duo. Summa familiae Jacobi, quae in Aegyptum venit, fuit capitum septuaginta. 28. Praemisit autem Judam ad Josephum, ut ejus iter ad Gossenem dirigeret. Ita in Gossenem pervenerunt. 29. Josephus autem parato curru Israeli patri suo obviam ad Gossenem adscendit, eoque viso, protinus in collum ejus insiliit, et aliquamdiu collacrimatus est. 30. Tum Israel Josephum adloquitur: nunc moriar licet, inquit, postquam tuum adhuc viventis vultum conspexi. 31. Et Josephus fratres paternamque familiam adloquens: ibo: inquit, nuntiatum Pharaoni, fratres meos familiamque patriam, quae erat in Chananaea, venisse ad me, homines videlicet pastores et pecuarios, qui pecorum greges et armenta suasque omnes copias adduxerint. 33. Quod si vos convocaverit Pharao, et de arte vestra interrogaverit, dicetis, 34. a teneris semper fuisse pecuarios, tam vos, quam patres vestros, 35. ut Gossenem incolatis: nam a pastoribus omnibus abhorrent Aegyptii.
Caput XLVII
recensereRegis in Ebraeos largitas. Aerarii locupletator Josephus. Aquintis sacerdotum immunitas. Jurans Josephus de non humando in Aegypto patre.
1. Deinde profectus ad Pharaonem, narrat ei, patrem suum et fratres cum suis majoribus minoribusque pecoribus, cumque omnibus suis copiis, ad se ex Chananaea venisse, et nunc esse in Gossene. 2. Adhibuit autem de fratribus suis quinque de postremis, quos ante Pharaonem constituit: 3. qui Pharaoni quarenti, quaenam esset eorum conditio? responderunt, pastores et se esse et patres suos fuisse: 4. venisse autem in eam terram ad commorandum, quod pastionem pecoribus non haberent, propterea quod vigeret in Chananaea fames: petere, ut sibi servis liceret Gossenem incolere. 5. Tum Pharao Josepho dixit ita: pater tuus et fratres ad te venerunt, 6. patet tibi aegyptia terra: eos tu in optimo ejus tractu colloca: habitent sane in Gossene: et, si quos ex eis nosti viros egregios, mei pecoris magistros facito. 7. Tum Josephus patrem suum Jacobum adduxit, et in conspectu Pharaonis statuit, qui, Pharaone salutato, 8. ab eo interrogatus, quot annos vixisset, ita respondit: 9. centum triginta annos peregrinatus sum, paucos et malos annos vixi, neque majorum meorum vitae annos adsecutus sum, quibus peregrinati sunt. 10. Deinde Pharaoni bene precatus, discessit ab eo. 11. Josephus autem patrem et fratres suos collocavit, eisque possessionem adsignavit in Ramesse, optimo terrae aegyptiae solo, quemadmodum praeceperat Pharao, 12. patrique et fratribus et toti paternae familiae alimoniam pro numero capitum adsignavit. 13. Jam vero, quum tanta cibi penuria ubique laboraretur, ut Aegyptus et Chananaea languerent. 14. Coegit Josephus eo mercatu omnem pecuniam, quae in duabus illis regionibus inventa est, eamque in Pharaonis fiscum retulit. 15. Qua Aegypti et Chananaeae pecunia exhausta, Aegyptii omnes ad Josephum conveniunt, petuntque, ut se commeatu juvet, nisi velit, eos in suo conspectu emori: nam defecisse pecuniam. 16. Josephus jubet, ut, si pecunia deficiantur, pecora adducant, sese pro eis victum daturum. 17. Itaque faciunt: deditque eis Josephus alimenta pro equis, et pro ovino caprinoque, et pro bovino pecore, proque asinis, pro quibus omnibus eorum pecoribus illos alimentis in eum annum sustentavit. 18. Eo finito, sequenti anno ad eum se recipiunt, demonstrant, (Dominum eum adpellantes) consumpta in eum pecunia, sibi praeter corpora et agri solum nihil esse reliqui, quod ei possint dare. 19. Quare, ne et ipsi in ejus oculis moriantur, et terra deseratur, se suasque possessiones commeatu emat: sese cum agris suis Pharaoni servituros esse, modo semen ministret, quo vitam tueantur, ne et ipsi pereant, et terra in solitudinem redigatur. 20. Igitur omnem Aegyptiorum agrum Pharaoni coemit Josephus, Aegyptiis, fame dominante, suum unoquoque fundum vendere coactis. 21. Ita facta Pharaonis terra est: populum autem, quam longe lateque patebat Aegyptus, in oppida transtulit. 22. Tantum sacerdotum possessiones mercatus non est, quod descriptis a Pharaone demensis aliti, eas non vendiderunt. 23. Tum Josephus sic ad populum verba facit: videtis, ut ego vos hodie possessionesque vestras Pharaoni coemerim. Jam semen vobis subministrabo, quo sementes faciatis, 24. ea conditione, ut proventuum quintas Pharaoni pendatis, quatuor autem partes vobis habeatis ad conserendos agros, et ad vos vestrosque domesticos et parvulos alendos. 25. Tum illi, vitam ei ferre acceptam, et maximo se ab eo beneficio adfici, praedicare, et, se in Pharaoni potestate futuros, dicere. 26. Quam rem Josephus in legem vocavit, qua hodie etiamnum Aegypti solum tenetur, ut quintas Pharaoni pensitet, praeter unas sacerdotum possessiones, quae in Pharaonis jure non sunt. 27. Israelitae autem habitarunt in Gossene Aegyptiorum terra, eamque possederunt, et magno stirpis incremento aucti sunt. 28. Vixitque Jacobus in Aegypto annos septemdecim: quumque centum quadraginta septem aetatis complevisset annos, 29. et jam ei ad moriendum dies propinquaret, Josephum filium evocavit, et cum eo sic locutus est: si quam habes in me benevolentiam, suppone meo femori manum tuam, et mihi hanc veniam et officium concede, ut me non in Aegypto sepelias: 30. sed quum obdormivero cum patribus meis, tu me ex Aegypto in illorum monumento humandum transferas. Cui ille: faciam isto modo, inquit. 31. Et pater: jura mihi. Atque ille juravit, et Israel sese ad pluteum venerabundus acclinavit.
Caput XLVIII
recensereJacobi pro Josephi filiis precatio fausta. Pro Manasse natu grandiore faustitas minor.
1. His rebus ita peractis, Josepho nuntiatur, patrem aegrotare. Tum ille duos filios suos Manassem et Ephraimum secum adhibet: 2. quae res ubi Jacobo nuntiata est, filium ejus Josephum ad eum venire, confirmavit ipse se, et, in lecto adsidens, 3. Josephum ita est adlocutus: Deus omnipotens mihi Luzae in Chananaea adparuit, et felicitatem dedit, et incrementum, amplificationemque, 4. et populorum multitudinis a me deductionem promisit, seque pollicitus est illius terrae possessionem meae posteritati daturum sempiternam. 5. Et nunc duo filii tui, qui tibi in Aegypto ante meum adventum nati sunt, mei erunt: Ephraimus et Manasses perinde mihi erunt atque Ruben et Simeon. 6. Quos autem post eos procreaveris, tui erunt, et in tendenda hereditate in suorum fratrum nomine censebuntur. 7. Et mihi quidem ex Mesopotamis venienti mortua est Rachel in Chananaea, in itinere, quum ab Ephrata una itineris mansione abessem. Ibi eam sepelivi in via Ephratae, id est, Bethlehemae. 8. Deinde filios Josephi intuitus Israel, dixit: qui sunt isti? 9. Cui Josephus: mei filii sunt, quos Deus hic mihi largitus est. Atque ille: adplica eos mihi, inquit, ut eis bene precer. 10. (Jam enim Israel, prae senio caecutientibus oculis, perspicere non poterat) quumque ille eos propius admovisset, Israel eos deosculatus atque complexus, 11. sic Josepho loquitur: visurum me faciem tuam numquam dixissem, cujus etiam progeniem Deus mihi ostendit. 12. Hic Josephus eos de Israelis genibus eduxit, et ad terram vultum honorifice inclinavit. 13. Deinde quum Ephraimum ad dextram suam et ad Israelis sinistram: Manassem autem ad sinistram suam et ad Israelis dextram constituisset, ambos ad illum adplicuit. 14. Sed Israel traductam dextram capiti Ephraimi imposuit, qui erat minor natu: sinistram autem capiti Manassis, manus de industria ita componens, nam erat Manasses natu grandiot. 15. Tum Josepho bene precatus, haec dixit: Deus, cujus ad voluntatem vitam suam direxerunt patres mei, Abrahamus et Isaacus, Deus, qui me, ex quo natus sum, ad hunc diem rexit, 16. Angelus, qui me ex omni malo eripuit, pueros bene fortunet, fiatque in eis mei nominis et meorum patrum Abrahami et Isaaci mentio, magnoque incremento per terras augeantur. 17. At Josephus, ubi animadvertit, patrem dextram capiti Ephraimi imposuisse, offensus ea re, patris manum prehendit, ut eam ab Ephraimi capite ad Manassis traduceret. 18. Non ita, mi pater, (inquit) nam hic grandiot est, hujus capiti dextram tuam impone: 19. Sed pater recusavit: scio, inquit, fili, scio: hic quoque erit populi auctor, magnusque evadet: eum tamen frater natu minor magnitudine superabit, complebitque ejus propago gentes. 20. Ita eis illo die bene precatus est, et: per vos, inquit, bene precentur Israelitae, hoc modo: det tibi Deus fortunam Ephraimi et Manassis, atque ita Manassi praeposuit Ephraimum. 21. Deinde Josephum adloquens Israel: ego jam moriar, inquit. 22. Sed aderit vobis Deus, vosque in terram vestram patriam reducet: 23. et ego tibi possessionem unam do supra fratres tuos, quam ex Amorraeis gladio et arcu meo comparavi.
Caput XLIX
recensereJacobi ad filios vaticinium, obitus.
1. Deinde, convocatis filiis suis, sic effatur: congregamini, ut vobis praenuntiem ea, quae sunt olim vobis eventura. 2. Convenite et attendite, filii Jacobi, et Israelem patrem vestrum audite: 3. Ruben, tu primogenitus meus es, meae vires et meae virilitatis initium: quanto dignior, tanto impotentior, 4. fluidus ut aqua, non excelles, quia patris tui cubile conscendisti, quo conscendendo meum lectum polluisti. 5. Simeonis et Levis fratrum gladii tela sunt crudelitatis: 6. eorum nolim aut in fidem vita mea veniat, aut in societatem honos committatur, qui iracundia caedem fecerint, et libidine murum subruerint. 7. Detestanda est eorum tam impotens ira et tam effrenatus furor. Eos inter Jacobeos distribuam, et inter Israelitas dissipabo. 8. Juda, te tui celebrabunt fratres, manum in hostium cervicibus habentem: te colent ex eodem tecum patre nati. 9. Tu leonis catulus es, fili mi Juda, quem a praeda recentem, humi cubantem, ceu leonem aut leaenam, quis excitet? 10. A Juda sceptrum non recedet, nec de ejus interfeminio rector, donec veniat sospitator, cujus erit populorum congregatio. 11. Viti asinum, palmae asinae suae pullum adligabit: vestem suam vino, indumentum sanguine uvarum lavabit, 12. oculis vino rubentibus, dentibus lacte candentibus. 13. Zabulon litus maris accolet, et portus navium: ejus latus ad Sidonem verget. 14. Issachar asinus osseus, cubans inter sarcinas, 15. qui otii suavitate et regionis amoenitate perfeca, dorsum submittet ad portandum, et tributi servituti subjicietur. 16. Dan populum suum ulciscetur, sicut una de tribubus Israelitarum. 17. Erit Dan serpens propter viam, coluber propter iter, qui admorso equi calce equitem retro excutit. 18. Salutem a te exspecto, Jova. 19. Gadus a cuneo disjicietur, sed disjiciet et ipse tandem. 20. Aser ciborum lautorum feras, delicias dabit regias. 21. Nephthalis, laxatae cervae similis, elegantia verba proferet. 22. Fecundus Josephus, fecundus ad fontem, puellis super muros gradientibus: 23. quem, quum infestis telis provocassent sagittarii, 24. ejus et arcus valentissime perstitit, et manuum lacerti corroborati sunt a manibus numinis Jacobi, unde pastor lapis Israelis: 25. a Deo patris tui, qui tibi auxilium tulit: ab omnipotente, qui te exuberabit ubertate caelorum superne, ubertate profundi jacentis infra, ubertate uberum atque vulvarum. 26. Hae tui patris ubertates, quae montes ubertatis, atque adeo sempiternorum collium voluptatem superant, in caput Josephi, in verticem excellentissimi fratrum suorum exundabunt. 27. Benjamin ceu lupus praedabitur: mane praedam vorabit, ad vesperum spolia dividet. 28. Hae sunt omnino Israelitarum tribus, videlicet duodecim, atque haec snut, quae dixit eis pater eorum: et singulis, alii alio genere, bene precatus est. 29. Deinde sic eis praecepit: ego jam ad meos populares adgregabor: sepelitote me cum patribus meis in caverna, quae est in fundo Ephronis Hettaei, 30. quem duplicem fundum, contra Mambrem in Chananaea situm, emit Abrahamus ab Ephrone Hettaeo in usum sepulcri, 31. Ibi sepultus fuit Abrahamus et ejus uxor Sara: ibi Isaacus et ejus uxor Rebecca: 32. ibidem ego Liam sepelivi. 33. Ejus fundi, et illius, quae in eo est, cavernae possessio ab Hettaeis venit. 34. Postquam Jacobus filiis praecipiendi finem fecit, pedibus in lectum contractis exspiravit, et ad suos concessit.
Caput L
recensereConditum Jacobi corpus, funus, luctus, in Chananaea sepulcrum. Fratres per Josephum confirmati. Hujus aetas, patrii monumenti ardor, et mors in Aegypto.
1. Tum Josephus in patris faciem illapsus, et eum cum fletu osculatus, servis suis, 2. quos medicos habebat, praecepit, ut eum condirent. Ita condito a medicis Israele, 3. quadraginta in eo dies completi sunt: nam id erat conditurae spatium. Eum Aegyptii quoque septuaginta dies defleverunt: 4. quibus flendi diebus elapsis, Josephus a Pharaonis familiaribus contendit, ut, si qua se prosequantur benevolentia, 5. (quoniam a patre suo jam ad mortem propinquo jure jurando obstrictus esset, se eum inhumaturum in sepulcro, quod ille sibi in eum usum fodisset in Chananaea) pro se peterent a Pharaone, ut sibi liceret illo ire, et patri justa persolvere, sese deinde esse rediturum. 6. Quumque Pharao permisisset, ut proficisceretur, patremque suum, sicut ille eum obtestatus erat, sepeliret, 7. profectus est Josephus ad funus paternum: cum quo profecti sunt etiam omnes servi Pharaonis, domestici senatores, omnesque aegyptii senatores, 8. nec non cuncta Josephi familia et fratres, paternaque familia, parvulis tantum et minoribus majoribusque pecoribus in Gossene relictis. 9. Aderant et quadrigarii et equites, ita ut permagnus esset comitatus. 10. Qui postquam ad aream Atadi pervenerunt, quae est trans Jordanem, ibi multo maximum tristissimumque ploratum ediderunt, integravitque patri Josephus luctum dierum septem. 11. Hunc in area Atadi luctum videntes incolae Chananaeae, dicebant, eum luctum tristem esse Aegyptiis: qua ex re locus ab Aegyptiorum luctu nomen habuit, qui locus est trans Jordanem. 12. Fecerunt igitur Jacobo filii, sicut eis erat ab eo praeceptum: 13. eumque in Chananaeam delatum, sepeliverunt in caverna duplicis fundi, quem fundum Abrahamus in usum sepulcreti emerat ab Ephrone Hettaeo, positum e regione Mambrae. 14. Patre sepulto, rediit Josephus in Aegyptum, una cum fratribus suis, et omnibus, qui cum eo ad patris funus iverant. 15. Ejus autem fratres quum viderent, mortuum esse patrem, veriti, ne ipse eis infensus, eos pro tanta ab ipsis accepta injuria ulcisceretur, 16. cum certiorem faciunt, patrem ejus praecepisse, antequam moreretur, 17. ut eum rogarent, ut fratribus suis, a quibus esset violatus, peccatum illud et scelus ignosceret: nunc petere se, ut id sibi facinus, ejusdem cum eo Dei patrii cultoribus, remitteret. Ad quae eorum verba flevit Josephus. 18. Et quum ipsi etiam fratres venissent, et sese ante eum abjecissent, seque ei in potestatem obtulissent: 19. nolite (inquit Josephus) timere: quasi vero ego sim idem quod Deus, 20. qui quod vos in me malo animo cogitaveratis, id convertit in bonum, ut (quemadmodum res ipsa ostendit) tot homines conservaret. 21. Quare nolite timere: ego vos vestrasque familias alam. Hac Josephus humanitate orationis eorum animos consolatus est. 22. Habitavit autem in Aegypto ipse et domus ejus patria, vixitque annos centum decem, 23. viditque etiam pronepotes Ephraimi, et Machiris quoque filii Manassis filios natos gremio accepit. 24. Postremo fratres commonuit, sese jamjam esse moriturum: Deum autem eis subventurum, et ex ea terra in terram, quam Abrahamo, Isaaco et Jacobo juravisset, eos educturum. 25. Itaque Israelitas jure jurando obligavit, quum eis subvenisset Deus, illinc sua ossa deportaturos esse. 26. Mortuus est Josephus annos natus decem supra centum, conditusque, et in feretro repositus in Aegypto.