There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Argumentum in Esteram

recensere

Assueri convivium. Regina contumax. Conquisitae virgines pro rege. Mardochaeus et Estens. Nuptia Esterae cum Assuero. Aman in Judaeos. Horum lacrima. Ad regem Estera. Hujus convivium. Aman in crucem tollitur. Judaei in adversarios. Mardochaei somnium.

Dierum septem Assueri convivium. Loci apparatus. Reginae convivium. Ejusdem Reginae pertinacia in regem. Consilium contra reginam.

1. Assuerus, qui ab India ad Aethiopiam usque centum viginti septem provincias imperio tenuit, 2. Posteaquam regni solium Susis, quod est regni caput, adeptus est, omnibus suis proceribus et subditis convivium fecit, 3. In quo apud eum aderant Persarum et Medorum potentissimi quique, videlicet duces et praetores provinciarum, quo sui tam gloriosi regni opulentiam et tam egregium magnitudinis decus ostentaret. 4. Idque convivium diu duravit, videlicet dies centum octoginta. 5. Eo exacto spatio, idem omnes homines, qui inibi Susis inventi sunt, a minimo ad maximum convivio septem dierum excepit, in atrio hortorum regiae. 6. Ibi multitia, carbasea et hyacinthina vela lineis et purpureis intenta funibus, per argenteas trochleas de columnis marmoreis pendebant. 7. Lecti erant aurei et argentei in solo porphyritico, marmoreo, speculari et pyritico collocati. 8. Potabatur poculis aureis subinde mutandis vinum regium magna copia pro regiis opibus, potatione legitima, nemine cogente, 9. Quod ita praescripserat rex suis omnibus dispensatoribus, ut cujusque obsequerentur arbitrio.

10. Die septimo, rex, quum animum suum vino exhilarasset, mandavit Maumani, Bezathae, Harbonae, Bagathae, Abgathae, Zethari et Charchanti (quorum septem spadonum ministerio utebatur), 11. Ut reginam Vastim (quae et ipsa muliebre convivium in Assueri regia habebat) ad se, regie coronatam, arcesserent, quo ejus formae pulchritudinem, quae erat insignis, plebi ac primatibus ostenderet. 12. Sed regina Vastis ad regis mandatum per spadones perlatum venire recusavit. 13. Quare, vehementi incensus ira rex, sapientes rerum peritos (solebat enim rex omnibus legis jurisque prudentibus negotia proponere, 14. Et erant tum ei proximi Charsena, Sethar, Admatha, Tharsis, Mares, Marsana et Mamuchan, septem Persarum Medorumque principes, cum rege versantes et in regno primum dignitatis locum obtinentes), 15. Hos, inquam, interrogat: "Quid sit regina Vasti faciendum, quae regis Assueri mandato a spadonibus perlato non paruerit?"

16. Tum Mamuchan apud regem et proceres verba facit in hanc sententiam: "Non solum in regem peccavit regina Vastis, sed etiam in omnes vel principes vel plebejos, qui sunt in omnibus regis Assueri provinciis. 17. Omnes enim mulieres, divulgata hac de regina fama, suos habebunt despectui maritos, cum dicetur: reginam Vastim ab Assuero rege arcessitam non venisse. 18. Atque hoc reginae factum objicient aliquando primariae Persidis et Mediae mulieres, quae id audiverint, omnibus regiis proceribus: quae res magnum contemptum pariet et indignitatem. 19. Quamobrem, si tibi, rex, ita placet, promulgetur regium a te decretum, idque irrevocabili Persica et Medica lege scriptum, ne regina Vastis in conspectum regis Assueri veniat, ejusque regnum alteri ea meliori tradas. 20. Hac tua, rex, audita sententia, et per totum imperium tuum, quam late patet, publicata, nulla mulier erit, quae non in pretio suum habeat conjugem, sive is magnus sit, sive parvus." 21. Placuit et regi et proceribus ea sententia, Mamuchanisque consilium secutus rex, litteras dimisit in omnes suas provincias, cujusque vel regionis litteris vel populi sermone scriptas et vernacula lingua explicatas, quibus sanciebat ut suae quisque domi vir imperaret.

Caput II

recensere

Nova quaeritur conjux Assuero. Mardochaeus et Estera. Istius forma, et favor, et regium diadema. Nuptiarum celebratio. Conjuratio per Mardochaeum detecta.

1. Postea, quum rex, sedata ira, Vastim ejusque factum et contra eam decretum recordaretur, 2. Suaserunt ei ipsius administri famuli, ut puellas virgines forma praestantes curaret sibi conquirendas, 3. Et huic negotio in omnibus imperii sui regionibus certos praeficeret, qui omnes puellas virgines facie elegantes, in Susa caput regni congregarent, in domum mulierum, sub curam Hegaei spadonis regii, mulierum custodis, qui eis mundum muliebrem ministraret. 4. Ac quae puella regi placeret, ea pro Vasti regnaret. Hoc consilium rex approbans, secutus est.

5. Erat Susis Judaeus quidam nomine Mardochaeus, Jairis filius, Semei filii, Cis filii, Jeminiensis, 6. Qui Hierosolymis eo captivis fuerat deportatus, una cum his quos cum Jechonia Judaeae rege transtulerat Nabuchodonosor, Babyloniae rex. 7. Is erat tutor Hadassae, hoc est Esterae, patrui sui filiae, utroque parente orbatae, puellae eleganti forma et facie venusta, quam patre et matre orbatam sibi adsciverat pro filia. 8. Haec Estera, quum audito regis mandato atque decreto, multae puellae Susa congregarentur, in curam Hegaei, deducta est in regiam in custodiam Hegaei mulierum custodis. 9. Qua ille, delectatus, quum eam probavisset, continuo mundum ei et praebenda dedit, et septem pedissequas ex regia, ut statutum erat, attribuit, eamque cum suis pedissequis in lautissimam partem domus mulierum transtulit, neque indicavit Estera genus aut patriam suam: 10. Vetuerat enim Mardochaeus; isque singulis diebus in vestibulo domus mulierum obversabatur, quo sciret ut valeret Estera et quid ea fieret.

11. Solebant autem singulae puellae post certum temporis spatium, ut ferebat mulierum ratio, ad regem Assuerum intromitti, videlicet exactis duodecim mensibus. 12. Nam ita peragebatur earum comendi spatium, sex mensibus oleo myrtino attributis, et totidem odoribus et pigmentis muliebribus. 13. Ita demum puella ad regem ex gynaecio in regiam intromittebatur, ut is cum ea rem haberet, eique ad eum venturae dabatur quodcumque postulasset ornamentum. 14. Veniebat autem vespere, et mane in alterum gynaecium redibat, in curam Sasagazi regii spadonis, concubinarum curatoris, neque amplius ad regem intromittebatur, nisi ea delectato rege, vocaretur nominatim. 15. Igitur transacto Esterae, Abichailis Mardochaei patrui filiae (qui Mardochaeus eam sibi in filiam cooptaverat), spatio quo ad regem admitteretur, nullum petiit ornatum, nisi quem Hegaeus regis spado mulierum curator dixisset, et tamen omnium spectantium oculis grata fuit.

16. Atque ubi ad regem in palatium mense Tebeth, qui decimus est, deducta est, anno illius regni septimo, ille eam supra omnes mulieres amavit, tantoque omnium virginum gratissimam habuit et carissimam, ut ejus capiti regium imposuerit diadema, eamque pro Vasti reginam fecerit. 17. Deinde Esterae nuptias laute celebravit, invitatis ad eas suis omnibus proceribus et asseclis, et immunitatem provinciis largitus est, dignaque rege munera donavit. 18. Ac quum virgines iterum congregarentur, Mardochaeus ad regiae fores manebat. 19. Neque vero Estera patriam aut genus suum patefecerat, quemadmodum praeceperat ei Mardochaeus, cujus illa mandata non aliter exsequebatur quam quum in ejus tutela foret.

20. Per id tempus quo Mardochaeus ad regiae portam habitabat, Bagathan et Thares, duo regis spadones, de numero atriensium, regi Assuero infensi, ei manum afferre conati sunt. 21. Quam rem ubi didicit Mardochaeus, Esterae reginae indicavit. Estera porro regi nomine Mardochaei enuntiavit. 22. Quaesita et deprehensa re, illi ambo in crucem sublati sunt, et ea res in annales apud regem relata est.

Caput III

recensere

Amanis favor apud Assuerum. Mardochaeus Amanem non venerans. Aman in Judaeos perdendos.

1. Postea rex Amanem, Amadathae filium Agagaeum, in tantum dignitatis fastigium evexit, ut ei sedem supra omnes, quos apud se proceres habebat, collocaret. 2. Amanemque omnes regii ad regis portam habitantes submisse venerarentur; quod ita de eo rex imperasset. 3. Sed Mardochaeus neque se submittebat, neque honorem praestabat. Atque a regiis, qui ad portam regis erant, castigatus, quod contra regis mandatum faceret, et aliquot diebus admonitus, tamen non obtemperabat. 4. Itaque id illi Amani nuntiarunt, ut viderent an Mardochaeus in eo perseveraret: intellexerant enim eum esse Judaeum. 5. Aman, videns Mardochaeum sibi non submittere se, neque honorem habere, ira plenus, parum esse ratus soli Mardochaeo manum afferre, 6. Conatus est universos Judaeos (quos esse Mardochaei populares intellexerat), quotquot erant in toto Assueri imperio, perdere.

7. Igitur mense primo, qui est Nisan, Assuero anno regnante duodecimum, curavit Aman fortem apud se jaciendam; et ductis ordine diebus atque mensibus, quum mensis Adar, qui duodecimus est, forte accidisset, regem sic est adlocutus: 8. "Est quaedam inter ceteras nationes dispersa, dissipataque per omnes imperii tui fines hominum natio, qui leges ab omnium gentium legibus alienas habent, neque regiis parent legibus, quos quidem tolerari tibi, rex, non expedit. 9. Si tibi, rex, placet, scripto promulgetur ut intereant: ego decem argenti talentorum millia procuratoribus in manum appendam, quae in fiscum referantur." 10. Tum rex annulum sibi de manu detrahit et Amani, Amadathae filio Agagaeo, Judaeorum hosti, tradit, 11. Seque ei et argentum remittere, et nationem illam dicit in potestatem permittere.

12. Itaque convocatis mensis primi die decimo tertio regiis scribis, scripti sunt Amanis arbitratu codicilli ad regis satrapas et ad singularum praetores provinciarum, singularumque nationum principes; iique cujusque vel regionis litteris, vel populi sermone, nomine regis Assueri, ejusdemque annulo subsignati, qui missi sunt per cursores in omnes regis provincias. In quibus codicillis hoc jubebatur: ut universi Judaei, juvenes, senes, parvuli, mulieres, uno die exstirparentur, interficerentur, perderentur, videlicet decimo tertio die mensis duodecimi, qui est Adar, eorumque bona diriperentur.

13. Est autem hoc epistolae exemplum: "REX MAGNVS ARTAXERXES, rectoribus centum viginti septem provinciarum, quae ab India ad Aethiopiam continentur, et praetoribus subditis, haec scribit: 14. ‘Quum multarum gentium dominium et totius orbis imperium consecutus essem, volui non potentiae audacia superbiendo, sed mitius et cum comitate semper agendo, subditorum vitam perpetuo tranquillam reddere, et regnum usque ad extremos fines quietum perviumque praestando, cunctis optatam hominibus renovare pacem. 15. Quae res quo pacto ad exitum perduci posset, quum consiliarios interrogavissem, vir apud nos prudentia eximius, in benevolentia constantissimus, firma fide probatus, et secundum regni decus adeptus Aman, nobis demonstravit omnibus per orbem nationibus permixtum esse invisum quemdam populum, legibus omni genti contrarium, regum imperia perpetuo detrectantem, ut jam constitutum a nobis imperium non possit inoffenso statu manere. 16. Quum igitur nobis perspectum sit hanc unam maxime gentem ita esse compositam, ut omnibus semper hominibus contraria sit, peregrina legum ratione discrepet, et nostris inimica rebus, pessimum sit malorum causa, ut regnum tranquillitatem non assequatur: 17. Imperamus, ut qui vobis significati fuerint in scriptis Amanis rerum administratoris et alterius nostri patris, ii omnes cum mulieribus et liberis, hostili ferro, sine ulla misericordia aut venia, stirpitus evertantur decimo tertio die mensis duodecimi, qui est Adar, instantis anni: 18. ut et veteres et hodierni inimici uno die vi in orcum demissi, res nobis in posterum quietas omnino tranquillasque praestent.’"

19. Haec perscripta sententia, qua edictum per omnes regiones promulgaretur, omnibus nationibus manifestum, ut essent homines ad illum diem parati, profecti sunt cursores imperio regis, et edictum Susis promulgatum est, quum rex interim et Aman ad epulas accumberet, et Susa urbs esset in luctu.

Caput IV

recensere

Judaeorum planctus. Estera ad Mardochaeum consulandum. Ad Jovam pro Judaeis Mardochaeus. Reginae Esterae anxia ad Jovam pro suis popularibus.

1. Hanc omnem rem postquam rescivit Mardochaeus, vestitum suum discerpere, centonem induere, conspersi pulvere, et in mediam urbem egressus, magnos et tristes edere clamores, infortunem nationem deleri vociferans, 2. Et usque ad regiae portae conspectum progredi: nam ad portam ipsam centone induto venire non licebat. 3. Interea ubique terrarum, quocumque regis mandatum decretumque perlatum erat, magno versabantur in luctu Judaei, jejunantes, plorantes, lamentantes, centonibus et pulvere magna pars conspersi. 4. Quod postquam est Esterae reginae per ejus pedissequas et spadones de Mardochaeo nuntiatum, consternata vehementer, vestitum Mardochaeo mutandum misit, quem deposito centone indueret. 5. Quem quum ille non accepisset, vocavit Estera Athachum, unum de regis spadonibus, sibi a rege attributum, eumque ad Mardochaeum ire jussit, ut disceret quidnam rei esset, et quae ejus causa foret. 6. Athachus ad Mardochaeum proficiscitur in quamdam urbis aream, quae erat ante portam regis. 7. Cui Mardochaeus omnem casum suum exponit, oblationemque pecuniae, quam se Aman soluturum esse in fiscum promisisset, dummodo perderentur Judaei; 8. Tum ei libellorum decreti Susis ad evertendos Judaeos propositi exemplum dat, quod Esterae ostendat et indicet, horteturque ut regem adeat, et eum pro suae nationis hominibus suppliciter oret. 9. Athachus ad Esteram Mardochaei verba refert.

10. Tum Estera Athacho ad Mardochaeum hujusmodi mandata dat: 11. "Sciunt omnes regis et stipatores et provinciales, legem semel esse latam, ut quisquis vir feminaque ad regem in interiorem aulam non vocatus accesserit, occidatur, nisi cui rex virgam auream porrexerit, ut vivat. Atqui ego ad regem hoc jam triduo non sum arcessita."

12. His Esterae dictis Mardochaeo renuntiatis, jussit Mardochaeus haec Esterae referri: 13. "Noli putare te solam Judaeorum propterea evasuram esse, quod es in regia. 14. Nam si hoc tempore tacueris, exstabit Judaeis aliunde recreatio atque salus, et tu tuaque domus patria peribitis. Atque haud scio, an ad hujusmodi tempus regnum adepta sis."

15. Tum Estera Mardochaeo ita renuntiari jubet: "I convocatum omnes Judaeos qui Susis adsunt, ut pro me jejunent, et triduo a cibo atque potione noctes diesque abstineant; 16. Quod idem ego una cum meis pedissequis faciam, atque ita demum regem, quamvis contra legem, conveniam. Quod si pereo, peream."

17. Hoc Esterae mandatum Mardochaeus omnino exsecutum ivit. Deumque tot ejus opera recordans, precatus est in haec verba: 18. "Domine rex omnipotens, hoc quidem totum in tua potestate est, nec est qui tibi contra veniat, volenti conservare Israelitas. 19. Nam tu caelum et terram, et quidquid admirandum sub caelo est, fecisti, omniumque Dominus es, nec est qui tibi Domine repugnet. 20. Omnia tu nosti, tu scis, Domine, non me contumelia, neque superbia, neque gloriae cupiditate fecisse, ut superbum Amanem non colerem. 21. Etenim libenter vel ejus pedum vestigia pro Israelitarum salute deoscularer. 22. Sed id feci, ne hominis gloriam Dei gloriae praeponerem, neque quem praeter te Dominum meum adorarem; nedum ut id arrogantia fecerim. 23. Quapropter, o Domine Deus rex, parce tuis nobis, quos illi ad exitium designant, et tuam antiquam possessionem delere concupiscunt. 24. Noli tuam partem despicere, quam ipse tibi ex Aegypto redemisti. Exaudi meas preces, et tuae forti propitius esto; converte luctum nostrum in epulas, ut viventes tuum celebremus nomen, Domine, neve tuorum ora laudatorum aboleveris, Domine."

25. Omnes quoque Israelitae, quum mors eis ob oculos versaretur, totis viribus querebantur. 26. Et Estera regina in mortis aestu anxia, ad Dominum confugit; depositoque splendidiore vestitu, angoris et luctus vestes induit, et pro superbis odoribus caput suum pulvere et fimo opplevit, corpusque suum multum afflixit. 27. Et omnia, ubi laetari solebat, loca intortis suis crinibus replevit, atque ita Domino Israelitarum Deo supplicavit his verbis: 28. "Domine mi, rex noster, tu solus es; succurre mihi soli, et adjutorem nullum praeter te habenti, quae in tam praesenti versor periculo. 29. Equidem audiebam jam a teneris in mea tribu patria, ut tu, Domine, Israelitas ex omnibus gentibus, et patres nostros ex omnibus ipsorum majoribus ad aeternam desumpsisses possessionem, eisque promissa praestitisses. 30. Et nunc peccatis nostris offensus, tradidisti nos in hostium manus, quoniam eorum diis honorem habuimus, et merito tu quidem, Domine. 31. Sed illi nostrae servitutis acerbitate non contenti, simulacris suis (manibus in manus insertis) polliciti sunt sese tua placita rescissuros, tuam possessionem abolituros, tuorum ora laudatorum obstructuros, tui extincturos gloriam fanique atque arae, aperturos gentium ora ad vanorum virtutes deorum praedicandas, mortalique regi perpetuam conciliaturos admirationem. 32. Noli, Domine, tuum sceptrum iis tradere, qui nihil sunt; ne nostrum casum derideant. Sed ipsorum consilium in ipsos retorque, et in hujus nostri principem mali exemplum ede. 33. Memento, Domine, ut in nostro difficili tempore innotes, et me, o divorum rex, et omnis moderator imperii, confirmes. 34. Suggere ori meo facundam orationem apud leonem, et ejus animum traduc ad odium oppugnatoris nostri, ad ipsius, et eorum qui cum eo sentiunt, perniciem. Nos vero tua manu tuere, et mihi desertae nullumque praeter te habenti, Domine, subveni. 35. Habes omnium cognitionem: scis me improborum gloriam odisse, et ab incircumcisorum omniumque alienorum concubitu abhorrere. 36. Tu scis me necessitate cogi; nam hoc quidem meum insigne superbiae, quod in capite fero, tum quum prodeo in publicum, detestor, et detestor tanquam menstruis inquinatum pannum; neque id gero, quibus diebus quiesco. 37. Neque ego tua ad Amanis mensam epulata sum, neque regis decoravi convivium, neque libatorium vinum bibi; neque posteaquam conditionem mutavi, hactenus ulla re delectata sum, praeterquam te, Domine Deus Abrahami, Deus omnium potentissime: 38. Exaudi desperatorum vocem, et nos ab improborum manu tuere, meque hoc metu libera."

Esterae ornatus, venustas, submissio ad regem. Erga reginam regis clementia. Reginae convivium. Pro Mardochaeo crux parata.

1. Deinde die tertio, peracta supplicatione, servilem habitum exuit, et se regie vestit, et splendorem suum induit: eoque illustrata, invocato omnium inspectore et servatore Deo, duas adsumpsit pedissequas, quarum uni quasi prae deliciis innitebatur; altera insequebatur, ejus vestitum sustentans. 2. Ipsa pulchritudinis flore rubens, hilari et ad amorem composito vultu, animi metu anxia, per omnes ingressa januas, constitit in interiore atrio regiae, in fronte regiae, ante regem. 3. Rex ut in solio sedebat in regia, contra ingressum domus, magnifice ornatus, totus auro gemmisque nitens, et perquam terribilis, sublato vultu, qui splendore ardebat, reginam adeo ferociter aspexit, ut illa collaberetur: et destituta viribus, mutato colore, in comitantis pedissequae caput incumberet.

4. Hic rex, ejus animo divinitus ad mansuetudinem verso, trepidus ex solio desilit, eamque suis exceptam ulnis, postquam illa se collegit, solatur verbis placidis: 5. "Quid est, Estera?" inquit. "Ego sum tuus frater, bono es animo; non moriere, nam commune nobis imperium est. Accede." 6. Tum sublatam auream virgam quam manu gerebat porrigit Esterae, et ejus cervici admovet, et illa virgae caput osculata est. Tum rex, "Loquere mihi," inquit. 7. Cui illa, "Quum te divini similem angeli vidissem," inquit, "turbata sum animo, metu splendoris tui; nam admirabilis es, domine, et venustate plenum habes vultum." Haec dum loquitur, defecta viribus collabitur. 8. Tum rex turbari, et omnes ejus assectatores eam consolari, et: "Quid vis?" rex inquit, "Estera regina? Aut quid petis? Id enim vel usque ad regni dimidium impetrabis." 9. Cui Estera: "Hodiernus mihi dies," inquit, "insignis est, quod, si tibi rex ita placet, venies tu una cum Amane hodie ad convivium quod tibi paravi."

10. Tum rex jussit Amanem confestim arcessi, ut Esterae obsequeretur, veneruntque rex et Aman ad convivium quod Estera paraverat. 11. Atque ibi inter pocula rex sic Esteram adloquitur: "Quod est tuum postulatum? Nam id obtinebis; ac etiam si regni dimidium petieris, tamen id fiet." 12. Cui Estera, "Peto," inquit respondens, "oroque, si tibi rex grata sum, et si tibi videtur mihi postulata concedere, et quod oro facere, ut tu rex et Aman ad convivium quod vobis parabo redeatis; et cras faciam quod jubes."

13. Igitur Aman eo die gaudens et laeto animo egressus, quum vidisset pro foribus regiae Mardochaeum, sibi neque assurgentem, neque cedentem, ira plenus in eum, tamen dissimulavit; 14. Et domum reversus amicos suos et Zaresam uxorem arcessit, eisque suam gloriam, divitias et liberum multitudinem exponit: tum in quantam esset a rege dignitatem evectus et supra omnes proceres et regis asseclas elatus. 15. "Quinetiam," inquit, "nullum cum rege vocavit Estera regina ad convivium quod habuit praeter me; a qua sum etiam in crastinum cum rege invitatus. 16. Et tamen haec omnia nihil me juvant, quamdiu ad regiae fores sedentem video Mardochaeum Judaeum." 17. Tum Zaresa uxor et omnes amici suadent, ut curet erigendam crucem quinquaginta cubitorum, et mane a rege contendat ut in eam tollatur Mardochaeus, atque ita convivium cum rege laetus ineat. 18. Hoc consilium probavit Aman et crucem fecit.

Caput VI

recensere

In commentariis Mardochaei studium, ac fides in regem. Ad Amanem Assuerus. Ornans Mardochaeum Aman, maerens.

1. Ea nocte rex, quum insomnia esset, jussit afferri rerum gestarum commentarios, quibus apud regem legendis, 2. Repertum est scriptum de patefacta a Mardochao conjuratione Bagathae et Tharis duorum regis spadonum, qui erant ex atriensibus, qui regi Assuero manum afferre conati essent. 3. Tum rex quaesivit, quid ex ea re honoris fuisset aut dignitatis Mardochaeus consecutus. 4. Quumue juvenes regis famuli negassent eum quidquam fuisse consecutum, quaesivit rex, ecquis esset in atrio. 5. Venerat autem Aman ad regiae atrium exterius, ut cum rege ageret de suspendendo Mardochao in patibulo, quod ei paraverat. 6. Itaque responderunt famuli: adesse Amanem in atrio.

7. Tum rex eum jussit introduci, et intromissum sic est allocutus: "Quid homini fieri debet, quem rex honore vult afficere?" 8. His Aman cogitans, neminem esse cui rex plus vellet honoris tribuere quam sibi, sic regi respondet: "Cui rex honorem vult haberi, huic regius afferatur vestitus, quo rex induitur, equus in quo rex equitat, cujusque capiti regia imponitur corona; atque is vestitus et equus tradatur alicui de praecipuis regis proceribus. 9. Tum ille, quem rex vult honoratum, imponatur equo in urbis foro, atque ante eum in hunc modum proclametur: 'Sic fit homini, cui rex honorem vult haberi.'" 10. Et rex: "Cape," inquit Amani, "propere vestitum et equum, ut dixisti, et isto modo facito Mardochao Judaeo, ad regiae fores manenti, neu quid omittatur omnium quae sunt a te dicta." 11. Tum Aman, adhibito vestitu et equo, Mardochaeum ornavit et in equum in urbis foro intulit, atque ante eum proclamavit: "Sic fit homini, cui rex honorem vult haberi."

12. Deinde Mardochaeus ad regiae portam rediit. Aman autem domum lugens et operto capite se recepit, uxori suae Zaresae, et amicis omnibus, quid sibi contigisset narravit. 13. Cui ejus sapientes et Zaresa conjux dixerunt: "Etsi de stirpe Judaeorum Mardochaeus esset, quoniam tamen ipse eo inferior esse coepisset, nihil in eum posse, sed inferiorem fore." 14. Adhuc eis colloquentibus, adfuere regis spadones, qui Amanem propere ducerent ad convivium quod Estera faciebat.

Caput VII

recensere

Aman ab Estera accusator apud regem. Aman crucifixus.

1. Igitur quum rex et Aman ad Esterae reginae convivium venissent, rex Esteram etiam secundo die inter compotationem sic est allocutus: 2. "Quod rogabis, Estera regina, id tibi concedetur, et quod petes, vel sit regni dimidium, id fiet." 3. Cui illa: "Si quid apud te, rex, valeo," inquit, "et si tibi placet, rogo petoque ut mihi meisque popularibus vita concedatur, qui calamitati, neci, exitio sumus addicti. 4. Quod si ad servitutem dederemur, equidem tacita ferrem, tametsi indignum esset ab adversario regi detrimentum hoc afferri." 5. Tum rex: "Quis est," inquit Esterae reginae, "aut ubi is est, qui istud facere in animum induxit?" "Hic est," inquit Estera, "consceleratus inimicus et hostis Aman." 6. Hic Amane, regis et reginae aspectu perturbato, rex iratus ex compotatione concessit in hortos palatii. 7. At Aman, ut reginam pro vita sua oraret, remansit, videns sibi omnino a rege impendere malum.

8. Interea rex ex hortis in cenationem reversus, et Amanem ad lectum, in quo erat Estera, jacentem conspicatus, ita loquitur: "Etiamne reginam apud me domi comprimat?" Haec elocuto rege, Amani vultus obvelatur. 9. Tum Harbona, unus spadonum, ita regem adloquitur: "Quin hoc scito, crucem esse ab Amane factam in Mardochaeum, hominem de te, rex, bene meritum, quae crux fixa est ad aedes Amanis, in altitudinem quinquaginta cubitorum." 10. Tum rex jussit Amanem in ea suspendi. 11. Ita sublatus est Aman in crucem, quam Mardochaeo paraverat, et regis ira sedata est.

Caput VIII

recensere

Estera muneribus aucta a rege. Decretum Amanis abrogatum. Regius annulus. Exemptum epistolae regiae pro Judaeorum salute. Festus dies epistolae salutaris. Mardochaei favor apud regem. Judaeorum gaudium.

1. Eo die dedit rex Assuerus Esterae reginae domum Amanis Judaeorum adversarii, deinde Mardochaeo ad se introducto (nam indicaverat Estera, quae sibi cum eo intercederet necessitudo), 2. Detractum sibi annulum suum, quem Amani abstulerat, tradidit, eique Estera Amanis domum concessit. 3. Praeterea regem allocuta est, et ei ad pedes jacens, cum lacrimis supplicavit: ut Amanis Agagaei scelus, quod ille contra Judaeos conatus esset, rescinderet. 4. Et rex Esterae virgam auream porrexit, atque illa surrexit et ante regem stans locuta est in hanc sententiam: 5. "Si tibi, rex, ita videtur, et si quid apud te auctoritatis habeo, idque tu probas, et ego tibi placeo: scribatur, ut antiquentur nefariae illae Amanis Amadathae filii Agagaei litterae, quas ad perdendos scripsit Judaeos, quotquot usquam in regia ditione degunt. 6. Nam quomodo calamitatem, quam mei populares patientur, videre sustinebo? Stirpis exitium aspicere potero?" 7. Tum rex Esteram reginam et Mardochaeum Judaeum sic alloquitur: "En ego Amanis domum Esterae dedi, eumque, quod contra Judaeos ausus esset, in crucem tollendum curavi. 8. Vos scribite ad Judaeos, quod vobis visum fuerit, nomine regis, et id regis annulo signate. 9. Quod enim regis nomine scribebatur, et regis annulo signabatur, id erat irrevocabile."

10. Itaque vocatis eo tempore scribis regiis, decimo tertio die mensis tertii, qui est Sivan, scriptum est arbitrio Mardochaei ad Judaeos, ad satrapas, ad praetores, ad centum viginti septem provinciarum gubernatores, quae ab India ad Aethiopiam continentur, 11. Et scriptum est suis cujusque et provinciae litteris, et populi lingua, necnon ad Judaeos ipsorum litteris et sermone, nomine regis Assueri, et ejusdem annulo signatae sunt litterae, et per cursores, qui vel veredis, vel praestantissimis ad velocitatem mulis utebantur, dimissae, 12. Quibus in litteris permittebat rex Judaeis, qui in quaque urbe essent, coire, vitamque suam defendere, et omnes milites, plebejos, provinciales, a quibus essent infestati, exscindere, interficere, perdere, una cum parvulis atque feminis, eorumque bona diripere eodem die in omnibus regis Assueri regionibus, videlicet decimo tertio die mensis duodecimi, qui est Adar.

13. Est autem ejus epistolae exemplum infra scriptum: "REX MAGNVS ARTAXERXES centum viginti septem satrapis, qui sunt ab India ad Aethiopiam, provincias regentibus et iis qui stant a nobis, salutem. 14. Multi maxima bene de se meritorum benignitate saepius ornati superbiunt, nec solum subditos nostros injuria conantur afficere, sed etiam rerum abundantiam ferre non valentes, in ipsos suos beneficos malum moliuntur: et praeterquam quod gratitudinem ex hominibus tollunt, etiam inepta divitiarum insolentia elati, arbitrantur sese omnia semper videntis Dei ultrices malorum poenas evasuros. 15. Saepe autem et multos eorum (quibus in dignitate constitutis administrandae res amicorum sunt commissae) vesania factos participes infontis sanguinis, immedicabilibus implicuit calamitatibus, dum fallaci malitiae calliditate, sinceram dominantium circumveniunt probitatem. 16. Hoc adeo cernere licet, cum ex iis, quae de rebus antiquis memoriae prodita sunt, tum ex iis si quaerimus, quae ante pedes posita, nefario eorum scelere patrata sunt, qui potestatem gerunt indigne, quo deinceps operam demus, ut regnum omnibus tranquillum hominibus cum pace praestemus, non jam calumniis intendentes, sed ea, quae sub aspectum veniunt, cum aequiore dijudicantes remedio.”

17. “Neque vero existimare debetis, si diversa jubemus, id ab animi nostri levitate proficisci: sed nos ex temporum statu atque necessitate, ut reipublicae postulat utilitas, ferre sententiam. 18. Atque ut manifestius quod dicimus intelligatis, quum Aman Amadathae filius, vere Macedo et a Persarum sanguine alienus, atque a nostra probitate multum dissidens, nobis conciliatus, nostra esset usus humanitate, qua erga omnes mortales praediti sumus, eousque ut pater noster appellaretur, et ab omnibus colendus secundam regalis solii personam gereret: impatiens superbiae, conatus est nos et imperio privare et spiritu, 19. Dum conservatorem nostrum, et optime omnium de nobis meritum Mardochaeum, et inculpatam regni sociam Esteram, cum universa eorum gente, multiplicibus fallaciarum viis postulavit ad necem.”

20. “Hoc enim pacto sperabat se, quum desertos nos oppressisset, Persarum imperium ad Macedonas esse translaturum. 21. Nos vero proditos ab illo pestilentissimo ad exitium Judaeos reperimus non esse maleficos, sed justissimis utentes legibus, Dei optimi maximi immortalis natos, qui et nobis et majoribus nostris regnum in optimum statum redegit. 22. Itaque recte facietis, si missis ab Amane Amadathae filio litteris non utemini, propterea quod ipse earum auctor ad Susorum portas crucifixus est cum tota sua familia, et omnium rerum praepotenti Deo meritas poenas cito persolvit. 23. Sed hujus epistolae exemplo locis omnibus proposito: sinite Judaeos libere suis uti legibus, eosque adjuvate in eis (a quibus in suis adversis temporibus infestati sunt) ulciscendis eodem die, videlicet decimo tertio mensis duodecimi, qui est Adar. 24. Hunc enim diem omnium rector Deus, pro funesto generis electi, fecit eis laetificum. 25. Et vos ergo inter vestra festa celebria, diem hunc cum omni lautitia insignem agitote, ut is et nunc et in posterum tum nobis, tum iis qui Persis bene volunt, salutis; malevolis autem, exitii sit monumentum. 26. Ac quaecumque omnino civitas aut natio haec exsecuta non fuerit: ea tanta cum iracundia armis flammisque vastabitur, ut non solum hominibus invia reddatur, sed et feris et volucribus in omne tempus maxime invisa. 27. Atque horum exempla palam proponantur in toto regno, sintque Judaei omnes ad eum diem parati, suos ulcisci adversarios."

28. Igitur veredarii, urgente regis mandato, e vestigio profecti sunt, et decretum Susis publicatum est. 29. Tum Mardochaeus a rege digressus est, regio vestitu, hyacintho, multitiis, ingentique corona ornatus aurea, sericatus et purpuratus, exsultante et laetante Susensi civitate, orta Judaeis luce, et laetitia gestiente, et honore. 30. Ac per omnes provincias et civitates, quocumque perlatum erat regis mandatum atque decretum, gestiebant laetitia Judaei, et conviviis laetos dies agebant: neque non multi incolarum, quos Judaeorum terror invaserat, judaizabant.


Caput IX

recensere

Judaei generis dignitas, et auctoritas in hostes. Hostium clades a Judaeis. Filii Amanis adfixi cruci. Mardochaei litterae de celebrando die festo, ac salutari.

1. Igitur decimo tertio die mensis Adar, qui duodecimus est, perlato regis mandato, quum edictum esset exsequendum, quo die speraverant hostes fore ut Judaeos opprimerent, quum contra essent ipsi adversarii a Judaeis opprimendi, coierunt Judaei passim per urbes suas et regis Assueri provincias ad invadendos eos qui ipsis malum fuerant machinati. 2. Neque solum eis nemo resistebat, omnibus nationibus eorum formidine correptis; verum etiam omnes provinciarum rectores, satrapae, praetores, et regis negotiorum procuratores, Judaeos adjuvabant, Mardochaei terrore perculsi. 3. Nam praepotens erat in aula Mardochaeus, omnesque regiones fama pervaserat, Mardochaeum in dies fieri majorem. 4. Itaque Judaei suos hostes omnes ferro, caede, excidio persecuti sunt, et adversarios suos tractaverunt ad suum arbitrium. 5. Occiderunt autem atque perdiderunt Susae quingentos homines: 6. Praeterea Pharsandatham, Dalphonem, Asphatam, 7. Phoratim, Adaliam, Aridatham, 8. Parmastam, Arisaim, Aridain, et Jezatham, decem Amanis Amadathae filii, 9. Judaeorum adversarii, filios occiderunt, neque eorum bona depraedati sunt.

10. Eo die relato ad regem eorum numero qui Susae fuerant occisi, ille sic est Esteram reginam allocutus: 11. "Susis interfecere Judaei et perdidere quingentos homines, praeter decem Amanis filios. Quid in ceteris imperii regionibus? Et tamen quod adhuc rogabis, tibi concedetur, et quod petes fiet." 12. Cui Estera: "Si tibi, rex, ita videtur, liceat etiam cras Susensibus Judaeis idem quod hodie facere, et decem Amanis filios in crucem tollere." 13. Tum rex ita fieri mandavit, promulgatoque Susis edicto, in crucem sublati sunt decem Amanis filii, 14. Congregatique Judaei Susae etiam decimo quarto die mensis Adaris, interfecere Susae trecentos homines, neque tamen in eorum bona invaserunt. 15. Reliqui Judaei provinciales pro suae vitae defensione et otio ab hostibus consequendo, coierunt et adversariorum septuaginta quinque millia peremerunt, quorum tamen facultates praedae non habuerunt. 16. Id quum decimo tertio die mensis Adaris fecissent, decimum quartum diem, quo requiem essent consecuti, conviviis et laetitiae dedicarunt. 17. At Susae Judaei, qui die decimo tertio et decimo quarto coivissent, diem quintum decimum, quo otium essent adepti, epularum et laetitiae diem fecerunt. 18. Propterea pagani Judaei diem mensis Adaris decimum quartum laetitia, epulis, hilaritate celebrant et inter se munera missitant.

19. Scripsit autem has res Mardochaeus, et litteras misit ad omnes Judaeos qui in omnibus erant regis Assueri provinciis, tum vicinos tum remotos, 20. Quibus eis sanciebat ut diem mensis Adaris decimum quartum et decimum quintum agere deberent quotannis, quibus diebus Judaei essent ab hostibus quietem consecuti et quo mense maeror esset eis in gaudium et lugubris dies in faustum conversus, 21. Ut eos dies invitationibus et laetitia celebrarent, strenasque inter se et dona pauperibus missitarent.

22. Itaque confirmaverunt Judaei quod jam facere coeperant, scriptis ad ipsos Mardochaei litteris admoniti, quibus litteris continebatur ut Aman Amadathae filius Agagaeus, omnium Judaeorum adversarius, Judaeis exitium machinatus esset, sortemque ad eorum excidium et perniciem jecisset, 23. Tum ut rex a regina conventus, jussisset per litteras nefarii illius contra Judaeos conatum in ipsius caput converti, eumque et ejus filios in crucem tolli, ex quo etiam dies illi a fortis nomine, Phuraei denominati sunt. 24. His, inquam, omnibus epistolae verbis, tum iis quae viderant, quaeque ipsis evenerant, adducti Judaei, statuerunt sanxeruntque ut et ipsi, et ipsorum posteri, omnesque qui ad eos aggregati essent, eos duos dies, ut scripti consignatique erant, agerent quotannis sine intermissione. 25. Itaque dies illi Phuraei solemnes in omni hominum natione, familia, regione, civitate aguntur, neque ex Judaeis auferuntur neque ex eorum posteritatis memoria recedunt.

26. Scripsit autem Estera regina Abichailis filia et Mardochaeus Judaeus, ut omnino confirmaretur haec altera de Phuraeis epistola, 27. Misitque litteras Mardochaeus ad omnes Judaeos in centum viginti septem regis Assueri provincias, quibus eos officiose salutatos monebat, ut eos dies Phuraeos suo tempore obirent, quemadmodum eis esset a Mardochaeo Judaeo et ab Estera regina sancitum: 28. Et quemadmodum ipsi tum in se, tum in posteros suos, ob sua jejunia et querelas, sanxissent. 29. Atque horum quidem Phuraeorum ratio Esterae imperio est confirmata, idque litteris mandatum est.

Loca Assuero tributaria. Secundus a rege Mardochaeus. Mardochaei somnium tumultuosum. Insidiatores contra regem. Mardochaeus aperit insidias regi. In Mardochaeum Aman propter spadones. Esterae fluvius. Dracones duo.

1. Ceterum rex Assuerus et terras et maris insulas fecit tributarias. 2. Ac de ejus quidem omnibus fortiter factis et potentia, ac in quantam dignitatem Mardochaeum rex evexerit, memoriae proditum est in annalibus regum Mediae et Persidis, 3. Ubi exponitur ut Mardochaeus Judaeus fuerit a rege Assuero secundus inter Judaeos potentissimus, consanguineorum suorum multitudini carus, suorum utilitatis studiosus, et totius stirpis suae saluti consulens.

4. Anno secundo regni Artaxerxis magni, primo die mensis Nisan, somnium vidit Mardochaeus, Jari filius, Semeis filii, Cis filii, ex tribu Benjaminensi, homo Judaeus, Susorum urbis incola, vir magnus in aula regia, assectator. 5. Erat autem de numero captivorum quos Nabuchodonosor Babyloniae rex Hierosolymis cum Jechonia Judaeae rege deportaverat. Atque hoc est illius somnium: 6. Exstitit tumultuosus quidam sonitus, tonitrua, terrae motus, et turbae in terris, et ecce duo magni dracones prodierunt, ambo parati dimicare, magnumque clamorem ediderunt, quo eorum clamore paratae sunt omnes gentes ad bellum, ut justorum gentem oppugnarent. 7. Tum exstitit tenebrarum et caliginis dies, afflictatio, angustia, calamitas et tanta in orbe perturbatio, ut universa justorum natio sua mala metuens et ad pereundum parata foret. 8. Sed quum Deum invocassent, exstitit ex eorum querimonia quasi ex parvo fonte fluvius ingens, aqua abundans: ortaque luce et sole humiles elati sunt, et gloriosos confecerunt.

9. Tum experrectus Mardochaeus, qui somnium hoc viderat, quod Deus ad rem conferre statuerat, id memoriae mandavit, et omni ratione intelligere conatus est usque ad noctem. 10. Quum autem in aula cum Gabatha et Tharra duobus regis spadonibus aulae custodibus quiesceret, auditis eorum consiliis, curasque perscrutatus: intellexit eos parare Artaxerxi regi manus afferre, regi idque indicavit. 11. Rex, habita de duobus spadonibus quaestione, quum essent confessi, supplicium sumpsit, eamque rem in commentarios retulit, neque non Mardochaeus hisce de rebus scripsit, eique jussit rex ut in aula regia assectator esset, et ei ob eam rem dona dedit.

12. Aman autem Amadathae filius Bugaeus, qui apud regem magno erat in honore, Mardochaeum ejusque populares propter duos regis spadones, ulcisci conatus est. 13. Dixit autem Mardochaeus: "Divinitus facta sunt haec. Etenim somnium recordor, quod hisce de rebus vidi, cujus somnii nihil est omissum. 14. Fons ille parvus, qui fluvius factus est, et in lumen, solemque, et copiosam aquam mutatus, Estera fluvius est, quam rex ductam in conjugium fecit reginam. 15. Duo dracones, ego sum et Aman. 16. Gentes sunt, quae ad justorum nomen abolendum coiverunt, qui justi sunt mei populares Israelitae, qui Deo implorato conservati sunt, defenditque Dominus suos, et nos ab his tot malis tutatus est, tantis editis prodigiis atque portentis, quanta inter mortales non acciderunt. 17. Fecit enim sortes duas, unam divino populo, alteram omnibus ceteris gentibus, quibus duabus sortibus ad horam, ad tempus, ad diem judicii coram Deo apud omnes gentes ductis, Deus suorum memor, possessionem suam absolvit."

18. Itaque dies hi, videlicet mensis Adaris decimus quartus et decimus quintus, conventu, gaudio, laetitia coram Deo in posterum ab ejus populo agentur in perpetuum.

Esterae Finis

recensere

Quod sequitur, ab auctore scriptum non est, sed ab his qui libros in Ptolomaei Bibliothecam inferebant, ut quando, et a quibus illati essent, constaret.

1. Anno quarto regni Ptolemaei et Cleopatrae, intulit Dositheus (qui se sacerdotem et Levitam ferebat) et Ptolemaeus ejus filius, positam superius epistolam de Phuraeis, cujus interpretem esse dixerunt Lysimachum Ptolemaei filium, Hierosolymitanum.