There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Ecclesiasticus Jeremias 

Esaiae vatis tempus. Idem in Judaeos pertinaces. Hostiarum abominatio. Pro Hierosolyma lacrimae. Impiorum superstitiones.

1. Oraculum Esaiae, Amosi filii, quod edidit de Judaea et Hierosolymis temporibus Oziae, Jothami, Achazi, Ezechiae, regum Judaeae. 2. Audite, o caeli, attende, o terra: nam Jova loquitur. Filios alui et educavi, qui a me defecerunt. 3. Novit bos herum suum , et asinus praesepe dominicum: Israelitae non noverunt, populus meus non sapit. 4. Heu gentem improbam, populum vitiis onustum, stirpem maleficam, natos perditos, qui Jovam deseruerunt sanctum Israelitarum despicati sunt, retro recesserunt. 5. Qua jam in parte feriemini, si delinquere perrexeritis? totum caput aegrum est, totum cor languidum, 6. a pedis vestigio ad caput nihil est in eo sanum: vulnera, vomicae, ulceraque purulenta, non malagmate curata, non obligata, non unguine mitigata. 7. Terra vestra vasta est: urbes igni crematae: agrum vestrum in conspectu vestro comedunt alieni: eoque hostiliter depopulato, 8. restat puella Sion ut casa in vinea, ut tugurium in cucumerario, ut urbs obsessa. 9. Quod nisi Jova armipotens reliquias nobis reliquias fecisset, essemus paene ut Sodoma, essemus Gomorrhae similes. 10. Audite Jovae dicta, principes Sodomitani: attendite Dei nostri disciplinam, populus gomorrane: 11. Quid mihi cum vestris tot sacrificiis? inquit Jova. Satur sum arietum victimis, et opimarum hostiarum adipe: taurorum, agnorum et hircorum sanguine non delector. 12. Quum venitis ad comparendum apud me, quis istud a vobis exigit, ut atria mea teratis? 13. Ne deinceps inane fertum obmovete: a suffitu abhorreo: novilunia, sabbata, conventuum actiones, ferias, vana ista non fero. 14. Novilunia solemniaque vestra animo odi, mihi onerosa sunt: 15. defessus sum ferendo, vobisque manus pandentibus, oculos meos subtraho, ac quamvis multas faciatis precationes, non audio, quum sint vestrae manus plenae sanguine. 16. Lavamini, mundamini, removete vestri ingenii pravitatem de meo conspectu: desinite malefacere, 17. discite bene facere, aequitati studere, oppressos defendite, patrocinamini pupillis, caussas agite viduarum. 18. Agite corrigamus nos, inquit Jova: etiamsi vel coccinea fuerint peccata vestra, fient albiora nive: si fuerint ostro similia, fient candidiora lana. 19. Si obedire voletis, terrae bonis fruemini: 20. sin autem renuetis, et contumaces eritis, ferro conficiemini, quoniam loquitur os Jovae. 21. Ergone adeo impudica facta est urbs fidelis, ut quae aequitatis erat plena, et in qua justitia degebat, in ea nunc sint homicidae? 22. Argentum tuum in scoriam mutatum est: meracum tuum aqua mixtum: 23. principes tui desertores, et furum socii, omnes donorum cupidi, atque nummarii: pupillis jus non reddunt, viduarum causas non admittunt. 24. Itaque sic inquit Dominus Jova armipotens, numen Israelitarum. 25. Heu ut in meos adversarios vindicabo, ut hostes ulciscar, et conversa in te mea manu, scoriam tuam quam purissime expurgabo, omne stannum tuum auferam, 26. et tibi judices reddam, quales olim habuisti, et consiliarios, quales principio, ac postea vocaberis urbs justitiae, civitas fidelis. 27. Sion aequitate, ejusque exsules justitia redimentur: 28. sontes vero et improbi simul profligabuntur: Jovae desertores conficientur. 29. Eos enim pudebit divorum, quos appetitis, et vos hortorum poenitebit, quos eligitis. 30. Eritis enim veluti quercus, cujus folia deciderunt, et velut hortus aqua carens, 31. et numen istud fiet stupa, et ejus fabricator scintilla, atque ita ambo simul, nullo extinguente, deflagrabunt.

CAPUT II

recensere

Ecclesiae restauratio. E Sione salutis doctrina. Judicium ultimum. Superstitiones tandem ablegandae. In homine spes non reponenda

1.Effatum , quod edidit Esaias, Amosi filius, de Judaea et Hierosolymis. 2.Fiet postremis temporibus, ut fixus sit aedis Jovae mons in culmine montium, et collium editissimus, confluentque ad eum gentes omnes, 3.et venient multi populi, atque ita dicent: agite, adscendamus ad montem Jovae, ad aedem Dei Jacobaeorum, qui nos de suis viis erudiat, ut ejus semitis gradiamur. Nam ex Sione lex, ex Hierosolymis Jovae disciplina proficiscetur. 4.Ille gentibus jus dicet, et multos populos corriget, ita ut cudant ex suis ensibus vomeres, et ex spiculis falces, neque gentes aliae aliis arma inferant, neque amplius bella discant. 5.O Jacobea domus, agite, gradiamur in luce Jovae. 6.Tu quidem tuum populum, Jacobeam domum, ideo deseris, quod quum sint jam pleni, utuntur hariolis ut palaestini, et ab externis pendent hominibus: 7.utque eorum terra argento et auro sic referta est, ut sint eorum thesauri infiniti, 8.adeoque equis abundat, ut nullus sit quadrigarum modus, sic etiam plena divis est: 9.suarum manuum opus colunt, quod ipsorum fecere digiti. 10.Verum deprimentur homines, dejicientur viri , nec tu eis ignosces. 11.Ingredere in rupem, abde te sub terram, ob Jovae terrorem, et ejus excelsitatis majestatem. 12.Deprimentur hominum superbi oculi, humanaque deturbabitur excelsitas, et solus Jova extolletur in illa die. 13.Nam Jovae dies armipotentis talis erit in omnia sublimia atque alta, in omnia elata, ut deprimantur, in omnes proceras altasque cedros Libani, 14.in omnes Basanae ilices, et in omnes arduos montes, in omnes editos colles, in omnes excelsas turres, in omnes munitos muros, in omnes Cilicas naves, 15.denique in omnes res elegantes, atque ita dejicietur mortalium celsitudo, humanaque deturbabitur altitudo, 16.et solus Jova extolletur in illa die, deastrosque prorsus evertet. 17.Itaque ingrediuntur in rupium cavernas, et in terrae voragines, ob Jovae terrorem , 18.et ejus excelsitatis majestatem, quum ad orbem vexandum consurget. 19.Tum quidem dejicient homines suos argenteos aureosque dives (quos ipsi sibi fecerint colendos) in talparum foramina, 20.inque cuniculos, ut subeant in antra petrarum, et in praerupta rupium, ob Jovae terrorem et ejus excelsitatis majestatem, quum ad vexandum orbem consurget.


CAPUT III

recensere

Discrimen frustra gaudentibus impendens. Judaeorum status pravus. Justi gratia, pravi miseria. In proceres Deus, in femina Hierosolymae. In praefectorum avaritiam

1. Desinite hominem, qui flatum habet in naribus: nam quanti est? 2. Etenim Dominus Jova armipotens ablaturus est Hierosolymis et Judaeae opem, atque sustentaculum: omne adminiculum cibi et potionis, milites et bellatores, judices et vates, 3.divinos et senatores, semicenturiones, et auctoritate praeditos, et consiliarios, et artibus eruditos, et dicendi peritos, eisque pueros dabo principes, et eos infantium imperio subjiciam. 4.Itaque vulgo inter sese factione alii in alios facient, conspirantibus et juvenibus contra senes, et obscuris contra nobiles, 5.ita ut vulgo suae cognationis et stirpis homines sic compellent: 6.est tibi vestitus, esto noster gubernator, et huic ruinae suppone manum. 7.Ac tum quidem ille sic referet: non ego is ero, qui isti malo medear: nolite me (qui neque victum domi, neque vestitum habeam) constituere populi gubernatorem: 8.Useque adeo corruet Hierosolyma, cadentque Judaei; quoniam et lingua et ingenio contrarii sunt Jovae, in gloriosos ejus oculos rebellando. 9.Eorum vultus indicium eos incusat, suumque ipsi peccatum (ut Sodomitani) ostentant, nihil celantes. 10.Ah miseri: luent enim suum scelus. 11.Justos sane bonitatis accusate: sed dignus suo cujusque ingenio fructus percipietur. 12.Vae sceleratis impiis: nam praemia digna suis factis accipient. 13.Mei populi magistratus infames sunt, eique mulieres imperant. 14.O mi populus, tui rectores sunt fraudatores, tuarumque rationum viam pervertunt. 15.Adest ad jurisdictionem Jova: praesto est ad judicandum de populis. 16.Jova in judicium veniet contra suorum senatores atque principes. 17.Vos vineam depascitis, spolia calamitosorum domi vestrae sunt: 18.quid quod meos opprimitis, et miserorum facies obtunditis? inquit Dominus armipotens Jova. 19.Tum haec inquit Jova: quoniam superbiunt Sioniae mulieres, et exporrecta cervice incedunt, lascivis oculis, ingressu molli, composito gradu, glabrabit Dominus Sionarum verticem, Jova earum verenda deteget: 20.aliquando Dominus ornamentorum decus auferet, calamistra, lunulas, pastillos, ventralia, calanticas, 21.mitras, brachialia, lemniscos, monilia, inaures, annulos, frontalia, ricas, supparos, pupas, crumenas, specula, sudaria, flammea, et multitia, 22.eritque pro odoribus foetor: pro cingulo, ruptio: pro calamistrato capillo, glabretum: pro tenui interula, amictus centonis: adusta cutis, pro pulchritudine. 23.Tui mortales ferro, tui milites bello occumbent, dolentibus et lugentibus tuis portis, tu destitua sedebis humi, 24.adeo ut septem feminae virum unum eo tempore prehensent, atque ita dicant: nos sumtu nostro vivemus, atque vestiemur: tantum a te denominemur, nostrumque dedecus aboleas.

CAPUT IIII

recensere

Urbis excidium. Servandorum paucitas. Piorum consolatio. Christi adventus .Ecclesiae liberatio propinqua.

1.Eo tempore erit Jovae germen nobile et gloriosum, terraeque fetus eximius et decorus, 2.videlicet elapsi Israelitae: ac qui in Sione et Hierosolymis reliqui superfuerint, 3.ii sancti dicentur, videlicet omnes Hierosolymis ad vitam descripti, quum abluerit Dominus sordes Sionarum, et Hierosolymae caedes ex ea abegerit, spiritu aequitatis, et spiritu ardoris, 4.creabitque Jova in omnes Sionis montis stationes atque conventus, 5.nubem interdiu fumumque, noctu autem flammantis ignis splendorem, adeo ut omnem protegat nobilitatem, 6.sitque umbraculum ad opacandum interdiu adversus aestum, et ad receptaculum atque operimentum contra nimbos et pluvias.

Vineae et Judaeorum comparatio. Cupiditas ac temulentia. Judaeorum captivitas. In maleficos vates. Cur caesi Judaei. Babylonii de Judaeis triumphantes

1.Volo canere amico meo carmen amabile, de ejus vinea. 2.Habebat amicus meus vineam in quodam pingui dorso, quam sepivit, elapidavit, generosa stirpe conseveit, 3.in eaque media contruxit turrim, nec non torcular in ea excidit: 4.et ecce, quum vuas edituram speraret, edidit labruscas. 5.Nunc Hierosolymitani et Judaei, judicate inter me meamque vineam, quid amplius faciendum fuit meae vineae, quod ei non fecerim? 6.Cur sperante me parituram vuas, peperit labruscas? 7.Itaque volo vobis ostendere, quid sim facturus meae vineae: 8.ejus sepem auferam, ut depascatur: maceriam diruam, ut proteratur, 9.eamque in tantam redigam vastitatem, ut neque putetur, neque pastinetur, orianturque in ea vepres atque spinae: 10.tum autem nubibus vetabo, ne pluviam pluant in eam. 11.Jam Jovae armipotentis vinea est Israelitica stirps, et Judaei ejus deliciarum plantarium, a quibus quum jus speraret, ecce ictus: quum justitiam, ecce querelas. 12.Vae, qui domos domibus conjungitis, fundos fundis continuatis, eousque ut nullo restante loco, soli in media terra sedem habeatis. 13.Faxo ego Jova armipotens tot domus desolentur, tantae tam elegantes sine habitatore sint. 14.Nam decem vineae jugera batum dumtaxat facient: et seminis modii decem reddunt unum modium. 15.Vae, qui mane surgunt, ut potationi indulgeant, et statim a diluculo vino incalescunt: qui convivia citharis, nablis, tympanis, tibiis, vino celebrantes, Jovae facta non spectant, ejus manuum opus non considerant. 16.Quamobrem exsulabit imprudens meus populus, ejusque et nobilitas fame conficietur, et vulgus arescet siti. 17.Itaque pandet orcus suum spiraculum, et fauces diducet in immensum, eoque descendent Judaei clari juxta ac plebeii, locupletes atque exsultantes, 18.demissisque et dejectis mortalibus, superborumque superciliis depressis , extolletur ob aequitatem armipotens Jova, sanctusque Deus ob justitiam sancte coletur. 19.Tum agni pascentur arbitratu suo, et vasta loca carpent arietes peregrini. 20.Vae, qui scelera funibus nequitiae, qui peccata quasi plaustri loris trahunt, atque ita dicunt: