There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Proverbia Canticum canticorum 

Quanta sit rerum levitas. Concionatoris persona studiumque

1. Dicta concionatoris, Davidis filii, Hierosolymae regis. 2. Vana vanitas, inquit concinator; vana vanitas, omnia sunt vanitas. 3. Quid egregium consequitur homo omni suo labore, quo sub sole fungitur? 4. Abit aetas, et venit aetas, terra semper stante. 5. Oritur sol, et occidit sol, eodemque anhelat, ubi ortus est: 6. abiit ad austrum, revertitur ad septemtriones, circuit undique peragrans ventus, et in orbem reflectit se ventus. 7. Omnia flumina eunt in mare, nec tamen plenum est mare: ac quem in locum abeunt flumina, eumdem iterato repetunt. 8. Res omnes sunt difficiliores, quam ut eas possit quisquam eloqui. Nec oculus visu satiatur, nec auris expletur auditu. 9. Quod fuit, idem futurum est. et quod factum est, idem fiet, nec quidquam sub sole novum. 10. Est aliquid, quod tamquam novum ostentatur, quod tamen jam fuit priscis temporibus, quae nos antecesserunt. 11. Non est priorum memoria, sed neque posterorum, qui futuri sunt, erit memoria apud eos, qui porro futuri sunt. 12. Ego concionator, qui rex sum Israëlitarum Hierosolymis, 13. quum animum adplicuissem ad quaerendum ac sapientia vestigandum, quidquid sub caelo fit (hanc malam molestiam exhibuit Deus humano generi, ejus vexandi gratia). 14. Considerandis rebus, quaecumque sub sole fiunt, deprehendi, esse omnia vana et animum cruciantia, 15. quum et depravata sint inemendabilia, et defectus infiniti.