Epistola ad Hebraeos |
Caput I
recensereIndicat doctrinae genus, quod hic tractatur, nempe illius, qui est principium et finis. Deinde septem candelabrorum et stellarum mysterium explicat.
1. Jesu Christi patefactio, quam dedit ei Deus, ut servis suis ostenderet, quae brevi futura sunt, et misso angelo suo, per eum significavit servo suo Joanni, 2. Qui Dei sermonem, et Jesu Christi testimonium, ac quaecumque vidit, testatus est. 3. Felix, qui legit, quique oraculi dicta audiunt, et quae in eo scripta sunt, exsequuntur: nam tempus instat. 4. Joannes septem asianis ecclesiis favorem et pacem, ab eo, qui est, et qui fuit, et qui venturus est: et a septem spiritibus, qui sunt ante ejus solium: 5. Et a Jesu Christo, teste illo fideli, primogenito ex mortuis, et regum terrae principe. 6. Ei, qui nos amavit, suoque sanguine a peccatis abluit, et reges ac sacerdotes Deo et patri suo fecit, ei gloria et imperitum in perpetua saecula: Amen. 7. Venturus est cum nubibus, eumque cernet omnis ocula, et qui eum compunxerunt, deque eo plangent omnes terrarum nationes. Etiam profecto. 8. Ego sum α et ω, principium et finis, inquit Dominus, qui est, qui fuit, et qui venturus est, Omnipotens. 9. Ego Joannes, qui et frater sum vester, et socius in calamitate, inque regno et patientia Jesu Christi, quum in insula nomine Patmo, propter Dei sermonem, propterque Jesu Christi testimonium, essem, 10. Divinitus adflatus die dominico, audivi post me magnam quasi tubae vocem, dicentis: 11. Ego sum α et ω, primus et ultimus. Tu, quod cernis, scribe in libro, et mitte asianis ecclesiis, Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam. 12. Tum ego me converti, ut viderem, quae vox esset adlocuta me; conversusque vidi septem aurea candelabra, 13. Et in medio septem candelabrorum similem homine nati, indutum veste talari, et ad mammas cinctum aureo cingulo. 14. Ejus autem caput et crines erant albi, ut alba lana aut nix: oculi ut ignis flamma: 15. Pedes chalcolibano similes, tamquam in fornace igniti. Vox ejus, qualis est aquarum multarum vox. 16. Habebat in sua manu dextera septem stellas, exque ejus ore gladius anceps acutus prodibat. Ejus adspectus erat, qualis micat cum sua virtute sol. 17. Eum conspicatus ego, ad ejus pedes paene mortuus cecidi. At ille dextera sua manu mihi imposita dixit: ne metue. Ego sum primus et ultimus, qui vivo: 18. Et fui mortuus, et jam sum vivus in perpetua saecula. Ita est: et habeo orci claves atque mortis. 19. Scribe, quae videris, quaeque sunt, et quae sunt posthac futura. 20. Arcanum septem stellarum, quas in mea dextera vidisti, et septem aureorum candelabrorum est hoc: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum. Septem autem candelabra, quae vidisti, septem ecclesiae sunt.
Caput II
recensereJubetur Joannes scribere, quae Dominus necessaria noveras ecclesiis, Ephesiorum, Smyrnensium, Pergamenorum, Thyatiransium, ut, quae ab apostolis acceperunt, teneant.
1. Ephesinae ecclesiae angelo sic scribito: haec dicit, qui septem stellas sua dextera tenet, qui in medio septem aureorum candelabrorum ambulat: 2. Novi tua facta, laborem, et patientiam, utque malos ferre nequeas: et eos exploraveris, qui se profitentur apostolos, nec sunt, quos tu falsos deprehendisti. 3. Et tolerasti, patientiaque uteris, et propter meum nomen laboras inde fessus. 4. Sed habeo de te, quod expostulem, quod caritatem tuam pristinam omisisti. 5. Quamobrem memento, unde excideris, et ad sanitatem redi, ac priora opera facito. Alioquin adoriar te brevi, tuumque candelabrum ex suo loco transmovebo, nisi ad sanitatem redieris. 6. Quamquam id habes, quod Nicolaitarum facta odisti, quae ego quoque odi. 7. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis: victori dabo vesci arbore vitali, quae in medio est divini pomarii. 8. Item angelo ecclesiae Smyrnaeorum scribito: haec dicit primus et ultimus, qui fuit mortuus, et revixit: 9. Novi tua facta et calamitatem et pauperiem (quum tamen dives sis) eorumque impium dictum, qui se Judaeos esse dicunt, nec sunt, sed Satanae caterva. 10. Noli metuere, quae passurus es. Daturus est quidem diabolus vestrum nonnullos in custodiam, ut exploremini: feretisque decem dierum adflictionem. Esto fidelis ad mortem usque, et tibi dabo vitae coronam. 11 Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a secunda morte. 12. Item pergamensis ecclesiae angelo scribito: haec dicit, qui gladium habet ancipitem acutum: 13. Novi tua facta, et ubi habites, ubi Satanae solium est: tenesque meum nomen, nec meam fidem negasti, etiam iis temporibus, quibus Antipas, fidus ille testis meus, apud vos interfectus est, ubi Satanas habitat. 14. Sed habeo contra te pauca, quod habes istic, qui Balaami doctrinam teneant, qui propter Balacum docebat Israëlitis detrimentum adferre, quo immolata deastris vescerentur, ac scortarentur. 15. Item habes tu idem, qui Nicolaitarum doctrinam tenant, id quod ego odi. 16. Corrige te: alioquin adgrediar te brevi, et cum istis oris mei gladio depugnabo. 17. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis: victori dabo occulto manna vesci: eique dabo calculum album, et in calculo novum nomen scriptum, quod nullus novit, nisi qui accipit. 18. Item angelo thyatirensis ecclesiae scribito: haec dicit Dei filius, qui oculos habet igneae flammae similes, cujusque pedes similes sunt chalcolibano: 19. Novi tua facta, et caritatem, et administrationem, et fidem, et patientiam, et postrema plura prioribus. 20. Sed habeo contra te pauca, quod mulierem Jezabelem, quae se vatem esse dicit, docere sinis, servosque meos decipi, et scortari, et deastris immolata vesci. 21. Cui quum ego tempus dederim, quo ab impudicitia sua recederet, non vult recedere. 22. Ego vero eam in lectum, et cum ea adulterantes in magnam calamitatem prosternam, nisi a suis operibus destiterint. 23. Ejusque liberos morte multabo, et efficiam, ut intelligant omnes ecclesiae, eum esse me, qui renes et corda scruter, et vos pro suis quemque factis remunerabor. 24. Vobis autem dico, reliquisque Thyatirensibus, quotquot hanc disciplinam non habent, et qui Satanae calliditates non norunt, ut ajunt: non imponam vobis aliud onus: 25. Ac quod habetis, tenete, donec veniam. 26. Qui vero vicerit, operaque mea ad extremum retinuerit, huic ego dabo in gentes eam potestatem. 27. Ut eos virga ferrea pascat, quomodo fictilia vasa conteruntur, ut ego a patre meo accepi: 28. Eique stellam dabo matutinam. 29. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis.
Caput III
recensereSequitur epistola quinta ad pastores ecclesiae Sardensium, Philadelphiensium, et Laodicensium, ne tepidi sint, sed gloriae Dei promovendae operam dent.
Item angelo sardensis ecclesiae scribito: haec dicit, qui septem Dei spiritus et septem stellas habet: Novi tua facta, qui, quum viventis nomen habeas, mortuus es. 2. Praesta te vigilantem, et cetera moritura confirma. Non enim inveni tua opera erga Deum officiosa. 3. Reminiscere igitur, quomodo acceperis audiverisque, et serva, ad frugemque redi. Quod nisi vigilaveris, adoriar te ut fur, neque scies, qua te adoriar hora. 4. Sed habes pauca nomina etiam Sardis, quae sua vestimenta non contaminarunt: ii mecum in albis vestibus ambulabunt, utpote digni. 5. Qui vicerit, is albis induetur vestibus, nec ejus nomen ex libro vitae delebo: et ejus nomen coram meo patre, coramque ejus angelis, confitebor. 6. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis. 7. Item angelo philadelphiensis ecclesiae scribito: haec dicit sanctus, verus, qui Davidis clavem habet, quo aperiente nullus claudit, claudente nullus aperit: 8. Novi tua facta. Ego tibi apertam proposui portam, quam claudere nullus queat: quoniam exiguas vires habens, meis dictis paruisti, neque meum nomen negasti. 9. Ego cogam nonnullos ex Satanae caterva, qui se Judaeos esse dicunt, nec sunt, sed mentiuntur: eos, inquam, eo adigam, ut te ante pedes tuos veneratum veniant, teque mihi carum esse intelligant. 10. Quoniam meum patientiae sermonem conservasti: ego quoque te adversus tentationis horam conservabo, eventuram toti orbi, quo tententur incolae terrarum. 11. Ego brevi venturus sum: tene, quod habes, ne quis tibi coronam praeripiat. 12. Qui vicerit, eum ego columnam faciam in templo Dei mei, quae deinceps inde non exibit: eique Dei mei nomen inscribam, et nomen urbis Dei mei, novae Hierosolymae, de caelo a Deo meo descendentis, itemque meum nomen novum. 13. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis. 14. Item angelo laodicensis ecclesiae scribito: haec dicit Amen, testis fidus atque verus, opificii Dei caput. 15. Novi tua facta, quod neque frigidus sis, neque fervidus. Utinam aut frigidus esset, aut fervidus. 16. Ergo quia tepidus es, aeque frigidus, neque fervidus, evomam te ex ore meo: 17. Quoniam te divitem ditatumque esse dicit, nec ulla re indigere: neque scis, te esse aerumnosum, et miserum, et pauperem, et caecum, et nudum. 18. Suadeo tibi, ut a me aurum igne candens emas, quo ditescas; et vestimenta candida, quo induare, ne appareat tuae nuditatis obscenitas: et collyrio illine tuos oculos, ut cernas. 19. Ego, quos amo, arguo et castigo. Quamobrem vehementior esto, teque corrige. 20. Equidem pro foribus adsto, atque pulso. Si quis audita voce mea januam aperuerit, ingrediar ad eum, et cum eo coenabo, et ipse mecum. 21. Qui vicerit, ei dabo mecum in meo sedere solio, ut ego quoque victor consedi cum meo patre in ejus solio. 22. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis.
Caput IIII
recensereAlia narratur visio, divinae majestatis gloriam continens, quae a quatuor animalibus, et viginti quatuor senioribus celebratur.
1. Postea animadverti apertam in caelo portam, voxque illa prima (quam perinde ac si mecum tuba loqueretur, audiveram) dixit; adscende huc, et tibi ostendam, quae posthac futura sunt. 2. Hic ego continuo divinitus adflatus, video positum in caelo solium, et in solio sedentem quemdam, 3. Qui sedens adspectu similis erat jaspidi gemmae, et sardio. Solium circumdabat iris, adspectu smaragdum referens: 4. Idemque solium circumstabant viginti quatuor solia, in quibus soliis vidi sedentes viginti quatuor senatores, vestibus indutos candidis, qui in capitibus coronas habebant aureas. 5. Ex solio prodibant fulgura, et tonitrua, et fragores, et septem faces igneae, et ante solium ardentes, quae sunt septem Dei spiritus. 6. Ante solium erat mare vitreum, crystalli simile: et in medio solii, circumque solium, quatuor animalia, oculis et a fronte et a tergo referta. 7. Primum animal erat leoni simile: alterum animal erat vitulo simile: tertium animal faciem habebat hominis: quartum animal simile erat aquilae volanti. 8. Haec quatuor animalia habebant singula senas alas per circuitum, et intus erant oculis referta. Ea sine ulla intermissione dies et noctes dicunt: SANCTUS, SANCTUS, SANCTUS Dominus Deus armipotens, qui fuit, qui est, et qui venturus sit. 9. Quum autem tribuunt animalia gloriam, et honorem, et gratiarum actionem sedenti in solio, vinenti in perennia saecula: 10. Procumbunt viginti quatuor senatores ante sedentem in solio, et adorant viventem in perennia saecula, abjiciuntque suas coronas ante solium, dicentes: 11. Dignus es, Domine, qui gloriam, et honorem, et potestatem accipias, quoniam tu omnia condidisti, eaque tua voluntate et sunt, et condita sunt.
Caput V
recensereLibrum septem sigillis obsignatum, quem nemo aperiri poterat, agnus ille Dei, dignus qui aperiat, omnium caelestium decantatur voce.
1. Item vidi ad sedentis in solio dexteram, librum intus et extra scriptum, septem sigillis obsignatum. 2. Vidique validum angelum magna voce pronuntiantem: quis dignus est, qui librum aperiat, et ejus sigilla resignet? 3. Sed nullus nec in caelo, nec in terra, nec sub terra, librum aperire aut inspicere poterat. 4. Ego vero multum plorare, quod nullus inventus esset dignus, qui librum aperiret, et legeret, aut inspiceret. 5. Tum senatorum quidam me adloquens: ne plora, inquit: en vicit leo, qui est ex tribu Judae, davidica stirps, qui librum aperiat, ejusque septem sigilla referet. 6. Tum ego adspiciens, adnimadverti in medio solii, et quatuor animalium, inque medio senatorum, adstantem agnum, tamquam mactatum, habentem septem cornua, septemque oculos, qui sunt septem Dei spiritus in omnes dimissi terras. 7. Is venit, accepitque librum de dextera sedentis in solio. 8. Postquam is librum accepit, quatuor animalia, et viginti quatuor senatores procidere ante agnum, habentes singuli citharas, aureasque phialas suffimentorum plenas, quae sunt sanctorum supplicationes, 9. Novumque carmen canere, dicentes: dignus es, qui librum accipias, ejusque sigilla resolvas, quoniam mactatus es, nosque Deo sanguine tuo comparasti ex omni natione, lingua, populo, gente, 10. Nosque fecisti Deo nostro reges et sacerdotes regnaturos in terra. 11. Deinde adspiciens audivi multorum angelorum vocem circum solium, et animalium ac senatorum, quorum numerus erat distributus in millies centena millia, qui magna voce dicebant: 12. Dignus est mactatus agnus, qui potestatem accipiat, et divitias, et sapientiam, et vim et honorem, et gloriam, et laudem. 13. Tum omnem rerum naturam, quae et in caelo est, et in terra, et sub terra, et in mari, haec, et quae in eis sunt omnia, audivi dicere: sedenti in solio et agno laus, et honos, et gloria, et imperium in sempiterna saecula. 14. Et quatuor animalia dixerunt: Amen. Et viginti quatuor senatores procubuerunt, et viventem in sempiterna saecula venerati sunt.
Caput VI
recensereAperit agnus primum libri sigillum, secundum, tertium, quartum, quintum et sextum, quibus apertis, caedes, fames, pestis, sanctorum querelae, terrae motus, et varia caeli prodigia oriuntur.
1. Deinde adspiciens, quum aperuisset agnus, unum de septem sigillis, audivi unum de quatuor animalibus dicens, quasi voce tonitrui: veni spectatum. 2. Ego adspiciens animadverti equum album, cui qui insidebat, arcum habebat, eique data corona est: isque prodiit vincens, et ut inveceret. 3. Deinde ubi sigillum secundum aperuit, audivi secundum animal dicens: veni spectatum. 4. Tum prodiit alius equus rufus, quem insidenti comissum est, ut ex terris auferret pacem, ita ut alii alios necarent: eique datus est magnus gladius. 5. Postquam tertium aperuit sigillum, audivi tertium animal dicens: veni spectatum. Hic ego adspicio nigrum equum, cui qui insidebat, libram habebat in manu, 6. Audivique vocem in medio quatuor animalium dicentem: choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris. 7. Ubi quartum aperuit sigillum, audivi vocem quarti animalis dicentem: veni spectatum, 8. Animadvertique pallidum equum, cui qui insidebat, nomen habet Mors, quam simul comitatur orcus. His data potestas est interficiendi ad quartam partem terrae, gladio, fame, leto, ferisque terrestribus. 9. Deinde ubi quintum aperuit sigillum vidi sub ara animas necatorum propter Dei sermonem, propterque testimonium, quod habebant, 10. Quin ingenti voce sic clamabant: quousque tandem, o Domine sancte atque vere, non ulcisceris ac vindicas sanguinem nostrum de terrae incolis? 11. Sed eis singulis datae sunt albae stolae, eisque dictum est, ut quiescerent adhuc paulisper, donec plenus esset numerus etiam conservorum eorum atque fratrum, qui interficiendi essent, ut et ipsi. 12. Deinde adspiciente me, ubi sextum sigillum aperuit, exstitit magnus terrae motus: factusque est sol tam ater, quam est saccus cilicinus: et luna facta est sanguinea: 13. Et caeli stellae ceciderunt ad terram, sicut ficus abjicit suas grossos, quum vehementi vento quatitur: 14. Et caelum recessit, perinde ac si scheda convolvatur: omnesque et montes et insulae ex suis locis motae sunt, 15. Et terrarum reges, et summates, et divites, et tribuni, et potentes, et omnes tum servi, tum liberi, seipsos in specus rupesque montium abdere, 16. Et montibus rupibusque dicere: obruite nos, et abdite ex conspectu sedentis in solio: et abira agni: 17. Quoniam venit magna dies ejus irae, quam quis possit subsistere?
Caput VII
recensereGrassantes in orbe angeli, inhibentur, donec electi Domini ex omnibus tribubus signentur. Deinde eorum, qui Christi caussa persecutionem sustinuerunt, felicitas et gaudium describitur.
1. Postea vidi quatuor angelos, stantes ad quatuor terrae angulos, tenentes quatuor terrae ventos, ne ventus terram, aut mare, aut ullam arborem adflaret. 2. Item vidi alium angelum ab ortu solis adscendentem, habentem viventis Dei sigillum, qui ad quatuor angelos, (quibus, ut terram et mare laederent, commissum erat) magna voce clamavit his verbis: 3. Ne laeditote terram, nec mare, nec arbores, donec Dei nostri servos in eorum frontibus consignemus. 4. Audivi autem consignatorum numerum, qui consignati erant, centum quadraginta quatuor millia, ex omnibus Israëlitarum tribubus. 5. Ex tribu Judae consignata erant duodecim millia. Ex Rubenis duodecim millia. 6. Ex Aseris duodecim millia. Ex Nephthalis duodecim millia. Ex Manassis duodecim millia. 7. Ex Simeonis duodecim millia. Ex Levis duodecim millia. Ex Issacharis duodecim millia. 8. Ex Zabulonis duodecim millia. Ex Josephi duodecim millia. Ex Benjaminis duodecim millia. 9. Postea animadverti tantam turbam, ut eam numerare nullus posset, ex omnibus gentibus, nationibus, populis et linguis, qui ante solium et agnum stabant, stolis amicti candidis, palmas gestantes in manibus, 10. Et magna voce clamantes in hunc modum: salus sedenti in solio Dei nostri, et agno. 11. Omnes autem angeli, senatoresque et quatuor animalia solium circumstantes, procubuerunt ante solium proni, Deumque venerati sunt, 12. Dicentes: Amen. Faustitas, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honos, et potentia, et vires, Deo nostro in perpetua saecula: Amen. 13. Tum unus de senatoribus sic me adfatus est: his stolis albis amicti quinam sunt, et unde venerunt? 14. Cui ego: Domine, tute scis. Et ille: hi sunt, inquit, qui ex magna calamitate veniunt, stolasque suas agni sanguine perluerunt ac dealbarunt. 15. Propterea sunt ante Dei solium, eumque dies et noctes in ejus templo colunt, apud eosque deget is, qui sedet in solio. 16. Non amplius esurient, nec amplius sitient, nec eos sol aut ullus aestus feriet: 17. Quoniam agnus, qui est inter solium, pascet eos, et ad vivos aquae fontes ducet, abstergetque Deus ex eorum oculis omnem lacrimam.
Caput VIII
recensereSeptimo sigillo aperto, offeruntur sanctorum preces per suffitus. Procedunt septem angeli cum tubis, et quatuor primis clangentibus ignis decidit, mare turbatur, aquae amarescunt, et stellas obtenebrantur.
1. Ut autem septimum aperuit sigillum, exstitit in caelo silentium, fere dimidiam horam: 2. Vidique septem angelos, qui in Dei conspectu adstiterant, quibus septem tubae datae sunt. 3. Alius item angelus venit, et ad aram constitit, turibulum habens aureum, eique data sunt multa suffimenta, ut sanctorum omnium supplicationes ad auream aram ante solium positam obmoveret: 4. Adscenditque fumus suffimentorum supplicationum sanctorum, ex angeli manu in Dei conspectum. 5. Deinde sumpsit angelus turibulum, et altaris igne replevit, ad terramque dejecit: et exstiterunt fragores et tonitrua, et fulgura, et terrae motus. 6. Itemque septem angeli, qui septem tubas habebant, sese ad clangendum pararunt. 7. Quumque primus angelus clanxisset, exstitit grando et ignis permixta sanguini: quibus ad terram dejectis, tertia pars arborum combusta est, et omnes virentes herbae conflagrarunt. 8. Deinde ubi secundus clanxit angelus, quidam quasi mons ingens, igni flagrans, in mare dejectus est, conservaque est pars tertia maris in sanguinem: 9. Et mortua est tertia pars rerum, quae in mari animatae sunt, tertiaque navium pars corrupta. 10. Ut tertius clanxit angelus, cecidit de caelo magna stella, facis in morem ardens, quae in tertiam fluviorum partem, et in aquarum fontes delapsa est: 11. (Est autem stellae nomen Absinthium) et conversa est tertia pars in absinthium, multique hominum ab aquis interierunt, quod amarae factae essent. 12. Ad quarti angeli clangorem icta est solis tertia pars, et lunae tertia pars, et stellarum tertia pars, adeo ut obfuscata eorum parte tertia, dies tertia parte sui non luceret, itidemque nox. 13. Tum adspiciens audivi quemdam angelum volantem per medium caeli, magna voce dicentem: vae, vae, vae terrae habitatoribus, a reliquis tubarum sonis trium angelorum, qui jam clangent.
Caput IX
recensereQuinto angelo clangente, locustae vastatrices prodeunt. Sextus autem clangens equites producit, humanum genus devastantes.
1. Tum ubi clanxit quintus angelus, vidi stellam de caelo delapsam ad terram, cui data clavis est putei tartari. 2. Qua postquam tartareum puteum aperuit, exhalavit ex puteo talis fumus, qualis est magnae fornacis: quo putei fumo sol est et aër obscuratus. 3. Ex eo fumo prodierunt in terram locustae, quibus talis est data vis, qualem habent terrestres scorpii: 4. Eisque praeceptum est, ne terrestres herbas laederent, neve ullam viriditatem, ullamve arborem, sed solos homines, qui Dei signum in frontibus suis non haberent. 5. Est autem mandatum eis, ne eos interficerent, sed ut quinque menses cruciarentur: ita ut essent eorum cruciatus, qualis scorpii cruciatus est, quum hominem punxit. 6. Atque illa tempestate quaerent homines mortem, nec invenient: cupientque mori, et eos fugiet mors. 7. Erat autem locustarum ea species, ut similes essent equis ad praelium paratis: erantque in earum capitibus quaedam quasi coronae, auri similes. Vultus erant ut vultus hominum. 8. Capillos habebant muliebrium similes: dentes erant, quales sunt leonum. 9. Habebant et loricas, cujusmodi sunt ferreae loricae: eratque earum alarum sonitus, qualis est curruum sonitus multorum equorum, ad pugnam currentium. 10. Caudas habebant scorpionum similes, et in caudis erant aculei. Earum potestas est, homines laedere per quinque menses: 11. Habentque sibi praefectum regem, angelum tartari, cui nomen est hebraice Abbadon, graeco autem sermone Apollyon. 12. Una miseria praeteriit: venturae sunt adhuc posthac duae miseriae. 13. Deinde ubi sextus clanxit angelus, audivi ex quatuor altaris aurei cornibus, ante Deum positi, vocem quamdam, 14. Dicentem sexto angelo, qui tubam habebat: solve quatuor angelos ad magnum flumen Euphratem colligatos. 15. Itaque soluti sunt quatuor angeli, qui ad horam, et diem, et mensem, et annum parati erant, ad hominum tertiam partem necandam. 16. Erat autem exercitus equitum numerus bis millies centena millia, eorumque numerum audivi. 17. Atque ita visus sum videre equos, et in eis equitantes, qui loricas habebant igneas, et hyacinthinas ac sulphureas. Equorum capita erant leoninorum capitum similia, exque eorum oribus manabat ignis, et fumus, et sulphur. 18. Ab his tribus cladibus interfecta est hominum pars tertia, videlicet igne, et fumo, et sulphure, quae prodibant ex eorum oribus. 19. Potestas enim eorum in ore eorum erat: siquidem eorum caudae erant anguium similes, capita habentes, quibus nocerent. 20. Reliqui hominum, qui his calamitatibus occisi non snut, non destiterunt a suis actionibus, ne daemonia venerarentur, et simulacra aurea, argentea, aerea, lapidea, lignea, quae nec videre possunt, nec audire, nec ingredi: 21. Nec sua homicidia, nec veneficia, nec stupra, nec furta omiserunt.
Caput X
recensereAlius apparet angelus amictus nube, libellum apertum tenens. Inclamat et Joanni, oraculi jussu, devorandum tradit.
1. Deinde vidi alium angelum validum, de caelo descendentem indutum nube, cujus capiti iris incumbebat. Facies erat soli similis, pedes ut igneae columnae. Habebat autem in manu libellum apertum, posuitque pedem suum dextrum in mari, 2. Sinistrum in terra, et magna voce clamavit, quomodo rugit leo. Postquam clamavit, locuta sunt septem tonitrua suas voces: 3. Quibus septem tonitruis suas voces locutis, quum ego scripturus essem, audivi vocem dicentem mihi: consigna, quae locuta sunt septem tonitrua, et ea ne scripseris. 4. Tum angelus, quem in mari et in terra stantem videram, 5. Sublata in caelum sua manu, juravit per viventem in perpetua saecula, qui caelum et caelestia, terram et terrestria, mare et marina condidit, futurum esse, ut tempus deinceps non sit, 6. Videlicet diebus vocis septimi angeli, quum clanxerit, peractumque fuerit arcanum Dei, ut suis servis vatibus nuntiavit. 7. Atque eadem vox, quam de caelo audiveram, rursus mecum locuta est in hunc modum: i, sume libellum apertum, qui est in manu angeli, in mari terraque stantis. 8. Tum ego angelum adgressus: da mihi libellum, inquam. Et ille: accipe, inquit, eumque degluti, et tibi ventrem amaritudine torquebit, quamquam in ore tuo erit tam dulcis, quam est mel. 9. Hic ego sumptum de angeli manu libellum deglutivi, qui mihi in ore quidem tam dulcis fuit, quam est mel: sed ubi id comedi, amaruit mihi venter. 10. Et ille me adloquens: vaticinandum tibi rursus est, inquit, super populis, et gentibus, et linguis, regnibusque multis.
Caput XI
recensereTemplum metiri jubetur. Dominus testes duos excitat, quos a bestia laniatos nemo terrae mandat: Deus autem in vitam revocatos ad caelum evocat. Terrentur impii. Et septimi angeli tuba, resurrectionis et judicii nuntia, describitur.
1. Tum datus est mihi calamus virgae similis. Et angelus stans: surge, inquit, et Dei metire templum, aramque, et adorantes in eo. 2. Ac exterius atrium templi, foris exclude, neque id metire, quippe datum extraneis, qui sanctam urbem conculcabunt menses quadraginta duos. 3. Mandaboque duobus meis testibus, ut vaticinentur dies mille ducentos sexaginta, centonibus amicti. 4. Hi sunt olivae duae, duoque candelabra in conspectu Dei terrae stantia. 5. Quod si quis eos laedere vult, manat ex eorum ore ignis, qui eorum hostes conficit, et si quis eos laedere vult, sic interficiendus est. 6. Hi potestatem habent claudendi caeli, ne pluat imber tempore suae vaticinationis: habentque in aquas potestatem, eas in sanguinem convertendi, et terrae quamlibet cladem infligendi, quoties velint. 7. Quum autem suum testimonium peregerint, bestia ex tartaro adscendet, quae eos adgressa, bello vincet ac interficiet: 8. Jacebuntque eorum corpora in urbis magnae foro, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi etiam Dominus noster crucifixus est: 9. Et adspicient homines de populis et nationibus, linguisque et gentibus eorum corpora tres dies et dimidium, nec sinent eorum corpora monumentis mandari. 10. Gaudebunt autem terrae incolae super eis, laetique dona mittent inter sese, quod hi duo vates cruciaverint incolas terrae. 11. Verum post dies tres et dimidium, vitali spiritu a Deo in eos ingresso, constiterunt in pedes suos, magno timore correptis iis, qui eos spectabant. 12. Audivique vocem magnam de caelo dicentem eis: adscendite huc. Atque illi in caelum in nube adscenderunt, spectantibus eos hostibus eorum. 13. Ac eadem hora tantus exstitit terrae motus, ut collapsa sit urbis pars decima, occisis in eo motu humanorum capitum septem millibus. Reliqui timore perculsi, tribuerunt caelesti Deo gloriam. 14. Miseria secunda praeteriit, ecce tertia miseria mox aderit. 15. Deinde septimus clanxit angelus, exstiteruntque magnae voces in caelo dicentes: facta sunt mundi regna Domini nostri, ejusque Christi, qui regnabit in omnem perpetuitatem. 16. Et viginti quatuor senatores, ante Deum suis in soliis sedentes, proni procubuerunt, Deumque venerati sunt, dicentes: 17. Agimus tibi gratias, Domine Deus omnipotens, qui es, qui fuisti, quique futurus es: quod magnam tuam potestatem adeptus regnum iniisti, 18. Et gentes iratae sunt, et venit ira tua, tempusque, quo mortui judicentur, et merces detur tuis servis vatibus et sanctis, tuumque nomen revenentibus, tum parvis, tum magnis, et corrumpantur corruptores terrae. 19. Tum aperto Dei templo in caelo, visa est arca foederis ejus in ejus templo, exstiteruntque fulgura, et sonitus, et tonitrua, et terrae motus, et magna grando.
Caput XII
recensereMulieri parturientis signum apparet, cujus filio insidiatur draco, qui a Michaele devictus, dejicitur. Et quo magis vincendus excluditur, eo acrius suas non definit multiplicare versutias.
1. Visumque est ostentum ingens in caelo, mulier amicta sole, ejus pedibus subjecta luna, capiti autem imposita duodecim stellarum corona. 2. Ea in aluo gestans vociferabatur, et parturiens pariendi doloribus cruciabatur. 3. Item conspectum est aliud ostentum in caelo: draco erat ingens, rufus, habens septem capita, et decem cornua, et in captibus diademata septem, 4. Cujus cauda tertiam caelestium siderum partem detraxit, ad terramque dejecit. Is draco stetit ante mulierem, quae paritura erat, ut, quum ea suum filium peperisset, ipse eum devoraret. 5. Peperit autem filium marem, qui gentes omnes ferreo sceptro recturus est: qui ejus filius raptus est Deum, ejusque solium. 6. Mulier autem fugit in solitudinem, ubi locum habet a Deo paratum, ut illic alatur dies mille ducentos sexaginta. 7. Factum est autem in caelo praelium, Michaël et ejus angeli adversus draconem pugnabant: 8. Et draco ejusque angeli pugnarunt, et victi sunt, nec ullus exstitit jam eorum locus in caelo. 9. Itaque dejectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui Diabolus et Satanas appellatur, qui totum orbem decipit: dejectus est, inquam, ad terram, ejusque angeli delecti sunt. 10. Deinde magnam vocem audivi dicentem: in caelo nunc facta est salus, et potestas, et regnum Dei nostri, et potentia Christi ejus: quoniam dejectus est fratrum nostrorum accusator, qui eos apud Deum nostrum dies ac noctes accusabat. 11. Eum illi agni sanguine, suique testimonii sermone vicerunt: animamque suam usque adeo non amarunt, ut mortem oppetierunt. 12. Propterea laetamini caeli, et caelicolae. Vae terrae et maris incolis: quandoquidem descendit Diabolus ad vos, magno furore percitus, sciens, habere se breve tempus. 13. Ubi draco se ad terram dejectum vidit, mulierem persecutus est, quae marem pepererat. 14. Sed mulieri datae sunt alae duae ingentis aquilae, ut solitudinem in locum suum avolaret, illic alenda tempus, et tempora, et dimidium temporis, ad vitandum serpentem. 15. Jecit autem serpens post mulierem, ex ore suo, aquam fluminis instar, quo eam flumine submergeret. 16. Verum terra mulieri succurrit, apertisque suis faucibus, flumen hausit, quod draco ore suo ejaculatus erat. 17. Tum iratus mulieri draco, ivit illatum bellum reliquis ejus seminis, qui Dei praeceptis obedirent, et Jesu Christi testimonium haberent.
Caput XIII
recensereDescribitur bestia illa multiceps, quae maximam mundi partem in idololatriam seducit, quae ab alia bestia adscendente confirmatur.
1. Ego in maris arena stans, vidi adscendentem ex mari bestiam, habentem capita septem, et cornua decem, et in cornibus diademata decem, et super capita nomen contumeliosum. 2. Erat autem bestia, quam vidi, pardali similis, pedibus ursinis, ore leonino simili. Ei draco suas vires suumque solium, et magnam dedit potentiam. 3. Deinde vidi unum ejus capitum paene morte exstinctum, sed cujus letiferum vulnus sanatum est. Itaque tantae fuit per totam terram admirationi bestia. 4. Ut draconem venerarentur, qui potentiam dedisset bestiae, et bestiam item venerarentur, dicentes: quis par est bestiae? quis cum ea pugnare possit? 5. Ei autem datum est os magna et infanda loquens, et potestas agendi menses quadraginta duos, 6. Eaque os suum aperuit in contumeliam adversus Deum, in ejus nomen, inque tabernaculum et caelicolas, contumeliose loquens. 7. Item ei datum est bellum cum sanctis gerere, eosque vincere: eidemque potestas est data in omnes nationes, et linguas, atque gentes, 8. Ita ut eam adoraturi sint omnes terrarum incolae, quorum nomina ab orbe condito scripta non sunt in vitae libro agni mactati. 9. Si quis aurem habet, audiat. 10. Si quis captivos abigit, in captivitatem abit. Si quis gladio occiderit, eum gladio oportet occidi. Hic est patientia, fidesque sanctorum. 11. Item vidi aliam bestiam ex terra adscendentem, quae duo cornua habebat agni similia, et loquebatur ut draco. 12. Ea omnem prioris bestiae potestatem exercebat in ejus conspectu: efficiebatque, ut terra et ejus incolae priorem bestiam, cujus mortiferum vulnus erat sanatum, venerarentur: 13. Magnaque ostenta faciebat, adeo ut etiam ignem de caelo ad terram devocaret in hominum conspectu, 14. Et terrae incolas ostentis, quae ei in bestiae conspectu facere datum erat, fallebat, jubens, terrae incolis, ut simulacrum facerent bestiae, quae gladio vulnerata revaluerat. 15. Atque ei datum est, spiritu donare simulacrum bestiae, adeo ut loqueretur simulacrum bestiae, efficeretque, ut quicumque non venerarentur bestiae simulacrum, occiderentur. 16. Atque eo adigebat omnes, parvos juxta ac magnos, divites ac pauperes, liberos ac servos, ut eorum manui dexterae aut frontibus notam inureret: 17. Neve cui emere liceret, aut vendere, nisi qui notam aut nomen haberet bestiae, aut ejus nominis numerum. 18. Hic est acumen. Qui habet ingenium, computet bestiae numerum: numerus enim hominis est, estque ejus numerus sexcenti sexaginta sex.
Caput XIIII
recensereAgno stante super montem Sion, una cum castis suis cultoribus, angelus unus evangelium nuntiat. Alius Babylonis casum praedicit. Tertius bestiam vitari monet, vox e caelo beatos illos pronuntiat, qui Domini causa moriuntur. Mittitur postea falx Domini in messem, et in vindemiam.
1. Deinde animadverti agnum stantem in Sione monte, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, patris ejus nomen in suis frontibus scriptum habentia: 2. Audivique de caelo sonitum, qualis multarum aquarum, ingentisque tonitrui sonitus est: itemque vocem audivi citharoedorum, citharis suis canentium, 3. Qui veluti novum carmen canebant ante solium, et ante quatuor animalia ac senatores, quod carmen nullus discere poterat, nisi illa centum quadraginta quatuor millia redempti a terra. 4. Hi sunt, qui cum seminis non sunt polluti: sunt enim virgines. Hi sunt, qui agnum, quocumque vadat, sequuntur. Hi ex hominibus redempti sunt, primitiae Deo et agno, 5. Quorum in ore nulla reperta fraus est: sunt enim inculpati coram Dei solio. 6. Vidi item alium angelum medio caelo volantem, evangelium aeternum habentem, quod terrae incolas, gentesque et nationes, et linguas, et populos omnes doceret, 7. Dicentem magna voce: timete Deum, eique gloriam tribuite: nam venit hora ejus judicii: et adorate caeli, terrae, maris et fontium aquarum conditorem. 8. Item alius angelus secutus est, dicens: cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna, quoniam saevo impudicitiae suae vino gentes omnes potionavit. 9. Item tertius angelus eos secutus est, magna voce dicens: si quis bestiam, et ejus imaginem veneratur, notamque in frontem manumve suam admittit: 10. Is etiam saevum Dei vinum mixtum, merumque potabit in ejus irae poculo, et igne ac sulphure torquebitur in sanctorum angelorum agnique conspectu: 11. Eorumque tormenti fumus exhalabit in omnem perpetuitatem, nec ullam die nocteve requietem habebunt, qui bestiam et ejus imaginem venerantur, aut si quis ejus nominis notam accipit. 12. Hic est sanctorum patientia: hic sunt, qui Dei praecepta, Jesuque fidem tuentur. 13. Tum vocem audivi de caelo dicentem mihi: scribe, beati mortui, qui in Domino moriuntur. Ii deinceps (adfirmat spiritus) a suis requiescent laboribus et sua eos comitantur opera. 14. Praeterea animadverti nubem candidam, et nubi insidentem quemdam homine nati similem, habentem in capite coronam auream, et in manu falcem acutam. 15. Tum alius angelus exiit ex fano, magna voce clamans ad eum, qui nubi insidebat: immitte falcem tuam, et mete: nam tibi venit hora metendi, quandoquidem aruit terrae seges. 16. Itaque immisit, qui in nube sedebat, falcem suam in terram, messaque terrae est. 17. Item alius prodiit ex fano, quod in caelo erat, angelus, habens et ipse falcem acutam: 18. Et alius prodiit angelus ex ara, ignipotens, qui magna voce clamans, eum, qui falcem habebat, sic adlocutus est: injice tuam istam falcem acutam, et terrae uvas vindemia, quoniam ejus maturuerunt racemi. 19. Ita angelus ille, sua falce in terram injecta, terrae vineam vindemiavit, et vuas in ingens saevitiae Dei torcular conjecit: 20. Quo torculari extra urbem calcato, manavit ex torculari sanguis usque ad frenos equorum, per mille sexcenta stadia.
Caput XV
recensereApparent septem angeli, habentes plagas septem ultimas. Victores bestiae Deum laudant. Angelis septem, septem dantur divini furoris phialae.
1. Vidi et aliud in caelo ostentum ingens ac mirabile, angelos septem habentes septem clades ultimas, in quas Dei saevitia absumatur. 2. Itemque vidi quasi mare vitreum, igne mixtum, et ex bestia ejusque simulacro, et nota, et nominis numero, victores, stantes super mare vitreum, divinas habentes citharas: 3. Et Mosis Dei servi carmen, agnique carmen ita cantantes: magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justa veraque sunt instituta tua, sanctorum rex. 4. Quis te non metuat, Domine, tuumque nomen celebret? nam tu solus sanctus: nam te gentes omnes coram adoratum venient, quod tua jura patefacta sint. 5. Postea vidi fanum aperiri oracularis tabernaculi in caelo. 6. Et ex fano prodire septem angelos, septem ultimas clades habentes, puro nitidoque vestitos lino, et pectora cingulis aureis cinctos. 7. His septem angelis dedit unum quatuor animalium septem phialas aureas, plenas saevitia Dei viventis in omnem saeculorum seriem, 8. Estque fanum tanto fumo, prae Dei splendore atque potentia, completum, ut nullus posset in fanum intrare, donec septem angelorum septem clades peractae forent.
Caput XVI
recensereEffundunt angeli septem commissas sibi furoris divini phialas, quibus effusis variae plagae in orbe terrarum exoriuntur, ad terrendos improbos, et magnae urbis incolas.
1. Tum magnam ex fano vocem audivi, dicentem septem angelis: ite, effundite phialas Dei saevitiae in terram. 2. Itaque primus abiit, et phialam suam in terram effudit, diroque et taetro vulnere adfecti sunt homines, bestiae notam habentes, et ejus simulacrum colentes. 3. Deinde secundus angelus effudit suam phialam in mare: idque in cruorem, qualis mortuorum esse solet, mutatum est, omnesque animantes mortuae sunt in mari. 4. Item tertius angelus phialam suam in fluvios et aquarum fontes effudit, iique mutati sunt in sanguinem. 5. Tum aquarum angelum audivi dicentem: justus es, Domine, qui es, quique fuisti, quique augustus es, qui haec ita facienda judicaveris, 6. Ut, qui sanctorum vatumque sanguinem effundebant, eis sanguinem potandum dederis, ut digni sunt. 7. Deinde alium audivi ex ara dicentem: etiam, Domine Deus omnipotens: vera instaque sunt tua judicia. 8. Item quartus angelus effudit phialam suam in solem, eique mandatum est, ut homines igne ureret. 9. Itaque magno ardore usti sunt homines, Deique nomini contumeliam dixerunt, qui haberet in eas clades potestatem: nec ad frugem redierunt, ut ei gloriam tribuerent. 10. Deinde quintus angelus phialam suam effudit in bestiae solium: adeoque obscuratum est ejus regnum, ut ipsi suas prae dolore linguas morderent, 11. Caelique Deo, prae doloribus vulneribusque suis conviciarentur, nec a suis actionibus desisterent. 12. Deinde sextus angelus phialam suam effudit in magnum flumen Euphratem, et aruit ejus aqua, ut pararetur via regum, qui essent a solis ortu. 13. Item vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore falsi vatis, tres spiritus immundos, ranarum similes. 14. Sunt autem daemonum spiritus, qui spiritus efficiunt, ut edantur ostenta ad terrarum et totius orbis reges, quo eos congregent in praelium illius magnae diei omnipotentis Dei. 15. Venturus sum ut fur Felix, qui vigilat, suaque vestimenta servat, ne nudus incedat, ejusque obscena cernantur. 16. Congregavit autem eos in locum, qui hebraice vocatur Armageddon. 17. Deinde septimus angelus phialam suam in aërem effudit, et prodiit magna vox ex caeli fano, ex solio dicens: factum est. 18. Exstiteruntque sonitus et tonitrua, ac fulgura: tantusque terrae motus factus est, ut post homines in terris natos tantus, tam ingens terrae motus nullus exstiterit: 19. Divisaque est urbs magna in tres partes, et gentium urbes corrurerunt: et Babylon magna Deo venit in mentem, ut ei poculum daret vini suae saevae iracundiae. 20. Et omnes insulae fugerunt, et montes nusquam exstiterunt. 21. Et ingens grando ad talenti magnitudinem de caelo delata est in homines, feceruntque homines convicium Deo, ob grandinis cladem: tam gravis erat illa clades grandinis.
Caput XVII
recensereDescribitur meretrix illa magna, cum qua reges terrae scortantur, ebria piorum sanguine, et bestia, quae portat illam, mysterium utriusque et exitium, postremo agni victoria.
1. Venit autem unus septem angelorum, septem phialas habentium, qui me sic adlocutus est: ades, ostendam tibi supplicium meretricis magnae, sedentis in multis aquis, 2. Cum qua scortati sunt reges terrae, cujusque impudicitiae vino inebriati sunt incolae terrae. 3. Deinde me divino adflatu abstulit in solitudinem, ubi mulierem vidi insidentem belluae coccinae, nefariis nominibus plenae, habenti septem capita, et decem cornua. 4. Erat ea mulier induta purpura et coccino, auroque deaurata, et gemmis ac margaritis habens aureum poculum in sua manu, flagitiis et turpitudine ejus stuprorum refertum: 5. Et inscriptum suae fronti nomen, Mysterium Babylon magna, meretricum, flagitiorumque terrae mater. 6. Eam ego mulierem vidi sanguine sanctorum, testiumque Jesu ebriam: qua visa, quum vehementer admirarer, angelus sic mecum loquitur: 7. Quid miraris? ego tibi mulieris mysterium eloquar, et portantis eam belluae, habentis septem capita, et cornua decem. 8. Bellua, quamvidisti, fuit, et non est: et adscensura est ex tartaro, et in perniciem abitura: mirabunturque terrae incolae, quorum nomina in vitae libro ab orbe condito scripta non sunt, videntes belluam fuisse, nec esse, tametsi est. 9. Hic est sententia, quae acumen habet. Septem capita septem sunt montes, in quibus sedet mulier: 10. Septemque reges sunt, quorum quinque ceciderunt, et unus est: alius nondum venit, et quum venerit, paullulum duraturus est. 11. Bestia autem, quae fuit, et non est, is est octavus, et ex septem est, inque perniciem abit. 12. Decem autem, quae vidisti, cornua, decem reges sunt, qui regnum nondum adepti sunt: sed potestatem, ut reges, eadem hora adipiscentur cum bellua. 13. Ii eumdem animum habebunt, suasque vires ac potestatem belluae tradent. 14. Ii eum agno bellum gerent, eosque vincet agnus, utpote dominorum Dominus, et regum Rex: nec non vocati cum eo, electique ac fidentes. 15. Quas autem aquas vidisti (inquit me adloquens) ubi sedet meretrix, populi sunt, et plebes, et gentes, et linguae. 16. Item decem cornua, quae super bellua vidisti, ii meretricem oderint, eamque desertam ac nudam reddent, et ejus carnes comedent, et eam igne comburent. 17. Eis enim Deus eam mentem injecit, ut ejus sententiam exsequantur, eodemque animo agant, et regnum suum belluae tradant, donec Dei mandata peragantur. 18. Mulier autem, quam vidisti, est urbs magna, regnum in reges terrae obtinens.
Caput XVIII
recensereHorrendum Babylonis excidium proponitur, lugent negotiatores terrae, qui ex pompa et luxu ipsius ditati sunt. Exsultant vero omnes electi ex tam justa Dei ultione.
1. Postea vidi alium angelum de caelo descendentem, magna potestate praeditum, cujus splendore collustrata terra est. 2. Is vehementer, magna voce clamans, dixit: cecidit, cecidit magna Babylon, factaque est daemonum domicilium, et omnium impurorum spirituum, omniumque obscenarum et invisarum volucrum custodia: 3. Quoniam taetro stuprorum suorum vino gentes omnes potionavit, regesque terrarum cum ea scortati sunt, et terrarum mercatores ejus deliciarum copia locupletati. 4. Item aliam vocem audivi de caelo dicentem: migrate ex ea, mi populus: ne sitis ejus peccatorum participes, neve ejus cladibus adficiamini: 5. Quoniam ejus peccata ad caelum usque pertigerunt, ejusque scelera recordatur Deus. 6. Adficite eam, ut et ipsa vos adfecit, eique duplicem pro ejus factis gratiam referte: eodem poculo, quo miscuit, miscete ei duplum: 7. Quantum ipsa se honoravit, et luxuriata est, tantum ei cruciatum luctumque date: quoniam ipsa sic cum animo suo cogitat: sedeo regina, neque vidua futura sum, neque luctu adficiar. 8. Propterea uno die venient ejus clades, mors, luctus, fames, eaque igni cremabitur: quoniam potens est Dominus Deus, qui eam ulciscetur: 9. Eamque terrarum reges, qui cum ea scortati luxuriatique fuerint, deplorabunt, ac lamentabuntur, quum ejus incendii fumum videbunt, 10. Procul, metu ejus cruciatus, absistentes, ac dicentes: eheu urbs illa magna Babylon, urbs illa potens, cujus supplicium una venit hora. 11. Item eam terrarum mercatores deflebunt ac lugebunt, quod eorum mercem nemo jam emet, 12. Mercem auri et argenti, et gemmarum, et margaritarum, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omnis generis lignum, thyinum, eburneaque, et ex pretiosissimis lignis confecta vasa, et aere, et ferro, et marmore, 13. Et cinamomum, et odores, et unguentum, et tus, et vinum, et oleum, et similam, et triticum, et jumenta, et oves, et equorum, et rhedarum, et corporum, et animas hominum. 14. Discesserunt a te cupita animo tuo poma, omnia denique opima et praeclara a te discesserunt, nec ea amplius invenies. 15. Horum mercatores ab ea locupletati, procul, prae ejus cruciatus metu, adstabunt, plorantes ac lugentes, 16. Et ita dicentes: heu, heu, urbs illa magna, induta byssino, et purpureo, et coccino, et auro deaurata, gemmisque et margaritis. Una hora depopulatae sunt tantae opes. 17. Item omnes navicularii, omnisque copia navalis, et nautae, et quicumque in mari negotiantur, procul adstiterunt, 18. Et ejus incendii fumum spectantes, ita vociferari institerunt: ecquae par fuit urbi illi magnae? 19. Tum sparso super capita sua pulvere, flentes ac lugentes ita quiritari: heu, heu, urbs magna, in qua omnes habentes in mari navigia, ditati sunt ejus pretiis: ea una hora depopulata est. 20. Laetare super ea caelum, sanctique apostoli atque vates, quoniam Deus vestras injurias in eam ultus est. 21. Deinde sustulit robustus quidam angelus saxum ingens, ut molam, et in mare dejecit, dicens: tali impetu jacietur Babylon urbs illa magna, nec amplius exstabit, 22. Nec amplius in te citharoedorum, et musicorum, et tibicinum, et tubicinum vox audietur: nec amplius in te ullius artis artifex exstabit, nec amplius in te molae sonus audietur, 23. Nec amplius in te lucernae lumen lucebit, nec amplius in te sponsi sponsaeve vox audietur. Tui mercatores erant hominum optimates: tuis veneficiis deceptae sunt gentes omnes, 24. Et in eadem te vatum sanctorumque cruor inventus est, et omnium in terris occisorum.
Caput XIX
recensereLaudant caelestes Deum, quod vindicavit sanguinem suorum e manu meretricis. Beati describuntur, qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Angelus adorari se prohibet. E caelo summus ille Rex regum apparet, bellum oritur, in quo apprehenditur bestia, et in stagnum ardens dejicitur.
1. Postea audivi magnam ingentis multitudinis vocem in caelo, dicentis: Halleluja. Salus, et gloria, et honos, et potestas Domino Deo nostro, 2. Cujus vera justaque sint judicia, qui magnam illam meretricem, quae terram impudicitia sua corrumpebat, damnaverit, et ab ea poenas sanguinis suorum repetiverit. 3. Iterumque dixerunt: Halleluja. Ejus autem fumus exhalat in omnia saecula. 4. Tum viginti quatuor senatores, et quatuor animalia procubuerunt, Deumque in solio sedentem venerati sunt, dicentes: Amen, Halleluja. 5. Et vox ex solio prodiit, dicens: laudate Deum nostrum omnes ejus servi, eumque metuentes, parvi juxta ac magni. 6. Item audivi quasi ingentis multitudinis vocem, quasique multarum aquarum, et vehementium tonitruorum sonitum, qui dicebant: Halleluja. 7. Regnum enim adeptus est Dominus Deus omnipotens. Gaudeamus et exsultemus, eique gloriam tribuamus, quoniam agni venerunt nuptiae, ejusque conjux sese paravit, 8. Eique mandatum est, ut byssino puro splendidoque induatur. Est autem byssinum virtutes sanctorum. 9. Scribe (inquit me adloquens) beati, qui ad nuptiarum agni coenam vocati sunt. Haec sunt (inquit mihi) vera dicta Dei. 10. Hic ego ei ad pedes accidi, ejus venerandi gratia. Sed ille: cave, inquit, ne facias: conservus tuus sum, tuorumque fratrum, Jesu testimonium habentium. Deum venerator: nam Jesu testimonium, oraculi spiritus est. 11. Deinde vidi apertum caelum: et ecce albus equus, cui qui insidebat, vocatur fidelis et verus, justeque et judicat et belligerat. 12. Ejus oculi sunt igneae flammae similes: in capite insunt multa diademata: habet nomen scriptum, quod nullus novit, nisi ipse. 13. Indutus est pallio tincto sanguine, et nomine vocatur sermo Dei: 14. Eumque sequuntur in equis albis exercitus, candido mundoque byssino induti. 15. Ex ejus ore prodit gladius acutus, quo gentes feriat, quos ipse ferreo baculo reget: idemque calcabit torcular vini saevitiae iraeque Dei omnipotentis. 16. Habet autem in pallio et femore suo scriptum nomen: regum Rex, et dominorum Dominus. 17. Praetera vidi alium angelum in sole stantem, qui magna voce clamans, omnes medio caelo volantes aves sic adlocutus est: adeste, et coite ad magni Dei coenam, 18. Ut regum, ut tribunorum, ut potentum, ut equorum, equitumque, ut omnium tum liberorum, tum servorum, tum parvorum, tum magnorum carnes comedatis. 19. Vidi et belluam, terraeque reges, et eorum exercitus congregatos, ad bellum gerendum cum equi equite, ac ejus exercitu. 20. Verum comprehensa est bellua, et cum ea falsus vates, qui in ejus conspectu fecerat ostenta, quibus deceperat eos, qui bestiae notam acceperant, quique ejus venerabantur imaginem. Duo illi vivi conjecti sunt in stagnum ignis ardens sulphure. 21. Reliqui gladio necati sunt sedentis in equo, qui gladius ex ejus ore prodibat, eorumque carnibus satiatae sunt omnes alites.
Caput XX
recensereAngelus Satanam vinculis constringit ad mille annos, quibus solutus, Gog, et Magog, id est, occultos et apertos hostes, in sanctos concitat. Sed Domini vindicta coercet illorum insolentiam. Aperiuntur libri, ex quibus judicantur mortui.
1. Deinde vidi angelum de caelo descendentem, clavem habentem tartari, et ingentem catenam in manu sua. 2. Is cepit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, eumque colligavit in mille annos: 3. Et in tartarum conjecit, conclusitque, et insuper obsignavit, ne deinceps gentes deciperet, donec peracti forent mille anni, post quos solvendus est ad exiguum tempus. 4. Tum sellas vidi, in quibus consessum est, illisque judicium datum est: itemque vidi animos decollatorum propter Jesu testimonium, propterque Dei sermonem: et qui neque bestiam, aut ejus imaginem venerati sunt, neque notam in suam frontem aut manum acceperunt. Ii revixerunt, et cum Christo mille annos regnarunt. 5. Reliqui mortuorum non revixerunt, donec transacti forent mille anni. Haec est prima resurrectio. 6. Felices, sanctique sunt, qui sunt primae resurrectionis compotes. In eos secunda mors potestatem non habet, quia erunt Dei et Christi sacerdotes, et cum eo regnabunt mille annos. 7. Peractis iis mille annis, solvetur Satanas ex suo carcere. 8. Et proficiscetur ad decipiendas gentes, quae quatuor terrae angulis continebuntur, Gogum et Magogum, ut eos ad bellum convocet, quorum tantus erit numerus, quantus est arenae maris. 9. Hi facta, quam late tellus patet, expeditione, sanctorum castra, et urbem amatam circumsederunt. Sed eos delapsus a Deo ignis de caelo confecit: 10. Et diabolus, qui eos decipiebat, dejectus est in igneum sulphureumque stagnum, ubi erat bellua, falsusque vates: cruciabunturque dies ac noctes in omnem perennitatem. 11. Item vidi solium album, ingens, et quemdam in eo sedentem, cujus ex conspectu terra caelumque fugit, nec ullo jam loco exstiterunt. 12. Vidi item mortuos, parvos juxta ac magnos, ante Deum adstantes: apertique sunt libri, et alius liber apertus, qui est vitae liber, et judicati sunt mortui ex librorum scriptis, pro suis factis: 13. Reddiditque mare suos mortuos, et mors et orcus mortuos reddidere suos: de quibus, ut erant cujusque facta, ita judicatum est. 14. Mors autem et orcus conjecti sunt in stagnum igneum. Haec est secunda mors. 15. Quod si quis in vitae libro scriptus inventus non est, is in igneum stagnum conjectus est.
Caput XXI
recensereNovam Jerusalem descendentem e caelo sponsam uxorem agni, ac illius structuram describit pretiosis lapidibus ornatam, cujus templum est agnus.
1. Vidi autem novum caelum, novamque terram, nam prius caelum, priorque terra perierat, nec usquam jam erat mare. 2. Ego Joannes vidi urbem sanctam, Hierosolymam novam, a Deo de caelo descendentem, paratam ut sponsam viro suo ornatam. 3. Audivique magnam vocem de caelo dicentem: ecce Dei apud homines tabernaculum, quid apud eos habitabit, et ipsi ejus populus erunt: et ipse Deus erit apud eos Deus eorum: 4. Abstergetque Deus omnem lacrimam ex eorum oculis, nec amplius mors erit, neque luctus, neque quiritatus, neque labor erit amplius, quod priora abierint. 5. Ego (inquit is, qui in solio sedebat) facturus sum omnia nova. Tum me adloquens: scribe, inquit, haec dicta, vera fidaque esse. 6. Tum mihi dixit: factum est. Ego sum α et ω, principium et finis: ego sitienti dabo de fonte aquae vitae, gratis. 7. Victor possidebit omnia, eique ego Deus ero, et ipse mihi filius erit. 8. Sed ignavos, et infideles, et exsecrabiles, et homicidas, et impudicos, et veneficos, et divicolas, et omnes mendaces, hos, inquam, sua sors manet in stagno, quod igni ardet, et sulphure, quae secunda mors est. 9. Tum venit ad me unus septem angelorum, qui septem phialas habebant, septem postremarum cladium plenas, qui me sic adlocutus est: ades, monstrabo tibi sponsam, agni uxorem. 10. Deinde me divino adflatu in magnum arduumque montem sustulit, et mihi monstravit urbem magnam, sanctam Hierosolymam, de caelo a Deo descendentem, divina gloria praeditam. 11. Ejus luminare simile erat lapidi pretiosissimo velut jaspidi crystallum imitanti, 12. Habebatque murum ingentem et altum, et portas duodecim, superque portis angelos totidem, et inscripta nomina, videlicet duodecim israëliticarum tribuum. 13. Ab oriente tres erant portae: a borea tres: ab austro tres: ab occidente tres. 14. Urbis murus habebat fundamenta duodecim, et in eis nomina duodecim apostolorum agni. 15. Qui autem mecum loquebatur, calamum habebat aureum, quo urbem ejusque portas et murum metiretur: 16. Cujus urbis is situs erat, ut esset quadrata, tanta longitudine, quanta latitudine. Hanc urbem calamo dimensus est ad stadiorum duodecim millia pari longitudine, et latitudine, ac altitudine. 17. Ejus murum centum quadraginta quatuor cubitis dimensus est, hominis, hoc est, angeli mensura. 18. Ejus muri structura erat ex jaspide: urbs ipsa ex auro puro, puri vitri similis. 19. Muri urbis fundamenta omnibus oranta gemmis. Primum fundamentum erat jaspis, alterum sapphirus, tertium calcedon, quartum smaragdus, 20. Quintum sardonix, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum berillus, nonum topazium, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus. 21. Duodecim portae duodecim erant uniones, ex singulis constantes. Urbis area erat aurum purum, pellucida ut vitrum. 22. In ea fanum non vidi: nam Dominus Deus omnipotens ejus fanum est, et agnus. 23. Urbs sole non eget, neque luna, qui in ea luceant: nam Dei splendor eam collustrat, ejusque lucerna agnus est. 24. Atque in ejus urbis lumine gentes servatorum ingredientur, in eamque conferent terrarum reges suam gloriam ac honorem: 25. Nec ejus portae claudentur interdiu (nam nox quidem ibi nulla erit) 26. Et in eam conferetur gentium gloria et honos: 27. Nec in eam intrabit quidquam profanum, quodve scelus committat, aut mendacium, sed dumtaxat scripti in agni libro vitae.
Caput XXII
recensereOstenditur aquae vivae fluvius, et arbor vitae. Sequitur prophetiae hujus conclusio, in qua Joannes ostendit verissima esse quae hic continentur. Et jam tertio repetit, dictata haec omnia ab eo esse, qui est Α et Ω.
1. Deinde mihi monstravit vitalis aquae purum fluvium, limpidum ut crystallum, ex Dei et agni solio manantem. 2. Et in medio ejus areae et fluvii hinc atque hinc vitae arborem, fructus duodecim parientem, singulis mensibus suum fructum edentem. Arboris folia ad gentium curationem pertinent: 3. In ea nec ulla deinceps erit devotio, et Dei agnique solium erit, eumque sui servi colent. 4. Et ejus faciem videbunt, et ejus nomen gestabunt in suis frontibus. 5. Nec erit ibi nox, nec lucerna, solisve lumine indigebunt, quippe quos collustrabit Dominus Deus, et regnabunt in omnia saecula. 6. Haec sunt (inquit me adloquens) certa veraque dicta; et Dominus, sanctorum vatum Deus, angelum suum misit ad monstrandum suis servis, quae brevi futura sunt. 7. Ego brevi venturus sum: felix, qui verbis pareat oraculi hujus libri. 8. Ego vero Joannes, qui haec et adspexi et audivi, quum audivissem adspexissemque, angelo, qui haec mihi monstrabat, ad pedes accidi, ut eum venerarer. 9. Sed ille: cave, ne facias, inquit: tuus enim conservus sum, tuorumque fratrum vatum, et eorum, qui istius libri dictis parent. Deum venerator. 10. Tum illud addidit: oraculi istius libri dicta ne obsignato: nam tempus in propinquo est. 11. Qui nocet, nocere pergat: et qui sordet, sordere pergat: et justus, justus esse pergat: et sanctus, sanctus esse pergat. 12. Equidem brevi venturus sum, meam mecum mercedem ferens, ut pro suo quemque facto remunerer. 13. Ego sum α et ω, principium et finis, primus et ultimus. 14. Beati, qui ejus praecepta obeunt, ut potestatem habeant in arborem vitae, et per portas intrent in urbem. 15. Foris quidem erunt canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et divicolae, et quisquis falsa amat atque facit. 16. Ego Jesus meum angelum misi, qui vobis haec super ecclesiis testaretur. Ego sum Davidis stirps atque genus, stella clara et matutina. 17. Et spiritus et sponsa dicunt, veni: et qui audit, dicat, veni: et qui sitit, veniat: et qui vult, sumat aquam vitae gratis. 18. Testificor autem omnibus oraculi hujus libri dicta audientibus, si quis ad haec addiderit, addet ei Deus clades in hoc libro scriptas. 19. Et si quis de verbis libri hujus oraculi ademerit, adimet Deus sortem ejus de libro vitae, deque sacra urbe, et scriptis in hoc libro. 20. Dicit, qui haec testatur: etiam, veniam brevi: Amen. Etiam veni, Domine Jesu. 21. Domini nostri Jesu Christi favor adsit vobis omnibus: Amen.