Benedictiones episcopales (Grimaldus Sangallensis)

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Benedictiones episcopales
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Benedictiones episcopales

Benedictiones episcopales (Grimaldus Sangallensis), J. P. Migne 121.0884A

JACOBI PAMELII MONITUM.

121.0857C| « Benedictionem episcopalem, inquit Radulphus Tungrensis, de Can. Observ., propos. ult., Martialis episcopus, apostolorum discipulus, ex magisterio apostolorum tradidit, Ambrosius dicere coepit, isque mos ex eo usquequaque convaluit. Apostolicus autem hanc tantum quae finita missa dicitur, dicit. » Pulchre profecto paucis his verbis integram rei seriem complexus est, divinorum officiorum indagator, si quis alius diligentissimus. Et vero primis illis saeculis usitatam hanc benedictionem comprobatur ex locis DD. Damaso, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, Carthaginensis concilii Patribus, Leone Magno et Agathensi concilio, mutuatis. Quorum loci 121.0858C| citati, uti recte interpretatur Micrologus, cap. 21, has benedictiones, sicuti et Toletano concilio statutum fuit, ante communionem ab episcopis olim factas indicant: quod etiamnum observari videmus ab episcopo Parisiensi, dum publicum missae sacrificium celebrat. Harum exemplar per anni circulum adjecisse se dicto prologo testatur Grimaldus. « Addidimus, inquit, etiam et benedictiones, ab episcopo super populum dicendas. » Quare et libro Sacramentorum ipsius eas subjecimus, in eorum gratiam apud quos adhuc viget hic benedictionum ritus, etsi jam inde ab aetate Radulphi Romae a summo pontifice non observatus.

BENEDICTIONES DE ADVENTU DOMINI. 121.0857D|

  Omnipotens Deus, cujus Unigeniti adventum et praeteritum creditis, et futurum exspectatis, ejusdem adventus vos illustratione sanctificet, et sua benedictione locupletet. Amen.

  In praesentis vitae stadio vos ab omni adversitate defendat, et se vobis in judicio placabilem ostendat. Amen.

  Quo a cunctis peccatorum contagiis liberati, illius tremendi examinis diem exspectetis interriti. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

  Benedictio Dei Patris + et Filii + et Spiritus sancti +, et pax Domini sit semper vobiscum. Amen.

  121.0858D| Item alia.

  Omnipotens Deus vos placido vultu respiciat, et in vos suae benedictionis donum infundat. Amen.

  Et qui hos dies incarnatione Unigeniti sui fecit solemnes, a cunctis praesentis et futurae vitae adversitatibus vos reddat indemnes. Amen.

  Et qui de adventu Redemptoris nostri secundum carnem devota mente laetamini, in secundo, cum in majestate sua venerit, praemiis aeternae vitae ditemini. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur.

  Benedictio Dei Patris.

  Item alia.

  Deus, cujus adventus incarnationis praeteritus creditur, et judicii venturus exspectatur, vos antequam veniat, expiet ab omni contagione delicti. Amen.

  121.0859A| Prius in vobis diluat omne quod illa futura examinatione puniturus est, ut cum justus advenerit judex, non in vobis inveniat quod condemnet. Amen.

  Quo veniente, non incurratis supplicium aeternum, sed donis remuneremini sempiternis. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur.

  Benedictio.

  Item alia.

  Deus, qui vos et prioris adventus gratia reparavit, et in secundo daturum se vobis regnum cum sanctis angelis repromisit, adventus sui vos illustratione sanctificet. Amen.

  Vincula vestra dissolvat antequam veniat, ut liberati a vinculis peccatorum, interriti tremendum ejus 121.0859B| exspectetis adventum. Amen.

  Et quem venisse in terris pro vestra salute creditis, venturumque ad judicium sustinetis, ejus adventus gloriam impavidi mereamini contueri.

  Quod ipse praestare dignetur.

  Benedictio.

BENEDICTIO PROXIMA DOMINICA NATIVITATI DOMINI.
  Excita, Domine, potentiam tuam, et veni ad salvationem populi tui, quem acquisisti sanguine tuo, ne in ejus perditione saevus ille exsultet inimicus, quem adventus tui potentia dudum liberasti per gratiam. Amen.

  Sit fortitudo dexterae tuae ad protectionem hujus familiae tuae, pro qua dignatus es hoc tempore carnem 121.0859C| induere virginalem. Amen.

  Ut dum infirmitatem nostram tua clementia non ignoras, omnem hanc Ecclesiam tuam tuae divinitatis clypeo protegas. Amen.

  Quod ipse praestare.

  Benedictio.

IN VIGILIA NATALIS DOMINI VEL THEOPHANIAE.
  Deus, qui Filii sui Domini nostri Jesu Christi humilitate jacentem mundum dignatus est erigere, suae vos benedictionis capaces dignetur efficere. Amen.

  Ut veterem deponentes Adam cum actibus suis illius conversatione vivatis, qui post Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Amen.

  Sicque ab eo hodie sanctificationem mereamini, 121.0859D| quatenus nativitatem Salvatoris die crastina celebraturi, convenientibus illi obsequiis existatis accepti. Amen.

  Quod ipse praestare.

  Benedictio.

B. IN NOCTE NATALIS DOMINI PRIMO GALLICIUM.
  Omnipotens Deus, qui incarnatione Unigeniti sui mundi tenebras effugavit, et ejus gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem irradiavit, effuget a vobis tenebras vitiorum, et irradiet corda vestra luce virtutum. Amen.

  Quique ejus sacratissimae nativitatis gaudium magnum pastoribus ab angelo voluit nuntiari, ipse super vos benedictionis suae gratissimum imbrem infundat, 121.0860A| atque ipso pastore vos ad aeternorum gaudiorum pascua aeterna perducat. Amen.

  Et qui per ejus incarnationem terrena coelestibus sociavit, aeternae pacis et bonae voluntatis nectare vos repleat, et coelestis militiae consortes efficiat. Amen.

  Quod ipse praestare

  Benedictio.

B. IN NOCTE NATALIS DOMINI, PRIMO MANE.
  Omnipotens Deus, qui omne genus humanum tenebris infidelitatis obcaecatum, visitatione verae lucis hodie illustravit, ipse vos intrinsecus et extrinsecus gratiae suae benedictione illuminet. Amen.

  Ut pannosis tenebrarum operibus abjectis, lucidis justitiae vestimentis adornati, decenter incedatis, 121.0860B| patrum videlicet exemplis calciati, castitate renes accincti, Christum induti, scuto fidei muniti, gladio sancti Spiritus armati, galea spei decorati, charitatis pallio cooperti. Amen.

  Quatenus hoc amictu per hostium cuneos illaesi transeuntes, et immunes, ad regem vestrum, quem in praesepio parvulum invenere pastores, in regnum coelorum perveniatis ovantes. Amen.

  Quod ipse praestare.

  Benedictio.

B. IN DIE NATALIS DOMINI.
  Benedicat vos omnipotens Deus, vestramque ad superna excitet intentionem, qui hanc sacratissimam diem nativitate Filii sui fecit esse solemnem. Amen.

  121.0860C| Et qui eum, qui panis est angelorum, in praesepi Ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium, ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum, et in futuro perducat ad satietatem [ al., societatem] aeternorum praemiorum. Amen.

  Quique ejus infantiam vilibus voluit indui pannis, ipse vos coelestium vestimentorum inducat ornamentis. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum.

B. IN NATALI S. STEPHANI.
  Deus, qui B. Stephanum protomartyrem coronavit, et confessione fidei, et agone martyrii, mentes vestras circumdet in praesenti saeculo corona justitiae, 121.0860D| et in futuro perducat vos ad coronam gloriae. Amen.

  Illius obtentu tribuat vobis Dei et proximi charitate semper exuberare, qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere. Amen.

  Quo ejus exemplo roborati, et intercessione muniti, ab eo quem ipse a dextris Dei vidit stantem, mereamini benedici. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre.

B. IN NATALI S. JOANNIS.
  Omnipotens Deus dignetur vobis per intercessionem B. Joannis apostoli et evangelistae benedicere, qui per eum arcana verbi sui voluit Ecclesiae revelare. Amen.

  121.0861A| Concedat vobis, ut quod ille Spiritus sancti munere afflatus vestris auribus infudit, ejusdem Spiritus dono capere mente valeatis. Amen.

  Quo, ejus documento de divinitate nostri Redemptoris edocti, et amando quod tradidit, et praedicando quod docuit, et exsequendo quod jussit, ad dona pervenire mereamini, quae idem Dominus noster Jesus Christus repromisit. Amen.

  Quod ipse praestare.

B. IN NATALI INNOCENTUM.
  Omnipotens Deus, pro cujus Unigeniti veneranda infantia, infantum innocentum catervas Herodis funesti peremit saevitia, suae vobis benedictionis tribuat dona gratissima. Amen.

  Et qui eis concessit ut unicum Filium ejus Dominum 121.0861B| nostrum non loquendo, sed moriendo confiterentur, concedat vobis ut fidem veram, quam lingua vestra fatetur, etiam mores probi, et vita inculpabilis fateatur. Amen.

  Quique eos primitivum fructum sanctae suae suscepit Ecclesiae, cum fructu bonorum operum vos faciat pervenire ad gaudia aeternae patriae. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur.

B. DOMINICA POST NATALE DOMINI.
  Deus, qui Unigenitum suum misit ut mundum salvaret, ejusdem salutis vos participes efficiat, et in ea perseverabiles reddat. Amen.

  Iram, quae super infideles manet, a vobis amoveat, et ab ea vos in perpetuum liberos efficiat. Amen.

  121.0861C| Spiritum Filii sui vobis attribuat, ejusque donis vos affatim exuberare concedat. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur.

B. IN OCTAVA DOMINI.
  Omnipotens Deus, cujus Unigenitus hodierna die, ne legem solveret, quam adimplere venerat, corporalem suscepit circumcisionem, spiritali circumcisione mentes vestras ab omnibus vitiorum incentivis expurget, et suam in vos infundat benedictionem. Amen.

  Et qui legem per Moysen dedit, ut per mediatorem nostrum benedictionem daret, exuat vos mortificatione vitiorum, et faciat perseverare in novitate virtutum. Amen.

  121.0861D| Quo sic in senarii numeri perfectione in hoc saeculo vivatis, et in septenario inter beatorum spirituum agmina requiescatis, quatenus in octavo resurrectione renovati, jubilaei remissione ditati, ad gaudia sine fine mansura perveniatis.

  Quod ipse praestare dignetur.

B. IN THEOPHANIA.
  Deus lumen verum, qui Unigenitum suum hodierna die, stella duce, gentibus voluit revelare, sua vos dignetur benedictione ditare. Amen.

  Quo, exemplo magorum, mystica Domino Jesu Christo munera offerentes, spreto antiquo hoste, spretisque contagiis vitiorum, ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum. Amen.

  121.0862A| Detque vobis veram mentium innocentiam, qui super Unigenitum suum Spiritum sanctum demonstrari voluit per columbam; eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intelligenda divinae legis arcana, qua in Cana Galilaeae lympha in vinum conversa est. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur.

B. IN OCTAVA THEOPHANIAE.
  Deum mirabilium et virtutum auctorem supplices exoramus, ut qui se tunc mundi lumen stellae prodidit lumine, et ad quem claritate sideris magi pervenerunt orandum, ipse ignoscendo se vobis concedat agnoscendum. Amen.

  Et qui dignatus est hodie ad Jordanis fontem, fons aquae vivae descendere, ut per lavacrum sancti 121.0862B| corporis ipsas aquas dilueret, ipse vos interius et exterius ab omni crimine clementer expurget. Amen.

  Quique rursus hac eadem die, in Cana Galilaeae rogatus ad nuptiarum convivium, aquas viles praecipuum convertit in vinum, ipse vilitatem mortalium corporum vestrorum gloria resurrectionis absorberi faciat in aeternum. Amen.

  Quod ipse praestare, etc., cujus regnum.

B. DOMINICA I POST THEOPHANIAM.
  Deus qui Filii sui temporalem pueritiam fecit esse mirabilem, spiritu prudentiae corda vestra illustrare ac docere dignetur. Amen.

  Quique illum parentibus temporaliter subdi voluit, 121.0862C| ipse vos humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet. Amen.

  Et qui eum sapientia, aetate et gratia proficere tribuit, spiritalium vobis profectuum incrementa propitius largiatur. Amen.

  Quod ipse praestare.

B. DOMINICA II POST THEOPHANIAM.
  Deus, qui sua mirabili potestate aquam vertit in vinum, vos a vetustate subtractos in beatae vitae transferat novitatem. Amen.

  Et qui nuptiis interesse voluit, ut earum sua praesentia comprobaret bonum, ipse vobis castitatis et sobrietatis perpetuae conferat donum. Amen.

  Ipse vobis sanctarum intelligentiam Scripturarum 121.0862D| tribuat spiritalem qui aquas in vina vertendo, hoc ipsum voluit designare. Amen.

  Quod ipse praestare.

B. DOMINICA III POST THEOPHANIAM.
  Omnipotens Deus vos ab omnium peccatorum maculis emundet, qui leprosum supplicem tactu proprio dignatus est emundare. Amen.

  Quique centurionis servum non aspernatus est visitare, ipse cordium vestrorum hospitium dignetur misericorditer introire. Amen.

  Sicque vos fidei suae plenitudine informet, ut cum sanctis suis in coelorum regno accumbere contendat. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA IV POST THEOPHANIAM.
121.0863A|
  Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat, et perturbationum procellas miseratus excludat. Amen..

  Tentatoris fraudes atque molimina dissolvat, et vos adversus eum cautos atque invincibiles faciat. Amen.

  Continuae pacis vobis munera tribuat, et vos in portum tranquillitatis ac securitatis propitiatus constituat. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA V POST THEOPHANIAM.
  Deus, qui bonum semen in sua Ecclesia serere consuevit, in vobis illud conservare atque multiplicare nunquam desistat. Amen.

  121.0863B| Zizaniorum superseminatorem a vobis procul repellat, et sui verbi pabulo vos indesinenter reficiat. Amen.

  Quo, cum dies judicii advenerit, a reprobis separati, ad dexteram judicis sistamini, et in beatissimo ipsius regno collocemini. Amen.

  Quod ipse praestare.

B. DOMINICA VI POST THEOPHANIAM.
  Deus qui mare suis pedibus fecit esse calcabile, vobis quidquid est noxium, ipse substernat. Amen.

  Contrarios immundorum spirituum motus compescat, et vos in sua pace confirmet. Amen.

  Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet, et in littus beatae perennitatis perducat. Amen.

  Quod.

B. IN PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE.
121.0863C|
  Omnipotens Deus, qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit praesentari, benedictionis suae vos munere fultos, bonis operibus faciat exornari. Amen.

  Et qui eum, ut legem adimpleret, ministrum voluit effici legis, mentes vestras instruat legis suae spiritalibus documentis. Amen.

  Quo ei et pro turturibus, castitatis et charitatis munera offerre valeatis; et pro pullis columbarum, Spiritus sancti donis exuberetis. Amen.

  Quod ipse.

B. IN SEPTUAGESIMA.
  Ipse vos in Ecclesia sua fructificare faciat qui ad 121.0863D| excolendam vineam suam, mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios invitat. Amen.

  Quatenus inter primos operantes nec extremis invidentes, mercedem laborum vestrorum sine murmure et increpatione percipiatis. Amen.

  Ut cum his qui membris Christi minimis subvenire curarunt, in novissimo magni judicii die benedici atque in aeterna tabernacula introduci mereamini. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, cujus potestas nec initio, nec fine coangustatur, in saecula saeculorum. Amen.

B. IN SEXAGESIMA.
  Dator omnium bonorum Christus, bonum semen 121.0864A| in cordibus vestris seminare, et ad maturitatem congruam dignetur perducere. Amen.

  Quo nec a daemonibus comestum, nec duritia cordis arefactum, nec spinis suffocatum, centenarium possit reddere fructum. Amen.

  Quatenus in ultimo discrimine, quando multi pro crimine, uti zizania igni comburenda, tradentur, vobis manipulas frugum vestrarum portantibus, horrea coelorum aperiantur. Amen.

  Quod summa Trinitas praestare dignetur, quae quibuslibet foris impendentibus ministerium, ipsa sola intrinsecus dare potest incrementum, in saecula saeculorum. Amen.

B. IN QUINQUAGESIMA.
  Lumen indeficiens Deus, qui ad illuminationem 121.0864B| nostram lumen de se genitum in hunc mundum dirigere voluit incarnatum, ipse aperire dignetur oculos praecordiorum vestrorum. Amen.

  Quatenus ipsum sequentes, et alios ad laudem Dei accendatis et ipsi ad domum Dei aeternam in coelis perveniatis. Amen.

  In quam per ipsum et ostium et ostiarium introducti, divinis laudibus in saecula saeculorum permaneatis intenti. Amen.

  Quod ejus dignatione, fieri postulemus, qui quos ante saeculum praescivit et praedestinavit, et ante finem saeculi vocavit et justificavit, in fine saeculi glorificabit in saecula saeculorum. Amen.

B. DOMINICA I QUADRAGESIMAE.
  Benedicat vobis omnipotens Deus, qui quadragenarium 121.0864C| numerum in Moysi et Eliae, nec non Mediatoris nostri jejunio consecravit, comcedatque vobis ita transigere praesentis vitae dispensationem, ut accepto a patrefamilias remunerationis denario, perveniatis ad peccatorum omnium remissionem, et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem. Amen.

  Detque vobis spiritalium virtutum invictissima, [ al., invictricia] arma, quibus exemplo Domini devincere valeatis antiqui hostis sagacissima tentamenta. Amen.

  Quo non in solo pane, sed in omni verbo quod de ore ejus procedit, spiritalem sumentes alimoniam, per jejuniorum observationem, et caeterorum bonorum operum exhibitionem, percipere mereamini immarcescibilem 121.0864D| gloriae coronam. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA II QUADRAGESIMAE.
  Omnipotens Deus, jejunii caeterarumque virtutum dedicator atque amator, sua vos benedictione sanctificet. Amen.

  Accendat in vobis piae devotionis affectum, et praebeat supplicantibus suum benignus auditum. Amen.

  Quatenus mentes vestrae, sinceris purgatae jejuniis, bonorum omnium [ al., operum] exuberent incrementis. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA III QUADRAGESIMAE.
121.0865A|
  Omnipotens Deus jejuniorum vestrorum victimas clementer accipiat, et sua vos benedictione dignos efficiat. Amen.

  Mentes vestras ita parcimoniae bono contra vitia muniat, praeceptorum suorum doctrinis erudiat, charitatis dono repleat, ut vos in omnibus sibi placere concedat. Amen.

  Quatenus, praesentis Quadragesimae diebus devotissime celebratis, ad paschalia festa purificatis cordibus accedere valeatis. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA IV QUADRAGESIMAE.
  Deus qui vos ad praesentium quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere, ipse vos 121.0865B| sua miseratione dignetur benedicere. Amen.

  Abstinentiam vestram praeteritam acceptet, futuram ita sibi placitam reddat, ut sicut ab illicitis cibis, ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat. Amen.

  Quatenus de praeteritis et de futuris spiritalium charismatum frugibus ei grates persolventes, ad sanctum Pascha pervenire possitis indemnes. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA V QUADRAGESIMAE.
  Accendat in vobis Dominus vim sui amoris, et per jejuniorum observantiam, infundat in vobis donum suae benedictionis. Amen.

  Sic ei parcimoniae victimas offeratis, ut illi contriti 121.0865C| cordis, et humilitatis sacrificio placeatis. Amen.

  Quatenus oratio vestra, jejunii et eleemosynae alis subvecta, ita ad aures vestri conditoris ascendat, ut vos aeternae beatitudinis haeredes et supernorum civium consortes efficiat. Amen.

  Quod ipse.

B. DOM. INDULGENTIAE.
  Benedicat vobis omnipotens Deus, cui et jejuniorum maceratione et praesentium dierum observatione placere studetis. Amen.

  Concedatque vobis, ut sicut ei cum ramis palmarum caeterarumve frondium praesentari studuistis, ita cum palma victoriae et fructu bonorum operum ei post obitum apparere valeatis. Amen.

  Quique unigeniti Filii ejus passionem puro corde 121.0865D| creditis, mente devota venerari studetis, ad resurrectionis festa et vestrae remunerationis praemia, ipsius fulti munimine, veniatis. Amen.

  Quod ipse.

B. IN COENA DOMINI.
  Benedicat vobis omnipotens Deus, qui per Unigeniti sui passionem vetus pascha in novum voluit converti, concedatque vobis ut, expurgato veteris fermenti contagio, nova in vobis perseveret conspersio. Amen.

  Et qui ad celebrandam Redemptoris nostri coenam mente devota convenistis, aeternarum dapium vobiscum epulas reportetis. Amen.

  Ipsiusque opitulante clementia, mundemini a sordibus 121.0866A| peccatorum, qui ad insinuandum humilitatis exemplum, pedes voluit lavare discipulorum. Amen.

  Quod ipse.

B. DE PASSIONE DOMINI.
  Omnipotens Deus, qui Unigeniti sui passione tribuit vobis humilitatis exemplum, concedat vobis per eamdem humilitatem percipere suae benedictionis ineffabile donum. Amen.

  Ipsius resurrectionis percipiatis consortia, cujus patientiae veneramini documenta. Amen.

  Quo ab eo sempiternae vitae munus percipiatis, per cujus temporalem mortem, aeternam vos evadere creditis. Amen.

  Quod ipse praestare.

B. IN SABBATO SANCTO.
121.0866B|
  Deus qui de Ecclesiae suae utero intemerato novos populos producens, eam, virginitate manente, nova semper prole fecundat, fidei, spei et charitatis vos munere repleat, et suae in vos benedictionis dona infundat. Amen.

  Et qui hanc sacratissimam noctem Redemptoris nostri resurrectione voluit illustrare, mentes vestras peccatorum tenebris mundatas, virtutum copiis faciat coruscare. Amen.

  Quo eorum qui modo renati sunt, innocentiam imitari certetis, et vascula mentium vestrarum, exemplo praesentium luminum illustretis, ut cum bonorum operum lampadibus, ad hujus sponsi thalamum, 121.0866C| cujus resurrectionem celebratis, cum prudentibus virginibus intrare possitis. Amen.

  Quod ipse praestare.

B. IN DIE SANCTO PASCHAE.
  Benedicat vos omnipotens Deus, hodierna interveniente Paschali solemnitate, et ab omni, miseratus, dignetur defendere pravitate. Amen.

  Et qui ad aeternam vitam Unigeniti sui resurrectione vos reparat, in ipsius adventu immortalitatis vos gaudiis vestiat. Amen.

  Et qui, expletis jejuniorum sive passionis Dominicae diebus, paschalis festi gaudia celebratis, ad ea festa quae non sunt annua sed continua, ipso opitulante, exsultantibus animis veniatis. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, qui devicta morte, 121.0866D| Patri sanctoque Spiritui coaequalis, vivit et gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

B. IN OCTAVA PASCHAE.
  Deus, cujus unigenitus hodierna die discipulis suis, januis clausis, dignatus est apparere, suae vos benedictionis donis locupletare et coelestis vobis regni januas dignetur aperire. Amen.

  Ut qui ab eorum pectoribus attactu sui corporis vulnus amputavit dubietatis, concedat ut per fidem, qua eum resurrexisse creditis, omnium delictorum maculis careatis. Amen.

  Et qui eum cum Thoma Deum et Dominum creditis, et cernuis vocibus invocatis, ab eo et in hoc 121.0867A| saeculo a malis omnibus tueri, et in futuro sanctorum coetibus ascisci valeatis. Amen.

  Quod ipse.

ITEM B. DE RESURRECTIONE DOMINI.
  Benedicat vos omnipotens Deus, qui vos gratuita miseratione creavit, et in resurrectione Unigeniti sui spem vobis resurgendi concessit. Amen.

  Resuscitet vos de vitiorum sepulcris, qui eum resuscitavit a mortuis. Amen.

  Ut cum eo sine fine feliciter vivatis, quem resurrexisse a mortuis veraciter creditis. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Deus, qui per resurrectionem Unigeniti sui vobis contulit et bonum redemptionis et decus adoptionis, 121.0867B| suae vobis conferat praemia benedictionis. Amen.

  Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis, eo largiente, consortes efficiamini aeternae haereditatis. Amen.

  Et qui consurrexistis in baptismate credendo, adjungi mereamini in coelesti regione bene vivendo. Amen.

  Quod ipse.

  Item alia.

  Deus, qui pro vobis suscepit injuriam crucis, laetitia vos innovet suae resurrectionis. Amen.

  Et qui pendenti secum in cruce latroni remisit delictum, vos absolvat a cunctis nexibus peccatorum. Amen.

  Ut per redemptionis vestrae mysterium et digne conversemini in opere, et locupletius aeterna perfruamini 121.0867C| remuneratione. Amen.

  Quod ipse.

  Item alia.

  Deus qui vos lavit aqua sui lateris, et redemit effusione cruoris, ipse in vobis confirmet gratiam adeptae redemptionis. Amen.

  Per quem renati estis ex aqua et Spiritu sancto, ipse vos coelesti consociet regno. Amen.

  Quique dedit vobis initia sanctae fidei, ipse conferat et perfectionem operis, et plenitudinem charitatis. Amen.

  Quod ipse, etc., cujus.

  Item alia.

  Dominus Deus noster vos perducat ad arborem 121.0867D| vitae, qui eruit de lacu miseriae. Amen.

  Ipse vobis aperiat januam paradisi, qui confregit portas inferni. Amen.

  Ipse vos eruat a flagello, et in regnum suum perducat confidentes, qui pati dignatus est pro impiis innocens. Amen.

  Quod ipse, etc. qui cum Patre.

  Item alia.

  Omnipotentis Dei et Domini nostri benedictionibus repleamini, cujus estis sanguine pretioso redempti. Amen.

  Ejus vos indeficiens repleat gratia, cujus ineffabilis plasmavit potentia. Amen.

  Ut qui vobis in hoc mundo praestitit conditionem 121.0868A| nascendi, ipse in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi. Amen.

  Quod ipse, etc., qui cum Patre.

  Item alia.

  Deus qui, calcatis inferni legibus, captivitatem nostram, resoluta catenarum compage, dignatus est ad libertatis praemia revocare, ipse vobis praestet ita hanc vitam transigere, ut in illam perpetuam, ipso duce, possitis intrare. Amen.

  Tantum praebeat vobis fervorem catholicae fidei, ut sancti adventus illius sitis exspectatione securi. Amen.

  Ut quicunque hic meruerunt purgari unda baptismi, ibi praesentari valeant pio judici candidati. Amen.

  121.0868B| Quod ipse, etc.

B. DE SANCTA CRUCE.
  Benedicat vos de coelis omnipotens Deus, qui per crucem et sanguinem passionis suae vos dignatus est redimere in terris. Amen.

  Ipse vos renovet a vetustate peccati, qui pro vobis dignatus est crucifigi; vosque ad coelestia suscitet, qui pro vobis inferos penetravit. Amen.

  Vitam suam vobis Dominus tribuat, qui mortem vestram suscepit et perdidit. Amen.

  Quod ipse, etc., cujus.

  Item alia.

  Benedicat vobis omnipotens Deus, qui per Unigeniti sui Jesu Christi Domini nostri passionem et crucis patibulum genus redemit humanum. Amen.

  121.0868C| Concedatque vobis ut cum omnibus sanctis quae sit ejusdem crucis longitudo, latitudo, sublimitas et profundum, mente devota comprehendere possitis. Amen.

  Quatenus vosmetipsos abnegando, crucemque gestando, ita in praesentis vitae stadio Redemptorem nostrum possitis sequi, ut ei inter choros angelorum post obitum mereamini ascisci. Amen.

  Quod ipse.

B. IN DIE ASCENSIONIS DOMINI.
  Benedicat vobis omnipotens Deus, cujus Unigenitus hodierna die coelorum alta penetravit, et vobis ubi ille est ascendendi aditum patefecit. Amen.

  Concedatque propitius ut sicut post resurrectionem suam discipulis visus est manifestus, ita vobis in judicium 121.0868D| veniens videatur placatus. Amen.

  Et quem consedere Patri in sua majestate creditis, vobiscum manere usque in finem saeculi secundum suam promissionem sentiatis. Amen.

  Quod ipse.

B. IN VIGILIA PENTECOSTES.
  Benedicat vobis omnipotens Deus, ob cujus Paracleti adventum mentes vestras jejunii observantia praeparatis, et praesentem diem solemnibus laudibus honoratis. Amen.

  Instar modo renatorum infantium talem innocentiam habeatis, ut templum sancti Spiritus, ipso tribuente. esse possitis. Amen.

  121.0969A| Atque idem Spiritus veritatis ita vos hodie sua habitatione dignos efficiat, ut cras vestris mentibus se, vobiscum perpetim habitaturus, infundat; et peracto praesentis vitae curriculo, vos ad coelestia regna perducat. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Filio unus Deus vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

  Item alia.

  Deus Pater omnipotens, qui, exaltato Christo Filio suo, discipulis ejus Spiritum paracletum, sicut promiserat, infudit, eodem vos purificari et consolari dignetur. Amen.

  Ut in vobis in hoc saeculo manens, vos in futuro ad visionem suam perducat. Amen.

  121.0969B| Ac ipsum Filium suum, quem impii in judicio in hominis visuri sunt forma, post judicium vobis in majestate sua conspicabilem reddat. Amen.

  Quod ipse.

B. IN DIE SANCTO PENTECOSTES.
  Deus, qui hodierna die discipulorum mentes Spiritus paracleti infusione dignatus est illustrare, faciat vos sua benedictione repleri, et ejusdem Spiritus donis exuberare. Amen.

  Ille ignis qui super discipulos apparuit, peccatorum vestrorum sordes expurget, et sui luminis infusione corda vestra perlustret. Amen.

  Quique dignatus est diversitatem linguarum in unius fidei confessione adunare, in eadem vos faciat 121.0969C| fide perseverare, et per hanc ad speciem [ al., specie suae celsitudinis] pervenire. Amen.

  Quod ipse.

  Item alia.

  Deus, qui apostolos, Christi Filii sui recessu quasi orphanos factos, hodie adventu Spiritus sancti reddidit consolatos, ipso vos semper inhabitante, ab omni malitia faciat alienos. Amen.

  Et qui eos charismate donavit omnium linguarum, vos ditet gratia cunctarum virtutum. Amen.

  Ut hic unanimes, uno ore honorificantes Deum, cum ipsis perveniatis ad regna coelorum. Amen.

  Quod ipse.

B. IN OCTAVA PENTECOSTES.
  121.0969D| Effundat super vos Dominus spiritum gratiae et precum, spiritum agnitionis et dilectionis suae, et sanctae spei. Amen.

  Requiescat super vos spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, repleatque vos spiritu timoris Domini. Amen.

  Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitet in vobis, ut immortalitatis ejus participatione per infinita saecula gaudeatis. Amen.

  Quod ipse.

  Item alia.

  Deus qui regeneravit vos ex aqua et Spiritu sancto, ipse vos in suo constituat regno. Amen.

  121.0870A| Ut invisibiliter eodem Spiritu instructi, Filii ejus fiatis adoptivi. Amen.

  Et a potestate tenebrarum recedentes, in conspectu ipsius perseveretis lucentes. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA I POST OCTAVAM PENTECOSTES.
  Charitate sua vos Dominus replere dignetur, ut beata vos haereditate muneretur. Amen.

  Quatenus per timorem ejus castum, gehennae evadentes tormentum, ad supernum gaudentes perveniatis paradisum. Amen.

  Ut inde conspectis malorum poenis quas ejus gratia evasistis, debitas ei gratiarum actiones in aevum persolvatis. Amen.

  Quod ipse.

DOMINICA II.
121.0870B|
  Deus Pater omnipotens, qui vos ad suam vocavit coenam, humiliter sibi obsequentes perducat ad illam. Amen.

  Ut infelicibus circa terrestria detentis, vos felices et expediti ad coelestia perveniatis. Amen.

  Nec in aliquo vestrum Deus inveniat quod expulsione sit dignum, sed quod praemium mereatur beatum. Amen.

  Quod ipse.

DOMINICA III.
  Omnipotens Deus, qui Unigenitum suum ad ovem direxit erroneam, per ipsum vos ad mansionem perducat supernam. Amen.

  Et interim vos a leonum et luporum defendat 121.0870C| insidiis, donec ad secura pascua conscendatis. Amen.

  Ut fiat de vobis gaudium in coelis, quod per fidem diabolum devicistis in terris. Amen.

  Quod ipse.

DOMINICA IV.
  Misericors Deus misericordes vos faciat, ut vobis misericordiam dignanter impendat. Amen.

  Et ita vos doceat judicare, ne merito vos debeat condemnare. Amen.

  Sed imitatores patientiae Christi effectos, in futura gloria constituat in aevum securos. Amen.

  Quod ipse.

  Obedientes vos Dominus praestet apostolicae doctrinae, 121.0870D| ut haeredes fiatis benedictionis aeternae. Amen.

  Et eorum precibus de profundo hujus mundi liberati, cum eis possessores gaudeatis regni superni. Amen.

  Ut cum animadversionem judicis pavescent mala facientes, oculi Domini demulceant vos exsultantes. Amen.

DOMINICA VI.
  Baptisma quod accepistis in Christo, ejus gratia conservetis illaesum in mundo. Amen.

  Ut in ipso commortui peccatis, in novitate vitae semper ambuletis. Amen.

  Et omni temeritate mentis et linguae sive operis 121.0871A| devitata, oblatio devotionis vestrae Deo Patri fiat accepta. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA VII.
  Ab omni peccato emundatos efficiat vos Dominus sanctificatos. Amen.

  Ut tales fructus afferatis, de quibus ipsi placere valeatis. Amen.

  Et hic spiritalibus cibis enutriti, ad coenam nuptiarum agni veniatis securi. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, qui veritas manens et vita, vobis dignatus est fieri via et esca: cujusque imperium sine fine permanet saecula saeculorum. Amen.

DOMINICA VIII.
  121.0871B| Ita vos Dominus omnipotens tribuat facta carnis mortificare, ut digni fiatis cum ipso regnare. Amen.

  Et hic ejus Spiritu justificati, in futuro appareatis Filii Dei. Amen.

  Ut falsis et malis merito damnatis, vos gratia Dei, ut sol splendeatis. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA IX.
  Ab omnibus concupiscentiis malis evacuatos vos Dominus restituat immaculatos. Amen.

  Et liberatos a tentationibus, praestet pollere virtutibus. Amen.

  Ut innocentia vitae et eleemosynarum largitate, perfruamini beata aeternitate. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA X.
121.0871C|
  A blasphematoribus Christi secernens vos Dominus, adnumeret suis fidelibus confessoribus. Amen.

  Ut multiplici sancti Spiritus dono ditati, in omnibus inveniamini bonis perfecti. Amen.

  Nec ejectionem de domo Dei mereamini aeterna, sed in saecula saeculorum habitetis in ea. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA XI.
  Per passionem Christi justificatos, per resurrectionem ejus vos Dominus reddat glorificatos. Amen.

  Ut gratia ipsius de indignis digni, et de minimis efficiamini magni. Amen.

  Nec tamen de sanctitate gloriantes, despiciatis aut condemnetis adhuc peccantes. Amen.

  121.0871D| Quod ipse p.

DOMINICA XII.
  Idoneos sibi vos Dominus faciat ministros munere sui Spiritus instructos.

  Ut auribus et ore Christo devoti, ejus fiatis praeconio digni. Amen.

  Quatenus ita vivatis ut ad laudem Dei et alios accendatis. Amen.

DOMINICA XIII.
  Qui vos promissionis patrum tribuit esse participes, eorum faciat esse cohaeredes. Amen.

  Ut qui in Adam de paradiso lugetis ejecti, per Christum gaudeatis reducti. Amen

  121.0872A| Et alios ipsius imitatione, vitae concilietis aeternae. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA XIV.
  Tribuat vobis Dominus carnis desideria conterere, ut spiritu possitis ambulare. Amen.

  Emundet vos a leprae interioris contagio, ut digni fiatis sanctorum consortio.

  Et hic mundatori vestro gratias agentes ad coelestem Hierusalem perveniatis ovantes. Amen.

  Quod ipse.

DOMINICA XV.
  Praestet vos Dominus superare cenodoxiam, ut veram pertingatis ad gloriam. Amen.

  Et hic seminantes justitiam, in futuro vitam metatis 121.0872B| aeternam. Amen.

  Et Creatori vestro devote servientes, cum ipso regnetis exsultantes. Amen.

DOMINICA XVI.
  In tribulatione vos faciat Dominus patientes, ut ejus fieri mereamini consortes. Amen.

  Et hic Christo per fidem in vobis habitante, ad videndam claritatem illius possitis intrare. Amen.

  Sejunctisque a vobis mortuorum bajulis, ipsum cum angelis sanctis collaudetis. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA XVII.
  In unitate spiritus faciat vos Dominus ambulare, ut cum illo mereamini regnare. Amen.

  Et baptisma servantes, Patri qui est supra omnia, 121.0872C| praesentemini laetantes. Amen.

  Et fictis debito rubore confusis, vos in aeterna gloria gaudeatis. Amen.

  Quod ipse p.

SABBATUM IN XII LECT.
  Dignos vos Deus efficiat suo sacerdotio, qui suo pro vobis non pepercit unigenito. Amen.

  Ut in sancta conversatione perseverantes, ad illum etiam convertatis errantes. Amen.

  Et pro sterilibus et incurvatis intercessores idonei fiatis. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA XVIII.
  Deus, qui ditavit vos in verbo et scientia, conservet 121.0872D| vos in vita immaculata. Amen.

  Ut in adventu Filii ejus pareatis sine crimine, cujus estis emundati cruore. Amen.

  Et impiis scabelli vice sub pedibus ejus positis, vos cum ipso sublimati consideatis. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA XIX.
  Renovet vos omnipotens Deus, ut nobis esse debeat placatus. Amen.

  Et depositis omnibus vitiis, in cunctis virtutibus fulgeatis. Amen.

  Atque hic proximorum onera portantes, cum ipsis ad coelum veniatis exsultantes. Amen.

  Quod ipse p

DOMINICA XX.
121.0873A|
  Concedat vobis omnipotens Dominus, ut hic caute ambulantes, ad regna coelorum perveniatis indemnes. Amen.

  Et sancti Spiritus pignore ditati, quondam appareatis corpus Filii Dei. Amen.

  Cum quo ad aeternas nuptias intrantes, sanctorum societate perfruamini gaudentes. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA XXI.
  Confortet vos Deus omnipotens ad bellandas, etc.

  Ut scuto fidei, galea spei, et charitatis cingulo muniti, placere valeatis summae Trinitati. Amen.

  Et per exempla credulitatis vestrae, et alii conversari discant honeste. Amen.

  121.0873B| Quod ipse p.

DOMINICA XXII.
  Auctor et incoeptor omnium bonorum, consortes efficiat vos felicium praemiorum. Amen.

  Et magis ac magis abundantes in sua scientia, in diem Christi perducat sine offensa. Amen.

  Insuper omnium debitorum contractus remittens, fidelibus servis adaequet miserescens. Amen.

  Quod ipse.

DOMINICA XXIII.
  Imitatores sanctorum faciat vos Dominus, ut vobis dignetur esse placatus. Amen.

  Et hic crucis Christi amici perseverantes, coelestis regni fiatis participes. Amen.

  Quatenus imagine sua in vobis agnita, gaudia vobis 121.0873C| tribuat infinita. Amen.

  Quod ipse p.

DOMINICA XXIV.
  Impleat vos Dominus agnitione voluntatis suae, ut haeredes esse mereamini vitae sempiternae. Amen.

  Et longanimitate patientiae vestrae, Deo nutriantur animae recte. Amen.

  Quinetiam vitiis languidi vel sceleribus mortui, visitatione sive tactu sanctitatis vestrae salvi inveniantur et vivi. Amen.

B. DOMINICA I POST PENTECOSTEN.
  Benedicat vobis Dominus nostri oris alloquio, et cor vestrum sinceri amoris copulet nexu perpetuo. Amen.

  121.0873D| Floreatis rerum praesentium copiis justitia acquisitis, gaudeatis perenniter fructibus sincerissimae charitatis. Amen.

  Tribuat vobis Dominus dona perennia, ut post tempora feliciter dilatata, percipiatis gaudia sempiterna. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA II POST PENTECOSTEN.
  Emundet Dominus conscientias vestras ab omni malitia, et repleat sanctificatione perpetua. Amen.

  Vota vestra clementer intendat, et peccata omnia propitiatus indulgeat. Amen.

  121.0874A| Quae pie optatis, miseratus attribuat; et quae pavescitis, pius propugnator procul repellat. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA III POST PENTECOSTEN.
  Amoveat a vobis Dominus totius maculas simultatis, et imbuat vos muneribus purae dilectionis. Amen.

  Subjuget a vobis reluctationem carnis et sanguinis, et opem conferat perpetuae castitatis. Amen.

  Atque vos in praesenti saeculo diligere faciat, quod a coelestis paradisi haereditate non dividat. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA IV POST PENTECOSTEN.
  Sanctificet vos Domini gratia, et ab omni malo custodiat. Amen.

  121.0874B| Arceat a vobis omne quod malum est, et spiritus vestros corporaque purificet. Amen.

  Alliget vos sibi vinculo charitatis, et pax ejus abundet in cordibus vestris. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA V POST PENTECOSTEN.
  Deus, qui est vita mortalium salusque peccatorum, auferat a vobis omnes maculas delictorum. Amen.

  Induat vos decore virtutum, sanctificet mentes, purificet voluntates, et donet vobis sanctorum consortium angelorum. Amen.

  Ut probabiles fide, et opere immaculati, perveniatis ad aeternam gaudiorum coelestium haereditatem. Amen.

  121.0874C| Quod ipse.

B. DOMINICA VI POST PENTECOSTEN.
  Gratia sua vos Dominus locupletet, et coelesti benedictione multiplicet. Amen.

  Ab omni vos adversitate defendat, et pia semper miseratione custodiat. Amen.

  Petitiones vestras placatus intendat, et culparum omnium vobis veniam clementer attribuat. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA VII POST PENTECOSTEN.
  Benedictio vos Domini comitetur ubique, sibique semper vos faciat adhaerere. Amen.

  Ipse vos sua benedictione salvificet, qui dignatus est plasmare potenter. Amen.

  121.0874D| Atque ita vos praestet feliciter vivere, ut coelestis beatitudinis efficiat cohaeredes. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA VIII POST PENTECOSTEN.
  Omnipotens Deus peccatorum vestrorum maculas expurget et sua vos benedictione illustret. Amen.

  Repleat vos spiritualium donis virtutum, et perseverare faciat in bonis propositum vestrum. Amen.

  Sicque humilitatem vestram benignus acceptet, ut suae vos pietatis remuneratione locupletet. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA IX. POST PENTECOSTEN.
121.0875A|
  Benedictionis Domini gratia vos semper protegat et ab omni malo defendat. Amen.

  Mundet vos ab omni crimine peccatorum, et sibimet placere faciat in aeternum. Amen.

  Ibique vobis Dominus placatus occurrat, et suae benedictionis opem dignanter attribuat. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA X. POST PENTECOSTEN.
  Omnipotens Dominus adaperiat cor vestrum in lege sua, et humiliet animas vestras ad capienda mandata coelestia. Amen.

  Quidquid vobis pro salute animarum vestrarum os mortalitatis nostrae enarrat, acceptum vobis pietas divina efficiat. Amen.

  121.0875B| Ut divinis sermonibus animati, cum eis qui pro vobis invigilant, ad aeternam beatitudinem mereamini pervenire illaesi. Amen.

  Quod ipse.

B. DOMINICA XI POST PENTECOSTEN.
  Concedat vobis Dominus praemium sincerissimae charitatis, ut cum omnibus semper in pace vivatis. Amen.

  Inimicorum omnium insidias superetis et praesentem vitam sincerissime peragatis. Amen.

  Sitis et jam a reatu conscientiae liberi, ut nihil metuatis in die judicii postfuturi. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI S. JOANNIS BAPTISTAE.
  Benedicat vobis omnipotens Deus B. Joannis Baptistae 121.0875C| intercessione, cujus hodie natalitia celebratis, concedatque ut cujus solemnia colitis, patrocinia sentiatis. Amen.

  Illius obtentu ab omnibus adversis tueamini, et bonis omnibus perfruamini, qui adventum Redemptoris mundi necdum natus agnovit, matris sterilitatem nascendo abstulit, patris linguam natus absolvit. Amen.

  Quatenus ipsius Agni, quem ille digito ostendit, cujus immolatione estis redempti, ita virtutum lanis vestiri, et innocentiam valeatis imitari, ut ei in aeternae patriae felicitate possitis adjungi. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.
  121.0875D| Benedicat vobis omnipotens Deus, qui vos beati Petri saluberrima confessione in ecclesiasticae fidei fundavit soliditate. Amen.

  Et quos beati Pauli sanctissima instruxit praedicatione, sua tueatur gratissima defensione. Amen.

  Quatenus Petrus clave, Paulus sermone, utrique intercessione, ad illam vos certent patriam introducere, ad quam illi, alter cruce, alter gladio, hodierna die pervenere. Amen.

  Quod ipse.

B. IN FESTIVITATE S. MARIAE.
  Deus, qui per beatae Mariae virginis partum genus 121.0876A| humanum dignatus es redimere, sua vos dignetur benedictione locupletare. Amen.

  Ejus semper et ubique patrocinia sentiatis, ex cujus intemerato utero auctorem vitae suscipere meruistis. Amen.

  Et qui ad ejus celebrandam festivitatem hodierna die devotis mentibus convenistis, spiritualium gaudiorum et aeternorum praemiorum vobiscum munera reportetis. Amen.

  Quod ipse.

B. DE MARTYRIO S. JOANNIS BAPTISTAE.
  Deus, qui vos B. Joannis Baptistae concedit solemnia frequentare, tribuat vobis et eadem devotis mentibus celebrare, et suae benedictionis dona percipere. Amen.

  121.0876B| Et qui pro legis ejus praeconio carceralibus est retrusus in tenebris, intercessione sua a tenebrosorum operum vos liberet incentivis. Amen.

  Et qui pro veritate, quae Deus est, caput non est cunctatus amittere, suo interventu ad caput vestrum, quod Christus est, faciat pervenire. Amen.

  Quod ipse.

B. IN COMMEMORATIONE OMNIUM SANCTORUM.
  Sanctae Dei genitricis Mariae, beatorumque spirituum atque omnium sanctorum suorum intercessionibus a periculis et reatibus eripiat, et protegat, et exuat vos Dominus. Amen.

  Quatenus quorum solemnia veneramini, fidem et actus devotius imitemini, ut praemiorum beatitudinem aeternaliter consequi mereamini. Amen.

  121.0876C| Quod quia condigna passione nemo meretur, ille cujus miseratio nulla fine concluditur, multiplicatis vobis intercessoribus largiatur. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

  Alia.

  Per intercessionem supernorum civium custodiat vos Dominus rector angelorum. Amen.

  Ut eorum tutela contra spiritales et carnales adversarios muniti, in numero filiorum Dei mereamini computari. Amen.

  Qui per omnimoda certaminum genera, ejus ineffabili gratia pervenerunt ad coelestia regna. Amen.

  121.0876D| Quod ipse.

  Alia.

  Auctor et remunerator omnium bonorum, tribuat vobis societatem sanctorum suorum. Amen.

  Qui vel bene creati in ejus amore perstiterunt vel culpa sua prolapsi, illius inaestimabili pietate surrexerunt. Amen.

  Ut imitatione perfectorum Christicolarum, cohaeredes fiatis coelestium virtutum. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Benedictionis suae vos Dominus omnipotens jugiter 121.0877A| rore perfundat, atque uberrimis gratiae suae donis locupletet. Amen.

  Faciat quoque vos omnium simul sanctorum suorum semper intentos doctrinis, et infixos exemplis, nec non et ipsorum continuis tutos esse suffragiis. Amen.

  Ut quorum hodie annua solemniter devotis mentibus festa celebratis in terris, eorumdem perpetuis mereamini collegiis inseparabiliter adunari in coelis Amen.

  Quod ipse.

  Item alia.

  Omnipotens Deus, qui omnia pariter complectitur, cursum vitae vestrae propitius moderetur. Amen.

  Ut ad beatorum spirituum stabilitatem per mandatorum 121.0877B| ipsius perveniatis observationem. Amen.

  Quique sanctos suos martyrio fecit idoneos regno coelorum, vos paupertate spiritus faciat consortes eorum. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI UNIUS APOSTOLI.
  Deus, qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis, benedicere vos dignetur beati apostoli sui N. intercedentibus meritis. Amen.

  Defendatque vos a cunctis adversis, apostolicis praesidiis, qui vos eorum voluit ornari et munerari exemplis et documentis. Amen.

  Quo per eorum intercessionem perveniatis ad aeternae patriae haereditatem, per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem. Amen.

  121.0877C| Quod ipse.

B. IN NATALI UNIUS MARTYRIS.
  Beati martyris sui N. intercessione vos Dominus benedicat et ab omni malo defendat. Amen.

  Extendat in vos dexteram suae propitiationis, qui eum suscepit per supplicia passionis. Amen.

  Quo ejus in coelo mereamini habere consortium, cujus devotis mentibus in terra celebratis triumphum. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI PLURIMORUM MARTYRUM.
  Benedicat vos Dominus beatorum martyrum suorum suffragiis, et liberet ab adversitatibus cunctis. Amen.

  121.0877D| Commendet vos intercessio gloriosa, quorum in conspectu ejus est mors pretiosa. Amen.

  Ut sicut illi per diversa genera tormentorum coelestis regni sunt sortiti haereditatem, ita vos eorum mereamini consortium per operum exhibitionem. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI UNIUS CONFESSORIS.
  Omnipotens Deus det vobis copiam suae benedictionis, qui beatum N. sibi adscivit virtute confessionis. Amen.

  Et qui illum fecit coruscare miraculis, vos exornet bonorum operum incrementis. Amen.

  Quo ejus exemplis eruditi et intercessione muniti, 121.0878A| cujus depositionis diem celebratis, illi possitis in coelesti regione adjungi. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI PLURIMORUM CONFESSORUM.
  Sanctorum confessorum suorum N. meritis vos Dominus faciat benedici, et contra adversa omnia eorum intercessione muniri. Amen.

  Eorum vos efficiat suffragio felices, quorum festivitatis diem celebratis ovantes. Amen.

  Quo eorum imitantes exempla, ad coelestia pervenire possitis promissa. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI UNIUS VIRGINIS.
  Benedicat vobis Dominus qui beatae virgini N. concessit et decorem virginitatis, et gloriam passionis. 121.0878B| Amen.

  Et cujus opitulatione illa meruit et sexus fragilitatem, et persequentium rabiem devincere, vos possitis et vestrorum corporum illecebras, et antiqui hostis machinamenta superare. Amen.

  Quo sicut illa sexu fragili virile nisa est certamen adire, et post certamen de hostibus triumphare, ita vos in hac mortalitate viventes, valeatis et antiquum hostem devincere, et ad regna coelestia pervenire. Amen.

  Quod ipse.

B. IN NATALI PLURIMORUM VIRGINUM.
  Omnipotens Dominus, intercedentibus sanctis virginibus suis, vos dignetur benedicere, qui de antiquo 121.0878C| hoste non solum per vivos, verum etiam per feminas voluit triumphare. Amen.

  Et qui illis voluit centesimi fructus donum decore virginatis et agone martyrii conferre, vos dignetur et vitiorum squaloribus expurgare, et virtutum lampadibus exornare. Amen.

  Quatenus virtutum oleo, ita pectorum vestrorum lampades possint repleri, ut cum eis coelestis sponsi thalamum valeatis ingredi. Amen.

  Quod ipse.

B. DE SANCTA TRINITATE.
  Deus, ex quo sunt omnia, inspiret vobis desideria justa. Amen.

  Deus, per quem sunt omnia, ingredi vos faciat per sua mandata. Amen.

  121.0878D| Deus, in quo sunt omnia, sanctificet vos tuitione sua. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, qui, trinus et unus, cuncta bona inchoat, perficit et conservat, et conservata sine fine remunerat in saecula saeculorum. Amen.

  Item alia.

  Benedicat vos Deus Pater, ex quo omnia; benedicat vos Deus Filius, per quem omnia; benedicat Deus Spiritus sanctus, in quo omnia. Amen.

  Benedicat vos trinus et unus Deus omni benedictione coelesti, sanctosque et puros efficiat in conspectu suo. Amen.

  121.0879A| Superabundent in vos divitiae gloriae ejus, vosque verbo veritatis instruat, Evangelio salutis erudiat, omniumque sanctorum charitate locupletet. Amen.

  Quod ipse, etc., qui trinus.

BENEDICTIONES QUOTIDIANIS DIEBUS DICENDAE.
  Benedicat vobis Dominus, et custodiat vos. Amen.

  Illuminet faciem suam super vos, et misereatur vestri. Amen.

  Convertat vultum suum ad vos, et donet vobis pacem. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat, et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Amen.

  Catholicae fidei vos documentis enutriat, et in 121.0879B| sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen.

  Gressus vestros ab errore convertat, et viam vobis pacis et charitatis ostendat. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Inclinet Dominus aurem suam ad preces vestrae humilitatis, et det vobis gratiam suae benedictionis, et praemium sempiternae salutis. Amen.

  Semper et ubique Dominum propitium habeatis, et in ejus laudibus exsultetis. Amen.

  Omnium peccatorum vestrorum vincula solvat, et ad gloriam sempiternam vos pervenire faciat. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  121.0879C| Devotionem vestram Dominus dignanter intendat, et suae vobis benedictionis donum concedat. Amen.

  Talique vos in praesenti saeculo subsidio muniat, ut paradisi vos in futuro habitatores efficiat. Amen.

  Sicque corda vestra sanctificando benedicat, et benedicendo sanctificet, ut vobiscum, imo in vobis, eum jugiter habitare delectet. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Det vobis Dominus munus suae benedictionis, et repleat vos Spiritu veritatis et pacis. Amen.

  Quatenus sic per viam salutis devota mente curratis ut subripientium delictorum laqueos salubriter evadatis. Amen.

  Sicque efficiamini in ejus supplicatione devoti, et 121.0879D| in mutua dilectione sinceri, ut ad coeleste regnum pervenire possitis securi. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Concedat vobis Deus omnipotens munus suae benedictionis, qui vestrae est conscius infirmitatis. Amen.

  Et qui vobis supplicandi tribuit affectum, tribuat consolationis auxilium. Amen.

  Ut ab eo et praesentis et futurae vitae subsidia capiatis, cujus vos bonitate creatos esse creditis. Amen.

  Alia.

  Omnipotens Deus coelesti vos protectione circumdet, 121.0880A| et suae benedictionis dono locupletet. Amen.

  Concedatque vobis ut qui in sola spe gratiae coelestis innitimini, coelesti etiam protectione muniamini. Amen.

  Quatenus et in praesenti saeculo mortalis vitae solatia capiatis, et sempiterna gaudia comprehendere valeatis. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Omnipotens Deus dexterae suae perpetuo vos circumdet auxilio, et benedictionum suarum repleat dono. Amen.

  Ab omni vos pravitate defendat, et donis coelestibus exuberare concedat. Amen.

  Quo corpore mundati ac mente, talem ei exhibeatis 121.0880B| servitutem, per quam suam consequi valeatis propitiationem. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Purificet omnipotens Deus vestrorum cordium arcana, et benedictionis suae vobis tribuat incrementa. Amen.

  Ab omnibus vitae praesentis periculis exuamini, et virtutum spiritalium ornamentis induamini. Amen.

  Quo illius adjutorio fulti, sic ei serviatis in terris, ut ei conjungi valeatis in coelis. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Omnipotens Deus universa a vobis adversa excludat, et suae super vos benedictionis dona propitiatus 121.0880C| infundat. Amen.

  Corda vestra efficiat sacris intenta doctrinis, quo possint repleri beneficiis sempiternis. Amen.

  Quatenus exsequenda intelligentes, et intellecta exsequentes, et inter adversa mundi inveniamini indemnes, et beatorum spirituum efficiamini cohaeredes. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Omnipotens Deus dies vestros in sua pace disponat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen.

  Ab omnibus vos perturbationibus liberet, et mentes vestras in suae pacis tranquillitate consolidet. Amen.

  Quatenus spei, fidei et charitatis gemmis ornati et 121.0880D| praesentem vitam transigatis illaesi, et ad aeternam perveniatis securi. Amen.

  Quod ipse.

B. IN SYNODO.
  Dominus messis et corporalis et spiritalis det vobis incrementa gratiae sacerdotalis. Amen.

  Ut manu et lingua pauperes Christi recreantes, cum istis fiatis ovantes. Amen.

  Et ad dexteram constituti participium percipiatis agni Dei. Amen.

  Quod ejus dignatione fieri postulemus, qui quos ante saeculum praescivit et praedestinavit, et ante finem saeculi vocavit et justificavit, in fine saeculi glorificabit. Amen.

  121.0881A| Alia.

  Cautos vos Dominus faciat contra peccata, a vobis vel a fratribus vestris admissa. Amen.

  Ut illa non negligatis, sed studiose curare curetis. Amen.

  Quatenus de lucro fraterno exsultetis cum Patre sempiterno. Amen.

  Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet.

  Item alia.

  Qui dispersos Israel congregat, ipse vos hic et ubique custodiat. Amen.

  Et non solum vos custodiat, sed et ovium suarum idoneos custodes efficiat. Amen.

  Ut cum summo pastore Christo de gregum suorum 121.0881B| pastione gaudeatis in coelo. Amen.

  Quod ipse, etc., qui cum Patre.

B. SUPER REGEM TEMPORE SYNODI.
  Benedicat tibi Dominus custodiatque te, et sicut te voluit super populum suum constituere regem, ita et in praesenti saeculo felicem, et aeternae felicitatis tribuat esse consortem. Amen.

  Clerum ac populum quem sua voluit opitulatione tua sanctione congregari, sua dispensatione, et tua administratione per diuturna tempora faciat feliciter gubernari. Amen.

  Quatenus divinis monitis parentes, adversitatibus omnibus carentes, bonis omnibus exuberantes, tuo ministerio fideli amore obsequentes, et in praesenti saeculo pacis tranquillitate fruantur, et tecum aeternorum 121.0881C| civium consortio potiri mereantur. Amen.

  Quod ipse.

  Alia.

  Omnipotens Deus qui te populi sui voluit esse rectorem, ipse te coelesti benedictione sanctificans, aeterni regni faciat esse consortem. Amen.

  Concedatque tibi contra omnes fidei Christianae hostes visibiles atque invisibiles victoriam triumphalem, et pacis et quietis ecclesiasticae felicissimum te fieri longe lateque fundatorem. Amen.

  Quatenus te gubernacula regni tenente, populus tibi subjectus, Christianae religionis jura custodiens, undique tutus, pace tranquilla perfruatur, et te concilio regum beatorum collocato, aeterna felicitate ibidem tecum pariter gaudere mereatur. Amen.

  121.0881D| Quod ipse.

B. IN ORDINATIONE EPISCOPI.
  Omnipotens Deus, qui in populo suo ministerio utitur sacerdotum, conferat vobis suae propitiationis et benedictionis donum. Amen.

  Quique me indignum, nullis existentibus meritis, sed gratuita sua pietate huic Ecclesiae praeesse voluit, suffragiis sanctorum suorum me ab omnibus vinculis peccatorum absolvat, sanctisque suis altaribus strenuum dignumque ministrum efficiat. Amen.

  Quatenus per exempla sanctorum sacerdotum, qui in hac sede et in hoc ministerio ei placuerunt gradientes, gregemque commissum secundum suam voluntatem, 121.0882A| eo opitulante, regentes, ab omnium pastorum pastore Christo Domino praemia sanctis promissa una cum subditis percipere, et in electorum numero mereamur adjungi. Amen.

  Quod ejus dignatione fieri postulemus.

B. IN ANNIVERSARIO PONTIFICIS.
  Deus qui populis suis indulgendo consulit, et amore dominatur, det spiritum sapientiae quibus tradidit regimen disciplinae, ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. Amen.

  Et qui dierum nostrorum numerum temporumque mensuras majestatis suae potestate dispensat, propitius ad humilitatis nostrae respiciat servitutem, et pacis suae abundantiam temporibus nostris praetendat 121.0882B| et conservet. Amen.

  Collatis quoque in me per gratiam suam propitietur muneribus, et quem fecit gradu episcopali sublimem, faciat operum perfectione sibi placabilem, atque in illum affectum dirigat cor plebis et praesulis, ut nec pastori obedientia gregis, nec gregi unquam desit cura pastoris. Amen.

  Quod summa Trinitas praestare dignetur.

B. PRO ITER AGENTIBUS.
  Dirigat iter vestrum Dominus in beneplacito suo, vobisque inseparabiliter benignissimus custos inhaereat. Amen.

  Ducem vobis archangelum Raphaelem adhibeat, et omnem a vobis incommoditatem atque contrarietatem propitiatus amoveat. Amen.

  121.0882C| Desideriorum vestrorum pia vota clementer impleat, ut et hic bona consequi, et ad aeternam beatitudinem pervenire feliciter mereamini. Amen.

  Quod ipse.

B. IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
  Omnipotens Deus qui vos hodierna die ad dedicationem istius aulae dignatus est adunare, ipse vos coelesti benedictione dignetur locupletare. Amen.

  Quod ipse.

  Concedatque vobis fieri templum suum et habitaculum Spiritus sancti, qui proprium Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum pro vobis elegit immolari. Amen.

  Quatenus mente et corpore purificati, habitatorem 121.0882D| Deum in vobismetipsis semper habere possitis, et aeternae beatitudinis haereditatem cum sanctis et electis possidere valeatis. Amen.

  Quod ipse.

B. IN DEDICATIONE VIOLATAE ECCLESIAE.
  Benedicat et custodiat vos omnipotens Dominus, domumque hanc sui sancti muneris praesentia illustret, atque suae pietatis oculos super eam die ac nocte dignetur aperire. Amen.

  Concedatque propitius ut omnes qui ad dedicationem hujus basilicae devote convenistis, intervenientibus omnibus sanctis, veniam hic peccatorum vestrorum accipere mereamini. Amen.

  Quatenus gratia Dei vos ipsi templum sancti Spiritus 121.0883A| efficiamini, et in ipso Deo jugiter delectemini habitare. Amen.

  Quod ipse.

B. IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS ECCLESIAE.
  Omnipotens Deus, qui vos annua hujus templi dedicatione dignatus est laetificare, ipse vos aeterna benedictione dignetur sanctificare. Amen.

  Concedatque vos mente et corpore castificatos, fieri proprium templum et habitaculum Spiritus sancti sempiternum. Amen.

  Quatenus tali habitatore gaudentes, et Spiritu sancto ferventes, inter mundana discrimina semper coelestia desideretis, et ad haec quandoque possidenda pervenire possitis. Amen.

  Quod ipse.

B. IN TRIDUANO JEJUNIO.
121.0883B|
  Die primo.

  Deus, qui operatur in sanctis suis et velle et perficere pro bona voluntate, devotionem vestram ad exsequendam salutaris abstinentiae medicinam sua excitet miseratione et corroboret benedictione. Amen.

  Quique castigat omnem filium quem recipit, non vos patiatur in flagellis quae meremur impatientiae vitio titubare, sed ad suam faciat pietatem humili supplicatione confugere. Amen.

  Et qui fragilitatem humanae mutabilitatis, utpote creator, agnoscit, auxilium suum bonis inchoationibus vestris accommodet, ut ipso duce, quo incitatore, 121.0883C| quae ad veram salutem pertinent, peragatis. Amen.

  Quod ipse.

  121.0884A| Die secundo.

  Omnipotens Deus, qui Ninivitarum culpas ita ferire disposuit, ut potius eligeret misereri conversis, vos benedictione sua ditatos, digne faciat poenitere quod male gessistis, et largiatur praemia quae pie desideratis. Amen.

  Concedatque humilitati vestrae ut ita corpora, amplectendo parcimoniam, ab epularum deliciis abstineant, quatenus mentes vestrae esurientes et sitientes justitiam, ab illecebris male blandientium jejunent vitiorum. Amen.

  Accedant corda vestra timore casto et amore perfecto, ut evadatis mala reis timenda et adipiscamini bona perennia beatis speranda. Amen.

  Quod ipse.

  121.0884B| Die tertio.

  Misericors et miserator Dominus, benignissimus humanae salutis amator, sua benedictione vos in bono confirmet, et ad aeternae beatitudinis perfectionem vota vestra perducat. Amen.

  Atque temporalium injurias afflictionum, quae pro excessibus vestris necessaria disciplinae emendationis provisione irrogat, ita modificet, ut et adversa per fortitudinem animi sufferre possitis, et prospera sine mentis enervatione in gratiarum actionem vertatis. Amen.

  Convertat luctum vestrum in gaudium spiritale, et ita vos in se credere, de se sperare, se amare concedat, ut specie acrae [ f. sacrae] atque aeternae visionis suae vos perfectione beatificet ac coronet. 121.0884C| Amen.

  Quod ipse.