EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Benedictiones
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 78


Benedictiones (Gregorius I), J. P. Migne

Benedictiones

(0601) (0601B)Benedictio in Annuntiatione sanctae Mariae.

Dominus Jesus Christus, qui in saeculorum fine processit ex Virgine, cor vestrum virginitatis incorruptae corona clarificet. Amen.

Et qui annuntiante angelo Virginis ingressus est uterum, ejus vos ministerii et instruat et muniat sacramento. Amen. Quique hodie Virginis Conceptionem devotissime celebratis, ad Nativitatem nostri Redemptoris exsultantibus animis et mundo corde perveniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio in Septuagesima.

Deus omnipotens, qui unicuique nostrum ita currere ut comprehendamus jussit per Apostolum suum, infundat cordibus vestris Paracletum Spiritum, quo et felicissimum valeatis consummare cursum, et in ejus vinea licet diversis vocationibus laborantes, promissae tamen ab eo mercedis mereamini recipere (0602B)nummum. Amen. Ejusdem sancti Spiritus illustrati gratia, vegetati clementia, taliter flagitia relinquatis, atque plangatis praeterita, devitetis praesentia, et dignius etiam consummetur sacratissimae Quadragesimae abstinentia ventura. Amen. Quatenus peragentes competenter ipsum tempus Quadragesimale, purificatis mentibus ab omni vitiorum labe, mereamini mundi venire ad celebrandum festum paschale. Amen.

Benedictio sanctae Eucharistiae.

Omnipotens Deus, opifex totius fabricae mundi, qui in principio condidit omnia opera sua perfectione senarii numeri, dignetur vobis per ineffabilem gratiam suam largiri, ut omni vitae vestrae tempore continua suae Benedictionis mereamini protectione muniri. Amen. Concedatque vobis illa opera per sex dierum curricula patrare, per quae in septimo tantam et talem gratiam ejus valeatis impetrare, ut et (0603A)ipsius possitis laudibus delectabiliter vacare, et sine crimine sincerissima devotione sacrosancto corpori et sanguini Domini ad remedium communicare. Amen. Quo spiritali alimonia recreati, ejus optabili custodia tutati, perpetualiter placeatis ei ab omni opere servili penitus liberati, et ab universo facinore pariter mundati. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio de Resurrectione.

Benedicat vos omnipotens Deus, qui vos gratuita miseratione creavit, et in Resurrectione unigeniti sui spem vobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet vos de vitiorum sepulcris, qui eum resuscitavit a mortuis. Amen. Ut cum eo sine fine feliciter vivatis, quem resurrexisse a mortuis veraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Alia. --Deus, qui per Resurrectionem Unigeniti sui vobis contulit et bonum Redemptionis, et decus adoptionis, suae vobis conferat praemia Benedictionis. (0603B)Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis, eo largiente consortes 622 efficiamini aeternae haereditatis. Amen. Et cui consurrexistis in baptismate credendo, adjungi mereamini in coelesti regione bene vivendo. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Benedictio in Nativitate sancti Joannis Baptistae.

Benedicat vos omnipotens Deus, qui Unigeniti Filii sui per beatum Joannem tandem nostri misertus nuntiavit in terris adventum. Amen. Ipse Spiritus sanctus qui eum replevit clausum in utero matris, et patris linguam solvit a vinculo, faciat vos sua Benedictione repleri, et spiritalibus donis abundanter exuberare. Amen. Ascendat vox deprecantis Praecursoris ad aures clementissimi Patris, qui mundi Redemptorem ante novit confiteri quam nasci, quique auctorem lavacri sacris manibus suis tinxit in fonte, maculas delictorum vestrorum clementer sua intercessione expurget, atque copiis virtutum fecundet. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

(0603C)Benedictio in Assumptione sanctae Mariae.

Deus, qui beatissimam virginem Mariam Domini nostri Jesu Christi gloriosissimam genitricem hodierna die ad coelos voluit evocare, et super choros angelorum sublimiter exaltare, suae vos Benedictionis gratia per intercessionem ejus et merita dignetur taliter ditare, qualiter a vitiis ad virtutes mereamini transmigrare. Amen. Concedatque vobis ex hoc saeculo sic fide vigere, spe gaudere, et charitate pollere, castitatis jugiter eminentia fulgere, et humilitatis etiam excellentia splendere, quo ipsi per omnia bonis operibus adornati valeatis placere. Amen. Faciatque vos omnia praeterita flagitia et facinora ita die noctuque gemitibus et fletibus expiare, praesentia et futura tam salubriter evitare, quatenus cum ipsa possitis aeternaliter in coelestibus emicare. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Item alia, de Adventu.

(0603D)Benedicat vos ineffabilis gratia et pietas Dei vivi, et annuat vobis per admirabilem et salutarem adventum Filii sui, ne sub dominatione peccati remaneatis, quod absit, captivi. Amen. Ab omni vos miseria tam potenter liberare, et in sua misericordia tam clementer dignetur perseveranterque confirmare, ut sibi vos faciat in praesenti saeculo taliter deservire, qualiter ad eum in futuro gaudentes mereamini pervenire. Amen. Quique pro nobis eumdem Unigenitum suum in Adventu primo voluit incarnari, ipse vos in secundo faciat ab injustorum consortio separari, et justorum commercio secum perenniter mansuros aggregari. Amen. Quod ipse praestare, dignetur, etc.

(0604A)Item alia. --Benedicat vobis Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, Salvatoris atque Redemptoris mundi, et ita vos benedicendo justificet atque sanctificet illustratione primi Adventus ejusdem unigeniti sui, ne in secundo coram ipso appareatis immundi. Amen. Fundet vos ejus gratia tam firmiter in humilitate vera, et solidet tam stabiliter in charitate sincera, quo taliter vobis displiceant ea quae sunt mundi, et placeant jugiter ea quae sunt Dei, ut in 623 coelesti beatitudine pariter cum sanctis cohaereatis. Amen. Quique pro salute servorum eumdem Filium suum tantum voluit humiliari, ut intra maternum uterum naturae nostrae in unitatem personae copulando dignaretur uniri, intra vos in hoc primo adventu splendore suae visitationis atque inhabitationis faciat illustrari, quatenus in secundo mereamini cum ipso perpetim gloriari. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Benedictio in nativitate unius apostoli.

(0604B)Deus, qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis, benedicere vos dignetur beati apostoli sui N. intercedentibus meritis. Amen. Defendatque vos a cunctis adversis, apostolicis praesidiis, qui vos eorum voluit ornari et muniri exemplis et documentis. Amen. Quo per eorum intercessionem perveniatis ad aeternae patriae haereditatem, per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

In anniversario dedicationis ecclesiae Benedictio.

Deus omnipotens, qui hoc sanctum templum suo gloriosissimo nomini in honore beati N. apostoli sui voluit dedicari, ipse vos precibus et meritis illius Benedictione sua justificari et illustratione visitationis atque inhabitationis suae faciat sanctificari. Amen. Quatenus qui fuistis aliquando sicut et caeteri, domicilia hostis antiqui, et sub ejus dominatione captivi, mereamini singuli gratissima fieri templa Dei vivi, per ejus gratiam effecti de servis filii adoptivi. Amen. (0604C)Quod ipse praestare dignetur, etc.

In anniversario consecrationis episcopi.

Omnipotens Deus, qui me, quamvis indignum, per immensam suae pietatis affluentiam, in numerum antistitum, ad ministrandum altari suo laudis hostias immolando dignatus est deputare, atque tam ad coelestis mensae sacramenta quam etiam ad perennis vitae alimenta populo suo eroganda destinare, ipse Benedictionis copia dignetur locupletare, et sanctificando gratia sancti Spiritus corda vestra misericorditer vegetare. Amen. Dignetur etiam vos ab omnimoda nequitia clementer expiare, et in suae pietatis excellentia potenter confirmare. Amen. Concedat quoque vobis de malis ab bona, et de bonis ad meliora quotidie proficiendo transmigrare, et post hujus terminum vitae ad aeternorum gaudia praemiorum feliciter transmigrare. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

(0604D)Benedictio quotidianis diebus.

Benedicat vobis Dominus, et custodiat vos. Amen. Illuminet faciem suam super vos, et misereatur vestri. Amen. Convertat vultum suum ad vos, et donet vobis pacem. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Item alia. --Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat, et sensum in vobis sapientiae salutaris infundat. Amen. Catholicae fidei vos documentis enutriat, et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Amen. Gressus vestros ab errore convertat, et viam vobis pacis et charitatis ostendat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

(0605A)Alia. --Inclinet Dominus aurem suam ad preces vestrae humilitatis, et det gratiam vobis suae Benedictionis, et praemium sempiternae salutis. Amen. Semper et ubique Dominum propitium habeatis, et in ejus laudibus exsultetis. Amen. Omnium peccatorum vestrorum vincula solvat, et ad gloriam sempiternam pervenire vos faciat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

624 Alia. --Multiplicet in vobis Dominus copiam suae benedictionis, et confirmet vos in spe regni coelestis. Amen. Actus vestros corrigat, vitam emendet, mores componat, et vos ad coelestis Paradisi haereditatem perducat. Amen. Talique intentione repleri valeatis, qua ei in perpetuum placeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Alia. --Devotionem vestram Dominus dignanter intendat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Talique vos in praesenti saeculo subsidio muniat, ut Paradisi vos in futuro habitatores efficiat. (0605B)Amen. Sicque corda vestra sanctificando benedicat, et benedicendo sanctificet, ut vobiscum, imo in vobis eum jugiter habitare delectet. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Alia. --Omnipotens Deus det vobis gratiam suae benedictionis, et repleat vos spiritu veritatis et pacis. Amen. Quatenus sic per viam salutis devota mente curratis, ut subrepentium delictorum laqueos salubriter evadatis. Amen. Sicque efficiamini in ejus supplicatione devoti, et in mutua dilectione sinceri, ut ad caeleste regnum pervenire possitis securi. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Alia. --Concedat vobis omnipotens Deus munus suae benedictionis, qui vestrae est conscius infirmitatis. Amen. Et qui vobis tribuit supplicandi affectum, tribuat consolationis auxilium. Amen. Ut ab eo et praesentis et futurae vitae subsidium capiatis, cujus (0606A)vos bonitate creatos esse creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Item alia. --Omnipotens Deus, dextrae suae perpetuo vos circumdet auxilio, et benedictionum suarum repleat dono. Amen. Ab omni vos pravitate defendat, et donis caelestibus exuberare concedat. Amen. Quo, corpore mundati ac mente, talem ei exhibeatis servitutem, per quam suam consequi valeatis propitationem. Amen. Quod ipse praestare, etc.

Item alia. --Purificet omnipotens Deus vestrorum cordium arcana, et benedictionis suae vobis tribuat incrementa. Amen. Ab omnibus vitae praesentis periculis exuamini, et virtutum spiritalium ornamentis induamini. Amen. Quo illius adjutorio fulti sic ei serviatis in terris, ut ei conjungi valeatis in coelis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Item alia. --Omnipotens Deus universa a vobis adversa excludat, et suae super vos benedictionis (0606B)dona propitiatus infundat. Amen. Corda vestra efficiat sacris intenta doctrinis, quo possint repleri beneficiis sempiternis. Amen. Quatenus et exequenda intelligentes, et intellecta exequentes, et inter adversa mundi inveniamini indemnes, et beatorum Spirituum efficiamini cohaeredes. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.

Item alia. --Omnipotens Deus dies vestros in sua pace disponat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Ab omnibus vos perturbationibus liberet, et mentes vestras in suae pacis tranquillitate consolidet. Amen. Quatenus fidei, spei et charitatis gemmis adornati, et praesentem vitam transigatis illaesi, et ad aeternam perveniatis securi. Amen.

Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanent in saecula saeculorum. Amen.