Migne Patrologia Latina Tomus 138
Benedictio salis et aquae (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.BeSaEtA, cc_idno: 9592
SEQUITUR EXORCISMUS SALIS. 138.1039C|
¶
Exorcizo te creatura salis per Deum vivum, per 138.1039D| Deum sanctum, per Dominum totius creaturae, qui divina voce oris sui locutus est, ad discipulos suos dicens: Vos estis sal terrae, et qui per apostolum suum Paulum dignatus est dicere, Sit sermo vester sapientiae sale conditus, ut efficiaris sal exorcizatum, ad evacuandum et expellendum ab hoc ecclesiae signo inimicum, omnemque virtutem putredinis ejus et omnes qui ex te sumpserint, sint sanctificati animis, atque corporibus et ubicunque fueris aspersum, praestes omnibus remissionem peccatorum, sanitatem mentis, protectionem salutis. In nomine Domini nostri Ihu Xpi qui venturus est.
BENEDICTIO SALIS. 138.1040C|
Virtutis tuae fortitudinem deprecantes, Domine 138.1040D| sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui inter omnia necessaria quae per Ihm Xpm Dominum nostrum procreari jussisti, non minimam gratiam conferre dignatus es sali, ut ex illo possint universa condiri, quae hominibus ad escam per eumdem Filium tuum Dominum nostrum procreasti. Te supplices exoramus, ut hoc sal digneris aspicere, quatenus ex Majestatis tuae virtute contra omnes spiritus immundos vigorem possit accipere. Expellat ab hoc Ecclesiae signo, et ab omni loco ubi fuerit tua invocatione aspersum, quidquid potest esse pestiferum, et exhibeat plenum salutis effectum, deterreat omnia praestigia 138.1041A| vel portenta inimici et omnium monstrorum genera, longius faciat effugari. Gravedines omnes, phantasiasque compescat, et per signum crucis Filii tui Domini nostri Ihu Xpi tutelam fidelissimam desiderantibus praestet. Per eumdem.
EXORCISMUS AQUAE.
Discede immunde spiritus ab omnibus quibus fides nostra usura est religionis officii sacramentis. Nec praetendas culpam criminis, qui agnoscis potentiam salvatoris. Non est meriti confidentia sed praecepti, licet ipsa potestas mysterii . . . Te igitur per communem Dominum aquae creatura convenio, ut conservare motum sensibilitatis intelligens, subjici servicio quo placare Deum nitimur non recuses, omnem a te daemonum communionem, omne collegium 138.1041B| iniquitatis expurges, totam phantasmatis labem, capax Dominicae protectionis extermines, ut gratia sanctificationis adepta, tuo nostroque pariter creatori deserviens, omnem spirituum pravorum nequitiam ab hoc Ecclesiae dejicias, et in quocunque loco fueris aspersa, sanctae copiam benedictionis inducas. Praestante ipso Domino redemptore nostro Ihu Xpo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
BENEDICTIO AQUAE. Benedic Domine hanc aquam benedictione coelesti, et assistat super eam etc. ut in pontificalis de benedictione campanae.
Hic mittatur sal in aquam.
138.1041C| Fiat haec commixtio et consecratio salis et aquae in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Oratio post commixtionem.
Omnipotens aeterne Deus, qui nobis a te conditam creaturam aquae vividae distinxisti, ut liquorem simplicem ad lavacrum, salsam soliditatem praeberes ad condimentum, quatenus et sordida possent ablui, et fatua imbui, quo et noxia tollerentur et originalis corrigeretur error ad viam salutis. Te officii nostri functionem immeriti deprecemur, ut haec salis et aquae in tuo nomine facta permixtio, clementiae tuae dono sanctificetur, ad purificandum hoc ecclesiae signum, quodque ministerialiter baptismo commodum, culpae inimicum sapientiae aptum, errori praestas adversum, sancti Spiritus tui sanctificatione 138.1041D| reddas sanctificatum, nec ullo contagio reddatur inmundum, quod tua fieri credimus majestate beatum, sed ita per te plenum praebeat sanctificationis effectum, ut ubicunque invocato tuo nomine manu fuerit emissum, vel modo quolibet assumtum expulsis et explosis omnibus insidiis contrariae potestatis non solum diabolica machinamenta ex eodem loco fugata deficiant, sed etiam sanctorum angelorum 138.1042A| custodia semper inibi mansura consistat, te praestante omnipotente Deo, qui cum Filio tuo et Spiritu sancto regnas in saecula saeculorum, amen.
Post haec cantantur psalmi isti: Lauda anima mea Dominum. Laudate Dominum quoniam bonus. Lauda Hierusalem Dominum. Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum. Laudate Dominum in sanctis ejus. Qui dum cantantur lavet pontifex signum de aqua benedicta et sale benedicto cum oleo sancto cruces in eo faciendo et dicat hanc orationem: Deus qui per beatum Moysen legiferum tubas argenteas fieri praecepisti etc. ut in pontificali usque ad illa verba: Ante sanctae crucis in eo depictum vexillum. ubi haec oratio finitur, omissis illis, quae in pontificali adduntur. cui flectitur omne genu etc.
138.1042B| Tunc extergat illud cum linteo mundo et cantatur antiphona: Vox Domini super aquas, Deus Majestatis intonuit. Dominus super aquas multas. Psal. Vox Domini in virtute. usque ad finem psalmi cum Gloria.
Post haec tangat illud cum chrysmate a foris septies, intus quater et dicat hanc orationem: Omnipotens sempiterne Deus, qui ante arcam foederis, etc. ut in pontificali.
Tunc ponatur in incensorio ignis et thimiamatus et mirra, et erigatur signum super incensorium, ut totum illum fumum colligat et dicatur antiphona. Deus in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster. Viderunt te aquae Deus. usque ad finem psalmi cum Gloria.
Omnipotens Dominator Xpe, quo secundum assumtionem 138.1042C| carnis dormiente in navi, dum oborta tempestas maria conturbasset: te protinus excitato et imperante dissiluit. Tu necessitatibus populi tui, benignus succurre, tu hoc tintinnabulum sancti Spiritus rore perfunde, ut ante sonitum illius semper fugiat inimicus, invitetur ad fidem populus Xnus, hostilis terreatur exercitus, confortetur in Domino per eum populus evocatus, atque sicut per Davidicam cytharam delectatus desuper descendat Spiritus sanctus, atque ut Samuele crinigero agnum mactante in holocausto suo rex aeterni imperii fragore aurarum turbam repulit adversantem, ita dum hujus vasculi sonitus transit per nubila ecclesiae tuae conventus consoletur, manu serventur angelica fruges, credentium mentes et corpora salvet protectio 138.1042D| sempiterna. Per te Salvator mundi.
MAJOR BENEDICTIO AQUAE ET SALIS. (Ex Codice msc. Theol. Bibl. Caes. Vindob. saec. X, vel XI, n. 359, olim 351.) Deus in adjutorium meum intende, cum Gloria. A. Haec est generatio. Ps. Domini est terra. Afferte Domino. Ipsum. A. Secundum magnam misericordiam. Ps. Miserere mei Deus secundum. Deinde 138.1043A| letaniam. Kyrie eleison. Xpeeleison. Xpe audi nos. Sca Maria ora pro nobis. Deinde Dominus vobiscum. et cum spiritu tuo.
Or. Deus cujus antiqua miracula etiam in omni saeculo coruscare sentimus, dum quod uni populo persecutione Aegypti ad liberandum dexterae tuae potentia contulisti. Id in salutem gentium per aquae regenerationem operaris, praesta ut in Habrahae filios et in Hisraheliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo. Per Dnm.
Lectio Epistolae beati Pauli apost. ad Corinthios.
Fratres nolumus autem vos ignorare quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube, et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem 138.1043B| manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra, petra autem erat Christus. Or. Adjutor in oportun. V\. quoniam non in finem.
Secundum Mattheum.
In illo tempore dixit Jesus discipulis suis. Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux hujus mundi. Non potest civitas abscondi super montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra bona coram hominibus, ut videant bona vestra opera, et glorificent Patrem 138.1043C| vestrum, qui est in coelis.
BENEDICTIO AQUAE. Dominus vobiscum. Oremus.
Exorcizo te creatura aquae per Deum vivum, per Deum sanctum, per Deum totius creaturae, ut te mundam exhibeas contra omnem morbum, atque insidias inimici, ut ubicunque aspersa fueris, sit propitio Deo domus ipsa defensa, sicut defensae fuerunt domus Hebraeorum per signum sanguinis agni. Sic defendantur Domine domus famulorum famularumque tuarum per aspersionem hujus aquae. In ipsius nomine te exorcizo aqua, qui verbo suo fontes emanare praecepit. In ipsius nomine te exorcizo, qui filios Israel per medium mare eduxit. In ipsius nomine te exorcizo, qui super te suis pedibus ambulavit. 138.1043D| In ipsius nomine te exorcizo, quem Joannes in te baptizavit, ut omnis spiritus erroris, et omnes fantasiae daemonum tua aspersione effugentur et separentur. Per virtutem Domini nostri Jesu Xpi qui venturus est judicare.
138.1044A| Alia. Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Domini nostri Jesu Xpi, ut omnis immundus spiritus et incursio Satanae separetur ab hac creatura aquae. Proinde ergo efficere aqua exorcizata ad effugandum omne fantasma inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare. In nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Domini nostri Jesu Xpi, qui venturus.
Alia. Te autem creatura aquae adjuro per Deum vivum, per Deum sanctum, per eum te adjuro, qui te in principio separavit ab arida. Adjuro te per Deum vivum, qui fontes paradysi emanare praecepit, et in quatuor fluminibus exire jussit, et totam terram rigare praecepit. Adjuro te per eum, qui in te Neaman Syrum a sua lepra mundavit, et per manus 138.1044B| Helisaei prophetae inmissione dulcoravit. Efficere ergo aqua sancta, aqua benedicta, aqua lavans sordes, et mundans peccata. Adjuro te per Deum vivum, ut te mundam exhibeas, nec in te aliquam fantasiam retineas; sed efficiaris fons exorcizatus, ut ubicunque aspersus fueris, sive in domo, sive in angulis cubiculorum, sive in agro, sive super homines, sive super pecora, vel jumenta, vel si quis ex te gustaverit, fias ei defensaculum vitae, remedium sanitatis. Ipse quoque diabolus elongetur et effugetur, tamquam elongatum est coelum a terra, lux a tenebris, justum ab injusto, dulce ab amaro, sic separetur ille spiritus immundus ab omni habitatione famulorum famularumque Dei, vel ab his 138.1044C| locis, ubi haec unda respersa fuerit, per verbum et virtutem Domini nostri Jesu Xpi. Qui venturus est.
BENEDICTIO AQUAE. Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Domini nostri Jesu Xpi Filii ejus, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici. Et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis suis apostaticis. Per virtutem Domini nostri Jesu Xpi. Qui venturus est.
Alia. Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta, etc.
BENEDICTIO SALIS. Exorcizo te creatura salis per Deum vivum, per Deum verum etc.
BENEDICTIO SALIS. 138.1044D| Exorcizo te creatura salis per Deum vivum, per Deum sanctum, per Deum totius creaturae, qui te per Helisaeum prophetam in aquam mitti jussit ut sanaretur sterilitas aquae, qui divina voce oris sui locutus 138.1045A| est ad discipulos suos dicens: Vos estis sal terrae: qui per apostolum suum Paulum dicere dignatus est, Sit sermo vester sapientiae sale conditus, ideoque efficere sal exorcizatus, ad evacuandum et expellendum inimicum, et omnem virtutem putredinis ejus. In nomine Domini nostri Ihu Xpi. Qui venturus est judicare vivos et mortuos.
Alia. Benedic omnipotens Deus hanc creaturam salis tua benedictione coelesti in nomine Domini nostri Ihu Xpi, et in virtute sancti Spiritus tui, ad effugandum inimicum, quam tu Domine sanctificando sanctifices, et benedicendo benedicas, fiatque omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus summentium. In nomine Dni nri Ihu Xpi. Qui venturus est.
138.1045B| Alia. Deus invisibilis, Deus inaestimabilis, qui per cuncta diffusus es, pietatem tuam et misericordiam per sanctum et tremendum Filii tui nomen supplices deprecamur, ut super hanc creaturam salis benedictionem tuam per potentiam invisibilis operationis infundas, ut jumenta, quae necessitatibus humanis tribuere dignatus es, cum ex eadem acceperint, vel gustaverint, haec benedictio et sanctificatio tua inlaesa reddat, et ab omni temptatoris incursu te protegente custodiat. P.
Alia.
Immensam clementiam tuam omnipotens aeterne Deus humiliter imploramus, ut hanc creaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti benedicere et sanctificare tua pietate digneris, ut sit 138.1045C| omnibus sumentibus sanitas animae et corporis; ut quidquid eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia, omnique impugnatione spiritalis nequitiae. Per.
BENEDICTIO AMBORUM PARITER. Hic sufflat ter et miscet.
Deus cui super Cherubim et Seraphim sublimi throno sedenti omnis profunditas abyssi, omnis latitudo perspicua est. Deus cujus aeternis legibus omnis natura concluditur. Deus cujus voluntati quidquid resistit infirmum est, quidquid saevit inimicus et immundus spiritus tuis sermonibus sanctis evictum est. Deus qui malignorum destruis vires, et adversantia per famulos tuos temptamenta inimici extinguis. Te Domine supplices exoramus, ut ad defensionem 138.1045D| nostram placatus aspicias, et salis et aquae hujus creaturam gratiae tuae benedictione sanctifices, et necessariis purificationibus facias efficaces, ut quidquid fuerit liquore ejus aspersum, ab omni immunditia spirituum immundorum vacuum fiat et liberum. Nihil ibi pestilentia morbidum, nihil ullius terroris sit inquietum, omne illic daemonium, omnem adversariam potestatem per hujus creaturae tuae salis et aquae aspersionem deprecatio tuae invocationis expellat. Nec ullas ibi diaboli ministrorumque ejus insidias nocere aut laedere permittas, ubi de tuo auxilio praesumitur et virtus tui nominis invocatur. Per.
Alia. Praesta quaesumus Domine tuum salubre remedium 138.1046A| super hanc creaturam salis et aquae, ut ubicunque intercesserit, ad animae et corporis proficiat sanitatem. Per.
Alia. Aeterne Domine Deus omnipotens officii nostri functione immeriti deprecamur, ut haec salis et aquae permixtio, in nomine clementiae tuae sanctificata, cum per nostras fuerit manus emissa, vel quolibet modo assumta, expulsis cunctis machinamentis daemonum ex eodem loco fugata deficiant, et sanctorum angelorum custodia semper inibi mansura consistat. Per Dnm.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et justum est.
Praefatio
138.1046B| Domine Deus coeli et terrae, cujus virtuti subjecta sunt universa, cujus verbo procurata sunt omnia, submitte Spiritum tuum sanctum super hanc creaturam aquae, ut fiat aqua sanctificata in nomine Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ipsa te cognovit altissima salus et respector tuus aqua. Ergo humiles exoramus, ut exaudias et miserearis precibus nostris, ut ubicunque aspersionis et purificationis te jubente aspersa fuerit haec aqua, habeat ibi domus gaudium, spem, honorem perpetuum, ut omnis malivoli invidia expellatur et separetur, per virtutem Domini nostri Jesu Christi quem laudant angeli, et non cessant clamare dicentes. Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus sabaoth.
Oremus.
138.1046C| Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere. Pater noster. Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis, praesentibus, et futuris, et custodi nos in omni opere bono, per liberatorem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat. Credo in Deum.
BENEDICTIO AMBORUM PARITER. Deus invictae virtutis auctor, et insuperalis imperii Rex etc.
BENEDICTIO MINOR SALIS ET AQUAE. Exorcizo te creatura salis per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Dominum qui te per Helisaeum etc.
BENEDICTIO SALIS ET AQUAE. (Ex ms. Vind. th. 277, saec. XII vel XIII.) 138.1046D| Deus in adjutorium meum intende. Domine ad adjuvandum me festina. cum Gloria Patri. Kyrie eleison. Xpe el. Kyrie el. Pater noster. Credo in Deum. Et letania sequitur si vis. Benedictio Salis. Exorcizo te creatura salis in nomine Dei Patris omnipotentis, et in caritate Dni nri Ihu Xpi, et in virtute Spiritus sancti. Exorcizo te per Deum vivum, per Deum verum, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit. Proinde rogamus te Dne Deus noster, ut haec creatura salis in nomine Trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum: quod tu Domine sanctificando 138.1047A| sanctifices, et benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum in nomine Dni nri Ihu Xpi. Qui venturus.
Lectio libri Regum. In diebus illis. Dixerunt viri civitatis ad Helyseum. Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse perspicis, sed aquae amarissimae sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent, egressus ad fontem aquarum misit in eum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis ultra mors, neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc juxta verbum Helysei, quod locutus est. Secundum Johan. . In illo tempore. Vidit Johannes Jesum venientem ad se et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui 138.1047B| tollit peccata mundi. Hic est enim de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum. Sed ut manifestaretur in Israel, propterea veni in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Johannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.
BENEDICTIO AQUAE. Exorcizo te creatura aquae per Deum vivum, per Deum sanctum, per Deum totius saeculi creatorem, ut mundam te exhibeas contra omnem morbum 138.1047C| atque insidias inimici, ut ubicumque aspersa fueris, sit propitio Deo detensa domus ipsa, sicut defensae fuerunt domus Hebraeorum per signum sanguinis Christi, sic defendatur Domine domus famulorum famularumque tuarum. In ipsius nomine te exorcizo, qui filios Israel per medium mare eduxit. In ipsius nomine te exorcizo, qui super te pedibus suis ambulavit. In ipsius nomine te exorcizo, quem Johannes in te baptizavit, ut omnis spiritus erroris et omnes fantasiae daemonum per hanc aquam aspersionis effugentur et separentur per Xpm Dominum nrm, qui venturus est judicare.
Alia. Praesta Domine tuum salutare remedium super hanc creaturam salis et aquae, ut ubicunque intercesserit, ad animae et corporis proficiat sanitatem. 138.1047D| Per Dnm nrm. Hic suffla ter in modum crucis, et misces salem et aquam, et dices his verbis.
Exorcizo te creatura salis per Deum vivum, qui te per Helisaeum prophetam in aquam mitti jussit, qui divina voce ore suo locutus est ad discipulos suos, dicens: Vos estis sal terrae. Qui per apostolum Paulum dixit Cor vestrum sale conditum sit; ideoque efficere sal exorcizatum ad expugnandum inimicum et omnem incursum daemonis per virtutem et nomen Dni nri Ihu Xpi. Qui venturus est judicare saeculum, et te inimice per ignem. Dominus vobiscum. 138.1048A| Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et justum est.
Praefatio.
VD. et justum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Dne Deus coeli et terrae, cujus virtuti subdita sunt universa, cujus verbo procreata sunt omnia; supermittendo supermitte Spiritum sanctum super hanc creaturam aquae, ut fiat aqua sanctificata in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ipsa te cognoscat altissima salus et respector perpetuus. Ad quem humiles oramus et petimus, ut exaudias et miserearis precibus nostris, ut ubicunque aspersionis et purgationis, te jubente, aspersa fuerit haec aqua, habeat domus illa 138.1048B| gaudium, spem, honoremque perpetuum, ut omnes malivoli et invidi expellantur et separentur. Iterato te alloquar aqua, qui lucis similitudinem habes. Tu sub coelo, tu super coelum, tu sub terra, tu super terram. Super te invoco nomen sanctum, atque mirabile Dei, qui te sua potentia suspendit super coelos, congregavit in terra, miscuit in mari: qui te archanis, et limpidis atque velocibus ventis pluere praecepit, et ad usus hominum carnis lavacrum dedit, et sitientibus potum subministravit, super quam etiam Spiritus Domini ferebatur sed etiamnum fertur. Adjuro te per vocem tonitrui corruscantis, et per virtutem tremendi coelestis regis. Adjuro te per lignum mysterii, de quo aqua percussa statim dulcis facta est. Adjuro te per eum, qui omnia creavit, ne 138.1048C| contempnas vocem humilitatis meae, sed expellas omnem umbram, omnem satanam, et omnes machinationes diabolicas spirituum immundorum sive biothanatum, sive errantium, sive ex invocatione magicae artis, sive praecantatorum argumenta, sive draconum, sive volucrum et viperarum, quia imperat tibi Dns Ihs Xps Filius Dei vivi, ut mox cum aspersa fueris in nomine Dei omnipotentis sabaoth sive in domo, sive in vineis, sive in pecoribus, suis in seminatis campis, sive in qualicumque creatura, sive in potu data fueris homini valetudine detento, et a maligni infestatione percusso, mox expellas, et excludas omnem malignum, ut possit homo velocius salvus fieri per virtutem et nomen Dni nri Ihu Xpi, qui neque dici, neque scribi, neque computari potest, cui nomen 138.1048D| est Deus. Qui per angelum tuum Domine fontem Agar ostendisti, et ex eo Ismahel sitientem potasti: qui pueri Abrahae in Mesopotamia preces audisti, et omnia desideria cordis ejus implesti: qui famulum tuum Moysen in deserto petram percutere, et ex ea aquam producere, et populum rigare jussisti: qui aquam amaram immisso ligno dulcorasti, ita benedicere digneris hanc aquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut ubicunque aspersa fuerit in tuo nomine omnes jactationes saevas inimici expellas. Illud etiam rogamus, ut sicut ad domum Raguel 138.1049A| angelum Raphael mittere dignatus es, et Asmodeum daemonium colligavit, simili beneficio domui huic praestes, ut mox, cum aspersa fuerit nunquam illic vel in anima vel in eadem domo consistentibus habeat aliquam potestatem, sed confusus et districtus abscedat. Per Xpm Dnm nrm, per quem majestatem tuam.
BENEDICTIO SALIS. Sancte Dne creator omnium creaturarum, et totius naturae artifex, et unus magister gignentium, origo nationum, utilitasque virtutum, cujus providentia in hac quoque creatura liquentes aquas coelesti igne solidasti, ut haec caetera humanis usibus admixta condiret, et in longiorem usum incorrupta servaret; da ei Dne exorantibus nobis eam ex tua benedictione 138.1049B| substantiam, ut cujuscumque viscera penetraverit, effuget ex his atque depellat quidquid erroris, confusionis, malignitatis fraudes diabolicae temptationis infuderint, omni hostis nri infestatione depulsa, id in homine tantum quod a te factum est relinquatur.
Alia. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, te suppliciter deprecamur, ut benedicere digneris hanc creaturam salis, quam in usum humani generis tribuisti, ut qui ex ea gustaverint, non moriantur in aeternum, sed te sapiant, in te roborentur, atque ad aeterna dona per tuam gratiam venire mereantur, in nomine Dni nri Ihu Xpi, qui venturus est.
BENEDICTIO SALIS AD PECORA. 138.1049C| Deus invisibilis et inaestimabilis, qui per cuncta diffusus es, pietatem tuam et misericordiam per sanctum et tremendum Filii tui nomen supplices deprecamur, ut in hanc creaturam salis benedictionem et potentiam invisibilis operationis infundas, ut jumenta, quae necessitatibus humanis dignatus es tribuere cum ex eadem acceperint, vel gustaverint, haec benedictio et sanctificatio tua illaesa reddat, et ab omni temptatoris incursu te protegente custodiat. Per.
Alia. Defende Domine pecora per hanc creaturam salis a lupis rapacibus, a latronibus, a morbo, a mortibus, a laqueis diaboli, ab omni infirmitate, a temptatione, a malitia, ab odio, ab invidia, a malo homine, a malis eloquiis ( i. e. incantationibus, execrationibus), 138.1049D| a malis oculis, a veneficiis, ab omni temptatione sacrare et salvare digneris Domine pecora nostra, et omnia quadrupedia, quae morbo et infirmitate vexantur per hanc creaturam salis in nomine tuo Pater, Filiique tui Ihu Xpi et Spiritus sancti. Qui in Trinitate perfecta.
BENEDICTIO SALIS ET AQUAE AD SPARGENDUM IN DOMO. Domine sancte Pater omnipotens instaurator et conditor omnium elementorum, qui per Xpm Dnm Filium tuum hanc creaturam salis inter caetera esse jussisti, te deprecamur Domine, ut hanc creaturam salis et aquae benedicere digneris, ut ubicunque aspersa fuerit, omnis spiritus immundus effugiat, ne 138.1050A| ulterius in eo loco habeat potestatem commorandi. Per.
Alia Oratio. Praesta Domine per hanc creaturam aspersionis ( vel hujus creaturae aspersionem) sanitatem mentis, integritatem corporis, tutelam salutis, securitatem spei, corroborationem fidei, hic et in aeterna saecula.
BENEDICTIO AQUAE AD SPARGENDUM. Deus qui ad salutem humani generis etc.
Item alia. Exorcizo te creatura salis et aquae in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Ihu Xpi Filii ejus, et Spiritus sancti, omnis virtus adversarii, omnis incursio diaboli, omnisque inimici potestas eradicare et effugare ab hac creatura aquae per Deum verum, per Deum vivum, per Deum sanctum, 138.1050B| et Dnum nrm Ihm Xpm, ut efficiaris aqua benedicta, ut ubicunque effusa fuerit, vel aspersa sive in domo, sive in agro, effuges omnem fantasiam, omnem potestatem inimici: Spiritus sanctus habitet in domo hac. Per Dnm nrm. Qui venturus.
ITEM EXORCISMUS SALIS ET AQUAE SUPER INFIRMOS SCI GREGORII PAPAE. (Ex cod. Vindob. theol. 685.) Deus in adjutorium meum intende. Tribus vicibus cum Gloria. Kyrie el. Pater noster. Credo in Deum. Lectio libri Regum. In diebus illis dixerunt viri civitatis ad Heliseum. Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse prospicis, sed aquae amarissimae sunt et terra sterilis. At ille ait: Afferte 138.1050C| mihi vas novum, et mittite in illud sal. Qui cum attulissent, egressus ad fontes aquarum, misit in eum sal et ait: Haec dicit Dominus: Salvavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc, juxta verbum Helisei, quod locutus est in Dom. Secundum Joan. In illo tempore vidit Joannes Jesum venientem ad se et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam cum. Sed ut manifestaretur in Israhel, propterea ego veni in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Johannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum, et ego nesciebam eum. Sed qui 138.1050D| misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.
BENEDICTIO SALIS. Exorcizo te creatura salis in nomine Dei Pa+tris omni+potentis, et in caritate Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus sancti: Bene+dico te per Deum vi+vum, per Deum ve+rum, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit. Proinde rogamus te Domine Deus noster, ut haec creatura salis, in nomine sanctae Trinitatis efficiatur 138.1051A| salutare sacramentum ad effugandum inimicum: quam tu Domine sanctificando sanctifices, et benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum in nomine Dni nri Jhu Xpi qui ventur.
BENEDICTIO AQUAE. Exorcizo te creatura aquae per Deum vi+vum, per Deum sanctum, per Deum totius mundi creatorem, ut mundum te exhibeas contra omnem morbum, atque insidias inimici, ut ubicunque aspersa fuerit sit propitio Deo defensa domus. Sicut defensae fuerunt domus Hebraeorum per signum sanguinis Christi, sic defendatur Domine domus famularumque tuarum. In ipsius nomine te exorcizo, qui verbo suo fontes emanare praecepit. In ipsius nomine te exorcizo, 138.1051B| qui filios Israel per medium mare eduxit. In ipsius nomine te exorcizo, qui super te suis pedibus ambulavit. In ipsius nomine te exorciso quem Johannes in te baptizavit, ut omnis spiritus erroris et omnes fantasiae daemonum per hanc aquam aspersionis effugentur et separentur per Xpm Dnm nrm qui ventur.
Alia. Praesta Dne tuum salutare remedium super hanc creaturam sa+lis et a+quae, ut ubicunque intercesserint ad animae et corporis proficiant sanitatem. Per Xpm. Hic sufflat ter in modum crucis; et miscens salem, et dic. Exorcizo te, creatura salis per Deum vi+vum, per Deum ve+rum, per Deum san+ctum, per Deum, qui te per Heliseum prophetam in aquam mitti jussit: qui divina voce, ore suo, 138.1051C| locutus est ad discipulos suos dicens: Vos estis sal terrae; qui per apostolum Paulum dixit, Cor vestrum sit sale conditum. Ideoque efficere sal exorcizatum ad expugnandum inimicum et omnem incursum daemonis per virtutem et nomen Dni nri Jhu Xpi qui venturus est. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et justum est. VD. et justum est aequum et salutare Domine Deus coeli et terrae cujus virtuti subdita sunt universa, cujus verbo procreata sunt omnia, supermittendo supermitte Spiritum tuum sanctum super hanc creaturam aquae, ut fiat aqua sanctificata. In nomine Pa+tris et Filii et Spiritus + sancti. Ipsum te cognoscimus altissima salus et respector perpetuus, ad 138.1051D| quem humiles oramus et petimus, ut exaudias et miserearis precibus nostris, ut ubicunque aspersionis et purgationis, te jubente, aspersa fuerit haec aqua, habeat sibi domus gaudium, spem, honorem perpetuum, ut omnes malivoli, invidi expellantur, et separentur. Iterato te alloquor aqua, quae lucis similitudinem habes: tu sub coelo, tu super coelum: tu sub terra, tu super terram. Super te invoco nomen sanctum atque mirabile Dei, qui te sua potentia 138.1052A| suspendit super coelos, congregavit in terra, miscuit in mari: qui te archanis et limpidis, velocibus ventis pluere praecepit, et te ad usus hominis lavacrum carnis dedit, sitientibus potum per te subministravit, super quem etiam Spiritus Domini non solum ferebatur, sed etiam fertur. Adjuro te per Spiritum Dei vivi. Adjuro te per vocem tonitrui coruscationis tremendae coelestis regis. Adjuro te per lignum mysterii de quo aqua percussa statim dulcis facta est. Adjuro te per eum, qui omnia creavit, non contempnas vocem humilitatis meae, sed expellas omnem umbram, omnem satanam, et omnes machinationes diabolicas spirituum immundorum, sive errantium: sive ex invocatione magicae artis, sive praecantorum argumenta, sive draconum et omnium volucrum et 138.1052B| viperarum. Imperet tibi Dominus noster Jesus Christus Filius Dei vivi, ut mox cum aspersa fueris in nomine Dei omnipotentis sabaoth, sive in domo, sive in vineis, sive in pecoribus, sive in seminatis campis, sive in qualicunque creatura, sive in potu data fueris homini invalitudinem detinenti, a maligni infestatione percusso, mox expellas, et excludas omnem malignum, ut possit homo velocius salvus fieri per virtutem et nomen Dni nri Jhu Xpi, qui neque dici, neque scribi, neque computari potest: cui nomen Deus, qui per angelum tuum Domine fontem Agar ostendisti, et ex eo Ismaelem sitientem potasti. Qui pueri tui Abrahae in Mesopotamia preces exaudisti, et omnia desideria cordis ejus implesti: qui famulum tuum Moysen in deserto petram percutere, 138.1052C| et populum potare jussisti: qui aquam amaram immisso ligno dulcorasti; ita benedicere digneris hanc aquam in nomine Pa+tris et Filii et Spiritus + sancti, ut ubicunque aspersa fuerit in tuo nomine omnes jactationes saevas inimici expellas. Illud etiam rogamus te Domine, ut sicut domum Raguel angelum Raphahel mittere dignatus es, et Asmodeum daemonem colligavit, simile Domine beneficium domui huic praestes, ut mox cum aspersa fuerit, numquam illic vel in anima, vel in eadem domo consistentibus habeat aliquam potestatem, sed confusus et districtus abscedat. Per.
EXORCISMUS AQUAE. Exorcizo te creatura aquae. Ut supra.
138.1052D| Alia. Deus qui ad salutem humani gen. Ut sup.
Deus invictae, etc. Ant. Asperges me. Psal. Miserere.
Oratio post aspersionem aquae.
Praestes (Prs) Domine per hanc creaturam aspersionis sanitatem mentis, et corporis integritatem, tutelam salutis, securitatem spei, corroborationem fidei, hic et in aeterna saecula saeculorum. Amen.
Quotation analysis