Benedictio palmarum (Auctor incertus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Benedictio palmarum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Benedictio palmarum (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.BenPal, cc_idno: 9590

+ BENEDICTIO SUPER RAMOS PALMARUM.(Ex antiquissimo Sacramentario Rhenaug.) 138.1057A|

Bone Redemptor noster Domine, qui ad passionem redemptionis nostrae spontaneus adpropinquas, cum Tibi ramis arboreis certatim sternitur via, et triumphatricibus palmis cum voce laudis occurritur, quaesumus Majestatem tuam divinam, ut oris nostri confessionem atque corporis in jejunii humiliatione libens suscipias, et fructum nostrae viriditatis habere concedas, ut sicut illi intui fuerunt obviam cum arboreis virgis egressi, ita nos te redeunte in secundo adventu cum palmis victoriae mereamur occurrere laeti. Per Dnum.

BENEDICTIO DP. PALMAE ET OLIVAE. 138.1057B| Omnipotens et misericors Deus, praetende nobis misericordiam tuam, ut quod sperantes ad te petimus, te donante consequi mereamur. Per.

Alia. Petimus te sancte Pater omnipotens aeterne Deus, ut respicere digneris super hanc creaturam olivae etc.

Alia. Omnipotens sempiterne Deus, qui dispersa congregas etc.

Alia. Deus, qui Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum pro salute nostra etc.

(+) Te inter caetera mirabilium tuorum praecepta laudare + et benedicere, qui Lamech semen justum 138.1058A| dedisti Noe; cui revelasti per Spiritum aquas diluvii, futura cognoscens; cujus arcam ad nostram salvationem testaretur mater Ecclesia, de qua emissa columba volans spiritualis (specialis) olivae fructuosum surculum retulit, quam ad se revertentem Noe gaudens suscepit; quam ad se revertentem cum spiritali (speciali) fructu libenter suscepit, de cujus rami unctione Jacob electi titulum erexit Domino, votum vovit et oleum desuper fudit. Haec est indictio rami illius manantis de coelis gratiae seu et populi vasa replentis. Haec est gratia, quae et viduam benedixit in oleo; haec est indictio rami illius plantati secus decursus aquarum, cujus folium non defluit, per quod quotidie per lavacrum baptismatis Ecclesia procreatur, 138.1058B| et nostra delentur peccata. Haec est tua Domine plantatio bona valde, et tu es vita et resurrectio mortuorum, qui quadriduanum Lazarum resuscitasti a mortuis; propterea et turba cum ramis palmarum obvians tibi clamabat: Osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel; quapropter quaesumus Domine clementiam tuam, ut nos famulos tuos, qui hujus rei gratiam et fidem veritatis percepimus, eruas de ore inferni, et adjutorio gratiae tuae nobis tribuere digneris, ut juste et pie sancteque viventes, cum Electis et Sanctis tuis facias habere consortium. Per Chr.

BENEDICTIO PALMARUM.(Ex cod. Vindob. th. 149, olim Augiensi saec. IX.) 138.1059A| Deus omnipotens qui pro salute generis humani de coelo descendisti ad terras, et appropinquante hora passionis tuae Hierosolymam in asino venisti, et a turbis rex nominari, ab eis laudari voluisti, bene+ dicere dignare hos palmarum caeterarumque frondium ramos, ut omnes qui eos accipiunt ita benedictionis tuae dono repleantur, quatinus et in hoc saeculo hostis antiqui temptamenta superare, et in futuro cum palma victoriae, et fructu bonorum operum tibi valeant apparere. Per Dnm nrm.

Alia Benedictio.

Omnipotens sempiterne Deus, qui in diluvio Noe famulo tuo ostendisti effusione per ora columbae gestantis 138.1059B| ramos olivae pacem terrae redditam nunciasti; te supplices deprecamur ut hanc creaturam quam ante conspectum gloriae tuae offerimus veritas tua sancti+ficet, ut eam devotus populus suscipiens, benedictionis tuae gratiam consequi mereatur. Per.

Alia. Omnipotens aeterne Deus mundi creator et redemtor qui nostrae liberationis et salvationis gratia ex summa coelis arce descendere, carnem sumere ac passionem subire dignatus es, quique sponte propria loco ejusdem appropinquans passionis a turbis cum ramis palmarum obviantibus benedici, laudari, et rex benedictus in nomine Domini veniens, elevata voce appellari voluisti, tu nunc nostrae laudationis confessionem acceptare et hos palmarum ac florum ramos bene+dicere et sancti+ficare digneris, ut quicunque 138.1059C| in tuae servitutis obsequio exinde aliquid tulerit coelesti bene+dictione sancti+ficetur, remissionem peccatorum et vitae aeternae praemia percipere mereatur, per te Salvator mundi qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Aliae orationes in die Palmarum ad flores benedicendos vel Palmas.

Deus qui Filium tuum Jesum Xpm Dnm nrm pro salute nostra in hunc mundum misisti etc.

Alia oratio

Omnipotens sempiterne Deus, qui de coelis ad terram descendere dignatus es, et ad passionem voluntatis tuae venire voluisti, ut humanum genus per tuum sanguinem pretiosum liberares, qui in monte Oliveti misisti discipulos tuos, et praecepisti 138.1059D| asinam et pullum subjugalem cum eis addducere, quia tu Deus dignatus es super eam ascendere, et pueri Hebraeorum cum ramis palmarum in occursum tibi venerint, te laudantes et dicentes: Osanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel Osanna in excelsis. Qui Noe in archa super undas diluvii gubernasti, et ipse ex ea columbam dimisit, ut perspiceret mundum, et reversa ipsa ad eum ore suo ramum olivae proferebat, et ex ea nascitur unctio. Unde Jacob erigens lapidem in titulum, et ex ramis olivarum oleum benedictionis in cacumen tituli infundit, unde unxit reges et prophetas tuos oleo. Proinde te rogamus omnipotens Deus ut benedicas hos ramos olivarum, quos tui famuli in suis 138.1060A| manibus sunt suscepturi, et venientes in occursum tuum te benedicentes et dicentes, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel Salvator mundi qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

Alia. Deus qui dispersa congregas et congregata restauras, qui populis tuis etc.

Alia. Adhuc petimus Domine sancte Pater, ut respicere digneris super hanc creaturam olivae vel arborum quam ex ligni materie producere jussisti, qua columba rediens ad archam proprio detulit ore, benedicere et sanctificare digneris, ut quicunque ex ea acceperint accipiant sibi ad defensionem animae et corporis: fiat Domine nobis ad salutis remedium tuae gratiae sacramenta. Per Dnm.

DOMINICA IN PALMIS AD SANCTUM JOHANNEM IN LATERANIS.(Ex cod. Vind. Th. 685, saec. X.) 138.1060B| Imprimis legitur Evangelium secundum Matthaeum. In illo tempore cum adpropinquassent Iherosolym. Deinde sequitur benedictio palmarum vel aliorum frondium. Deus cujus Filius pro salute generis humani de coelis descendit ad terras, et appropinquante hora passionis suae Hierosolymam in asino venire et a turbis rex appellari ac laudari voluit, bene+dicere dignare hos ramos palmarum caeterarumque frondium, ut omnes qui eos laturi sunt, hic et in futuro cum palma victoriae et fructu bonorum operum valeant apparere. Per eundem.

Alia. Deus qui per olivae ramum pacem terrae nuntiare jussisti, praesta quaesumus etc.

138.1060C| Alia. Omnipotens sempiterne Deus, qui Dnm nrm Ihm Xpm hodierna die super pullum asinae etc.

Exorcismus frondium.

Exorcizo te omnis creatura foliorum ( f. florum) vel frondium in nomine Patris omni+potentis, et in nomine Jesu Chri+sti Filii ejus, omnis virtus adversarii omnisve exercitus diaboli et omnis spiritus inimici, omnisque incursio daemonum eradicare et explantare ab hac creatura, ut hanc gerentes, et ad Dei gratiam festinantes non inquietare, non illudere praesumas, interdico tibi per Dnum nrm Ihm Xpm qui vent.

Oremus. Deus qui Filium tuum unigenitum pro redemtione nostra dignatus es dirigere, ut populum tuum ab initio in peccati profundo dimersum a morte 138.1060D| revocares ad vitam, et chirographo letali deleto sanguine Filii tui gentibus innovares regnum. Deus qui dispersa congregas et congregata conservas, qui populis obviam Christo ramos portantibus benedixisti, bene+dic etiam hos ramos palmae et arborum, quos tui famuli ad nominis tui benedictionem fideliter suscipiunt, ut in quocunque loco introducti fuerint, benedictionem tuam consequantur, ut omni adversa valetudine effugata, dextera tua protegat, quos redemit. Per eundem.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et justum est. Praefatio. Vere dignum et justum est, aequum et salutare, Domine 138.1061A| sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Mundi conditor omniumque creaturarum mirabilis dispositor etc. Dividentibus ministris ramos per populum clerus decantet. Ant. Turba multa. cum psalmo Cantate Domino. primo. et Gloria Patri.

Oratio in Choro post acceptos ramos.

Adjuva Domine fragilitatem plebis tuae, ut ad votivum magnae festivitatis effectum intercedente beato Albano martyre tuo, et corporaliter gubernata recurrat, et ad perpetuam vitam te miserante perveniat. Per.

Ad Processionem.

Ant. Occurrunt turbae. Alia Ant. Ante quinque dies solemnis Paschae. Alia. Cum audisset populus. Alia. Collegerunt pontifices. Unus autem ex ipsis. Alia. Cum appropinquasset. Versiculi. Gloria laus. 138.1061B| (ut fere in missali Romano.) Sequitur salutatio puerorum ad crucem. Ant. Pueri Hebraeorum. R\. Ingrediente Domino. V\. Cum audissent.

BENEDICTIO IN PALMIS.(Ex cod Rhenaug. saec. XI circ.) Ant Sitientes. V\. Attendite. Gloria. Dominus vobiscum. 138.1062A| Omnipotens sempiterne Deus qui Dnm nrm Jhm Xpm hodierna die super pullum, etc.

Lectio libri Exodi. c. XV, v. 22.

In diebus illis: Egressi sunt filii Israel in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus, etc. usque ad V\. 2. seq. Capitis. R\. Collegerunt Pontifices et Pharisaei, etc.

Init. Evang. secundum Marcum:

Cum appropinquaret Jesus Jerosolymae, et venisset Bethaniae ad montem olivarum; tunc misit duos ex discipulis suis, et dixit illis: Ite in Castellum, etc. c. 11. usque ad v. 11.

Dns vobiscum. in directum.

Deus, cujus filius pro salute generis humani de 138.1062B| coelo descendit ad terras; et appropinquante hora passionis suae Hierosolymam in asino venire, et a turbis rex appellari voluit; bene+dicere dignare hos palmarum, seu ceterarum frondium ramos: ut omnes, qui eos laturi sunt, ita benedictionis tuae dono repleantur, quatenus et in hoc seculo hostis antiqui temptamenta superare, et in futuro cum 138.1063A| palma victoriae, et fructu bonorum operum tibi valeant apparere. Per eund., etc.

Deus, qui Filium tuum unigenitum pro redemtione nostra dignatus es ad nos dirigere, ut populum tuum in peccati profundo ab initio demersum a morte ad vitam revocares, et chyrographo laetali deleto sanguine Filii tui gentibus innovares regnum. Deus, qui dispersa congregas, et congregata conservas; qui populis obviam Christo ramos portantibus benedixisti; bene+dic etiam hos palmarum et ceterarum frontinm ramos, quos tui supplices ad nominis tui gloriam fideliter suscipiunt; ut in quocunque loco allati fuerint, inibi manentes tuam benedictionem consequantur: et omni adversa valitudine fugata dextera tua protegat quos redemit. Per eundem, 138.1063B| etc.

Deus qui per olivae ramum pacem terrae nuntiari jussisti, praesta quaesumus: ut hos palmarum, ceterarumque frondium ramos ita tua coelesti benedictione sanctifices; ut omnibus locis, ad quae portati fuerint, contra antiqui hostis insidias pacem et benedictionem valeant sine fine conferre. Per, etc.

Bene+dic Domine quaesumus hos palmarum, sed olivarum ramos; etiam Domine deprecamur: ut praedicta arborum germina ita sancti+ficare digneris, ut loca, ad quae portata fuerint, sanctificata efficiantur: quo omnis iniquitas seu illusio daemonum abscedat, et tua nos semper dextera protegere dignetur. Per D. n. J. Ch. F. t. qui t. v. et r. etc. per omnia saecula saeculorum. Amen. 138.1064A| Dominus vobiscum Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus, etc. Gratias agamus, etc. Dignum, etc. Vere dignum et justum est, etc. aeterne Deus. Conditor mundi, omniumque creaturarum mirabilis dispositor, qui inter ipsa mundi primordia, cum ex nihilo cuncta conderes; ligna quoque fructifera et diverso usui congrua terram producere jussisti; ac post maledictum interdictae arboris universa nobis per obedientiam unigeniti tui in benedictionem convertisti: bene+dic etiam hos multigenarum arborum ramos, inter quas praecipue arbor olivae pinguedine cuncta praecellit; per quam etiam cum crimina mundi diluvio quondam expiarentur diffuso, columba ramum ejusdem deferens pacem terris redditam 138.1064B| nuntiavit: nec non et innocens turba Spiritu sancto afflata, unigenito tuo Domino nostro Jesu Christo pro totius mundi salute passuro obviam currens, palmarum, et hujus arboris ramos abscidens, ac vestigiis ejus substernens jam quasi triumphatorem de mortis principe ostendebat.

¶ Te Domine suppliciter deprecamur: ut qui annua devotione ejusdem Redemptoris nostri sacratissimam passionem praevenire nitimur; ipso adjuvante palmam victoriae tenentes, atque oleo misericordiae intrinsecus refulgentes, in ejus sancta resurrectione praemium vitae et immortalitatis coronam percipere mereamur. Per eund. Dom.