Benedictio Dei (Monachus Ratisbonensis)

This is the stable version, checked on 15 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Benedictio Dei
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129



Benedictio Dei

Benedictio Dei (Auctor incertus (Monachus Ratisbonensis?)), J. P. Migne 129.1436A

Benedictio Dei 129.1399| Opusculum sequens, bone lector, cui primus inter anonymos locus debetur hic ultimum typothetarum oscitantia ponitur.

PETRUS STEVARTIUS LEODIUS LECTORI SALUTEM. 129.1399|

Hunc Commentariolum, ante aliquot centenos annos ex verbis veterum Patrum contextum, visum est caeteris adjungere, quod ego post duos et triginta annos, quibus publice SS. Scripturam in Academia Ingolstadiensi praelegi hoc ipso anno Psalmorum Davidicorum explanationem sim auspicatus. Continet vero hic libellus non pauca quae ad dictorum psalmorum commendationem et intelligentiam plurimum facere possunt.

Secutus est autem hujus opusculi collector (quisquis fuit) inveteratum quorumdam morem, qui cum aliquid scriberent, semper antiquorum potius quam suis verbis loqui optabant; quod etiam in nonnullis venerabilis Bedae Commentariis videre licet. Tu, amice Lector, hoc libello jam primum publicato fruere, et quod docet, age. At nil aliud docet quam quod angelus ille cujus hoc ad Tobiam et familiam monitum: Benedicite Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia fecit vobiscum misericordiam suam (Tob. XII, 6).

PRAEFATIO AUCTORIS Ad Bathericum episcopum Ratisbonensem. 129.1399| 129.1399A| Domino semper in Christo venerando BATHERICO episcopo.

Ego desiderii vestri flagrans amore, memor benignitatis et charitatis vestrae, ac sermocinationis invicem saepius habitae, de divinae servitutis officiis, qua scilicet reverentia et honore debeant celebrari: sanctorum et venerabilium doctorum pro exiguitate sensus mei perscrutans eloquia, ex quibus, qua valui brevitate, quosdam colligens flosculos, vobis obtuli relegendos, quatenus vestro studio magna ex illis suavitas accepta, divinis offeratur conspectibus. Sunt enim maxime ex Psalmorum expositione, qui quodam privilegio Deitatis sacrati habentur laudibus, ipsa, perparva excerpta capitula: quos sancti Patres nostri et doctores Ecclesiae exposuerunt, 129.1399B| Hieronymus videlicet, Augustinus, Cassiodorus magnus et eloquens vir: sed et Isidori de Antiphonis Responsoriisque, et aliis rebus: Bedae quoque eximii magistri inserui monita, ut quod reverenter interim agitis, perspecta Patrum auctoritate, ferventior, divina 129.1400A| instigante gratia, in vestra Ecclesia, ad haec peragenda studiosius accendatur affectus.

Contigit enim me multa peragrando loca, audisse divina officia inordinate et sine auditus delectatione celebrari. Sunt namque nonnulli qui tantum ob verecundiam hominum, ne forte ignavi ab ipsis judicentur, intrantes ecclesiam, sine antiphonis, cursim et omni cum velocitate, ut citius ad curam carnis exeant peragendam, divinis negligenter assistunt laudibus, cum in mundanis studiosi habeantur operibus. Qui nesciunt, quia sancti doctores et eruditores Ecclesiae, sancto Spiritu et gratia Dei repleti, instituerunt modulationem in antiphonarum vel responsoriorum repetitione honestissimam, quatenus hac dulcedine animus audientium delectatus, 129.1400B| ad Dei laudes et amorem coelestis patriae ardentius accenderetur. Hujusmodi vero tales non solum alios ad Deum laudandum non excitant, sed nec seipsos. Quia si sine verecundia potuissent, penitus dimitterent.

129.1401A| Alii vero, qui, quod pudet dicere, etiam episcopi, tota die conviviis et poculis vacantes, et pene usque in noctis medium vel usque ad gallorum cantum, aut, eo amplius, diversis student potionibus suae satisfacere voluntati; quibus convenit illud, quod dixit Spiritus sanctus per Salomonem: Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? (Prov. XXIII, 29, 30.) Et illud prophetae: Cithara et lyra et tympanum, et tibia et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis (Isa. V, 12). Isti tales, magis studentes hominibus placere quam Deo, priusquam dormitum eant, nocturnas vigilias desidiose 129.1401B| persolventes, stratu mox decubant, donec iterum tempus manducandi et bibendi redeat. Surgentes vero dum se vestibus induunt, diurna peragunt officia, putantes sibi sufficere posse si saltem quoquo modo illa decantent; ignari quia horae sunt in sancta Ecclesia constitutae, quibus per diem et noctem divinae servitutis officia persolvantur, id est, matutinum, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorium. De his enim dixit Propheta: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 64). De nocturnis vero vigiliis ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Ibid., 62). Sed et de matutinis alibi dicit: In matutinis meditabor in te, quia tu fuisti adjutor meus (Psal. LXII, 7). In istis enim debemus 129.1402A| laudes cum summo studio creatori nostro referre. Nam reliquae horae nostris usibus sunt concessae. Quas si negligimus, sanctorum Patrum institutis contraimus, quibus contraire periculosum est. Neque enim possunt communionem sanctae Ecclesiae habere, qui ejus instituta, etsi non verbis, operibus vero oppugnare nituntur: dum, quod permaximum est, in sancta Ecclesia (si cum charitate et studio pietatis peragatur), id est, laudis divinae psalmodia modulata, et missarum solemnia, nec temporibus congruis, nec religiosis celebrant affectibus. Non enim talia referendo vos denotare volo, sed, ne his participemini admonere summa humilitatis subjectione praesumo: ideoque SS. Patrum, quae sequuntur, dicta pauca obtuli ut, horum devitantes 129.1402B| errorem et istorum sequentes exemplum, irreprehensibiliter coram Deo et hominibus Divinitatis opera divinis digna conspectibus strenue in vestra Ecclesia persolvantur, quatenus, sicut aliis mirandis et magnificandis praeclari estis operibus, in hoc etiam sitis perlucidi, ut exemplo vestro corrigatur supradictorum ignavia.

Haec, domine Pater, quae solo charitatis et amoris instinctu pauca collegi ex pluribus, licet vestra sagacitas potiora, sicut sunt in dictis Patrum sanctorum, valeat invenire, gratissimo suscipite affectu, ut meus labor vestro perficiatur studio. Bene vos valere semper opto in Domino vestri benigne memor.

DE LAUDE PSALMORUM ET PSALTERII, Ex praefatione Cassiodori in Psalmos. 129.1401| 129.1401C| Repulsis aliquando in Ravennati urbe sollicitudinibus dignitatum, et curis saecularibus noxio sapore conditis, cum Psalterii coelestis animarum mella gustassem, id quod solent desiderantes efficere, avidus me perscrutator ingessi, ut dicta salutaria suaviter imbiberem post amarissimas actiones. Sed familiaris inchoantibus occurrit obscuritas, quae variis est intexta personis et velata parabolis. Haec in dictis vitalibus noxia dissimulatione praeteritur, dum saepe illud reperiri solet ambiguum, quod magni sacramenti gestat arcanum. Tunc ad Augustini facundissimi Patris confugi opinatissimam lectionem, in qua tanta erat copia congesta dictorum, ut retineri vix possit relectum, quod abunde videtur expositum. Credo, cum nimis avidos populos ecclesiasticis dapibus 129.1401D| explere cupit, necessario fluenta tam magnae praedicationis emanavit. Quocirca, memor infirmitatis meae, mare ipsius quorumdam psalmorum fontibus profusum, divina misericordia largiente, in rivulos vadosos, compendiosa brevitate deduxi, uno codice tam diffusa complectens, quae ille in decadas quindecim mirabiliter explicavit.

129.1402C| Sed, ut quidam de Homero ait: Tale est de ejus sensu aliquid subripere, quale Herculi clavam de manu tollere. Est enim litterarum omnium magister egregius; et, quod in ubertate rarum est, cautissimus disputator. Decurrit quippe tanquam fons purissimus, nulla faece pollutus, sed in integritate fidei perseverans. Nescit haereticis dare, unde se possint aliqua colluctatione defendere. Totus catholicus, totus orthodoxus invenitur: et in Ecclesia Domini suavissimo nitore resplendens, superni luminis claritate radiat.

Quaedam vero noviter inventa, post tam mirabilem magistrum, sola Domini praesumptione subjeci, qui parvulis confidentiam, caecis visum, mutis sermonem, surdis praestat auditum.

129.1402D| Quem enim codicem etiam per 50 psalmos cum praefationibus suis trina sum divisione partitus: ut et claritas litterae sanioribus oculis se pulchrius aperiret, et desiderio legentium fratrum numerosi codicis corpora praestarent: ita et ad bibliothecae cautelam unus relictus est, et propter congregationis studium commodissime forsitan esse noscitur divisus. 129.1403A| Quapropter mandato Domini confidentes, coelestis mysterii claustra pulsemus, ut aperiat sensibus nostris floriferas sedes, quatenus in illo coelesti paradiso salutariter introducti, spiritalia poma sine aliqua primi hominis transgressione carpamus. Vere coruscus liber, sermo lampabilis, cura sauciati cordis, favus interioris hominis, pinax spiritualium personarum, occultarum lingua virtutum: qui inclinat superbos humilitati, reges pauperibus subdit: affabilitate parvulos nutrit. Quanta enim illic est pulchritudo sensuum, et stillantium medicina verborum, ut merito hic illud Salomonis aptetur quod dixit in Cantico canticorum: « Hortus conclusus, et fons signatus, paradisus plenus omnium pomorum (Cant. IV). » Modo enim quidam Psalmorum salutari institutione 129.1403B| formati, turbidos et tempestuosos animos declinant ad limpidam et tranquillissimam vitam. Modo promittentes Deum propter salutem credentium visualiter humanandum, et ad judicandum orbem esse venturum, modo commonent lacrymis peccata diluere, eleemosynis delicta curare, modo sacris orationibus reverenter attoniti, modo Hebraei alphabeti virtute profundi, modo de passione et resurrectione Domini salutaria praedicantes, modo lamentantium deploratione piissimi, modo versuum repetitione, quaedam nobis sacramenta pandentes, modo canticorum graduum ascensione mirabiles; postremo supernis laudibus feliciter inhaerentes, beata copia, inexplicabile desiderium, stupenda profunditas. Non potest animus fidelis expleri qui coeperit inde satiari.

129.1403C| Psalmi sunt denique, qui nobis gratas faciunt esse vigilias, quando silenti nocte, psallentibus choris, humana vox erumpit in musicam; verbisque arte modulatis, ad illum redire facit, a quo pro salute humani generis divinum venit eloquium. Cantus, qui aures oblectat, et animas instruit, fit vox una psallentium, et cum angelis Dei, quos audire non possumus, laudum verba miscemus, per illum scilicet qui venit ex semine David, Dominum Christum, sicut ipse in Apocalypsi dicit: Ego sum radix et origo David (Apoc. XXII, 16); a quo et religionem salutarem accepimus, et S. Trinitatis mysteria revelata cognoscimus. Unde merito eis Patris, et Filii, et Spiritus sancti una gloria sociatur, ut perfecta eorum 129.1403D| praeconia comprobentur. Ipsi enim diem venturum matutina exsultatione conciliant, ipsi nobis primam horam diei dedicant, ipsi nobis horam tertiam consecrant, ipsi sextam in panis confractione laetificant, ipsi nobis nona jejunia resolvunt, ipsi die postrema concludunt, ipsi noctis adventu, nomens nostra tenebretur, efficiunt sicut ipsi dicunt: Nox illuminatio mea in deliciis meis, quoniam tenebrae non tenebrabuntur abs te, Domine (Psal. CXXXVIII, 11, 12); ut merito se a vera vita credat alienum, quisquis hujus muneris jucunditate non fruitur. Quorum virtutes, ut breviter divinus sermo concluderet, 129.1404A| in LXX psalmo dicturus est: Ego autem confitebor tibi in vasis psalmorum veritatem tuam. Revera, vasa veritatis, quae tot virtutes capiunt, tot divinis odoribus farciuntur, tot thesauris coelestibus cumulantur. Hydriae, quae vinum coeleste recipientes, puritatem ejus semper in novitate custodiunt. Dulcedo mirabilis, quae saeculi corruptionibus non acescit; sed in sua permanens dignitate, gratia semper purissimae suavitatis augetur. Apotheca valde copiosa, de qua cum bibant tam magni terrarum populi, ubertas ejus nescit expendi. Quam mirabilis autem ex ipsis profluit suavitas! Dulcisonum organum humanis vocibus aemulantur. Tubarum sonitus grandiloquis clamoribus reddunt. Vocalem citharam viventium chordarum permistione componunt. 129.1404B| Et quidquid ante instrumentis musicis videbatur agi, nunc probatur per rationales substantias explicari. Verumtamen, nequaquam nobis, ut psittacis merulisque vernandum est, qui, dum verba nostra conantur imitari, quid tamen canant, noscuntur modis omnibus ignorare. Melos siquidem blandum animos oblectat; sed non compellit ad lacrymas fructuosas. Permulcet aures, sed non ad superna erigit audientes. Corde autem compungimur, si quod ore dicimus, animadvertere valeamus, sicut in Psalterio legitur: Beatus populus, qui intelligit jubilationem (Psal. LXXXV, 16); et iterum: Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter (Psal. XLVI, 8). Philippus quoque apostolus cum reginae Candaces eunuchum Isaiam legere cognovisset, Scripturas ei 129.1404C| sanctas competenter exposuit. Qui postquam quod legebat advertit, statim gratiam baptismatis exquisivit, et mox perfecte munera salutis accepit (Act. VIII, 27, 39). In Evangelio etiam Dominus ait: Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus (Matth. XIII, 19). Unde congrue datur intelligi haec illis provenire non posse, qui Scripturas sanctas puro corde merentur advertere. De qua pulchre Pater Hieronymus ait: « Margaritum quoddam est Scriptura divina, et ex multis partibus forari potest. Quocirca, Pater apostolice, qui coelestes litteras sanctis moribus reddidisti praestante Deo, tua imitatione provocatus, abyssos divinos ingrediar, qui clemens errata corrigis, nec severus imputas, quod 129.1404D| emendas. » Sed antequam apothecas spirituales attingam, quaedam divisis capitibus, qui sunt numero decem et septem, aestimo praegustanda, ut cum earum rerum locus se intulerit, magni nectaris potus suavissimis delectationibus hauriatur.

I.
De prophetiae diversis speciebus nihilominus est dicendum ut, quae sit ista Davidica, possimus distinctius edoceri.
II.
Cur in psalmorum titulis, quasi auctorum nomina diversa reperiuntur.
III.
Quid significet in finem, quod frequenter invenitur in titulis. 129.1405A|
IV.
Quid sit Psalterium, vel psalmi quare dicantur.
V.
Quid sit psalmus.
VI.
Quid sit canticum.
VII.
Quid sit psalmocanticum.
VIII.
Quid sit canticum psalmum.
IX.
De quinquefaria divisione.
X.
De unica inscriptione titulorum.
XI.
Quid sit diapsalma.
XII.
Utrum in quinque voluminibus psalmorum sit secanda contextio, an certe unus liber debeat nuncupari.
XIII.
Quemadmodum in psalmis sit de Christo Domino sentiendum.
XIV.
Quemadmodum sit expositio digesta psalmorum. 129.1405B|
XV.
De eloquentia totius legis divinae.
XVI.
De propria eloquentia Psalterii.
XVII.
Laus Ecclesiae.
Nunc ad praemissum ordinem, Domino praestante, veniamus.

I. De prophetia. Prophetia est aspiratio divina, quae eventus rerum aut per facta aut per dicta quorumdam immobili veritate pronuntiat, de qua bene quidam dixit: Prophetia est suavis dictio coelestis doctrinae favos et dulcia divini eloquii mella componens. Unde et ipse David in psalmo CXVIII dicturus est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum, ori meo. Multis autem modis gratiae istius munera praestabantur; sed, ut de plurimis pauca complectar, 129.1405C| acta est per operationes hominum; ut fuit arca Noe, et sacrificium Abrahae, et transitus maris Rubri. Per nativitates quoque geminorum Esau et Jacob, qui futurarum rerum sacramenta gestabant. Per angelos, sicut locuti sunt Abrahae, vel Lot, Zachariae et Mariae. Per visiones, sicut Isaiae et Ezechieli, et caeteris sanctis. Per somnia, sicut Salomoni et Danieli. Per nubem et vocem de coelo, sicut Moysi. Unde constat, secundum David, non per operationes hominum, non per nativitates geminorum, non per angelos, non per visiones, non per somnium, non per nubem et vocem de coelo, nec per alios quoscunque modos, sed, coelesti aspiratione fuisse completum, sicut de ipso legitur in I Regum volumine: Et directus est Spiritus Domini 129.1405D| in David a die illa et deinceps. Ipse quoque Dominus in Evangelio dicit: « Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo dicitis quod filius ejus est? » (Matth. XXII, 45.) Quo dicto recognoscimus evidenter per Spiritum sanctum fuisse psalmos prophetatos. Sciendum est sane quod omnis prophetia aut de praeterito, aut de praesenti, aut de futuro tempore loquatur, aut agat aliquid.

Animadvertendum est quoque Spiritum sanctum sic fuisse prophetis sanctissimis attributum, ut tamen ad tempus, pro infirmitate carnis et contrarietate peccati, ab ipsis offensus abscederet; et iterum placatus, sub opportunitate temporis adveniret. Unde et sanctus Hieronymus exponens evangelistam 129.1406A| Marcum, in loco ubi ait de Joanne: « Vidit apertos coelos et Spiritum tanquam columbam descendentem et manentem in ipso (Matth. III, 16). » Ita evidenti ratione tractavit, ut nemo contra sententiam ipsius venire praesumat. In psalmo quoque L Propheta post prophetam rogat: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Nam si semper, ut ait beatus Hieronymus in prophetis, esset sermo divinus et juge in pectore eorum haberet hospitium, nunquam crebro Ezechiel poneret: Et factus est sermo Domini ad me, dicens (Ezech. VI, 1; VII, 1). In libro quin etiam Regum: Elisaeus propheta dicit de muliere, cujus filius extremum clauserat diem: Dimitte eam quia in amaritudine est; et Dominus celavit me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV, 27). Apostolus 129.1406B| quoque dicit: De Virginibus praeceptum Domini non habeo; consilium autem do (I Cor. VII, 25). Item ipse commemorat: « Hoc ego praecipio, non Dominus (I Cor. VII, 10) [ Vulg., praecipio non ego, sed Dominus]. Et alio loco sic meminit: « Quae loquor [ Vulg., quae non loquor] secundum Deum (II Cor. XI, 17). » Unde similiter etiam caeteris prophetis, aliqua quidem Dominus locutus est, et non prophetae; et aliqua prophetae, et non Dominus. Nec illud specialiter de Domino Jesu Christo diceret Joannes Baptista: « Qui misit me baptizare, ipse dixit mihi: Super quem videris Spiritum sanctum in specie columbae descendentem et manentem in eo, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). » Nunquam enim proprium esset in Domino Christo, 129.1406C| quod additur; et manentem in eo, nisi ab aliis nonnunquam recedere probaretur. In Christo enim permansit, quia peccatum non habuit. Ab aliis jure discessit, quia pollutionis maculam perceperunt. Spiritui enim sancto non potest esse communio cum delictis; nam sic scriptum est in libro Sapientiae Salomonis: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu (Sap. I, 5).

Est autem prophetia magnificum nimis et veriloquum dicendi genus, non humana voluntate compositum, sed divina inspiratione profusum, sicut ait Petrus apostolus: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines (II Petr. 129.1406D| I, 21). Nam et Paulus apostolus dicit: Qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem (I Cor. XIV, 4). Et paulo post: Qui prophetat Ecclesiam aedificat (I Cor. XIV, 4). Aedificat plane, quando res incognitas, nimisque necessarias praelocutionis beneficio facit esse notissimas. Nam et quibus data est facultas bene intelligendi, vel interpretandi Scripturas divinas, a munere prophetiae non videntur excepti, sicut Apostolus ait in epistola ad Corinthios I: « Spiritus prophetarum prophetis subjectus est. »

Sed, quoniam de prophetiae muneribus competenter forsitan, quae leguntur, agnovimus, nunc quae restant sollicite perscrutemur.

II. Cur in psalmorum titulis, quasi auctorum nomina diversa reperiuntur. 129.1407A| In I libro Paralipomenon legitur: Cum propheta David devota Domino aetate senuisset, quatuor millia juvenum ex Israelitico populo delegisse, qui psalmos, quos ipse Domini aspiratione protulerat, organis, citharis, nablis, tympanis, cymbalis, tubis, propriaque voce, in magna jucunditate supernae gratiae personarent. Quae suavis adunatio tribus partibus divisa constabat. Rationalis pertinebat ad humanam vocem; irrationalis, ad instrumenta musica. Communis autem de utrisque partibus aptabatur, ut et vox hominis certis modulationibus ederetur, et instrumentorum melos consona se vicinitate conjungeret. Sic, suavis illa et jucunda musica Ecclesiam 129.1407B| catholicam tali actu praedicebat, quae ex diversis linguis, varioque concentu in unam fidei concordiam erat, Domino praestante, creditura.

Ex quo numero, indita nomina frequenter in titulis invenimus, ut, Idithun, Asaph, filii Chore, et his similia. Non quia ipsi, ut quidam volunt, auctores fuere psalmorum; sed quemadmodum praepositi artificibus, administratores earum rerum probabiles exstiterunt, ut honorem de tali commemoratione sumerent, qui officio sancto devotis mentibus serviebant, maxime, quia et nomina eorum intellectus rerum congruos indicare noscuntur. Non enim supradicti viri ad psalmos faciendos electi sunt, sed eos congregatos tantum legimus ad canendum; psalmographos autem fuisse historia nulla testatur. 129.1407C| Et praesumptuosum est dicere quod nulla possit auctoritate firmari. Psalmos enim ad solum prophetam David pertinere, certis declaratur indiciis. Denique in Apocalypsi, volens istud opus intelligi, solius meminit dicens: Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7). In Evangelio quoque Pharisaeis ipse Dominus dicit: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, etc. (Matth. XXII, 43, 44). Unde probatur universos psalmos non multorum existere, sed tantum ipsius, quem a Domino constat esse nominatum. Usus quoque Ecclesiae catholicae, Spiritus sancti inspiratione, generaliter et immobiliter tenet, ut quicunque eorum cantandus 129.1407D| fuerit, qui diverso nomine praenotantur, lector aliud praedicare non audeat, nisi psalmos David. Quod si essent proprii, aut Idithun, aut filiorum Chore, aut Asaph, aut Moysi, eorum nomina utique praedicarentur, sicut et in Evangeliis fit, quando aut Marci, aut Lucae, aut Joannis vocabulo pronuntiantur. Quod etiam secutus Pater Augustinus, congruenter omnes psalmos dicit esse Davidicos.

III. Quid significet, in finem, quod frequenter invenitur in titulis. Finem duobus dicimus modis. Primus est iste communis atque mortalis, quando res aliqua ad extremum deducta pervenerit, nec ulterius potest prodire; qui motus sui terminum probatur accipere. 129.1408A| Sic enim dicimus: finitum cibum, qui sedula comestione consumptus est; finitam pecuniam, quae docetur expensa, et caetera, quae hoc modo probantur edici. Secundus dicitur finis perfectus atque perpetuus, quem modo quaerimus; qui tum nobis protendi magis ac dilatari incipit, quando ad eum mens devota pervenerit. Finis ergo legis ac plenitudo Dominus noster est Christus, sicut Apostolus dicit: Finis enim legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ad quem dum pervenerimus, nihil ultra perquiremus, sed in ipso beatitudinis fine contenti, plenissima jucunditate perfruemur. Cujus tantum amor proficit, quantum intellectus noster, Domino praestante, clarescit. Et ideo, quoties in titulis psalmorum finem reperis, ad Dominum Salvatorem 129.1408B| aciem intende, qui est finis sine fine, et bonorum omnium completiva perfectio.

IV. Quid sit Psalterium, vel psalmi quare dicantur. Psalterium est, ut Hieronymus ait, in modum litterae Δ formati ligni sonora concavitas, obesum ventrem in superioribus habens, ubi chordarum fila religata, disciplinabiliter plectro percussa, suavissimam dicuntur reddere cantilenam. Huic citharae positio videtur esse contraria, dum, quod ista in imo continet; illud conversa vice gestat in capite. Hoc autem genus organi canorum atque singulare aptatur corpori Domini Salvatoris, quoniam sicut istud de altioribus sonat, sic, et illud gloriosae institutionis superna concelebrat, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur; 129.1408C| qui autem de coelo venit, quae vidit, et audivit, testatur (Joan. XXXIII, 32).

Unde quidam hoc opus Davidicum psalmos dictos esse praefiniunt, quia, de superno culmine resonare noscuntur. Cognosce vero quod isti tantum pro excellentia sui dicantur psalmi, qui hoc volumine continentur. Nam et Psalterium, genus esse musicorum [instrumentorum] Daniel propheta testatur, inquiens: Vocem tubae, fistulae, sambucae, citharae, psalterii et symphoniae, omnisque generis musicorum. Nam et Paralipomenon V exponit, cum dicit, de lignis thyinis, quae vulgo evelina [πεύκινα] vocantur, gradus factos in domo Domini, et in domo regia citharas quoque, et psalteria cantoribus (II Par. IX, 31). Hoc apud Hebraeos dicitur nablum, quod tamen 129.1408D| in suprascripto libro frequenti repetitione vulgatum est.

Ipsum vero psalmum Graecum esse constat vocabulum; quem dictum quidam volunt, ἀπὸ τοῦ ψάλλειν, hoc est, a tangendo. Nam et psalterias, citharoedas vocamus, docto pollice modulationes musicas exprimentes.

V. Quid sit psalmus. Psalmus est, cum ex ipso solo instrumento musico, id est, psalterio, modulatio quaedam dulcis et canora profunditur.

VI. Quid sit canticum. Canticum est, quod ad honorem Dei canitur, quando qui libertate propriae vocis utitur: nec loquaci 129.1409A| instrumento cuiquam musico consona modulatione sociatur. Hoc est, quod etiam nunc in divinitatis laudibus agitur.

VII. Quid sit psalmocanticum. Psalmocanticum erat, cum instrumento musico praecinente, canens chorus sociatis vocibus acclamabat, divinis duntaxat vocibus obsecutus.

VIII. Quid sit canticum psalmum [canticopsalmum ]. Canticumpsalmum erat, cum, choro antecedente, ars instrumenti musici in unam convenientiam comiter aptabatur, verbaque hymni divini suavis copula personabat.

IX. De quinquefaria divisione. Hanc autem, quam diximus, quinquefariam divisionem, prout unaquaeque earum Psalmorum titulis 129.1409B| potuerit convenire, locis aptissimis admonebo, ubi significantiam quamdam subsequentibus rebus mystica interpretatione contradunt. Sed quia sunt et aliae multifariae superscriptiones, quas praetereundas esse non arbitror, breviter in unam conclusionem aestimo colligendas, ut, nec fastidium lector incurrat, nec in damno intelligentiae necessaria forte praetereat.

X. De unica inscriptione titulorum. Quasdam superscriptiones psalmorum per allusionem consimilem constat spiritualiter intuendas. Quia, si litteram non consideres, extraneum est, cum non ea invenias in psalmis quae continentur in titulis. Si vero trahantur ad tropicum intellectum, nimis videntur accommodatae, ut est illud: Ubi res 129.1409C| gestae significantur, id est, cum fugit a facie Absalon. Ubi locus, ut est: cum esset in deserto Idumaeae. Ubi dies, sicut est: in prima Sabbati. Ubi Hebraea nomina, sicut est: Idithun. Ubi facta est comparatio gestorum, id est, cum mutavit vultum suum coram Abimelech. Vel specierum consimilium, id est, pro torcularibus. Quapropter in superscriptionibus titulorum: sive psalmum, sive canticum, sive psalmocanticum, sive canticumpsalmum, sive in finem, sive aliquid de sexta, quam diximus, complexione, reperire potueris; aut sigillatim, aut unum, duo vel tria, sive quatuor ex eis inserta cognoveris, ad illas virtutes trahe, quia, rerum istarum commemoratio ad similitudinem occultae intelligentiae posita subtiliter invenitur. Ista enim ante fores psalmorum tanquam 129.1409D| sacrata vela pendent; per quae, si aciem mentis intendas, rarescentibus quibusdam filis, facile eorum penetralia contueris. Quis enim causas, tot diversitates nominum putat otiosas? cum nefas sit, credere, Scripturas divinas aliquid supervacuum continere. Legitur enim: Amen, amen dico vobis quod iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia compleantur (Matth. V, 18).

XI. Quid sit diapsalma. Inter expositores psalmorum de hoc nomine quaedam noscitur provenisse diversitas. Hieronymus, Hebraicae linguae doctissimus inquisitor, continuationem Spiritus sancti esse confirmat; ob hoc, quia diapsalma significet semper. Beatus autem Augustinus 129.1410A| rerum obscurarum subtilissimus indagator, inter ardua sine offensione discurrens, hanc potius partem elegisse cognoscitur, ut magis divisio esse videatur, nominis ipsius discutiens qualitatem, συμψαλμα (sympsalma), quippe dicitur Graeco vocabulo, vocum adunata copulatio, διαψαλμα (diapsalma) vero sermonum rupta continuatio docens, ubicunque repertum fuerit, aut personarum aut rerum fieri permutationem. Merito ergo tale nomen illic interponitur, ubi vel sensus, vel per sona dividi comprobantur. Unde et nos divisiones congrue faciemus, ubicunque in psalmis diapsalma potuerit inveniri.

Reliquas autem, prout datum fuerit, indagabimus, ubi tamen auctoritas hujus nominis non potuerit inveniri.

XII. Utrum in quinque voluminibus psalmorum sit secanda contextio, an certe unus liber debeat nuncupari. 129.1410B| Beatus Hieronymus prophetiam psalmorum quinque libris putavit esse dividendam, quia in textu operis hujus quarto legitur: Fiat, fiat, dum hoc verbo intercedente, nonnulla se videatur aperire divisio. Huic favit assensa posteritas. Credo, dum sibi consultum judicavit: quod in multas partes curtabatur taediosa longinquitas. Hilarius autem Pictaviensis episcopus, divinarum rerum acutissimus et profundissimus exquisitor, congruentius librum aestimat dici debere psalmorum; quia in Hebraeo unum volumen est, et maxime, cum in Actibus apostolorum legatur dictum, in libro Psalmorum (Act. I, 129.1410C| 20). Quapropter merito unus liber dicitur qui tanta auctoritate firmatur.

XIII. Quemadmodum in psalmis sit de Christo Domino sentiendum. Tribus modis psalmi loquuntur de persona Domini Jesu Christi, pro instructione fidelium. Primum, per id quod ad humanitatem ejus noscitur pertinere, ut est illud secundi psalmi: Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Et in XX psalmo: Desiderium ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Secundo, quod aequalis et coaeternus ostenditur Patri, ut est illud ejusdem II psalmi: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Et in psalmo CIX: Tecum principium 129.1410D| in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Tertio, a membris Ecclesiae, cujus ipse dux et caput est Christus, ut est illud XXI Psalmi: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Et in psalmo LXVIII: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita; quod dictum pro unoquoque fidelium debemus accipere. Caeterum delicta a Christo probantur funditus aliena. Unde Tichonius, in libris Regularum, latius diligenterque disseruit. Hoc, si animo condimus, nulla confusione turbamur, quia error maximus inde nascitur, quando inconvenienter redditur alibi quod dictum constat ad aliud. Nam si uno modo fuisset locutus, quis ejus potuisset geminam 129.1411A| substantiam agnoscere; cum etiam nunc in tam evidentissima distinctione naturam divinitatis et humanitatis Domini Christi, aliqui nitantur sacrilega voluntate confundere?

Multa quoque secundum litteram commonet; multa spiritaliter jubet; personas subito decenter immutat, ut nunc Christus Deus, Verbum incarnatum; et homo factus, caput Ecclesiae; nunc ipsa Ecclesia; nunc homo justus; nunc poenitens loqui videatur, ut omnia necessaria tangat atque concludat. Ubique plenissimum coelestium rerum sanctum vibrat eloquium, et multiplici diversitate virtutum, propter humani generis largiendam salutem, regni sui adoranda mysteria pius Redemptor insinuat. Haec ideo praefati sumus ut, cum ventum fuerit ad 129.1411B| loca talia, intrepidus lector audire possit, quod se jam salubriter didicisse cognoverit. Illud tamen auctoritate Patrum, et veritatis ipsius attestatione firmissima credulitate tenendum est: Unum de Trinitate, sive unam ex Trinitate personam, Deum Verbum, miseratione mortalium ex Maria Virgine hominem factum spontanea virtute, non ministratoria necessitate, quia nec naturae suae ullam mutabilitatem sustinuit, nec assumptione carnis, augmentum Trinitatis effecit, sed, sicut quidam ait: Maculas nostras lavit in sanguine, rugas etiam tetendit in cruce. Hoc, cum sit spei nostrae singulare praesidium, beatitudo credentium, felicitas magna justorum, non desinunt haeretici impia voluntate corrodere, quod humano generi salutis causam cognoscitur 129.1411C| praestitisse.

XIV. Quemadmodum sit expositio digesta psalmorum. Primo nobis de titulorum inscriptione, Domino juvante, dicendum est. Unde, velut uberibus expressis, lacteus sensus divinae praedicationis emanat. Tum, unusquisque psalmus pro sua qualitate videndus est, ne nobis intellectum permisceat aut occulta mutatio rerum, aut varietas introducta loquentium. Tertio, arcanum psalmi, partim, secundum spiritalem intelligentiam, partim, secundum historicam lectionem, partim, secundum mysticum sensum, subtilitates rerum discutiens, proprietatesque verborum, prout concessum fuerit, conabor aperire. Quarto, prout locus exegerit, virtutem ejus breviter demonstrare contendam, quatenus intentio digesti 129.1411D| carminis, divino munere, oculis interioribus elucescat. Virtutem psalmi dico inspirationem divinam, qua nobis intentio superna reseratur, et, sermone Davidico, a vitiis nos removet, et recte nobis vivere persuadet. Quinto, de ordine numeri psalmorum, cum res exegerit, memorabimus; qui reverendissimarum rerum honore sacratus est. Hoc enim per singulos quosque psalmos facere nobis difficile fuisse profitemur, quod indeterminatum atque suspensum Patrum etiam reliquit auctoritas. Reliquos autem sibi calculos diligens perscrutator exquirat. Quoniam multa accessu temporis in Scripturis divinis fient clara, quae nunc videntur abscondita. In conclusionibus vero, aut summam totius psalmi sub brevitate 129.1412A| complectemur, aut contra haereses aliquid dicemus destruendas. Ipsa est enim Domini vera dilectio: adversarios ejus odio habere perfecto.

XV. De eloquentia totius legis divinae. Eloquentia legis divinae humanis non est formata sermonibus, neque confusis incerta fertur ambagibus, ut aut a rebus praeteritis oblivione discedat, aut praesentium confusione turbetur, aut futurorum dubiis casibus eludatur; sed cordi, non corporalibus auribus loquens, magna veritate, magna praescientiae firmitate cuncta dijudicans, Auctoris sui veritate consistit. Sic enim in Evangelio, de Domini Christi praedicatione dictum est: Loquebatur autem sicut potestatem habens, non sicut Scribae eorum et Pharisaei 129.1412B| (Matth. VII, 29). Ille indubitata loquitur, cui omnia praesentia sunt, et rerum exitus probatur esse subjectus. Eloquentia siquidem est ad unamquamque rem competens, et decora locutio. Haec igitur casta, fixa, verax et aeterna praedicatio, nimis purissimo nitet eloquio; cujus utilitas lucet; magnificentia virtutis apparet: operatio salutis arridet, sicut et in CXVIII psalmo, dicturus est: quia eloquium tuum vivificabit me; et iterum: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. » Revera lumen, quia semper vitalia jubet, noxia prohibet, terrena removet, coelestia persuadet.

Hinc et Doctor gentium in Epistola I ad Corinthios scribit: Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Idem ad Timotheum II II, meminit dicens: 129.1412C| Omnis Scriptura, divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ad corrigendum in disciplina, quae est justitiae, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Haec, sicut Patris Hieronymi testatur auctoritas, apud Hebraeos IV, aut rhythmo, aut metrica constat lege composita, quae, ut ipsi dicunt, fastutiis continetur. Fastutium enim est per commata procedens ad depromendum sensum naviter explicata conceptio. Cujus si virtutem lector diligens perscrutaris, audi Apostolum ad Hebraeos dicentem: Vivus est enim Dei sermo et efficax, et acrior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum et discretor cognitionum et intentionum cordis. Scripturae autem divinae 129.1412D| sancta profunditas adeo communes sermones habet ut eam universi incunctanter admittant. Sensus autem recondit veritatis arcanos, ut in ipsis studiosissime vitalis sententia debeat indagari. Nam eam revera esse divinam hinc maxime datur intelligi, quod indocti subtilissima, temporales aeterna, nonnisi divino repleti Spiritu, potuisse tradere, sentiuntur.

Postremo quot miracula jugiter facta sunt, donec Scriptura ipsa, mundi ambitum divulgata compleret, sicut scriptum est: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum! (Psal. XVIII, 5.) » Unde ad probationem pertinet maximam, quia lex divina per cunctas mundi partes cognoscitur 129.1413A| fuisse suscepta. Haec multis modis genera suae locutionis exercet definitionibus succincta, schematibus decora, verborumque proprietate signata, syllogismorum complexionibus expedita, disciplinis irrutilans, non tantum ab eis accipiens extraneum decorem, sed potius illis propriam conferens dignitatem. Haec enim quando in divinis Scripturis splendent, certa atque purissima sunt. Cum vero ad opiniones hominum et quaestiones inanissimas veniunt, ambiguis altercationum fluctibus agitantur, ut quod hic est firmissime semper verum frequenter alibi reddatur incertum. Sic et in lingua nostra, dum psalmodiam canit, nobilitate veritatis ornatur. Cum ad fabulas ineptas et blasphema se verba converterit, ab honore probitatis excluditur, sicut apostolus Jacobus 129.1413B| dicit: « Ex ipso ore benedicimus Deum et Patrem, et ex ipso ore maledicimus hominem, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus est (Jac. III, 9). » Haec mundanarum artium periti (quos tamen multo posterius ab exordio divinorum librorum exstitisse, manifestum est) ad collectiones argumentorum, quae Graeci topica dicunt, et ad artem dialecticam, et rhetoricam transtulerunt, ut cunctis evidenter appareat, prius ad exprimendam veritatem justis mentibus datum, quod postea gentiles humanae sapientiae aptandum esse putaverunt.

Haec in lectionibus sacris, tanquam clarissima sidera, relucent, et significantias rerum utilissimis compendiis decenter illuminant; quae nos breviter locis aptissimis admonebimus. Quoniam res ipsae 129.1413C| commodissime deducentur ad medium, per quas concepti sensus clarius elucebunt. Nam et Pater Augustinus, in libro III, de Doctrina Christiana, ita professus est: « Sciant autem litterati modis omnium locutionum, quos grammatici Graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse. » Et paulo post sequitur, « quos tamen tropos, id est, modos locutionum qui noverunt, agnoscunt in litteris sanctis, eorumque scientia, ad eas intelligendas aliquantulum adjuvantur. » Cujus rei et in aliis codicibus suis fecit evidentissimam mentionem. In libris quippe, quos appellavit de modis Locutionum, diversa schemata saecularium litterarum inveniri probavit in litteris sacris. Alios autem proprios modos in divinis eloquiis esse declaravit, quos grammatici, sive rhetores 129.1413D| nullatenus attigerunt. Dixerunt hoc apud nos et alii doctissimi Patres, id est, Hieronymus, Ambrosius, Hilarius, ut nequaquam nos praesumptores hujus rei, sed pedissequi videamur.

Sed dicit aliquis: Nec partes ipsae syllogismorum, nec nomina schematum, nec vocabula disciplinarum, nec alia hujuscemodi ullatenus inveniuntur in psalmis. Inveniuntur plane in virtute sensuum, non in effatione verborum. Sic enim vina in vitibus, messem in semine, frondes in radicibus, fructus in ramis, arbores ipsas sensu contemplamur in nucleis. Nam et de profundissima abysso deliciosus piscis attingitur, qui tamen ante captionem suam humanis oculis non videtur. Merito ergo esse dicimus, quae 129.1414A| inesse nihilominus virtute sentimus. Nam et Apostolus vetat nos seduci per vanam sapientiam mundi (Ephes. V, 6); ista vero non abnegat in litteris esse divinis.

Certe accedamus ad psalmos, et interrogemus, quae omni disputatione major est, rerum fidem. Istud ergo principale, virgineum et salutare locutionis genus, plerumque res aliquas refert, et saepe longe alia, quae audiuntur exponit. Simplicitas duplex; et, sine dolo bilinguitas, sicut fecit Joseph; qui, dum fratres suos aspectu ipso et sermone patrio cognovisset, ita eis videbatur loqui, ut nullatenus posset agnosci (Gen. XLII, 8); quod non est ad deceptionis studium sumptum, sed ad commodum magnae utilitatis effectum. Hebraeos sermones adhibet, causas 129.1414B| profundissimas innuentes. Unam rem in malo et in bono plerumque ponit, ut, quod nomine videtur esse commune; probetur qualitatibus discrepare. Coelestia terrenis comparat, ut, quod incomprehensibilis magnitudo vetat intelligi, per notissimas similitudines possit adverti. In verbis autem serendis mira potentia est, ut subito operta nobis atque incomprehensibilia duobus tribusque sermonibus explicentur. Quid brevius dicam? frequenter etiam, una syllaba ineffabilem Domini naturam demonstrat, ut est illud: Qui est, misit me (Exod. III, 14). Cujus omne verbum subtiliter inquisitum copiosis sensibus scaturit. Nam, sicut fecundissimus ager odoriferas herbas saluti nostrae producit accommodas, sic lectio divina, cum per singula 129.1414C| verba requiritur, semper illic cura mentis sauciae reperitur. De cujus eloquentiae modis multi Patres latius prolixiusque dixerunt; quorum nomina in libris introductoriis commemoranda perspeximus. Sed fons ille coelestis, quantum assidue constat hauriri, tantum nescit expendi. Ac ne diutius in generalibus remoremur, specialia Psalterii, Domino juvante, tingamus. Quoniam ipsa res evidenter agnoscitur, quae communibus rebus praemissis, postea sub aliqua proprietate describitur.

XVI. De propria eloquentia Psalterii. Primum est, quod ipsi tantum psalmi singulari nomine vocitantur; quos nos adhibitis hujus linguae peritissimis, cum eorum volumine conferentes, servato usu psallentium, suis versibus aestimavimus 129.1414D| esse reddendos, ne se in praesumptum ordinem auctoritas permista confunderet. Deinde, quod nullum aliud opus auctoritatis divinae 150 sectionibus continetur. Ubi enim tot tituli diversa leguntur varietate conscripti? hic illud votivum nomen, alleluia, in superscriptionibus inchoavit; hic, commemoratio historiae de Regum tracta volumine, in ipso limine posita virtutes noscitur indicare psalmorum; hic etiam, diapsalmata tantum interjecta monstrantur; hic, psalmi secundum virtutes suas, numerorum ordines tenent. Liber inchoans a beatitudine Christi, Novi et Veteris Testamenti sacramenta percurrens, laudibus sacris et sancta jubilatione concluditur, ut merito se tali munere consoletur Ecclesia; quae hic 129.1415A| multarum calamitatum cognoscitur afflictionibus sauciari. Novit enim beneficio Domini triumphare, de suis cladibus ingravata; persecutionibus siquidem proficit, afflictionibus semper augescit, sanguine martyrum rigatur, tristitia magis erigitur, angustia dilatatur, fletibus pascitur, jejuniis reficitur, et inde potius crescit, unde mundus deficit. Quid enim in illo libro non invenies, unde se humanum genus debeat suaviter consolari? Thesaurus in pectore mundo semper excrescens, consolatio magna lugentium, spes beata justorum, periclitantium utile suffugium; unde semper, quod expedit, tollitur, ejusque fons indefecta perennitate servatur.

Beatus quoque Athanasius, Alexandrinae civitatis episcopus, in libro quem Marcellino suo charissimo 129.1415B| destinavit, de Proprietate Psalterii, ut verbis ipsius utar, ita dicit: Quicunque psalmi [ Cassio, Psalterii] verba recitat, quasi propria verba decantat, et tanquam a semetipso conscripta unus psallit, et non tanquam a semetipso conscripta unus psallit, et non, tanquam alio dicente, aut de alio significata sumit et legit, sed, tanquam ipse de semetipso loquens, sic hujusmodi verba profert. Et qualia sunt quae dicuntur, talia velut ipse agens, ex semetipso loquens, Deo videtur offerre sermones.

Psalterii quoque proprium est quod per eum legis divinae sanctitas introitur. Non enim tyrones inchoant a Genesi, non ab Apostolo; non inter initia auctoritas Evangelica sancta pulsatur. Sed licet Psalterium quartus codex sit divinae auctoritatis, primum tamen 129.1415C| tyrones, inchoantes Scripturas sanctas, inde legendi faciunt decenter initium.

XVII. Laus Ecclesiae. O vere sancta, o immaculata, o perfecta mater Ecclesia, quae, divina gratia largiente, sola vivificas, sola sanctificas, et perditum propriis culpis, institutione sua, humanum genus instauras. Cujus piae confessioni nihil addi, nihil minui potest. Per omnes quippe psalmos, per omnia cantica, praeconia sanctae Trinitatis interseris, ut, cujus sunt sacrata verba quae loquimur, ei laus semper et dulcissima gloria redderetur. Quae solum saeculi hujus, et haereticorum saevissimas procellas in arcae illius Noe similitudine, quae tuam evidenter portavit imaginem; sola inoffenso fidei cursu, sine periculo diluvii constanter 129.1415D| enavigas, nec ullis erroribus acquiescis, quamvis adhuc inter pravitates hujus saeculi gravissima necessitate verseris. Quidquid enim reperitur praeter vitale gremium tuum mortiferum constat esse naufragium. Nam cum Sabellius detestabilis erret in Patre, demens Arius delinquat in Filio, Manes sacrilegus neget Spiritum sanctum, alii scelerati Veteri Testamento derogent; nonnulli Novi gratiam non sequantur, tu tantum devotione fideli, praestante Domino, inoffense cuncta complecteris; Patrem quippe doces ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum de Patre et Filio procedentem. Unum Deum, sanctam praedicans Trinitatem, coaeternam sibi et aequaliter omnipotentem, Dominumque 129.1416A| Christum, manentem in divinitate sua et carne humanitatis assumptae, salva uniuscujusque proprietate naturae, unam confiteris esse personam, Veteri Testamento, de novo fidem faciens, Novum a Veteri exortum esse cognoscens.

Et, ut breviter cuncta complectar, nescis loqui, nisi quae expedit credi. Nam quamvis diversis hic afficiaris angustiis et dolosi hostis contrarietate quatiaris, tamen de totius mundi circulo congregata resplendens, in modum pulcherrimae pyramidis ad aeterna regna perduceris. Quae huic schemati non immerito compararis quoniam de universis gentibus extollens verticem pretiosum, justorum animas quasi lumen eximium ad superna regna transmittis. Meta frumentis plena coelestibus, de diversis gentibus sanctorum 129.1416B| beata collectio, serenarum mentium lampabilis coetus, insolubilis constructio de vivis lapidibus fabricata, beatorum omnium aeterna fencitas, sole lucidior, nive candidior, sine macula, sine ruga. De qua scriptum est in cantico Canticorum: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. Et paulo post: Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Cujus dentes, sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua (Cant. IV, 1-3), mater et virgo, feta et integra, genitrix et incorrupta, cujus os virtutum omnium fragrat odoribus. De qua sponsus dicit: Odor oris tui sicut malorum (Cant. VII, 8). 129.1416C| Et post paululum: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 10, 11). Quae mereris denique osculari Christum, et decus illud perenniter custodire virgineum. Tibi enim dicitur: Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis (Cant. I, 1, 2); et caetera quae liber ille divinus mystica praedicatione complectitur.

Quapropter, factis auditoribus per quamdam isagogen (quae est sequentis operis introductio, index coelestium mysteriorum et sacrae praenuntia dictionis), ut opinor, sufficienter attentis; et desiderio superno divina largitate flammatis, nunc ad solvenda quae promissa sunt, Christo juvante, veniamus. 129.1416D| Praesta, Domine, cujus est omne quod expedit, ut intelligenter, ut libenter, ut proficue mereamur audiri. Tuis enim adjutoriis omnimodis indigemus, ut valeamus concesso sermone aliquatenus verba tuae majestatis exponere. Amen.

Prolegomena, id est, praedicenda. Antequam coelestis Psalterii mella degustem, et campos illos gloriosissimae passionis, Domino praestante, contingam, quaedam mihi videntur divisis capitibus, de textu ipsius carminis intimare, ut et legentes distinctius debeamus edocere, et nos ordines ipsos sine aliqua offensione curramus.

In prima itaque parte, Domini carnalis vita describitur.

129.1417A| In secunda, natura deitatis ipsius subtiliter indicatur.

Tertia multiplicatos dicit populos, qui eum nitebantur exstinguere.

Quarta, Propheta in eisdem monitis perseverat, ut desinant Judaei mala cogitare vel facere, quoniam se noverint divinis virtutibus destruendos.

In quinta, Dominus Christus clamat ad Patrem ut ejus audiatur oratio: et in resurrectione ipsius mundo profutura concedat.

Sexta, per totum psalmum verba sunt poenitentis, cui junguntur ejusdem modi alii sex; qui tamen in conclusione L psalmi descripti sunt.

In septima parte Christus humiliter quidem petit ut ei subveniatur a Patre, sed habet fiduciam rectae 129.1417B| conversationis; quod magis ad ejus pertinet deitatem. Sed more humanitatis assumptae sibi postulat subveniri, ne diabolus animam ejus, iniqua praesumptione diripiat, et gloria ipsius in pulverem deducta dispereat.

In octava, parabolis et tropicis allusionibus congregatis, subsequens drama decurritur, et per allegoricas similitudines omnia referuntur ad Dominum Christum. Quae schemata nos locis aptissimis evidentissime commonemus, ut lectori studioso ambiguitas cuncta tollatur.

Nona, post multiplicia praeconia, quae modo a deitate, modo ab humanitate ipsius, mutatis personis et titulis ponitur Alleluia, quod significat: Laudate Dominum.

129.1417C| Decima: sequuntur gradales, qui animum nostrum ad Dominum Salvatorem pura et humili satisfactione perducunt.

Undecima, variatis verbis, iterum laudes Domini, hymnidica exsultatione concelebrat, modo Patris, modo Filii, modo Spiritus sancti precans majestatem, ut nulli sit dubium, sanctam Trinitatem singulariter omnipotentem quae vult facere in coelo et in terra.

Duodecima septem psalmi relinquuntur in fine, qui exsultationibus hymnidicis totam gloriam sanctae Trinitatis generaliter devota mente concelebrant. Sic textus totius Psalterii XII partibus divisus, in apostolorum numero, mira laude concluditur, quatenus et iste illud agat quod Christi discipulos fecisse 129.1417D| cognovimus. Est etiam ejusdem rei aliud evidentius sacramentum, quod 150 diebus diluvio superducto criminibus suis terra diluta est. Sic et hi psalmi, tali numero producti, genus humanum peccatis suis pollutum, convenienter reddunt absolutum.

Servite Domino in timore. Brevis et plana est ista commonitio, qua hortamur Domino Deo non servili sed amabili timore servire. Et ne servitium Dei durissimum forte putaretur, subjunxit:

Et exsultate ei, quia timor Domini non ad miseriam, sed ad gaudium ducit. Et iterum, ne haec exsultatio negligens redderetur, addidit: cum tremore.

Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem 129.1418A| meum. Dicendo enim: Verba mea auribus percipe, oris significat psalmodiam. Sequitur: intellige clamorem meum, ut affectum cordis aperiret. Vox enim ista, non erat labiorum crepitus, sed cordis affectus.

Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas. Cantare est verba Domini ore proferre. Psallere autem, mandata divina bonis operationibus constanter implere. Haec enim duo, omnimodis a nobis expetuntur, ut laudes Domini fideliter ore cantemus, et opere nostro ipsius mandata faciamus.

Qui timetis Dominum, laudate eum. Qui timetis Dominum, dicit, quia timor humanus non laudem parturit, sed vituperationem. Dei autem timor, quia 129.1418B| justus et rectus est, laudem generat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat, quia Deum non meretur praedicare, nisi qui cognoscitur et timere. Ideo dixit: qui timetis, laudate.

Apud te laus mea in Ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. Apud Deum debet esse nostra laus, id est, de Deo, et hoc in Ecclesia catholica, ut vota nostra acceptabilia sint Deo, quae exhibemus coram timentibus se.

Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua. Vocem laudationis illam desiderabat forte audire, qua angeli Domini laudant Deum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isa. VI, 3); quam hodie sancta Ecclesia in celebratione missae decantat, quando enim istam 129.1418C| laudationem devote canimus, angelorum procul dubio vocibus admiscemur.

Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae. Decorem domus dicit, non pulchritudinem parietum, aut ministeriorum pretiosissimos apparatus, sed qualitatem bonorum actuum; quae constat in psalmorum jubilationem, et in precum sanctitatem, et in Christiani populi humillimam devotionem.

Psallite Domino, sancti ejus, et confitemini memo riae sanctitatis ejus. Qui sancti sunt, praecipitur ut psallant Domino, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Confitenda et laudanda est memoria sanctitatis ejus, quae humani generis misericorditer recordans efficit quod nos salvare potuisset.

129.1418D| Exsultate justi in Domino. Injusti exsultent in saeculo. Finito saeculo finitur injustorum exsultatio. Exsultent autem justi in Domino, quia, permanente Domino, permanebit justorum exsultatio. Exsultate autem in Domino, ita convenit ut laudemus illum, qui solus non habet quod nobis displiceat. Rectos decet collaudatio (Psal. XXXII, 1): illi sunt recti, qui secundum voluntatem Dei dirigunt cor, et in prosperitate et in tribulatione laudant Deum.

Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. Cithara inferius habet lignum, cui superjacent chordae, quae tactae resonant. Psalterium vero in superiore habet ipsum lignum. Per 129.1419A| citharam intelligitur terrena prosperitas, sive adversitas. Confitemini ergo in cithara, id est, sive tibi abundet aliquid terrenum, gratias age illi qui dedit; sive tibi desit, vel forte damno auferatur, similiter gratias age. Non est enim tibi ablatus qui dedit, licet sit ablatum quod dedit; potens est tibi si vult plura largiri. Per psalterium vero significantur praecepta coelitus hominibus data; quod psalterium decem chordarum dicitur quia decem sunt verba legis, quae, si implemus, perfecte Deo in psalterio canimus. Confitemini Domino in cithara, etc. Isti sunt justi, quos superius dixit qui sanctis actibus laudem Domini devota modulatione decantant. Cithara est, sicut in praefatione jam dictum est, lignei ventris immodica concavitas, quae sursum chordarum fila 129.1419B| transmittens, sonis dulcissimis percussa perloquitur; quae ideo tale nomen accepit, quoniam cita iteratione percutitur. Huic merito comparantur opera quae terrenis rebus ad supernam gratiam porriguntur, id est, dum esurientem pascimus, dum nudum vestimus, dum aegrum visitamus, etc., quae, licet videantur carnalia, divinitatis tamen amore peraguntur.

Citharizamus quoque cum passionibus nostris, vel damnis secure ac laeti dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Psalterium vero decachordum esse diximus, quod ordine converso alvum citharae in superioribus habet, unde ad inferiorem partem canora fila descendunt; 129.1419C| cui praecepta Decalogi convenienter aptantur. Quia secundum formam instrumenti hujus, de supernis venientia Domini jussa suscipimus. Et considera quia solum est instrumentum musicum, quod pro excellentia sui decachordum dicatur: Non enim hoc de cithara, vel aliis hujuscemodi instrumentis lectum esse meminimus. Decachordum vero psalterium, sicut veteres dixerunt, et illud nobis indicat sacramentum, ut referamus tria ad Deum, qui Trinitas est, id est, primum, quod ait: Non habebis deos alienos coram me (Exod. XX, 3); secundum, Non facies tibi sculptile (Ibid., 4): tertium: Non assumes tibi nomen Dei tui in vacuum (Ibid., 7). In quo jungit et de Sabbato. Septem vero quae sequuntur ad dilectionem dixerunt proximi pertinere, id est: Honora 129.1419D| patrem tuum et matrem tuam. Non occides. Non maechaberis. Non furtum facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui. Non desiderabis uxorem ejus Exod. XII, 17). Sic totius decachorda psalterii virtus perfecta nobis et honorabilis indicatur. Psallimus quoque et in decem chordis quando in quinque sensibus carnalibus et in quinque spiritalibus probabili nos conversatione tractamus. Verum ista, quae dicimus, non sunt extra nos posita, sicut in musica disciplina. In nobis est cithara; in nobis est psalterium, imo ipsa organa nos sumus, quando ad similitudinem eorum, per gratiam Domini, actuum nostrorum qualitate certamus. Haec autem et illo 129.1420A| exemplo datur intelligi, ubi ait: « In me sunt Deus vota, quae reddam laudes tibi (Psal. LV, 12). » Haec autem et similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus edicuntur.

Cantate ei canticum novum. bene psallite ei in jubilatione. Cantate canticum novum, exuite vetustatem. Non pertinet canticum novum ad veteres homines. Bene psallite ei in corde, et voce, ne forte illi displiceat. Non enim vult Deus offendi aures suas. In jubilatione canit, qui tantam laudem Dei cum servatore in corde amplectitur, ut eam voce explere non possit. In qua jubilatione non potest bene psallere, nisi qui bonae studium conversationis adjunxerit.

Benedicam Dominum in omni tempore, semper 129.1420B| laus ejus in ore meo. Non solum quando ad laudem Dei faciendam accedimus, sed omni tempore debes laudare et benedicere Deum, id est, talem te exhibere, ut, si lingua tacet, vita tua laudet Deum. Sive in prosperitate, sive in adversitate sis, semper lauda Deum. Cum tibi est terrena prosperitas lauda Deum, qui dedit. Cum vero adversitas, similiter lauda Deum, cujus justo judicio agitur ut tibi adversitas contingat. Ille laudat Deum in omni tempore, qui humilis est. Quid est esse humilem? Nolle in se laudari. Qui in se vult laudari, superbus est; qui vero superbus est, non potest laudare Dominum in omni tempore.

Bene nuntiari justitiam tuam in Ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo. Ille bene nuntiat justitiam 129.1420C| Dei in Ecclesia catholica, qui bene vivit, et in laudando et praedicando Deum segnis non efficitur, sed alios ad laudem Dei suo exemplo provocat.

Psallite Deo nostro, psallite, psallite Regi nostro, psallite. Ut hoc opus salutare ostenderet, ideo quatuor vicibus repetiit, psallite. Psallere enim est bonis actionibus laudes Deo canere, quod, si bene exhibeatur, etiam cum angelis nobis probatur esse commune. Psallite Regi nostro; Christo dicit, non alieno, quem decet ista laudatio.

Quoniam Rex omnis terrae Deus: psallite sapienter. Ipse est enim veraciter Rex omnis terrae, cui sapienter psallere debemus: ut, non solum cantantes, sed intelligentes psallere debeamus. Nemo enim sapienter quidquam facit quod non intelligit.

129.1420D| Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Quis immolat Deo sacrificium laudis, nisi qui a terrenis vitiis fuerit segregatus [ Edit. Basil: qui moritur mundo, ut ostium fiat Christo]. Non enim placet Domino, si laudes ejus turpis persona decantet. Turpem personam hic dico quae per vitia et peccata turpis redditur, quia cantandum est Domino corde, voce et opere; qui enim ita canit, Deum perfecte laudat.

Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Hoc contra illos ponitur, qui indigni laudes Domini canere praesumebant. Sacrificium laudis honorificabit me; non quale scelerati canunt, sed quale pura mens consuevit offerre. 129.1421A| Ipsum enim sacrificium laudis honorat Dominum, quod puritate fidei et actionis probitate fuerit immolatum. Sequitur quoque: Et illic iter est; iter appellat beatissimam psalmodiam. Sed haec via ubi ducat, exponit, quo ostendam illi salutare Dei. Gloriosa semita, quae ducit ad coeli terraeque creatorem. Verum istud iter, quod dictum est, non pedibus, sed sanctis mentibus ambulatur, quia, dum dulcedine et suavitate cantus delectatur, compunctionis gratia per visitationem divinam in corde generatur. Unde alius psalmus dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. De hoc sacrificio, in quo spiritus humiliatur, lacrymarum solent fluenta decurrere; quia, cum secundum Deum tribulatur, nobis absolutionem 129.1421B| tribuit peccatorum. Et hoc sacrificium non spernit Deus, sed approbat, et eligit, et in conspectu suo admittit.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psalmum dicam Domino. Paratum dicit se habere cor, ad gratias Domino referendum magis, quam ad saeculares honores et ambitiones appetendum. Cantare se dicit, vocibus gratiam referre. Psalmum dicere autem, praedicabili Dominum actione laudare.

Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. Reddamus et nos vota nostra in isto transitorio die, ut in illa perennitate laudes Domini, eodem praestante, decantare mereamur.

129.1421C| Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi ejus. Hortatur ad psalmodiam omnem hominem, ut nomini Domini tali confessione gratias referat. Dat autem gloriam laudi ejus, qui praeconia Domini frequentata exsultatione concelebrat.

Omnis terra adoret te, et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo, Altissime. Hoc enim veraciter debemus Domino exhibere, ut adoretur, id est, corde Deum credere, cui psallere jubemur, id est, psalmodiae dulcedine ejus magnalia resonare. Psalmum vero dicere, id est, bonis operibus Dominum confiteri.

Cantate Deo. Psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei, qui ascendit super occasum, Dominus nomen 129.1421D| illi. Exsultate in conspectu ejus. Cantat enim Deo, qui contemplationem ejus puro ac fideli semper animo contuetur. Psalmum dicit nomini ejus, qui operas efficit, quas ille praecepit. Sequitur: Iter facite ei, id est, corda vestra purificata praeparate, quae dignetur sanctus Dominus introire. Addidit etiam:

Exsultate in conspectu ejus. Non in praesentia hominum, ubi est caduca laetitia; sed in conspectu ejus, ubi jugiter se puritas mentis oblectat.

Praevenerunt principes conjuncti psallentibus. Conjunctam multitudinem significat psallentium, qui laudes Domini, et voce et bonis operibus personabant.

129.1422A| Narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus, quae fecit. Facta quippe Domini narrare, laudasse est, cujus dum opera referuntur, gloria semper augetur.

Beatus populus, qui scit jubilationem. Ille beatus populus est, qui laudes Dei non solum ore cantat, sed etiam lumine mentis intelligit. Intelligere autem est, si operam dat, ut Scripturas sanctas catholicis regulis perscrutetur.

In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. Decachordum psalterium decem praecepta legis significat, quod, tunc vere cantamus, si ea opere complemus. Ipse enim cantat cum cithara, qui bona opera perficit sine asperitate tristitiae.

Venite exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari 129.1422B| nostro. Velut quidam praeco judicis, excitator populi gallus Ecclesiae, orantes invitat, ut de somno hujus saeculi evigilantes, laudes Domino debeant jucunda exsultatione concinere. Et quia est istius saeculi exsultatio, quae maxime animos hominum occupat, inde monuit, ut venientes, non saeculo, sed Domino exsultemus et jubilemus.

Praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Praeoccupare, est ante aliquid facere, quam ille videri possit, qui creditur advenire. Ergo antequam Dominus veniat, ei confiteamur, id est, Domino laudes religiosa devotione persolvamus. In psalmis etiam jubilemus ei, id est, psalmorum modulatione, cordis offeramus laetitiam. In opere enim laudis et psalmodiae, utrumque debet 129.1422C| esse sociatum, quatenus officium linguae nostrae conjuncto gaudio compleatur.

Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Cantat enim Domino canticum novum, qui vetere homine deposito per gratiam baptismatis feliciter innovatus, Dominum laudat. Iste cantus est, qui mentem purissimam consolatur. Ista modulatio, quae medullitus delectat, quando vere cantat anima, quae se a peccatis per Dei gratiam aestimat liberandam.

Cantate Domino, et benedicite nomini ejus, bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Cantare enim Domino, et benedicere nomen ejus non unius diei jubemur excursu, sed, de die in diem, id est, semper, secundum morem sanctae Ecclesiae, hoc agere debemus.

129.1422D| Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Propheta fideles admonet Christianos, ut cantici novi exsultatione laetentur, quando mirabilis est Christi Domini confessus adventus. Novus enim homo cantare debet canticum novum, non ille vetustus, qui necdum peccata [Adae, edit. Basil. ] deponens, in praevaricatione veteris hominis perseverat.

Jubilate Deo omnis terra, cantate, et exsultate, et psallite. Jubilare dictum est, cum magna delectatione in vocis gaudium prosilire. Cantare, est gravissimi Christiani oris officio laudes Domino personare. Exsultare, cum magna affectione, animi vota 129.1423A| declarare. Psallere vero, bonis operibus Domini mandata complere.

Psallite Domino in cithara, in cithara, et voce psalmi. Psallit enim Domino in cithara, qui per actum carnalem mandata divinitatis operatur. Addidit in voce psalmi, ut non solum opere, verum etiam voce Deo cantetur.

Jubilate Domino omnis terra, servite Domine in laetitia. Ipsa est enim justi perfecta devotio, Domino sub mentis jucunditate famulari, sicut et Apostolus monet: Semper gaudete, sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Haec est voluntas Dei in Christo Jesu. Licet servitia Domini diversis videantur officiis expedire, ut sunt ordines ecclesiastici, monasteria, fidelium [coetus], eremitae, solitarii, laici, 129.1423B| devoti; omnia tamen ad hoc proprie referuntur, ut Domino sub laetitia serviatur, non in murmuratione aut amaritudine mentis.

Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus. Ne quis se putaret laudando fatigari, aut continuo labore lassescere, causam reddidit; quare laudandum sit nomen ejus, id est, quoniam suavis est Dominus, et aeterna sit misericordia ejus, et usque in saeculum saeculi permaneat veritas ejus.

Psallam et intelligam in via immaculata. Quando venies ad me. Domino psallit, qui bonis factis suis eum placare contendit. Ipsa est enim suavissima virtus harmoniae, quando vox cognoscitur operibus consonare. Nam, si hae duae res discrepabili sibi varietate dissentiant, nequaquam possunt psalmodiae 129.1423C| temperatam efficere cantilenam. Nec ad aures Domini venit, quod se mutua contrarietate confundit. Nam, si disciplinabilis illa psalmodia competenter dirigatur ad Dominum, vide quid praestat? ut intelligat in via immaculata, quando ad se Dominus venire dignetur, quem magnopere sustinebat.

Benedicite Domino omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus: benedic anima mea Dominum. Nam cum totum ejus opus sit, omnia debent suum benedicere creatorem. Et, sicut nulla creatura a laudibus Domini jubetur excipi, ita nec locus quisquam relinquitur, qui a tali munere segregetur. Cum dicit [ edit. Basil., dicitur], in omni loco, Ecclesiam significat [ed. Basil. add. catholicam]. Ipsa enim 129.1423D| ubique Dominum benedicit, ubique collaudat, et gratias maximas haemnica [ ed. Basil., hymnidica] exsultatione concelebrat. Benedicamus ergo omnes in commune Dominum, opera ejus hymnica exsultatione celebremus. Quale enim sacrilegium est, ut, cum omnis creatura jubeatur benedicere Dominum, si homo desinat laudare Deum, qui ad imaginem et similitudinem ejus noscitur esse procreatus.

Confitemini Domino et invocate nomen ejus, annuntiale inter gentes opera ejus. Confitemini, id est, laudate eum, et bonis factis gratiam vobis divinitatis acquirite, quia, id ipsum est laudare Dominum, et ore illi honorem deferre, et operibus ejus jussiones efficere. Quod autem dicit: Annuntiate inter 129.1424A| gentes opera ejus, pastores Ecclesiae commonet, ut indesinenter Dei magnalia annuntient.

Laudatio ejus manet in saeculum saeculi. Laudatio ejus nullo [ ed. Basil., non] clauditur termino. Et ideo, quicunque eum desiderat in aeterna patria laudare, debet in praesenti saeculo in Dei laudibus assiduis esse.

Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi. Vox apostolorum imperat, ut omnes gentes in sancta Ecclesia laudent Dominum. Collaudatio est enim, cunctorum fidelium in unum redacta laudatio, quando tota Ecclesia indesinenter Dominum laudat. Semper enim hoc agendum est. Sed maxime temporibus constitutis hoc ab omni fideli faciendum, ut cum sanctis misceatur in laudibus.

129.1424B| Cantabiles mihi erant justificationes tuae. Cum dicit cantabiles, significat psalmodiam cum magna delectatione peragendam, sicut dicit Apostolus: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo. Cantus enim semper relevat labores, et non facit animo subrepere taedium, qui contemplationis magna suavitate mulcetur.

Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Id est, ad laudandum te. Merito tali tempore surgit ad laudes, quia media nocte, sicut Evangelium dicit, sponsus venit, ne, janua clausa, inter fatuas virgines inveniatur.

Septies in die laudem dixi tibi. Septem illas significat vices, quibus se omnis Ecclesia consolatur, id est, matutinas, tertiam, sextam, nonam, lucernariam 129.1424C| id est, vesperam, completorios nocturnos. His enim temporibus, si tota Ecclesia laudat Deum, maxime illi debent hoc agere, qui ad hoc ordinati sunt.

Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum. Id est, qui servi estis Domini, prona eum voluntate, laudate; quia si bene laudas, gratiam acquiris; si autem negligis, pro debita servitute [neglecta] damnaberis.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi. Quam valida atque plenissima sit ista confessio, totius cordis adunatione monstratur. Nam cum dicitur in toto corde meo, nulla pars occupata in saeculi hujus ambitione relinquitur sed universum et 129.1424D| solidum Creatoris tantum, ut dignum est, laudibus applicatur.

In conspectu angelorum psallam tibi. Hic psalmodiae virtus ostenditur, ut, qui puro corde inter homines psallit, etiam sursum cum angelis canere videatur.

Effundo in conspectu ejus orationem meam. Dictum est autem in conspectu ejus quia bonas orationes divinitas inspicit. Et cum voluntas nostra ab hominibus non possit conspici, ab illa tamen constat intendi.

Lauda anima mea Dominum: ne terrenis desideriis voluntas otiosa vacaret [ ms. vagaretur], et in fatuis, ut assolet, curis mentis occuparetur intentio; 129.1425A| dat sibi propheta salubre consilium, ut anima laudaret Dominum. Unde promittit:

Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu fuero. In laudibus Domini se dicit delectari, ne noxiis saeculi occuparetur illecebris.

Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Deo nostro jucunda sit laudatio. Laudemus ergo devotione, qua possumus, et hic illa beata dona meditemur. Quid enim felicius, quam modo exercere, quod te speras in futura beatitudine posse peragere?

Deo nostro jucunda sit laudatio. Tunc est Deo nostro jucunda laudatio, quando in unam societatem vox et vita convenerit. Nam quale est, ut psalmus castitatem dicat, et cantator se ab obscenitate non subtrahat? Si humilitatem praedicet et narrator 129.1425B| ejus superbiae ffatibus intumescat?

Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Quid de isto psalmo et de reliquis duobus qui sequuntur, dicendum est, in quibus omnis creatura provocatur ad laudem Dei; in fine dicitur: Omnis spiritus laudet Dominum. Si omnis creatura hortatur ad laudem Dei quanto magis homo, qui intellectum habet, et omnes praecellit creaturas; quia ad imaginem Dei factus est, debet Deum laudare, qui nos fecit, et cum essemus perditi, de diaboli servitute nos redemit et coelestia regna, sua misericordia nobis tribuit. Ideo omnimodis Dei servitium summo studio agendum est, ut ad promissa gaudia pervenire possimus.

Cassiodorus dicit in conclusione psalmi XXIV.

129.1425C| Viginti quatuor seniores indefessis vocibus laudes Domino suavi modulatione concelebrant, commonentes, ut ad similitudinem eorum et nos psalmos frequentata devotione cantemus.

Item ipse in conclusione psal. XXXII.

Habent enim beati musicam suam, quae animae fidelis intrat auditum, cujus non deficit sonus, cujus non lassatur intentio. Relinquite ergo spectaculorum amatores, mortiferas voluptates, ad haec magis gaudia, ad haec mysteria convenite: ubi cithara et organum virtutes excitant, non desideria pravae voluptatis [ ms. voluntatis, minus opportune ] instigant.

Item ipse in conclusione psal. XXXIII.

Peracta sunt psalmi hujus sacrosancta mysteria, ubi sic missarum ordo completus est: ut eum conscriptum 129.1425D| putes temporibus Christianis. Hic enim et hymnorum ordo decursus est; hic ad communionem devotus populus jubetur accedere; huc invitantur venire, qui prima fidei rudimenta suscipiunt, ut omnes consonanter laudent Deum.

Item ipse in psal. CXVII.

Legimus in Apocalypsi Joannis alleluia in coelo cantare sanctorum multitudinem copiosam quod etiam quatuor animalia, et viginti quatuor seniores adorantes Dominum dicunt: quod totus ille exercitus coelestis in vocem tubae grandissimae, hymnica exsultatione concelebrant.

Item ipse in psal. CXXXIV.

Post gradalium pulcherrimam constructionem, 129.1426A| quae usque ad illam pervenit summitatem, quae in aeternum securos efficit et felices, congrue nimis ponitur alleluia, ut laudibus Domini sancta perfruatur Ecclesia: cui tali munere noscitur praeparatum. Quapropter sinceris mentibus alleluia dicere festinemus, ut illis [ edit. Basil., illi sancto populo] per divinam gratiam misceamur.

Item ipse in conclusione psalmi CXXXIV.

Mirabilis psalmus ad devotissimos populos instruendos. Nihil enim post tanta beneficia reddere possumus, nisi, ut sicut in principiis dictum est, Dominum nostrum trina confessione praedicemus. Laudemus Patrem, laudemus Filium, laudemus Spiritum sanctum, unum atque omnipotentem Deum, ut, sicut non est in illo diversa substantia, 129.1426B| ita non sit et in ipsa laude diversitas. Haec est revera laus, quae nos reficit; hoc pabulum, quo anima devota saginatur. Ipsa est enim remuneratio nostra, quae et operatio. In qua tantum reficimur, ut nulla delectatio similis esse videatur. Praedicemus itaque modo, ut eum in aeternum cum angelis laudare mereamur.

Item ipse in psal. CXLV

Ecce iterum auribus nostris intonat coelestis auctoritas pulsatque alleluia januas cordis, ne vacuis atque inanibus cogitationibus occupemur, quoniam otiosum tempus non debet habere militem Christi. Habet enim et lingua fructus suos. Uberrima siquidem messis inde colligitur si, in laudes Domini pura mente moveatur. Spiritale membrum est, cum 129.1426C| famulatur auctori; ipsam quoque animam commendat, dum veritatem loquitur, quapropter compleamus aerem dulcissimis sonis. Nam musica ista salutaris non solum mortalium permulcet auditum, sed etiam intellectum delectat angelicum.

Item ipse in psal. CXLVIII.

Pars ista orationis paucis quidem syllabis arctatur, sed cogitata semper extenditur. Novitates enim suavissimas de se ejicit, cum eam acies mentis inspexerit. Nam, dum a lectore dicitur, praedicatio laudis est; cum a populo respondetur, hymnus est. Sic una voce peragitur tam diversum mysterium, cum in ipsa nihil appareat immutatum. Subtiliter autem psalmus iste tractandus est, quoniam propheta per paucarum commemorationem, omnes creaturas 129.1426D| hortatur laudes Domini debere cantare. Rationabiles et intellectuales per se; eas vero, quae sunt intellectu, vel sensu carentes, per illas scilicet quae opera Domini sapientissima consideratione collaudant.

Item ipse in conclusione novissima psalmorum.

Quid enim in isto coelesti armario Scripturarum divinarum invenire non possis? Generis quaeras hic, quemadmodum fuerit mundus fabricatus, exponitur. Prophetias [ edit. Basil., prophetas dicas]? Quis de incarnatione Domini tanta locutus est? Evangelium cupias? Passionem et resurrectionem Christi Domini innumeris locis evidenter ostendit. Apostolum velis? Audi 129.1427A| doctorem, audi miserentem, qui et futura judicia propter correctiones praedicat, et pro peccatoribus frequenter exorat. Et ne longius differam. Quidquid in coelo et in terra, in mari vel apud inferos agitur, si cautissime legas, omnia suis locis posita competenter agnoscis. Testis est Athanasii episcopi sermo magnificus, qui virtutes psalmorum indagabili veritate discutiens, omnia illic esse probat, quaecunque sacrae Scripturae ambitu continentur. Naturam quoque Dei, si fas est, duobus verbis facit subintelligi. Ego hodie; quae nullis libris, nullis codicibus praevalet comprehendi, sicut explicatum est, quod breviter dicitur, et ex aliqua parte sensibile, quod tacetur. In secundo quippe psalmo Pater dicit ad Filium: Ego hodie genui te. 129.1427B| In istis siquidem duobus verbis subtiliter significat, quod humanum intellectum transcendere posse videatur.

Novum et Vetus Testamentum tanta proprietate complectitur, ut revera spiritalem bibliothecam, in hoc libro intelligas esse constructam. Nam, si paradisus desiderabilis habetur, quod eum quatuor fluminum lapsus amoenare noscuntur, quanto beatior est anima, quae 150 psalmorum fontibus irrigatur? Nec solum intra hunc numerum divina virtus operata est, multa latius patent, sive quae pro parte intellecta sunt, sive quae adhuc funditus ignorantur diversa miracula.

Incipiunt dicta sancti Isidori de templis. (Ibid., Offic. lib. I, cap. 2.)

129.1427C| Tabernaculum Moyses legislator primum Domino condidit, Salomon deinde templum prudentiam petiturus instituit. Nostrorum post haec temporum fides in toto mundo Christi atria consecravit.

Ea quae in officiis ecclesiasticis celebrantur partim sanctarum Scripturarum auctoritate, partim apostolica traditione, vel consuetudine universalis Ecclesiae statuta reperiuntur, quorum quidem primordia repetentes, quibus orta fuerint, ut praediximus, auctoribus referamus.

( Cap. de Ecclesia et vocabulis Christianorum non comparet in ms. )

De choris.

Choros idem Moyses post transitum Rubri maris primum instituit, et utrorumque sexuum distinctis 129.1427D| classibus, se ac sorore praeeunte, canere Deo in choris carmen triumphale perdocuit. Chorus autem ab imagine ductus est coronae, et ex eo ita vocatus. Unde Ecclesiasticus liber scribit stantem sacerdotem ante aram, et in circuitu ejus coronam fratrum (Eccli. L, 13). Chorus enim proprie multitudo canentium est. Quique apud Judaeos non minus a decem constat canentibus; apud nos autem incerto numero a paucioribus, plurimisve, sine ullo discrimine, constat.

De canticis.

Canticum idem tunc Moyses primus invexit, quando, percussa Aegypto decem plagis, et Pharaone submerso, Israeliticus populus per insueta 129.1428A| maris itinera ad desertum gratulabundus egressus est, dicens: Cantemus Domino, gloriose, et reliqua (Exod. XV, 2). Deinde Debora, non ignobilis femina in libro Judicum, hoc ministerio functa reperitur. Postea multos non solum viros, sed etiam feminas Spiritu divino completas, Dei cecinisse mysteria. Canticum autem vox humana est, psalmus vero qui canitur ad psalterium.

De psalmis.

Psalmis usum esse primum post Moysen, David prophetam, in magno mysterio prodit Ecclesia. Hic enim a pueritia in hoc munus a Deo specialiter electus, et cantorum princeps, psalmorumque thesaurus esse promeruit. Cujus psalterium idcirco cum melodia cantilenarum suavium ab Ecclesia frequentatur, 129.1428B| quo facilius animi ad compunctionem flectantur. Primitiva autem Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret psallentem resonare, ita ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Propter carnales autem in Ecclesia, non propter spiritales, consuetudo est instituta canendi, ut qui a verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur. Sic namque et beatissimus Augustinus in lib. Confess. suarum consuetudinem canendi approbat in Ecclesia, ut per oblectamentum, inquit, aurium, infirmior animus ad affectum pietatis exsurgat. Nam in ipsis, ait, sanctis dictis, religiosius et ardentius moventur animi nostri ad affectum pietatis, cum cantatur, quam si non cantetur. Omnes enim affectus nostri, pro sonorum diversitate, vel 129.1428C| novitate, nescio qua occulta familiaritate excitantur magis, cum suavi et artificiosa voce cantatur.

De hymnis.

Hymnos primum eumdem David prophetam condidisse ac cecinisse, manifestum est, deinde et alios prophetas. Postea quidem et tres pueri in fornace positi, convocata omni creatura, Creatori omnium hymnum canentes dixerunt. Itaque in hymnis et psalmis canendis non solum prophetarum, sed etiam ipsius Domini et apostolorum habemus exemplum, et praecepta de hac re utilia ad movendum pie animum et inflammandum divinae dilectionis affectum. Sunt autem et divini hymni, sunt et ingenio humano compositi. Hilarius autem Gallus episcopus Pictavensis, eloquentia conspicuus, hymnorum carmine 129.1428D| floruit primus. Post quem Ambrosius, Mediolanensis episcopus, vir magnae gloriae in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosius in hujusmodi carmine claruisse cognoscitur, atque inde hymni ex ejus nomine Ambrosiani vocantur, quia ejus tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt. Cujus celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur. Carmina autem quaecunque in laudem Dei dicuntur, hymni vocantur.

De antiphonis.

Antiphonas Graeci primum composuerunt, duobus choris alternatim concinentibus, quasi duo seraphim duoque Testamenta invicem sibi conclamantia. Apud 129.1429A| Latinos autem primus idem beatissimus Ambrosius antiphonas constituit, Graecorum exemplum imitatus. Ex hinc de cunctis occiduis regionibus earum usus increbruit.

De responsoriis.

Responsoria ab Italis longo ante tempore sunt reperta. Et vocata hoc nomine, quod, uno canente, chorus consonando respondeat. Ante autem id solus quisque agebat, nunc autem interdum unus, interdum duo vel tres communiter canunt, choro in plurimis respondente.

De laudibus [Edit. Paris., de alleluia. ]

Laudes, hoc est alleluia canere, antiquum est, Hebraeorum more. Cujus expositio duorum verborum interpretatione consistit, hoc est laus Dei. De cujus 129.1429B| mysterio Joannes in Apocalypsi refert, spiritu revelante vidisse, et audisse vocem coelestis exercitus angelorum, tanquam vocem validorum tonitruum, et tanquam vocem aquarum multarum, dicentium alleluia (Apoc. XIX, 6). Ex quo nullus debet ambigere, hoc laudis mysterium, si digna fide et devotione celebretur, angelis esse conjunctum.

Alleluia autem, sicut et amen, de Hebraea in aliam linguam nequaquam transferuntur, non quia intepretari minime queant, sed, sicut aiunt doctores, servatur in eis antiquitas, propter sanctiorem auctoritatem.

In Africanis autem regionibus non omni tempore, sed tantum Dominicis diebus et quinquaginta post Dominicam resurrectionem, alleluia 129.1429C| cantatur pro significatione futurae resurrectionis et laetitiae. Verum, apud nos, secundum antiquam Hispaniarum traditionem, praeter dies jejuniorum, vel Quadragesimae, omni tempore canitur alleluia. Scriptum est enim: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Quod vero post consummatam psalmorum, sive lectionum praedicationem alleluia in fine cantatur, hoc in spe futura facit Ecclesia, significans post annuntiationem regni coelorum, quae in hac vita per utrumque Testamentum mundo praedicatur, actionem nostram non esse futuram, nisi in laude Dei. Sic enim scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hinc est quod et liber Psalmorum in laude concluditur, ut eadem 129.1429D| post finem saeculi laus aeterna monstretur.

( Omissa capitula de offertoriis, de missa et orationibus, de symbolo Nicaeno, de beneditionibus in populo, de sacrificio, etc.)

De tertiae, sextae, et nonae horae officiis.

Horam tertiam, sextam et nonam, Daniel et tres pueri supplicationibus devoverunt, scilicet, ut ab ortu diei in tempus precationis tres horae porrectae Trinitatis nobis reverentiam declararent; pariter a tertia usque ad sextam, atque inde usque ad nonam, per paria lucis intervalla ratis dimensionibus terminata, Trinitas, ter die rogata, coleretur. Illud etiam occurrit ad probationem venerabilis Trinitatis, quod Spiritus sanctus hora tertia, hoc est suo loco, 129.1430A| numero et tempore, descendit ad terras, impleturus gratiam quam Christus promisit. Nam et sexta hora Christus passus; in nonam patibuli cruciamenta porrexit. Tali enim sacramento legitimis ad precem temporibus, per ternas horas, Trinitatis perfectio aut laudatur celebritatibus, aut precibus impetratur. Et si computetur diurna celebritas, per quaternarium usque in vespertinum officium, hoc est, quater [ edit. Paris., quatertinas] significatur, quia mundus quadrifarie divisus in Trinitate salvatur. Siquidem et in nocte stationes et vigiliae militares in quatuor partes divisae ternis horarum spatiis decernuntur, ut et in ipsis nocturnis mundialibusque officiis Trinitatis mysterium veneretur.

De vespertinis.

129.1430B| Vespertinum diurni finis officium diurnae et alternae lucis occasus est: cujus ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri adolerique altario aromata et thus mos erat. Cujus rei testis est ille hymnicus [ edit. Paris., hymnidicus] regio ac sacerdotali functus officio dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). In novo quoque Testamento eo tempore Dominus et Salvator noster, coenantibus apostolis, mysterium sui corporis et sanguinis initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii vesperum ostenderet saeculi. Proinde in honorem ac memoriam tantorum sacramentorum, his temporibus nos adesse decet Dei conspectibus, et 129.1430C| personare in ejus cultibus, orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in ejus laudibus pariter exsultantes. Vesperum autem nominatur a sidere quod Vesper vocatur et decedente sole exoritur. De quo propheta dicit: Et Vesperum super filios hominum prodire facis (Job XXXVIII, 32).

De completis.

De completis autem celebrandis id etiam in Patrum invenimus exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem: aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXX, 3). Quis non stupeat, tantam in Dei amore animi devotionem ut somnum sibi, sine quo utique corpora 129.1430D| humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo, rex et propheta reperiret? Quae res nos debet fortiter admonere, ut, si ipsi locus Domini volumus esse, et tabernaculum ejus, aut templum cupimus haberi Spiritus sancti, in quantum possumus, exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur quod intelligitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV).

De vigiliis.

Vigiliarum auctoritas antiqua est, vigiliarum devotio familiare bonum omnibus sanctis fuit. Isaias denique propheta exclamat ad Deum dicens: De 129.1431A| nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram. Item David: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Hoc namque tempore vastator angelus transiens primogenita Aegyptiorum percussit. Unde et nos vigilare oportet, ne periculo Aegyptiorum admisceamur. Iisdem etiam horis venturum se esse in Evangelio Salvator adstruxit. Unde et ad vigilandum auditores suos docuit, et suscitans dicit: Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Etsi vespertina hora, inquit, invenerit, etsi media nocte, etsi galli cantu, invenerit eos vigilantes, beati sunt. Ideo et vos estote parati; quia, qua nescitis hora filius hominis venturus est. Siquidem nec verbis 129.1431B| solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo. Nam testatur Evangelium quia erat Jesus pernoctans in oratione Dei (Luc. VI). Paulus quoque et Silas in custodia publica, circa medium noctis orantes, hymnum, audientibus cunctis, vincti dixisse memorantur. Ubi repente terraemotu facto, et concussis carceris fundamentis, et januae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta. Unde oportet his horis, psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel, si advenerit, sub tali actu exspectare securius.

Est autem quoddam genus haereticorum, superfluas existimantium sacras vigilias, et spiritali opere infructuosas, dicentes jura temerari divina, qui noctem fecit ad requiem, sicut diem ad laborem. 129.1431C| Qui haeretici Graeco sermone νυκτάζοντες, hoc est somniculosi, vocantur.

De matutinis.

De matutinorum antiquitate et auctoritate testis est idem David propheta, dicens: In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus (Psal. LXII). Et alibi: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua (Psal. CXVIII). Cassianus autem dicit: Matutinae solemnitatis officium, novo adhuc tempore institutum, primitus in Bethlehem monasterio, ubi Dominus noster Jesus Christus pro redemptione humanae salutis ex Virgine nasci dignatus est: sicque ex illo per universum mundum ejusdem celebrationis invaluit consuetudo. Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi 129.1431D| celebretur. Matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo, occiderat peccatoribus. Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum justi, et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes evigilabunt.

( Item alia constitutio S. Benedicti, qualiter divina opera per diem agantur.

Ut ait propheta: Septies in die laudem dixi tibi (Ibid.). Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae, 129.1432A| nonae, vesperae, completoriique tempore, nostrae servitutis officia persolvamus, quia his divinis horis dixit Propheta: Septies in die laudem dixi tibi. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII). Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro, super judicia justitiae suae, id est, matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorio; et nocte surgamus ad confitendum ei.

De disciplina psallendi.

Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos; maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum assistimus. Ideo semper memores simus, quod ait Propheta: Servite Domino 129.1432B| in timore (Psal. II); et iterum: Psallite sapienter (Psal. XLVI); et: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Ergo consideremus qualiter oporteat nos in conspectu Divinitatis et angelorum ejus esse; et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae.

De reverentia orationis.

Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesuminus nisi cum humilitate et reverentia; quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate, et puritatis devotione supplicandum est. Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrymarum nos exaudiri sciamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae 129.1432C| protendatur. In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo, a priore, omnes pariter surgant.

Item alia constitutio: pro qualibus virtutibus cantatur omnis cursus in Ecclesia Dei.

Primum nocturna propter hoc canitur, pro illa virtute quam fecit Deus, quando omnia primogenita Aegypti occidit et omnia idola dextruxit, vel Paulum et Silam de carcere liberavit. Et quod dicit evangelista: Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei (Matth. XXV). Gallorum cantus, pro quid cantatur, respondit, quando negavit S. Petrus ter in passione, et postea probatus fuit ad fidem.

Matutina propter hoc dicitur quia mane surrexit 129.1432D| Christus, sicut dixit unus evangelista: Una autem Sabbatorum venerunt ad monumentum orto jam sole. Et alius dicit: Una autem Sabbati, Maria Magdalene venit cum adhuc tenebrae essent. Tertius dicit: Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, quia . . . . . . qui jussit, super terram tota illa hora collaudent. Et tunc omnes animas justorum, qui in inferno erant, in sua resurrectione liberavit, quia mane resurrexit Christus

Prima autem propter hoc cantatur, quia tunc fuit consilium datum contra Filium Dei, quomodo illum perderent.

129.1433A| Tertia vero, quia tunc judicaverunt Judaei Dominum, quando dixerunt: Christus crucifigatur. Et hora tertia descendit Spiritus sanctus super apostolos, quando fuerunt in unam domum congregati. Et, dixit Dominus: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.

Sexta vero, sic ascendit Dominus in crucem. Et sic tenebrae factae sunt usque in horam nonam. Et tunc vocavit Dominus Paulum, quando persecutor erat Christianorum, et dixit Dominus: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et tunc venit vox ad Cornelium, quando dixit Dominus: Corneli, exaudita est deprecatio tua.

Nona vero sic emisit Spiritum Dominus de cruce, 129.1433B| et hora nona descendit vas ad S. Petrum, ubi fuerunt omnia munda et immunda.

Vespere autem sic coenavit Christus cum discipulis suis, quando jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Et sic cessavit lex vetus et incoepit nova.

Duodecima, sic ascendit Dominus in montem Oliveti, solus oravit, et guttae sanguinis in sudore, de fronte ejus ceciderunt. Et malunt meritum, quod ad Adam dicit: In sudore vultus tui, vesceris pane tuo; et nos propter hoc liberavit.

Dicta Bedae, ex homilia Evangelii de Pascha.

Diluculo igitur aromata ad monumentum Domini ferimus, cum memores passionis ac mortis, quam pro nobis suscepit, et actionum bonarum, proximis 129.1433C| foras lucem monstramus: et suavitate purae compunctionis, intus in corde fervemus; quod et omnibus horis, et tunc maxime fieri oportet, cum ecclesiam oraturi ingredimur; cum appropiamus altari, Dominici corporis et sanguinis mysteria sumpturi. Si enim mulieres tanta cura corpus Domini mortuum quaerebant, quanto magis convenit nos, qui eum resurrexisse a morte, qui ad coelos ascendisse, qui potentia divinae majestatis ubique praesentem esse cognovimus, cum omni reverentia ejus astare conspectibus, ejus mysteria celebrare [debemus]. Bene autem dicitur, portantes, quae paraverunt aromata. Aromata namque, quae ad obsequium Domini portemus, prius parasse est Domino, cor ante tempus orationis a supervacuis expurgare cogitationibus, ut 129.1433D| in ipso tempore orandi, nil sordidum mente recipere; nil rerum labentium cogitare; nulla praeterea [quam] quae precamur et ipsum meminisse norimus: juxta exemplum ejus, qui ait: Paratum cor meum, cantabo et psalmum dicam Domino. Nam, qui ad orandum ecclesiam ingressus, inter verba obsecrationis consuetudinem superfluae cogitationis ab animo repellere negligit quasi Dominum quaerens, minus parata secum aromata detulit. Maxime tamen angelici nobis spiritus adesse credendi sunt cum divinis specialiter mandati obsequiis, id est, cum ecclesiam ingressi vel lectionibus sacris aurem accomodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, vel etiam missarum solemnia celebramus. 129.1434A| Unde monet Apostolus mulieres in ecclesia velamen super caput habere, propter angelos. Et Propheta ait: In conspectu angelorum psallam tibi. Nec dubitare licet, ubi corporis et sanguinis Domini mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus, qui monumentum, quo corpus ipsum venerabile positum fuerat, et unde resurgendo abscesserat, tam sedulis servant excubiis. Unde studendum solerter est, fratres mei, ut, cum ecclesiam, vel ad divinae laudis debita solvenda, vel ad agenda missarum solemnia intramus, semper angelicae praesentiae memores, cum timore et veneratione competenti, coeleste compleamus officium, in exemplum feminarum Deo devotarum, quae apparentibus ad monumentum angelis, timuisse ad vultum declinasse narrantur in 129.1434B| terram.

Dicta Bedae ex homilia de muliere Chananaea.

Notandum interea quod haec orandi pertinacia ita solum meretur esse fructifera, [ut] si quid ore precamur, hoc etiam mente meditemur: neque alio clamor labiorum quam cogitationum scindatur intuitus. Sunt enim qui intrantes ecclesiam, multis psalmodiam vel orationem sermonibus prolongant, sed alibi corde intendendo, nec ipsi quid dicant recolunt: ore quidem orantes, sed mentem foris vagantem omni orationis fructu privantes; putantes a Deo precem exaudiri, quam nec ipsi, qui fundunt, audiunt: quod antiqui hostis instinctu fieri, nemo est qui animadvertere nequeat. Sciens enim utilitatem orandi, et invidens invidens hominibus gratiam impetrandi, 129.1434C| immittit orantibus multimoda cogitationum levium, et aliquando etiam turpium nocentiumque phantasmata, quibus orationem impediat, adeo ut nonnunquam tales tantosque discurrentium cogitationum fluctus, prostrati in oratione toleremus. Unde necesse est, fratres charissimi, ut agnitam diaboli curemus superare malitiam; et ipsi videlicet animum ab hujusmodi nebulis quas hostis aspergere gaudet, in quantum possumus, serenando, et pii defensoris perpetuum flagitando praesidium, qui potens est, quamlibet indignis precatoribus, et puram orandi et perfecte impetrandi concedere gratiam. Multum autem juvat orationis puritatem, si omni loco vel tempore nos ab actibus temperemus illicitis: si semper ab otiosis 129.1434D| sermocinationibus auditum pariter castigemus et linguam, si in lege Domini ambulare et testimonia ejus assuescamus toto corde scrutari. Quaecunque enim saepius agere, loqui vel audire solemus, eadem necesse est saepius ad animum, quasi solitam propriamque recurrant ad sedem. Et sicut volutabra sues palustria, columbae limpida solent frequentare fluenta, ita cogitationes impuram mentem immundae perturbant, castam spiritale sanctificant. Sane, si ad exemplum Chananaeae mulieris in orando perstamus fixique manemus, aderit gratia Conditoris nostri, quae cuncta in nobis errata recorrigat immunda sanctificet, turbulenta serenet. Fidelis namque et justus est, ut remittat nobis peccata nostra 129.1435A| et emundet nos ab omni iniquitate; si ad illum sedula mentis voce clamamus; qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum, Amen.

Augustinus de laude Psalmorum dicit:

Omnes virtutes in psalmis invenies, si a Deo merueris, ut tibi revelet secreta psalmorum. Si vis pro peccatis tuis poenitentiam agere, et confessionem peccatorum tuorum, et veniam rogare delictis; quantum valeas, non celeritate verborum, sed mente cogitando ac scrutando, decanta septenos Davidicos poenitentiae psalmos, quorum initium est duo: Domine, ne in ira; et duo: Domine exaudi; et: Beati quorum; nec non: Miserere mei, Deus, secundum; atque: De profundis; et celerrimam invenies 129.1435B| clementiam Dei, totam mentem spiritali: gaudio ac laetitia illuminare, et magnam spem de indulgentia tibi promittere.

Si vis orare, permitte mentem tuam in virtute psalmorum, quorum initium est: Ad te, Domine, levavi; et: Deus, in te speravi, Domine; nec non: Inclina, Domine; et: Deus, in adjutorium meum; Deus, in nomine tuo; Deus, misereatur nostri; et: Exaudi, Domine, justitiam meam; et nullatenus poteris propria lingua nec humano sensu tam perfecte miseriam tuam ac tribulationem, angustiamque diversarum tentationum explicare, et illius misericordiam implorare quam his psalmis et caeteris similibus.

Si vis omnipotentem Deum laudare, et ipsius 129.1435C| majestati, omnium beneficiorum suorum, quibus humano generi ab initio mundi in Veteri Testamento per patriarchas et prophetas, in Novo quoque per incarnationem sempiterni Filii sui misertus est, gratias agere, decanta illos psalmos quorum titulus Alleluia est.

Haec, quorum initium est, vel, Confitemini, aut, Laudate Dominum, vel Laudate Deum, aut etiam, Benedic anima mea; et super omne mel et favum omnipotenti Deo dulce munus offeres, si his psalmis continue illum laudes ac magnifices.

Si diversis tribulationibus afflictus sis, et vel humanis vel spiritalibus tentationibus undique astrictus, et tibi videris a Deo esse derelictus, qui 129.1436A| plerumque sanctos ad tempus derelinquit probandos, et per id tibi videtur tentationem majorem esse quam tolerari possit, intima mente decanta illos psalmos quorum caput: Deus, Deus meus, respice in me; Exaudi, Deus, orationem meam cum tribulor; Salvum me fac, Deus, et clemens Dominus statim te adjuvabit, et tentationem quam pateris tolerare poteris. Si tibi praesens vita fastidiosa sit et animum tuum [nil inferiorum] delectat, supernam patriam contemplare, et omnipotenti Deo ardenti desiderio, intenta mente, hos psalmos decanta: Quemadmodum desiderat cervus; et: Quam dilecta tabernacula tua; Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo, et clemens Deus citius mentem tuam consolabitur.

129.1436B| Si te in tribulationibus a Deo derelictum intelligas, compuncto corde canta hos psalmos: Usquequo, Domine; Deus, auribus nostris audivimus; Miserere mihi, Domine; Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; In te, Domine, speravi; et Deus te laetificabit statim.

Post acceptam autem quietem ac prosperitatis tempus, hos psalmos decanta: Benedicam Dominum in omni tempore; Benedic, anima mea, Domino: Exaltabo te, Deus meus Rex; et omni tempore, sive prosperitatis, sive adversitatis, semper hymnum trium puerorum decanta, quia nullus mortalis virtutem hujus hymni explicare potest, in quo omnis creatura ad laudandum Creatorem invocatur

Si volueris in toto corde te exercere in divinis 129.1436C| laudibus, psalmum Beati immaculati decanta, in quo nullus pene versus est ubi non sit vel via Dei, vel lex, vel mandatum, sive praecepta Dei, vel verba, aut justificationes, vel judicia, aut sermones Dei descripti.

Mementote, quomodo S. Samuel propheta, etiam in Veteri Testamento docuit, dicens: Praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et liberabit vos de manibus inimicorum vestrorum.

Videte qualiter mandat hymnum trium puerorum decantare, et omnes creaturas per intervalla ad Deum laudandum provocare: non sicut vos canitis, confuse, nullam differentiam facientes, sed currendo, et non separando verba, quod necesse est ut emendetis.

(no apparatus)