LIBER I
recensere
1. Nouem Iouis concordes filiae sorores
2. Gell. XVII 21, 45 eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn. Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.
3. Scopas atque uerbenas sagmina sumpserunt.
4. Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit.
5. fames acer augescit hostibus ...
6. apud emporium in campo hostium pro moene
7. Inerant signa expressa, quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras
8. amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
9. Seru. Dan. Aen. X 712 Prochyta ... hanc Naeuius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.
10. Eorum sectam sequuntur multi mortales ...
multi alii e Troia strenui uiri ...
ubi foras cum auro illinc exibant.
11. Seru. Dan. Aen. I 170 nouam ... rem Naeuius bello Punico dicit, unam nauem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.
12. Res diuas edicit, praedicit castus.
13. Schol. Verg. Aen. Cod. Paris. lat.7930 saec. XI ad Aen. VII 123 Anchises fatorum arcana reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed Celaeno: unde uel catasiopomenon intellegendum est uel diuinitatem Anchisae assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandauit significat aut libros reliquit qui haec responsa continebant.
14. Senex fretus pietati deum adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum
15. Siluicolae homines bellique inertes
16. Macrob. VI 2, 31 in principio Aeneidos tempestas describitur et Venus apud Iouem queritur ... hic locus totus sumptus a Naeuio est ex primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Ioue queritur, et secuntur uerba Iouis filiam consolatis spe futurorum.
17. Seru. Dan. Aen. I 198 et totus hic locus de Naeuio belli Punici libro translatus est.
18. ei uenit in mentem hominum fortunas.
19. patrem suum supremum optumum appellat.
20. summe deum regnator quianam genus odisti?
LIBER II
recensere21. prima incedit Cereris Proserpina puer
22. dein pollens sagittis inclutus arquitenens
sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo
23. Seru. Dan. Aen. IV 9 cuius filiae fuerint Anna et Dido Naeuius dicit.
24. pulchraque ... ex auro uestemque citrosam
25. ferunt pulchras creterras, aureas lepistas.
26. C.Gl.L. II 17,34 angla oges trapezai trigonoi, hos Nebios.
27. Fest. p. 406 L. supparus ... parum puni ... cat neuius de ... co.
28. blande et docte percontat Aenea quo pacto
Troiam urbem liquerit
29. Varro in libris rerum diuinarum ap. Lactant. inst. I 6,9 quartam [sc. Sibyllam] Cimmeriam in Italia Naeuius in libris belli Punici Piso in annalibus [fr. 41 Peter] nominat.
30. iamque eius mentem fortuna fecerat quietem.
LIBER III
recensere31. postquam auem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa penatium ordine ponuntur;
immolabat auream uictimam pulchram.
32. manusque susum ad caelum sustulit suas rex Amulius diuisque
gratulabatur.
33. Seru. Dan. Aen. I 273 Naeuius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.
34. Varr. l. L. V 53 quartae regionis Palatium ... eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam. itaque Naeuius Balatium appellat.
35. Varr. l. L. V 43 Auentinum aliquot de causis dicunt. Naeuius ab auibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aues.
LIBER IV
recensere36. simul atrocia proicerent exta ministratores
37. uirum praetor aduenit auspicat auspicium prosperum.
38. Fest. p. 156 L. nauali corona ... primus eam accepit ... C. Atilius bello Punico primo, ut a Naeuio narratum est in carmine belli Punici.
39. Priscian. G.L.K. II p. 249 huius [sc. uocis Samnis] neutrum Naeuius Samnite protulit in carmine belli Punici. Ibid. p. 388 Naeuius neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici.
40. transit Melitam
Romanus exercitus, insulam integram urit
populatur, uastat, rem hostium concinnat.
41. ... eam carnem uictoribus danunt
42. uicissatim uolui uictoriam ...
LIBER V
recensere43. seseque ei perire mauolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos popularis.
44. sin illos deserant fortissimos uiros,
magnum stuprum populo fieri per gentes.
LIBER VI
recensere45. censet eo uenturum obuiam Poenum
46. fato Metelli Romae fiunt consules.
47. superbiter contemptim conterit legiones.
48. onerariae onustae stabant in flustris
49. conuenit regnum simul atque locos ut haberent
50. septimum decimum annum ilico sedent.
LIBER VII
recensere51. Sicilienses paciscit obsides ut reddant
52. id quoque paciscunt moenia sint quae
Lutatium reconciliant, captiuos plurimos
FRAGMENTA INCERTAE SEDIS ET DVBIA
recensere53. magnam domum decoremque ditem uexerant.
54. simul alius aliunde rumitant inter se.
55. magnae metus tumultus pectora possidit.
56. plerique omnes subiguntur sub unum iudicium.
57. quod bruti nec satis sardare queunt
58. atque prius pariet locusta lucam bouem
59. Gell. V 12,7 Lucetium ... Iouem Cn. Naeuius in libris belli Poenici appellat.
60. Fest. p. 316 L. runa genus teli significat ... Naeui ...
61. Fest. p. 158 L. nemut nisi etiam uel ... i Punici cumait nemut ... aerumnas.
62. Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenesi dicti sunt comites Aeneae.
63. Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenariam appellauere locum, ubi Aeneas classem a Troia ueniens appulit.
64. Fest. 482 L. topper significare ait Artorius cito, fortasse, celeriter, temere ... citius; sic C. naeuicapesset flammam Volcani.
65. Fest. p. 374 L. sublicium pontem ... et meminit s ... qui ait in belli ... quam liquidum ... amnem.
SATYRA
recensere66. quianam Saturnium populum pepulisti?
EPITAPHIVM NAEVII
recensere67. inmortales mortales si foret fas flere,
flerent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.