EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Barcinonem conventuris
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 257


PIUS PP. X

EPISTOLA

PII PP. X AD PRAESIDEM CONVENTUS

SODALITATUM MARIALIUM EX HISPANIA ET AMERICA*

DILECTO FILIO

BENEDICTO DE POMES EQUITI
PRAESIDI CONVENTUS SODALITATUM MARIALIUM
EX HISPANIA ET AMERICA - BARCINONEM


Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Barcinonem conventuris propemodum ex Hispania et America filiis ad solemnem habendum coetum Sodalitatum Marialium, Noster iucundissime fertur animus non ad expectationem modo, quam positam in eorum consiliis fovemus, aperiendam, sed ad gratulationem quoque significandam. Placet enim praeeuntem coetui, qui Romae proxime cogetur, celebrari istic honori Deiparae Immaculatae congressum, in quo, apud nobiles Hispaniae et Americae gentes, religionis provehantur commoda, Marialium Sodalitatum amplificetur decus, earumque incrementis rerum apte consulatur, quae ad instaurandam, christiane vitam et ad popularem catholici nominis actionem commendandam conducant. Nobis certe dubium non est plurimum vos utilitatis ex hac tali congressione laturos; cuius quidem referendi copiose fructus non solum Nobis spes firma affulget ex propositi consiliique vestri gravitate, aut e vestri sollertia operis, sed ex illibata quoque voluntate ac fide, qua, Ignatii Loiolaei symbolum secuti, maiorem in dies gloriam Supremo Numini quaeritis. Benignissimum propterea Deum eiusque magnam sine labe Matrem, uti studia laboresque coetus fortunent, adprecamur, testemque animi Nostri tibi et omnibus, qui e conventu erunt, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XI Nov. MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 257-258.